Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. DANIELE MARTYRE, PATAVII.

[Commentarius]

[Praefatio]

Daniel Leuita, Martyr Patauii (S.)

[1] Martyrologivm Romanum & Molanus in Addit. ad Vsuard. Patauij S. Danielis Martyris: estq; hæc Inuentionis dies, vt in Notis docet Baronius ex tabulis Ecclesiæ Patauinæ. Eiusdem meminere Maurolycus, Martyrologium Germanicum, Vsuardi editio Colonien. anni 1521.

[2] [S. Danielis martyriū, & Inuentio.] Galesinius: Patauij, S. Danielis Leuitæ & Martyris Inuentio. Is enim S. Prosdocimi Episcopi Diaconus, cum Christianam fidem constantissime palam prædicaret, ab vrbis Præfecto comprehensus, inter lapideam & ligueam tabulam clauis confossus, martyrio coronatur. Illius corpus diu occultum, Vlderichi eiusdem vrbis Episcopi precibus, admirabiliter multis post illius martyrium annis, hoc ipso die inuentum est, summa Cleri & populi celebritate. Eadem fere habet Ghinius.

[3] [Vldericus Episcopus Patauin.] Vldericus ille, anno MLXIV. creatus Patauinus Episcopus memoratur. Historiam Inuentionis S. Danielis damus ex Agonibus Martyrum: aliamq; mortis atque inuentionis ex Bernardino Scardeonio, cuius compendium extat apud Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ. Episcoporum Patauinorum extat apud Claudium Robertum catalogus: nullum tamen Ioannem exhibet, qui circa annum DCCLXVII. vixerit. Agit de S. Daniele & Petrus de Natalibus lib.2.cap.40.

INVENTIO S. DANIELIS ex Agonibus Martyrum excusis.

Daniel Leuita, Martyr Patauii (S.)BHL Number: 2092

[4] [S. Daniel Patauij passus.] Daniel Leuita martyrium passus est in vrbe Patauina; verum quo tempore, & a quibus ignotum est. Sic tamen passio eius martyriique modus cognitus est. Nam ipse se reuelans cuidam oculis capto in Tuscia dixit illi: [Cæco in Tuscia apparet.] Si vis videndi gratiam obtinere, vade, pete Patauium, & Danielis Martyris implora opem, ad memoriam sepulturæ eius; vbi & inuoca Domini nostri Iesu Christi misericordiam, & ipse te illuminabit. Quo audito, cæcus procurauit se in vrbem Patauinam deduci. Erat enim annus Domini septingentesimus sexagesimus septimus. [Patauium a Barbaris vastatum.] Quo in tempore & vrbs illa & in ea multa loca sancta variis tumultibus & incursibus Barbarorum vastata fuerant.

[5] Veniens itaque cæcus, per omnia templa, oratoria, & etiam ruinas locorum sanctorum, diligenter inquirit, vbinam corpus beati Martyris Christi Danielis requiesceret. At nullus inuentus est qui illi quidquam indicare posset. Vnde ipse effectus admodum tristis, se illusum putabat: orabat tamē Dominum per omnia deuotionis loca, vt eius misericordia sibi subueniret, & si vsquam in ea vrbe Daniel Martyr eius quiesceret, preces eius exaudiret, vt ipse visum reciperet.

[6] [Iterum cæco apparet Daniel.] Cum igitur id per dies complures faceret, & semel orandi causa, sacras diuæ Virginis & Martyris Iustinæ subiisset ædes, quo in loco Daniel Martyr conditus fuerat, (id quod tunc omnibus incolis ignotum erat) se illi Martyr iterum reuelauit, dicens: Hic ora, nam hic iacet Danielis Martyris corpus, quem vt visum recipias requirere iussus es. [Cæcus visum recipit.] Orauit ergo eo in loco cæcus; & visum recepit.

[7] Quo facto, ipse & sui duces gratias magnifice Christo & Martyri agentes, adeunt illico Ioannem Episcopum, sanctum virum, qui illo in tempore loco præerat, & indicant omnia, quæ beneficio Martyris fecerat Christus cæco, qui illuc ex Tuscia aduenerat, & quomodo ad memoriam Danielis Martyris orans, visum receperat. Conuocato itaque Clero, sociatus Episcopus, secum ducens cæcum, sed iam gratia Christi videntem, tendit in sacræ virginis Iustinæ templum. Cui ingresso ostendit is qui fuerat cæcus orationis locum, vbi & beneficium visus receperat. [Reperitur corpus S. Danielis.] Iussit ergo Episcopus circumfodi terram, & aperiri locum, & inuenit instar sepulcri tabulatum lapideum, longis clauis in summo eminentibus per intima confixum; quod leuari iussit: vbi autem leuatum est, vidit in imo aliud tabulatum, quod acies illorum immanium clauorum penetrabant, & iuxta breue quoddam scriptum: Hic corpvs Danielis Levitæ, pro confessione mominis Domini nostri Iesv Christi sic passi, reqviescit. Iussit ergo venerabilis Pontifex tabulata aperiri; & reperit corpus Martyris per meditullium capitis, per cerebrum, per pectoris medium, per pectinem, & per cetera corporis membra horribilibus illis clauis transfixum; sanguinemque adeo recentem, ac si modo illum glorioso martyrio in odorem suauitatis fudisset. Neque teter cadaueris odor offendebat assistentium præsentiam, quia Dominus martyrem suum a corruptione præseruauerat. Ex quo intellexerunt Pontifex & viri sancti ac religiosi qui assistebant, martyrij Danielis pro nomine Iesu Saluatoris passi modum.

[8] [Defertur corpus ad templum B. Virginis.] Leuatum igitur corpus, & pretiosis velaminibus adornatum, Episcopus, sancti viri, vniuersus Clerus, & populus innumerus cum canticis & hymnis intulerunt in maiorem ecclesiam sub nomine Dei genitricis Mariæ fundatam anno, qui dictus est, septingentesimo sexagesimo septimo. Vbi Christus interuentu sui Martyris virtutes fecit & signa; cui cum Patre & Spiritu sancto honor & gloria in sæcula, Amen.

DE EODEM S. DANIELE EX BERNARDINO SCARDEONIO.

Daniel Leuita, Martyr Patauii (S.) Ex variis Avct.

[9] [S. Danielis patria, genus, martyrium anno 168.] Daniel Martyr B. Prosdocimi Episcopi Leuita, Patauij, licet Hebræa natus familia, cum constantissime Christianam fidem populum palam publiceque doceret, ab vrbis Prefecto comprehensus, inter lapideam & ligneam tabulas clauis ferreis confossus, hoc genere martyrij, inter cælestes reliquos meruit habere triumphū, anno salutis CLXVIII.

[10] Huius autem corpus aliquamdiu fuit hominibus ignotum. [Circa annum 1064 cæco cuidā apparet.] Sed cum Vlderichus Episcopus Patauinus piis orationibus instaret, vt omnipotens Deus gregem suum & vniuersum populum Patauinum in vera Christi fide, & Catholica religione constantius roboraret, quod interuenientibus Sanctorum precibus facile cōsequi posse sperabat; accidit anno salutis MLXIV. vt cæco cuidam in Hethruria per quietem iuuenis quidam Leuitico habitu indutus appareret, visum sibi pro mercede promittens, si Patauium pergat & in basilica D. Iustinæ corpus B. Danielis Martyris inuestiget, humi, haud procul ab ara D. Prosdocimi conditum. Is ergo tanta mercede allectus, & de pollicitis nihil diffidens, Patauium statim contendit, & monasterium D. Iustinæ ingreditur, remque omnem monachis exponit; rogatque vt per eos sibi liceat ea nocte in templo in orationibus pernoctare.

[11] Annuentibus illis, noctu inter orandum per visum ostensus est ei locus, vbi quæsitus thesaurus defossus latebat. Quare mox vbi illuxit, Episcopus accersitur, & populus conuocatur, cæcus locum assignat, & fossoribus præest. Quid multis? humo nondum penitus effossa, paruo labore repertum ac cognitum est, quod homines diu ante latuerat. [Corpus reperitur. cæcus visum recipit.] Ibi namque Martyris corpus constrictū inter duas tabulas, ligneam & marmoream, suauissime, & vltra quam cogitari possit mirifice redolens inuenitur. Quo facto extemplo cæco visus redditur: & omnium ordinū homines, qui tunc forte aderant, miro stupore replentur, laudantes, & benedicentes Deum. Interim vero tantæ & tam nouæ rei fama per totam ciuitatem diffusa, vndique confluitur, & innumera miracula fiunt, & ita hinc precibus, hinc lacrymis, hinc gaudio tota ciuitas agitatur. [Visitur adhuc locus.] Locus autem subterraneus in hunc diem integer est, in quo venerabile illud corpus tam diu latuerat.

[12] [Transfertur corpus ad ædem cathedralem.] Episcopus autem Bernardus postea cupiens his sanctis reliquiis exornare ædem suam cathedralem, egit cum monachis, vt corpus illud eo transferendum concederent, & ne ingratus cuiquam videri posset, in præmium tam pretiosi muneris amplissima ruris lignarij prope vrbem prædia Abbatiæ remisit, quæ pridem ei ex paterna (vt dicitur) hereditate contigerant.

[13] Interim vero non minus mirabile dictu accidit. Cum enim iam sacratissimi corporis Translatio fieret, non sine densa concurrentis vndique populi multitudine, illico vbi intra mœnia primum receptum est, sistunt ex onere supra modum pressi & defatigati portantes. Hinc nec vis vlla, nec artes quantumuis ingeniosissimæ reliquum itineris perficere valent. [Templi ædificandi votum.] Quocirca Episcopus cum vniuerso populo tali facto perterritus: nuncupatis suppliciter votis de construendo ibidem templo sub titulo S. Danielis, statim progressus, antea nescio quo modo inhibitus, facilis datur: nec vllum amplius obstitit impedimentum, quo minus in templum cathedrale corpus illud, tanto miraculo repertum, deportaretur: vbi ad hoc vsque tempus feliciter quiescit.

[14] [Inuentio 3. Ianuar. Translatio 3. Dominica Maij.] Celebratur autem huius Inuentio III. Nonas Ianuarij: Translatio vero facta ad nouam Capellam M. CC. XCV. fit tertia Dominica Maij. Iacet nunc in arca marmorea, vbi informibus notis insculptum est hoc epitaphium: Hic reqviescit Martyr Daniel Levita.

[15] Hactenus Scardeonius lib.2.class.6. qui eiusdem Sancti meminit lib.2.class.5.cap.1. Capite vero 32. testatur extra mœnia Patauina collem amœnum existere S. Danielis, [Collis S. Danielis.] in eoq; egregium monasterium exædificatum Canonicorum Regularium.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Daniel von Padua

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Daniel von Padua

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 18.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: