Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. ÆMILIANA VIRGINE AMITA S. GREGORII MAGNI.


Sæcvlo VI.

[Commentarius]

Aemiliana, Virgo, amita S. Gregorii, Rome (S.)

Ex S. Gregorio.

[1] Martyrologivm Romanum V. Ianuarij S. Æmilianæ Natalem refert his verbis: Romæ S. Æmiliane virginis, amitæ S. Gregorij Papæ, quæ, [S. Æmilianæ nomen in Martyrologiis.] vocāte Tharsilla sorore quæ ad Deum præcesserat, hac ipsa die migrauit ad Dominum. Meminerunt quoque illius Galesinius, Martyrologium Germanicum, MS. Florarium, Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuardum, Hugo Menardus, Arnoldus VVion, Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, qui testatur, corpus eius ac Tharsillæ sororis in S. Gregorij æde conditum esse. Colitur S. Tharsilla XXIV. Decembris.

[2] De vtraq; hæc scribit S. Gregorius Homilia 38. in Euangel. Dominicæ 20. post Trinitatem: Tremendum est valde, fratres carissimi, quod audiuimus. Ecce nos omnes iam vocati per fidem ad cælestis Regis nuptias venimus, Incarnationis eius mysterium & credimus & confitemur, diuini verbi epulas sumimus: sed futuro die iudicij Rex intraturus est. [Pauci electi, licet multi vocati.] Quia vocati sumus, nouimus; si sumus electi, nescimus. Tanto ergo necesse est vt vnusquisq; nostrum in humilitate se deprimat, quāto si sit electus ignorat. Nonnulli enim bona nec incipiunt; nonnulli vero in bonis, quæ inceperūt, minime persistunt. Alter plene totam vitam ducere in prauitate conspicitur, sed iuxta finem vitæ a prauitate sua per districtæ pœnitentie lamenta reuocatur. Alter electam videtur vitam ducere, & tamen hunc contingit ad erroris nequitiam iuxta finem vitæ declinare. Alius bonum bene inchoat, melius consummat: alius in malis actibus a primæua ætate se exercet, & in eisdem operibus semper seipso deterior consummatur. Tanto ergo sibi vnusquisque sollicite metuat, quāto ignorat quod restat: quia quod sæpe dicendum est, & sine obliuione retinendum, multi sunt vocati, pauci vero electi. [Matth. 20. 1605.12.2014an> Sed quia nonnumquam mentes audientium plus exempla fidelium, quam docentium verba cōuertunt, volo vobis aliquid de proximo dicere, quod corda vestra tanto formidolosius audiant, quanto eis hoc de propinquo sonat. Neque enim res longe ante gestas dicimus, sed eas, de quibus testes existunt, eisque interfuisse se referunt, memoramus. Tres pater meus sorores habuit, quæ cunctæ tres sacræ virgines fuerunt: quarum vna Tharsilla, alia Gordiana, [Tres S. Gregorij amitæ.] alia Æmiliana dicebatur. Vno omnes ardore conuersæ, vno eodemque tempore sacratæ, sub districtione regulari degentes, in domo propria socialem vitam ducebant. Cumque essent diutius in eadem conuersatione, cœperunt quotidianis incrementis in amorem conditoris sui Tharsilla & Æmiliana succrescere, & cum solo hic essent corpore, quotidie animo ad æterna transire: at contra Gordianæ animus cœpit a calore amoris intimi per quotidiana decremēta tepescere, [Gordiana tepidior.] & paullisper ad huius sæculi amorem redire. Crebro autem Tharsilla dicere Æmilianæ sorori suæ cum magno gemitu solebat: Video Gordianam sororem nostram de nostra sorte non esse: perpendo enim quia foras defluit, & cor ad quod proposuit non custodit. [Monetur a sororibus.] Quam curabant blanda quotidie redargutione corripere, atque a leuitate morum ad grauitatem sui habitus reformare. Quæ quidem resumebat vultum subito grauitatis inter verba correptionis: sed cum eiusdem correptionis hora transisset, transibat protinus & superducta grauitas honestatis, moxque ad leuia verba redibat. Puellarum gaudebat societate laicarū, eique persona valde onerosa erat, quæcūque huic mundo dedita non erat.

[4] Quadam vero nocte huic Tharsillæ, [Tharsilla a S. Felice Papa ad cælum euocatur.] quæ inter sorores suas virtute continuæ orationis, afflictionis studiosæ, abstinentiæ singularis, grauitate vitæ venerabilis, in honore & culmine sanctitatis excreuerat, sicut ipsa narrauit, per visionem atauus meus Felix, huius Romanæ Ecclesiæ Antistes apparuit, eique mansionē perpetuæ claritatis ostendit, dicens: Veni, quia in hac te lucis mansione suscipio. Quæ subsequenti mox febre correpta, ad diem peruenit extremum. Et sicut nobilibus feminis virisque morientibus multi conueniunt, qui eorum proximos consolentur, eadem hora eius exitus multi viri ac feminæ eius lectulum circumsteterunt; inter quas mater mea quoque adfuit, cum subito rursum illa respiciens, Iesum venientem vidit, & cum magna animaduersione cœpit circumstantibus clamare dicens: Recedite, recedite, Iesus venit. Cumque in eum intenderet quem videbat, [Iesvm moriens videt. Suauem odorem spirat.] sancta illa anima a carne soluta est: tantaque subito fragrantia miri odoris aspersa est, vt ipsa quoque suauitas cunctis ostenderet, illuc auctorem suauitatis venisse. Cumque corpus eius ex more mortuorum ad lauandum esset nudatum, longo orationis vsu in cubitis eius & genibus, camelorum more, inuenta est obdurata cutis excreuisse, & quid viuens eius spiritus semper egerit, [Eius pietas.] caro mortua testabatur.

[5] [Apparet Æmiliana.] Hæc autē gesta sunt ante Dominici natalis diem. Quo transacto, mox Æmilianæ sorori suæ per visionem nocturnæ visionis apparuit, dicens: Veni, vt quia natalem Dominicum sine te feci, sanctam Theophaniam iam tecum faciam. Cui illa protinus, de sororis suæ Gordianæ salute sollicita, respōdit: Et si sola venio, sororem nostram Gordianam cui dimitto? Cui, sicut asserebat, tristis vultu iterum dixit: Veni, Gordiana etenim soror nostra inter laicas deputata est. Quam visionem mox molestia corporis secuta est: atque ita, [Moritur Æmiliana.] vt dictum fuerat, ante Dominicæ apparitionis diem, eadem molestia ingrauescente, defuncta est.

[6] Gordiana autem mox vt solam remansisse se reperit, [Gordiana nubit.] eius prauitas excreuit, & quod prius latuit in desiderio cogitationis, hoc post effectu prauæ actionis exercuit. Nam oblita Dominici timoris, oblita pudoris & reuerentiæ, oblita consecrationis, conductorem agrorum suorum postmodum maritum duxir. Ecce omnes tres vno prius ardore conuersæ sunt, sed non in vno eodemque studio permanserunt: quia iuxta Dominicam vocem, Multi sunt vocati, pauci vero electi. Hæc ergo dixi, ne quis in bono iam opere positus, sibi vires boni operis tribuat, ne quis de propria actione confidat: quia etsi iam nouit hodie qualis sit, adhuc cras quid futurus sit, nescit. Nemo ergo de suis iam operibus securus gaudeat, quando adhuc in huius vitæ incertitudine qui finis sequatur ignorat.

[7] Hæc S. Gregorius; qui S. Tharsillæ rursum meminit lib.4.Dial.cap.16. S. Felicem S. Gregorij atauum ostendit Baronius Tertium fuisse eius nominis, qui XXV. Februarij colitur; non Quartum, qui XXX. Ianuarij.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Aemiliana von Rom

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Aemiliana von Rom

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: