Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS EPISCOPIS ERARDO ET ALBERTO.


Secvlo VIII.

[Praefatio]

Erardus, Episcopus Ratisbonae in Germania (S.)
Albertus, Episcopus Ratisbonae in Germania (B.)

Ex variis.

[1] Agitvr S. Erhardi natalis VI. Idus Ianuarij, eiusq; plura Martyrologia meminerunt, Coloniense, & Viola SS. Eodem die S. Erhardi Episcopi & Confessoris Ratisponensis. [S. Erardi natalis.] Martyrologium S. Mariæ Vltraiecti, ante 500. annos exaratum: Ratisbonæ S. Erhardi Episcopi. Consentiunt Ferrarius, Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino, & Molanus in Addit. ad Vsuardum, qui quod eum in prima editione Episcopum Ratisbonensem appellarat, visus est postea retractasse. At Carthusiani Colon. in Addit. ad Vsuardum, Episcopum quoque Ratisbonensem faciunt; vti & Martyrologium Germanicum, in quo hæc leguntur: Item S. Erhardi Episcopi Ratisbonensis, qui genere Scotus, ac Treuirensis Antistes, inde in Bauariam venit, ibique Euangelium prædicauit: Otiliam a natiuitate cœcam baptizauit, visumque ei impetrauit; ac tandem, vt diu exoptarat, ad Dominum migrauit, & miraculis coruscat. Eius meminere alia complura recentiora Martyrologia. Galesinius: In Germania S. Erharti: is a puero litteris deditus, in doctrina admirabiliter progressus, vitæ etiam innocentia præluxit. Euangelij propagandi studio flagrans, in Germaniam prouinciam venit; vbi homines, qui Rheni ripam incolūt, ad Christi fidem perduxit: deinde in Baueriam profectus, & prædicatione & virtutum exemplo, Christianam etiam religionem disseminauit. Quibus meritis, & aliarum admirandarum rerum laude cumulatus, obdormiuit in Domino.

[2] IX. Ianuarij S. Erardi natalem refert MS. Florarium his verbis: Ratisponæ in Bauaria Erardi, alias Nerardi, Episcopi & Confessoris. Hic natione Scotus, & Presbyter effectus, prouinciam Bauariæ prædicandi gratia ascendit, & Episcopus Ratisponensis effectus est. Tunc ex iussu diuinæ vocis S. Odiliam cœcam a natiuitate baptizauit, quæ statim visum recepit. Dauid Camerarius IX. Februarij, & XIV. Aprilis eum habet, & hic Eberhardum, Episcopum Ratisbonensem; isthic Erehardum, vel Erchardum, monasterio præpositum, appellat. Ast VIII. [Translatio.] Octobris agitur eius translationis memoria. Martyrol. Coloniense: Item translatio S. Erhardi Episcopi & Confessoris. Eius eodem die meminere Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuardum, [Nomen varie expressum.] Martyrolog. Germanicum, MS. Florarium. Modo Erardus, alias Erhardus, Erchardus, Erehardus, Nerardus, Errardus, Arionardus appellatur.

[3] Vitam S. Erardi triplicem damus. Priores duas nobiscum communicauit Ioannes Gamansius Societatis nostræ Sacerdos, eruditus cum primis & sacrarum antiquitatum curiosus indagator. [Vita triplex:] Prima e duobus vetustis codicibus descripta erat, altera ex alio antiquiore. Illa titulum hunc præferebat: Vita S. Erhardi Ratisbonensis Episcopi, auctore quodam Paulo, viro religioso, eius ferme contemporaneo. Sed cum non solum S. Wolffgangi, sed & S. Leonis IX. Papæ meminerit, certum est circiter 300. aut etiam 400. annis S. Erardo iuniorem esse. Indicat ipse ætatem suam auctor, cum & Heilikæ monasterij inferioris Ratisbonæ Antistitæ rogatu se eam vitam scripsisse testatur, & quædam ab iis se didicisse scribit, qui S. VVolfgangum, & Kunegundem Virginem nouerant; vnde conficitur, eum sub finem vndecimi seculi floruisse. Suspicetur quispiam Paulum esse Bernriedensem illum, qui B. Gregorij VII. & B. Herlucæ vitas scripsit, a Gretsero nostro pridem editas: certe neque ætate multum, neque stylo discrepant. Altera fere ex hac contracta, auctore anonymo.

[4] Tertiam scripsit Conradus a Monte puellarum, ex Rectore studij Viennensis Canonicus Ecclesiæ Cathedralis Ratisbonensis, qui floruit non circa annum MCCCXC. vt in postrema Bibliothecæ Gesneri editione, & in Posseuini Apparatu habetur; sed circa an. MCCCXL. cum, vt iidem Gesnerus & Posseuinus scribunt, Oeconomicam, grande & nobile opus, dicarit Lupoldo, siue Leopoldo, Bambergensi Episcopo, qui traditur obiisse an. MCCCXLI. Hanc vitam ex veteri codice cœnobij S. Magni Canonicorum regularium ordinis S. Augustini ad pedem Pontis Ratisponæ, [Celebris memoria.] descripsit & ad Heribertum Rosvveidum ante annos complures misit Stephanus Vitus noster, & lectiones veteris ac noui Breuiarij Ecclesiæ Augustanæ, quas subnectemus; testatus, in omnibus ferme Ecclesiis Germaniæ, quotannis in officio diuino agi huius Diui memoriam.

[5] Erhardo Albertum, siue Adelbertum, fratrem aut certe peregrinationis comitem iungimus; [B. Alberti sanctitas.] quod etsi eius ignoremus natalem, Sanctum tamen habitum cultumq; non dubitemus, vel ipso id cælitus præcipiente Erhardo, vt tradit Conradus cap.3.num.13. & Sanctum appellat VViguleus Hundius, Beatum Raderus & Braunerus; atque hic de vtroque fratre hæc scribit: Per hæc ipsa tempora (circa an. DCCLIV.) Erardus & Albertus magnis Boicam virtutibus irradiarunt. Fratres fuisse, & in Hibernia natos accepimus, etsi de vtroque aliis aliter visum. Id constat, illum Episcopatus Ardahadensis, hunc Cassellensis honore & onere sponte posito, peregrinari institisse. Roma primum religionis nostræ arx adita: Treuiros inde digressi apud Hyldolphum fratrem suum, eiusdem vrbis Episcopum tamdiu hæsere, donec eo fatis functo, vel monasticen amplexo (vtrūque enim traditur) omnium animos oculosque in se conuersos animaduerterunt. Ergo iterum ad suas artes & prima consilia versi, [peregrinatio,] imminentes capiti suo mitras, & exosos honores fuga declinarunt; & Erardus quidem Reginoburgi substitit, Albertus longius abreptus, loca nascentis Dei lacrymis, & morientis sanguine sparsa venerabūdus obiit, septē sociis comitatus, ex quibus Guillipatricium in Palæstina sepeliuit: Salisburgum reuerso mors Ioannē etiam abstulit; Reginoburgi denique etiam de Erardi fato cognoscit: quo nuntio vehementer commotus, inundare tumulum lacrymis non desiit, donec, pro magno munere, e vita missionem impetrauit, exiguo ab Erardo interuallo conditus. Erardi fama tum admirandis rebus plurimis, tum maxime Otiliæ, quam cœcam natam tolli educarique pater vetuerat, lucis aspiciendæ facultate impetrata, inclaruit. Hæc ille. quibus consentanea scribit Hundius.

[6] Tria de iis controuersa sunt, qua orti gente, quas rexerint Ecclesias, qua vixerint ætate. Traditur eorum frater fuisse Hildulphus, siue Hidulphus, Treuirorum Episcopus, de quo XI. Iulij. Hunc Bravverus lib. 7. Annal. fide vitæ MS. claro Noricorum genere ortum scribit. [Cuias vterque fuerit.] Nos quoque eiusdem vitæ geminum nacti sumus exemplar; in altero, quod est Monasterij S. Maximini Treuiris, diserte Neruiorum claro ortus genere dicitur; in altero, quod est collegij Paderbornensis Societatis Iesv, Nierniorum, forte legendum, Iuerniorum, siue Iberniorum. Hundius quoque ex Ibernia Scotos agnoscit. Raderus explicatius, tom. 1. Bauariæ sanctæ: Ferunt alij S. Erhardum & Hildulphum Albertumque ex nobili Boiorum creatos sanguine, alij Neruios, alij Noricos qui cum Boiis iidem sunt, alij domo Scotos fuisse tradunt, quod M. Velsero placet. Et legi in MS. codice Montis, S. Erhardum Scotum appellari. ac post pauca: S. Hildulphum non pono, quod dubia fide scribatur Boius, etsi Auentinus Boium affirmate tradat. De Alberto vero: Et hic e Scotiæ tenebris in Germaniæ lucem prodiit. In Animaduersionibus ad volumen 1. post volumen 3. editis, rursum asserit Erardo patriam fuisse Iberniam, seu veterem Scotiam, ac filium fuisse Regis Iberniæ; Hildulphum vero eius germanum fratrem natu minimum, mendose a nonnullis Boium appellari. Postea tamen subdit, prodiisse nuper in Gallia vitam S. Hildulphi, vbi diserte in Bauaria natus affirmatur; sed id certum non esse. Christophorus quoque Phreislebius S. Erhardum natione Scotum fuisse scribit. Ex his liquet, probabilius videri, sanctos hos Antistites ex Hibernia, siue Scotia veteri oriundos; id tamen non esse omnino indubitatum. Sed quid sibi illud vult, quod in priore vita, & veteri Breuiario Ecclesiæ Augustanæ, dicitur Erardus Narbonensis gentilitate, Neruius ciuilitate, genere Scoticus? An in Gallia Narbonensi Hibernis parentibus natus! an parente vel vtroque, vel altero saltem, e Gallia oriundo genitus in Hibernia? Inita enim ea ætate Gallos inter atque Hibernos, seu Scotos, sæpius connubia fuere, vt IX. April. de S. VValdetrude, eiusq; coniuge S. Vincentio Madelgario XIV. Iulij dicemus. Quod ciuilitate Neruius appellatur, videtur apud Neruios Galliæ Belgicæ populos vel litteris institutus, vel in Clerum fortaßis ascitus; vnde Hildulphus Neruius habitus sit. Secunda vita ab anonymo scripta, non Scotum, sed Gothum e Gallia Narbonensi asserit. Recte Hundius: Propter antiquitatem temporum, ac scriptorum penuriam, illorumque discordantiam vix aliquid certi tradi potest.

[7] Erardum atque Albertum Reginoburgenses Episcopos fidenter aßerit Auentinus. [Vbi Episcopi fuerint.] De Erardo suffragantur aliquot antea citata Martyrologia, atque auctor libri qui Panis quotidianus inscribitur. Negant Hundius, Raderus, alij. Longius abesse a vero videtur quod Auctor 2. vitæ, Martyrologium Germanicum, Phreislebius tradunt, Treuirensem quoque Antistitem fuisse. Hundius, Raderus, Brauuerus, Ardakadensem, siue Ardahadensem Episcopum fuisse Erardum, Albertum Casselensem existimant. Est Ardaka, siue Ardaha, vel Ardraha, vulgo Ardagh vrbs Hiberniæ Episcopalis, sub Archiepiscopo Armacano, in Comitatu Longfordensi, haud procul a Lacu Regio, siue Rigio, quem Sineus fluuius efficit, ad Septemtrionem occidentalis Mediæ. Casselia vero, siue Cassilia, vrbs est Momoniæ, in Comitatu Tipperariensi haud procul a læua Svviri, siue Sevveri, nobilis fluuij ripa, nunc Archiepiscopalis. An vere earum Sedium hi sancti viri fuerint Antistites, an solum consecrati, vt exteris populis, ad quos conuertendos profecturi erant, præsentius auxilium afferrent; haud habemus pronuntiare. Hoc eius æui moribus, illud S. Hildulphi eorum germani facto consentaneum. Si antequam S. Bonifacius in Baioariam veniret, hi vixere, non esset abs re suspicari, Erardum munia Episcopalia Reginoburgi exercuiße, veluti aduentitium, non proprium eius Sedis Episcopum.

[8] Difficilior de eorum ætate quæstio est, quamq; decidere nos hic nequaquam poße fatemur. Breuiter discrepantes aliquot chronologicos characteres proponemus, eos accuratius in Hildulpho, si lux interea certior affulserit, discussuri. [Quando vixerint.] Ac primum Conradi a Monte puellarum (qui negligentius chronologiam, vt infra patebit, expendit,) haud magni facimus auctoritatem. Quamquam vtraque prior vita, &, vt diximus, Braunerus quoque sub Pipino Rege floruisse scribat, vti & Brauuerus, qui Hildulphum circa an. DCCLXXIX. mortuum ait. Phreislebius vult Constantini VI. tempore Erhardum litteris institutum. Illud ab omnibus traditur, S. Otiliam a S. Erardo baptizatam & illuminatam; & S. Hildulphum eius fuisse vel fratrem, vel saltem æqualē. Ex vtriusque ætate statui de Erardo potest. S. Otilia filia fuit Adalrici Eticonis, [Quando S. Odilia, quæ ab Erardo baptizata.] siue Aticonis, qui filius dicitur fuiße Leudesij, filij Erchenoaldi. Obiit Erchenoaldus circiter an. DCLX. filius eius Leudesius, qui & Leuthericus, anno DCLXVII. post mortem Childerici Regis fit Maior domus, ac paullo post ab Ebroino perfide trucidatur. Athicus, siue Adalricus, eius filius, regnante Childerico vxorem duxerat Bersvvindam, filiam sororis S. Leodegarij, sororem Reginæ. [Odiliæ parentes.] Ob hanc caussam consanguinitatis, vt dicitur in fragmento historico Auctoris incerti, præfixo Alberti Argentinensis chronico, relatoq; ab Andrea du Chesne tom. 1. scriptorum historiæ Francicæ, a præfato Rege Ducatum Germaniæ adeptus est, habuitque sedem in villa regia Ehenheim, & in castro quid Hohemburg nominatur: genuitque filiam a natiuitate cœcam, nomine Odiliam, quæ a S. Herhardo Ratisponensi Episcopo, & Hildolfo Treuerensi baptizata, in sacro fonte visum recepit. Hinc patet ad Pipini Regis & Caroli Magni tempora non poße hanc baptizatæ Odiliæ historiam referri. Vitam eius dabimus XIII. Decembris.

[9] In duobus MSS. codicibus Treuirensi & Padebornensi, ante citatis, dicitur S. Hildulphus Episcopus Treuirensis factus, [Quando vixerit S. Hidulphus.] Ansigiso filio S. Arnulphi publicis vtilitatibus inuigilante; mortuus vero an. DCCVII. V. Id. Iulij, tempore Iustiniani iunioris. Quæ vero de eius in administratione Mediani monasterij succeßoribus, eius vitæ scriptor refert, eamdem plane ætatē confirmant. In vita quoque S. Deodati Episcopi Niuernensis apud Surium XIX. Iunij, dicitur S. Hildulphus ei perfamiliaris fuisse, eiq; superuixisse annis XXVIII. obiisse vero Deodatus an. DCLXXIX. XIII. Kal. Iulij, die Dominica, Indict. 7. In vita S. Florentij Episcopi Argentinensis VII. Nouembr. apud Surium (& consentit Guillimannus in historia Episcoporum Argentinensium) dicuntur Arbogastus, Florentius, Hildulphus, tempore Dagoberti Regis e Scotia venisse.

[10] In contrariam partem facit, quod in eadem MS. vita dicitur VVeomadus S. Hildulpho in eremum abeunti successisse. At constat, teste VVandelberto in vita S. Goaris apud Surium VI. Iulij, VVeomadum sedisse tempore Caroli Magni, quando ei cum Assuero Prumiensi Abbate controuersia fuit de Cella S. Goaris. At si ab anno DCLXXIX. aut circiter sedisse volumus, ergo expleuerit annos minimum XC. in Episcopatu. Deinde testatur S. Ludgerus in epistola ad Rixfridum Vltraiectensem Episcopum, quam I. Martij dabimus, Stephanum II. (siue III. vt infra dicemus,) cum in Galliam venisset an. 754. commisisse vices suas ad experiendum actus, virtutes, & gesta ac miracula S. Svviberti ad canonizandum vice ipsius Sanctum præfatum Svvibertum, venerabilibus Patribus & Pontificibus, Sancto scilicet Hildolpho Treuirorum, Bonifacio Maguntinorum Archiepiscopis, Fulchario Leodiensi Episcopo, & præcipue Hildegero Coloniensi Archiepiscopo, &c. Erit fortassis qui duos suspicetur fuisse Hildulphos, priorem qui in Vosago seculo Christiano septimo, alterum qui Treuiris seculo octauo Archiepiscopus vixerit, & fortassis etiam relicto Episcopatu anachoreticam sit deinde vitam complexus.

VITA AVCTORE PAVLLO, VEL PAVLVLO.
e veteri MS. eruta a Ioan. Gamansio Soc. Iesv.

Erardus, Episcopus Ratisbonae in Germania (S.)
Albertus, Episcopus Ratisbonae in Germania (B.)BHL Number: 2590

Avct. Pavlo, Ex mss.

PROLOGVS.

[1] Inter lilia virtutum pascenti choros Virginum Dominæ ac Matri a Heilikæ, prærogatiua famosæ, tum virginalis castitatis, tum titulo nobilitatis, Paulus, vel potius Paululus, seruorum Christi seruulus, quod Matri & Dominæ seruus & filius.

[2] [Heilika iubente hæc scripta vita.] Attentare iubes, o Mater beatissima, & Virgo virginalis exemplar decoris, vt de B. Erhardi Patris eximiis virtutibus, quasi aliquod poculum propinem desideranter sitientibus; rem prorsus veneratione dignissimam, sed ausu duram. Obcæcatus enim vitiis, de luminosa virtute scribere necscit, nec satis studēti possibile, nec discenti credibile. At dum imperantis personā considero, nec negare quod iniungis audeo, nec vtile censeo; maxime cum & honesta res sit quæ postulatur, & pia voluntas, quæ cohortatur. Et quis pia volenti nō obtemperet? Nam pia volenti nō præbere consensum, mea sententia, dissentire est a virtute. At qui dissentit a virtutibus; necessario consentit vitiis. Quapropter, ne aut piæ voluntati non obtemperans, aut non deuotus, vel maxime contrarius iudicer, postposito pudore ignorantiæ, quamquam vires vltra meas, pensum tamē reddere conor obedientiæ, adhortantibus me tuis etiam virtutibus, quibus carne domita, valentior abundat in te spiritus.

[3] Omissis enim, quæ cōmunia possides cum omnibus melioribus b stilis, [Eius laudes,] ieiuniis, vigiliis, & orationibus, quis in profectu tantæ tamque dignæ tuæ ætatis non admiretur, & amet, & veneretur seruatum in te sigillum virginalis castitatis? Quod quantæ sit dignitatis ac meriti, satis pro exemplo nobis est diuina Virginis Matris sublimitas; quæ spretis illecebris carnalibus, castitatis virtutibus ascensum merebatur superiorem Angelicis spiritibus. Et merito: nam, vt ait quidam non minimæ auctoritatis, Angelum castum esse, naturæ est; Angelicam promereri castitatem, virtutis. At ne parua videatur tuæ castitatis auctoritas, quot digna Deo habitacula tuæ commonitionis adhortatione præparasti? quæ fundamenta humilitatem ponentia, augmentum castitatis, summum virtutis, summam non suppleuere caritatem. Et si dicendum est verius, quot capitum sunt, tot præter communes singularum etiam sunt virtutum. [& sanctimonialiū, quibus præerat.] Quæ enim tantam vitam numerosa congregatione sancti virginalis chori non Argeis oculis rimatur plenitudinem scientiæ? quæ non domito corporis ergastulo perfectionem iam luctatur continentiæ? quæ non mundialibus mortuæ desideriis, odiosæ carnalibus illecebris, iure naturæ domito, tuas virtutes iure possiderent hereditario, quas rore lactationis tuæ maternæ imbiberunt, & per quas e visceribus eruditionis tuæ creuerunt? Sed quicquid illud est pro laude tua? verumtamen non parum argumenti improbabilis res est, tantus a Deo dignatus tuæ maternitatis fructus, meruisse te benedictionem, quæ promissa est his, qui non aliquando desinent facere fructum. Nam quis tuæ inhabitationi gradus deesset? quasi vero paruæ sit auctoritatis mundum abnegasse. Sunt apud te, quæ viuæ mortuæ, vitam etiam abnegauerunt, vt non tamen abundes cœnobitis, sed auctoriosius fructifices eremitis, quæ in anima meruerunt promissum. Qui autem adhæret Domino, vnus spiritus est. [1. Cor. 6. 17.] Iubes vt scribam de talibus? Scribo. At si hæc displicent, displiceā & illa, quæ iubes, vt scribam. Verum vt deuotione detfendar contra ignorantiam, quæ imperas, censeo, amplector, diligo, te opponens, vt latus inuidiæ, cum vel inuitum iubeas scribere.

[Annotata]

a In catalogo Abbatissarum inferioris monasterij, edito a Gevvoldo in Addit. ad Hundij Metropolim to.2. Hailka memoratur, Comitis Palatini a VVittelspach filia; quam eamdem cum Heilika arbitramur: & ætas congruit, nam quæ ei successit Bertha, ibidē obiisse traditur an.1120.

b Ita MSS. forte Antistitis legendum.

LIBER I.

CAPVT I. S. Erardi studia, virtutes, sacerdotium.

[4] Erhardvs, qui a gloria fortis interpretari potest, Narbonensis gentilitate, Neruius ciuilitate, genere Scoticus fuit. Hic ad præsagium nominis, [S. Erardi patria:] normam extendens morum, superædificandis virtutibus in fundo etatis Christum fundamentum supposuit, ne domus inhabitatione futura cœlestis, vlla tentationis vnda quateretur, vel turbine perturbationis permutaretur. Meditabatur ætas iam infirma de fortitudine virtutum, iocorum sterilitatem, studiorum vbertatem, laboris fructum, fructus gaudium, quodque bonæ indolis indicium est non minimum, absentem vt præsentem metuere magistrum. Intererat legentibus, [diligentia in studiis?] dictantibus, scribētibus, & si quem vacationi deditum sedulo viderat, mirabatur puerulus. Inhiabat interrogationibus sedulis, subtilissimus adnotator in singulis, ac tenacissimis memoriæ commendabat cauernulis. Attamen posthabitis mundani sophismatis cauillationibus, totum se diuinarum scientiarum vtilitatibus dedit, manuum munditia cor tergens inhabitationi sancti spiritus.

[5] Beatus ergo puerulus Erhardus cū primos virtutū flores emitteret, studij radices in petra fixit spirituali, & necdum liberi iudex ad plenū arbitrij, liberaliter eo vsus est. Ab infantia enim plenus Spiritus sancti gratia, [grauitas morum:] in eo loco vbi doctrinæ Christi suscepit semina, multis consodalium per deuia morum exorbitantibus, gressus desiderij virtutis adnormauit regula, perfectæque opinionis lucratus est mercimonia. Nam cum alij canum volucrumque delectentur lusibus, hi præceptorum Euangelicorum imbui sitiebat roribus, ac sancti Spiritus aspirante gratia, in cordis eius plantario vitæ fructificabant germina. Vt enim in aures audientis est dictum, qui replet in bonis desiderium suum, pro bono desiderio pietatis effectum consecutus est. [Psa. 102. 5.] Voluit quod valuit, & velle conualuit, & secundum voluntatis mensuram probatæ, probatissimum ingenium tenera lucratus est in ætate. [Isa. 65. 20.] Illud vero maledictum, Puer centum annorum, &c. non solum euasit, sed & hoc cōsecutus est: Cani sunt sensus hominis, & ætas senectutis immaculata. [Sap. 4. 9.] Nam intellectus spiritualis conualescens robore, sensus perfecti consenuit canitie, & callis viuifici semitam pede calcans immaculato, priuilegij promeruit gaudium prophetici, quoniam initium sapientiæ timor Domini.

[6] Creuit beatus adolescens Erhardus, creuit decus adolescentiæ, creuit spes iuuentutis, gaudium senectutis, ordinis regula, clericatus gloria, diuitum admonitio, diuitiarum despectio, pauperum consolatio, paupertatis dilectio, visus cœcorum, auris surdorum, claudorum pes, pater pupillorum, viduarum adiutorium, fortunæ blandientis obstaculum, aduersantis prouocator, carnis refrenator, spiritus assectator, [virtutes aliæ.] ac prouerbiorum penuria, totius virtutis armarium, ac sancti Spiritus electum vasculum. Creuit ipse in robur corporis, creuit in ipso robur virtutis. Didicit iam irasci vitiis, tentationibus occurrere, pugnare cum desideriis, ieiunia non horrere, despicere nuditatem, contemptū habere vestium: iugulare superbiam, humiliare gloriam, gulam castrare, dare mutuum amicis, ignoscere inimicis, non acquiescere detrahentibus, afflictis compati, pro miseris viscerari, congaudere gaudentibus, flere cum flentibus, diuinis laudibus adesse, bonorum cœtibus interesse, de omnibus quærere, nihil negligere. Talibus igitur insistens vestigiis æternæ vitæ semitam ingressus est, nec retardabat eum tantum ætas infirmior, quantum incitabat voluntas promptior.

[7] [Mortificatio sui:] Cum vero lustrum exagenale primitus egressus est, beatus vir Erhardus, euacuans omnia quæ erant paruuli, virilis animi robur arripuit, diligendo timens Dominum, timendo diligens proximum, mundialibus abstrahere, diuina venerari, pernoctare in orationibus, intendere psalmodiis, compunctione lauari, tædere iam carnalia, suspendi ad æternalia; & quo plures vtuntur ad voluptatem corporis, vsus est ad necessitatem. Non eum lenocinantis fauoris aura mouerat, non blandientis fortunæ sapor illexerat, non tulit ab eo victoriam acedia, non obcœcabat eum vnquam auaritia, non oblocauit eum desperatio, non inquietauit illum murmuratio: corpus subiugabat spiritui, spiritum pietati, pietatem ascripsit cœlesti. Odiuit iam membra carnalia, inexorabilesque inimicitias carnis & spiritus, quas continuata rebellio renouat: donec iam fatiscente corpore ieiuniorum, vigiliarum, totiusque fatigationis continuatione spiritus in eo dominium adeptus est.

[8] [Sacerdotium.] Postquam vero Presbyteratus ascendit gradum, summum etiam cœlestis scalæ gradum ascendit; iam ex continuo vsu non sentiens laborem, sed ex vsu laboris resumens consuetudinem. Ad altaris enim consecratus ministerium seipsum viuam hostiam in ara Crucis immolauit, iam secundum Apostolum non conformatus est huic sæculo, sed renouatus spiritu mentis, probans semper quæ sit voluntas Dei bona, beneplacens, & perfecta.[Rom. 12. 2.]

[Annotatum]

a Teutonice Er, vel Belgica diphthongo Eer, honorem; hard, siue herd, fortem aut robustum significat. De hac nominis notatione vide cap. 1. vitæ 3. per Conradum infra.

CAPVT II. Profectio ad S. Hildulphum.

[9] Interea B. Hildolphus, & ipse par Ecclesiæ luminare, Treuirensis Episcopatus cathedram possedit, vir non minoris scientiæ quam & meritorum: quorum quid in eo non maximum fuerit necdum satis compertum est. Nam ambos & præcellere nobilitate, ac nobiles scientia, scibilesque meritorum fore obliuionis comedine non latet memoriam. [S. Hildulphum in eremo visit.] Qui venerandus vir cum non paucis diebus sanctam sancte rexisset Ecclesiam, æstuans non minimo solitudinis desiderio, vbi sine populari tumultu soli vacaret Domino, quam inuitus accepit, sponte deposuit curam regiminis, securioris amore diuini seruiminis, cuius iam adulta fama cum longe lateque opinionis suæ odorem sparsisset, beatus vir Erhardus, ipse quoque pari Episcopatus infula decoratus, visendi fratrem aduenit gratia, quem cum in partibus a Vosagi offendisset pro Christi amore iam eremizantem, post communis oblationem orationis, & cœlestis pignoris caritatem, scilicet libationem osculi, Ecce, inquit, frater & carnalis & spiritualis ministerij communis ordine, diu quesitum & optatum obtines locum; vtere nunc in bono desiderio, & alere fame in diuino seruitio. Non tibi quasi vetus lassumve diuini amoris obdormiscat studium: sed expergiscere, euigila, in omnibus labora, opus fac Euangelistæ, ministerium tuum imple, sobrius esto. Cum huiusmodi non pauca in aures audientis effunderet, mansit ibidem diebus sat multis, Christique fauente pietate, sicut Romanæ testatur historia bibliothecæ, b auctore quidem sancto Papa Leone, [Monasteria exstruunt.] qui nonus sui nominis sanctam Romanam rexit Ecclesiam, quatuordecim ibidem monasteria construxerunt, ille septem, & septem ille. Nam cum essent genere nobiliores omnique funditus abnegassent patrimonio, in terra peregrinationis & vitæ merito & labore proprio perquisita, diuino cuncta mancipauere seruitio.

[10] [Redit in Bauariam Erardus:] Inde beatus vir Erhardus proprio consulens ouili, valedicens fratri, sanctisque affatus adhortationibus Baioariam prædicandi gratia ingressus est. Tempore illo regno Francorum prefuit Pipinus, pater Magni Caroli, sub quibus viris cœlestis exercitus non minima pars Domino militabat. Nam diuersi flores virtutum sub his Regibus per tota regni Francorum loca floruerunt, magnæque famam opinionis longe lateque sparserunt. Eo vero tempore inter famosos beatus Pater Erhardus famosissimus effectus est. Nam hic cum & genere præcelleret ac scientia, merito tamen longe præstantissimus habitus est. Mundo enim mortuus, quamquam adhuc spirabile gerens corpusculum, [omni sanctitate floret.] castitate virgo, Sacerdos ordine, paupertate monachus, professione Confessor, laboribus Martyr, legatione Apostolus, munditia carnis Angelus, nullius gradus detrimentum passus est, seipsum negligens, aliis prouidens: quæ sua sunt non quæsiuit, sed quæ alterius. Non enim æmulationis exarsit flamma, non perperam quidquā operatus est. Irritari nesciebat: proximo malū non cogitabat. Non ad metā præsentis tēporis super iniquitate gauisus est, sed semper congaudebat veritati, omnia sufferebat, omnia credebat, omnia sperabat, omnia sustinebat. Conualuit in eo scriptura dicens: Si quis diligit me sermonem meum seruabit, & pater meus diliget eum, & ad eum veniemus & māsionem apud eum faciemus. [Ioan. 14. 23.] Quia ergo Dominum diligebat, non tantum verbo & lingua, sed opere & veritate c … cauernulas in æthereos meatus liber ire spiritus optat, doluit carcerem, regnum quærit, & quasi graui diutinoque fessus onere, deposita sarcina respirare, suspirat ad æternam patriam.

[Annotata]

a Sæpius in vitis SS. mentio fit saltus Vosagi, Vosaci, Vosegi, Voseci, Vasaci, qui partem Lotharingiæ complectitur, vt distinctius alibi dicetur.

b Hoc scriptum S Leonis IX. non vidimus. Bulla fortassis quæpiam fuit, De SS. VVolfgangi & Erardi eleuatione & translatione.

c Videtur aliquid deesse.

CAPVT III. S. Odiliæ cæcæ baptismus, illuminatio.

[11] Vervm ne muta prorsus tot sancti Patris obmutescerent merita, quantæ fuerit æstimationis apud se, foris prodeuntibus ostēdit miraculis. Nam eo tempore Duci Etichoni filia cœca nascebatur: quo comperto pater erubescens, execrabilem in filiam dedit sententiam, scilicet vt capite plexa relinqueret vitam. At cum materna super filia quaterentur viscera, patris crudelitatem matris frustrabatur pietas: datamque nutrici filiam in monasterio Palma secreto eam nutriri præcepit. At memor Dominus operum suorū, saluandæ scilicet filiæ & matris consolandæ; demonstraturus, quod nec ipsa puella peccauit, neque parentes eius, sed pro gloria Dei tantum, vt manifestarentur opera Dei in illa illuminanda dilecta, dilectum illuminatorem præordinauit. In partibus ergo Bauariæ cœlestibus intento B. Erhardo reuelatū est, vt ad Rheni fluminis partem repedaret, puellam baptizaret, ac cœcam illuminaret. Qui iubentis vocem obedientiæ pede secutus ad destinata peruenit loca. Quæsitam ergo & oblatam cum vidisset puellam, genas rigatus lacrymis, cum graui suspirio manus oculosque leuauit ad Deum, cumque diu multumque tacita prece cordis diuinam laudaret, magnificaret, ac benediceret clementiam, tandem in verba vocem subministrans, [S. Othiliā baptizat, eiq; cæcæ visum impetrat.] Lux, inquit, vera Iesv Christe, qui illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum, pietatis tuæ rorem instilla famulæ tuæ, corde corporeque illam illuminans. Deinde post fidei sacræ rudimenta dato nomine, pro gestu rerum, Othilia, quod interpretatur a Deus sol, cum sacra fontis eam immersisset vnda, & post cetera dixisset, ipse te illuminet in anima & corpore; (O virtus admiranda, sanctique Patris merita!) secundum vocem ac voluntatem in terra petentis, virtus agebat in cœlo præsidentis. Nam hactenus ignota fenestras frontis lucis irrupit iucunditas, & Deo vero sole illuminante per impositionem manus S. Erhardi plenam natiuitatis perfectionem tandem puella sortita est. Fit gaudium ingens circumquaque miraculum cognoscentium: pater ad cœlum laudibus tollitur, puella beatificatur, mater consolatur, virtus diuina prædicatur.

[12] b Sed quia in B. Hildolphi vita scriptum est, ipsum eam baptizasse, istumque sanctum virum eam de fonte leuasse, negligenter hunc locum relinquere visum non est, sed admonere, quid horum verius sit, de Sanctæ Othiliæ vita quærendum. Ita enim de sanctorum meritis virorum scribendum videtur meæ paruitati, vt laus Dei ex eorum prædicetur meritis, & non ex nobis, non, inquam, ex mendacio scribentis, sed ex virtute promerentis. Sed reuertamur ad cetera.

[13] Suscepta de lauacro sancta Virgine, sanctus vir Dei omnipotentis adorata clementia, laudeque debita pro tanto reddita miraculo, (quippe cum testante sacra Euangelij historia a sæculo non sit auditum, quia quis aperuit oculos cœci nati, nisi Christus filius Dei) consolatus sanctam virginem, sanctoque tectam velamine osculatus est, iam reuersurus ad propria. Cum vero duram patris cognouisset sententiam, quam super interficienda dederat filia, [Patrem Othiliæ redarguit.] Pater spiritualis contremuit, & magnitudinem expauescens tanti facinoris, & commiserando puellæ miseriis, misso legato pro reconciliando patre cum filia, monuit ne tales diabolo daret se accusandi occasiones; adiungens, si propter cœcitatem, quam culpa non meruit, prius exosam habuerit; iam propter sanitatem, quam vera salus Christus reddiderit, diligat; intimans etiam si salubris consilij spreuerit monita, dignas præuaricatorū pœnas incursurū.

[14] Interea beatus Pater Erhardus iam exosus membra mortalia, cupiens dissolui & esse cum Christo, totum de præsentibus animum ad futura transferebat, de temporalibus ad æterna, de visibilibus ad inuisibilia, de non manentibus ad permanentia. Quoties & quali gemitu decantabat versum istum, Quando veniam & apparebo ante faciem Domini? [Psal. 41. 3.] In tempore quippe nouissimo iam positus ætatis, omnem æstimauit diem pro tædio. Sæpe secum loquebatur dicens: Quando me de corruptionis huius liberabis angustia? quando corporei carceris educes miseria? quādo satiabis spem meam? quando mihi manifestabis gloriā tuam? [Anhelut ad mortem.] quando sciam placeatne tibi laboris mei deuotio? quando videbo, quo me examinabis iudicio? [1. Cor. 2. 9.] Quod est præmiū, de quo dixit Apostolus, quod oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparauit Deus diligentibus se? [Phil. 3. 13.] Ita quidem secundum Apostolum præteritorum obliuiscens, & in futurum se extendens in Christo Iesv mundo se crucifixit, vitiis & concupiscentiis. Videres hominem, iam velut in agone positum, totius vitæ suæ cursum rememorantem; iam quasi ad tribunal iudicantis astantem, scuto spei contra omnem desperationem se protegentem; iam scire volentem, quid sit astare diuinis obtutibus, non grauari terrenis cogitationibus, interesse Angelicis cœtibus; quæ sit viuendi sine pastu possibilitas, quæ spiritus sine corpore qualitas, quæ continuatio diuinæ laudis sine labore, sine fastidio; vel quæ sit iusti speranda mansio. At quod videbat vel audiebat viluit, sola spe futurorum viguit, soloque motu corporis adhuc viuidus, de cetero erat mortuus. Clausis quidem oculis cordis mundum ingressus est, auctore scilicet Spiritu sancto, iam pedem ponens in cœlesti introitu. Appropinquabat interim hora felix felicioris transitus, cum beatus Pater Erhardus aliquot diebus infirmitate graui præuentus, ex ipsa valetudinis inæqualitate spei maioris & certioris viguit abundantia, cupiens iam dissolui & esse cum Christo. Tum tandem se peregrinum cognouit, & exulem cœlestis patriæ, feruens desiderio, cum videret membra terræ debita se relicturum, & corruptibile corpus egressurum. O quoties & quam ex intimis trahens suspiria victorem mortis sibi vocauit in adiutorium? quoties manus a mundialibus alienas cupiditatibus ad cœlestis plagæ regionem extendit? quoties oculos mundo clausos ad æternæ disciplinæ reuerentiam aperuit? in corde spem, in lingua Christum, in oculis reuerentiam, in manibus supplicationes frequentabat.

[Annotata]

a De hac vocis Othilia significatione agemus ad cap. 2. vita tertiæ per Conradum, lit. Au.

b Vide ad vitæ tertiæ cap.2.lit. Bb.

EPILOGVS LIBRI I.

[15] Præceptis tuis parui, beatissima Christi Virgo & mater orphanorum & pupillorum ac viduarum, totius nobilitatis decus, ordinis exemplar, virtutis scala; itaque animum induxi quoad vsque superest calidus in me & spiritus Dei in naribus meis, non saltem quod imperas tu, tecumque manentes agni cœlestis sequaces, non vel pro posse persequi; sed ipse quærere, niti, cupere, si quid tantæ pietati studentibus possim placitum ostendere. Paruitatem ergo seruitij deuotionis ardens flamma meum maiorabit apud vos studium & voluntatem; quibus nec placet quod ordine caret, nec quicquam ordinatum displicet. Ad voluntatem igitur & iussionem tui, tuarumque filiarum, quas sanctæ conuersationis lactas institutione, beati Patris Erhardi vitam corporis vsque ad depositionem percurrimus, minus quidem congruenter, sed quam deuotissime potuimus. Libellum ergo secundum cudentes, orationum vestrarum auram per Austrum Paradisi flantem contra sudorem inuidiæ detractionisque deposcimus, contra quæscilicet aliquid audere hortatur animus. Virus inuidiæ corde felloso hamum detractionis labio gestat mortifero, pacem verbo, corde vibrat gladium. Nam qui aliis detrahit apud te, malum idem loquitur ipse aliis de te. Sed quid faciemus? Clamemus cum Psalmista: Præcipita Domine, diuide linguas eorum, quoniam vidi iniquitatem & contradictionem in ciuitate. & iterum: Descendāt in infernum viuentes, quoniam nequitiæ in habitaculis eorum. [Psal. 54. 10.: Ibid. 16.] Sed nec ego ad te, ad tuasque filias, in quibus solis nunc temporis virtus posuit habitaculum, ac ceteris despectis, dico amicis, inuidiæ dignam, in sudo laude. a

[Annotatum]

a Hic aliquod inest mendum.

LIBER II. DE MIRACVLIS.

CAPVT I. S. Erardi variæ apparitiones.

[1] Secvndvm de signis quæ ad tumulum eius facta sunt librum exaramus, a testes habentes, aut qui ipsi viderunt, aut quibus videntes detulerunt, [Præfatio libri 2.] nec a vetusto collectos tempore, sed adhuc viuentes in corpore. Adeste, fauete precibus, vt si quid forte superbia garriat, humilitatis vestræ virtus defendat.

[2] Beatus Pater Erhardus postquam cœlo spiritum, terræ vero quod suum erat reddidit, dignæ memoriam æstimationis miraculorum euidentia consecutus est, sed nos antiquitate repudiata, ea tantum quæ celebria terminatim adhuc diffamat nouitas, promere conemur.

[3] b B. Wolffgangi Episcopi temporibus erat quædam sanctimonialis, Beati vero c Vdalrici Episcopi sororis filia, Kunigundis nomine, quæ custodiæ præerat Ecclesiasticæ, totius quidem & ipsa probitaris & perfectionis consecuta culmen. Cuius in temporibus linteum, [Crescit linteum e sepulchro S. Erardi.] quo beati Patris corpus inuolutum erat, crescere cœpit de tumulo, quasi iā d in clamosa protestaretur voce, indigna tam paruuli sepulchri latebra contegi, quem sibi consocium gauderet militia cœli. At custodes Ecclesiæ (nobis idem retulerunt, qui vtrosque nouerunt) dum ecclesiæ pauimentum tergendo verrerent, quoties ad sepulchrum sancti peruenerunt viri, linteamen de terra videntes extare, linimētum aliquod vetustate corruptum credebant, & negligenter abrumpebant. Quod cum non semel, sed sæpius fieret, crux lignea quædam, quæ adhuc in eadem seruatur ecclesia, quam & nos vidimus, cum adhuc iuxta Beati Patris sepulchrum staret, [Aperit moniali crucifixus, S. Erardi meritum.] fleuisse dicitur. Quid enim impossibile tibi Deus omnipotens, qui & nostra memoria caput crucifixi prope sepulchrum astantis, de dextera declinabas in sinistram? Et dixit ad prædictam Virginem: Interminare custodibus, inquit, ne ita negligenter abrumpant linteamen, quod de sepulchro hoc extare vident: sub hoc enim iacet tumulo, qui nō minimæ æstimationis creditur coram Domino; quod illi quidem tam negligenter abrumpunt, virtutis eius indicium est, non casus. Hic si querat aliquis, quidnam caussæ fuerit fletus iste, quia cetera nobis abscondita sunt, magnitudinem peccati custodum æstimamus designasse, qui & negligenter peccauerunt, & vitam grandi delicto obstringentes peccasse se nescierunt. Sed beata virgo quæ diuini testimonij meruit audire sententiam, in stuporē conuersa, postquam ad se rursus recollegit spiritum, diuini testimonij consolata robore, secure quod audiuit prædicauit vbique Euangelicum secuta præceptum, quod dicit: Quæ in aure auditis prædicate super tecta. [Matth. 10. 27.] Post quæ verba concurrit multitudo fidelium, & attestatum diuinitus sepulchrum, quantum prodesse possit adiutorio, æstimantes diuino testimonio. Et vere quidem pēsandum est, singularis eam fuisse meriti, cui nec Angelicum venit in testimonium oraculum, nec alicuius dubium visionis somnium, sed vera voce per diuinā imaginem præsentis ad præsentem colloquium. Quare Beate Pater æterna gratulare lætitia, cum in medio dicentis & audientis, iaces ipse tacens, & diuini colloquij testimonium habes. Et bene quidem per Crucem habes testimonium, qui mundum abnegans crucem tuleras ad sequendum Dominum: pro nostris igitur subuenito reatibus qui brutilitate cordati sumus, cum diuinis merueris per lignum aridū testificari vocibus.

[4] Eo tempore B. Wolffgangus sancti viri tumulum frequentare cœpit secretiori semper accedēs tempore, superuicturus congaudendo gloriæ. Sed cum nocte quadam secretius post matutinarum solemnia multis lacrymis ac precibus sanctum virum iuxta sepulchrum eius orans alloqueretur; [S. Erardus apparet S. VVolfgango, iubetq; monasterium inferius reformari.] Beatus illi astitit Erhardus, & ait: Frater, secretum doloris mei tibi denuncio, quod te frater aduertere iubeo. Tua quidem opera Deo placita sunt, teque correctorem Pastoremque verus Pastor Iesvs Christus huic loco gregique præposuit, ideoque si prudenter officium tuum, vt cœpisti, peregeris, æternum laboris tui recipies præmium; scito autem, frater, quod monasterium hoc, quod Deus omnipotens meæ requiei præstitit, multis contaminatur sceleribus, & inhabitantium monialium peccatum multipliciter reclamat meis precibus, quas pro earum negligentiis multis modis effundo sæpius. Dudum iam ipsarum lacrymis commotus, fudi preces ad Dominū, sed quia carnalibus patent fœditatibus, non ad iudicium delati sunt earum gemitus. Et ego, frater, nō minima conficior hac pro re tristitia, quia victus sum tot scelerum reclamatione, ne possim eis prodesse supplicatione. Quoties ergo tremendi iudicis procumbo genibus! quoties emendatiorem vitam promitto pro peccantibus! quoties duram vindicis distuli sententiam! quoties confratres meos adduxi in preces! Tentata sunt omnia, omnia facta sunt. Et quid ego miseræ congregationi faciam amplius? aut quibus precibus agam ante tremendum omnipotentis iudicis vultum pro tot luxuriantium fœditatibus? sed, queso te, vt præstita tibi diuinitus prudentia vtatis, omnemque hanc destruas congregationem, & monachicam ibi instituas professionem: quam si harum aliqua, quæ nunc inest, velit profiteri, recipiatur; sin autē, omnino quod nunc sunt destrue, nec vltra contaminari locum istum patere. Tunc temporis quippe Canonicarum erat in eodem loco professio, ac carnalis petulantiæ non minima fiebat confusio, adeo vt, cum ad arctiorem vitam cogerentur, aliquæ ipsarum monasterium reliquerint, & fornicatoribus prioribus adhæserint. Sed attendenti mihi talia Beati Patris occurrit clementia ac valentia: clementia, qua semper & indefatigabiliter orauit pro peccantibus; valentia, qua exauditus est ante Dominum, vt si vox posset prohibere, vinceret vitium virtute, pro ea stabiliens monasterium. Post hæc verba B. VVolffgangus cœlesti obediens voluntati, ea quæ iussus est, implere cogitauit, & modis omnibus, quibus potuit, festinauit. Peractis autem a B. VVolffgango, quæ Dominus disposuerat, & vir sanctus rogauerat, [Fiunt deinceps ibi miracula.] postquam professionis districtio locum prius contaminatum emaculauit, totius virtutis cœpit germen florescere, Paterque sanctus extinctis vitiis, signis radiosis cœpit elucescere, ac si e auretenus diceret sibi seruientibus: Quoniam vos mecum, & ego vobiscum.

[Annotata]

a Hinc de Auctoris ætate fieri coniectura potest.

b Eius vitam dabimus 31. Octob.

c De S. Vdalrico 4. Iulij.

d P. Ioan. Gamansius legendum censebat: inclamosa, id est tacita.

e In MS. erat aureteuenus.

CAPVT II. Varia in eius ecclesia facta miracula.

[5] His diebus fuit quædam matrona de mūdi naufragio ad Dominum conuersa, que continuando vigiliis & lacrymis, infirmitate præuenta, quam medici albuginem oculorum vocant, apertis oculis nihil videbat. Inde iam ad preces frequentior ac sollicitior prædicti Patris frequentabat sepulchrum, in infirmitate graui postulans suffragium. Eia, inquit, [Cœca illuminatur.] Pater sancte, quid miseræ mihi futurum est, quæ viuo vultu, visu mortua lucis diuinæ patior dispendia? si mundum inhabitarem, esset quod pro recuperanda salute donarem medicis, vel saltem qui manum daret permanentibus in me tenebris; nunc ad te confugiens, & his quæ in mundo reliqui, careo, & sola membra, quibus tibi seruire debui, perdidi: clamanti ergo sæpius & importunis agenti precibus, tandem aliquando Beatus Pater Erhardus astitit, eique dixit: Molesta mihi es, o mulier, quæ a me petis salutem, cum nemo ante a maiorem suum aut faciat quid, aut debeat. Sed si vis illuminari, septem pedum spatio a meo sepulcro procumbe; ibi inuenies qui te illuminabit. Verba quidem obscura sunt, sed rerum fides manifesta: vbi enim iussa est, venit, procubuit, & vidit.

[6] Esset quidem in dubio, quod dixit ad eam Sanctus Pater, si certiori manifestatione fidem non erigeret credulitas. [Energumenus liberatur.] Nam per idem tempus dæmoniacus quidam ductus in eandem ecclesiam, vt pedibus pauimentum attigit raptus impetu in sublime, suspensus est in aëre, testatus propter eorum sanctitatem, qui in ecclesia præfata iacerent, se requiescere non posse. Iussus vero corpusculum quod inhabitabat egredi, ad ostendēdam cogentis eum b vim fecit corpori. Nos vero etsi qualicumque fama veracium attestante cognouimus, silentium tamen in pluribus æstimantes cautius, illi, quē nobis Deus ibidem patrocinari ostendit, totum asscribimus. Et quis scire poterit, vtrum tantæ sanctitatis dignitas obumbratorie de sancto viro prædicetur? an sint etiam aliqui commanentes ibi, magni apud Deum meriti, vt & veterum asserit memoria? Res quoque manifesta: Iuditha Ductrix, quæ idem c auxit monasterium, dum iret ad sepulchrum Domini Hierosolymā, vt Reges solent, plura vel aperte vel abscondite vel ossa vel corpora conquisiuit, quæ vbi terrarum, vel vbi in præfata conderet ecclesia, nec ipsa sciri voluit, nec quisquam nos docere potuit. Ipsa vero quia humata est in ipsa ecclesia, euidenter edocet in illum locum solum maxime studuisse, vbi notum fecit humari se voluisse. Hæc nos de ea strictim, quamquam plura digna vel memoratu vel memoria dicere potuerimus; nam quæ Deus celare voluit, & nos celare voluimus; sed nec ad hæc dicenda stylum acuimus: tanta namque, taliaque propter beatum Patrem fieri credimus, quem Deo disponente corporaliter eodem loco requiescere cognouimus. At si quæ fiant occultius, diuinam clemētiam in beato Patre cur fiant, quando sibi placuerit, ostendi nobis petimus. Et vere si condignis insudabimus operibus, sicut quondam de eo absconsa non habemus in propatulo, sic etiam potens est Deus adhuc maiori eum extollere titulo. sed reuertamur ad cetera.

[7] Manu erat arida quædam mulier, que ad sepulchrum eius in die natalitia propius deuenit, salutem petiit, [Manus arida sanatur.] exaudita est, reuixit manu. Sed cum sanabatur, tanto cum fragore manus resiluit, vt omnes in quacūque parte vel angulo starent ecclesiæ, resilientem manum audirent & miraculum factum cognoscerent. Non aliis hec omnia testibus cognouimus, quam qui ipsi viderunt vel audierunt. Quid ego varias virtutes referam? Quam præsens sit omnibus in adiutorium sibi seruientibus, placet documentum aliquod proponere, ad solidandam spem eorum, qui sancti Patris toto corde quærunt suffragium.

[8] Fons est iuxta prædictam ecclesiam, quem ipse dilectus Pater fodit suis manibus, [Tres in profundū puteum lapsi, illæsi educti.] sicut erat ei moris omnibus locis, vbi per tempus aliquod mansitabat. Fons iste non minus quinquaginta pedes habet in profunditare, vel eo amplius, quod & nos visu probauimus. Et cum tantæ sit profunditatis, cadentem tamen ministrum sanctarum Virginum ibidem manentium sinu suscepit placido. At quærentibus eundem, non solum viuum, sed & nullum signum casus tāti monstrantem repræsentauit. Accurrunt ergo qui videre cadentem: quis enim vel fragmentatim non potius collisum, quam totum inuenturum se crederet, cum in tanta putei angustia lapis eum lapidi redderet? Sed extractus cum rediret ad superna, primo & ipse ratus periculi magnitudinem, postquam mente recepta, omni se vidit alienum periculo, quam attentissimas grates omnipotenti Deo & sanctissimo Patri Erhardo agens, multum secum euentum rei miratus abiit. Nos quoque signi tantum pauentes effectum, tantæ facultatis dicimus mortuū suscitare, quam viuū ne moriatur seruare. Sed & idem secundo, tertio, in eodem fonte factum est: secundo in muliere grauida, quæ eodem cadens, sana inuenta, & extracta est, in laudem & gloriam omnipotentis Dei & sanctissimi Patris: tertio in puero, de quo scribere volumus plenius. Et vt mireris amplius, toties in tantam profunditatem ceciderunt, & sani redierunt: merito vtique. Quis enim in illo fonte mortem inueniret, quem ad viuorum salutem salutis amicus præparauit?

[9] Mulier erat quædam (quæ etiam adhuc viuit) vtraque manu, brachio, & crure contorto, monstro similior quam homini. Pars dimidia eius in Bohemia ad d S. VVenceslaum curata est, dimidia ad sanctum Patrem Erhardum humanæ formæ restituta. [Contorta brachia & pedes curati.] Hanc nos mulierem vidimus, ipsam interrogauimus: confessa est cum magna veneratione, partem etiam curatam ostendit.

[10] Quidam etiam diabolica instinctus persuasione, equum furatus, cum latere nō posset quod fecerat, ad sancti viri venit sepulchrum, & oblato denario celari rogauit delicti excessum. Oratione fusa, cum ad ecclesiæ rediret ianuam, denarium, quem obtulerat, [Donum furis respuit Sanctus.] secum portauit: rediit, reportat, reponit: egreditur, secum portat: regreditur, orat, exit, denarium toties oblatum secum portat, miratus & timens: statim vt ecclesiam egreditur, occurrunt qui reum tenerent. Vt possit aperte intelligi, virum sanctum respuisse oblationem, eo quod culpa eius non haberet celationem.

[11] [Sæpius apparet.] Quoties visus sit in sancta ecclesia, in qua requiescit corporaliter, si velim dicere, fastidiosus ero lectori. Quoties luminaria de cœlo ardentia in eandem ecclesiam descendant, si quem cælestium tenet reuerentia, custodes percunctetur eiusdem ecclesiæ, qui & sub grandi attestatione affirmant sæpe eum vidisse ad altare, quod ipsius sepulchro contiguum est, stantem, & Episcopali cantantem apparatu: quorum vnus, qui ceteris dormientibus vigilabat, & seruiebat frequentius, cum gausape verreret die quadam altare, ceteraque iuxta, de pede Crucifixi, quod supra idem magna positum est altitudine, denarius ante verrentem decidit, ab eo quidem loco, vbi, nisi per scalas nemo vel ascendere potest. Pro tantis itaque virtutibus & signis quæ fecit Deus per seruum suum Beatissimum Erhardum Episcopum, glorificemus Deum omnipotentem, qui est mirabilis in Sanctis suis, cui est honor & gloria in sæcula, Amen.

[Annotata]

a Conradus & alij B. Albertum intelligunt.

b Aliquid hic deest.

c Imo ita videtur ædificia curasse instaurari, vt nouum omnino monasterium censeri posset. Ita namq; in diplomate S. Henrici Imperat. dato anno 1002. Indict. 2. dicitur: Vt monasterium sanctimonialium …. quod diuinæ memoriæ auia nostra Iuditha olim in honore sanctæ genitricis. Dei Mariæ a fundamētis in abbatiam erexit, & donis prædiorum inter alia pro loco ditauit, &c. Extat illud diploma to. 2. Metropolis VVigulei Hundij; vbi & aliud Ottonis, (non Primi, vt ibi scribit Hundius, sed Secundi, vt patet, quia an. Christi 974. regni Ottonis 13. Imperij 6. datum) in quo profitetur se varia prædia, ob interuentum dulcissimæ genitricis suæ Adelhaidæ, nec non venerabilis Dominæ Iudithæ salubrem petitionem, donare sanctimonialibus ad inferius monasterium sanctæ Dei genitricis Mariæ, Christique Confessoris B. Erhardi venerationi constructum. De eadem donatione Braunerus tom.2. Rer. Boic. lib. 8. Iudithæ religionem nobile insuper cœnobium Ratisbonæ pro sacris Virginibus extructum testatur, inferius vulgo dictum; vbi ipsa condi voluit, incertum quo anno: septuagesimo quarto superstitem fuisse ex Othonis II. litteris intelligi potest, quibus eidem monasterio aliquot locorum possessionem transcribit, Iudithæ precibus inductus. Fuit vero Iuditha mater Henrici Rixosi, qui & Pius dictus, Bauariæ Ducis; vxor Henrici, fratris Ottonis Magni.

d S. VVenceslai vitam dabimus 28. Septemb.

ALIA VITA Auctore anonymo,
Ex vetusto MS. a Ioan. Gamansio Soc. Iesv eruta.

Erardus, Episcopus Ratisbonae in Germania (S.)
Albertus, Episcopus Ratisbonae in Germania (B.)BHL Number: 2591

Ex mss. Avct. Anonymo.

CAP. I. Res gestæ a S. Erardo in vita.

[1] [S. Erardi patria,] Erhardvs genere Gothus, parentibus licet gentilibus, tamen nobilissimis natalibus ortus, ciuitate Narbonensi. Hic Spiritu sancto præuentus a pueritia Christū timēs, multis virtutū & honestorum morum claruit insigniis. Nam, quod bonæ indolis est indicium, Pædagogum suum absentem non minus, quam præsentem semper metuebat: [institutio,] dictantibus & legentibus atque scribentibus semper intererat: & si quem otio & dissolutioni deditum vidit, ipse quamuis paruulus non modicum mirabatur. Competenter itaque habilis mundanis & sophisticis cauillationibus, ad diuinarum scripturarum totum animi applicauit studium, radicesque studij in petra spirituali infixit, plenus Spiritus sancti gratia & honestate, vitæ exemplum aliis præbebat. Nam cum alij negotiis alearum, ac leuitatis, quæ puerilis ætas amplectitur, lusibus delectarentur; ille Euangelicorum præceptorum roribus imbui sitiebat. [morum grauitas.] In qua etiam ætate multis virtutum insigniis emicuit. Sicut enim corpore, sic & virtutum crescebat decore. Erat enim regula ordinis, diuitiarum contemptor, pauperum consolator, paupertatis amator, oculus cœcorum, auris surdorum, pes claudorum, pater pupillorum, adiutor viduarum, carnis infrenator, spiritus insectator; &, vt breuiter dicam, omnium virtutum armarium, & Spiritus sancti vasculum.

[2] Creuit enim corpore & virtute: vitiis & tentationibus occurrebat, cum desideriis pugnabat, ieiunia frequentabat, contemptum vestium non horrebat, humilitatem habebat, gulam refrenabat, detrahentibus numquam acquieuit, [Aliæ virtutes.] afflictis & miseris ex corde semper compatiebatur, cum gaudentibus gaudebat, cum flentibus flebat, diuinis laudibus semper adfuit, bonorum & sanctorum cœtibus sedulo interfuit, in orationibus sæpe pernoctabat, in deuotione cum lacrymis vberrimis abundabat. Talibus igitur & aliis virtutibus insistens, ad sacerdotalem gradum ascendit. Ex tunc crebrorum ieiuniorum castigatione seipsum viuam hostiam quotidie immolabat Deo.

[3] Interea Hildolphus vir magnæ sanctitatis & laudabilis meriti, Treuirensis Ecclesiæ Episcopatum regebat: qui cum multis temporibus eandem Ecclesiam, [Visit S. Hildulphum.] quam etiam inuitus suscepit, sancte & prouide gubernasset, ipsam regimini resignauit, & diu desideratam eremum est ingressus, sine populari tumultu, soli ibi Domino cupiens famulari. Beatus vero Erhardus in Episcopatus solio sibi successit. Cum autem succedente tempore laudabilis fama Hildolphi longe lateque odorem suum spargeret; B. Erhardus gratia visendi fratrem aduenit, & cum ipsum in partibus Rosarum Eremizantem inuenisset, ruerunt in amplexus mutuo, & præ gaudio lacrymis se alterutrum perfundunt. Orationibus itaque & aliis Deo gratis seruitiis vacantes, aliquantis diebus simul manserunt. Et sicut Romana testatur historia, Leone Papa nono, qui a tunc Romanam rexit Ecclesiam, auctore, quatuordecim monasteria ibidem construxerūt, videlicet Hildolphus septē, & Erhardus septem. Nam cum essent nobiles, & omni penitus abnegassent patrimonio, omnia quæ in terra peregrinationis vitæ merito & proprio labore perquisierunt, diuino seruitio mancipauerunt.

[4] Tandem B. Erhardus ouili suo consulens, fratrique valedicens b Baycatoriam gratia prædicationis est ingressus. Eo autem tempore Pipinus pater Magni Caroli, Francorum præfuit regno. Sub istis igitur Regibus diuersi virtutum flores per omnia loca Regni Francorum floruerunt. Inter quos omnes Beatus Pater Erhardus famosissimus est effectus. Nam licet genere & scientia cunctos præcelleret, merito tamen vitæ precellentissimus habebatur. Nam mūdo mortuus, castitate virgo, ordine Sacerdos, paupertate monachus, professione Confessor, laboribus Martyr, legatione Apostolus, munditia Angelus c ……. existebat.

[5] Eo itaque tempore Duci Ethiconi filia cœca nascebatur: quo comperto patre erubescente, præcepit infantem capite truncari. Quod cum matri innotesceret, miserta soboli fuit; ipsam nutriri in monasterio dedit quod Palma dicitur, ibidem occulte nutriri faciens. In partibus igitur Bauariæ B. Erhardo cœlestibus intento reuelatum est, vt ad partes Rheni fluminis rediret, & ibi quamdam puellam baptizaret, & eandem illuminaret. Qui obediens ad loca designata peruenit. Quæsitam ergo & oblatam puellam cum vidisset, lacrymādo graui suspirio oculos & manus ad cœlum leuauit, tandem voce dixit: Lux vera Iesv Christe, pietatis rorem instilla famulæ tuæ, ac corde & corpore illam illumina. Post itaque sacræ fidei rudimenta, dato nomine Otilia, cum sacri fontis vnda illam immersisset, [S. Odiliam baptizat & illuminat.] aperiens oculos visum recepit. Gaudent ergo cuncti & mirantur vniuersi: pater exultat, mater consolatur, diuina virtus ab omnibus laudatur. In vita tamen Hildolphi legitur, quod ipse eam baptizarit, Beatum vero Erhardum eam de sacro fonte leuasse.

[6] Tandem B. Erhardus ad propria est reuersus: vbi in maximo rigore vitæ degens Domino deuotissime seruiebat. Semper enim apud se cogitabat cum gemitu dicens: [Moritur.] O Domine quando me liberabis a corruptionibus huius miseriæ? quando videbo te? hæc & huiusmodi sanctus Pater semper apud se reuoluebat. Tandem febre correptus grauiter, mortuus est. Cum autem corpus hoc corruptibile se egrum sentiret, leuatis manibus in cœlum auxilium inuocabat, ac suspiria trahendo feliciter in Domino obdormiuit.

[Annotata]

a Turpissimus contra Chronologiam error, quem merito Conradus infra reprehendit.

b Legendum Baioariam.

c In MS. aliquid addebatur, sed litura situq; ita corruptum, vt legi non posset.

CAP. II. Miracula post mortem.

[7] Post mortem autem eius multa gloriosa miracula Dominus per eum fecit. Quædam enim sanctimonialis, nomine Kunigundis, filia sororis B. a Martini, magnæ probitatis & perfectionis virgo, custodiæ monasterij præfuit: quæ cum quadam vice monasterium purgari iuberet, venientes ad locum, vbi Pater beatus erat sepultus, [Linteum e sepulchro eius prominet & excrescis.] viderunt pannum lineum de terra super pauimentum erigi, putantes autem hoc vetus linimentum, & pedibus calcantium pauimento impressum, ipsum abrumpebant: & statim recreuit. Cum autem purgatores sollicite agere volentes, nec intelligentes quid b domina intenderet, ipsum linimentum decerpunt; ecce crucifixus de ligno dolatus, qui iuxta sepulchrum Beati Patris locatus fuit, c capite de dextera in sinistram declinans, flere cœpit, & prædictæ virgini dixit: Prohibe custodes, vt linteamen, quod ex sepulchro extate videtur, vlterius abrumpere non præsumant: nam in hoc iacet tumulo vir magnæ æstimationis coram Domino. Linteum enim est, quo illud beatum corpus Ethardi est inuolutum. [Fiunt isthic miracula.] Illa interim stupefacta, & ad se tandem reuersa, cunctis quæ audierat & viderat enarrauit: multique fidelium ad sepulchrum concurrentes a diuersis infirmitatibus sunt sanati.

[8] B. Wolffgangus sepulchrum beati viri secreto sæpe solebat frequentare. Quadam itaque nocte post matutinarum solemnia, secrete ad tumulum accedens, multis lacrymis ac precibus sancti Patris patrocinium implorabat. Cui assistens B. Erhardus dixit: Frater, secretum doloris tibi annuntio, [S. Erardus apparet S. VVolfgango & iubet monasterium reformari.] quod diligenter auertere debes. Tua opera coram Deo sunt placita, teque rectorem & pastorem verus Pastor Christus huic loco suæque congregationi constituit, & idcirco si diligenter tuum officium peregeris, sicuti cœpisti, æternum præmium pro tuo labore recipies. Scito ergo monasterium, quod Deus meæ requiei præstitit, multis sceleribus contaminatum; & peccata monialium, quæ hic conseruantur, meas preces, quas pro earum negligentiis sæpe coram Domino effundo, reclamando impediunt, quia, (heu!) carnalibus inuolutæ. Pro te ergo frater non multum contristor, victus enim sum tot scelerum reclamatione, quod non possim eis prodesse mea prece. Tremendi iudicis procumbo genibus multoties, emendationem promitto pro peccantibus multoties, duramque vindictam Iudicis distuli multoties, fratres meos conduxi in preces, omnia tentata sunt, omnia facta sunt: & quid huic congregationi aliud faciam? aut quibus precibus apud tremendum Iudicem pro tot luxuriantium fœditatibus agam? Rogo vt data tibi a Deo prudentia vtaris, & omnem hanc monialium congregationem destruens, monachicam hic instituas professionem, quam si aliqua ipsarum velit profiteri, recipiatur; sin autem, omnino conuentū earum destrue, nec amplius locum istum contaminari permittas. Tunc enim temporis erat ibi cœnobitarum monialium professio, quæ petulantiæ carnis & aliis vanitatibus nimis erant deditæ. Igitur venerandus vir Wolffgangus iussa implens, professionem monialium mutauit, & ibi conuentum d monacharum arcta regula degentium instituit, & sic locum mundauit. Aliquæ tamen monialium fuerunt tam obstinatæ, vt dum ad arctiorem vitam compellerentur, monasterium reliquerint, & fornicatoribus suis prioribus adhæserint.

[10] Quædam matrona relicto sæculo ad Dominum est conuersa, quæ vigiliis & lacrymis frequentibus insistens, infirmitatem, quam medici albuginem vocant, incurrit, [Cœca isthic visum recipit.] vt scilicet apertis oculis nihil videret. Hæc ad sepulchrum B. Erhardi veniens, suffragium eius postulabat, dicens: Eia Pater sancte, quomodo mihi miseræ sic factum est, quæ licet corpore viuam, visu mortua sum? si igitur in mundo adhuc manerem, haberem quod pro salario medico darem, vel saltem qui me manu duceret; sed ecce ad te conuersa, his, quæ in mundo reliqui, careo, & insupersola membra, scilicet oculos, quibus tibi seruire debui, iam amisi. Clamanti itaque & importunis precibus instanti tandem B. Erhardus astitit, dicens: Molesta es mihi mulier, quæ a me salutem petis. Nescis quod ante maiorem nemo facere debet. Si ergo vis illuminari, septem pedum spatio a meo sepulchro procumbes & ita inuenies, qui te illuminabit. Quæ veniens vbi iussa fuerat procubuit, & statim lumen recepit.

[11] Per idem tempus quidam dæmoniacus in eandem ecclesiam ductus, statim vt pauimentum pedibus tetigit, [Energumenus liberatus.] raptus impetu in sublime, suspensus est in aëre, & dira voce clamans dixit, quod propter sanctitatem eorum qui in ipsa ecclesia iacerent, non posset habere requiem. Iussus vero corpusculum quod inhabitabat egredi, est egressus. Ex hoc igitur & antecedente miraculo colligimus, quod in prædicto monasterio non solum venerabilis Patris Erhardi, sed & aliorum Sanctorum corpora sint recōdita. Nam quædam Ductrix fundatrix eiusdem monasterij, quæ etiam ibidem est sepulta, dum iret ad sepulchrū Domini Hierosolymā, vbicumque potuit occulte vel manifeste Sanctorum corpora vel ossa conquisiuit, quorum nec nomina sciuit, aut scire potuit, & in prædicta ecclesia sepeliuit.

[12] Quædam etiam mulier manum habens aridam, dum ad sepulchrum B. Erhardi in die eius natalitio veniret, [Arida manus curata.] & salutem cum lacrymis peteret, statim curata est. Tanto autem fragore manus eius resiliuit vt omnes in quacumque parte vel angulo ecclesiæ starent, ex ipso fragore resilientis manus terrerentur.

[13] Quidam diabolico deductus instinctu equum furatus, [Furis dona reiecta.] cum latere non posset quod fecerat, ad Sancti viri venit sepulchrum, & oblato ibi denario rogauit, vt delictum suum celaretur. Oratione igitur completa cum exire volens ad ianuam ecclesiæ peruenisset, denarium quem obtulerat in manu sua inuenit. Stupefactus ergo & admiratus, ad sepulchrum rediit, & denarium reposuit: & cum iterum exire vellet, denarium apud se, sicut prius, inuenit. Tertio igitur rediit & orans denarium secum reportauit, & cum timens miraretur, ecce statim vt ecclesiam egreditur, occurrunt illi quibus equum abstulerat, & eum tenuerunt. Ex hoc manifeste potes intelligere, quod Beatus eius oblationem respuit, eo quod culpa eius non habuit celationem.

[Annotata]

a Lege Vdalrici.

b Potius Dominus legendum videtur.

c Hoc paullo aliter in superiore vita narratur; vti & sequens apparitio.

d In MS. erat monachorum mendose.

ALIA VITA AVCTORE CONRADO DE MONTE PVELLARVM,
Ex veteri codice Ratisponensi descripta a Stephano Vito Soc. Iesv.

Erardus, Episcopus Ratisbonae in Germania (S.)
Albertus, Episcopus Ratisbonae in Germania (B.)BHL Number: 2592

Avct. Conrado, Ex mss.

CAP. I. S. Erhardi vita vsque ad Episcopatum.

[1] Erhardvs Christi Confessor egregius, & Præsul eximius, [Erardi nominis etymon.] & nomen suæ laudis a conformitate sanctitatis accepit: quatenus gloriosus Deus & mirabilis in Sanctis suis, nomine ipsius ostenderet qualem ipsum ad æternam gloriam prædestinaret. Erhardus etenim iuxta sacræ paginæ vocabula, vigil vita eligens Dominum interpretatur. Nam a Erech, vigil vita, & rara, eligens Dominum, ac Domino vigilans dicitur. Et sic nomen hoc ex duobus corruptis componitur nominibus, ad connotandum tam originalem maculam quam etiam actualem mendam in Christo penitus corrumpendam, priusquam gloriæ cælestis patriam ingrederetur. Cælum etenim scelestum nequaquam poterit sufferre. Igitur in fonte baptismatis, digito Dei demonstrante, Pater ipse beatissimus in statu floris infantilis Erhardus, quasi Erechararus, quod est, vigil vita eligens Dominum, nominatus est. In lingua vero Teutonica, non, vt b quidam dicunt, gloria fortis, sed c honoris potius thesaurus exponitur.

[2] Bene vtique honoris thesaurus, quem Dominus tam venerabilem arcam sanctitatis fecit & elegit. Bene insuper vigil vita, bene eligens Dominum nominatus est: quoniam ipsius si quis tractando totam munditiam suæ vitæ mortalis transeat periodum, luculenter ei apparebit, quomodo hic homo Dei teneris sub annis quasi flos vernantis odoris egressus est hominum in aspectus, vtpote virtutibus sacris, & moribus sinceris, quantum teneritas puerilis supportare potuit, [Pia adolescentia,] aromatizans, meditationibus puris respirās, magisterio scholastico reuerenter obediens, audiendo, interrogando, memoriæ deputata & audita responsa feliciter commendando, aliosque rudis capacitatis sibi coætaneos caritatis ex visceribus informando. [patria,] Inter vanos igitur scholares, qui ludis fatuis inhiant & aliis sceleribus instant, hic quasi rosa purpurea, in Scotia sibi patria longe disperserat humanæ felicitatis odorem: & quantum corporis creuit viribus, tanto prorsus creuit animæ virtutibus.

[3] Floruit in tempestate huius mundi sæuientis illius felix adolescentia, tamquam vitis nouella in diebus vernis expandens palmites suos, frondentes amœnis frondibus, & florentes floribus laudabilibus suis: & sic virilem ætatem dulcissimis attigit & continuauit fructibus, [virtutes,] tam studiis sacris diuinarum sciētiarum, quam operibus caritatis inuigilans totus; alliciendo populum in Ecclesiam Dei odore quodam mirabili, & suaui castæ vitæ suæ & sobriæ conuersationis: vt ad litteram Apostolico dicto connumerari mereretur, Apostolo dicente, Nos Christi bonus odor sumus. [2. Cor. 2. 15.] Erat tamen hic beatissimus Dei Confessor paucis popularibus familiaris, cūctis vero benignus, & fidelis ad omnes, adeo vt digno Angelorum & hominum iudicio, Præsulari militiæ adscribi valeret in Ecclesia Christi militante. Suis igitur meritis poscentibus ad Sacerdotij gradum primo, & hinc ad Præsularem apicem ascendit, Deo volente, & hominum feruido desiderio postulante. [Sacerdotium, Episcopatus,] Et in eodem refulserat statu, tamquam lucifer matutinus in medio nebulæ, & sicut arbor rosaria in spineto, quasi fluuius dulcis se deriuans in deserto, & tamquam d calandrus dulcisonans in myrica, sicut philomela nocturna silentia decorans & torpentes somnos excitans in vigiles delectationes. Hic dulciflua sua doctrina, verbo & opere, tamquam harmonia symphoniæ dulcis inter conuiuas, in creditum populum feliciter defluxerat, & sicut fons refrigerans in æstu torrido sitim peregrinantium. Felix ille Præsul pœnitentibus se peccatoribus dispensauit: & qui secundum carnis propaginem nobilis erat genere, [genus,] nobiliorem se exhibuit virtutum opere; nihil prætermittens eorum, quæ ad Timotheum Apostolus scribit; sobrius, ornatus, prudens, pudicus, hospitalis, doctor, non vinolentus, non percussor, non litigiosus, non cupidus, & domus suæ præpositus, habens de his testimonium bonum a cuncto vicinio suo, & præcipue in cælis a sanctæ Trinitatis ineffabili triniclio, Patre & Filio & Spiritu sancto, sicut miraculis diuinis declarabitur infra. [1. Tim. 3. 4.]

[Annotata]

a Superuacanea & pæne ridicula huius scriptoris opera, in indagando & ab Hebraicis fontibus accersendo Erardi nominis etymo.

b Paulus auctor primæ vitæ.

c Violenta iterum deriuatio a Schat, quod thesaurum significat. Rectius interpretemur Appetentem honoris indolem, aut factam ad honestatem ac decus; ab Er, vel Eer, & art siue aert, vel aerd, quod ingenium, significat. De huius & aliorum plurimorum Teutonicorum nominum etymologia consuli potest curiorissima Arnoldi Boecop nostri disceptatio de nomine S. Huberti in Historia Hubertina Ioannis Roberti nostri.

d Curculio vulgo calandra dicitur, Teutonibus Kalander. An Auctor fortassis cicadam aut gryllum hic intelligit?

CAP. II. Peregrinatio & labores Apostolici.

[4] Et ipse fratrem carnalem habuit ex eisdem parentibus, nomine Hydolphum, sibi parem in moribus bonis & sancta deuotione: [Frater eius S. Hidulphus Episcopus Treuiren.] qui exulans ad inferiores partes Germaniæ venerat, & sua cognitus sanctitate ad Cathedram Præsularem in Ecclesia Treuerensi per Principum & populorum desideria sublimatus est. Eodem quoque tempore vniuersalis Ecclesiæ Præsul a Leo Papa sui nominis Tertius Romanam sanctam Sedem rexerat. Pius Pater Erhardus gratia visitandi fratrem suum prædictum exierat, [Hunc solitariæ vitæ vacantem reprehendit.] quem non in loco Treuirensi, sed in partibus Vosagi pro Christi amore inuenerat eremitantem. Et aliquanto secum stans tempore, ipsum ad vigilandum circa gregem Dominicum testimonio b admonuit scripturarum, quia cæteris paribus plus multo merentur Sapientes prædicando, & populum docendo, quam eremitando; vnde & Hieronymus ait: sancta quippe rusticitas solum sibi prodest; & quantum ædificat ex vitæ merito Ecclesiam Christi, tantum nocet si destruentibus non resistat. Et iterumPsalmista ait: Cantabiles mihi erant iustificationes tue in loco peregrinationis mee. [Ps. 118. 54] Et Doctor gentium; prædicator veritatis ad Titum scribit, huius rei, inquit, gratia reliqui te Cretæ, vt ea quæ desunt corrigas, & constituas per ciuitates Presbyteros, sicut & ego disposui tibi. [Tit. 1. 5] Et inter cætera ibidem dicit: Oportet Episcopum sine crimine esse, & sicut Dei dispensatorem. [ibid. v. 7.] Et paucis interpositis adiungit, amplectentem eum sequi secundum doctrinam & fidelem sermonem; vt potens sit exhortari in doctrina sana, & eos qui contradicunt arguere. [& v. 9.] Hæc Apostolus. Licet autem hæc per excellentiam congruant Episcopo, sub remissiore tamen hiatu cuilibet Sacerdoti conueniunt; quem Dominus præ ceteris speciali lumine scientiarum insigniuit. Et ergo quamuis Beatus Pater Hydolphus iam Treuirensem, quam inuitus acceperat, Sedem voluntarius resignasset; admonendus nihilominus fuerat & excitandus fraterna dulcedine, vt prædicta, quantum licebat, exerceret per operam fidelem.

[5] [Vterque septem monasteria ædificat.] Acquieuit itaque hic illi; & Christo Domino nostro donante, & supradicto vice Christi Leone auctorizante, quatuordecim annos in prædicto loco Vosagi circumfluo c monasteria hic septem, & septem ille ad laudem Dei & venerabilis eius genitricis virginis Mariæ, omniumque cælestium ciuium honorem, prædicti duo fratres & in Christo felicissimi Patres laudabiliter ædificarūt. Sed vnde ipsis opulentia hæc? Iam enim paterno hereditario penitus renunciarunt. Dicit historiographus, quod in libra peregrinationis, fidelium largitionibus ex vitæ suæ meritis perfecerant ista.

[6] [Quando vixerint.] Illis temporibus regnabant Serenissimi Principes & Deo deuoti Reges Pipinus videlicet & duo filij eius Carolomannus, & Carolus, qui post dictus est Magnus: quos in Reges Francorum vnxerat Stephanus Papa d vltimo anno sui Pontificatus sub anno Domini e septingentesimo quinquagesimo tertio; & elegit eos ac successores eorum ad Ecclesiam Romanam defendendam. Et Adrianus Papa primus f successor immediatus Domini Stephani prædicti, supradictū Carrolum cum sancta Synodo quæ Romæ tunc celebrata fuerat, g Patricium Romanorum h circa annū Domini DCCLXXIII. Sed B. Leo Papa III. qui i successerat immediate Adriano I. k, postquam Romani sibi in quadam processione oculos eruissent, & linguam amputassent; sibique Deus gloriosus, qui in Sanctis suis facit mirabilia, visum & loquelam diuinitus restituisset; & B. Carolus tunc Romam pergeret pro tam atroci B. Leonis iniuria vindicanda; ipsum Dominum Carolum insancto die natalis Domini in Romanorum Imperatorem coronauit in ecclesia B. Petri, dum surgeret ab oratione, sub anno Domini l octingentesimo primo.

[7] Claudicat igitur m legenda, quæ communiter habetur de S. Erhardo dicens, quod viuente S. Leone, [Corrigitur 2. vita S. Erardi.] qui Nonus sui nominis sanctam rexerat Ecclesiam Romanam, & tempore illo quo regno Francorum præfuit Pipinus pater Caroli Magni, hi duo viri sancti Patres floruerunt, Beatus scilicet Erhardus & frater eius Hydolphus: nondum enim erat Leo IX. in rerum natura, imo Leo IX. post Imperatorem Henricum II. in Papam fuerat promotus; & fuerat Teutonicus natione, & ab huius vitæ laboribus exemptus est n anno Domini millesimo quinquagesimo quinto, Apostolatus sui anno sexto, vir sanctissimæ vitæ. Hic etiam Leo IX. o transtulit corpus B. Erhardi temporibus felicissimi Imperatoris Henrici III. p fundatoris Ecclesiæ Bambergensis sub anno Domini millesimo quinquagesimo secundo; [Translatio S. Erardi.] qui Henricus successerat in imperio Ottoni III. Augusto q Romæ defuncto.

[8] Illustribus igitur supradictis regnantibus Francorum Regibus, & præcipue Serenissimo Romanorū Augusto Carolo Magno, qui propter vitæ suæ merita r catalogo Sanctorum ab Ecclesia meruit connumerari, floruerunt in area tempestatis fluidæ, & procellosæ vitæ viri sancti in Hibernia, [Hibernia maior Scotia.] quæ maior Scotia dicebatur, & se disperserant in numero multo per omnia Franciæ & Germaniæ loca, & hinc ad alia terreni orbis climata, vt lumine fidei illuminarent populum tenebrarum, & cecitatis erroribus extirpatis ad solem iustitiæ conuerterent oculos lippientes. Itaque felicissimus Præsul B. Erhardus tunc temporis coassumpto sibi Adalberto sancto Presule, cum de proprio gregis Domini disposuisset ouili, vale dixit fratri, & terram olim Noricam s ab occidentali eius parte sic dictam, generaliter autem Bauariam, t a linguæ crassitie, & loquelæ ruditate, [S Erardus cum Adalberto venit Ratisbonā.] quasi Barbariam nominatam ingressus est Dei famulus, gratia prædicandi fidem Catholicam & orthodoxam: & in ciuitatem veniens Ratisbonam, quæ olim v ciuitas quadrata dicta est, a fundationis sue figura, vulgariter autem x Imbripolis ab Imbre fluuio nominata; y Ratisbona autem quasi Ratisposita, firmiter fundata, propter fortitudinem & elegantiam structurarum.

[9] In ea ibidem vir Dei vixerat tamquam Angelus in humano corpore hospitatus, caritate feruens, [Multos conuertit.] castitate & modestia pollens, miraculis clarus; adeo vt errores infidelium & hæreses in fide claudicantium ab ouili Domini feliciter eliminaret. Quibus autem claruerit miraculis, paucis hic verbis perstringere studeamus. Nam cum ipse Christi fidelissimus præco, & citharista dulcisonus Regine cælorum tantis floreret virtutibus, reuelatum est ei diuinitus, vt de Bauaria ad Rheni fluminis partes, videlicet in Alsatiam se transferret, filiamque Ducis z Ericonis cœcam natam baptizaret, & diuina iuuante gratia tam corporaliter quam spiritaliter illuminaret. [S. Ottiliā monitu diuino baptizat, & visum ei imperat.] Qui diuinæ annuens voluntati, se ad locum prædictum receperat, & puellam quam quæsierat inueniens, fide Catholica tempore ad hoc congruo instruxerat, & informatam veritate fidei baptizauerat, imponens ei hoc nomen Ottilia, Aa quod interpretatur, Deus Sol. Bb Cumque ipsam sacri fontis vndis immersisset, feliciter inter cetera in hæc deuotionis incidit verba: Domine Iesu Christe, inquit, qui es lux vera illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum; huic famulæ tuæ rorem tuæ dulcedinis instilla, corde ac corpore illuminando eandem. Mox autem puella lumina clara oculorum ad preces beatissimi Patris adepta est, diuina clementia operante. Defluxerat hinc miraculum hoc fama multiflua in populos Noricos, qui per hoc in Christiana professione solidati sunt. Et Ottilia beatissima Dei virgo creuit moribus synceris & virtutibus sacris, adeo vt virgineis cœtibus connumerata sit in æternis gaudiis paradisi.

[10] Hinc vir Dei reuersus est in Bauariam, & in ciuitatem Ratisbonam, vbi specialiter ad inferius monasterium in honore venerabilis Dei genitricis fabricatum conuersatus est, [Habitat iuxta monasterium Virginum.] sanctitate purissima, & deuotione mundissima delectatus, tunc temporis in virginea diligentia, qua Deo & Virgini gloriosæ diu noctuque seruierunt & seruire studuerunt inibi famulæ Deo dicatæ canonicæ cælibis vitæ. Tantum autem eumdem locum dilexerat pius Pater, vt propriis manibus suis ibidem iuxta monasterium puteum aquæ dulcis foderat, [puteum suis manibus fodit.] qui nunc curia Abbatissæ circumdatus est: in quem puteum, licet altum satis, successiue inciderunt tres homines olim, videlicet famulus quidam, mulier in prægnatu, & infans quidam: & quilibet eorum illæsus penitus euasit. Quæ miraculis beati viri non incongrue ascribuntur.

[Annotata]

a Sedere cœpit Leo III. sub initium an. 795. ad quem annum superstitem fuisse S. Hildulphum nec Bravverus quidem asserit.

b Aliter paullo hoc in S. Hildulphi vita refertur: Fama interea præconij eius circumpositas terras transuolās, remotiores quoque penetrauerat. Cumque e diuersis partibus multi ad virum Dei venirent, Erhardus vita æque sanctissimus, carne quidem B. Hildulpho germanus, ordine vero Coepiscopus, nomine huius accitus accurrit. Diu itaque quæsitum cum inuenisset, labori eius congratulans, inquit: Ecce, frater, desiderium cordis tui tribuit tibi Deus, & voluntate tua nō te fraudauit. Quem enim diu concupisti locum tuæ conuersationi habilem inuenisti. Tu ergo sta viriliter in fide, & confortare in Domino & in potentia virtutis eius, certus quia qui perseuerauerit vsque in finem hic saluus erit. Per annos igitur aliquot continuos secum manentes, æternæ vitæ vicissim monitis resonabant; fratribusque congregatis vtrique vitæ necessaria prouidebant, & tabernacula erigebant. Consentit vita a Paulo scripta.

c Hoc est forte quod iam dictum est, ex vita S. Hildulphi, Tabernacula erigebant. Quamquam hæc quoque alio loco in eiusdem Hildulphi vita habentur: Inde B. Erhardus constructa ecclesia ex nomine sancti Confessoris Christi Apri, non procul a monasterio, ad læuam scilicet iam dicti fluminis, &c. De S. Apro XV. Septemb.

d Non vltimus hic Stephani III. annus fuit, qui a 27. Martij, an. 752. sedit vsque ad 26.April.757.

e Imo an.754. v. Kal. Augusti Pipinum & filios vnxit Stephanus, vt ex antiquis ostendit Baronius tom. 9. ad an.754.nu.5.

f Stephano III. non Adrianus, sed Paulus successit. Post hunc creatus Stephanus IV. an. 768. cui an. 772. successit Adrianus Sed hinc Auctori errandi occasio, quod Stephanus IV. sæpe III. appelletur, III. vero II. quia Stephanus II. vix triduo vixit in Pontificatu, quem immediate ante Stephanum III. gessit.

g Magni æstimatum fuisse illum Patriciatus titulum patet ex epistola eiusdem Caroli ad Leonem III. data VII. Kal. Ianua. an. 795. & Adriani ep. 11. & 12. ad Carolum.

h Profectus eo anno in Italiam est Carolus contra Desiderium Longobardorum Regem, euocante Pontifice.

i 26.Dec.795.

k Contigit hoc an. 799.

l Si annos numeremus a natiuitate Christi, coronatus est Carolus an. 801. sin a Kalendis Ianuarij, 800.

m Hinc patet Conradum non vsum esse priore vita a Paulo scripta, in qua id non habetur, sed secunda.

n Imo an. 1054. 19.April.

o Meminit huius translationis Hundius in Gerardo III. Ratisbonensi Episcopo. Raderus vero: Erhardū: Leo IX. Pōtifex Maximus præsens Ratisponæ, cum D. VVolfgango cœlesti honore colendum sanxit. De eadem re Braunerus to.2. lib. 10. Per eandem occasionem VVolfgangi & Erhardi memoria æternitati consecrata; aris ipsi templisque iure quo qui optimo recepti, & Diui appellati. At multo ante Erardo dicata fuisse templa patet ex Diplomate S. Henrici Imperatoris supra citato. Venerat in Germaniam S. Leo IX. Pontifex an.1052. vt Henricum II. (qui Germanis, quemadmodum vel hinc patet, Tertius est) Imperatorem, cum Rege Hungariæ reconciliaret.

p Fœde hic hallucinatur Conradus. Non Henricus III. sed II. Ottoni III. successit, & Bambergensem Ecclesiam fundauit, vt in eius vita XIV. Iulij dicemus. Is vero iam ante, an. 1024. obierat.

q Idem alij scribunt; alij vero cum ab Vrbe discessisset in itinere obiisse tradunt. Accidit id sub finem Ianuarij, 1002.

r De eo 28. Ianuarij.

s Haud satis liquet, quid sibi Auctor hic velit. An Bauariæ occidentalem partem Noricam dictam? Falsum est: Norico occidua est Bauaria, etsi posterioris æui scriptoribus Norici quoque nomine appellata, quod Boij Noricum olim aut certe eius partem tenuere. An Norici ab Occidente notationem petit? Potius a Septemptrione ducta videtur, quem Teutones Nort vocant. Vnde Nortgoiæ (Borealem terram significat; quam Narisci olim tenuere) perperam hodie, vt Braunerus ait, Norici appellatio a semidoctis imposita est.

t Nec in Bauariæ etymo eruendo felicior Conradi coniectura. Braunerus lib. 4. Ea omnis illa regio est, quæpartem Rætiæ, Vindeliciæ, Noriciq; complexa, prioribus nominibus fere expunctis, diu Noricum, tandemque tracta a Dominis (Boiis) appellatione Boiaria dicta est: quod ipsum nomen per monstrosissimas inflexiones, quæ delicatas hodie aures vulnerent, in Bauariæ vsitatius vocabulum detortum est. Nam vt modestiores corruptelas sileam, quas sibi Paulus Diaconus, Metellus antiquissimus inter Boios poeta, & Venantius Fortunatus permisere; quis ferat illos qui propemodum saxa locuti VVaivvariam, Wavvariam, Baugariā, Bavvariā, indolato ore rugierūt? Ita ille. Quæ Boici nominis notatio sit, fatetur Velserus lib.1. rer. Boic. se ignorare, & variorū futiles cōiecturas repudiat;addit tamē, Boiaros aut Boieros, quæ Germanis puta Boiorum appellatio, ista etiamnū ætate apud Moschos claritudinis & nobilitatis adhuc haberi vocabulum, quippe quod amplissimo gentis ordini tribuatur.

v Tomo 1.Theatri vrbium Georgij Bruni idem refertur, quod ad quadratam figuram, & quadratis lapidibus magnis muro circumdata fuerit, vti in reliquiis veterum murorum retro S. Paulum cerni potest. Auentinus Quartanorum vrbem a quarta legione dictam putat. Ast in Notitia Imperij habetur: Præfectus legionis tertiæ Italicæ partis superioris Castra Regina, nunc Vallato.

x Ridet hanc appellationem, eiusq; formationem Auentinus, & merito. Reginus fluuius, qui Germanis Regen dicitur, quæ vox etiam pluuiam significat, isthic in Danubium influit. Vnde Regina castra, &Germanica voce Regensburgh. Nam quod a Reginopurga Theodonis 1. vxore nomen vrbi inditum scribit Auentinus, id merito inter ineptas fabularum lacinias, quas historiæ suæ illum passim assuisse notat Braunerus, censeri debet. Auctores mediæ ætatis, vt in S. Emmerāmi vita XXII. Septembr. videbimus, Hyetospolim, Hiatospolim, Hiaspolim appellarunt, ridicula elegantiæ affectatione; non, vt est apud Brunum, ob ruditatem populi agrestis, ore hiante verba hiantia proferentis; sed ab eodem flumine Regen, quem vt Conradus hic Imbrem, ita illi Græco vocabulo ὑετὸν, quod imbrem significat, appellarunt.

y Ignota nobis huius nominis deriuatio; sed hæc Conradi non placet, nec illa apud Brunum, a ratibus mercimonij caussa confluentibus.

z Imo Etichonis, siue Atichonis, aut Atici.

Aa Haud facile est hanc significationem eruere; nisi Auctor vel litteram G præponat, quasi sit Got, quod Germanis Deum significat, & ἥλιος id est Sol, vel ab ἥλιος, & ia, id est Deus Hebraice. Verum vt quid difficiles habere nugas?

Bb In vita S. Hildulphi narratur id accidisse eo tempore quo apud Hildulphum in saltu Vosago erat Erardus;diciturq; eam Hildulphus baptizasse, de sacro fonte suscepisse Erardus. In vita S. Odiliæ, vti hic, dicitur diuino monitu e Bauaria in Alsatiam venisse Erardus, eamq; baptizasse.

CAP. III. Post mortem miracula.

[11] Cvm itaque vir diuinitus iugum Domini continuasset in hac valle lacrymarū, [Moritur.] vt diuina gratia ipsum iuberet carnis tunicam exuere,& ciues patriæ cælestis Spiritu sancto feliciter adire;infra basilicam supradicti monasterij ad latus septemtrionale tumulatus est: & ibidem post obitum suum crebris claruit & hodie claret miraculis.

[12] Nā eo tempore quo aS. Wolfgangus ex promotione Imperatoris Ottonis II. Cathedram Episcopalem Ratisbonæ fideliter rexerat, ipse B. Erhardi tumulum frequentare solebat tempore quo poterat secretiori. Et cum quadam vice post tempus matutinum Spiritum sanctum alloqueretur lacrymosa deuotione, [Monet S. VVolfgangū vt monasterium quoddam reformet.] B. Erhardus soporanti dixit B. VVolfgango: Tædet me hic esse inter istas meretrices: tu igitur reforma in melius oues tibi creditas in ouili Christi. Sic enim dilapsa fuit post obitum beatissimi viri Erhardi claustralium inferioris monasterij deuotio, vt potius ibi, quantum ad quasdam earum, prostibulum, quam monasterium dici mereretur. Nec sanctimoniales, sed canonicæ nominari volebant, adinstar secularium canonicorum, incedentes sericis & variis induuiis. Eiusdem etiam conditionis esse volebant canonicæ b superioris monasterij. Beatus igitur VVolfgangus ex Ducum Bauariæ subsidio cmonasterium S. Pauli Ratisbonæ fundauerat, in quo sanctimoniales sub regula S. Benedicti, & sub habitu quem hodie gerunt, instituerat: & tunc secuta est illas in moribus & in vita tam inferioris monasterij quam superioris maior multitudo. Quædam autem ex eis hinc inde infeliciter apostatarunt, & prisce turpitudini adhæserunt. Non igitur ad detrectationem reputent modernæ felicius ita euntes veterum turpitudines; sed compatiantur eis potius in Domino nostro Iesu Christo.

[13] Eodem etiam tempore S. VVolfgangi, quædam Sanctimonialis, Gunegundis nomine, filia sororis S. Vdalrici, quæ tunc custos erat ecclesiæ monasterij inferioris, imaginē crucifixi Domini nostri Iesu Christi ligneam, stantem tunc iuxta B. Erhardi tumulum, nocturno tempore lacrymantem vidit, & sibi dicentē: Inhibe custodibus ecclesiæ huius seruis, ne linteamen quo corpus B. Erhardi inuolutum est tam negligenter abrumpant: non est enim paruæ reputationis coram Domino, [Linteamē quo inuolutum erat corpus eius crescit.] qui in hoc dormit tumulo. Crescebat enim, & ad aspectus hominū se foras protēdebat huiusmodi linteamen, quasi Dominus per hoc innueret, quod tantæ beatitudinis sacramentum non esset populis in terræ latebris occultandum. Sed ministri Ecclesiæ putabant hoc casu accidere, & quamlibet particulam linteaminis apparentem absciderunt: quousque ad prædictam inhibitionem mulier quædam albuginem patiens oculorum apertis oculis nihil videbat, quæ sepulchrum sancti Patris Erhardi frequētabat, vt ipsius precibus sanitatem a Domino recipere mereretur. Cui B. Erhardus tandem astitit, [S. Erardus iubet S. Adelbertū honorari.] & ait in visione: Si vis illuminari, septem pedum spatio a sepulchro meo procumbe; ibi enim inuenies qui te illuminabit. Innuebat autem per hoc merita sanctitatis B. Adelberti Episcopi, qui comes suæ fuerat peregrinationis, d & qui ad caput sepulchri sui tumulatus est. vult enim illum habere, Deo volente, socium miraculorum, quem in vita temporali habuit socium laborum & meritorum.

[14] [Contractū sanat.] Mulier alia omnibus membris corporis sui arefacta & contracta, partim sospitatē recepit a S. VVenceslao in Praga, partim a B. Erhardo in Ratisbona.

[15] Fur quidam furatus equum, ad altare accessit B. Erhardi ad inferius monasterium Ratisbonæ denarium offerens super illud, deprecans sanctum Præsulem, vt furtum suum palliare dignaretur. [Furis dona respuit.] Sed quia fictam egit pœnitentiam, ter recedens ad altare semper denarium reperit in manu sua, & tertia vice monasterium egrediens a seruientibus Iudicis detensus est & suspensus.

[16] Nec sub silentio præterire debeo illud miraculum, quod beatissimus Dei Præsul Erhardus mecum operari dignatus est, quamuis indigno, [Auctor Rector studij Viennensis,] quamuis sordido Christi peccatore. Cum iam enim ante annos sedecim & vltra studium regerem Viennense in Austria, accidit mihi diuina correctione, vt post grauem colicam, membrorum, pedum videlicet & manuum incurrerem grauem paralysin, adeo vt nec de loco ad locum progredi valerem, nec manibus meis ori meo buccellam panis porrigere possem. Et visum est mihi per somnia qualiter Ratisbonæ apud inferius monasterium genicularem coram sepulchro B. Erhardi, respiciendo sursum viderem in quadam schedula, cancellis ferreis circumdantibus tumulum eius affixa, hos duos versus: [ope S. Erhardi a paralysi sanatur.] Erhardus mores augmentat, res, & honores, Huc omni genti pro laude sua venienti. Feceram me ergo deferri in Ratisbonam per nauiculam in Danubio flumine:& cum quadam die Missam solemnem super altare B. Erhardi apud inferius monasterium sociorum & amicorum subsidio comparassem, prostratus in modum crucis coram eodem altari, dum cantaretur, Alleluia; O gemma pastoralis lucida; & sequentia, Salue splendor firmamenti; quas laudes Deo donante ad honorem Præsulis infirmus feceram; mox totum meum corpus cum omnibus membris meis in melius est alteratum, & conualui ex toto. Igitur nunc ad honorem Dei, & huius Sancti gloriam, hanc historiam tradidi, ac legendam ipsius in hoc compendium transformaui.

[Annotata]

a Hundius Episcopum factum scribit an. 968. Ottonis Magni 33. Ottonis II. primo.

b Et hoc quoque, post reformationem a S. VVolfgango factam, nouis ædificiis ornatum est, vt patet ex diplomate S. Henrici Imper. dato an. MX. apud Hundium to.3.vbi hæc inter alia habentur: Monasterio Ratisponensi, quod ibi vocatur Obermunster, in honore sanctæ Dei genitricis semper Virginis Mariæ dedicato, ipso die quo illud per nos a fundamento perfectum, in præsentia nostri, XV. Kal. Maij consecrari fecimus, &c. Alia extant apud Hundium de eius antiquitate.

c Hundius primam Abbatissam hic constitutam scribit Brigidam S. Henrici Imp. sororem; hunc vero versiculum ab ipso S. VVolfgango scriptum isthic fuisse: Struxerat ædiculam mandrita Lupambulus istam. Vitæ S. VVolfgangi scriptor testatur eum suum nomen sic fuisse interpretatum, vt se Lupambulum scriberet. De huius cœnobij constructione, priorum restaurata disciplina, ac Brigittæ sanctitate, breuiter lib.8.Braunerus.

d At Raderus eodem cum fratre tumulo compositum scribit.

DE EODEM S. ERARDO
ex veteri Breuiario excuso ante annos 130. quo Ecclesia
Augustana vsa est per plurima retro secula
.

Erardus, Episcopus Ratisbonae in Germania (S.)
Albertus, Episcopus Ratisbonae in Germania (B.)

Ex variis.

[1] Erhardvs, qui Gloria fortis interpretari potest, Narbonensis gentilitate, Neruius ciuilitate, [S.Erhardi patria.] genere, Scoticus fuit. Hic ad præsagium nominis normam extendens morum, superædificandis virtutibus in fundo ætatis Christum fundamentum supposuit, ne domus inhabitationi futura cælesti vlla tentationis quateretur vnda, vel turbine perturbationis verteretur. [Diligentia in studiis, aliæq; virtutes.] Meditabatur iam ætas infirma de fortitudine virtutum, iocorum sterilitatem, studiorū vbertatem, laboris fructum, fructus gaudiorum; quodque bonæ indolis est indicium, non minus absentem, vt præsentem metuere magistrum. Intererat legentibus, scribentibus, dictantibus, & si quem vacationi deditum sedulo viderat, mirabatur puerulus. Inhiabat interrogātibus sedule; subtilissimus adnotator in singulis, ac tenacissimis memoriæ cōmendabat audita cauernulis.

[2] Attamen posthabitis mundani sophismatis cauillationibus, totum se diuinarum scientiarum dedit vtilitatibus, manuum munditia cor tegens sancti Spiritus inhabitatione. [Pietati vacat:] Beatus ergo puerulus Erhardus, cum primos virtutum flores emitteret, studij radices in petra fixit spirituali, & necdum liberi iudex ad plenum arbitrij, liberaliter eo vsus est. Ab infantia enim plenus sancti Spiritus gratia, in eo loco vbi doctrinæ Christi suscepit semina, multis consodalium per deuia morum exorbitantibus, gressus desiderij virtutum adornauit regula, perfecteque opinionis lucratus est mercimonia. Nam cum alij canum volucrumque lusibus delectarentur; hic præceptorum Euangelicorum imbui sitiebat roribus: [vana aspernatur.] ac Spiritus sancti aspirante gratia, in cordis eius plantario vitæ fructificabant germina. Vt enim in aures audientis est dictum: Qui replet in bonis desiderium tuum, pro bono desiderio, pietatis effectum consecutus est. [Psal. 102. 5.] Voluit quod valuit, & velle conualuit, & secundum voluntatem probate probatissimum ingenium tenera lucratus est ætate. [Esa. 65. 20.] Illud vero, Puer maledictus centum annorum, non solum euasit; sed hoc est consecutus: Cani sunt sensus hominis, & ætas senectutis vita immaculata. [Sap. 4. 9.] Nam intellectus spiritualis cōualescens robore sensus perfecti consenuit canitie, & callis viuifici semitam pede calcans immaculato, priuilegij promeruit gaudium Prophetici, quoniam Initium sapientiæ timor est Domini. [Eccli. 1. 16.]

[3] Creuit beatus adolescens Erhardus, creuit decus adolescentiæ, creuit spes iuuentutis, gaudium senectutis, ordinis regula, clericatus gloria, diuitum admonitio, diuitiarum despectio, paupertatis dilectio, visus cœcorum, auris surdorum, claudorum pes, pater pupillorum, viduarum adiutorium, fortunæ blandientis obstaculum, aduersantis prouocator, carnis refrenator, spiritus affectator, ac per verborum penuriam totius virtutis armarium, ac sancti Spiritus electum vasculum. [Piis actibus intentus.] Creuit ipse in robur corporis, creuit in ipso robur virtutis. Didicit iam irasci vitiis, tentationibus occurrere, pugnare cum desideriis, ieiunia non horrere, despicere nuditatem per contemptum vestium, iugulare superbiam, humiliare gloriam, gulam castrare, dare mutuum amicum, ignoscere inimico, non acquiescere detrahentibus, afflictis compati, pro miseris viscerari, congaudere gaudentibus, flere cum flentibus, diuinis laudibus adesse, bonorum cœtibus interesse, de omnibus quærere, nihil negligere. Talibus igitur insistens vestigiis, æternæ vitæ semitam ingressus est. Nec retardabat eum tantum ætas infirmior, quantum incitabat voluntas promptior.

[4] Cum vero lustrum sexagenale primitus egressus est beatus vir Erhardus, euacuans omnia, quæ erant paruuli, virilis animi robur arripuit, diligendo timens Dominum, timendo diligens proximum, mundialibus abstinere, diuina venerari, pernoctare in orationibus, intendere psalmodiis, compunctione lauari, tædere carnalia, suspendi ad æternalia, & quo plures vtuntur ad voluptatem, [Sese strenue mortificat.] corpore vsus est ad necessitatem. Non enim lenocinantis furoris eum ira mouerat: non blandientis fortunæ sapor illexerat: non tulit ab eo victoriā acedia: non obcæcauit eum vnquam auaritia: non oblitauit eum desperatio, non inquietauit eum murmuratio. Corpus subiugauit spiritui, spiritum pietati, pietatem adscripsit vitæ cælesti. Odiuit iam membra carnalia: inexorabilesque inimicitias carnis ac spiritus continuata rebellio renouat: donec fatiscente corpore ieiuniorum vigiliarumque & totius fatigationis continuatione, spiritus in eo Dominum adeptus est. [Sacerdos factus sanctius viuit.] Postquam vero Presbyteratus ascendit gradus, summum etiam cælestis scalæ ascendit gradum, iam ex continuo non sentiens laborem, sed ex vsu laboris resumens consuetudinem. Ad altaris enim consecratus ministerium seipsum viuam hostiam in ara cordis immolauit. [ Rom. 12. 2.] Nam secundum Apostolum, non conformatus est huic sæculo, sed reformatus spiritu mentis, probans semper quæ sit voluntas Dei bona, beneplacens & perfecta.

Ex Breuiario eiusdem Ecclesiæ Augustanæ, approbato a Pio V. Pontif. Max.

Erardus, Episcopus Ratisbonae in Germania (S.)
Albertus, Episcopus Ratisbonae in Germania (B.)

[1] Erhardvs natione Scotus, Deum timere & maioribus suis obedientiā prestare a teneris consueuit. [S. Erardi patria, & sancta adolescentia.] Is cum primis pius, bonis studiis, honestisq; disciplinis, ac laudabilibus moribus deditus fuit: vitiis vero irasci, & otio sublato pugnare cū desideriis solitus, tantum profecit, vt refrenata libidine, & tentationibus occurrere, & ieiuniis ac vigiliis ceterisq; piis actionibus operā dare didicerit. Demum etiam humilitatis habitum ac vsum secutus, carnalia omnia respuit, & diuinis tantum occupatus & intentus, plenus Spiritu sancto factus est. Qui cum esset monachus & Presbyter, [Vita monastica.] Hindulphum singularis sanctitatis virum, quondam Episcopum Treuerensem, vitam solitariam in eremo VVasegi vel a VVasegewde agentem secutus, aliquamdiu cum eo diuinarum rerum contemplandarū caussa moratus est.

[2] Deinde Bauariam ad prædicandum Euangelium ingressus, diuina reuelatione iussus est ire ad Rhenum & puellam cæcam natam illuminare. Profectus igitur, cum cognouisset Adelrici Etichonis Ducis filiam oculis captam in lucem prodiisse, quam ob id pater iam dudum e medio auferre mandauerat, mater vero creaturæ miserta, occulte nutriendam dederat. Hanc Erhardus ipse accedit, eiusque oculos vi ac potentia nominis Christi aperit, sensumque videndi immittit. [Odiliæ visus obtentus.] Ipsa vero peramandæ lucis desiderio, & admiratione necdum satiata & capta, Christum auctorem lucis appetit & amat. Erhardus igitur eam fide instruit & baptizat, ac Ottiliam nominat.

[3] Reuersus in Bauariam obiit. Cuius sepulchrum Ratisbonæ in inferiori monasterio monialium cum pro more B. VVolfgangus visitaret, S. Erhardus improuisus & inopinatus ei apparuit, ac inter alia conquestus est, quod ædem sui sepulchri luxuria & libidine moniales contaminent. Ego quidem, inquit, Deum pro eis hucusque multis precibus interpellaui; sæpe etiam cælicolas fratres meos promoui, vt vna se mecum ante tremendum Iudicem prosternerent, [Dissolutæ moniales, corrigi iubentur.] eoque modu dura eius sententia in eum vsque rogata diem, quo minus iam lata sit, nostra caussa, spe emendatioris vitæ factū est. At vero istæ in fœda luxuria pergunt: & mihi tamen, vt pro ipsis orem, semper instant. Quid agam amplius? aut quibus precibus ante tremendi Iudicis sententiam & vultum assistam? tu igitur pro tua pietate & officio, congregationem hanc destrue, & arctiorem institue, omnemque & libidinis exercendæ, & loci cōtaminandi occasionem aufer. His dictis rursus disparuit. VVolfgangus igitur quod iniunctum erat prudenter & grauiter executus est: [Miracula ad S. Erhardi sepulcrum.] & quæ ex monialibus se iugo arctiori submittere noluerunt, eiecit exclusitque penitus. Atque ita factum est, vt breui apud sepulchrū Erhardi cæci visum reciperent, claudi sanarentur, alique plura miracula fierent.

[Annotatum]

a Testatur Cluuerius regionem ad vtrumque Vosagi latus, ad oppidum vsque Zvveipruck, vulgo Lotharingis dici le pais de Vosques, Germanis das Wasgavv. Et iuxta Tabernas Alsaticas, arcem esse, Baroniæ titulo insignem, quæ Geroltzeck in Wassigavv dicitur. Quæ nomina a Vosago, siue Vasago, aut Wasago deducta, dubium non sit.

Ex moderno Breuiario Augustano.

Erardus, Episcopus Ratisbonae in Germania (S.)
Albertus, Episcopus Ratisbonae in Germania (B.) a

Ex variis.

[1] Erhardvs Episcopus, natione Scotus, a prima ætate timori Dei ac obediētiæ assuetus, piisque ac honestis studiis ac moribus apprime ornatus, vitia ac inordinata desideria & otiū semper declinare studuit. Quo in exercitorum genere tantum profecit, [S. Erardus fit monachus:] vt summæ humilitatis monachum tandem professus; Hindulphum, qui relicto Treuerensi Episcopatu solitariam vitam assumpserat, secutus, cum eo diuinarum rerum contemplationi vacarit.

[2] Profectus deinde in Bauariam, Euangeliū Christi prædicauit: indeque Dei monitu digressus ad Rhenum, cognouit Adelrici Ottichonis Ducis filiam oculis captam in lucem prodiisse, quam patris, qui eam e medio tollere nitebatur, insidiis subtractam, atque in fide instructam & lauacrum regenerationis flagitantem baptizauit, [S. Ottiliā baptizat.] & virtute nominis Christi sanauit, Ottiliæ nomen ei imponens.

[3] Posthæc reuersus in Bauariam Erhardus, miraculis illustris, quem diu ardenti desiderio expectauerat, extremum clausit diem. Eius corpus Ratisbonæ in inferiori monialium monasterio conditum est: [Post mortem claret miraculis.] cuius sepulchrum multis quoque claruit miraculis, quod cum B. VVolfgangus pro more visitaret, apparuit ei quodam tempore S. Erhardus, locum & ædem sui sepulchri vitæ dissolutione dehonestari a monialibus conquestus: [S. VVolfgango apparet.] qua re motus S. VVolfgangus arctiorem viuendi rationem ibidem restituit.

[Annotatum]

a Eadem fere habentur in Breuiario Herbipolensi, in quo fit hoc die de S. Erardo commemoratio cum nona Lectione.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Erhard von Regensburg

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Erhard von Regensburg

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: