Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. ALEXANDRO, FVNDATORE ACOEMETORVM, CONSTANTINOPOLI.


Circiter an. CDXXX.

[Praefatio]

Alexander, Abbas et institutor Acoemetorum Constantinopoli (S.)

Ex variis.

§. I. S. Alexandri natalis, Vita.

[1] Dvos hoc die damus illustres sanctitate Acœmetos; alterum natu grandem, auctorem eius instituti, Alexandrum; iuniorem alterum, atque in ipso prope flore ætatis, cælo transscriptum, Ioannem, cognomento Calybiten, [S. Alexandri ignotus natalis:] qui ad Alexandri nuper vita functi reliquias, plurimis miraculis, ideoq; & piorum hominum concursu, celebres, sexennium exegit. Et hunc quidem Latinorum Græcorumq; fasti XV. Ianuarij exhibent; illius nusquam expressum natalem reperimus. Fit tamen honorifica eius mentio in vita S. Marcelli Abbatis, qui ab eo sacratum habitum suscepit, & tertius ab eo Acœmetorum monasterio præfuit; cuius natalis agitur XXIX. Decembris. Eo quoque die signari Alexandri nomen poterat: sed quoniam Ioannes, [cur hic data eius Vita?] etsi non ab eo sit in monachorum numerum cooptatus, tamen quia diu ante Marcellum diem suum obiit; merito inter Acœmetos, quorum quidem religiosa peragatur memoria, S. Alexandri primogenitus censeri appellariq; potest: eaque caußa illi Alexandrum, parentem filio, comitem damus, aut ducem potius, propterea quod ex eius vita plurima, quæ de Acœmetis adhuc perperam tradita, illustrabuntur.

[2] Eam Vitam nacti sumus e bibliothecæ Regis Christianißimi MS. codice, vetustate quibusdam locis exeso, eoq; mutilam; præclaram alioqui, & nondum typis vulgatam, aut vlli citatam, quod quidem viderimus, recentiorum. Auctor monachus Acœmetus fuit, [eius auctor S. Alexandri discipulus:] ab ipso Alexandro præceptionibus asceticis eruditus ad virtutem. Id ipse non vno loco significat. Nam cap. 4. cum Christum narrasset S. Alexandro apparuisse, id se ab illius ore didicisse scribit: καὶ τοῦτο αὐτὸς ἡμῖν ὡμολόγησεν, ὡς ἐκ προσώπου ἑτέρου & cap. 8. profitetur se ea scribere, quæ oculis ipse viderit, & curiose obseruarit: καὶ ἡμεῖς μὲν, inquit, τὴν φιλαδελφίαν καὶ τὴν σοργὴν ἐπιδεικνύμενοι, ἅπερ ἐθεασάμεθα. Alia ex Rabbuli, ab Alexandro ad fidem & vitam anachoreticam conuersi, dein Edessæ Ecclesiæ præfecti, relatione tradit: Τελειωθέντος τοῦ μακαρίου, ὡμολόγησε τοῦτο Ῥάββουλος ἔμπροσθεν Επισκόπων καὶ μοναχῶν· καὶ ἀληθής ἐσιν μαρτυρία τοῦ νέου μαθητοῦ. Superuixit Alexandro hic Auctor, in monasterio quod in Bithynia a Ioanne eius successore inchoatum, Marcellus deinde perfecit; in quod deinde S. Alexandri translata ὅσια λείψανακαθ᾽ ἑκάσην ἡμέραν ἐθαυματούργουν, vt cap. 8. dicitur; illudq; subiungitur votum: Γένοιτο δὲ πάντας ἡμᾶς ἀξίους μαθητὰς γενέσθαι τε καὶ ἐυρεθῆναι καὶ τυχεῖν διὰ τῶν πρεσβειῶν ἀυτοῦ ὧν αὐτὸς μέτοχος ἐγένετο. Hæc de Auctore.

[3] Ipsam porro vitam solidißimam, omniq; acceptatione dignißimam, [alibi laudatus Alexander.] tum rerum omnium exacta descriptio, & consequentia persuadet, tum consentanea aliorum scripta, ac præsertim Vita S. Marcelli, in qua dicitur Alexander, vir virtute incomparabilis, plenus sapientia, plenus pastorali sollicitudine & diligentia curaque animarum. Baronius quoque tomo 6. Annal. an. 459. num. 18. memorat Alexandrum Abbatem, huius instituti, ((Acœmetorum, quos ipse Acœmetas vocat, minus fortaßis vsitate, cum ἀκοίμητος dicatur Græce, vigil, insomnis, de quo mox) auctorem, & S. Marcelli institutorem.

§. II. Acœmetorum origo, prima monasteria.

[4] Andreas Saussaius V. CL. in Martyrologio Gallicano hoc die S. Ioannis Calybitæ vitam breui epitome complexus, ait eum e patria fugientem Arometi monasterium remotissimum petiisse. Debuit Acœmetorum scribere. sed cuiusmodi illud, aut vbi terrarum situm fuerit, silet. In Fastis Marianis, in Syria; in Martyrologio Gallico idiomate Leodij vulgato, [Acœmetorum institutum] Hierosolymis statuitur. Iacobus Canisius noster in Petri Ribadeneiræ Flore SS. Latine verso, parte 2. de SS. Extrauagantibus, ad XX. Februarij, ait S. Eucherium Episcopum Aurelianensem, Christi crucem amplexum, cœnobiumque Acœmetorum ingressum, monachum induisse &c. & multa ibi de Acœmetis annotat. At quantum deuiat! Gemmeticum S. Eucherius ingressus est, quinque leucis a Rotomagensi vrbe dißitum, instituti Benedictini; circiter annum 640. a S. Philiberto, sumptum præbente Dagoberto Rege, fundatum, vt XX. Augusti ad S. Philiberti vitam dicemus. Dicitur quidem post S. Alexandri decessum late per orbem propagata Acœmetorum religio, hic cap. vltimo. Et in Vita S. Marcelli: Quomodo ex magna Eden quatuor dicunt manare fluuios, [late per Orientem propagatū.] ita etiam ex Marcelli tabernaculo cœpit per vniuersum fere orbem terræ profundi purum & iucundissimum & salutare fluentum, illa, inquam, accuratissima vitæ, quæ ab eo agebatur, imitatio. Præterea autem supernarum potestatum ministerij, quod nullo somno interrumpitur, zelus cum hinc cœpisset, venit ad primam & vrbium Reginam; deinde ad alia quoque transiit loca imitatio. Sed hæc de Oriente accipienda: quamquam fuerunt etiam in Occidente, qui similem sacrarum precationum disciplinam suis præscriberent, aliis tamen statutis temperatam.

[5] [Eorum cœnobia, ad Euphratem,] Primum eius rationis cœnobium erexit ad Euphratem Alexander, vt cap. 4. dicitur. Ad eius normam alia ab eius discipulis ipso viuo cōdita, e quibus Crithenium cap. 6. laudatur. Sed in his institutum, non nomen Acœmetorum viguit. Demum Constantinopoli aliud ipse construxit, [Critheniū,] in quo e vita migrauit. De eo cap. 7. & 8. atque in vita S. Marcelli ista habentur: Καὶ τότε μὲν Θεῖος Ἀλέξανδρος πρὸς τῷ ἱερῷ οἴκῳ τοῦ μεγάλου ἐν μάρτυρσι Μηνᾶ τὴν ἄσκησιν ἐπιδείκνυτο. [Constantinopoli,] ὕσερον δὲ καὶ πρὸς αὐτῷ τῷ τοῦ πόντου σόματι σεμνὸν ἱδρύεται φροντισήριον, τοῦ δὲ καὶ νόμον εἰσάγει, καινὸν μὲν, ἀλλὰ τὰ ἁπαντάχοῦ κάλλισον, μηδέποτε τῶν εἰς Θεὸν ὕμνων τὸ συνεχὲς διακόπτεται, ἀλλὰ τῇ καταδιαχῇ τῶν λειτουργούντων ὑπαλλαγῇ τὴν ἀσίγητον ταύτην, καὶ ἄπαυσον τῷ δεσπότῃ περιποιεῖσθαι δοξολογίαν. Et tunc quidem diuinus Alexander in templo magni Martyris Menæ exercebatur; postea autem in ipso quoque ostio Ponti venerandum statuit monasterium: in quo nouam quidem, sed longe omnium pulcherrimam legem posuit, vt hymnorum ad Deum numquam interrumperetur perpetuitas; sed per vices mutatis ministris hæc numquam silens & numquam quiescens tribueretur Deo glorificatio.

[6] Hoc post Alexandri decessum in Bithyniam translatum est, a Ioanne eius successore, in locum Γομῶνα appellatum, quem & Ἐιρηναῖον dixerunt, διὰ τὸ θορύβων ἐκτὸς εἶναι, quod procul a turbis & strepitu abesset. Ιωάννου δὲ, vt in vita S. Marcelli dicitur, τὸ πρᾶγμα ὄνομα τῷ τόπῳ δόντος, ἐκ τῆς διηνεκοῦς πρὸς θεὸν ὠδῆς τῶν Ακοιμήτων ἄχρι τῆς δεῦρο τὸ φροντισήριον ὀνομάζεται. Τὸν γὰρ αὐτὸν Ἀλεξάνδρῳ τύπον καὶ Ιωάννης ζηλώσας ἐκ διαδοχῆς τῶν ᾀδόντων τὴν πρὸς Θεὸν ἀκοίμητον ἐποιεῖτο δοξολογίαν. [in Bithynia:] Cum Ioannes autem ex re ipsa nomen loco dedisset, propter perpetua quæ ad Deum fiunt cantica, in hodiernum vsque nominatur monasterium Acœmetorum, id est, Non-dormientium. Nam cum eamdem formam, quam Alexander habuerat, imitatus esset Ioannes, eorum qui per vices canebant, nullo somno interruptam faciebat glorificationem.

[7] Ioanni haud diu post translatum monasterium vita functo, subrogatus est Marcellus, sub quo ea colendi numinis ratio late sparsa, venit etiam, aut potius rediit, [aliud Constantinopoli, quod Studij dictum.] ad primam & vrbium Reginam Constantinopolim: quando Studius quidam vir præclarus, vt ait Nicephorus lib. 15. cap. 23. Roma Constantinopolim venit, & Diuo Præcursori templum erexit, in quod monachos ex monasterio Acœmetorum induxit, quod diuinissimus Marcellus extruxerat; in quo perpetui hymni Deo canerentur, sodalitate monachorum in tres cœtus diuisa. Hinc Studitæ orti, quorum multis seculis eluxit virtus & eruditio, & præsertim gloriosa aduersus Iconoclastas Imperatores certamina, de quibus IV. Februarij ad S. Nicolai Studitæ vitam, XI. Nouembris ad S. Theodori, & alibi sæpe.

[8] Hinc manifestum vnde Acœmetorum fluxerit nomen. In Vita S. Ioannis Calybitæ a Lipomano edita, ita appellati dicuntur, quod numquam cubare soliti essent. [Vnde Acœmetorum, vel Nondormientium, nomen?] at vero id glossema videtur interpretis, aut cuiuspiam librarij. Ita Carthusiani Colonienses in addit. ad Vsuardum XXVII. Februarij habent S. Ioannem septem annis in monasterio stetisse. Rosvveydus in Notis ad cap. 26. Philothei, nu. 76. Stylitas vocat ἀκοιμήτους, quod S. Simeon Stylites isthic referatur manibus in cælum extensis stetisse tota nocte, nec a somno delinitus, nec a labore superatus. Sic & monachi Palæstinæ in Lauris degentes laudantur ab Euagrio lib. 6. cap. 31. Κοινὰς τὰς πρὸς τὸν Θεὸν λιτὰς διημερέυουσί τε καὶ διανυτερεύουσι, οὕτω σφᾶς ἐκθλίβοντες, οὕτω τοῖς πόνοις πιέζοντες, ὡς τάφων ἄνευ νεκροὺς αὐτοὺς ὁρᾷν. In precibus, quas ad Deum fundunt, die noctuque perseuerant, ita se atterentes, ita laboribus affluentes, vt insepulti mortui videantur. Verum & Palæstinorum monachorum, & Stylitarum diuersum ab Acœmetis institutum fuit. De vtrisque illis actum alibi. Alexander præclaram continuandæ per vices precationis instituit methodum: quam Canisius & Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ perperam ita interpretati sunt, quasi iidem absque intermißione in diuinis laudibus excubarent, & somni perparum aut omnino nihil caperent. At recte Baronius to. 6. Annal. an. 459. nu. 16. scribit eos iuges die noctuque peruigiles Deo laudes obtulisse, tripartito tempore, sibi inuicem succedentes.

§. III. S. Alexandri ætas, tempus obitus.

[9] Qvot annos vixerit Alexander, nusquam diserte expressum. Quinquaginta in religiosæ vitæ exercitatione posuisse, [S. Alexandri vita secularis,] in proœmio vitæ & cap. 8. asseritur. Prius vero quam ei sese exercitationi daret, adolescentiam in studiis litterarum Constantinopoli exegit; militiam annis aliquot secutus, atque aliquamdiu Ἐπαρχικοῦ functus munere: vt haud multo minor viginti quinque annis videatur ad monasticam vitam acceßisse.

[10] Hæc omnis in sex veluti flexus aut præcipuas functiones partita illi fuit. Primum enim, quadriennium in Syria sub Elia Archimandrita rudimentis cœnobiticis datum: septennij anachoresis secuta: adiecit inde ad conciliandos Christo Gentiles animum, & Rabbulum cum suis, triginta item latrones, atque alios conuertit, [monastica, 50. per annos;] miraculis etiam patratis, ac cælitus elicito igne; quod euenisse dicitur triginta ante obitum illius annis. Postea viginti ipsos annos monasterio trās Euphratem præfuit, & quadringentos in eo monachos instituit ad virtutem, vt 4. cap. memoratur. Tum peregrinus, in solitudine Euphrati vicina, Antiochiæ, Palmyræ, atque in variis monasteriis quinque facile annos exegit; tres quidem, quibus annonæ sterilitate castella dicuntur laborasse, antequam ad vrbem Antiochenam accederet: quartus fertilitatis fuit: altero post tandem Constantinopolim venit, ibiq; quinque reliquos vixit.

[11] Hæc de Alexandri ætate. Nunc qui Christianæ epochæ ea congruat, quærendum. Theodotus Antiochiæ Episcopus erat, cum isthic degeret Alexander, vt cap. 6. dicitur. Is autem anno 421. ordinatus, annis sex eam rexit Ecclesiam, vt ex Theodoreti epistola 83. patet, quam ex codice Vaticano recitat Baronius to. 6. Annal. an. Chr. 444. nu. 23. Qua de re actum pluribus VIII. Ianuarij in S. Attici Vita. Cum eam Ecclesiam teneret Theodotus, Alexander hic noster Antiochia mendici habitu receßit, & Constantinopolim paullo post venit. Quam hic persecutionem passus cap. 8. scribitur, ea videtur a Nestorio concitata eiusue asseclis. Capeßiuerat eam Sedem Nestorius IV. Id. Aprilis, Felice & Tauro Coss. vt auctor est Socrates lib. 7. cap. 29. qui Christi annus erat 428. Idem anno 431. ab Ephesina Synodo damnatus, [tempus mortis.] solioq; exturbatus est. Nec videtur Alexander illi damnationi superstes fuisse, aut saltem diu: plane vt probabile sit, circiter 380. annum Christi, militiæ nuntium remisisse, ac dein quinquaginta annorum curriculo strenue ac feliciter peracto, e vita deceßisse sub annum 430. Quid, quod eius discipuli domicilio in Bithyniam translato, hoc Ἐιρηναῖον appellarunt, qui demum pacem & quietem reperissent, procul insectantium tumultu? suffragantur quæ dein ab iisdem gesta Acœmetis.

[12] Illud quoque declarandum videtur, Rabbulus, qui & Rabbulas, [Rabbulus ab eo conuersus,] Rabulas, Rabula dicitur, quo tempore Edessenam administrarit Ecclesiam. Is ante annum 400. ab Alexandro fidei mysteriis eruditus, constructo vxori ac filiabus monasterio, in eremum seceßit, atque annis aliquot anachoreticam vitam duxit. [inde Episcopus Edessenus,] Dein Episcopus ordinatus, annis 30. Edessenæ Ecclesiæ præfuit, vt cap. 3. dicitur. Illi Ibas succeßit, qui in epistola ad Marim Persam, quæ extat Act. 10. Concilij Chalcedonensis, & to. 6. Annal. Baron. an. 448. nu. 66. Rabbulam perstringit, & tyrannum ciuitatis Edessenæ appellat, propterea quod cum Acacio Melitenensi Theodori Mopsuesteni libros damnarat. Hæc vero non ante annum 435. contigerunt, quo, cum Nestorij libri a Theodosio Imp. iam XV. Cos. III. Nonas Augusti interdicti incendioq; damnati essent, vt dicitur L. vlt. C. Theodos. de Hæreticis; Nestoriani, [Nestorianis resistit;] vt Nestorium non noua docuisse ostenderent, Diodori Tarsensis & Theodori Mopsuesteni scripta, affinem tradentia doctrinam, publicarunt: quibus Rabbulus atque Acacius restiterunt, vt testatur etiam Liberatus in Breuiario cap. 10. Extant in Concilio V. Oecumenico, conseßione siue Collatione V. quas tunc inuicem hi & Cyrillus scripsere, epistolarum fragmenta. Atque inter alia Rabbulo ita Cyrillus scribit. Semper quidem tua splenduit sanctitas, [ideo laudatus a S. Cyrillo,] præcipue autem modo facta omnibus Orientalibus columna & fundamentum veritatis, & sicut quemdam pestiferum expellens morbum, nouæ & abominandæ hæreseos Nestorij blasphemiam. Videtur ergo etiam post annum 435. aliquamdiu fuisse in viuis Rabbulus. Vbi is deceßit, subrogatus est Ibas, superstite etiamtum Ioanne Antiocheno; nam huic S. Proclus Constantinopolitanus Antistes scribit, apud se Ibam Edessenum hæreseos Nestorianæ a suis Clericis insimulatum. [sugillatus a successore Iba,] Extant eæ litteræ collatione VI. concilij V. quod propter tria Capitula præcipue conuocatum; quorum Capitulorum secundum erat de citata Ibæ ad Marim epistola. Succeßit Theodoto, de quo supra, in Antiochena Cathedra Ioannes anno Christi 427. sedit annis tredecim, vt diserte scribit Theodoretus ep. 83. ante citata. Obiit ergo anno 440. quo anno eius obitum consignauit Baronius in Appendice tomi 5. ad ann. 436. cum prius eo anno decessisse illum scripsisset: quod in Epitome quoque obseruauit Spondanus; at non Gualterius in Tabula Chronographica, & Petauius in Chronologia lib. 13. de doctrina tempor. qui Theodoti mortem referunt ann. 427. Ioannis 436. additq; Petauius, cum sedisset annos XIII. vt calami aut memoriæ lapsum liceat agnoscere. Præfuerat iam, superstite Ioanne, anno vno alteroue Edessenæ Ecclesiæ Ibas.

[13] Vnde confici potest circiter annum 437. decessisse Rabbulum, qui S. Alexandro septem annos superstes, [mortuus circiter an. Ch. 437.] narrauit facta olim ab eo miracula, iam grandis natu, cæcus oculis corporis, cum mente acutum cerneret, vt iam vidimus. De cæcitate meminit Theodorus Lector Collectan. lib. 2. [sub finem vitæ cæcus.] Μετὰ τὴν πρὸς τοὺς ἀνατολικοὺς συμβίβασιν συγγράψαι λέγει τὸν Θεοδώριτον κατὰ τῶν δώδεκα κεφαλαίων Κυρίλλου. Ῥαβουλὰς Ἐδέσης Ἐπίσκοπος τυφλὸς ἦν. Ἀνδρέας δὲ τῶν Σαμοσάτων ἐνεκάλει, ὡς γράψαντα κατὰ τῶν δώδεκα κεφαλαίων Θεωδορίτου. Post reconciliationem cum Orientalibus, Theodoritus contra duodecim Capita Cyrilli scripsisse fertur. Rhabulas Episcopus Edessenus cæcus erat. Andreas vero Samosatenus accusauit eum, quasi contra duodecim Capitula Theodoriti scripsisset.

VITA
Auctore monacho Acœmeto, eius discipulo,
ex veteri Græco MS.

Alexander, Abbas et institutor Acoemetorum Constantinopoli (S.)

Avctore eivs discipvlo, ex ms. Græco.

PRÆFATIO AVCTORIS.

[1] Sanctissimus ac beatissimus Alexander, vir Apostolicus, & vobis Christum diligentibus, & mihi disceptationis proponitur argumentum. [S. Alexander exemplar virtutum,] Illud enim mihi licere existimo, vt & virtutem imitatione, & verbis præclara eius facinora coner exprimere. Benignissimo igitur Deo adiuuante, cuias hic vir, quo de sermo est, extiterit, & vnde illa ei exercitationis ratio modusque, exponam. Nouimus, cunctos, qui cælestibus cumulati beneficiis a propitio Numine sunt, illius agnoscere beneficentiam, illius delectari operibus, illius laudes prædicare, & cum Apostolo in has prorumpere voces: O altitudo diuitiarum sapientiæ & scientiæ Dei! quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, & inuestigabiles viæ eius! [Rom. 11. 33.] Spectemus igitur exitum victoriosi athletæ, qui inter nos vitam egit, & numquam interruptum, veluti Sol hic aspectabilis, cursum peregit.

[2] Atque hic solus in hac nostra vere, vt Saluator noster testatur, peruersa generatione, ita eluxit, vt geminam sibi coronam pepererit. [Matth. 17. 16.] Etsi igitur omnes, qui scribendæ historiæ dedunt operam, hic fatiscere necesse sit, rerum narrandarum magnitudine eorum obruente facultatem; tamen quia silentium nostrum volentibus illius virtutem imitari infructuosum futurum sit; quemadmodum qui seculi negotia tractant mercatores, quæstus prouenturi gratia, mortis etiam periculo sese obiiciunt; nos quoque propter eorum qui imitari voluerint, emolumenta, facilius ad hanc dicendi temeritatem deuenimus, ac tempori obsecuti partem aliquam recensebimus magnanimi huius athletæ præclare factorum; nam vt vniuersa pro dignitate exponamus, fieri nullo modo potest. Eia igitur principium proponamus certaminis, & præstantem hunc athletam fide egregie instructum fuisse commonstremus. Alexander, [syncero Dei amore] cuius memoria est in benedictione, toto corde, totisque viribus Deum dilexit, ipsisque id patefecit operibus: & quod nullum Diuinorum mandatorum sit prætergressus, fructus testatur: indicium id Christus ipse præscripsit: A fructibus eorum cognoscetis eos. [Matth. 7. 16.] Neque suæ dumtaxat salutis curam gessit, verum orbem terrarum vniuersum subiugare Christo studuit; atque id quoque ex parte perfecit. [suam & proximorum salutem curauit.] Et velut in manibus haberet eorum qui per ipsum saluarentur mercedem, ita firmo pectore, animoque inuicto, quinquaginta per annos alienam, impensius tamen propriam, assidue salutem curauit.

CAPVT I.
S. Alexandri vita secularis, cœnobitica, anachoretica.

[3] Beatus hic ex Asia illustri genere oriundus, in insulis habitauit: Constantinopoli vero arte Grammatica accurate eruditus, atque omni morum honestate & temperantia conformatus, ad maturam peruenit ætatem: dein in militum a Prætorianorum classem allectus, breui peruidit quam humana omnia infirma sint & instabilia, [A militia conuersus] quamque gloria omnis mundana velut flos fœni celeriter defluat: eoque res has sublunares vt fluxas aspernatus, mentis oculos in alterius longeque melioris vitæ bona intendit. [lectione sacræ Scripturæ,] Ergo veteris nouique Testamenti libros indefesso studio peruoluens, in sanctis tandem Euangeliis inuenit inexhaustum, nullique rapinæ obnoxium thesaurum, ita eos qui viua fide accedunt inuitantem: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, & da pauperibus, & habebis thesaurum in cælo, & veni, sequere me. [Matth. 19. 21.]

[4] Hoc vt audiuit & sincere credidit, continuo & patrimonium omne, [bona sua pauperibus distribuit:] & castrensia bona (nec exigua illa, qui in eo esset Prætorianæ militiæ gradu, & insigni præditus cum temperantia, tum animi magnitudine) in mendicos & pauperes profundit. Cupiebat enim propter propositam spem, procul a patria, cognatis, amicis secedere, vt in solius Christi adlegeretur familiam. Et audierat in Syria cœnobia esse sanctorum virorū, quorum præclara & laudabilis esset conuersatio. Eo igitur cum venisset, [fit monachus in Syria:] multis precibus, tandē obtinuit, vt in monasterium admitteretur religiosissimi Archimandritæ Eliæ, cuius erat celebre in iis regionibus nomen, propter eximiam & morum sanctitatem, & domesticæ disciplinæ institutorumque rationem.

[5] Isthic quadriennio moratus egregios in virtute progressus fecit, alacre & indefessum iniens certamen, atque in cunctis reuerenter obtemperans; vitam autem diuinarum Scripturarum norma regens. Cum vero …. non reperiret, quod quæ in commune instituitur vita, vt norunt earum rerum studiosi, summam illam egestatem, & curarum omnium vacuitatem sancto Euangelio consentaneam, b minus experiri videatur, Præfectis omnes Fratrum necessitates sollicite curantibus; seruus Dei Alexander, spiritu feruens, assidue illam audiens Domini vocem, vetantis vel in crastinum sollicitos esse, qui multis passeribus præstemus, angebatur & perturbabatur animo, [quadriennio perfectioni studet:] neque vlterius continere se poterat. [ Matth. 6. 34., Luc. 12. 7.] Nec fas erat quidem, vt principio statim iis de rebus faceret sermonem: oportebat enim eum prius omni spirituali instrui armatura, quæ est psalterium.

[6] Cum vero quadriennij spatio desiderium suum explesset, non propter ingenij tarditatem diutius in illa disciplinæ exercitatione immoratus; sed quod exacte intelligeret, de quo quisque versus esset pronuntiatus, tunc oratione & obsecratione ad Deum fusa, haustaque cælitus intelligentia, [Præpositū consulit de Euangelica paupertate:] nihil, præter Præpositi mandatum, iam mortale spectare sustinuit. verum sumpto Euangelio continuo Præfectum adit, itaque eum compellat: Pater, verane sunt omnia quæ in Euangelio conscripta? Elias autem vere Pater & pastor rationalium ouium, insolitam interrogationem miratus, ratusque eum maligni dæmonis fraude in aliquam prolapsum incredulitatem, nihil quidem statim illi respondit; verum prona facie solo affixus, Fratres hortatur, vt orent pro eo, laqueis, inquit, diaboli irretito. Cumque duarum horarum spatio pro eo cum lacrymis fudissent ad Deum preces, assurgit Archimandrita, ex eoque sciscitatur: Frater, vnde hæc tibi incidit cogitatio? Hic ille rursus quærere, Verane sint quæ in sancto scripta Euangelio sunt? Respondentibus omnibus, verissima esse, quia Dei verba; Cur non ergo, inquit, illa exequimur? At illi: Nemo c seruare illa potest. Tum vehementi quodam spiritu correptus, ac veluti præteritum omne tempus damnans, & ad nihilum redigens, salutatis Fratribus, sumpto secum Euangelio egreditur, executurus quæ scripta sunt, & sanctos Patres nostros imitaturus. [septennio degit in eremo.] Ergo Eliæ vatis exemplo abit in solitudinem; in qua septem exegit annos, nulla terrenarum rerum pulsatus sollicitudine; Spiritu sancto actus eius omnes perpetuo dirigente.

[Annotata]

a Græce est Ἐπαρχικὸς. Est Ἔπαρχος Præses, Prætor, Præfectus Prætorio. Fortassis innuitur gessisse eum aliquam præfecturam; vt Ἐπαρχικὸς non Prætorianum, sed Præfectorium significet.

b Videtur id dicere Auctor; Cum suadeat in Euangelio Christus, vt rebus omnibus abdicatis, totos nos illius prouidentiæ committamus, nec de cibo aut vestitu omnino cogitemus, id perfectius impleri in anachoretico vitæ genere, vbi necessariæ res non propria industria parentur, non Præfectorum sollicitudine curentur, sed ab vna Dei manu expectentur. Verum, etsi, propter & hanc eminentem de diuina ope fiduciam, & assiduā cum dæmone luctam absque hominum aliorum auxilio & solatio, sublimior ea videatur viuendi ratio, quam quæ in cœnobio ducitur; tamen potest hæc & debet, in iis saltem qui aliis non præsunt, omnino perfectissima inesse sollicitudinis vacuitas. Cur enim de crastino cogitent, de cibo, potu, vestimentis, quibus abunde paterna Dei cura prospicit, vel Præsidum vigilantia, vel aliorum hominum, imo & brutorum quandoque animalium, atque Angelorum etiam ministerio? Laudabilis tamen fuit antiquorum consuetudo, qui diu in cœnobio exercitati in solitudinem abibant, vel ad tempus, vel in perpetuum, vt quietius vacarent Deo, plura incommoda paterentur, dæmonem veluti singulari certamine vincerent.

c Hæc ab infirmitate nimia missa vox est. Si de præceptis agatur, seruari cum diuinæ gratiæ auxilio omnia possunt, non ita tamen, quin subinde homo, saltem leuiter, labatur; si de consiliis, & illa quoque cum eadem gratia suscipi atque impleri queunt; licet quisque expendere ante debeat, quod monuit Christus, ne altius ædificium moliatur, ne grauius bellum aggrediatur, quam exequi possit eiusdem gratiæ fultus præsidiis.

CAPVT II.
Fanum succensum. Rabbulus conuersus.

[7] Vbi vero visus est fidem caritate radicasse, mentem quoque ad Euangelij prædicationem adiecit, ne cum otioso & nequam illo seruo damnaretur. [Matth. 25. 28.] Cum ergo audisset ciuitatem esse quamdam, [Fanum idolorum succendit,] in qua improbi dæmonis etiamnum dominaretur superstitio; nam & festiuas idolorum peragebant ferias, & in nefandis exultabant gestiebantque flagitiis; succinctus lumbos in præparationem Euangelij, ingressus in celeberrimum eorum fanum, Diuina a quadam virtute illud succendit euertitque. Eoque perfunctus certamine, nequaquam ex eo loco profugit, sed in ipso templo consedit.

[8] Concurrere interea populares ingenti furore, eique necem intentare: [idololatras furibundos mitigat:] qui mox tamen incredibili eius libertate mansuefacti discedebant. Ille vero a Dei gratia custoditus, in Apostolicam illam vocem prorupit: Et ego homo sum similis vestri patibilis; atque in his quoque vanissimis rebus tempus aliquando contriui. [Act. 14. 14.] Fugite iudicium æternum. Regnum vobis cæleste annuntio. Et multo tempore hæc facientes…..

[9] …. b vrbis Præfectus, quod & diuitiis & facundia præstaret … deinceps vero idolorum exterminator, & præco factus veritatis. Hic insano correptus defendendæ superstitionis studio, magna voce populum ita affatur: Fratres & Patres, patrios Deos ne deseramus: at sacrificia iis ritu solito offeramus. Dij Galilæo huic minime auxiliantur. Neque ab eo iniuria lacessiti, [Rabbulum Præfectum præfidenter secum disputantem confutat:] velut si obsequiis essent deliniti, opem illi ferent. Ecquid magnus est Deus Christianorum? Dein sua fretus potentia, & nescio quibus diaboli præstigiis offusam habens mentem, dicit multitudini: Ego solus ad eum accedam, eiusque magiam ac fraudem dissoluam, & Deos vlciscar, nosque omnes ab eo contumelia affectos. Magna ergo cum insania ad eum accedit, cumque eo disputaturus, cœpit iactabundos hosce proferre sermones: Vt certaminis moderatorem c, …. iustitiæ, denuntiem; … capessamus armaturam, qua omnem vim roburque hostile elisit, & non solum principatus & potestates, & dominationes æternæ illius caliginis, & spiritales nequitias euertit; sed totum orbem terrarum obsistentem repulit. Omnia igitur frustra expertus aduersarius, semperque diuina virtute prostratus, ac nihil omnino valens efficere, tandem vniuersalem hominum pugnam ciet: varie hi sanctum athletam aggrediuntur.

[10] Ille vero neque regiam reueritus est potestatem, neque Præfectorum timuit minas, [vim ac minas contemnit:] neque populi contumeliam, neque Antistitum peruersas adhortationes, nec quæ alia intentabantur, vt abduci sese a veritate pateretur. Verum eos omnes qui contradicebant confudit, recta vitæ ratione, & fide perfecta. Audierat enim Apostolum dicentem: Quis nos separabit a caritate Christi? [Rom. 8. 35.] tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? ….

[11] ….. dominorum nostrorum Deorum euertisti, & non solum populum, sed & nos omnes ad te attrahere vis, ac tui similes efficere, sacrilegos ac Deorum omnium contemptores. [fidei mysteria Præfecto exponit:] Dic igitur veritatem: Quam spem habetis vos Christiani, qui ita vitam vestram contemnitis, talia audentes? Beatus subridens, ait: Nos vero neutiquam vitam nostram contemnimus, vt dicis, sed æternam vitam expetentes, præsentem hanc negligimus. Scriptum enim est nobis: Qui perdiderit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam inueniet eam. [Matth. 10. 39.] Ille vero: Qualem spem expectatis, vbi ab hac vita migraueritis? At Beatus: Nos volentibus veritatem addiscere, & transferri a tenebris ad lucem, huius vim sermonis operibus ostendimus. Nec opus est fabulis multiloquio inuolutis, vt vos Ethnici existimatis.

[12] At ille: Et ego paratus sum omnem vestram insaniam addiscere, qua non solum nos conturbasti, verum & Deos contumelia afficere non cessas. Tum Sanctus, Audi, inquit, Dei nostri virtutem, & mysteria fidei nostræ. cœpitque illi explicare Dei erga homines benignitatem, [Scripturas explicat:] & sacrarum Scripturarum virtutem, exorsus a prima mundi conditione, vsque ad Crucis dispensationem. Et perstiterunt inuicem his de rebus conferentes die illa ac nocte tota, cibi omnis somnique expertes. Scriptis igitur cōsignatas ostendens sanctorum virorum virtutes, quamque de Deo habuere fiduciam, atque in eum quasi libertatem, euoluensque a Deo dictata volumina, in eum deuenit locū, vbi Elias traditur ter ignem e cælo elicuisse. [3. Reg. 18. 38. & 4. Reg. 1.] Cumque plura iam ille capita audisset, hic obloqui cœpit, ac sibi scilicet victoriam polliceri: Ista omnia, [eo miracula Eliæ non credente,] inquit, mendacia sunt: res vestræ confictis fabulis constant. Vtilia tibi suadeo, vt nobiscum diem festū agas, & Diis sacrificia offeras. Et quæ in eos perpetrasti, quia benigni sunt; eorum tibi veniam atque impunitatem, quia ignorantia adductus ea fecisti, tribuent. At Beatus: Si Dij erant, cur non a primo mane in vesperam ad se clamantes exaudiebant, ignemque largiebantur? Et quidem Dei seruus Elias solus erat, omnes tamen pseudoprophetas Diuina virtute interfecit: eoq; orante ne plueret propter dementem hominum in colendis idolis vesaniam, annos tres & sex menses nullus omnino e cælo nuber decidit: donec ipse Dominus serui sui seueritatem, ob humanitatem erga viduam, inflexit, atque ad benignitatem eum induxit, vt iusiurandum suum solueret, & pro hominibus ad se funderet preces. [3. Reg. 18. 40.] Dixerat enim: Viuit Dominus, si erit annis his ros & pluuia, nisi iuxta oris mei verba. Neque irritum serui sui iusiurandum esse voluit Deus; verum vt dixit Propheta, ita euenit. [3. Reg. 17. 1]

[13] Irridens autem dicit B. Alexandro: Si hæc vera sunt, si talis est Deus vester, & famulos suos ita actutum exaudit, precare & tu illum, vt coram nobis ignem demittat. Id si fecerit, [ac simile a Sancto exigente,] dicam non esse Deum vllum nisi Deum Christianorum. Sin vero, falsa sunt quæ apud vos scripta extant: nam & tu, vt dicis, seruus es Dei illius. Beatus autem Alexander firmiter credidit absque hæsitatione; & Deus eius petitioni annuit. Et quia scriptum est, Omnia possibilia sunt credenti, ait illi: Inuoca & tu Deos tuos, quia multi sunt, vt coram nobis ignis decidat. [Marc. 9. 22.] Dein ego Deum meum precabor, & veniet ignis, consumetque positas ante nos storeas. Rabbulus vero ait: Non habeo ego talem potestatem; verum ora tu. Sanctus ergo his auditis, feruens Spiritu, surrexit, dicens: [oratione ignem e cælo elicit:] Oremus, & stans versus Orientem, manusque extendens, sic orauit, vt ipsa moueretur creatura; venitque ignis & storeas consumpsit per domum iacentes, vt generosus noster pugil prædixerat, ipsos vero minime lesit. Rabbulus repentino hoc viso miraculo, veritus ne & ipse incendio hauriretur, magna voce exclamauit: Magnus Deus Christianorum. Volentem vero prodigium hoc late prædicare, obtestatus est, [iubet id sileri miraculum.] adeoque iureiurando obstrinxit Sanctus, ne se viuo cuiquam id narraret. quod & ille præstitit. Annis vero triginta post hoc miraculum elapsis, Sancto iam vita functo, Rabbulus illud coram Episcopis & monachis narrauit; & verum est testimonium noui discipuli. Licet vero hoc ex miraculo statuere, eadem quoque ratione exustum ab eo delubrum illud fuisse.

[14] [Rabbulus baptismū petit:] Rabbulus hoc viso miraculo, mansit cum B. Alexandro hebdomadem vnam, accuratius cuncta perdiscens, quæ ad sermonem pertinent veritatis. Cumque ex ipsis operibus penitius etiam illi esset persuasum, poposcit sese deinceps illuminari, & cælesti initiari baptismo, cum iam sanctum Pascha instaret. Verum inimicus veritatis cernens vndique suum subuerti dominatum, conatus est nouum hunc discipulum æternæ vitæ exortem facere. Persuadet ergo illi, vt non in ipsa vrbe baptismum suscipiat, sed in quodam Martyrum templo, tribus inde dissito stationibus, illuminationis suscipiat sacramentum: procurauit autem vt in eodem ipso templo Canonica quædam ipso tempore ab infausto corriperetur genio. [mox resilit visa Canonica energumena:] Cum ergo illi templum essent ingressi, repererunt eam veluti epileptica ægritudine humi stratam. Quam cum Rabbulus vidisset, auertit se vt abiret, dicens: Non fio Christianus; hæc enim omnino a Diis punitur, quod Christianam sit religionem complexa. Et me quoque eadem manent.

[15] Sanctus vero vt exterritum eum vidit, iamque a proposito resilientem, Deum obnixe precatur, vt pessimi dæmonis technas elidat, nouique sui discipuli misereatur. Tribus ergo horis elapsis, vix tandem illi persuadere potuit, dicens: Hæc inimici fraus est. Illa suorum criminum pœnas exoluit, quodque sanctum habitum, quem gerit, inhonorarit. Et si ingredi libuerit, [sed fatente dæmone, eam propter sua peccata puniri,] neque illud ex eius ore dæmon ipse fateatur, non postulo deinceps verbis meis habeas fidem. His ille auditis, induci se passus est, vt templum denuo ingrederetur, probaturus num vera essent, quæ Sanctus dixerat; iam enim e templo recesserat. Ingressi ergo reperiunt illam a Deo punitam, magna voce confitentem, quam ob caussam dæmonis tradita esset potestati. Rabbulus auditis eius prauis actibus, & cernens ita se rem habere vt Sanctus dixerat, [baptizatur,] ait: Vere illa flagitiorum suorum pœnas exoluit. Ac deinde sincera fide sacrum suscipit baptisma.

[16] [veste interim crucibus vndique repleta.] Alia plurima per eum Deus fecit miracula. Nam cum a cælesti prodiret lauacro, inuenta est eius vestis vndique crucibus a summo ad imum referta: quæ res haud leue attulit ad eius roborandam fidem momentum. Ciues vero conspecta hac repentina mutatione & miraculis, cum vxoribus & liberis Christo crediderunt; [Ciues baptismum petunt,] itaque prompto animo, vt prius etiam quam de rebus diuinis pro more habendis sermonibus instituerentur, festinarent sigillum sacri baptismatis accipere.

[17] Sanctus vero Alexander experiri volēs, num serio crederēt, edicit omnibus: Prius operibus fidē probate; ac deinde consignabimini. Si quis igitur idola domi suæ habeat, [& prius confractis omnibus idolis,] ea proferat in medium, & propriis manibus confringat. Quæ cum illi audissent, certatim (quis enim in eo segnis esset?) sua & parentum idola comminuebant: licebatque eo die isthic mirabilia diuina contemplari. Si quis fidem mentiri, atque abdere idola voluisset, non poterat. [impetrant,] Quisque enim priusquam ab alio accusaretur, contendebat propria sua efferre: nouerant enim mutua arcana. Atque ita ipsi, cum omni quisque familia, purgati sunt, [feruentes in fide.] & exiguo tempore in fide confirmati, omnes sacro baptismate dignati sunt; ac deinde cum vxoribus & liberis eo studio fidei propagandæ exarserūt, vt Principes coacti sint eos omnes qui veritati aduersarentur, exilio multare.

[Annotata]

a Igne cælitus elicito, vt infra innuitur.

b Dolendum has expleri lacunas alterius codicis opera non posse. Rabbulum hunc esse, siue Rabulam, ex sequentibus patet. At quæ vrbs illa fuerit, nobis non constat. Viguisse adhuc plurimis locis ea tempestate idololatriam in Syria, patet ex S. Porphyrij Vita 26. Februarij.

c Hæc lacuna fortassis Rabuli Thrasonicam orationem absorbuit, nisi quæ sequuntur illius pars sunt.

CAPVT III.
Rabbuli vita anachoretica; vxoris filiarumq; monastica.
Eius Episcopatus. Latrones ab Alexandro conuersi.

[18] Sanctus ergo cum videret omnes fide suscepta gestientes, Deoque gratias agentes, ait eis: Hactenus lacte estis nutriti; [Alexander docet paupertatem Euangelicam:] at si quis solidi cibi esse particeps cupit, & perfectus Christianus fieri…. possessiones suas, & det pauperibus: nec sollicitus sit de crastino, & habebit thesaurum in cælis. Sed quærat, iuxta quod scriptum est, regnum cælorum & iustitiam Dei, & hæc omnia affatim ei adiicientur. [Matth. 6. 33.]Hæc grauia & dura visa sunt quibusdam, qui amplas habebant facultates. At Rabbulus discipulus dixit: Non sum ego perfectus Christianus? at qua ratione possum hæc facere? [Rabbulum contradicentem,] Quis enim multitudinem domesticorum meorum nutriet, si id egero? Hic mera fraus est. At si vis, ipso facto id mihi persuade, & me liberosque meos vel die vno sustenta; tum demum credam quæ dicis. Si id in vrbe præstare haud vales, quid si in solitudinem exierimus? Respondit B. Alexander: Sume liberos tuos, atque alios quot volueris, & in quampiam illos deduc solitudinem; & si vestri curam non gesserit Dominus, ne mihi deinceps fidem habeas. Rabbulus ait: Id si feceris, exequar vniuersa quæ scripta sunt.

[19] Assumptis igitur liberis suis, & quot voluit aliis, maxime B. Alexandrum cupiens tentare, [cum liberis & aliis ducit in solitudinem:] in vastam eos solitudinem deducit, numquam humano, vt videbatur, calcatam vestigio. Cumque die toto iter egissent, sub horam vndecimam substiterunt in medio duorum montium. Et Rabbulus quidem vias circumspiciens ridebat. B. Alexander autem iuxta consuetudinem statim precationi se dedit. Cumque simul verspertinum hymnum complessent, fiduciæ magnanimi athletæ sui respondit piissimum numen. Misit enim Angelum rustici specie, [iis recentes cibos affert Angelus.] iumentum agentem mundis & calidis onustum panibus, & duabus ollis obsoniorum vtrimque dependentibus, in quibus olera erant & legumina. Tunc B. Alexander Rabbulo dicit: Surge, accipe, & noli incredulus esse. Is vero longo tempore attonitus hæsit ita secum ratiocinans: Vnde in loco deserto rusticus homo tot & tales habuit panes? Et nos quidem toto die incedentes vix in hunc peruenimus locum: omnino igitur ipsum oportet noctu domo discessisse, vt huc tandem hoc tempore perueniret: necesse proinde est, vt hodie panes illi cocti nō sint: vnde ergo calidi sunt? Atque hæc animo voluens, admirabatur Christi virtutem. Dicit autem ei qui aduenerat: Vnde venis? aut quis te huc misit? Angelus vero; Meus me Dominus misit. Sumptis ergo cibis illum qui rusticus videbatur dimiserunt: qui ad exiguum spatium progressus, subito videri desiit. Suscipientes cum gratiarum actione quæ iis a Domino Iesu missa erant, manserunt isthic ea nocte. Postridie in vrbem reuersi sunt.

[20] [Rabbulus,] Rabbulus autem hoc miraculo in fide confirmatus, volens absque vlla distractione diuinæ vacare contemplationi, quæ Reip. erant, ei resignat; vxori, quæ eius erant, restituit, & filiabus atque ancillis. Acquieuit vero vxor viri sui consilio, constructoque monasterio in eo cum filiabus & ancillis Deo toto corde seruiuit. At Rabbulus seruos manu misit, [consentiente vxore, & cum filiabus sanctimonialem vitam amplexa,] quæ rationi consentanea essent vitæ subsidia iis largitus; possessiones vero ac vestes diuendens, pretium in pauperes erogauit. Atque in eremum secedens eo assidua exercitatione processit, vt non videretur humano amplius corpore circumuestitus, in ieiuniis, vigiliis, precibus perseuerans, & cum Christo indesinenter colloquens, dolens de præterita ignorantia. [secedit in eremum, ibiq; sancte viuit:]

[21] At benignus & misericors Deus, qui solus mala non recordatur, qui dixit, Glorificantes me glorificabo, id quoque promissum erga eum compleuit, neque diu bonum suum seruum abscondit, [creatur Episcopus Edessenus:] sed velut luminare mundo ostendit. Nam cum decessisset a Episcopus Edessenus, vniuersa ciuitas ac circumiecta regio eum Pastorem poposcit. Plurimorum igitur suffragiis deligitur populi Princeps. Est autem b Edessa metropolis Mesopotamiæ.

[22] Ordinatus Episcopus, portus quidā diuinæ cognitionis factus est, non solum Syriæ, Armeniæ, Persidi, sed & toti propemodum orbi terrarum. Erectæ in ea vrbe sunt iam olim diuino nutu linguæ Syriacæ scholæ in vicinarum ciuitatum commodum. [suorum saluti studet:] Nam viri principes atque alij locupletes liberos suos eo institutionis gratia ablegant. Sacrum igitur principatum adeptus Rabbulus studuit, cooperante Spiritu sancto, omnes in veram & stabilem fidem adunare, & scilicet quæ Magister suus, sedulo actitare. Et vere de eo licet illud pronuntiare: Sufficit discipulo si sit sicut & magister eius. Exponam vero & aliud Beati huius benefactum, proderit enim legentibus. [Matth. 10. 25.] Viduarum & pupillorum erat pater. Exteros Gentilium filios bis in mensem e schola ad se euocabat, [pueros Gentiles in fide instruit:] eosque verbum veritatis docebat. Ac suscepto sancti Spiritus signaculo, eoque pacto maximum consecuti emolumentum in patriam reuertebantur, & successu temporis bonis assueti moribus, eosdem liberis suis in hoc vsque tempus inserunt. Ita in illis quoque partibus Christi gratia effulsit. Id vero egit non duobus aut tribus, [30. annis viuit in episcopatu,] sed totis triginta annis. Et hæc illius præclara facinora ac virtutes, propter magistri eius certamina retulimus: nec enim illo minus laborauit. [vir sanctus.] Et vere illud possum asserere eiusmodi fuisse eius acta, vt Elisæi Prophetæ conditionem exæquare videatur. Et hæc quidem nouus ille discipulus. [4. Reg. 2. 9.]

[23] At pater ratione præditi gregis Alexander, eum ita præclare affectum intuens, & intelligens posse eum aliis ad Christum viam commonstrare; reliquos vero pro temporis opportunitate fidei obedire; animo exultabat, ipsa re expertus, omnia possibilia esse credenti, & paratum esse Deum optima largiri eum rogantibus. [Marc. 9. 22.] Ceterum perpendebat, quid a se nunc Christus exigeret. [Alexander, ne Episcopus fiat, clam profugit:] Populus vero omnem mouebat lapidem, vt eum secum retineret propter immensam qua eum omnes complectebantur caritatem, vt eum quoque Pastorem sibi deposcerent. Quod cum ille didicisset, meditabatur clam vrbe excedere. Ciues autem perspecto eius consilio, vt ne, quem vere Patrem agnouerant, eo priuarentur, custodes ad portas vrbis statuerunt, qui diu noctuque ne ipse profugeret cauerent. Cum ergo præreptam sibi egrediendi facultatem videret, nocte in sporta dimissus e muro est a discipulis, vti Beatus olim Paulus, atque ita vrbe excessit. [2. Cor. 11. 33.]

[24] In solitudinem bidui itinere progressus, incidit in c latronum latibula, in quibus dux latronum morabatur, qui triginta sub se habebat viros sceleratos, quos nec vrbs vlla nec regio effugit, quin eorum nefariis flagitiis fœdaretur. Hæc cum a multis audiuisset Alexander, precatus est Deum, obsecrans sibi improborum illorum animas daret, quas ipsi vicissim offerret. Videns Deus optimum eius propositum, annuit postulatis. Nam cum in ducem latronum incidisset, ei fidei mysteria exposuit. Qui eius verbis compunctus, ac sincere credens, gratiam sancti baptismatis suscepit. Cum vero diuino eo munere esset dignatus, & primum a sacro lauacro egressus, [Ducem la tronum conuertit, qui in albis moritur:] dicit ei B. Alexander: Petiisti quidpiam cū ad sacrum lauacrum accederes? Omnino, inquit ille. Quid vero petiisti? ait Alexander. Vt, inquit, Deus breui animam meam suscipiat. Cumque hebdomade vna superuixisset, & præteritorum scelerum vehementer eum pœniteret, octauo die ad Deum migrauit.

[25] Qui ei adhærebant viri triginta insolitum hoc prodigium contemplati, & ipsi ad S. Alexandrum accedunt, flagitantes vt & ipsos dono Christi dignaretur: [socios conuertit,] & sincero animo Dominum nostrum Christum confessi, baptismo quoque abluti sunt. Tanto vero tamque inflammato studio fidem complexi sunt, vt illam latrocinij domum in monasterium conuerterint, atque ibi ea animi contentione virtutem coluerint, vt breui coram Deo pretiosi inuenti sint. B. Alexander, vt eos vidit sufficienter iam in fide perfectos, [qui omnes præclari monachi euadunt.] qui & alios possent instruere, Præsidem eis constituit, leges præscripsit, amplius eorum animos confirmauit, & bene precatus iter antea susceptum prosecutus est, gaudio exultans.

[Annotata]

a Agemus 30. Ianu. de S. Barse, vel Barso, Episcopo Edesseno, cuius successor S. Eulogius an. 381. Concilio Constantinopolitano interfuit, & colitur 5. Maij.

b Plura de Edessa alibi, quæ hic Ἄιδέσσα dicitur. Eusebius lib. 2. hist. Eccl. cap.1. [Edessa vrbs.] Vsque ad hanc ætatem (Constantij nempe imperium) ab eo tempore (quo S. Thaddæus Apostolus Edessenos conuertit Regemq; Abgarum) tota Edessenorum ciuitas, Christi confessioni constanter adhæret. Theodoretas, Rabbuli æqualis, Philothei cap. 8. Est autem Edessa ciuitas maxima & populo frequentissima, & quæ pietate insigniter exornatur.

c S. Hieronymus in vita S. Malchi, quam dabimus 21. Octobr. De Berœa Edessam (60. millibus inde distantem) pergentibus, vicina est publico itineri solitudo, per quam Saraceni incertis sedibus huc atque illuc vagantur, & latrocinia, vt sequitur, late exercent.

CAPVT IV.
Cœnobium ad Euphratem constructum.

[26] Bidui itinere ad Euphratem peruenit, eumque traiecit spiritualis Iacob. Hic cum fixum dolium reperisset, interdiu quidem preces in montibus peragebat, nocte autem a in eo dolio morabatur. Ille virgam gestans idem flumen transmisit, [Habitat ad Euphratem:] orans panem quo vesceretur, quaque operiretur vestem sibi tribui, atque isthic viginti annis habitauit. Quæ cum memoria repeteret B. Alexander, Deum obtestatus est, vt sese alterum veluti Iacob efficeret. Annuit benignissimus Deus. Ergo suam illiusque sortem conferens, ita cum animo suo loquebatur: Ille pastor erat ratione carentium ouium, ego rationalium fieri cupio: [cum Iacob Patriarcha confertur:] ille post septimum annum merita frustratus est mercede; ego post annos septem a Domino meo gratiam consequar: ille viginti per annos homini seruiuit, quatuor sibi vxores comparauit, ex iisque prolem suscepit; ego annis viginti Domino meo seruiens, quatuor diuersarum linguarum choros illi b congregaui: ille fratrem metuens, octo gregibus ordinatis eique obuiam missis, vitam seruauit; ego per octo choros Deo hymnos concinentium, salutem suscipio: ille duodecim filios carnales habuit; ego duodecim ex diuinis Scripturis lectiones. Hæc meditabatur, per interualla in illo ante scripto dolio degens.

[27] Conuenerunt autem ad eum viginti annorum spatio viri quadringenti, cōtendentes præclara & inculpata eius institutione in familiam Christi adscisci, inducti ab eo vt dignos sese præstarent regno cælorum. [discipulos congregat,] Erant hi quatuor linguis distincti, videlicet Latini, Græci, Syri, Ægyptij. Hos in octo choros partitur, vt alacriter & assidue canerent & psallerent Deo laudes, constructo ordinatoque monasterio. Normam vero & officia duodenis ordinibus descripsit, iuxta eam precationem quam auspicatus erat in dolio. Licet vero etiam in hoc fidem admirari generosi athletæ, quod cum tot Fratrum curam gereret, nulla omnino earum rerum quæ ad quotidianos vsus accommodatæ sunt, sollicitudine angebatur, sed iuxta Euangelium solum quæ in diem necessaria erant procurabat: quod supererat, id omne pauperibus largiebatur. [Matth. 6. 34.] Habebant vero cuncti singulas tunicas, [numquam de crastino sollicitus:] atque in his omnibus singularem percipiebant ex diuinis sermonibus voluptatem, & futurorum spe nutriebantur.

[28] Attendebat autem seruus Dei Alexander iis quæ in traditis diuinitus voluminibus descripta sunt, ita accurate & sedulo, vt ne vnus quidem eum apex præteriret; sed fieret omnium magnorum virorum, quorum tradita litteris gesta, imitator. Et primum in regula sanctæ institutionis, normam Apostolicam suscipit, statuitque c Tertiam, Sextam, Nonam, & simul Nocturnum. Deinde vero expendit, quid Deus exigat, [septies orandi regulam seruat:] & reperit vbique septimum numerum predicari, quemadmodum dicitur, Septies in die laudem dixi tibi; & illud statuit exequi: quod & perfecit, septies interdiu, ac noctu septies concipiens preces. Septennio hunc secutus est tenorem. [Psal. 118. 164.]

[29] Inquisiuit postea denuo, quid aliud exigatur; & reperit dictum a Propheta: Et in lege Domini meditabitur die ac nocte. [Psal. 1. 20.]Quærebat ergo secum, qui fieri id posset. atque ita ratiocinabatur: Equidem si id fieri non posset, sanctus Spiritus per Prophetam id minime nobis præscripsisset. Et volens rem tantam petere a Deo, [perpetuæ hymnodiæ instituendæ gratiam] non audebat, ratus esse eam humanis altiorem viribus. Tunc illius subit animo, Christum quotidie nos ita hortari: Petite, & dabitur vobis; pulsate, & aperietur. &: Omnis qui petit accipit; & pulsanti, aperietur. & rursus: Omnia possibilia sunt credenti. [Matth. 7. 7. & 8.] Hæc secum animo reuoluens, ait: Si Dominus noster, vt est benignissimus, [triennio feruenter petit;] hortatur nos vt a se bona omnia postulemus; quid nos propter inertiam nostram negligimus petere? [Marc. 9. 22.] Et triennio integro perseuerauit, ieiuniis & orationibus vacans, & obsecrans Deum die ac nocte, vt quod cælestium virtutum est opus, ab ipso perfici posset in terra. At benignus & misericors Deus cernens boni serui sui caritatem, & desiderium, ac studium inflammatum, hoc quoque illi concessit, [a Christo sibi apparente impetrat:] clare illi apparens, & dicens: Statue petitionem tuam, & stabilietur in terra, vsque ad consummationem seculi, iuxta verbum tuum. Et hoc ipse nobis veluti ex alterius persona confessus est. Nam quemadmodum olim beatus Apostolus Paulus, alterius assumpta persona reuelationem sibi factam enarrauit, ita & Apostoli imitator Alexander. [2. Cor. 12. 2.]

[30] Cum igitur hoc illi patefactum esset mysterium, regulam quærebat iuxta quam id perfici opus posset: & perspecta naturæ imbecillitate, hærebat anceps animi. Omnem enim veterem ac nouam perscrutatus Scripturam, &, quotquot omni ætate extiterunt, viros magnos contemplatus, neminem reperit, qui mirabile hoc opus in terris exacte peregisset, cuius imitatione suum expleret sanctum desiderium ad multarum salutem animarum. [24. ordines psallētium constituit.] Magistrum igitur sibi legit architectum vniuersorum: & quemadmodum hic in prima mundi creatione quosdam terminos limitesque præfixit, ita & vitam ipse ordinat, dicens: Deus in prima rerum conditione horis quatuor & viginti diem ac noctem definiuit: nos igitur quatuor & viginti ministeriis cursum diei ac noctis perficiemus, Deo hymnos accinentes. Saluator noster iubet nos conseruis nostris mutuas offensas septuagies septies condonare: & nos cum totidem d genuflexionibus mittamus ad Deum preces. [Matth. 18. 12.] Dominus meus diem & noctem augeri ordinate constituit: [multas genuflexiones, &c.] & nos tali constitutione hymnos indesinenter illi offeramus. Saluatorem meum in terra Angeli glorificauerunt: & nos cum Angelis glorificemus. Et iussit omni diuini officij acoluthia absoluta, Lectionibus seruatis, ministeriis peractis, cum illis hymnologiam sanctorum Angelorum nocte ac die septuagies septies decantari; ea est autem: Gloria in altissimis Deo, & in terra pax, in hominibus bona voluntas.

[31] Hæc cum egregia instituta in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti sanxisset, denuo scrutatur quid exigat Deus; & reperit in Euangelio, ex omni discipulorum numero delectos esse septuaginta, qui regnum Dei nostri euangelizarent: Deum precatur vt & e suis pari numero deligat, fidei zelo inflammatos, qui valeant Gentilibus Verbum Dei prædicare. [Luc. 10. 1.] Et hoc quoque ei Deus concessit, [designat qui prædicent Ethnicis:] atque ex omni turba discipulorum eius, vti ille postularat, septuaginta fide potentes designauit. Narrabo rem, vti gesta est, ex fide. Cum octo essent ordines perfecta fide exculti, quique longo tempore cum gaudio ac iubilo cordis ad Deum preces & hymnos fundebant; ita secum ratiocinabatur Sanctus: Ne quando in hac tanta curarum vacuitate negligentia aliqua surrepat, rursumque carnalem, vt fieri solet, afflictionem inducat. ac simul centum quinquaginta nominatim accersit, generosos Christi pugiles, vere lorica fidei tectos, & galea salutis, [150. secum ducit in eremum,] & gladio sancti Spiritus armatos, itaque illos affatur: Fratres, probemus nos ipsos, num simus fide perfecti, & peragremus solitudinem hanc horrendam Gentilium, ostendamusque operibus, non solum verbo, quod ex corde crediderimus Deo. Volebat igitur primum in Ægyptum proficisci, & Gentiles isthic, qui a se fabrefacta idola venerabantur, catechesi instruere; & ducebatur a Spiritu sancto. Illi autem eius vere discipuli audito hoc consilio constituerunt incessanter eum sequi. Beatus vero Alexander omnino cupiebat ex eo loco migrare, neque hoc vlli indicauit. At simulans se Fratres, qui in eremo essent, visitare velle, monasterio virum quietum & sanctum, [Trophimo reliquis præfecto.] ac vere Patrem præficit, Trophimum nomine, quem cum idoneis monitis instruxisset, ceteros pro more esset adhortatus, facta oratione, discedit.

[Annotata]

a Græce est: ἐν ἀυτῳ τῳ πίθῳ.

b Προσοικείωσα, in eius domum vel familiam adsciui. Non ergo hæc principio dicta commorationis ad Euphratem.

c Hunc seruatum Apostolis psalmodiæ ritum, patet ex Actibus Apostolorum cap. 3. 1. & cap. 10. 9. Qua de consuetudine alij plura.

d Euagrius lib. 1. hist. Eccles. cap. 21. genuflexiones crebras ac prope assiduas Syris monachis in vsu tradit fuisse. ἐισὶ δὲ γονάτων ἀυτοῖς συχναὶ καὶ ἀδιάκοποι κλέσεις. Genuum frequentes inflexiones & inclinationes vsurpant. De Magni Simeonis Stylitæ admirandis inclinationibus egimus 5. Ianu. in eius vita.

CAPVT V.
Iter per solitudinem & limites Romani Imperij. miracula.

[32] Transmittit rursus cum discipulis, quos delegerat, Euphratem Alexander: inde in Persicam solitudinem abeunt, nihil omnino secum rerum necessariarum deferentes, præter descriptas in membranis sacras litteras. Vnica induti tunica versabantur in inculta solitudine, assidue die ac nocte canonem sacræ hymnodiæ exequentes. Contigit deinde, vt magis eorum virtus probaretur, [Cum suis in eremo baccis victitat:] eos corporis necessitatibus tentari: nam multis diebus solis arborum baccis victitabant, itaque incedebant. Oblocuti autem sunt viro sancto triginta ex iis, eumque ita affati, vt olim illi S. Moysen: Eduxisti nos in hanc solitudinem vt fame enecares. Et cupiebant clam ad monasterium reuerti; idque inter sese agitabant consilium. [Exod. 16. 3.] At viro sancto diuinitus id patefactū est; vt nihil eum celabat Deus, [murmurantes quosdam remittit ad cœnobium.] cum vere, vt alter Moyses, esset fidelis in omni domo eius. Conuocat igitur eos, & vt incredulos increpat, verbisque castigatos dimittit, vt ad monasterium vnde discesserant reuertantur, magna voce inclamans: Credite mihi Fratres, hodie visitabit nos Deus, & vestram incredulitatem arguet.

[33] Cumque haud longo spatio recessissent, misit Deus, vt prædixerat Sanctus, Tribunos Romanos & milites, qui cuncta iis bona attulerunt, rogaruntque vt ad ipsorum a castella diuerterent, iisque benedicerent. Sunt enim ad confinia Romanorum ac Persarum castella, Barbaris opposita, decem ac viginti inuicem distantia milliaribus. At Fratres qui stationem suam reliquerant, [ ceteris cibos afferūt Romani milites;] hos eminus aduentantes conspicati, ac vere rati euenisse quod vir sanctus prædixerat, confirmati sunt in fide, & quidam eorum pœnitentia ducti ac humi procūbentes, valedixerunt fraternitati: alij vero qui cum eo erant, abierunt in interiorem solitudinem, & isthic vsque ad mortem permanserunt. Beatus vero Alexander iussus a Spiritu sancto, quemadmodum & olim beato Apostolo Petro accidit, cum militibus illis ire, continuo eos sequitur, & totum obiens b limitem, omnes in fide confirmabat, [quorum castella visit,] pauperes nutriens vt Pater, diuites vero vt egentibus benefacerent, adhortans. [Act. 10.] Tantus autem eius verbis factus est motus animorum, vt multi tabulas ac lites aduersus creditores instructas, [magno quæstu spirituali:] coram eo prolatas comburerent.

[34] Consurrexerunt autem quidam viri scelerati diuitiis affluentes, & diabolicis tenebris inuoluti, & dixerunt: Accessisti huc, vt nos depauperares. [quorumdam auaritia triennij siccitate castigata;] Hos vero diuinis beneficiis ingratos execratus est Sanctus, atque in eorum c castro tres ipsos annos omnino non pluit. Postea vero intellecta plagæ huius caussa, vnanimes concurrerunt, vt eius rei auctores e castro exterminarent. Qui terrore perculsi ad ecclesiam confugerunt, & profusis lacrymis noxam diluerunt: ceteri vero metuentes ne & ipsi paria paterentur, d Romanos Episcopos adiere, vt cum litteris legatos mitterent ad B. Alexandrum, quem audierant Antiochiæ esse. Huius igitur rei diligentem curam gessere, arbitrati eum Antiochiam abiisse vt Ducem exercitus contra ipsos interpellaret. Episcopi eo audito, Sanctum continuo per litteras obsecrarunt, [quam precibus suis propulsat;] vt pro castro apud Deum intercederet, atque incolarum misereretur. Vt litteras legit vir sanctus, didicitque populi calamitatem, amare coram Deo collacrymauit, &, Quis ego sum, inquit, Domine, quod ita me exaudisti, & populum innocentem afflixisti? Gratias tibi semper ago Domine, quia me peccatorem exaudisti. Et nunc benignitatem tuam deprecor, vt miserearis pauperum, & trium illis annorum sterilitatem fructuum vbertate compenses, ea que re mihi declares, seruum me tuum esse. Hæc precatus, minimeque ambigens, quin Deus postulata esset largiturus, homines illos dimisit, dicens: In nomine Domini nostri Iesu Christi ite fratres. Euenit vero, [at sontes diuinitus puniti:] vt prædixerat, talisque circa illud castrum anno quarto fertilitas extitit, qualis antea numquam. At vero in viros illos deinceps ira Dei desæuiit: nam intra paucos dies liberi eorum extincti sunt, pecora a Barbaris abacta, domus a latronibus direptæ; plane vt omnes intelligerent, hæc illis omnia euenisse propter viri sancti indignationem.

[35] Sanctus cum omnem solitudinem peragrasset, cum Fratribus assidue psallentibus, venit in ciuitatem Salomonis, cuius in libris regnorum mentio fit, quam in solitudine ædificauit, e Palmyram. Ciues Fratrum multitudinem eminus conspicati, [a Palmyrenis exclusus cum suis.] (Iudæi enim sunt, licet dicantur Christiani) vbi propius accesserunt, portas illis occluserunt, ita inuicem colloquentes: Quis tot homines alet? si in vrbem ingrediantur, omnes famem patiemur. Vt id Sanctus vidit, Deum collaudauit, dicens: Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine. Bono animo estote Fratres; quando minime exspectamus, visitabit nos Deus. Barbari vero, qui in iis locis degebant, exhibuerunt eis non vulgarem humanitatem. [cibos a Barbaris accipit:] Cum tribus diebus in eremo morarentur, misit Deus iuxta verbum viri sancti f camelarios quatuor mansionibus ab vrbe distantes, qui omnes varia iis bona attulerunt. Accipientes ea, & Deo gratias agentes iis fruiti sunt ipsi, & hortante viro sancto etiam cum mendicis illius vrbis, quæ missa sibi erant, participarunt.

[36] Quidam vero e Fratribus viri industrij ex commiseratione consilium inierunt, vt propter præteritam molestiam multitudo Fratrum tantisper recrearetur: atque ex ipsius sententia parauerunt diuersa fercula, quæ sciebant Fratribus conducere. Et volens eos docere vt superiores esse se humanis passionibus scirent oportere, dum illi omnia sollicite parant, [suos promptam obedientiam & mortificationem docet.] repente iuxta consuetudinem accipit sancti Euangelij volumen, atque in viam se dat, dicens: Gloria in altissimis Deo, & in terra pax, in hominibus bona voluntas, (consueuerat enim, cum proficisci vellet, id agere) præcipiens ne quid eorum quæ præpararant attingerent. Ergo illi cuncta iam facta dimiserunt, suumque prosecuti sunt iter.

[Annotata]

a Græce est: ἐις τοὺς κασέλους ἀυτῶν. ac deinde κάσελλοι γάρ ἐισι μετα ξὺ Ῥωμαίων καὶ τῶν Περσῶν.

b Græce: καὶ διελθὼν διὰ παντὸς τοῦ λιμίτου. Theodoretus Philothei cap. 2. ait ad Euphratem limitem esse Romani imperij. Festus Rusus de Adriano scribit: Inuidens Traiani gloriæ, sponte Armeniam & Mesopotamiam & Assyriam reddidit, ac medium inter Persas ac Romanos Euphratem esse voluit.

c Græce: ἐις τὸ κάσρον ἐκεῖνο. & mox: ἐκ τοῦ κάσρου.

d Græce: προσῆλθον τοῖς Ἐπισκόποις τῶν Ῥωμαίων.

e 3. Reg. 9. 18. Ædificauit ergo Solomon … Palmiram in terra solitudinis. [Palmyra vrbs.] 2. Paralip. 8. 4. Et ædificauit Palmiram in deserto, scilicet Syriæ superioris Ptolemæus, aliiq;, & noster hic auctor, Παλμυρὰν scribunt. Distat ab Euphrate itinere vnius diei.

f Græce: Καμηλαρίους.

CAPVT VI.
Antiochiæ gesta, tolerata.

[37] Cvm quatridui essent itinere progressi, pertigerunt ad locum, vbi illius frater vterinus magnæ congregationis erat Archimandrita: statuit autem explorare an secundum Euangelium ambularet; & Fratre vno secum assumpto, ianuam pulsat. Ianitor vero, Præstolare, [Petri fratris sui cœ nobium inuisit:] inquit, tantisper; sine primum ad Præpositum referam: & tunc ingredieris. Non acquieuit Alexander, sed secutus est Fratrem, explorare cupiens num aduersus Fratrem ilum commoueretur Præpositus. At sanctus illius frater Petrus (id enim erat ei nomen) illum post triginta annos conspicatus, continuo agnouit; (Natura enim ingeneraturm est, [eius explorat virtutem:] vt etiam inter ignota proprium agnoscamus) & humi procidens pedes eius complexus, rogabat vt quod factum erat condonaret. Sanctus vero austerius illum increpans, ait: [Gen. 18.] Pater noster Abraham ipsemet prehensabat peregrinos, iisque ministrabat. Dominus vero noster Iesus Christus eadem nobis præcepit. [Matth. 25.] Et excusso vestimento suo, discessit. Sanctissimus autem Petrus & Fratres omnes cum fletu rogabant, vt vel diem isthic vnum moraretur: nec annuit; verum ad paupertatem eos & diuinum amorem hortatus, abiit Antiochiam.

[38] Antiochenus autem Episcopus a Theodotus cum improborum quorumdam hominum & hypocritarum instinctu sinistram de Alexandro opinionem animo imbibisset, [Antiochia arcetur ab Episcopo:] vbi didicit eum in vrbem aduenisse cum grege assidue psallentium monachorum, iussit iniuriis ac plagis affectos expelli. Qua facta nefariis hominibus potestate, immaniter Dei seruos diuexarunt, [noctu ingressus,] atque vrbe exturbarunt. Sanctus vero cernens diaboli conatum, clam media nocte cum Fratribus in vrbem ingreditur; cumque veteres quasdam thermas reperisset, hic iuxta morem suum assiduam instituit hymnodiam. Episcopus vero eorum intellecta audacia, grauiter quidem stomachatus est, manum tamen iis rursus iniicere ausus non est: metuebat enim turbas, quæ veluti vnum e Prophetis Sanctum reuerebantur, [magni fit a populo:] audientes & cernentes quæ patrabat prodigia; vnde relictis ecclesiis ei adhærebant, admirandæ eius doctrinæ attendentes.

[39] Cernens autem quantam vim sua habuisset in audientium animis adhortatio, ac paratos esse omnes exsequi imperata, [xenodochium erigit:] plurimumque sibi honoris & gloriæ deferri, opportunum tempus ratus, statuit & pauperum eius vrbis curam suscipere. Atque in hoc admirari licet viri sancti magnanimitatem, quod rerum omnium egenus, vndique extorris, studio suo curare ac moliri xenodochium valuerit. Conuocatos igitur ad se opulentiores & pro diuina, quæ ei inerat, prudentia admonitos permouit, vt xenodochio necessaria præberent. Insigni quoque vsus libertate Ducem exercitus, & Episcopum arguit, quod multa quæ essent muneris sui negligerent. [omnes libere monet.] Et, vt verbo absoluam, Pædagogus erat & Magister omnium.

[40] Hæc atque alia cum viderent quotidie Clerici, mirari quidem videbantur, tamen pristinam animo retinebant b inuidiam. Malchus vero quidam Subdiaconus, homo superbus, ad Episcopum accessit, dicens: [accusatur apud Episcopum ab inuidis Clericis:] Vnicam hanc habebam sustentationem, ex iudiciorum potestate: & eam mihi Alexander monachus ademit; nec solum eam, sed & Ecclesiæ gloriam: & facti sumus omnibus ludibrio, assiduum Pædagogum nacti. Hic est præstigiator ille, qui aduersus S.P.N. c Porphyriū vrbem concitauit, & plurima ei consciuit mala. Hic est, qui oculos hæreticorum fuligine infecit. Hic est, qui Episcopis, & Præfectis, fortassis etiam & dæmonibus, terrorem incutit; vbique sui similis. Hic mortem contemnit, & facessit omnibus molestiam. Et nunc huc ingressus eadem agitat. Hic igitur si in ciuitate permanserit, nobis ex ea erit iam alio abeundum, quia omnibus deinceps ludibrio erimus. Sed precor Angelum vestrum, vt mihi potestas detur eum vrbe exturbandi.

[41] Ea accepta potestate, cum turba d lecticariorum aggressus est virum sanctum, [a Malcho Subdiacono alapā cæditur:] & effreni abreptus iracundia statim illi alapam infligit, dicens: Egredere ex hac vrbe sceleste. At Beatus veluti agnus innocens nihil respondit, sed mansueto animo illam hominis tulit procaciam, id solum effatus: Et erat nomen seruo illi Malchus. Adstantes hoc ita ad rem apposito sermone audito, viri prudentiam sunt admirati. [Ioan. 18. 10.] Cum ergo multi aduersum sanctum virum conuenissent, nihil ei incommodare valuerunt, populo eum defendente. Hæc ergo renuntiant Episcopo. Posteaquam inter se contulere, Ducem adeunt, [A Duce Orientis, vrbe pellitur:] vnumque id beneficij & gratiæ loco postulant, vt Sanctum e Chalcidem Syriæ vrbem releget, ac Fratres cum eo vrbe pellat. Verum benignus Deus hac illorum improbitate ad maius vsus est bonum: vt discessurus e Syria vir sanctus post viginti annos spirituales suos filios maxima cum prouidentia reuiseret. Quod cum factum esset, in vrbem regressus, omnes in fide confirmat. Cum vero aliquo tempore isthic moraretur, obseruabatur a satellitibus, metu Præsidum, [clam redit:] atque a ciuibus qui magno illius desiderio tenebantur. Intellecta autem improborum hominum machinatione, stupebat & Dei longanimitatem, & ipsorum animi cæcitatem.

[42] Post aliquod vero tempus voluit iterum in peregrinum aiquem locum abire, [mendici habitu discedit:] & valedicere iis quibus iam sexto valedixerat. Et cum propter edictum Ducis palam egredi non posset, mutato habitu, mendici specie noctu discedit; factoque dierum aliquot itinere deuenit in locum quemdam, vbi illustrium pietate virorum monasterium reperit, Crithenium dictum; atque in illud ingressus cunctos salutat. [venit in Critheniū cœnobium.] Mirabatur vero cernens præclara instituta ac disciplinam, & maximam sanctorum Fratrum caritatem; secum vero ita ratiocinabatur: Vitæ institutum agnosco: disciplinam a meinuentam videre hic videor. At quis eam has in oras inuexerit, miror. Tantum itineris confeci, at nihil vspiam vidi simile. Ignoti tamen mihi Præsidum vultus. Hæc cum animo volueret, intelligit quis illud cœnobium instituerit; [a suis fundatum,] fuisse nimirum quempiam e suo grege: & Deo gratias egit, qui sibi in iis partibus laborum suorum fructus ostenderit. Eorum ergo collaudata caritate & alacritate, exiit rursus vt diaboli laqueis detentos venaretur. Sancti vero Fratres cernentes eum cuncta diligenter examinantem, [quædam corrigit.] & improbantem horti occupationem, vt quæ possit perfectæ virtuti afferre impedimentum, sancto Spiritu compuncti, intellexerunt hunc esse magnum illum spiritualium ouium pastorem Alexandrum, qui in Orientis partibus tanta splenduisset virtutis celebritate.

[Annotata]

a Theodotum Episcopum Antiochenum, de cuius Sedis tempore supra egimus, multis laudat Theodoretus: at nempe Porphyrium, de quo mox, & Theodorum Mopsuestenum, ei coniungit, lib. 5. cap. vltimo; vt facile sit agnoscere, haud satis defæcatam eam laudem esse.

b Haud alia validior, ad subruendam pietatem & virtutem machina, quam Cleri inuidia. Ea Christo olim mortem consciuit: ea multorum Christum imitantium sanctos conatus elisit.

c Magna vero laus est Alexandri, quod Porphyrio homini scelerato restiterit. Hic mortuo Flauiano, in cathedram Antiochenam intrusus sub annum 404. vt ex Palladij dialogo de vita S. Chrysostomi patet. Villagas quidam Nisibius Presbyter tunc Romam venit, exponens monasteriorum Mesopotamiæ gemitum & eiulatum, quodq; inter alia, ordinationem de Porphyrio factam, vt illicitam ac nefariam execrarentur. Indubie tunc inter illos Mesopotamios zelotas S. Alexander fuit.

d Græce: μετὰ πλήθους λεκτικαρίων. De his agit Meursius in Glossario. Mortuos efferebant.

e Chalcidicæ caput. diei minimum itinere Antiochia distat. De ea alibi.

CAPVT VII.
Monasterium Constantinopoli constructum.

[43] Inde abeuntem illum viginti quatuor e Fratribus secuti sunt, Christi milites, habentes thoracem iustitiæ, & galeam salutis, necnon gladium Spiritus, obsecrantes vt ab eo offerrentur Christo irreprehensibiles. Sanctus vero tantam cernens Fratrum alacritatem, & zelum, [Venit Constantinopolim, 24. e Crithenio sequentibus:] ac fidem, & quid sibi hæc vellent perpendens, didicit sancti Spiritus arcano quodam motu, sese in iis quoque partibus ad certamen vocari: eaque stimulatus cogitatione ad illud animum comparat, & Christum obtestatur, vt breui eius circa se voluntas fiat. Exaudiit haud diu post preces eius benignus Deus. Et cum a iuxta ædem sancti Martyris Mennæ moraretur, intra paucos dies conuenerunt ad eum generosi athletæ Christi ex omnibus istarum partium monasteriis, [multi se ei iungunt,] sane sentientes. Erant vero vniuersim e tribus nationibus, Romani, Græci, Syri, numero trecenti; & hos in sex choros distribuit, vt assiduam obirent hymnodiam, docuitque eos paupertatem; & iuxta pristinam regulam omnia ordinauit, [quos egregie instruit:] effecitque vt intra breue tempus omni virtute efflorescerent; & virtutis iis ostendit fundamentum: præfecit quoque iis b Quinquagenarios & Decuriones secundum Regulam. Et erant omni hora perseuerantes in diuina doxologia.

[44] Cum ergo videret populus constitutum certamen, assiduam confessionem, absolutam paupertatem, atque insolita quædam opera non sine miraculo perfecta, reuera tamquam ad benefactorem & magistrum alacriter concurrebant, atque ab eo de fide & futura vita edocebantur. [multos e populo erudit ad virtutem:] Et breui tempore factus est omnibus portus salutis, ac Pædagogus iustitiæ. Et si ipse siluisset, vita tamen eius magna voce clamabat, ac Dei præcepta adulterantes assidue arguebat; si qui inemendabiles manerent, eos qua vtebatur libertate percellebat. Maxime vero cernentes tantam paupertatem & integritatem, & nihil eos præter membranas, in quibus sacræ litteræ descriptæ erant, possidere, & indesinenter hymnodiam peragere, & veluti incorporeos viuere in corpore, attoniti Deum collaudabant, qui etiam in his partibus adeo admiranda ostenderet mysteria: terrena enim, vt ante scripsi, contemnebant, ac nulla omnino præsentium cura tangebantur.

[45] Cogitarunt vero quidam increduli gratiam tentare, & manserunt inter Fratres die ac nocte, volentes explorare, vnde alimenta Dei famulis præberentur: cernebant enim in dies escam illis paratam assidue reperiri, qua ipsi sufficienter vescerentur; residuum vero mendicis distribui, & nulla eos crastini cura angi. Sanctus vero cum sancti Spiritus instinctu didicisset eorum cogitationes, dicit Fratri se sequenti, nemine fores pulsante: Exi, & sume quæ a Domino missa sunt. At priusquam ille ad ianuam peruenisset, venit vir quidam candida indutus veste, & fortiter ianuam pulsauit. Qua aperta, reperit Frater cophinum refertum mundis panibus & calidis; [diuinitus intelligit] eum vero qui ianuam pulsarat, nusquam vidit. Erat enim Angelus, qui virum cum panibus isthuc stiterat, & discesserat. Dicit igitur Frater ei qui aduenerat: Quis te huc misit? At ille: c Panes ex furno extrahebam; cum mihi vir adstitit procerus, candido amictu, [panes sibi ac suis Angelo iubente afferris;] grauiter me vrgens, ac dicens: Affer panes hos omnes seruis Altissimi. Cumque locum ignorarem, iussit me sequi huc vsque: ille est qui fores pulsauit, atque illico videri desiit. Hæc cum audisset Frater ille, sancto Abbati renuntiat, cum Fratres iam mensæ accubuissent. Accipiens ille calidos panes apposuit. Quos cum gratiarum actione sumentes, quod superfuerat pauperibus fratribus largiti sunt. Obstupuerunt vero hac viri fiducia, qui secundum Scripturam de crastino minime esset sollicitus. [Matth. 6. 34.] Is vero cupiens Fratribus fidem inserere, [ea re suorum fiduciam excitat:] in medium aduocat eum qui panes attulerat, vt ex ipsius ore cuncta cognoscerent. Atque ita animæ Fratrum cum timore & amore ei deuinciebantur. Et hæc agebat, non vt sibi gloriæ quidquam accederet, sed quia in certamen erant deinde descensuri, exercebat illos prius, & animas eorum fide roborabat, ne cum in mediam arenam processissent, diffidentia deficerent.

[46] Commemorabo autem e plurimis miraculis nonnulla, quæ multis fuere manifesta. Volo enim vel per hæc demonstrare, generosum hunc athletam fuisse in domo Dei alterum Moysem. Consueuerat vir sanctus responsa a iunioribus discipulis exigere. Contigit igitur vt quidam ex ipsis, a Fratribus diuina prouidentia rationabiliter gubernatis, egressus, per vrbem temere vagaretur. Eo diuinitus cognito Alexander, [Fratris cuiusdam peccatum diuinitus cognoscit,] aduenienti illi occurrit, atque in ænigmate eum arguit, id solum vernacula eius lingua effatus, Κλέπτα, fur. ac deinde siluit, scire volens num eo verbo ad pœnitentiam moueretur, & peccatum confiteretur. Ideoque neutiquam curiose rem inquisiuit, ne hostis veritatis eum ad excusandum præ verecundia delictum induceret. Ille vero haudquaquam clare intellexit Patri culpam suam perspectam esse; sed lepore quodam id ab illo pronuntiatum existimauit; atque in cœpto progressus est. At sanctus pastor pro eo lamentabatur & obsecrabat Deum: & volens ei significare se prius illius peccatum probe cognitum habuisse, commoda oblata occasione, [& pœnitentiam,] castigat eum & a conspectu remouet. At rursus indurauit Satanas cor eius, & nolebat respondere. Verum post triduum compunctus, & se respiciens, statuit pœnam deprecari. Cumque id animo volueret, continuo id Sancto reuelatum est, & sequenti se Fratri ait: Abi, & dic Fratri isti: Quandoquidem emollitum est cor tuum, & tui te peccati pœnitet, ego te quoque pœna absoluo. Vt id Frater audiuit, ex secundo hoc miraculo facile intellexit, primum quoque delictum ei clare perspectum fuisse: & illud quoque cum lacrymis confessus est. Et saluatus est Frater, Magistri vestigiis post hæc inhærens.

[47] Aliud commemorabo miraculum, humana natura altius. Curam gerebat vir sanctus bonæ temperiei propter infirmos Fratres. Ollas igitur habebat fictiles, [suorum sanitati prospicit:] easque iussit repleri, & calefieri: & quatuor Fratres constituit, qui quotidie per vices eam rem curarent. Quodam igitur die vni eorum obliuio surrepsit; (aut Deus potius eam euenire obliuionem permisit, vt viri virtus innotesceret.) eo igitur die neglecta res est: nam cum aqua frigida eas mane repleuissent, abierunt. Instante igitur hora, & necessitate iam iis quod opus erat in memoriam reuocante, erubescebant Fratrem respicere, ad Abbatem vero accedere eique id referre non audebant. Quidam tandem ex ipsis sumpta audacia, ad eum adit, & dicit: Ligna non habemus, & aquam non calefecimus. Sanctus vero: Cur mane non monuistis? Sed, vt video, tentare me nunc cupis. Vade: calefacta est. Et adhuc ambigentes ingressi, repererunt ollas bullientes. Certum tamen erat, neminem eo die quidquam supposuisse. Atque in hoc denuo sancti viri fidem admirati sunt Fratres. [aquam diuina virtute calefacit.] Et hæc quidem ex parte retulimus, vt ex paucis alia plurima probaremus, atque illud cumprimis, omnia ei possibilia fuisse, eo quod esset fide perfectus.

[Annotata]

a Græce: πλησίον τοῦ ὄικου τοῦ ἁγίου μάρτυρος μηνᾶ Sic in Vita S. Marcelli 29. Decembris: θεῖος Αλέξανδρος πρὸς τῷ ἱερῷ οἴκῳ τοῦ μεγάλου ἐν μάρτυρσι Μηνᾶ τὴν ἄσκησιν ἐπιδείκνυτο: Diuinus Alexander exercebatur (non in templo, vt Latine apud Lipomanum perperam versum est, sed) apud templum magni Martyris Menæ. Constantinopoli sitam fuisse hanc ædem, patet ex sequentibus, & diserte exprimitur in Vita S. Marcelli. Ædem hanc a Constantino Magno ædificatam fuisse tradit Nicephorus lib. 7. cap. 49. De ea agemus ad Vitam S. Menæ, siue Mennæ, XI. Nouembris.

b Græce: Πεντηκοντάρχους καὶ δεκάρχους.

c Græce: ἄρτους ἐκ τοῦ φούρνου ἐξέβαλλον.

CAPVT VIII.
Persecutio. mors. miracula.

[48] Cvm ergo, obsecundante Numine, præclare ministerium implesset, & discipuli eius insignes in fide progressus facerent, & in psalmis, ac hymnis, & canticis spiritualibus exultarent, [Semper aduersus dæmonem victor,] atque in pace viuerent, non tulit hæc cernens inimicus: sed veluti in militari acie fieri solet, ita sanctum athletam aggressus est. Nam in illa primum quidem eminus telis geritur res, deinde gladiis exertis vnanimes concurrunt, & fortiori parti cedit victoria. Idem hic egit hostis veritatis. Postquam quinquaginta per annos inuictum hunc Ducem oppugnauit, [eo agente] neque eum valuit proturbare, at vim belli semper proprium in caput traxit; nunc tandem in eum cum toto diabolico exercitu irruit, & turbam hominum in eiusdem aduocat belli societatem; ac rursus aduersus Dei seruos telum vibrat. Defertur ergo ad Præfectos Alexandrum monachum a hæreticum esse, & velle Dei Ecclesiam tetra contagione corrumpere. [hæroseos insimulatur:] Sed cum vir sanctus assiduis precibus omne quod obiectum erat generose dissipasset, nec vmbræ quidem illius poterant resistere. Solet enim a veritate prodi & conuinci mendacium; at si in obscuris rebus verum dixerit, iustitia tempestate iactatur. Steti igitur Alexander, inermis ille quidem & nudus, vt videbatur, sed prudentia indutus. Cernens enim Dei seruus multitudinem populi aduersum se a diabolo commotam, ista e sacris litteris protulit: Sederunt Principes, aduersum me loquebantur; seruus autem tuus exercebatur in tuis iustificationibus. [Psal. 18. 23.] Nam & testimonia tua meditatio mea est; & consilium meum iustificationes tuæ. Adhæsi testimoniis tuis Domine, noli me confundere.

[49] Tunc hostis veritatis coram eo adstitit, exclamans: Quid me punis ante tempus serue Dei? [fremente diabolo,] Habeo proprium Dominum & Iudicem. Constituti igitur Iudices haudquaquam rectum reddentes iudicium, contra magnum Iudicem iudicarunt. Id vero egerunt vt dimissus populo exhiberetur a satellitibus diaboli. Ipse vero diuino fretus auxilio per medium illorum ibat. [liber euadit:] Eos enim pauor quidam cælitus immissus occuparat, & dissipatum est eorum consilium. At sancti Fratres preces pro eo fundebant ad Deum. Et quod olim sub sanctis Apostolis, idem hic quoque euenit; idem enim vtrobique id fecit Deus.

[50] Vt vero bellum, Christi virtute, sopitum est, non conquieuit tamen hostis veritatis; verum omnia mouit, omnia periclitatus est, vt perennem illam hymnologiam abrumperet, quod illa præcipue aduersus eum esset instituta. Et rationem reperit, qua eam penitus dissolueret, vt quidem rebatur; memor vrbes quandoque & prouincias a suis ciuibus esse proditas. Ita ergo Beatum aggreditur aduersarius, [cum suis vinctus verberatur:] & collectos contribules in belli prouocat societatem. Comprehendunt hi Alexandrum cum sanctis Fratribus. iniiciunt iis vincula, plagas imponunt incurabiles. Tunc ergo assiduam hymnologiam ad dies aliquot intermiserunt. [dissoluitur congregatio,] Et factus est reuera planctus Fratribus, & sanctis virtutibus. Iussi sunt qui prius eorumdem Fratrum Pastores extiterant, singuli suos recipere.

[51] Atque ita dimittitur Dei seruus Alexander solus, vt existimabant. At solus non erat. Secum enim Christum habebat. Vt vero ille dimissus est, [eodem die denuo coalescit,] conuenerunt vnanimes, veluti tuba euocati Fratres omnes, atque eo ipso die in diuino ministerio consueta seruata regula est. itaque omnes erant affecti, atque si nihil durum essent perpessi: imo veluti spirituali reperto thesauro, ita exultabant: proficiebant etiam in Domino, pluribus aliis sibi adiunctis Fratribus. Si quis enim voluerit vniuersum orbem peragrare, [& crescit,] & non Romanum dumtaxat imperium, sed & barbarorum adire prouincias, reperiet Sancti huius vigere vbique discipulos. Tunc enim illustre cœnobium Acœmetorum ipsi construxerunt, & alia plura & maxima.

[52] Si voluero magnanimi huius athletæ virtutes cunctas ordine percensere, quemadmodum S. Paulus Apostolus ait, narrantem me dies deficiet. [Heb. 11. 32.] Quis enim ea est præditus dicendi facultate, ea sancti Spiritus gratia, vt quinquaginta annorum possit certamina explicare? Ego vero fieri vix posse existimo, vt apud incredulos, & honestatis inimicos, ea referantur, quæ vel supra modum magnifica, vel humanam superant imbecillitatem, propterea quod ipsi carnales sint. Fideles vero, & recta nobiscum sentientes, quique proximorum bona velut propria existimant, suscipient nos vera narrantes, non ignorantes a Domino promissum, cum arefactam ficum mirarentur discipuli: Non solum quæ ego facio, sed his etiam maiora facietis. illud quoque: Omnia possibilia sunt credenti. [Ioan. 14. 12.: Marc. 11. 20.: Marc. 9. 22.] Nos vero scimus recte & ex virtute actam vitam omnibus miraculis esse altiorem, qualem perfectus hic magister egit. Ibi ergo sermonem abrumpemus, vbi ille vitam finiuit. Hic vir beatus annis quinquaginta assidue luctatus, numquam succubuit, non fractus aduersis, persecutionibus, nuditate, fame, siti, sed in his gaudens, & cum libertate docens verbum veritatis, & magnam congregans hominum multitudinem, ac Christo offerens; quod & in hodiernum vsque diem eius agunt discipuli. Cum in his ergo illius semper eluxisset virtus, tandem ad beatum, curis liberum & quietum a laboribus finem peruenit. [moritur S. Alexander:] cumque sancte obdormisset, sepultus est in Bithyniæ finibus, in loco qui Gomon dicitur.

[53] Post eius decessum, creuit, ipsius precibus, discipulorum numerus, & cœpta perseuerauit disciplinæ ratio, vti diximus, non iis solum locis, sed vbique terrarum. Nam qui ipsorum congregationi præerant, [ad nouum monasterium trāsfertur eius corpus.] monasterium construxerunt, vt ante scriptum est a nobis, dignum eius sancta conuersatione, quod propter assiduam ipsorum & numquam somno interruptam doxologiam Acœmetorum, id est Non-dormientium, fuit cognominatum. Huc illius sacræ translatæ reliquiæ sunt. Vt vero etiam isthic ostenderet benignissimus Deus se eos qui gloriam suam amplificare contendant, gloria quoque exornare, & quæcūque ab eo gesta atque instituta sunt, suo esse nutu gesta, sua sententia comprobata, sanctæ eius reliquiæ quotidie plurima edidere miracula: adeo vt immundi spiritus ne nomen quidem illius audire sustinerent, velut igne quodam ita illius percussi nomine.

[54] Et nos quidē fraternam eius caritatem beneficentiamq; ostēdimus, & quæ vidimus ipsi, [Scriptor visa narrat] pro nostra tenuitate, solam sectantes veritatē, retulimus. Speramus autē diuina prouidentia futuros alios, qui sancto afflati Spiritu, maiori quam nos scientia præditi, elegantius hæc sint explanaturi, ad ædificationem & vtilitatem eorum, qui hoc viuendi genus voluerint complecti. Eueniat vtinam nobis, vt digni illius efficiamur discipuli, atque eius precibus consequamur ea, quibus ille nunc fruitur, gratia & indulgentia Domini nostri Iesu Christi. ipsi gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Erat tunc Constantinopoli Episcopus Nestorius, qui gnarus quo zelo Catholicam fidem & pietatem alibi propugnasset Alexander, (& viderat ipse Antiochiæ) eum quoquo modo submouere cupiebat, ne suis ille nefariis conatibus aduersaretur.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Alexander Akoimetes

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Alexander Akoimetes

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 06.09.2016
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: