Ökumenisches Heiligenlexikon

DE BEATO GVARINO EPISCOPO SEDVNENSI.


Sæcvlo XII.

[Commentarius]

Guarinus, Episcopus Sedunensis in Heluetia (B.)

Ex variis.

[1] Sed vnvm Valesianorum ciuitas est ad Rhodanum, vulgo Sitten, Gallis Sion. Hic Guarinus Episcopus fuit, quem Hugo Menardus, ex vetusto Missali ante centum annos excuso, [Guarini natalis.] recenset in catalogo Sanctorum & Beatorum Ordinis Cisterciensis. [Page 348]Eius natalem refert Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi VIII. Id. Ianuarij his verbis: In Alpibus B.Garinus Episcopus, qui prius in rupibus illis sanctissime vixit, & humilitatem demissam amplectens, puritatem & simplicitatem cordis obtinuit. Contemplationi summe deditus, omnem externarum rerum tumultum fugiebat. Monachos laxe viuentes reformauit, & eos rigori Cisterciensi subiecit. Cumque virtutum eius fama se circumquaque diffunderet, Sedunensis Ecclesiæ Episcopus creatur, ibique Pastorem vigilantissimum se exhibens, variis sanctitatis titulis ornatus, in senecture bona piissime obiit. At Kalendarium Cisterciense Diuione editum, VI. Februarij hæc habet: Garinus Abbas Altæcumbæ, Episcopus Sedunensis. Est apud Cl. Robertum aliud ab Alpensi monasterium Altæcumbæ situm ad lacum Burgetum. An Beati aut Sancti titulus Guarino olim ab Apostolica Sede fuerit decretus, haud scio; probabile tamen fit, cum paßim & publice Beatum haberi & appellari in Ordine suo asserant Cistercienses, quāuis nulla de eo in propriis Officiis fiat Commemoratio. Andreas quoque Saussayus in Martyrol. Gallicano Beatum vocat, atque insigni ornat elogio.

[2] Qui vir fuerit Guarinus, colligi potest ex S. Bernardi Epistola 253. in qua hæc ad ipsum scribit Guarinum, eiusq; monachos: Reuerendo Patri & omni veneratione digno Domino Abbati Alpensi Guarino, & vniuersis eiusdem loci Fratribus, Frater Bernardus vestræ sanctitatis seruus, de bono in melius semper proficere. Reuera nunc in te, Pater, experior, quod in sacris litteris legisse me memini: Cum consummatus fuerit homo, tunc incipit. [Eccli. 18. 6.] Iam seni requies, iam corona debebatur emerito; [Vigor in senectute:] & ecce tamquam nouus in Christo miles, noua iterum tibi excitas bella, prouocas aduersarium, & rem fortium præsumis fessus senex, dum ad iterandum certamen, antiquum hostem, & iam quodammodo inuitum compellis. Enimuero dum præter morem tuum, tuorumque prædecessorum traditiones, diuinitus inspiratus Ecclesias & Ecclesiastica beneficia relinquis, synagogas satanæ, id est, cellulas extra cœnobium, in quibus tres vel quatuor Fratres sine ordine, sine disciplina habitare solent, [Pia instituta:] destruis, feminas a monasterio arces, ceterisque pietatis ac disciplinæ bonis studiosius inuigilas solito; quid aliud primus & maximus ille peccator nisi videbit & irascetur, dentibus suis fremet, & tabescet? Sed quæ cura? Econtra tu in eius cōfusione & tua consolatione cantabis Deo tuo: Qui timent, te, videbunt me, & lætabuntur, quia in verbo tuo supersperaui. Nec timendum quod succumbat hosti, qui nec cedit ætati: vincit annos animus, & frigenti iam corpore feruet sanctum in corde desiderium; artubusque fatiscentibus, durat tamen incolumis propositi vigor; nec sentit rugose carnis infirma spiritus promptus. Nec mirum: vt quid enim metuat veterani domicilij ruinas, qui fabricam spiritualem videt indies in sublime consurgere, proficere in æternitatem? Certus namque est, si terrestris domus ista dissoluitur, quod ædificationem habet ex Deo, domum non manu factam, æternam in cælis.

[3] Fuse deinde probat S. Bernardus, monachum semper proficere debere, ac tandem subdit: Quod quidem sic adstruimus exemplis, vt probemus & oculis; dum in te, Pater, manifestum fit nobis quod dicitur: cuius quippe etsi homo exterior corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem. [Quotidiana innouatio:] Vnde enim tantus ardor innouandi Ordinis, nisi ex renouatione mentis? Sic bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona: sic arbor bona fructus bonos facit. Primi & purissimi fructus tui. Sed quænam arbor hos protulit, nisi puritas cordis? Alioquin quando impurus animus tanto studio regulæ inquireret eligeretque puritatem? Nec de turbido fonte limpidus emanat riuus, nec de sordida mente mūda cogitatio. Intus est procul dubio, intus est quod delectar: & ex illa plenitudine intrinseca erumpit totum, quod foris exuberat: atque in mente fulget, quod sic placet in opere.

[4] [Celebre nomen.] Sequimini filij Patrem: imitatores eius estote, sicut & ipse Christi. Dicite: In odore vnguentorum tuorum curremus. siquidem bonus odor Christi est in omni loco. Nam vt taceam de vobis, qui præsentes cominus percipitis fragrantiam, tanta ad nos vsque, qui longe absumus, ex studiis eius bonis peruenit huius suauissimæ respersionis vbertas, vt nobis certissime fiat odor vitæ ad vitam. Puto quod & in cælestibus id iam persenserint in odorem suauitatis, & quadam solito festiuiori exultatione decantent: Quæ est ista quæ ascendit per desertum, sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhæ & thuris, & vniuersi pulueris pigmentarij? Et illud: Emissiones tuæ paradisus malorum Punicorum cum pomorum fructibus. Quicumque inter vos hunc in cælis iubilum non audit, inuidet. Quisquis hunc non sentit odorem, vt omnium pace dixerim, putet. Hæc Bernardus, cum adhuc Abbas esset Guarinus.

[5] [Promotio ad Episcopatum.] Electus est deinde Sedunensis Ecclesiæ Antistes. Quam electionem mirifice probauit Bernardus, & mœrentes Monachos Alpenses consolatus est Epistola 142. quæ incipit: Bonus Pater vester atque noster, auctore Deo ad altiorem gradum assumptus est, &c. Sub finem hortatur, vt eiusdem Guarini consilio, & Godefridi Prioris Clarauallensis, maxime idoneum eligant sibi Abbatem. Alpensis cœnobij meminit idem Bernardus Epist. 28. Guarini vero Bernardus Ab. Bonæual. vitæ S.Bernard.l.2.6.8.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Guarinus von Sitten

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Guarinus von Sitten

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: