Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS MARTYRIBVS THEOPHILO, ET HELLADIO.

[Commentarius]

Theophilus, Diaconus Martyr Afri (S.)
Helladius, Martyr Afri (S.)

De his VIII. Ianuarij Martyrologium Romanum: In Libya Sanctorum Martyrum Theophili Diaconi & Helladij, qui primo laniati ac testulis peracutis compuncti, demum in ignem coniecti animas Deo reddiderunt. Eadem fere habet Menologium Græcorum, addens sub Proconsule hæc passos. [Horū SS. patria, & tormenta.] Paullo fusius Menæa: Eodem die sancti Martyres Theophilus diaconus, & Eladius laicus passi sunt. Hi Libyes erant. Ob Christi vero confessionem comprehensi, & ad Proconsulem deducti, cum in fide perseuerarent, atrociter verberati sunt. Vinctæ dein manus ac pedes, tergumque ferro atque igne adustum: tum acutis compuncti testis; cum identidem tormenta plura ingererentur, animas Deo tradiderunt. Galesinius: In Græcia, beatorum Martyrum Theophili diaconi, & Helladij. Hi, in Libya nati, Christianæ fidei cultores, idolorum cultum cum passim exagitarent, Proconsulis iussu virgis acerbe cæsi, tum vngulis ferreis excarnificati, post in lumbis semiustulati, deinde testularum aculeis confossi, nihil vnquam de constantia sua remiserunt. Itaque demum horribilem in modum raptati, confractis totius corporis ossibus, animas Deo reddiderunt.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Theophilus und Helladius

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Theophilus und Helladius

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: