Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS VIRGINIBVS MAVRA ET BRITTA, APVD TVRONES IN GALLIA.

[Praefatio]

Maura, Virgo apud Turones in Gallia (S.)
Britta, Virgo apud Turones in Gallia (S.)

[1] Latebant harum Virginum corpora, ac nomina: vtraque ipsæ prodiderunt. Rem omnem breuiter litteris consignauit S. Gregorius Turonensis de gloria Confessorum cap. 18. Acta vel conscripta non sunt, quod vni Deo ac Cælitibus notam vitam egere, [SS. Mauræ & Brittæ reuelatio,] procul hominum turbis ac luce; vel intercidere in illa Galliarum per Francos, VVandalos, Hunnos aliosq; barbaros vastitate. Ætas quoque incerta. S. Martini temporibus, aut non multo post, vigente, quam sedulo excoluerat, Christiana pietate, vixisse eas liceat suspicari. Reperta corpora sunt dum Turonensem Ecclesiam S. Euphronius, S. Gregorij decessor, administraret, sexto nimirum seculo, quippe qui Concilio Parisiensi III. anno 557. & Turonensi II. anno 567. interfuerit, vt ad eius natalem dicemus IV. Augusti.

[2] Aliæ affini nomenclatione celebrantur sanctæ sorores, Maura & Brigida, quæ in Bellouacis martyrium pro virginitate tuenda fecere, vt fuse narrat Petrus Louetus V. CL. lib. 2. Antiquit. Bellouac. cap. 13. & tribus sequentibus. Earum eleuatio solenni celebritate recolitur Dominica post Christi ascensionem, inscripta Martyrologio Gallicano a Saussaio V. Maij. At Turonicæ illæ minime dubium quin sacris quoque honoribus ornatæ ab Euphronio & posteris sint; [annua memoria.] quo die, id nos latet. Idem Saussaius XV. Ianuarij retulit, in Supplemento Martyrologij Gallicani: pridie Canisius, Ferrarius, Molanus in priori editione Vsuardi.

INVENTIONIS HISTORIA
ex S. Gregorio Ep. Turonensi.

Maura, Virgo apud Turones in Gallia (S.)
Britta, Virgo apud Turones in Gallia (S.)BHL Number: 5726

[1] Infra ipsum terminum Turonicum erat mons paruulus, sentibus, rubis, vitibusque repletus agrestibus, & tanta densitate labruscæ contextus, vt vix aliquis intro posset inrumpere: ferebat enim fama, [Harum corpora cælesti lumine,] duas Deo sacratas Virgines in illo loco quiescere, scilicet cum in vigiliis dierum festorum, luminibus accensum diuinitus a fidelibus sæpius cerneretur, vnus audacior & animi fretus auctoritate, ad locum accedere sub obscura nocte non metuit. Atque cereum miri candoris immenso lumine fulgurantem aspiciens, admiratusque diu, discessit, aliisque quæ viderat nuntiauit.

[2] [& iterata earū apparitione,] Tunc vni de incolis loci se Virgines per visum ostendunt: exponunt se ibidem esse sepultas, ac sine tecto, imbrium iniuriam diutius ferre non posse: hic vero si sibi vellet esse consultum, incisis vepribus tegumen tumulis adhiberet. Expergefactus vero, inruentibus aliis cogitationibus, tradidit obliuioni quæ viderat. Alia vero nocte apparuerunt ei iterum, vultu minaci terribiliter comminantes, nisi locum tegeret, anno præsenti ab hoc seculo migraret. Territus igitur vir ille visu, accepta secure, stirpe succisa tumulos detexit: [reperta, cum miraculo:] inuenitque validas de cereis guttas in modum libani odore nectareo effragrare.

[3] [conditum isthic Oratorium,] Tunc deputatis bobus & plaustro lapides congregat, & data æstate oratorium superædificat: explicitoque opere B. Euphronium, qui tunc Turonicam regebat Ecclesiam, ad benedicendum inuitat. Sed ille iam defessus senio, excusat abire, dicens, Vides, inquit, fili, quod senuerim, & hiems solito asperior ingruat: descendunt pluuiæ, ac venti cuncta turbine perflant, inflantur flumina, & ipsæ quoque viæ a frequentatione imbrium effusæ pene in lutum sunt dissolutæ. [rogatur ab ipsis SS. vt dedicet Episcopus;] Et nunc non conuenit ætati meæ ista modo properare itinera. Hæc audiens vir ille discessit a conspectu Sacerdotis, abiens valde mœrens. Verum vbi Sacerdos membra quieti laxauit, vidit duas Virgines adstare sibi: quarum senior tristi vultu sic infit: Quid tibi ingratæ extitimus, Beatissime Pontifex? quid molestiæ intulimus regioni tibi a Deo commissæ? Cur nos despicis? cur ad consecrandum locum, quem nobis vir fidelis ædificauit, venire dissimulas? Veni nunc, obsecramus per nomen omnipotentis Dei, cuius nos sumus ancillæ. Hæc effata, genas lacrymis rigabat obortis.

[4] [eoq; illuc tendente tempestas quiescit.] Expergefactus vero senex, vocat Ecclesiasticæ domus rectorem, dicens, Peccaui non eundo cum homine; ecce enim vidi duas Virgines me ob id increpantes, & vereor Dei offensam incurrere, si illuc distulero ambulare: acceleransque iter, viam ingreditur. Igitur eunte illo quieuit pluuia, Austrorumq; violentia sæua succubuit. Ipse quoque feliciter cōficiens iter, [SS. statura & nomina.] benedicto loco cum pace regressus est. Nam referebat plerumque vultum incessumque Virginum; & vnam quidem dicebat prolixiorem, alteram minorem statu, non merito; vtramque tamen niue candidiorem: quarum vnam Mauram, Brittam alteram vocitabat, dicens se ab earum ore hæc nomina cognouisse.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Maura und Britta

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Maura und Britta

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: