Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO ANASTASIO SENONENSI ARCHIEPISCOPO.


Circiter an. DCCCC. LXXIX

[Commentarius]

Anastasius, Episcopus Senonensis in Gallia (S.)

[1] Senonensis in Gallia Archiepiscopus LX. memoratur a Claudio Roberto, Ioanne Chenu, & Demochare, Anastasius. Hunc Andreas Saussayus in Supplemento Martyrologij Gallicani inter Sanctos connumerat, his verbis: Apud Senonas S. Anastasij Episcopi & Confessoris, sanctitatis & abstinētiæ exemplis ac meritis clari.

[2] [S. Anastasij natalis.] De eo hæc tradit anonymus monachus S. Mariani in sua chronologia: Archembaldo mortuo eligitur Anastasius vir Deo dignus. [Abstinentia, aliæq; virtutes.] Hic miræ sanctitatis & abstinentiæ fuit, vigiliarum amator continuus, & eleemosynarum distributor largissimus, Clericorum nutritor, monachorum potissimum venerator. Hic ab illo die quo Sacerdotium sumpsit vsque ad finem vite carnem non comedit, nec indutus est lino, sed semper vsus est cilicio. Huic B. Sauinianus apparuit comminans & contestans, vt ecclesiam S. Petri restrueret. Tunc sanctus Præsul locum sanctum reparare cœpit, [Publica opera.] monachos reuocare, terras prædiaque redimere. Ecclesiam quoque S. Stephani perfecte reparasset, nisi citius ex hoc mundo migrasset. Qua nocte autem obiit, cuidam germanæ ipsius sanctimoniali in monasterio S. Faræ Angelus Domini apparuit, dicens: Sciatis hac nocte S. Anastasium ad Dominum migrauisse; surgite itaque & hymnos Domino decantate. [Mors ab Angelo alibi nuntiata.] Quæ surgentes & diem notarunt & horam, & ita inuenerunt factum, sicut ab Angelo fuerat nuntiatum. Post S. Anastasium Seuinus præfuit, vir Deo deuotus. Ita ille; ac paullo post: Hic iacturam monasterij S. Petri viui, quam Anastasius prædecessor suus releuare cœperat, in pristinum restituit statum. Est monasterium hoc lōge antiquissimum, vulgo S. Pierre le vif, & S. Pere. De eo XXVI. Augusti in vita S. Ebbonis, & alibi agemus.

[3] S. Sauinianus siue Sabinianus, Senonum Apostolus, celebratur in Martyrologio Romano XXXI. Decembris; nos de eo agemus XIX. Octobris. S. Stephani Metropolitana ecclesia, quam Anastasius reparare cupiebat, incensa & euersa erat sub Archembaldo, restaurata a Seuino. De S. Faræ nobilissimo monasterio agemus in ipsius vita VII. Decembris.

[4] S. Anastasium sedisse ait Cl. Robertus annos X. mensem 1. dies XIII. obiisse anno DCCCCLXXVIII. Sed vt sibi constet, cum dicat decessisse Archembaldū an. DCCCCLXVIII. intelligenda hæc sunt veteri more Gallicano, quo annum a Paschate auspicabantur; atque ita ordinatus dicetur Anastasius anno DCCCCLXVIII. die XXIV. vel XXV. Nouembris, obiiße VII. Ianuarij an. DCCCCLXXIX. qui tum vsque ad Pascha censebatur DCCCCLXXVIII.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Anastasius von Sens

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Anastasius von Sens

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 17.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: