Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. ENOGATO, siue EGNOGATO EPISCOPO ALETHENSI IN BRITANNIA.


Anno DCXXXI.

[Commentarius]

Enogatus sive Egnogatus, Episcopus Alethensis in Britannia Armorica (S.)

[1] Aletha, siue Aletum, vrbs quondam in Armoricis fuit, vbi, vt habetur in veteri Notitia Imperij, Præfectus militum Martensium agebat, sub dispositione viri spectabilis Ducis tractus Armoricani & Neruicani. [Aletha vrbs.] Hanc vrbem, vt in vita S. Maclouij Episcopi 15. Nouembr. scribit Sigebertus Gemblacensis, fluuius, nomine Rinctus ex vno latere, ex altero alluebat mare. Fluuius hic in altera S. Maclouii vita apud Boscium mendose Kinctus dicitur. Is Dinanum nunc vrbem pulchram & spatiosam alluit, vulgoq; Rance appellatur. Visuntur etiamnum Alethæ ruinæ, castriq; & domorum vestigia, vico qui Guic-Aleth dicitur; non Aleth-Cuc, aut Quidaleth, vt quidam scribunt. Consueuerunt Britanni locorum nominibus sæpenumero præfigere has voces Guic, quod oppidum significat; Landt, siue Lan, quod ecclesiam; Ploue, siue Plou', quod plebem, seu ruralem parœciam; Loc, quod locum. Sic Guic-Aleth, id est, oppidum Aletha; Guic-Sane oppidum S. Sennani; Landt-Houarne, ecclesia S. Heruæi; Plou-Armel, parœcia S. Armagilli; Loc-Mazhe, locus S. Matthæi; Loc-Ronan, locus S. Ronani. Ita fere Albertus Magnus de Morlaix: Aletha Sedem Episcopalem Maclouiopolim transtulit S. Ioannes de Craticula anno 1141. vt ad eius vitam 1. Februarij dicemus.

[2] [Eius Episcopus S. Enogatus.] Alethæ vero quintus a S. Maclouio, siue Machuto, sedit S. Enogatus, quem 13. Februarij obiisse scribunt Cl. Robertus, Augustinus Pazius, Ioannes Chenu; quo die a Ferrario & Andrea Saussaio in Martyrol. Gallicano, iterumq; in supplemento, refertur. At Maclouiopoli colitur 13. Ianu. vt ex propriis eius Ecclesiæ officiis patet. Euogotum vocat Ferrarius, Morlaix Egnogatum, Cl. Robertus Enogatum, & Euogatum, ceteri Enogatum.

[3] Morlaix scribit anno Christi 628. ineunte creatum Antistitem, cum rerum in Armorica Britannia Hoel III. potiretur, [Quando vixerit.] Romanam Ecclesiam Honorius I. administraret; obiisse vero 13. Ianuarij, anno 631. iuxta Dinanum parœciam extare, eius de nomine appellatam. Nihil de eo aliud comperimus.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Enogatus von Aleth

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Enogatus von Aleth

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: