Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. DOMNONE MARTYRE BERGOMI.


Svb Maximiano.

[Commentarius]

Domno, Martyr Bergomi (S.)

Ex Rvffino.

[1] Bergomi XVI. Iulij S. Domnio colitur. Eius nepos Domno fuit, idemq; auitæ heres magnanimitatis & gloriæ, frater S. Eusebiæ Virginis & Martyris, quæ XXIX. [S. Domno nepos S. Domnionis.] Octobris celebratur. Hunc V. Ianuarij passum ita celebrat Galesinius: Bergomi S. Domnionis Martyris, qui Maximino Imperatore pro Christi fide cruciatibus affectus, demum constantissime palmam Martyrij tulit. Citat Ecclesiæ Bergomensis monumenta. Ferrarius in Generali catalogo Sanctorum: Bergomi in Gallia Cisalpina S. Domnonis Martyris sub Maximiano. Idem in Catalogo Sanctorum Italiæ vitæ illius compendium refert, traditque ad eius auiq; commune sepulchrum Ecclesiam nunc S. Andreæ stare. Domnonis certamen breuiter complexus est Ioannes Antonius Guarnerius in libro de SS. Bergomensibus, ita scribens:

[2] [Acta S. Domnonis.] Domno Domneonis nepos auitos mores & disciplinam imitatus, compositis suis rebus, Eusebiaque sorore herede instituta, in conspectu Præsidis, quem Maximianus ad inspiciendas res Bergomates miserat, se Christianum esse, præsenti animo professus est: idcirco statim in carcerem coniicitur. [Ex prunis corona.] Paullo post cum eductus esset, ardentibusque prunis in caput iniectis torreretur, non modo non questus est, sed immortales Deo gratias egit, qui occasionem cælestis coronæ adipiscendæ obtulisset. Virtutis eius admiratione Consiliarius, [Consiliariū Præsidis conuertit.] qui Præsidis erat intimus, ad Christi fidem conuersus est. Ipse cum diutissime acerbissimis tormentis excruciatus esset, & ludibrio habitus, tandem extra portam necatus est, & laurea triumphali coronatus cælum ascendit: eius corpus in aui sepulchro repositum est Nonis Ianuarij, anno CCC. VII.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Domno

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Domno

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 18.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: