Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS ELVANO EPISCOPO ET MEDVINO IN ANGLIA.


Circa an. Chr. CXCVIII.

[Commentarius]

Elvanus, Episcopus in Anglia (S.)
Meduinus, in Anglia (S.)

Ex variis Avctorib.

[1] [SS. Medvvini & Eluani in Martyrologiis memoria.] Apostolicorum horum virorum natalem hoc die celebrat Ecclesia Anglicana: de quibus Philippus Ferrarius in generali catalogo Sanctorum: In Anglia Sanctorum Episcoporū Mydvvyni & Eluanij. Eadem habet Martyrologium Anglicanum, additq; nobili apud Britannos genere ortos, plurimis pro Christianæ religionis propagatione susceptis laboribus, vitæ sanctitate & venerabili senio conspicuos exceßisse e vita circiter annum Christi 198. & Glasconiæ siue Aualonæ sepultos. [Vbi sepulti sint.] De his Baronius tomo 2. annal. ad an. 183. ex antiquis monumentis ita scribit: [Baron.]

[2] Lucius Britannorum Rex numquam se Christianæ religioni infensum exhibuit, [Lucius Rex Britanniæ fauet Christianis.] hostemve: sed quod Christianorum miracula simul & vitæ integritatem admiraretur, in eosdem propensior videbatur: amplexusque fuisset iam ante Christianam religionem, nisi auita, [Cur ipsemet Christianus non fieret.] velut nexibus, obligatus esset superstitione; nisi etiam conspexisset Christianos ab Ethnicis ipsis vt infames vilesque haberi; a Romanis ipsis, penes quos summa rerum esse videbatur, & gladio & iniuriis assidue lacerari.

[3] [Pertinax & Trebellius Senatores Christiani.] Comperit tamen postea nouitque ex Legatis Cæsaris, Senatores etiam aliquos Christianos factos esse, & inter alios Pertinacem quemdam, atque Trebellium; Imperatoremque ipsum M. Aurelium, victoria ipsorum precibus obtenta, benigne habuisse Christianos. Quibus his aliisque perceptis Lucius legationem misit ad Eleutherum Romanum Pontificem per Eluanum & Medvvinum Britannos: [Lucius Eluanum & Medvvinum Romā mittit.] rogans per eos Eleutherum, vt per se suosque ministros ad Christianam Religionem suscipiendam aditum patefaceret: quod & obtinuit. Nam idem Pontifex Fugatium & Donatianum (aliter Damianum) in Britanniam misit, qui Regem & alios Christiana religione imbutos, sacris initiarent mysteriis: quod & nauiter impleuerunt.

[4] De S. Lucio plura ad 11. Decemb. Quærunt hic quidam qui potuerit Britannia, [Britannia tum Reges habuit Romanis tributarios.] iam in Prouinciam redacta, proprium habere Regem. Vt Galilæa scilicet tempore Christi, aliæq; complures prouinciæ tributarios Reges habebant. Sed nec vniuersa tum Britannia in Romanorumvenerat potestatem, vt illis temporibus proximus Tertullianus testatur lib. aduersus Iudæos c. 7. Britannorum inaccessa Romanis loca, [Numquā tota fuit in Romanorū potestate.] Christo vero subdita. Qua de re plura Baronius loco citato, & in Notis ad Martyrol. xxvi. Maij, ac Nicolaus Harpsfeldius lib. 1. histor. Anglic. cap. 3.

[5] De hac Lucij Regis legatione ita scribit Ioannes Pitseus lib. de illustribus Angliæ Scriptoribus: Quidam igniculi prædicationis S. Iosephi adhuc post annos centū ab eius obitu in Britannia remanserūt. Nam anno post Christum natum 179. perueniente ad regnum Britanniæ Lucio Pio, [Eluanus & Meduinus Luciū Regem in fide instruunt.] floruerunt ibi Doctores illustres Eluanus Aualonius, & Meduinus Belgius, Britanni. Qui perspecta singulari Lucij Regis pietate, modestia & māsuetudine, tentauerunt eum paulatim ad Christi fidem perducere. Ergo ab iis instructus in fide, & ad quem religionis fontem recurrendum esset edoctus, eosdem suos Doctores Romam ad Eleutherū Papam destinauit Oratores, vt auctoritate Apostolica, [Ab eo ad Sedē Apostolicam mittuntur.] & ipse & omnis eius populus ad sacra Christiana possent admitti. Eleutherus summo cum gaudio postulatis acquieuit, dictosque Regis Legatos benigne tractatos, & liberaliter remuneratos, cum humanissimis ad Regem litteris remisit. Et Eluanum quidem, [Eluanus fit Episcopus.] vt scribunt aliqui, consecrauit Episcopum. Meduinum autem constituit Britonum Doctorem. Illis etiam adiunxit itineris Britannici comites ex Romano clero duos Phaganum & Deruianum, viros pietate & doctrina insignes. His itaque in Britanniam veniētibus, & omnia ex Eleutheri Papæ præscripto disponentibus Lucius Rex ab illis sacro baptismate initiatus est. Cuius exemplum non multo post tempore Principes & Proceres regni, & tandem omnis populus secuti, [Britanni cum Lucio Rege conuertuntur.] fidem Christi susceperunt. Acta sunt hæc circa annum Christi 180. sub Imperatoribus M. Antonino Vero & Aurelio Commodo * fratre. Hæc ille.

[6] De singulis deinde inferius in ipso Scriptorum catalogo hæc habet idem Pitseus: Eluanus Aualonius, natione Britannus, & primus atque præcipuus suæ gentis in Christiana religione Doctor, vir pius, grauis, & eruditus: in schola S. Iosephi Arimathensis educatus, ab ipsis Apostolorum discipulis fidei Christianæ mysteria didicit iunior: & vir factus Lucio Regi diligenter prædicauit, eumque tandem cum tota gente baptizari fecit. In quibus omnibus Meduinum habuit socium & cooperatorem. Apud quosdam historicos inuenio, hunc Eluanum, [Eluanus Aualonius a puero Christianus.] quo tempore Romam missus erat Orator de Rege Lucio baptizando, & Britannia conuertenda, consecratum ab ipso Eleuthero Papa Britannorum Episcopum, vnde & postea Londinensis Archiepiscopus secundus fuisse dicitur. De his legi potest Gildas historicus in libro de victoria Aurelij Ambrosij, & Matthæus Westmonasteriensis ad annum 186.

[Medvvinus Belgius Britannorū Doctor.] Meduinus Belgius, id est, in ea circa Welliam Britanniæ parte natus, quæ olim Belgia dicebatur, Eluano tempore coæuus, pietate & doctrina equalis, educatione similis, omnium laborum particeps & comes semper indiuiduus. Hunc ferunt cum missus esset Romam a Rege Lucio, propter eloquentiam singularem ab Eleuthero Papa gentis Britannicæ Doctorem solemniter fuisse creatum. [Scripsit gesta SS. Fugatij & Damiani. Librum illum reperit S. Patricius.] Dum S. Patricius antiquum oratorium Aualonæ repararet, codicem veterem a tineis & blattis corrosum inter rudera reperit, in quo Apostolorum actus, & ea quæ Fugatius & Damianus (alij Phaganum & Deruianum vocant) in Britannia gesserant, a Meduino scripta fuerant.

[Annotatum]

* Imo M. Filio, nam L. Aurelius Commodus anno 180 patri successit; L. Ælius Aurelij Antonini frater pridē mortuus erat.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Elvanus

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Elvanus

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: