Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. FELICE CONFESSORE PRESBYTERO NOLANO.

[Praefatio]

Felix, Presbyter Nolae in Italia (S.)

Ex variis.

§. I. S. Felicis sacrata publice memoria.

[1] Illustre cumprimis S. Felicis Presbyteri nomen, tum quia innumera ad eius sepulcrum patrata a Deo miracula, tum quod præconem nactus Paulinum, de quo infra. Confessorem an Martyrem dicas, [S. Felicis nomen in Martyrologiis.] haud interest, licet mirari se Ferrarius scribat in Catalogo SS. Italiæ, a quibusdam inter Confessores censeri, quem Ecclesia vniuersalis inter Martyres celebret. Breuiarium Romanum & Paulinus paßim Martyrem nuncupant; at ceteri, non omnes, nec iidem semper. id mox patebit. Multos ille quidem cruciatus perpessus est, non iis tamen immortuus; quin adeo incolumis plures superuixit annos. Eius omnia meminere Martyrologia; sed quorumdam prolixiora elogia mendo haud carent. Vetustiora fideiq; puriora primum dabimus. [S. Hieronymi,] MS. S. Hieronymi: Nola ciuitate Campaniæ, S. Felicis. MS. Rhinavv. In Campania Nola Felicis Confessoris. MS. Centulense, Bedæ præferens nomen: Apud Nolam Campaniæ S. Felicis Confessoris. VVandelbertus: [VVandelberti,]
Quam nonam & decimam constat Februi ante Kalendas
Esse diem, Felix sacer & Confessor honorat.

[2] Vsuardi plurima eaq; probatæ notæ MSS. prætereaq; Parisiensiis editio & Molani, [Vsuardi, Rabani,] Rabanus, atque alia, Bedæ insignita nomine, MSS. Apud Nolam Campaniæ natalis S. Felicis Presbyteri & Confessoris, de quo B. Paulinus scribit Episcopus, quia cum a persecutoribus in carcerem mitteretur, & cochleis ac testulis vinctus superpositus iaceret, per noctem ab Angelo solutus atque eductus est. Eadem habet vtrumque MS. Vsuardi quod in monasterio S. Germani Parisiis asseruatur, nisi quod Episcopum pro Presbytero vocat; additq; alium S. Felicem Presbyterum & Confessorem, de quo nos infra. Bellinus: Apud Nolam Campaniæ natale S. Felicis in Pincis Presbyteri & Martyris, [Bellini,] de quo S. Paulinus. cetera ex Vsuardo. Eadem ratione MSS. Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis, Florarium, aliaq; addunt: sepultusque est iuxa vrbem in loco qui dicitur Pincis, vbi virtutibus fulget. MS. Kalendarium monasterij S. Ioannis Capuæ: Depositio S. Felicis in Pingis, Presbyteri & Confessoris. [MSS.] Aliud MS. Capuanum Kalendarium in Sanctuario Michaelis Monachi: SS. M. Felicis in Pincis Presbyteri & Martyris, & Felicis Nolani Episcopi & Confessoris. Sed de Pincis postea quæremus.

[3] Martyrologium Romanum: Nolæ in Campania natalis S. Felicis Presbyteri, qui (vt S. Paulinus Episcopus scribit) cum a persecutoribus post tormenta in carcerem mitteretur, [Romano,] & cochleis ac testulis vinctus superpositus iaceret, nocte ab Angelo solutus atque eductus fuit: postmodum vero cessante persecutione cum vitæ exemplo ac doctrina multos ad Christi fidem conuertisset, clarus miraculis in pace quieuit. Galesinius: Nolæ in Campania S. Felicis Presbyteri & Confessoris. [Galesinij.] Hic in falsos deos vehementius inuectus, in carcerem ab infidelibus detruditur, & adstrictus vinculis, ab Angelo nocte soluitur ac liberatur.

[4] Petrus de Natal. lib. 7. cap. 138. hunc Felicem 30. Apr. refert. Maurolycus quoque & Ferrarius: [Celebris memoria, etiam aliis diebus.] Nolæ in Campania Felicis Presbyteri & Confessoris. Monet Ferrarius diuersum esse ab eo qui 14. Ianuar. colitur. Erit igitur Romanus, qui Nolæ quoque mortuus. Ast amborum acta non confundit Petrus, vt Ferrarius putauit, sed de solo agit Nolano. Idem Ferrarius, 31. Augusti coli Venetiis S. Felicem Presbyterum ac Confessorem testatur, habereq; parochialem sibi dicatam ecclesiam; sed ipse eumdem esse arbitratur, de quo hic agit Romanum Martyrologium & Breuiarium. Eumdem scribit Michael Monachus Capuæ frequentissime cultum; vt patet, inquit, ex ecclesiis in partibus Castelli ad mare, in Murone, prope S. Priscum, in terra Capuana in partibus S. Clementis & Bellonæ.

§. II. Duo SS. Felices Presbyteri.

[5] Ambrosius Leo Nolanus rer. Nolanar. lib. 2. cap. 13. scribit ob vnum S. Felicem Presbyterum Confessorem, [Plures SS. Felices.] tum ei tum pluribus cognominibus Diuis cæremonias ac sacella Nolæ increuisse adeo, vt solorum Nolanorum videantur credanturque esse Diui Felices. Verum & in hoc fallitur, quod Felicem illum Romanum Presbyterum, Circeiis a Probo Tribuno Nolam deductum, ibiq; mortuum, existimet eumdem esse qui a S. Paulino tot natalibus laudatus est; & neminem vnum e Diuis Felicibus Nolæ natum. Natus est S. Felix Episcopus Martyr, de quo 15. Nouembris; natus Felix Presbyter, Hermiæ Syri filius, cuius præcipue encomia S. Paulinus prosecutus est. Vixit tamen obiitq; Nolæ Romanus ille Felix; occisus quoque ibidem fertur Felix Tubzocensis, siue, vt Baronius legendum putat, Tibirensis, in Africa Episcopus, qui 24. Octobr. Venusiæ in Apulia colitur. Omitto alios, quos Nolæ alibi asseremus. Ast omnium fœde perturbatæ, vt compendio in Martyrologiis traduntur, [Elogia eorum memoriaq; confusa Martyrologiis,] res sunt; adeoq; & Episcopus, & Afer ille, & Martyr Romanus via Portuensi sepultus, huc translati. Fortaßis quod primarium illum, Hermiæ filium, alij Martyrem, alij Confessorem, quidam etiam Episcopum scriberent, vt §. I. diximus; factum vt alius Felix Martyr, Confessor alius, & Episcopus denique aliunde huc reuocarentur. Alij Romani Martyris Felicis germanum Felicem Presbyterum eumdem cum Nolano arbitrati, hunc Romani fratrem fecerunt, & res ab iis gestas confuderunt.

[6] Cum ergo Romanus Presbyter, Nolæ, in ecclesia, die Dominico, peracto sacrificio, pace populo impertita, obiisse scribatur; [Germanico & Colon.] id Nolano Hermiæ filio tribuit Martyrologium Germanicum. Idem tradit Coloniense Martyrologium, & in Pincis sepultum: Apud Nolam campaniæ, inquit, natale S. Felicis Presbyteri & Confessoris, de quo Beatus scribit Paulinus Episcopus, quia cum a persecutoribus in carcerem mitteretur, & cochleis & testulis vinctus superpositus iaceret, per noctem ab Angelo solutus atque eductus est. Tandem pace reddita ad Ecclesiam suam rediit, & ibi in pace quieuit. Nam Dominica die, mysteriis confectis, data pace, coram omnibus se in pauimentum oraturus proiecit: mox beati viri anima de carnis ergastulo egressa, post grauia pro Christo tormenta quæ patienter tulerat, felicia regna conscendit; sepultus iuxta vrbem in loco qui dicitur Pincis, vbi claris semper fulget virtutibus. Eadem pauculis verbis variatis memorat MS. Martyrologium S. Mariæ Vltraiecti, & paullo fusius Ghinius.

[7] Beda vulgatus: Apud Nolam Campaniæ B. Felicis Presbyteri. [Bedæ,] Hic a Maximiano Nolanæ vrbis Episcopo, presbyterij honore prælatus est. Qui cum multa a perfidis pro nomine Christi pateretur, volentibusque omnibus eiusdem vrbis vt Episcopus leuaretur, non consensit: sed alterum eligens ad Pontificatus honorem, ipse duodecim post annos, cessante persecutione, Dominica die, mysteriis confectis, data pace omnibus, se in pauimentum oraturus proiecit: moxque beati viri anima de carnis ergastulo egressa, felicia regna ipse vere felix conscendit: sepultusque est iuxta vrbem ab Helpidio sancto Presbytero in loco qui dicitur Pincis, vbi claris fulget virtutibus.

[8] Notkerus etiam relegatum tradit, quod soli videtur Romano Felici accidisse: [Notkeri,] In Campania, inquit, Nola ciuitate, Felicis Presbyteri, cuius Episcopus Maximus cum persecutione territus fugisset in eremum, B. Felix captus & vinculis astrictus, ante Præsidem est adductus, & fustibus cæsus. Deinde in equuleo tortus, & in carcere vinculatus, & cochleis ac testulis superpositus; nocte ab Angelo Domini, confractis catenis, & scissa trabe, qua pedes eius astringebantur, Sacerdotem suum requirere iubebatur. Quem cum senio prægrauatum, fame consumptum, gelu constrictum, clausis oculis, strictisque dentibus, semiuiuum vixque spirātem ægre tandem aliquando reperisset, & non haberet quid defecto seni porrigeret; ecce subito de sentibus vuam dependere miratus, in os Confessoris expressit, ac refocillatum atque humeris impositum ad ciuitatem perduxit, ac sub tugurio cuiusdam viduæ clanculo pauit. Deinde captus, & in exilium trusus, cum multos ibidem per signorum ostensionem conuerteret; post inde regressus, cum iterum ad tormenta quæreretur, sed diuina prouidentia occultatus, apud Nolam multis virtutibus illustrissimus emineret, adeo vt cunctus populus eum sibi Pontificem postularent, non consensit; sed alio pro se ordinato, ipse nihilominus per duodecim annos Dei seruitio insistens, Dominica die, mysteriis confectis, migrauit ad Christum, sepultusque est non longe ab vrbe Nola, in loco qui dicitur Pincis.

[9] Franciscus Maurolycus: Apud Nolam Campaniæ, [Maurolyci,] Felicis Presbyteri, qui coram Dracone Præside multa contra deos gentilium disseruit, frater minor natu alterius Felicis, de quo III. Kalend. Septembris: & cum Maximianum Episcopum suum latentem, inedia geluque afflictum refocillasset, post cruciatus, vincla, & exilium ad montem Circæum ad lapides cædendos, miraculis clarus, contempto Præsulatu, migrauit ad Christum, sepultus iuxta vrbem in Pineis ab Elpidio Presbytero. Mox & Romanum Martyrem Felicem, quem in III. Kalend. Septemb. reiecerat, subiungit.

[10] [MS.] Mista quoque omnia in MS. vetusto Domus professæ Societatis Iesu Antuerpiæ: Apud Nolam Campaniæ S. Felicis Presbyteri. Hic a quodam Nolanæ vrbis Episcopo presbyterij honore præditus est. Deinde vero persecutione ingruente de nomine Christi comprehensus, & in exilium deportatus beatus Martyr in monte qui vocatur Circeio, vbi lapides excidebantur, vt ipse cum damnatis pari modo cæsor lapidum esset: vbi Probi cuiusdam Tribuni filiam liberauit; vxoremque eius ab hydropisi morbo curauit, ipsumque Probum cum vxore & filia & pluribus aliis in Christo baptizauit. Ipse vero B. Felix post duodecim annos, quos apud Nolam cessante persecutione fecerat, Dominica die, mysteriis confectis, data pace omnibus, se in pauimentum oraturus proiecit: mox beati viri anima de carnis ergastulo egressa, post grauia pro Christo tormenta quæ patienter tulerat, felicia regna ipse vere felix conscendit: sepultusque iuxta vrbem ab Elpidio venerabili Presbytero, in loco qui dicitur Pincis, vbi claris semper fulget virtutibus.

§. III. Acta ex Adone vtriusq; Felicis confusa.

[11] Apud Nolam Campaniæ, natale B. Felicis Presbyteri. Hic a Maximo Nolanæ vrbis Episcopo presbyterij honore præditus est. [SS. Felices Presbyteri & Confessores duo confusi ab Adone.] Cum autem Imperatorum decreta Christianos insequi precepissent, Maximus Pontifex iam senio prægrauatus, putans se non posse ferre supplicia, siluarum saltus adiit. Quos dum turbidus de persecutione pererrasset, affectus fame, gelu attritus, solo corruit semiuiuus. a At B. Felix Presbyter captus, & vinculis adstrictus, ante Præsidem Draccum adductus, cum multa de portentis deorum, quod nihil essent, disputaret; eumque Præfectus immolare impelleret, respondit: Inimici estis deorum vestrorum. Ad quæcumque enim me deorum vestrorum templa duxeritis, hoc eis eueniet, quod euenit illis, ad quem meum fratrem Felicem vos duxisse pœnituit. Sed si vultis probare virtutem Domini mei Iesu Christi, me ad b Capitolium ire iubete, vt ipsum Iouem principem dæmoniorum vestrorum ruere faciam. Mox impius Iudex compressis auribus suis iussit eum fustibus cædi, deinde equulei tormentis applicari: inde carceri includitur, in quo non mediocribus vinculis adstrictus, cochleis, ac testulis suppositis extenditur. Et ecce nocte media Angelus Domini confractis catenis, scissaque trabe, qua pedes eius conclusi tenebantur, ait illi: Surge & egredere, ac require Sacerdotem tuum, inuentumque reduc ad vrbem, & absconde, ne inedia ac fame depereat, donec desinat persecutio. Dumque B. Felix egressus Sacerdotem & Episcopum suum requireret, inuenit illum solo prostratū, clausis oculis, strictisque dētibus vix spirantem. Et cum anxie requireret, quid alimenti defecto seni porrigeret; ecce subito de sentibus vuam pendere miratur: de qua aliquibus granis in os Confessoris Christi expressis, paullulum senior refocillatus surrexit. Quem humeris impositum Felix ad ciuitatem detulit, & sub tugurio cuiusdam viduæ commendatum, alimentis pauit. Deinde captus in exilium deportatur beatus Martyr in monte qui vocatur c Circeis, vbi lapides excidebantur, vt ipse cum damnatis pari modo lapidum cæsor esset. Vbi Probi cuiusdam Tribuni filiam a dæmonio liberauit, vxoremque eius ab hydropisi morbo curauit, ipsumque Probum cum vxore & filia & pluribus aliis in Christo baptizauit. Post deinde cum regressus esset, crescente persecutione iterum mittitur persecutor ex numero apparitorum, qui B. Felicem teneret. Quem cum sollicite requireret, & eumdem Felicem interrogaret, si nosset vbi Felix Presbyter lateret; d Hac, inquit, Felix parte abiit. Persecutore discedente, Felix latebram petiit. Sed nec mora, persecutor ipse subsequitur. At Martyr inter parietes dirutos occulebatur, vbi in ipso primo domus introitu araneorum telæ dependentes intus neminem tunc intrasse fidem fecerunt. Qua visione delusus inimicus abscessit. Sic Martyr ad alium locum demigrans, a muliere quadam per tres menses pastus est: cuius tamen faciem, dum iisdem latibulis celaretur, nullo modo vidit. Postmodum vero apud Nolam Pontificem dæmoniorum ad Christum conuertens, templum Apollinis, prius dæmone, qui responsa dabat, expulso, diuina virtute deiecit. Virtutibus itaque adeo illustris, cum vellet vniuersus populus Nolanus vt leuaretur Episcopus, non consensit, sed alterum in Sede Pontificali eligens, ipse post duodecim annos, quos apud Nolam cessante persecutione fecerat, Dominica die, mysteriis confectis, data pace omnibus, se in pauimentum oraturus proiecit: moxque beati viri anima de carnis ergastulo egressa, post grauia tormenta, quæ patienter tulerat pro Christo, felicia regna ipse vere Felix conscendit. Sepultusque iuxta vrbem, in loco qui dicitur Pincis, vbi claris semper fulget virtutibus, ab Helpidio venerabili & sancto Presbytero. e Hic etiam beatissimus Martyr & Confessor hæreticis inuictissime restitit.

[Annotata]

a MS. Lobiense, & S. Laurentij Leodij: At B. Felix captus ante Præsidem Draccum adducitur, nolensque sacrificare, post nimiā fustigationem, & equulei tormentum carceri includitur: vbi noctis medio vinculis ac trabe, qua strictus tenebatur, ab Angelo solutus, vt surgat, Sacerdotēq; suum quærere abeat monetur. Cumque egressus Sacerdotem & Episcopum suum requireret, &c. Quæ præter Dracci Præfecti nomen, omnia S. Felici Nolano conueniunt; cum ea quæ edita sunt a Rosvveydo, sumpta sint ex alterius Actis, vti & alia quædam etiam in illis duobus MSS.

b Hinc patet, Romæ hæc gesta; quamquam alibi quoque Capitolia.

c MS. S. Laurentij: Circeus.

d Aliter omnino Beda infra, & alij. Ado Turonensem sequitur.

e Sequentia desunt in MS. vtroque; & recte: nam qui tunc, in Campania præsertim, hæretici? Videntur illa potius S. Felici II. Papæ conuenire, de quo 29. Iulij agemus.

§ IV. S. Felicis Nolani Acta celebrata a S. Paulino.

[12] Hoc felicior Felix noster, quod Paulinum nactus laudatorem, quem genere, adeptis in Rep. honoribus, eloquentia, Episcopatu, sed præcipue Christiana humilitate ac religione clarißimum, ipsa Romana Ecclesia veneratur vicesimosecundo Iunij. Hunc æuo florentem spectata coram Felicis ad tumulum miracula permouerant, vt quietam isthic sanctamq; exigere vitam statueret. Id vbi tandem tribus post lustris præstare aggressus, quotannis eiusdem S. Felicis natalem XIX. Kal. Februar. nouo natalitio carmine celebrabat. [S. Felicis natales 15. a S. Paulino scripti.] Horum carminum decem hactenus fuere in manibus; neque plura scripta essent, sat constabat: donec non ita pridem prolatum in lucem opusculum est Dungali vetusti scriptoris, qui ante annos octingentos Ludouici Pij & filiorum vixit ætate. Hic sacratißimæ Crucis, sanctarumq; reliquiarum & imaginum aduersus Claudij Taurinensis Episcopi sententias propugnans, quindecim enumerat. natales a Paulino cantatos, & fragmenta ex iis qui hactenus ignoti, producit.

[13] Ipsius autem Paulini pulcherrimum hoc præfigit encomiū: Paulinus Episcopus vir eruditissimus & sāctissimus, [Paulinus a Dungalo laudatus.] sicut & multi de eo testati sunt, nobilem librum quindecim carminibus distinctum, in honore & laude S. Felicis Martyris edidit: in quo quanta miracula & virtutes, per ipsius merita & intercessiones, diuina largiente clementia, ad suum fieri quotidie tumulum, & maxime die Natalis eius anniuersario disseruit, non facile a quoquam excerpi & deflorari potest, quia cuncta flores, aromata, rosæ, lilia suaueolentia ac melliflua sunt. Verißime hæc pronuntiauit Dungalus. Subscribet qui attente ipsa Paulini poemata perlegerit; mirabiturq; Georgij Fabricij Chemnicensis impudentiam, Paulinum sugillantis, quasi Diuorum inuocationem & merita sic exaggeret, [Fabricius Chemnicensis notatus:] vt Filij Dei meritum obscuret. At bene, quod illius sæculi, vere heroici, errore id peccasse Paulinum fateatur. Quod vero aliud seculum beatius fuit, aut doctißimorum virorum eruditione ac religione florentius?

[14] Nec felicius historiam Grammaticus ille quam Theologiam tractat; dum Paulinum ait Sub Maximo & Quinto Episcopis Nolanis Presbyterum fuisse, [iterum.] iisque in pontificatu successisse: propter religionem aliquando exulasse, & in carcere detentum fuisse: indeque incolumem Angeli beneficio euasisse: idque ipsum de se scribere. Ac post, quod ex Magdenburgicis Centuriatoribus hausit, Marciano imperante vixisse. Annis prope viginti ante Marciani imperium deceßit, grandis natu: sed quod illud longæuitatis prodigium fuisset, si S. Maximi ac Diocletiani tyranni temporibus iam tum Presbyter fuisset? Minus quidem idem deinde Fabricius, fallitur tamen, dum S. Felicem Episcopum scribit, sed Catholicorum quosdam, duces habet. Si sobrius aut Paulinum legisset aut quæ iam relata scripsisset, animaduertisset de Felice priora ab eo, non de se memorari.

[15] Paulinus igitur iis qui supersunt natalibus, Felicis res gestas, miracula, templi eius a se restaurati ornatum, concursum populorum, aliaq; præclara memorat. Eiusdem & in epistolis meminit, e quibus infra quædam dabimus. Sæpius Dominædium suum appellat, vt epistola 9. ad Seuerum: [Paulinus S. Felicem Dominædium appellat.] Habes ergo a me libellos duos, vnum versibus natalitium de mea solenni ad Dominædium meum cantilena, cui corpore ac spiritu quotidie, lingua autem quotannis pensito dulcissimum volūtariæ seruitutis tributum, in die festo cōsecrationis eius immolans Christo hostiam laudis, & reddens Altissimo vota mea. Et epistola 12. ad eumdem: Basilica igitur illa, quæ ad Dominædium nostrum communem Patronum in nomine Domini Christi iam dedicata celebratur, quatuor eius basilicis addita, reliquiis Apostolorum & Martyrum intra apsidem trichora sub altaria sacratis, non solo B. Felicis honore venerabilis est. Et epist. 28. ad Victricium: Quem Dominus experiri voluit potentiam apud se sancti sui Confessoris dilectissimi Felicis Dominædij nostri. Vnde patet falli Ambrosium Leonem, qui lib.2.de Nola cap. 11. scribit de ecclesia cathedrali: Templo autem D. Paulini, dedicatio templi fuit Dominedio: Deus enim tum Dominedius vocabatur; quod verbum in ore iurantium ac inuocantium Deum vsque ad nostra tempora seruatum audimus.

§. V. Acta S. Felicis a variis descripta.

[16] [Vita S. Felicis scripta a variis.] Ex S. Paulini natalibus breuem S. Felicis vitam concinnauit S. Gregorius Turonensis lib. 1. de miraculis cap. 104. quam cum MS. Ripatorij, & aliis contulimus. Aliquanto fusiorem Venerabilis Beda, quam & Surius edidit. De ea ipse Beda in indiculo operum suorum post epitomen historiæ gentis Anglorum: Librum vitæ & passionis S. Felicis Cōfessoris, de metrico Paulini opere in prosam transtuli. Aliam Marcellus Presbyter scripsit, dicauitq; Leoni Episcopo Nolano, cuius meminit Baronius in Notationibus ad Martyrol. & Molanus ad Vsuard. Hanc ex veteri codice manu exarato Ecclesiæ S. Audomari descripsimus. Sed aberant miracula, quæ tamen se scripsisse idem auctor testatur. Ex Paulini epistolis quædam subnectemus. Ab his hausere qui alij gesta Felicis tradidere litteris, Latinis ac peregrinis, Iacobus de Voragine, Vincentius Bellouacensis lib. 18. cap. 39. Franciscus Haræus, Zacharias Lippelous, Henricus Fabricius, Matthias Lamberti, Heribertus Rosvveydus, Petrus Ribadeneira, Gabriel Flamma, Alfonsus Villegas, alij. Iacobus Dubletius pro Nolano hic Tinisanum Felicem dedit, de quo 6. Nouemb. agetur.

[17] S. Damasus Papa his Felicem versibus celebrauit:
Corpore, mente, animo, pariter te nomine Felix,
Sanctorum numero Christi sacrate triumphis,
Qui ad te sollicite venientibus omnia præstas, [Eius ope seruatus S. Damasus.]
Nec quemquam pateris tristem repedare viantem.
Te duce seruatus, mortis quod vincula rupi,
Versibus his Damasus supplex tibi vota rependo.
Nempe & Romani frequentes ad S. Felicis monumentum confluebant, [Ad eum concursus Romanorum.] vt scribat Paulinus Nat. 3. diei huius honore Romam rarescere, dum porta Capena multa millia Nolam tendentium profundit; ipsaq; turbis confertis longe latet via Appia.

[18] In Africa quoque grande huius nomen Felicis, celebris miraculorum fama. S. Augustinus Bonifacium Presbyterum graui crimine accusatum, vna cum accusatore, cum neuter conuinci posset, coegit Nolam peregrinari, vbi, inquit, terribiliora opera Dei non sanam cuiusque conscientiam, multo facilius aperirent, & ad confessionem vel pœna, [Ad eius tumulum periuria detecta.] vel timore compellerent. Et mox subdit: Multis enim notissima est sanctitas loci, vbi B. Felicis Nolensis corpus conditum est, quo volui vt pergerent, quia inde nobis facilius fideliusque scribi potest, quidquid in eorum aliquo diuinitus fuerit propalatum. Inde colligitur consueuisse isthic falsum argui, vel paratis peierare incusso cælitus horrore, vel pœna iam prolato periurio irrogata.

[19] Meminit S. Felicis idem Augustinus libro de cura pro mortuis capite decimo sexto ita scribens: Hinc & illa soluitur quæstio, quonam modo Martyres ipsis beneficiis quæ dantur orantibus, indicant se interesse rebus humanis, si neseiunt mortui quid agant viui. Non enim solis beneficiorum effectibus, verum etiam ipsis hominum aspectibus Confessorem apparuisse Felicem, [Apparet variis, Nola obsessa.] ciuibus vel inquilinis pie a se dilectis, cum a Barbaris Nola oppugnaretur, audiuimus, non incertis rumoribus, sed testibus certis. Baronius tom. 5. ad an. 410. num. 46. id eo anno opinatur contigisse, cum post Romam direptam, Nola quoque ab Alarico Gotho occupata, captusq; S. Paulinus.

§. VI. S. Felix Nolanus an in Pincis sepultus.

[20] Ætas S. Felicis a Paulino non exprimitur. Inepte Christophorus Phreislebius circa Theodosij tempora vixiße scribit. [Ætas eius.] Henricus Fabricius circiter annum Christi 300. obiisse existimat; sed quæ tum pax Ecclesiæ? Haræus circiter 310. Michael Monachus non longe post annum 312. quo data pax Ecclesiæ. Est hæc aliorum quoque & probabilis opinio.

[21] [Mors.] Deceßisse æui meritiq; plenis diebus tradit S. Paulinus. Plures antea citati, die Dominico, sacris peractis, populo bene precatum, vltro humi stratum obdormiuisse tradiderunt, quæ sunt ex alterius Felicis Actis sumpta.

[22] [An ab Elpidio sepultus.] Ab Elpidio Presbytero sepultum Bedæ vulgatum Martyrologium, Ado, aliiq; asserunt. Non meminere Turonensis, Marcellus, Beda in historia vitæ, Paulinus: imo hic ab vniuerso populo curatum splendide & religiose funus describit Natali 6. Ex actis S. Felicis Episcopi huc translatum. ita enim habent: Tunc Elpidius Presbyter, homo Græcus furatus est corpus B. Felicis, & posuit in ecclesia ciuitatis Nolæ in partes Campaniæ. Andreas Ferrarius intra puteum reconditas ab Elpidio S. Felicis Episcopi reliquias scribit, supraq; eas sub annum 320. imperante Constantino, ædiculam ædificatam, ac tandem ecclesiam Cathedralem.

[23] Obscurior aliquanto de loco sepulturæ S. Felicis Presbyteri quæstio est. [An in Pincis.] Multa Martyrologia superius citata, ac Breuiarium quoque Romanum, sepultum habent prope Nolam in loco quem in Pincis appellabant. At non pauca quoque MSS. Martyrologia sub nomine Vsuardi hoc die S. Felicem Romanum Presbyterum & Martyrem, [Vbi is locus.] fratrem S. Felicis Confessoris, de quo infra, referunt his verbis: Romæ via Portuensi, loco qui Pincis dicitur, S. Felicis Presbyteri & Martyris; qui tempore Diocletiani & Maximiani capitis amputatione gloriosa morte coronatus est. Idem habent, sed paullo fusius, Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuardum, & Martyrologium Germanicum. Idem de hoc scribit Petrus de de Nat. lib. 2. cap. 74. Citat Michael Monachus MS. Martyrologium Capuanum, & alia MSS. in quibus Felix in Pincis dicitur, non qui Nolæ, sed qui Romæ colitur. At subdit: Standum est auctoritati Romani Breuiarij. Et licet de hoc loco, qui dicitur in Pincis, nulla mentio apud Ambrosium, qui res Nolanas diligentissime scripsit; tamen quia certum est fuisse Romæ familiam Pinciam, quid prohibet opinari aliquam villam a Pinciis Romanis possessam Nolæ, & locum a Pinciis, in Pinciis, vel Pincis, vulgo appellatum? Volunt tamen Nolani in pago Cœmeterio vetus episcopium fuisse, & locum in Pincis; estq; isthic puteus qui magna religione aditur, quod olim sanguine Martyrum plenus dicatur fuisse.

[24] At cum S. Paulinus, Marcellus Presbyter Nolanus, Ambrosius Leo eius non meminerint, & supra ostenderimus multorum Acta Felicium confusa, quid prohibet opinari, locum, in quo alter conditus est Felix, huic attributum? Quid si nullus eiusmodi locus fuit in Pincis dictus? Coniecturam promimus, quam, vt lubebit, stabilient respuentue peritiores. Anastasius Bibliothecarius in Hadriano I. inter templa ab eodem Pontifice restaurata ornataue recenset basilicam S. Felicis in Pineis, hic verbis: [Videri Romæ esse.] Basilica vero B. Felicis posita in Pineis, quæ in ruina erat, & tectum eius distectum existebat, facto eodem tecto nouiter ipsam ecclesiam renouauit, &c. Baronius ad an. 795. numero vigesimo nono in Pinciis scribit, siue ita habuit codex MS. siue ita legendum iudicauit. In Pineis habet Maurolycus, & quædam MSS. licet de Nolano agāt. Certe regio est vrbis Romæ, nunc XIV. quæ a Pinea nomen sortita est, censetq; Octauius Pancirolus, a pinu quapiam id natum. In eam forte regionem e via Portuensi, haud longe semota, relatum sancti Martyris Felicis corpus, eiq; basilica erecta, quæ vel non extat, vel nomen mutauit. Fuisse S. Felicis Romæ basilicam patet ex S. Gregorio, qui homiliam 13. in Euangelia isthic habuit, sed quod Baronius in Notat. ad Martyrologium scribit fuisse S. Felicis Confessoris, id in Gregorio non habetur.

[25] At de S. Felicis cognomine quo vulgo in Pincis appellatur, ista commentatur Iacobus de Voragine: Felix, [Iacobus de Voragine memoria lapsus.] prænomine in Pincis, dicitur, vel a loco in quo requiescit, vel a subulis quibus passus perhibetur; nam pinca subula dicitur. Aiunt enim quod cum magister puerorum extiterit, & eis nimium rigidus fuerit, tentus a paganis cum Christum libere confiteretur, traditus fuit in manibus puerorum quos ipse docuerat, qui eum stylis & subulis occiderunt. Ecclesia tamen tenere videtur quod non Martyr extitit, sed Confessor. Deinde alia subdit, in quibus eum cum S. Felice Martyre Romano, & S. Felice Nolano Presbytero confundit, atque Episcopum facit. Verum nullus in sacris Fastis memoratur Felix stylis & graphiis puerorum interfectus, sed Cassianus, de quo 13. Augusti agemus. Felicem sic confixum graphiis, quæ pincas quoque vocat, refert & Petrus de Natalibus lib. 2. cap. 73. vt supra in omissorum catalogo monuimus; at capite sequenti S. Felicem Presbyterum & Martyrem Romanum, quem passum ait Romæ iuxta portam Pincinam, vbi & requiescit in loco qui dicitur in Pincis, & ex hoc prænomine In Pincis dicitur. Scribit quidem Marlianus in colle Hortulorum domum fuisse Pincij Senatoris, [Pincius mons.] qui & colli & portæ nomen fecit: hodie enim mons Pincius, Pincianaque dicitur porta. Hoc non nouum illi portæ nomen esse e Procopio discas qui lib. 1. de bello Gothico eius meminit. Ea Collatina olim fuit, quiq; e regione eius ager iacet, is etiamnum in Collatia appellatur, teste Panuinio. Andreas Fuluius lib 2. antiqu. Roman. cap. 9. scribit in ipso colle Hortulorum fuiße ecclesiam S. Felicis in Pincio quæ nunc non extat.

[26] At siue Nolæ Pincis Pinciusue fuerit Felicis monumento locus, siue Roma id petitum est nomen a Pinciis Pineisue; S. Paulinus vocabulum loci proprium non prodit, solum conditum scribit Felicē, vbi muris tectisq; vacua regio, læto cespite ridebat, amœniorq; & verno cultu, odoris graminibus, quasi gnara honoris beneficiiq; cælitus oblati, gestiebat: mox vero vt iusta illi publico studio peracta; positis ex ossibus lucē emicuisse, omen beneficentiæ deinceps impertiendæ diuinitus isthic mortalibus, illustrisq; eius meriti testimonium. [Lux ex sepulchro S. Felicis.] Hunc autem eius tumulum videtur constituere idem Paulinus extra vrbem, aut saltem remotam a ceteris vrbanis ædificiis, cum Natali 9. procul a templi illius area vrbem fuisse; & post, ab vrbe prope nullum aquæductum tenui limite exiguam isthuc guttam demittere scribit. Tradunt Nolani episcopium vetus tempore S. Paulini fuisse eo loco vbi S. Felicem araneæ texerunt, qui locus vrbe in minorem formam redacta, milliari ab ea distat.

§. VII. De S. Felicis reliquiis.

[27] Marius Viperanus quasdam S. Felicis reliquias in Ecclesia Beneuentana sub principe ara asseruari testatur, coliq; isthic eius natalem ritu duplici, atque extra vrbem supra montem erectam illi ædem, a qua monti regioniq; vicinæ nomen. Octauius Panciroli aliquas Romæ S. Felicis, [Reliquiæ eius aliquæ Beneuenti,] qui in Pincis dictus, extare reliquias tradit, in SS. Sergij & Bacchi siue basilica, siue ara nunc solum in S. Adriani æde; at reliquum corpus Nolæ esse.

[28] Ambrosius Leo ita de reliquiis S. Felicis, quæ in crypta Ecclesiæ Cathedralis Nolanæ, [Romæ,] siue subterraneo sacello custodiuntur, obscure ambigueq; loquitur, vt nescias Episcopi ac Martyris, an Presbyteri esse existimarit, an potius alterius S. Felicis, cuius germanus Romæ martyrium subiit, [Nolæ.] conditusq; est fortaßis in Pinciis, aut Pineis. Episcopi ac Martyris Felicis id esse corpus tradunt Nolani, [Ibidem Felicis Episcopi.] cuius 15. Nouemb. agitur celebritas.

[29] Eæ vero sancti Antistitis exuuiæ, salutarem exsudant liquorem, quem Nolani manna vocant: quod addendum fuit: quia non desunt qui S. Felici Presbytero id tribuant. De eo idem Ambrosius lib. 2. cap. 11. In occiduo sacelli huius (subterranei, vt diximus) latere ara extat, [Ex his manna fluit,] & supra aram mensa marmorea erecta, ac pertusa traiectaque canaliculo argenteo, vnde liquor quidam stiriatim fluens decidit tum cum maxime vrget hyemale gelu; quem liquorem mannam vocant, idemque Diui sudor esse creditur, cuius corpus in puteo iacet: hic nempe a tergo tabulæ marmoreæ patet, ac in imum descendit.

[30] Præcipue oculis medetur hic liquor. Ex eius vero copia futuræ vbertatis præsagium sumunt Nolani. Fertilem annum fore, si largus fluxerit, faustumq;, nec vana fide, autumant; aduersa metuunt, [omen felicitatis.] si tenuior. Cum anno Christi 1558. Nolam nostræ Societatis homines primum venere, isthic fixuri domicilium, id flagitante Maria Sanctaseuerina vrbis olim Nolanæ Comite, pietatis eximiæ matrona; vbertim diuinus hic liquor manauit, luculentos pietatis ceterarumq; virtutum fructus portendens. Memorat id Franciscus Sacchinus tom. 2. Historiæ Societatis, lib.2. nu. 78. Hi omnes, inquit, excepti sunt perhonorifice ac perhumaniter, multis Primorum partim in equis, partim pedibus longe obuiam egressis: quorum comitatu stipati, festo interim etiam nolarum sonitu publicam celebrante lætitiam, vrbem Dominica sacri aduentus quarta iniere. Ea ipsa nocte e S. Felicis Nolanorum patroni corpore latex, qui sacer ac saluber habetur (manna id genus liquoribus vulgus fecit nomen) manauit. Quod quamquam non plane præter solitum euenit, tamen quia persuasum est ciuibus, vbi manat, felicitatem portendere, obseruata res est, & tamquam vetus patronus nouos hospites lætus ac fauēs exciperet, cumulauit gratulationem, & spes omnium confirmauit.

VITA S. FELICIS
Ex S. Gregorio Turon. lib. 1. de glor. Mart. cap. 104.

Felix, Presbyter Nolae in Italia (S.)BHL Number: 2872

Avctore S. Gregorio Tvron.

[1] De Felice Nolano Martyre, quia historia passionis non est in promptu, iuxta id quod B. Paulinus versu conscripsit, pauca huic lectioni oblectat inserere. Hic enim a a Maximo prædictæ vrois Pontifice presbyterij honore præditus, quantæ fuerit sapientiæ eruditionisque, non modo Christianis, verum etiam ipsis quoque paganis occuli non potuit. [S. Felices eruditio.] Cum autem Imperatorum decreta Christianos insequi præcepissent, Maximus Pontifex iam senio pregrauatus, b putans se non posse ferre supplicia, siluarum saltus adiuit: quos dum turbidus de hac persecutione pererrat, affectus fame, gelu attritus, solo corruit semiuiuus. [Deos ridet.] At Felix Presbyter captus, cum multa de deorum portentis, quod nihil fuerint, disputasset, c percursis diuersorum suppliciorum generibus carceri diiudicatur, [Cruciatur,] in quo non mediocribus vinculis tenebatur adstrictus.

[2] Nocte autem media venit ad eum Angelus Domini, & confractis catenis, scissaque trabe, qua pedes eius conclusi erant, ait: Surge, & sequere me. Qui surgens egressus est cum eo ianuam carceris; dixitque ei Angelus Domini: Cōscende ad montana, [Educitur e carcere ab Angelo.] & require Sacerdotem tuum, inuentumque ac refocillatum, reduc ad vrbem, & in loco absconde secreto, ne inedia ac frigore depereat, donec desinat persecutio a Christianis. Accepto Felix mandato, pergit quo nesciebat: sed prouidente Deo reperit Sacerdotem solo prostratum, clausis oculis, strictisque dentibus, [S. Maximum semimortuū refouet.] in quo nihil aliud quam tenuis halitus inspirabat, interpellatoque nullum sermonem potuit elicere, tactoque sensit eius membra hieme rigida, & absque vllo vitali tepore præmortua. Anxius autem cum nullum alimentum esset quod periclitanti porrigeret, neque quo ignis accenderetur haberet; dum staret attonitus, quasi de æthereis sedibus dilapsum, quod ita erat, munus contemplatur Angelicum. Ecce enim de sente, quæ erat proxima, vuam dependere miratur, de qua granis in os Confessoris expressis, paullulum senior refocillatus erectus est: quem humeris impositum tanta velocitate detulit, [& fuit humeris reportat.] vt putaretur magis ille ferri quam ferre. Sic tugurio d cuiusdam viduæ commendato alimentum præbuit, donec insecutio Christiana discessit. Quo Sacerdote migrante, [Recusat Episcopatum.] Felix electus a populo, vt Cathedræ Ecclesiasticæ superponeretur, noluit acquiescere. Ergo Quintus nomine, Presbyter, Episcopus ordinatur.

[3] e Orta igitur persecutione Catholicorum, cum Felix Presbyter in platea populum moneret ne a recto itinere deuiaret, persecutor missus adfuit, & ignotus Felici Presbytero, sollicitus ipse cœpit esse quisnam esset Felix: dextra ille innuens, ait: f Hanc in partem abiit. Quo discedente, hic latebram petiit, seque inter parietes dirutos, per modicum ingressus aditum, occuli voluit. Nec mora: persecutor insequitur, [Aranearum tela eius latebris prætens a, effugit persecutores.] sed Deus sollicitudinem quærentis elusit. Nam iussu diuinitatis, araneæ per aditum, quo Martyr ingressus fuerat, telarum prætendunt stamina. At illi per vestigium persequentes, dum locum explorare nituntur, exordia telæ conspiciunt, dixeruntque ad semetipsos: Putasne per hæc fila homo transiit, quæ sæpius tenuitas muscarum erumpit? Et illusi prouidentia Dei, discesserunt. Beatus quoque Felix, g data nocte, h secessit ad alium locum, in quo per i tres menses a muliere quadam ciborum alimenta suscipiens, data pace, Ecclesiæ suæ ac populo restauratur: [Nutritur a muliere, nec eam videt,] numquam tamen mulieris ministrantis faciem vidit, aut ab ea suspectus est, dum in latibulo moraretur.

[4] Igitur in pace quiescens, sepultus est iuxta vrbem, multis se declarans virtutibus in populis, de quibus pauca perstringam. Erat enim quidam pauper k habens duos boues ad exercendam culturam suam, [Post mortem miraculis claret.] nec ei erat alia possessio, nisi quod ab his potuisset tellurem scindens vomere laborare. Accidit autem vt quadam die lassus de hoc opere veniens, his dimissis se hospitiolo reconderet. [Quidam boues amissos, eius ope, recuperat, & oculum:] Nec mora: fur rapax adfuit, qui eos clam capiens, secum abduxit. Egressusque pauper in crastino, nihil inuenit. Deinde quærit per deuia, circuit siluas, scandit montium ardua: sed nec vestigium quidem deprehendere potest. Redit ad propria, dat voces in fletu, atque cum vxore ac liberis plangit, dicens: Væ mihi, quia iuuēcis l defectis hoc anno fame moriemini. Quid plura? Accedit lamentans ad sepulchrum B. Felicis Martyris: dat cum fletu gemitum, exorat vt ei virtus eius, quæ perdiderat reddi obtineret a Domino. Egressus autem a templo, m ante ipsam atrij ianuam agnoscit boues suos, & ait: O magna virtus Martyris, quæ mihi perditum tam velociter restitui fecit. Ingressusque iterum prosternitur ad pauimentum, & gratias agens, cum rebus regressus est suis: oculumque hominis huius, quem cœcum habebat, Martyris virtus illuminauit.

[5] [alter oculum vnco transfixum.] Ad huius quoque cellulæ parietem, quo beatum corpus tumulo conditum requiescit, adhæret appendens porticus, in qua dependens fune lychnus lumen loco consueuerat ministrare. Ille autem cui hoc erat officium contueri ad eius compositionem, accedens, laxato fune discessit, quasi oleum petiturus. Cumque omnia tenebris nocturnalibus tenerentur operta, & funis cum vncinulis in medio portici submissior dependeret, n quidam de adstantibus in vigilia Sancti, nebula cellulæ, quæ de exusta surrexerat papyro, fatigatus, foras egreditur. Cumque per porticum illam præteriret, vnus de vncinulis funis faciem excepit hominis venientis, illato acumine transfigens oculum eius. At ille dolorem sentiens, extensis celeriter palmis, vultus periclitantes cum ipsis obtegit oculis, clamans non mediocri eiulatu, ac dicens: Succurre, deprecor, sancte Sacerdos, & proximum te facito pereunti, qui loco proximus adstas. Emitte sacras per occulta medicamina manus, & extrahe malum quod aduersatur lumini, ne lumine viduatus abscedam, qui lumen miraculorum tuorum cernere veni. Ad huius lamentabilem vociferationem exhibito qui aderant lumine, aduertunt hominem transfixo oculo de fune pendere. Cumque profluente sanguine, nullus manum ad eruendum auderet apponere, Martyris virtus adfuit immensa beati, quæ sic vncum o abstraxit, vt nec oculum erueret, nec visum penetraret, & sanguinis decurrentis fluentum stringeret: sic eruto ferro de oculo, [Energumeni curati.] dolore palbebrarum resedato, virtus Martyris sancti declaratur in populo. Energumenos autem ad hanc sacratam athletæ Christi ædem, probatos atque purgatos sæpius scripsit p hic auctor.

[Annotata]

a MS. Ripatorij, Maximiano. De eo agemus 15 Ianuar.

b Ita & Ado supra, atque alij. Plures secessisse scribunt, vt se gregi suo reseruaret.

c At S. Paulinus nat. 4. Primus supplicij de carcere texitur ordo.

d S. Paulinus depositum a Felice Episcopum scribit sub proprio tecto, quod vnica anus seruabat. Viduam fuisse plures alij coniiciunt.

e Ex aliis patet hanc nouam persecutionem ante Maximi mortem contigisse. Turonensem sequitur Vincentius Bellouacensis lib.18. cap. 39.

f Repugnat S. Paulinus, qui respondisse ait: Nescio Felicem, quem quæritis.

g MS. Rip. clara nocte.

h Idem S. Paulinus tradit, egressum videlicet, latebrasq; mutasse.

i Ita Breuiarium Romanum, Vincentius, Haræus, alij. At Paullinus sex totos menses isthic scribit latitasse.

k Addit MS. Rip. Ab Elpidio venerabili Presbytero, in loco qui dicitur Pincis.

l Al. perditis.

m Aliter longe hoc narrat Paulinus nat. 6. vti Beda infra.

n Theridius is fuit, qui litterarum Seueri ad Paulinum baiulus memoratur ep. 14. & 38. mirifice laudatus a Paulino car. 13. qui & hoc mir aculum prolixe narrat nat. 7.

o Ipse manu vncum eduxit Theridius, vt Paulinus scribit, Felice dubiam eius mentem manumq; firmante.

p Paulinus. Ita natali 3.
Martyris ostendit meritum, cum iure potenti
Dæmonas exercet, deuinctaque corpora soluit.
Nam sibi Felicem cœcis incumbere pœnis
Pestiferi proceres tristi clamore fatentur, [Dæmones a S. Felice in possessis corporibus torquentur, indeq; eiiciuntur.]
Occultasque cruces gemitu testantur aperto,
Velatumque oculis mortalibus, at manifestum
Auribus, & multo præsentem numine produnt.
Cum captiua intra deprensi corpora, Christum
In Sancto fulgere suo clamantque probantque.
Membrorum incussu tremuli, capitumque rotatu;
Tormentisque suis, sed non sua corpora torquent,
Clamantes proprios aliena per ora dolores
Orantum veniam: latet vltor, pœna videtur.
Tum si quos grauiore malo violentior hostis
Vinxerit, ista dies diuino munere soluit.
Cernere tunc passim est sacra purgata medela
Pectora liminibus sterni, iam mente refectos
Gratantes iam voce sua: concurrit hiantum
Turba tremens hominum; mistæ inter gaudia cunctis
Prosiliunt lacrymæ: præsens Deus omnibus illic
Creditur: immensi Felix est gloria Christi.

Et natali 6.
Vnde igitur tantus circumstat limina terror?
Quis tantos agit huc populos? quænam manus vrget
Dæmonas? inuitosque rapit? frustraque rebelli
Voce reclamantes compellit adusque sepulchrum
Martyris, & sancto quasi fixos limine sistit?

At præcipus natali 7.
Cernitur illa dies spectari sueta per omnem
Vipeream sobolem, sæuos cum dæmonas vrget,
Occultaque manu communes verberat hostes.
Sed tamen hac ipsa mirum in virtute notatur.
Quod licet in toto cruciaros dæmonas anno
Exagiret, iubeatque hominum discedere membris.
Producat plerosque tamen, quo longior hostes
Pœna malos agitet; vel vt illi, qui meruere
Vasa malis fieri, vt meritum, tardante medela,
Plenius omne luant decreto tempore crimen:
Siue hoc natali studet indulgere diei,
Vt paucis alias det opem, quod plura benignus
Natali det dona suo. [Præcipue hoc die.] Nam cum ista propinquat
Elabente dies anno, tunc crebrior instat
Et grauior. Videas tunc ægra examina cogi
Densius, & certam repeti prope festa salutem.
Tunc solito grauius succensi dæmones ardent,
Flebiliusque vlulant, & vi maiore subacti,
Vltima iam tormenta gemunt: nec abire sinuntur
Excessu facili; sed miris ante agitati
Et variis male suppliciis, tolluntur in altum
Suspensi solito sublimius, & patiuntur
Aeris in vacuo, vinclisque latentibus hærent
Pœnali per inane mora; per non sua quamuis
Corpora, vexatos hostes sua pœna fatigat.
Soluuntur pœnis, cum pœnas ferre videntur
Corpora, & immunes animæ spectant aliena
In membris tormenta suis: homo dæmone capto
Liber agit, quia non hominis, sed dæmonis est crux.

Ac paullo inferius:
His etiam potiora, tamen spectata profabor.
Ante alios illum, [Mirabiliter pedibus sursum corpora tollunt.] cui membra vetustior hostis
Obsidet, ad sacri pia limina Martyris, ægra
Excussum de plebe rapi, admotumque sacratis
Ante fores Sancti cancellis, corpore verso
Suspendi, pedibus spectantem tecta supinis.
Quodque magis mirum atque sacrum est, nec in ora relapsis
Vestibus, vt rigidis, aut ad vestigia sutis,
Corporis omne sacrum casto velatur operto.
Scilicet vt diuini operis reuerentia tectis
Corporibus maneat, nec pœna dæmon in ipsa
Qua cruciatur ouet, nudis prodendo pudorem
Artubus, illæso grauius torquetur honesto,
Recta licet versis sedeant cum tegmina membris.

Similia memorat Seuerus in Dialogo 3. de vita S. Martini: Si quando exorcizandorum dæmonum curam S. Martinus reciperet, [Fit id alibi quoque.] solitum accidere, vt plures sublatis in sublime pedibus penderent, nec defluerent tamen vestes super faciem, nec verecundiam faceret nudata pars corporum.

Demum natali 8. certum hominem narrat enormis πολυφαγίας dæmonio liberatum.
Denique de multis vnum loquar, vt sit ab vno
Discere, dæmoniis sensus constare ferinos.
Quidam homo, non longum tempus, tam prodigiali
Dæmone distentus fuit, [Immensæ voracitatis energumenus curatus.] vt iam non modo notos
Ille cibos hominum, vel si congesta daretur
Multa mensa dape, in facili consumeret haustu,
Verum & gallinas habitantum limine raptas,
Mox vt sustulerat, rapido discerperet ore,
Et pluma incoctas non suffocante voraret.
Quin & funeream saniem sitiebat, & ossa
Lambebat, pecudum proiecta cadauera mandens,
Obscœnus conuiua canum. Hic modo dæmone tanto
Sobrius, ecce procul conductum exercet agellum:
Et curante Deo sancta Felicis in aula
Redditus ipse sibi, claro satis indice monstrat,
Felicem meritis & Christi nomine fortem,
Immites domitare feras, & vincere flammas.

Ac tandem natali 15.
Non hominem, sed eum potius laudare videbor,
Quo Felix auctore potens, venerabile nomen
Obtinet, & medicas dat opes; quibus ægra reuisit
Corpora, captiuasque animas, vi dæmonis atri
Absoluit, superante Deo: nec in hac ope tantum
Munificus Felix operatur munera Christi,
Et de vipereo fortissimus hoste triumphat.

VITA
AVCTORE S. BEDA PRESBYTERO.

Felix, Presbyter Nolae in Italia (S.)BHL Number: 2873

Avctore Ven. Beda.

PROLOGVS.

[1] Felicissimum B. Felicis triumphum, quem in Nola Campaniæ ciuitate, Domino adiuuante, promeruit, Paulinus eiusdem ciuitatis Episcopus versibus hexametris pulcherrime ac plenissime descripsit; qui quia metricis potius, quam simplicibus habiles sunt lectoribus, placuit nobis, ob plurimorum vtilitatem, eamdem sancti Confessoris historiam planioribus dilucidare sermonibus, eiusque imitari industriam, a qui martyrium B. Cassiani de metrico opere Prudentij, in commune apertumque omnibus eloquium transtulit.

[Annotatum]

a Eam vitam 13. Aug. dabimus; quis eius sit auctor, necdum nobis compertum; antiquum certe, hinc discimus. Ex Prudentij περὶ σεφανῶν libro, hymno 9. edidit Surius; Mombritius, quæ hic citatur, prosa redditam.

CAPVT I.
S. Felicis sacerdotium, confessio, pietas erga suum Episcopum.

[2] Igitur Felix natus est in Nola quidem Campaniæ, sed a patre Syro, nomine Hermia, qui de Oriente Nolam veniens, [Felicis patria, pater, frater;] ibidemque quasi indigena inhabitans, genuit filium Felicem: eique defunctus reliquit hereditatem substantiæ locupletis, cui tamen ipse promissæ in cælestibus hereditatis dona præposuit. Habuit autem & fratrem cognomine sui patris, id est, Hermiam, cum quo patrimonium diuideret terrenum. Qui longe a Felicis moribus agens, atque ideo felicitate indignus perpetua effectus est. Nam terrena solummodo bona diligere studuit, & Cæsaris potius, quam Christi esse miles elegit.

[3] At contra Felix, nominis sui mysterium factis exequens, mox a puero se diuino famulatui subiecit, [pietas, Ordinum susceptio.] & crescente gratia virtutum, primo Lectoris officium in Ecclesia suscepit, ac post ad Exorcistæ gradum prouectus, immundos ex obsessis corporibus spiritus eiicere cœpit. Cumque in hoc ministerio virtutibus clarus extitisset, non mora, condignum meritis presbyterij gradum subiit: nec minor gradu, mente & opere remansit, sicut etiam adueniens tentationum turbo probauit.

[4] Nam tempore eodem exorta infidelium persecutio, graui Ecclesiam certamine pulsauit: nec tamen portæ mortis, portas filiæ Sion, vt non nuntiarent laudem sui Creatoris, auertere potuerunt. Cumque magistri auctoresque perfidiæ primum suæ vesaniæ cōflictum contra ipsos veritatis ac fidei Dominicæ magistros intendissent, [S. Maximus Episcopis persecutionem fuga declinat.] primosque Episcopos vel Presbyteros Ecclesiarum, ad terrorem minorum, aut morti tradere, aut ad negandam fidem cogere conspirassent; factum est, vt ministri erroris & infesti furoris, Nolam quoque peruenientes, Episcopum vrbis illius, nomine b Maximum, virum doctrina, pietate, atque ætate venerabilem, ad tormenta quærerent. Quod ille animaduertens, memor Domini præcepti, quo dictum est: Cum vos persecuti fuerint in ciuitate ista, fugite in aliam; petit ad tempus secessum loci remotioris, relicto ad tuitionem ciuitatis Felice Presbytero, quem filij loco complectebatur atque heredem suæ Sedis accipere desiderabat. [Matt. 10. 23.]

[5] At persecutores vbi Episcopum inuenire nequiuerunt, nihil morati, manus in Felicem mittere contendunt, eumque primum, quasi maximam post Episcopum vrbis arcem, a constantia famosæ suæ virtutis deiicere, [Felix capitur.] vel blandiendo promissis, vel pœnis terrendo satagunt. Comprehensus ergo Felix ab aduersariis furentibus, sed ipse multum de interna Spiritus sancti consolatione confisus, mittitur in carcerem tenebrosum: vbi manus simul & collum ferrea vincula stringunt, neruo pedes arctantur. Fragmenta quoque testarum subter eum sternebantur, ne inter horrorem & frigora longæ noctis ligatus, vel somnum vel requiem capere aliquam continuo horum acumine compunctus, sineretur.

[6] [Maximus miseriis conficitur.] Interea Episcopus, qui ad montium latibula hostem fugiendo secesserat, & ipse non minore martyrium passione gerebat, quam si ferro vinctus, aut testis superpositus, vel flammis esset vrendus. Vrebat namque animum illius cura maxima sui gregis, vrebat & corpus fames, vna cum gelidæ rigore hiemis: qui inter spineta sine tecto & alimento iacens, noctem vna cum die peruigil, sollicitis continuabat in precibus. Nec difficile membra senilia, & longis exhausta ieiuniis, tanta vis malorum comprimens, vel ad mortem vsque coegit.

[7] Sed vt superna pietas apertissime, quanta sui cura vir ille dignus esset, ostenderet, mittitur e cælo Angelus, [Felix ab Angelo educitur e carcere.] qui B. Felicem Confessorem vinculis exemptum, ad quærendum recreādumque ac domi reuocandum Antistitem ocyus venire præciperet. Erāt autem plures eodem in carcere clausi: sed Angelus adueniēs, soli Felici, qui pietatis gratia vinctus erat, apparuit, luce splendens corusca, & ipsam quoque domum gratia lucis adimplens: cuius voce simul & luce Felix motus intremuit, ac primum quidem se somnij imagine illudi putauit. Angelus surgere illum, & se sequi exeundo præcepit. Qui stupens ad imperium iubentis caussabatur se exire non posse, quia & vinculis, & claustro carceris, & custodum diligentia teneretur. Porro Angelus iterata voce surgere illum propere, nihil obstantibus vinculis, iussit; & dicto citius catenæ de manibus & collo eius, compedesque cecidere de pedibus. Eduxit autem illum foras miro rerum ordine, aperta sibi quidē ianua carceris, sed ceteris clausa: ita vt per ipsos custodes, quibus claudebatur, ignaros rerum iter agerēt, ipso Angelo instar columnæ Mosaicæ, & ducatum Felici & lumen, vsque dum hostium manus euaderet, præsentiæ suæ fulgore præbente.

[8] Vt autem peruenit B. Felix Confessor ad locum deserti, quo Episcopus secesserat, inuenit eum ægra suspiria tenui flatu trahentem. Et quidem gauisus, quod eum viuentem inuenerit; contristatus vero est multum, quod inuentum morti proximum vidit. Itaque complexatus & osculatus est Patrem, cœpitque tentare, si forte crebro anhelitu sui oris, & sui fotu corporis aliquid caloris posset gelidis eius artubus afferre. Cum vero diu laborans, neque clamando, neque tangendo aliquid sensus vitalis in eius posset vel animo excitare vel corpore, sed neque ignem aut alimentum in proximo, quo eum rigentem ac tabescentem recrearet; tandem inuento salubri consilio, flectit genua sua ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, [Episcopum pene exanimem refouet.] suppliciter obsecrans, vt ipse cælitus eum iuuaret, quo ministerium pietatis, quod iussus erat, erga Patrem suum explere valeret. Nec mora: exauditus vidit pendentem vicinis in sentibus vuam: & illius esse munus agnouit, qui naturarum conditor atque auctor omnium, & aquam de petra produxit arida, & ipsam cum voluit in vinum conuertit. Lætatusque multum hoc munere diuinæ pietatis, tulit racemum, atque ad os Episcopi morientis admouit. Sed quia ille strictis dentibus instar mortui, vtpote omni sensu & cordis & animæ carens, oblatum sibi gustum prorsus accipere nesciebat; tandem sanctus Presbyter Felix, felici manuum suarum luctamine aperuit arida eius labia, & sic ori eius, resoluta vua, quantum potuit succi salutaris infudit. Quo gustato, mox Pater sensum & animæ recepit & corporis: aperiuntur deinde oculi, linguaque, quæ siccis hærebat faucibus, ad loquendum soluta est.

[9] Et vbi plene reuiuiscens, Felicem esse, qui ad se quærendum venisset, agnouit, paterna illum pietate complexus, & quare tam sero veniret, conquestus est: Vbi, inquiens, tam diu demoratus es fili? Nam te iam dudum Dominus ad me venturum promiserat. [Episcopo reuelatus erat eius aduentus.] Vides autem, quia etsi fragilitate victus corporis, ad horam cessi; solidam tamen animi fidelis constantiam seruaui, sicut etiam loci huius, ad quem successi, status indicat. Poteram quidem ad vicum aliquem, siue aliam vrbem, vbi ab hostibus essem tutus, intrare, si mihi vilis fides, & cara hæc vita fuisset. Nunc autem cuncta hominum refugia declinans, ad deserta vero montium confugiēs, diuinæ tantum me gratiæ tuitionique credidi, vt videlicet me ipse quocumque modo vel ordine vellet, aut in hac vita conseruaret, aut in futuram transferret. Neque vero me spes, quæ in Deum erat, fefellit, sicut tuo manifeste probatur aduentu, per quem ab ipso, vt ita dixerim, limine mortis sum reuocatus ad vitam. Vnde, nate mi, complere festinus cœptum pietatis opus curato, & impositum me humeris tuis, domum reportare satage.

[10] Quibus dictis, Felix celerrime quod iubebatur expleuit reuectumque humeris Antistitem, [Eum domum reportat.] suam ad domum retulit, quam vnica seruabat anus. Intantum autem Antistes venerabilis a mundi erat rebus alienatus, vt illi de omni turba domus & summa census, anus vna superesset. Pulsatis ergo foribus, hanc suscitauit Felix, surgentique ac ianuam aperienti dedit & commendauit Episcopum. c Tunc Episcopus pro impenso sibi officio pietatis, B. Felici debitam gratiarum retulit actionem, & imposita capiti eius dextera, paterna illum benedictione donauit. Qui egressus inde, paucis diebus & ipse in domo sua, donec persecutionis turbo cessaret, delituit. Quod dum fieret, deseruit latebram, & lætantibus de suo aduentu ciuibus, sese lætum reddidit, ac per omnia digrediens, solabatur & confortabat verbo exhortationis animos singulorum, qui acerbitate præmissæ tempestatis non modicum fuerant conturbati. [Omnes solatur.] Nec solum vero verbo, sed & suo illos docebat exemplo & prospera mundi & aduersa despicere, sola æternæ patriæ, gaudia quærere, solam superni iudicis iram formidare.

[Annotata]

a Qui, vt S. Paulinus nat. 5. scribit, emeritis sub Cæsare vixerat armis.

b Colitur hic 15. Ian. vt dicemus.

c Nocte vna hæc omnia gesta tradit Paulinus nat. 4.

CAPVT II.
Latebræ tempore persecutionis.

[11] [Non agnoscitur a persecutoribus.] Rvrsum mota persecutione, quæritur Felix, veniuntque a hostes vsque ad hal itaculum eius, illum ocyus rapere ac morti tradere sitientes: b qui tum forte ab ædibus suis absens, in medio ciuitatis cum amicis consistebat, & more sibi solito verbum fidei circumstantibus turbis prædicabat. Quem eo loci esse audientes aduersarij, mox strictis gladiis accurrunt: sed peruenientes ad eum, mutato diuina prouisione, aut vultu ipsius, aut corde illorum, nequaquam eum, quem optime nouerant, agnoscere valebant. Interrogantibus ergo ipsum, vbi esset Felix, intellexit vir prudentissimus, diuinitus actum esse, ne eum agnoscerent, ridensque inquirentibus, Nescio, inquit, Felicem, quem quæritis: nec prorsus fefellit, nemo enim seipsum facie nouit.

[12] Qui statim relinquentes eum, diuerterunt alio, & quos forte obuios habebant, interrogabant vbi esset Felix: e quibus vnus, prorsus caussæ ignarus, & furere eos credens, cœpit obiurgare eos dementiæ, qui præsentem non possent agnoscere eum, cum quo loquebantur: pariterque eis quo discederet ille, quem quærebant, ostendit. Qui grauius furentes, statim vestigia B. Felicis insequuntur. At ille, appropinquantibus eis, admonitus tumultu præcurrētis ciuitatis, & clamoribus attoniti aduentu hostiū vulgi, secessit locum in secretiorem qui nil quidem munimēti firmioris habens, semiruti tātum muri erat fragmine præseptus. Sed mox vt virū Dei recepit, miro eum diuinæ manus est opere tutatus. Repentino enim rudere concreuit ibidem agger, qui eumdem locum præcluderet, sed & aranea diuino nutu, cui omnis creatura deseruit, confestim nutantes ipso in loco telas suspendit. Quo cum peruenissent, [Latet, araneæ tela subito præseptus.] obstupuerunt hostes, & presso gradu loquebantur mutuo, dicentes: Nonne stultum est nos huc hominem quærendo ingredi, cum liquido apparet neminem hic præisse? quia si quisquam intrasset, nequaquam hic aranearum fila integra remanerent, quæ etiam muscæ perrumpentes minimæ, nonnumquam scindere solent. Constat ergo quia qui huc secessisse Felicem dixit, astu fecit, vt nos ab eius inuentione longius abstraheret. Ergo recedamus, ac omittamus hic hominis latebras scrutari, vbi ipsa loci facies neminem intrasse præmonstrat. Sic delusi, discedunt propere, frementes, & non minus, quam in Felicem, rabida mente frendentes in eum, qui se in loca talia suis dolis induxerat. Vbi multa claruit sapientia pij conditoris ac protectoris nostri. Certe nonnumquam muri vrbium altissimi ac munitissimi, ciues suos obsidentibus aduersariis produnt magis, quam liberant: & humilem Christus famulum suum a persequentibus armatis hostibus tremulis aranearum cassibus, ne inueniri vel capi posset, abscondit. Vere vt venerabilis Pater Paulinus de his loquens, ait; vbicumque Christus adest nobis, & aranea murus fiet: at cui Christus abest, & murus aranea fiet. [Nat. 5.]

[13] Discesserunt ergo, incumbente iam vespera, hostes; & Felix, illis abeuntibus, liberius alias petit latebras, gaudens de adiutorio diuinæ protectionis, secumque decantans: Nam etsi ambulem in medio vmbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. [Alibi latet, & ab ignara pia muliere pascitur sex menses.] Die autem facto, secessit in locum, inter ipsa ædificiorum tecta secretiorem, vbi sex mensibus c continuis ab hominum quidem notitia omnium segregatus, sed diuinæ gratiæ præsentia fruitus, manebat absconditus, videlicet iuxta vocem Psalmistæ, in abscondito vultus eius a conturbatione hominum: qui etiam miro illum atque hominibus inusitato ordine tanto temporis spatio pauit. [Psal. 30. 21.] Manebat namque in vicinis ædibus quædam mulier Deo deuota, cuius ministerio nescientis scienter ipse, qui est totius scientiæ fons & origo, Dominus vtebatur. Coquebat enim panes mulier, coquebat alias escas in cibaria domus suæ, & facta in excessu mentis, eo loco inferebat has, vbi Felix Confessor latebat, ibique sumendas illi ponebat, ita vt neque huc se intrasse neque redisse vmquam scire posset: sed præparatas escas domi se posuisse credens, ita semper abibat, ponendæ memor, & mox positæ immemor escæ. Et sic B. Felicem ferunt sex, vt dixi, mensibus in iisdem latebris obscuri & angusti tecti mansisse, ab humana quidem societate seiunctum, sed numquam ciuium supernorum præsentia desertum; & parco nimirum victu, sed cælitus ministrato, vitam duxisse felicem. [Diuinis colloquiis fruitur.] Quo tempore perhibetur etiam diuinæ d collocutionis dono sæpius dignus fuisse habitus. Erat autem iisdem, in quibus morabatur, habitaculis, cisterna vetus, de qua ipse in primis pauperem potum hauriebat: sed hæc cum nimio æstatis esset siccata calore, non tamen beato Confessori, vnde viueret, defuit. Etenim pius conditor ac prouisor salutis nostræ, [Potum cælitus accipit.] qui quondam sicco aere cetero, vnum solummodo vellus pluuia cælesti perfudit, ipse suo Confessori, silenti prorsus ac sereno aere, prout opus habebat, e occulti roris gratiam, qua sitiens recrearetur, ministrauit. [Iudic. 6.]

[Annotata]

a Iacobus de Voragine scribit ante nouam hanc persecutionem Felicem ad Episcopatum promotum; plures, postulatum. At Paulini certior fides.

b Petrus de Nat. lib. 7. cap. 138. scribit, domo a gentilibus circumdata, egressum per medium illorum transiuisse, ita vt eum videntes non agnoscerent: quæ hinc refellas.

c Breuiarium Rom. Haræus, alij, tres tantum menses habent; sex Paulinus.

d Ribadeneira, Rosvveyd. &c. a Christo, & sæpius ab Angelis visitatum asserunt; Paulinus sæpe Christi alloquio dignatum, ciboq; eius manu præbito pastum.

e Petrus de Natal. an vere? Et dum ex nimia siccitate æstiuo tempore in eius puteo aqua defecisset, orante Sancto pluuia larga descendit, & puteum abundanter repleuit. At Paullinus:
Nam nimiis, vt fit, tunc torrida solibus æstas
Et puteum quoque siccarat, qui parca latenti
Pocula præbuerat. Sed, ne sitis vreret illum
Carnea, [Potus S. Felici diuinitus præbitus.] qui Christum sitiendo ferebat & istam
Corporis afflicti pœnam, delata sereno
Inque globum tenuem nubes collecta, per arctum
Impluuij, dulcem sitientis in ora liquorem
Influxit, quasi pressa manu, cæloque vacantem
Velleris ætherei succo lactante refecit.

CAPVT III.
Humilitas, paupertas.

[14] Completo autem hoc tēpore, admonitus est oraculo diuino procedere de latebris, eo quod iam persecutionis turbo pertransisset. Qui vt repentinus apparuit in publico, gratissime ab omnibus, quasi a Paradiso veniens, susceptus est. Cœpit autem ex tempore fidem confirmare omnium, quæ sæuitia tempestatis erat non minimum conuulsa. Interea Deo dilectus Antistes Maximus, [Mortuo S. Maximo, recusat Episcopatū.] longa prouectus ætate, diem clausit vltimum. Nec mora: Felix in Episcopatu omnium iudicio eligitur, qui & Confessor existens inuictissimus, & Doctor suauissimus, quæque bona ore docebat, ipse cuncta opere complesset. Verum Felix, vt etiam humilitatis quātam in corde haberet sublimitatem insinuaret, verecunda se voce, ne hunc gradum suscipere deberet excusauit, dicens conpresbyterum suum Quintum, multo dignius honorem præfati gradus posse subire, eo quod is septem diebus ante, quam ipse, ad ordinem presbyterij fuisset promotus. Quod ita, vt postulabat, expletum est: susceptumque Episcopatus officium ita idem Quintus administrauit, vt humiliter beatissimo Confessori submissus, [Bona sua tēpore persecutionis proscripta non vult repetere.] illum pro se sermonem ad populum facere iuberet, & ipse plebem officio, Felix doctrina regeret.

[15] Qui videlicet Felix, cum constantia confessionis & virtute humilitatis, etiam summus voluntariæ paupertatis amator extitit. Possederat namque ex paterna hereditate prædia multa, domosque ac diuitias plurimas, sed tempore persecutionis proscriptus, cuncta amiserat. At vero pace Ecclesiis reddita, cum posset iura sua repetere, nequaquam vltra volebat: sed a amicis suadentibus, vt debita sibi iura reciperet, quæ recepta cum fœnore magnæ mercedis dispergere ac dare pauperibus posset, nullatenus id facere consentiens, forti sententia suggestiones eorum repellebat, dicēs: Omnia mihi licent, sed non omnia expediūt. [1. Cor. 6. 12.] Absit enim, vt res, quas caussa confessionis perdidi, repetam: absit, vt terrenas opes, quas cælestium bonorum contemplatione semel contempsi, quasi hæc minus sola sufficiant, vlla ratione reposcam: quin potius pauper spiritu sequar Iesum, quo opulentius regni cælorum dona percipiam: nec diffidendum quin ille, qui me & vinculis tenebrisque diri carceris eripuit, & ab hominibus secretum tanto tempore pauit, etiam cetero vitæ meæ spatio iactantem in se cogitatum meum enutriet. Hunc retinens animum, beatus Confessor, tria tantum iugera ruris modici, [Agrum ipsemet colit.] & hæc conducta, & vnum hortulum proprij iuris, vnde viueret, habuit. Sed & vtraque, b ne vno quidem famulo adiutus, propria manu coluit: fructum autem eiusdem suæ messis vel hortuli adultum, cum pauperibus semper communicare gaudebat. Eamdem autem & in habitu parsimoniam vir beatissimus sectabatur, ita vt simplici tantum vestimento, & quod numquam vel sibi sufficeret, esset contentus: si quid vero superesset, [Eius vestitus.] pauperibus erogaret: & si forte aliunde contingeret, vt geminum haberet indumentum, mox nudum meliore refouit.

[Annotata]

a Inter hos præcipua Archelais, siue vt MS. habet, Arcilais, tam sancta fide, vt ait Nat. 5. Paulinus, quam stemmate clara, diues opum vidua.

b Fallitur ergo Ribadeneira, eiusq; interpretes Rosvveydus & Canisius, qui opera quoque in eo horto colēdo alterius vsum scribunt.
Paulinus diserte: — — — tria macri iugera ruris,
Nec proprio sub iure tenens, conducta colonus
Ipse manu coluit, famulo sine, pauperis horti
Possessor.

CAPVT IV.
Miracula post mortem.

[16] Tali ergo viuens pietate, vir & nomine & merito Felix, [Moritur,] plenus dierum atque operum bonorum defunctus est, ac viam patrum secutus, æterna est receptus in gloria: sicut etiam signa, quæ in ecclesia, [claret miraculis.] in qua sepultus est, sunt facta perplura, testantur.

[17] a Erat enim quidam rusticus, pauper rebus, sed fide integer: qui angustam pauperiem duorum solummodo boum possessione sustentabat, vel ipse videlicet his vtens, vel vicinis vtendos pacta mercede commodans: quos cum multa inops cura diligeret atque seruaret, quadam nocte furto ablatos perdidit. At mane facto cum eos furatos certissime comperisset, amissa omni spe suæ quæsitionis vel inuentionis, petit rapido cursu ecclesiam S. Felicis: ibidemque adueniens, [Quidam eius ope amissos boues recipit.] ante fores domus sanctæ prosternitur, fixoque in terram vultu, implorat & obsecrat S. Felicem reddere sibi boues, quos perdiderat, testatus multum cum lacrymis, numquam se inde, nisi boues receperit, exiturum. Quod cum die toto voce quidem rustica, sed fidelissima mente fecisset, superueniente vespera eiectus est violentia turbæ; & sacris propulsatus ab ædibus, venit ad suam domum, nec omittit continuis in lamentis noctem ducere peruigilem. Verum quia omnis qui petit, accipit; & qui quærit, inuenit; & pulsanti aperietur; & sicut Psalmista ait, desiderium pauperum exaudiuit Dominus; medio noctis tempore, cum ceteris hominibus quiescentibus, ac rebus omnibus quietis, ipse solus, excitante se suo dolore ac paupertate, peruigil iaceret; (mirum dictu) contigit venire subito ad eius ostium boues, quos quærebat: diuino videlicet nutu, & prædonibus erepti, & ad domum domini per loca auia inter tenebras noctis erroresque reuocati, pulsantesque cornibus ostia eius, in quo manebat, tugurij, iam sese aduenisse signabant. [Luc. 11. 10., Psalm. 9. 38.] Sed ille multum tremens, non iam boues suos, sed fures sibi rursus adesse credens, diutius fores aperire tardauit, donec iidem boues, quasi caussam tardantis domini intelligentes, per mugitus quoque emissos, se esse, qui ad ostia domestica pulsarent, demonstrarent. Receptis autem bubus, rusticus non rustice, sed docte ac fideliter agens, festinauit primo mane debitas redditori suo gratias rependere. Assumens enim secum boues, venit ad ecclesiam S. Felicis, omnibus & illo iter facientibus, & ibidem perueniens, beneficia, quæ a Sancto percepisset, lætabunda voce replicans & ostendens. [& dolore oculorum liberatur.] Et quia multum plorans, vel inquirendo suos boues, vel in recipiendo præ gaudio, oculorum quoque aciem non minimum læserat, & huius detrimenti solatium a B. Felice quærens accepit: sicque domum rediit, duplici gratiæ cælestis munere lætatus.

[18] [Basilicæ S. Felicus ædificationem impediens domus igne absumitur.] Cumque in honorem eiusdem beati Confessoris augustior ecclesia ædificaretur, erant in proximo ipsius ecclesiæ duo rustica ædificia, importuna situ, simul & deformia visu, quæ omne decus ecclesiæ non parum sua obscuritāte fœdabant. Volens autem venerabilis ac Deo dilectus Antistes Paulinus tolli hæc ædificia, & emundari loca, in quibus sita erant, postulabat eos, ad quorum possessionem pertinebant, hanc B. Felici præbere reuerentiam, vt ad illustrandum decorandumque locum ecclesiæ eius, priuata sua tecta paterentur auferri. At illi preces eius rustica obstinatione spernētes, magis se animas dare, quam suas possessiones relinquere posse dicebant. Cumque Episcopum tæderet rusticos rixa vincere, victi sunt potentia manus diuinæ. Nam nocte quadam quiescentibus cunctis, subitus ignis ex vna cellarum earumdem exoriens, vicina paullatim ædificia petere cœpit, ita vt magis magisque suis incrementis adauctus, & prope & longe posita habitacula cuncta consumpturus esse videretur. Tunc tantis excitati fragoribus & globis ignium, ciues accurrerunt, vt vel incendium, si possent, omnes aquam fundendo restinguerent, vel de suis singuli domibus quæcumque possent igni præripientes auferrent. Cumque se nil valere posse conspicerent, cœperunt quærere diuinum, vbi humanum cessabat, [S. Paulinus sancta cruce incendium restinguit.] auxilium. Aduolant ergo, duce Episcopo, ad ecclesiam S. Felicis, flectuntque genua, supernæ auxilia protectionis implorantes, diuertuntque inde ad ecclesiam beatorum b Apostolorum, quæ continua erat ecclesiæ B. Felicis, & inde per intercessionem Apostolicam cælestis præsidij dona flagitantes. Vbi postquam oratum est, rediit domum Episcopus, sumptamque de ligno Dominicæ crucis non grandem c astulam, d misit in medium incendij furentis: statimque immensa illa volumina flammarum, quæ tanta virorum manus aquas spargendo extinguere nequiuerat, ipse lignum addendo restinxit. Tanta etenim sanctæ crucis erat virtus, vt sese natura relinqueret, & ignis, qui omnia solet ligna vorare, ipse ligno Dominicæ passionis velut exustus absumeretur. Vbi vero tempestas tanta sopita est, & mane redeunte, ciues dira noctis opera considerare venerunt, credentes se non parua tantis incendiis damna esse perpessos, inuentum est nihil prorsus exustum, nisi quod debebat exuri. Ex illis etenim domibus duabus, de quibus prædiximus, quas & homines consumere atque auferre disposuerunt, vnam flammis absumptam videbant. Quo facto, multum erubuit rusticus ille, qui sua tecta contra decorem sanctorum ædificiorum stolida obstinatione defenderat, cernens se inuitum nulla mercede perdidisse, quæ in gratiam Sanctorum sponte nolebat amittere. Et mox ipse, quod igni superfuerat de suis ædibus, propria cœpit manu abolere, quatenus ocyus omnis circa ecclesiam beati Confessoris locus congrua Sanctis claritate ac luce redderetur insignis. Ablata autem omni ruderum fœditate ac sordium earumdem, [Templum S. Felicis ædificat, & ornat.] perstabat beatus Antistes Paulinus ecclesiam, quam cœperat, ad perfectum deducere: cuius ædificium omne tribus annis perfecit, & in picturis, atque omni ornatu suo debito fine conclusit: in qua felicissima B. Felicis vita & passio in æternum memorabilis celebratur: qui die quartadecima mensis Ianuarij, consummato cursu certaminis gloriosi, percepit coronam vitæ, quam repromisit Deus diligētibus se. Explicit liber de vita & confessione S. Felicis, quem ego famulus Christi Beda, de metrico opere beati Episcopi Paulini, simplici sermone transtuli.

[Annotata]

a Commemorat hoc miraculum nat. 6. Paulinus.

b Extat nunc ecclesia Nolæ, siue vetus illa, seu potius, vt censet Ambrosius lib. 2. cap. 12. ex eius ruinis excitata; at non Apostolorum, sed Apostoli solum, appellatur.

c Sic Paulinus: vicit breuis astula flammam. Ea vox alibi sæpius vsitata Paulino. Quasi abstulam dici a tollendo Isidor. lib. 17. Orig. cap. 6. tradit. Aliis auctoribus assula dicitur.[Side Note: ] [Astula, vel Assula.]

d At Paulinus:
De crucis æternæ sumptum mihi fragmine lignum
Promo, tenensque manu aduersis procul ingero flammis,
Vt clypeum retinens pro pectore, quo tegerem me,
Arceremque hostem collato vmbone relisum.
Non ergo abiecit in flammam, sed ei opposuit, manu retinens.

ALIA VITA
AVCTORE MARCELLO PRESBYTERO.
Ex veteri MS. Ecclesiæ S. Audomari.

Felix, Presbyter Nolae in Italia (S.)BHL Number: 2874

Avctore Marcello, EX MSS.

PROLOGVS.

[1] Domino sancto atque in Christo florentissimo a Leoni Episcopo, Marcellus Presbyter. [Leonis Episcopi Nolani hortatu scripta hæc vita.]
Studium me tue sollicitudinis commonet,
laudabilem sancti Presbyteri
& Confessoris Felicis vitam, a Beatissimo Paulino antecessore
vel Coepiscopo Ecclesiæ vestræ luculenter heroico
versu digestam, prosæ sensibus explicare. Sed
quia de tanta operis luce ingenij mei caligo diffidit; &
vbertatem materiæ, styli non valet sterilitas ieiuna complecti;
orationibus sanctitatis vestræ adiuuari desidero,
vt sensus mei pigra vestigia difficiles verborum actus,
Christo ducente, transcendant: qui inter obedientes
fluctus madidum iter populo transeunte siccauit, qui
duras montium rupes manantium aquarum fonte molliuit,
qui in tenero paruulorum ore inligata resoluit
verba murmurantis infantiæ: hunc deprecor vt de immenso
beneuolētiæ suæ lumine sopitam cordis mei noctem
in vigilia suæ lucis excitare dignetur; quatenus
tanti operis viam indigno minime sermone curramus.

[Annotatum]

a Meminit Baronius to. 7. an. 535. nu. 54. & an. 536. num. 73. Leonis Episcopi Nolani ab Agapito Papa cum aliis Constantinopolim legati: an idem hic sit, nos latet.

CAPVT I.
S. Felicis patria, parentes, labores fidei caussa.

[2] Ad gloriam Domini nostri Iesu Christi pertinet, & ad salutis magnæ remedium, Sanctorum merita virtutesque narrare: vt & Christianas mētes in amorem Catholicæ religionis maior desiderij ardor accendat, & fidelium credulas aures sanctior de B. Felicis miraculis pascat auditus. Qui ex Oriente ad a nos suæ natiuitatis deduxit originem, vt in patre Hermia veniens nostris in regionibus nasceretur. [S. Felicis patria, pater, frater.] Nec enim decuit tantæ fidei ornamentum in alia gigni patria, quam in ea, quæ sacratissimos Patriarchas, Prophetasque sanctiloquos; b *** & vnde ipsa Apostolorum lumina per vniuersum orbem Euangelicæ prædicationis luce fulserunt, inde B. Felix olim Deo deditus pietatis suæ nobis detulit in Syro patre suffragia: qui ob amorem paternæ vrbis omni Nolam dilexit affectu, & quamuis duos filios habuisset Felicem & Hermiam, substantiam suam c vni tantum B. Felici moriens dereliquit.

[3] Iustissimus vero Confessor terrena bona despiciens, opulentos cæli thesauros idonea iam mente captabat: [Hereditatem cum fratre diuidit.] & in amore Christi cupidus paternas diuisit cum fratre pecunias, vt solius Domini bona perciperet. Alterna fratres tenuit vitæ conditio: Hermiam mundus, Felicem Christus obtinuit. [Eo militiam sequente,] Ille caduca sequi maluit, hic meritis firma possedit. Ille præsentia, iste futura dilexit. Ille heres proprij patris, iste coheres Christi cognoscitur. Ille terreno Regi militans, sterilem laboris fructum tolerando duram vitam sub fasce transegit: hic Christum tota mente diligens, armis fidei militauit. Qui pueritiæ suæ primordia ita spiritalibus disciplinis instituit, vt & seruitium Deo redderet, & liber meritis probaretur. [ipse litteris & pietati vacat.] In primis vero ætatis suæ annis officium Lectoris accepit, inde Exorcistæ gradum potiori dignitate sortitus est, vt ordinatione paullatim cresceret, qui fide iam creuerat. [Fit Sacerdos.] Sed dum in eo gradu constitutus plurima in Christo virtutis signa monstraret, ad dignum presbyterij sacerdotium seruitio ducente peruenit.

[4] Et vt sacratissimum caput eius duplex gratiæ corona præcingeret, Christianæ persecutio legis effecit. Quæ furore impietatis armata, pietatis iura turbabat, & fideles perfidos, sanctos sacrilegos iudicabat: & vt odia circa iustos furoris exerceret insani, innocentes nocenti sorte perdebat. Eodem fere tempore Nolanam vrbem sanctis legibus Maximus gubernabat Episcopus, qui Ecclesiæ suæ populos nunc mētis pietate, nunc oris solamine confortauit, & grandæuum ætatis suæ senium Sancti baculo Felicis oblectans, [Fugiente Episcopo, Ecclesiam fouet.] paterna mente complexum heredem sibi, metu persecutionis abscedens, consilij tacita dispositione substituit, & ignorante B. Felice ad montium deserta discessit. Quem venerādus Confessor pro desolati gregis miseratione perquirens, [Comprehenditur.] circa Ecclesiæ septa, fugiente sene, sollicitudinem boni Pastoris impleuit. Hunc piissimis operibus insistentem, stimulata diabolo paganorum turba comprehendit, & tam sanctæ ceruici quam manibus ferrea vincula nectentes, liberum fidei lumen iniuriosa carceris nocte clauserunt. Et ne cogitantibus crudelis ad nocēdum deesset inuentio, [In testarū fragmentis sternitur.] in eodem custodiæ loco acutissima testarum fragmenta substrauerunt, vt quæsitum in cruciatibus somnum, lectus pœnalis arceret. Sed consilium perdidit inaudita crudelitas. [Lumine cælesti recreatur.] Nam Dominus ei & beneficium luminis præstitit, & quietis, quia in eo ipso compatiebatur, quem pro coronæ præmio pœnam sustinere permiserat. Vinctus quidem membris erat, sed liber spiritu vagabatur. Tot patientiæ palmas meruit, quot subdita pœnas caro sustinuit.

[Annotata]

a Hinc patet ipsum Marcellum Nolanum fuisse, & quod mox scribat, nostris in regionibus nasceretur.

b Aliquid deest.

c Fallitur hic auctor. Nam Paulinus de Felice loquens:
       — — — Multoque relictus in auro,
Diues opum viguit, quamuis non vnicus heres.
Terrenas cum fratre sui cognomine patris
Obtinuit Felix. Et paullo post:
Iste heres tantum proprij patris, iste coheres
Christi.

CAPVT II.
S. Maximi Episcopi semianimis reuectio.

[5] Interea B. Maximus in solitudine montium, ad quam carnificum manus fugiendo peruenerat, [Vt S. Maximo fere exhausto subueniat, ab Angelo educitur e carcere.] vitam æger in ærumnis agebat, non duro catenarum ferro vinctus, sed solo relicti gregis desiderio torquebatur: & nunc famis deforme ieiunium, nunc algorem senilis ætatis & frigoris sustinebat. Qui noctis dieique tempus peruigili prece continuans, inter aspera montium in oratione prostratus, consolationem tribulationi lacrymosa supplicatione poscebat. Membrorum dolorem fortior cordis dolor excluserat. Sed licet fidelissimi senis mentem solida in Christo constantia roboraret, carnis tamen infirma fragilitas frigore fameque confecta, spiritus sui substantiam fabrica deficiente linquebat. Hac cælestis Pater miseratione permotus, non pertulit Pōtificis sui vitam in obscura montiū asperitate trāsire: quamuis eum sicut Eliam volucris seruitio potuisset, qui & Prophetam inter famulantia leonum ora cibis spiritualibus educauit. Ergo Sacerdotem Confessoremque sereno Deus vultu respiciens, non passus est senem in solitudine tabescere: sed, vt eum digno consolationis comite visitaret, B. Felicem de carceris custodia liberauit, per quem attonito gregi probatum fide posset reuocare Pastorem, atque suis humeris sanctum oneri pōdus imponens ad propriæ Ecclesiæ septa reduceret. Sed fere silenti nocte venit Angelus, & inter afflictos, quos arcta custodiæ vincula constrinxerant, Felicem solum respexit, quem reum caussa pietatis effecerat. Tunc loquente sibi Angelo, & mœroris ab eo dolor abscessit, & marcentes carceris tenebræ cum ministris subita luce fulserunt: turbatusque tanto nuntio, fideli tamen aure Angelicæ virtutis verba captabat. Sed primo agi somniis cuncta credens, respondit se retentum catena sequi non posse, quod & carceris claustro & custodis terroribus teneretur. Quem morātem vox diuina increpans, catenarum vincla dissoluit, & dormiente custode, in auxilium B. Felicis Angelica virtus inuigilat. Quo faciente libera fugienti datur occasio, nec claustro retineri poterat, quippe cui ianua Christus extabat. Fit per eos custodes via, per quos adimi solet inclusis. Ipse enim Christus famuli sui Felicis libera fecit a catenarum ferro vestigia, qui Apostolum suum Petrum, vt cruentam Herodi prædam diriperet, de carcere liberauit.

[6] Discedente vero Angelo, beatus Confessor Christi mandata custodiens, ad deserta montium & defessi senis habitacula, licet per ignotum iter, Domino tamen ducente, peruenit: [Eum semimortuum reperit:] inuenitque eum inter extrema vitæ suspiria defectis animam flatibus perurgentem. Qui postquam B. Felix cari parentis membra cognouit, osculatus notissimos vultus, super pectus senis iacēs, calorem gelidis mēbris & ardorem fidei piis complexibus reuocabat. Sed nec sensus in corpore tepefacto, nec mobilis pulsus extabat. Similis quoque mortuo iacens, modico flatu salutis occultatæ vestigium in extremo vitæ limine retinebat. Cuius postquam famulus Dei Felix deficientia fame ora conspexit, tristis ingemuit, quia neque vnde calefaceret algentem habebat, neque ad reficiendum senem aliquod in deserto erat compendium. [diuinitus oblata vua reficit:] Cogitanti siquidem in ea hora cibum Christus opposuit, quia de spinosis sentibus super caput iusti media hieme pendere vuam permisit. Hanc B. Felix celeri legit obsequio. Cuius liquorem supra gelida ora senis expressit, & distillanti musto morientibus labris succum vitæ diffudit. Refectusque subito iucundo & cælesti remedio, clausos pene morte oculos in ianuam salutis aperuit. Mox notis faucibus rediens vox animata resonuit, & pari complexu gaudentes, arguens B. Felicem de tarditate, talia senex verba reddebat: Dic mihi, præcipuum gratiæ pignus Felix, & in Christo fidele remedium, quænam te cessantem mora retinuit? Dudum te ad me venire Dominus nuntiauit. Ego enim si fragili ad tempus corpore discessi, firmo tamen pectore perduraui, sicut & locus docet, & membrorum victa fragilitas, in qua me cernis trahentem lucis extrema. Ergo susceptum tibi opus a Deo perfice, & me supra humeros tuæ pietatis imponens ad commune ouilis habitaculum care porta subuectum. [suis humeris domum reportat.] Gaudēs tanto munere B. Felix deuotæ ceruici carum pōdus imponens, ita leuior effectus est vt ferri magis quam ipse ferre videretur, cuius pedes ad festinandum pietas veloces effecerat. Ad suæ cellulæ mox eum tecta perduxit, quæ vnica anus seruans, tanti Sacerdotis meritum commendabat, & pro omni seruitiorum turba vel pompa facultatum, sola famulo Christi suffecerat. Hanc B. Felix pulsatis ianuis excitans, carum oneris pignus sub Christi obsecratione commendat, vt tantam fidei gemmam in Domini iudicio præsignet incolumē.

CAPVT III.
Cetera S. Felicis gesta. mors.

[7] Qvi postquam beatum reduxit Antistitem, ipse paullulum profanorum cessante terrore, ex occultis latebris liber egreditur, & pauidum gregem de recenti persecutione salutifero sermone confortans, aduersum tentationes mundi armis fidei resistere præmonebat, vt constanti pectore, & carnificum gladios prompta fide luderent, & intolerabiles cruciatus patientia virtutis expellerent. Dum hæc Confessor Christum sitientibus, inculcaret, collecta aduersus S. Felicem impiorum turba perfuruit, quæ Sanctorum inuida pietati ad B. Felicis domum armata gladiis & fustibus properauit. At ille in media vrbe consistens Christianis mētibus verbum caritatis infundens, futuræ vitæ præmia suadebat. Hunc strictis ensibus insipiens malignantium turba perquirens, præsentem cernens videre non potuit, quippe cuius perfidia & oculis cœcabatur & mente. [A persecutoribus non agnoscitur.] Quæ ita ciuem suum cognoscere non poterat, vt cum eo loquens ipsum magis de Felicis interrogaret abscessu. Quo negante, præteriit. Et occurrentes per spatia platearum de B. Felice singulos inquirebant. Cunctisque negantibus, quidam increpans eos caussæ cælestis ignaros, indicat eum fuisse, cum quo illi loquentes nec cognoscere nec tenere potuerunt.

[8] At illi cum magna vulgi frequentia redeuntes, amissam furoris sui prædam per vestigia sequebantur. At B. Felix imminentia quærens vulnera declinare, ad latebram desertæ maceriæ Christo fauente peruenit. In qua ita squallida loci facies erat, vt ad nullos ante vsus apta, nisi tunc ad tegendum Dei famulum videretur. In ea se beatus Confessor prementibus inimicis abscondit. Ingressoque eo, ita aditum loci aranea texit, vt deteriorem situm ruinæ sordenti reficeret. Dum ad eum locum furor adpropinquasset hostilis, [Tela araneæ tectus latet.] negabat quempiam hominum ibi intrasse, vbi tremulos sinus aranei non rupisset, dum aliquando vnius muscæ impetum ferre non possent. O sapientia Dei innumeris plena semper suffragiis, quæ ex infirmis fortia mundi condemnas. Nec enim quidquam sine te præcelsæ murorum turres preualent, aut constructa munimina. Ecce leuis aranea Sanctum tuum texit, & fortem murum de fragili subtilitate contexit.

[9] Tunc egressus ex eo latibulo B. Felix, silentio tacitæ noctis vsus, ad cuiusdam compluuij secreta peruenit. Et dum ibidem latitaret, a nesciente a vidua, iubēte Deo, quotidie pascebatur, quæ præparatas escas credebat se domi reponere, ignorans diuinitatis occulta consilia. Sed Dominus propitium se omni iusto tribuens, & illum pasci voluit, & perire mulieri non fecit obsequium. Dum diu sufficientibus ab ea dapibus aleretur, [A vidua ignara alitur.] puteus fere, vnde illa sancto viro pocula ministrauit, accenso tunc æstatis ardore siccauerat. Et dum arida B. Felicem sitis vrgeret, misericordiæ Deus nubem madenti globo collectam per angustum compluuij locum in sitientis ora dulci rore diffudit. Satiatusque spirituali poculo ardorem fidei duplicauit.

[10] [Cælitus potatur.] Sed postquam reddita pace, impia persecutionis tela cessarunt, admonitus a Deo latebram sanctus Confessor egreditur indubitanter. Quem post longum spatij tempus fidelium turba conspiciens, Domino laudes de Pastore reddito referebat, quod eum fugata mortis desperatione saluasset. Et tunc fere B. Maximus Episcopus benedicens S. Felicem pro mercedis compensatione, quod eum humeris suis vexerat, ad Dominum pergens de hoc migrarat seculo. Quo defuncto, Pastorem sibi Felicem vniuersa petebat Ecclesia. At ille se velut indignum iudicans beato seni Quinto, [Recusat Episcopatum.] quod eum in ordinationis gradu diebus septem fere præcesserat, obtulit sacerdotij dignitatem, vixitque sub eo Antistite Presbyter, meritis & occulta virtute laudabilis. Ille populum tantum officio, Felix regebat eloquio.

[11] Aliam quoque palmam pij Confessoris agnoscite. Qui ita auaritiam seculi opulentia suæ virtutis spreuit, vt proscriptas a profanis possessiones, oblatas sibi pacis tempore reparare noluerit. Sed nec, donante sibi sancta b Arcula, de prædio curauit accipere; placidoque corde in Christo iam diues, offerentis munera deridebat, & promissionis æternæ dona considerans, egenas diuitias fidei pretio recusabat. Nihilque aliud præter tria iugera horti, sed & hæc ab aliis conducta, possedit, [Prædia proscripta, post persecutionem non repetit.] quæ propria manu colens, quæsitum labore olus cum paupere diuidebat. Nec duas vmquam tunicas habuit. Et si quando secundam Domino donante promeruit, mox egeni membra contexit. Interdum suam vestem cum paupere cōmutabat: gaudebatque in habitu mendici procedere, qui candido fidei cultu vestitus, occultos thesauros in cordis sui palatio retinebat, egenus mundo, diues sibi. Quid enim pretiosius faceret, [Amans paupertatis.] nisi vt Christum imitaretur, qui post cæli regna formam serui suscepit, vt iacentem culpæ nostræ conditionem humiliando se Deus in lucem nouæ libertatis erigeret?

[12] Ergo B. Felix tali virtute mirabilis, ad Dominum de hac luce migrauit, vt & in vita præcipuus, & in pretiosa videatur morte laudabilis. Tanta enim cineribus miracula Christus contulit, vt eis & dæmones confiteri faceret, & saluandi permitteret potestatem. Nam & alias eius multas innumerasque virtutes, quas Deus, tam in hac vita agenti, quam post eius obitum, [Miraculis post mortem clarus.] ad eius gloriosam memoriam dignatus est perficere, nulla potest lingua narrare. Ex quibus nos, pro Dei gloria & eius meritis, pauca narrabimus. Post longos itaque & innumeros agones B. Felix migrauit ad Dominum, & depositus est nonadecima Kalendas Februarias, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor, gloria & imperium in secula, Amen.

[Annotata]

a Paulinus solum sanctam Deo mulierem vocat.

b Sportulam vocat S. Cyprianus ep. 34. vt & sportulis iisdem cum Presbyteris honorentur, & diuisiones menstruas æquatis quantitatibus partiantur. Idem ep. 66. eos qui ab Ecclesia victus stipendia accipiebant, sportulantes vocat. De his agit Baronius to. 1. ad an. 57. nu. 78.

MIRACVLA S. FELICIS EX S. PAVLINI SCRIPTIS.

Felix, Presbyter Nolae in Italia (S.)

Ex S. Pavlino.

[1] Qvia nobis, quæ scripsisse se testatur Marcellus, miracula desunt, aliqua e S. Paulino dabimus, Gregorio Turonensi ac Bedæ omissa. Solebat quidem Paulinus, quæcumque sibi amicisq; cælitus fausta euenirent, S. Felicis patrocinio accepta scribere: nec immerito; cum fauorem Numinis, a quo bonum omne tribui neceße est, Sancti mortalibus, præsertim sibi deuotis, concilient. Ergo epistola 28. ad S. Victricium Rotomagensem Episcopum, [Meritis S. Felicis quidam sanatus,] scribit, Vrsum graui ægritudine ac præsenti mortis periculo, S. Felicis meritis liberatum. Carmine 13. ad Cytherium scribit, Martinianum, dum Capua Nolam mulo vehitur, medio itinere ab eo exterrito excussum in saxa & rubos prono vultu, [alius in lapsu adiutus.] nihil tamen incommodi accepisse, S. Felicis eum manu alleuante.

[2] Natali 8. narrat solitum amnem, vicinis e montibus labentem, dum subitis forte imbribus augesceret, ita in S. Felicis ædem ruere, vt vicina ei domicilia violentus concuteret: [Amnis violentia auersa.] at Sancti ipsius virtute eius auersum alio impetū esse, vt procul a basilica, insolito voluatur alueo. Quis ille fuerit amnis, haud diuinamus, cum Nolam nullus nunc alluat: nisi fortaßis torrens fuit, aquis pluuiis exundans. Omni quoque die vndique frequentes Nolam confluere scribit ibidem S. Paulinus, tum sanos vt vota persoluant, tum infirmos quoque vt medelam ambiant. Multos quoque peregrino a littore aduectos, grates referre ante eius aram prostratos, [Naufragi seruati.] & narrare vt confracta procellis naui seruati, Deo miserante, ipsiusq; Felicis manu educti, e profundo emerserint.

[3] Epistola 36. (ad Macarium, vicaria præfectura Romæ fungentem, vt existimat Rosvveydus, eum videlicet ipsum, cuius natalem 2. Ianuar. retulimus) illustre hoc in genere miraculum prolixe commemorat. Id hic, pauculis recisis, quæ Paulinus pro facunda sua pietate aggerat, dare visum: Opera Domini, inquit, prædicare honorificum est; quæ mihi caussa huius epistolæ fuit: quia patrisfamilias huius, quem ad vnanimitatem tuam prosequor, Secundiniani negotium, vt probabis, non potest sine Domini gloria, & laude narrari. Sicut enim dixit in Euangelio, Pater meus adhuc operatur, [Senex in naui mirabiliter seruatus.] & ego operor, ita & nunc facit: neque desinit bonus Dominus fidem nostram euidentibus veritatis suæ excitare, ac vere prouocare documentis. [Ioan. 5. 17.] Itaque in diuersis (vt scriptum est) argumentis apparens nobis Saluator Deus, terra marique pro nobis operatur; & quod in singulis agit, multorum fidei salutique procurat. [Act. 1. 3.] Vide enim quam admirabile & prædicabile opus sit, quod Iesus Dominus in vno sene cum Angelis suis sanctis operatus est. Hæc enim caussa est supradicti amici & fratris, qui est vir in Christo fidelis.

[4] Hieme superiore cōpulsus in Sardinia (cum ceteris quippe nauiculariis) inuehēdas fiscalibus horreis fruges ministerio propriæ nauis accipere, non expectato tempore soliti a commeatus, ante æstiuam temperiem onustum nauigium vi publica vrgente dimisit. [Classis rēpestate dissipata.] Illico (vt mihi retulit) in proximo freto exorta tempestas, temere de portu solutam multarum nauium classem, a cursibus destinatis retorsit, & fregit in littore. Huius nauem in quodam eius insulæ loco, quem Ad puluinos vocant, ne similiter illideretur, anchoris fundare conati sunt; sed hiemis eiusdem violentia præualescente, rumpentibus vinculis, nautæ exterriti scaphulam demiserunt; vel vt naui fortius continendæ reuocatis & altius stabilitis anchoris subuenirent; vel vt seipsos, si possent, a discrimine nauis eriperent. Sed illos statim cum fragili perfugio lembuli sui arripuisse in scopulos procella dicitur, & superfusis fluctibus obruisse. Vnum ex omni numero nautarum senem sentinando deputatum, vel metu immemores, vel vt vilem animam contemnentes, relinquunt.

[5] Interea destituta nautis & anchoris nauis aufertur in pelagus. Senex ille, qui nescierat se relictum, vt iactari voluique sensit, ab intimo nauis emersit; vacua omnia, mare vndique & vndique cælū videt: cum & metum & periculum misero solitudo cumularet, sex dies & noctes ieiunus condidit. [Senex in naui periclitans a Christo recreatur,] Fuerunt enim illi lacrymæ panes die ac nocte: tum ipsum iam mortis, quam vitæ cupidiorem, finemque pœnarum animæ exitu desiderantem, misericors & miserator Dominus adire cominus, & verbi cibo animare dignatus est. Refert ipse adhuc lacrymans felicitatem periculi sui, nec sine lacrymis cordis, & gaudio spiritus audiri potest, vt compellatus adeunte Christo, vt confortatus hortante sit, vt arborem iussus inciderit, quam excidi in eo tempore remedium nauis erat. Sed quod multi atque validissimi sine suo & nauis periculo facere vix possunt, solus & debilis arripere non audens, Dei verbo ausus est. Bis tantum & leuiter, vt a senili manu tactus magis quam ictus securi, malus ita prosiliuit a vulnere, vt longe extra nauem in vndas expulsus tuto ceciderit. [varia eo iubente agit, vt nauim seruet.] Deinde variis, vt marina iactatio & naualis instructio poscit, officiis, cum aut artemone armari oportebat, aut sentinam depleri necesse erat, nomine Victoris vocatus a Domino porrigere tantum specie agendi manum, ad quamlibet operam iubebatur. Non enim in multa & varia circa hunc senem mirabilium diuinorū gratia hoc quoque Dei munus prætereundum videtur, quod etiam nomen accepit, quo nunc & regeneratione censetur, & ab hominibus, & ab Angelis scribitur: gentilitio enim signo Valgius vocabatur, qui nunc Victor a Domino dicitur, & est victor in Domino, qui illi aptum ad opera sua idipsum nomen imposuit: quia videlicet & in mari de tempestatibus atque naufragio per adiutorium Christi, & nuper in terra per eiusdem gratiam de peccatis & diabolo triumphauit: videlicet vt totus in Christo nouandus neque in nomine neque in homine veteri permaneret.

[6] Mira fides, & ineffabilis pietas Domini Saluatoris, qui senem, si forte somno piger lentius ad gerēda consurgeret, & molli manu ante præpalpans ne trepidus expergefieret, vellicata blande auricula suscitauit, cum leniter adnitens senex a primo statim conatu suo manibus Angelicis res effectas videret. [Iuuatur ab Angelis,] Vix rudentem quasi ducturus attigerat, cum velum videret iam exsinuatum in contos suos, supparum stabat, vela nauis faciebat. Aqua rimis nauis accepta mergere tentauerat: & post vnum vel alterum breuis sentinaculi haustum humore destricto, siccataque naui, quod ageret non habebat; stupēs laborem sibi sine labore præcerpi, & actum suum occulta manu preueniri: si bene occulta dicitur quæ tam perspicuum præstabat auxilium. Sed nec ipsi operatores simplicibus innocentissimi senis oculis subtrahebantur: nam sæpe vidit armatos (videlicet de exercitu cæli) milites excubare nauigio, & cuncta nautici muneris administrare. Nec sane nauem illam nisi Angeli nautæ decebant, cui gubernaculum erat mundi Gubernator. Ipse enim Dominus nunc suo vultu coruscus, vt in Apocalypsi describitur, & coma fulgidus: nunc Confessoris & amici sui, Domini mei communis patroni Felicis ore venerabilis in puppi sedebat, (sicut nautico vsu dicitur) ad temones, vel potius, pro temonibus, [a Christo quoque & S. Felice:] quos cum anchoris pariter & nautis in illo naufrago littore nauis amiserat: infelix feliciter, vt pro amissis omnibus, viris & armis suis, aut Domini Martyrem aut Dominum Martyris obtineret. [Apoc. 1. 14.] Narrat gaudio lacrymans senex, se ad ipsius pedes nunc Domini nunc Martyris gubernantis sibi, solitum procubare, [in eorum sinu reclinat caput.] etiam familiarius ipso allectante, in genibus quoque ac sinibus sacris beatum, & afflatibus diuinis odorum reclinati capitis puluinar habuisse. Dubitemus nunc Patriarcharum sinus fidelibus in Christo seruis patere, cum immensa eius bonitas etiam catechumenum tunc istum, vel suo, vel Sancti sui fouerit gremio?

[7] Et aliquanto post: Denique non solum nauem, sed ipsum quoque, cuius caussa nauem tuebatur, regens, & in eo discreta carnis & spiritus officia dispensans, noctu securū requiescere, die vigilare sollicitum iubebat: se pro dormiente vigilaturū, & vigilanti cooperaturū esse promittens. Nempe illum in iis verbis Domini recognosces affectum, quo semper ita spem nostram fouet, [Iubetur interdum quiescere.] vt sollicitudinem non relaxet: ita infirmæ carni consulit, vt spiritus promptus esse non desinat. Et ideo sic dormire permisit seni fesso, vt ne seni quidem & fatigato sine vigilandi negotio securitatem remitteret; ne scilicet resolueretur in somnos inertes, & inciperet non solum corpore, sed & mente dormire.

[8] Ac deinde: Viginti tres dies homo non modo a terris, sed ab hominibus exclusus, omnium ventorum Iudibrium, omnis terræ exul, diuersi maris hospes, & exsors generis humani, [23. diebus iactatur.] inter fluctus & belluas maris in vago erraticæ nauis hospitio, ieiuniis, senio, timore confectus, quæso te, numquid natura sua perdurauit? Cui ergo obscurum sit, Deum in illo fuisse? Eum dixi Deum, qui facit mirabilia solus; qui vocat ea quæ non sunt, tamquam quæ sint; cuius ope enabat toto nauis secreta pelago, & inuisibili gubernatore quasi vacua & tam graui mole se promouens, clausis intra cameras suas homine cum frugibus, velut illa diluuio feta mundi seminibus arca, fluebat, nec vno mari iactata cursum cum tempestatibus immutauit. [Gen. 17.] Primo ad Vrbem acta, b Romani portus Pharum vidit. Deinde Campaniam longis tractibus legit; mutatisque turbinibus in Africæ littora transuolauit; atque ab ipsis rursus abrepta, Siciliam transcurrit, circa quam concita & verticosa crebris, vt ferunt, c insulis freta, & periculosos etiam sub gubernatore nauibus cursus inter ambages & obices insularum, tam directo otiosus senex inoffensoque nauigio præteriuit, vt quasi diuina nauis, & immisso diuinitus spiritu sapiens, sua sponte cauenda vitaret, sequenda peteret, & vtiliter ac perite per necessarios obitus flecteretur, vigesimo demum tertio die, miserante iam Domino, finem errorum atque discriminum in Lucanis positura littoribus.

[9] Quibus propinquanti Dominus æternus, vt indefessa eius bonitas vsque ad terminum susceptæ sibi nauigationis operaretur mirabilia sua, tacito suæ adspirationis instinctu, compulsos a littore in duabus nauiculis piscatores obuiam misit; qui nauem hanc eminus conspicati, primo aspectu territi refugerunt: plenam enim armatorum, & d Liburnæ æmulam sibi visam ipsi postea retulerunt: deinde magnis & sæpe repetitis senis nostri vocibus aliquando reuocati, ratione secum habita, & agente sic Domino, nihil sibi ab ea naui, timendum, in quam vocarentur, [In Lucaniam appellit.] intellexerunt. Accessere nauigio, vacuumque militibus esse, quod longe stipatum viderant, vix seni contestanti, & ascensa tandem naui, suis oculis crediderunt. Vbi receptos senex prandio, quod pridie iussus a Domino præpararat, excepit; multaque mercede copiosis amissorum nautarum panibus saturauit, atque donauit. Quibus stipendiis læti famulantibus lembulis suis, quasi emeritam graui e bello & de certamine coronatam, quippe vt superstitem naufragij, victricem ventorum & fluctuum nauem, ad portum suum e remulco præeunte duxerunt.

[10] Post paullo: Quid huic, quæso, obfuit seni persona sentinatoris, & in nautis vilissima, inops habitus, & f mastruca Sardorum? Nam pellibus sutis vestiebatur, cum illum Dominus virtutum, Rex gloriæ, & alloquio suo beabat, & illuminabat aspectu, & gremio sopiebat: profecto & id ipsum in eo diligens, quod Eliæ meloten, & præuij Ioannis habitum veste setigera imitabatur? Tandem: Quæras forsitan quibus hic meritis vetus nauita, semper in tenebris ignorantiæ demoratus, & tam ab operibus iustitiæ, quam a scientia veritatis alienus obtinuisse videatur, quod paucissimis certe operariis, quamquam a custodia matutina vsque in noctem totius diei pondus, & æstum sustinuerint, facile conceditur. Respondebit tibi Apostolus profecto, quia sine pœnitentia sunt gratiæ & donationes Dei, & quia non ex operibus iustificabitur omnis caro. [Rom. 11. 29., Rom. 3. 20.] Tempus est gratiæ, & fides ad iustitiam deputatur, quia de lapidibus filij Abraham quotidie suscitantur. Nunc enim tempus acceptum, nunc dies salutis, [Gratuito id a Deo consecutus, necdum baptizatus;] quo pacis & laudis hostias immolamus, & sacrificium Deo spiritus contribulatus est: & in homine templum Dei, & in corde credenti salutaria, & in defæcatis pectoribus sancta sanctorum. Quare qui cor contritum & humiliatum non spernit, ipse nostrum senem placitam sibi naturalibus bonis hostiam in odorem suauitatis accepit. Nam ingenita simplicitate tam purus animi semper fuisse perhibetur, vt peccare nescierit. Iam in extremæ ætatis senecta puer & malitia paruulus, [alioquin innocens.] non solum gratiæ, sed & mentis infantiam gerit. Nuper enim (vt supra dixi) renatus in Christo, & Domino dedicatus est, per quem mala vitæ, per quem aquas mortis euasit.

[11] Demum cuius rei caussa prolixam illam scripsit epistolam, Macarium isthæc rogat: Tu studium piæ deuotionis intende; & patrono huius Secundiniano, cui nauem Christus omnipotens, pro huius salute seruatam, iam desperanti reddidit, toto fidei tuæ affectu adesto. Munus enim Christi adseres. Ne patiaris inuidia diaboli per hominem improbum Secūdiniano eripi, vel iam ereptum negari, quod illi de naufragio redonauit Deus. Procurator Christiani viri, fratris nostri Posthumiani, esse dicitur, qui eam nauem in Brutiorum littore, quo possessio Senatoris adluitur, adlapsam, auarior mari & sine myoparone piraticam in terra agens occupauit, & captam vacuefecit: [Nauis post iniuste spoliata.] nam etiam nunc in ipso littore inanis manet, vt damnum oneris frustra in pelago seruati & in terra perditi contestetur. Depositæ iam sæpe apud Iudicem prouincialem super hoc latrocinio querelæ, sed Pharao noster indurauit cor suum; forte vt in ipso mirabilia fiant: & conuentus per officia primo vi rebellauit, postea Romam profugit. Hæc Secundinianum meum necessitas ad Vrbem, & itinere terreno, peregrinari cum suo vnico nauta coegit. Non ambigo, fratrem nostrum Posthumianum, & interuentu tuo, & sua fide atque iustitia, commouendum. Quare hoc moderamine interuenire debemus (quod profecto facias, etsi nullus admoneam) vt pari labore defendas, & excuses optimo Senatori, id est, Christiano viro, reum suum; ita vt prædoni ipsi sufficiat impunitatis lucrum, nobis ab ipso Dei munera recipere contentis.

[Annotata]

a Commeatus sæpe pro abeundi facultate, aut re annonaria; hic pro itu redituq; classis commeantis accipitur. [Commeatus.] Ita Suetonius in Nerone cap. 20. Captus modulatis Alexandrinorum laudationibus, qui de nouo commeatu Neapolim confluxerant. Cæsar lib. 5. bel. Gall. Duobus commeatibus exercitum reportare constituit.

b Sæpe portus Romani mentio fit, qui & simpliciter Portus, [Portus Romanus.] Portus Vrbis, Augusti portus. Is erat iuxta ostia Tiberis, ad dextrum eius alueum, quo insula sacra, siue Libanus almæ Veneris cingitur. Nec solum portus erat, isq; duplex, exterior & interior, sed & oppidum insigne: paucis nunc tectis habitatur, sed rudera illustrium ædificiorum templorumq; ostentat. Sedes isthic ab antiquo Episcopalis. In Portu Pharus fuit, siue alta turris vnde nocturni ignes ostendebantur; vt in illa turri insulæ Phari ad Alexandrium. [Pharus in eo.] De Romana hac Pharo Iuuenalis satyra 12.
Tandem intrat positas inclusa per æquora moles,
Tyrrhenamque Pharon.
Et Valerius Flaccus:
Non ita Tyrrhenus stupet Ioniusque magister,
Qui portus Tiberine tuos claramque serena
Arce Pharon linquens.
Et ipse S. Paulinus carm. 13. de Martiniano loquens:
Intraret vt Portum Phari.
Eam a Claudio Cæsare erectam scribit Suetonius lib. 4. cap. 20.

c Æolias videtur innuere, siue Vulcanias, ad Septemtrionem Siciliæ, quarum sæpe mentio, præsertim Liparæ. Quamquam & Ægades haud longe a Lilybæo promontorio, Libyam versus, iacent.

d Nauim bellicam, qualibus expeditis piraticam exercere Liburni Illyrici populi soliti, dein etiam ad prælia vti ipsi Romani, [Liburnæ naues.] quod mira celeritate pollerent.

e Remulco duci, trahiue naues magnæ dicuntur, cum æstu ventoq; destitutæ a scapha præeunte, & remis acta impelluntur. [Remulcuo.]

f Genus væstis Sardoæ Hinc mastrucarij (siue mastrucati) latrunculi in Sardinia, Ciceroni memorati, orat. de prouin. Cons.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Felix von Nola

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Felix von Nola

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: