Ökumenisches Heiligenlexikon

VITA S. FVLGENTII RVSPENSIS EPISCOPI.


Circa an. Chr. D. XXIX.

PRÆFATIO.

Fulgentius, Episcopus Ruspensis in Africa (S.)

[1] Sanctvm Fulgentium omnia celebrant Latinorum Martyrologia, aliiq; auctores fere innumeri. Vitam eius, graui stylo, inquit Molanus, eius discipulus scripsit. De cuius tam auctore, quam auctoritate, nemo dubitabit, qui eam perleget.

[2] [A quibus edita hactenus.] Edita ea est a Laurentio Surio ex MS. Monasterij S. Pauli in Sonia silua, siue Rubeæ: vallis: ac deinde a Ioanne Molano anno 1574. ipsius Fulgentij præfixa operibus, ex MS. Monasterij Vallis S. Martini Canonicorum Regularium Louanij, cum MS. Monasterij Fontis B. Mariæ iuxta Arnhemium a Ioanne Vlimerio collata. Tandem Parisiis a Iacobo Sirmondo nostro cum eiusdem Fulgentij operibus recognitis. Has omnes editiones cum MSS. Monasterij S. Maximini, & Monasterij S. Mariæ Bonifonti, & S. Mariæ de Ripatorio contuli.

VITA S. FVLGENTII A QVODAM EIVS DISCIPVLO CONSCRIPTA AD FELICIANVM EPISCOPVM.

Fulgentius, Episcopus Ruspensis in Africa (S.)BHL Number: 3208

Per eivs Discip.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Omnis noui Testamēti fidelissimus dispensator, in quo loquitur Christus, sancte Pater Feliciane, vt exemplo suo credendum sibi facile persuadeat, operum bonorum curam maximam gerit, & quidquid aliis faciendum dicit, ipse primitus facit. Sine causa quippe nititur docere sapienter, nisi vixerit innocenter. [Doctoribus necessaria vita bona, & doctrina.] Duo igitur Ecclesiæ Catholicæ doctoribus necessaria iudicantur: vita bona, & sana doctrina. Vita enim bona commendat sapienter docentem; doctrina sana ornat bene viuentem. Vita bona facit amabilem; doctrina sana laudabilem. Vita bona continuo creditur imitanda; doctrina sana numquam iudicatur esse repudianda. Vita bona tollit occasiones detrahentibus; doctrina sana resistit contradicentibus.

[2] Propterea mihi diutissime beati Fulgentij Pōtificis, tui scilicet prædecessoris, a quo simul nutriti sumus, & nomen & gratiam cogitanti, dum frequenter ante oculos cordis mei magister egregius versaretur, dolebam tanti viri solatio caruisse populos Africanos. Et quamuis ille gaudiis cælestibus oblectandus, ad meliora migrauerit, apud nos tamen modo similem deesse doctorem, [Causa scriptionis.] sapientiæ eius bene conscius, suspirabam. Dabatur sane flebili recordationi quædam respiratio, quoties dulcissimos libros eius, aut epistolas, aut quos edidit populo præsente sermones, vel ego legebam, vel legentes alios audiebam. Verumtamen in illis præclaris opusculis ingenium viri sapientiamque posse cognosci, tacitus considerabam: cuius autem iustitiæ, probitatis & misericordie fuerit, & quomodo laudabiliter vitam suam, quod tu bene nosti, cum familiaribus suis transegerit; sicut docuit viuens, scire plerosque non dubitabam, latere tamen plurimos sentiebam. In posterum vero ne obliuio longa conuersationis eius bona nesciret, semper & vehementius formidabam. Dixi ergo diu cogitans: Ecce fulget beati Fulgentij doctrina, quoniam leguntur ab omnibus libri eius: quasi ipse loquitur, quando codex eius titulatus nomine, legitur: qui autem fiet, vt similiter nota sit omnibus vita eius bona? Quamdiu viuunt adhuc, qui nouerunt eum, vel a certissimis testibus aliquid de eius virtutibus audierunt, potest illi præsens memoria verum testimonium perhibere. Quid aget ventura progenies? Quid in transmarinis partibus longe constituta fidelium turba? Cum peruenerint ad notitiam lectionis, in qua idem beatissimus Pontifex absens loquitur, & mortuus viuit; admirabuntur profecto sapientiam: vnde cognoscent innocentiam? Sicut ergo clara est eius doctrina, sic clarior fiat etiam vita. Loquamur & narremus fratribus nostris, quomodo tantus Pontifex vixerit.

[3] Nec timendum est, ne minore facundia Sacerdotem, qui per vniuersas orbis Ecclesias magnum nomē obtinuit, [Auctor Fulgentij Discipulus.] ego faciam paruum. Cuiuslibet enim sit meriti oratio mea, nec augere poterit tanti viri merita, nec minuere: sed proficere tantummodo ad caritatis testimonium, in qua illi semper inhærere desiderans, salutiferis eius monitis ad suscipiendam Monachorum professionem conuersus, in illo paruissimo Monasterio, quod sibi apud Sardiniam pro Christi nomine relegatus effecerat, vbi iam tu presbyter * habitabas, diebus ac noctibus ante eum positus vixi: quando me super mel & fauum dulciora cælestis eius eloquij flumina frequenter rigabant, & nisi sterilitas arentis ingenij præpediret, centesimum fructum gleba nostri pectoris attulisset. Sed indignus ego, de tanta plenitudine vix exiguam capere valui portionem. Tuæ tamen paternitatis orationibus fretus, libelli præsentis laborem suscipere cogitaui: in quo omnia, quæ memoriter nobis audientibus ipse referebat, & illa insuper, quæ oculis nostris adspeximus, vt iam positi in doctrina illius, quemadmodum sint gesta, non ignoramus, breuiter explicabo: notam falsitatis incurrere nullatenus times, cuncta quippe senilem tuam paternitatem minime latent; nec tibi nunc aliqua quasi nescienti dicuntur, sed tuo potius testimonio confirmanda simpliciter digeruntur.

[Annotatum]

* Al.habitas.

VITA.

CAPVT I. B. Fulgentij ortus, institutio, munus in repub.

[4] Beatvs igitur & vere Fulgentius, nobili secundum carne genere procreatus, [Patria & genus Fulgentij.] parentes habuit ex numero Carthaginensium Senatorum. Auus denique eius nomine Gordianus, dum Rex * Gensericus memoratam Carthaginem victor inuadens, Senatores plurimos, imo cunctos, amissis omnibus bonis, ad Italiam nauigare compelleret, inter ceteros etiam ipse impositam peregrinationem libenti voluntate suscepit, [Auus exul.] volens, saltem facultatibus perditis, non perdere libertatem. Post cuius obitum, duo ex filiis eius, spe recuperandæ hereditatis, Africanam prouinciam repetentes, manere iam intra Carthaginem minime potuerunt, domo propria donata sacerdotibus Arianis. Sed possessionibus suis ex parte per auctoritatem Regiam repetitis, ad * Byzacium perrexerunt, ibique in Tellepte ciuitate vnus eorum, nomine Claudius ex coniuge nomine Mariana, Christiana scilicet & honesta femina, istum, cui tanta gloria debebatur, feliciter genuit; eumque statim, quasi praæscius qualis esset futurus, Fulgētium nominauit. Quem religiosa mater moriente celeriter patre, [Parentes.] Græcis litteris imbuendum primitus dedit, & quamdiu totum simul Homerum memoriter reddidisset, Menandri quoque multa percurreret, nihil de Latinis permisit litteris edoceri: volens eum peregrinæ linguæ teneris adhuc annis percipere notionem, quo facilius posset, victurus inter Afros, [Litteris Græcis eruditur, tum Latinis.] locutionem Græcam, seruatis adspirationibus, tamquam ibi nutritus, exprimere. Nec fefellit matrem piam cauta prouisio. Sic enim, quoties ei loqui Græce placebat, post longam desuetudinem locutionis eius & lectionis, non inconditis sonis verba proferebat, vt quasi quotidie inter Græcos habitare putaretur. Litterarum proinde Græcarum præcepta scientia, Latinis litteris, quas magistri ludi docere consueuerunt, in domo edoctus, artis etiam Grammaticæ traditur auditorio, magnitudine ingenij cuncta sibi tradita memoriter & veraciter retinens. Vnde tamen, domesticorum negotiorum cogente necessitate, [Paternam domum administrat.] cito sublatus, paternæ domus gubernationem suscepit adolescens; ita se maternis imperiis subdens, vt ibi quoque Christi existeret imitator, de quo sacra Euangelia contestantur: Et erat subditus illis, [Luc.2.] id est, parentibus. Gaudebat venerabilis mater, & præclara indole sapientis filij mœrorem viri amissi consolabatur. Cœperat in illa familia esse, qui amicis obsequium beneuolus redderet, inimicos rationabiliter repelleret, seruos mansuetus & seuerus regeret atque corrigeret, patrimonium diligens coleret, sublimioribus potestatibus carissimus fieret. Cuius rei gratia, crescente per singulos dies fama eius, [Fit Procurator.] repente Procurator ordinatur, hinc initium sumens imperandi, & consulendi, ac gubernandi quam plurimos.

[Annotata]

* MS. Rip. & Sur. Hunericus.

* MS. Rip. Bizicum; alij, Byzantium; alij, Bithyniam.

CAPVT II. Mundi tædium, ac religiosæ vitæ desiderium ei iniicitur.

[5] Accepta tamen hac potestate dum clemēter vtitur, & neminē lædere pro ingenita sibi bonitate desiderat, atque in exigendis pensionibus crudelitatem iubetur exercere, cœpit sæcularium negotiorum grauis apparere sarcina, [Tædet eum rerum mundi.] & displicere felicitas vana: paulatimque laudabili patientia succedente, cœpit vitæ spiritalis amor exurgere, desiderium lectionis, insuper & orationis indefessum crescere studium. Monasteriorum proinde suauissimos greges frequentius visitans, seruorum Dei mores propositum que discebat. Inter abstinentes nulla esse gaudia sæculi, [Monachos frequētat.] sed nulla etiam esse tædia sentiebat. In summa abstinentia viuentes videbat neminem calumniatorem timere, sed se inuicem diligere. Considerabat etiam multos adolescentes perpetuæ continentie deditos, ab omni posse abstinere concubitu. Talibus apud semetipsum cogitationibus fluctuabat, atque in hæc verba prorumpens, Cur obsecro, aiebat, sine spe futurorum bonorum laboramus in sæculo? quid nobis aliquando præstare poterit mundus? Si gaudere desideramus, licet melius sit bene flere, quam male gaudere; quanto melius tamen gaudent, quorum sic in Deum tranquilla est conscientia, quos minime terret exactoris improbi violentia, qui nihil timent nisi peccata, nihil agunt nisi vnde possint diuina implere mandata? Non fatigantur publicis excursibus, non damna rei familiaris coguntur aut flere miserabiliter, aut timere deformiter. Operātes manibus suis, nō aduersantur vtilitatibus alienis. Viuunt inter se pacifici, sobrij, mites, humiles atque concordes. Nulla illis cura libidinis; imo magna sollicitudo & iugis custodia castitatis. [Statuit imitari.] Imitemur tam laudabiles viros: arripiamus hanc bene viuendi constantiam. Sit nobis vtile, quod gratia Dei reuelante meruimus meliora cognoscere. Abiiciamus pristinos mores, & mutemus labores. Nitebamur prius inter amicos nobiles apparere nobiliores; nitamur modo inter seruos Dei pauperes effici pauperiores. Si coacti sumus exigere debitores, conemur modo conuertere peccatores. Solet etiā de publicis exactoribus efficere Christus Dominus noster magistros Ecclesiæ. De telonio enim vocatus est Matthæus, vt Apostolus fieret. [Matth. 9.] Neque nos huic honori personam conuenire credimus nostram: sed si ille deposito officio exactionis, accepit officium prædicationis; mihi non licebit post depositam procurationem, pœnitentis assumere lamentationem? Refugium nostrum Deus est: nulla de ætatis imbecillitate nascatur excusatio. Potens est quippe Deus, qui dat continentiam tantis adolescentibus, quos videmus in Monasteriis viuere, mihi quoque peccatori similem gratiam donare.

CAPVT III. Præexercitatio vitæ Monasticæ in sæculo.

[6] [Præparat se ad vitā Monasticam.] Post hæc verba, diutius in suo pectore ruminata, decreuit, sancto Spiritu reuelante, sæcularibus omnino renūtiare deliciis, & illius vitæ socius fieri, quam laudabat. Prius tamen cogitans, ne subita mutatio mentem simul corpusque perturbans, inter ipsa conuersionis initia grauissimum sibi vel impedimentum vel scandalum gigneret, occulte arripuit rara exercere ieiunia: dehinc paullulum progrediens, antiquorum sodalium tentabat vitare consortia: segregatus frequenter a turbis, in possessione propria, nescientibus omnibus, parētibus & clientibus, quasi propter actionis laborem tristis sedebat, & ibi orabat, legebat, ieiunabat, epularumque immoderatam copiam minuebat, ad balneas penitus non accedēs. Et sub ipsa adhuc professione laici, plene iam monachus conuersabatur.

[7] Stupebant omnes qui nouerant eum, & tā delicati viri mirabilem parsimoniam, causamque mutationis huius interpretabantur ex angustia natam pusillanimitatis. Apud illum vero per singulos dies amor sancte professionis, & mortificationis impensior cura crescebat. Aliquando igitur, vbi omnia, quæ sibi dura videbantur, expertus, adiutorio gratiæ spiritalis, voluntati suæ sensit suppetere facultatem, Beati Augustini, exponentis tricesimum sextum psalmum, * disputatione commonitus & compunctus, publicare suum statuit votum, mutare gestiens habitum: ne vel amicabiliter ad se venientes pati cogeretur, cum quibus diu sæculariter vixerat. [Lectione librorum B. Augustini impellitur vt propositum manifestet.] Cogitabat autem vir prudentissimus, conuersionem sui cordis sibi soli vtilem futuram, si latere potuisset: publicatam vero, multis aliis exemplum bonum dimittendi peccata pristina præstaturam. Quis enim mediocris aut pauper fieri Monachus erubesceret, dum Fulgentium videret, * genuini fastus arrogantia recedente, duras abstinentiæ vias, patientiæ gressibus ambulantem?

[Annotata]

* al. disputationi coniunctus.

* al. Gemini.

CAPVT IV. Religionis ingressus.

[8] Fvit autem tunc temporis Episcopus quidā laudabiliter prædicādus, nomine Faustus, qui pro fide Catholica non longe a cathedra sua iussus fuerat relegari. De multis enim Sacerdotibus hoc Hunerici tyranni persecutoris astuta malignitas ordinauerat, vt iuxta patriam propriam peregrinationis incommodum sustinentes ad negandum Deum facile flecterentur. In eodem proinde loco, vbi relegatus tenebatur, Monasterium sibi construxerat: in quo spiritaliter viuens, apud omnes Christianos honorabilis habebatur. Ad hunc ergo S. Fulgentius, [Faustum Episcopum exulem adit.] quippe ei nostissimus, alacriter venit, eique votum cordis sui fideliter indicauit. Ille autem sciens sæcularem omnino iuuenem, verebatur talia credere pollicenti, dicens ei: Quare fili mentiris, vt seruos Dei fallere delecteris? Tune eris Monachus, aut antiquam deliciarum tuarum consuetudinem sic repente mutabis, vt escarum vilium negligentior apparatus, & vestium sordidarum tuum animum non offendat abiectio? Prius est, vt sis saltē laicus minus deliciosus: & tunc forsitan credibile putabo, quod renuntiare sæculo aut velis, aut valeas. Ad hæc ille iuuenis magis ac magis inflammatus, repellentis manum suppliciter osculatus, sic oculis in terram depositis precabatur: Potens est, Domine pater, dare volenti facultatem, qui nolenti tribuit voluntatem. Permitte me tantum tuis inhærere vestigiis: aperi mihi ianuam Monasterij: præbe sanctæ ædificationis adiutorium: fac me vnum de discipulis tuis: & Deus nouit, quomodo me liberet ab iniquitatibus meis.

[9] [Ægre ab eo admittitur.] Hæc audiens beatissimus senex, grauissimū putauit, supplicantem diutius spernere; tandemque flexus ad consentiendum, Mane, inquit, nobiscum fili, sicut vis. Experiamur paucis diebus, vtrum verbis facta concordent. Vtinam superfluus sit timor meus, & professio tua inueniatur stabilis. Postquam ergo supplicanti consensum præbuit sanctus Faustus Episcopus, sonuit illico per affines & notos, Fulgentium monachū factum. Gratulabantur boni, confundebantur mali. Quosdā faciebat vita eius transacta in deliciis desperare; quosdam singularis ingenij notissima scientia, magnum aliquid suadebat de profectu eius velociter sperare. Quidam vero familiares eius, quibus ab infantia carissimus amicus & fidelissimus fuerat, eum imitari cupientes, [Alij eum imitantur.] ipsi quoque sæculum contempserunt, & se Monasteriorum gregibus mortificata voluntate iunxerunt.

CAPVT V. Prima eius constantiæ a materno dolore probatio.

[10] [Mater turbata venit ad Monasterium.] Avdit hoc mater, referentibus multis, ad consortia monachorum fugisse Fulgentiū, totiusque domus regendæ atque gubernandæ curam penitus dimisisse, nec omnino iam posse de tali proposito reuocari. Turbatur, expauescit, & amoris nimij desiderio concitante, quasi iam Fulgentius moreretur (quamuis bene moreretur, qui sic moriebatur) cælum nimiis lamentationibus pulsat; & sicut solent matres in funeribus filiorum, modum nescit habere lacrymarum. Rapitur inconsideratis cursibus ad Monasterium furibunda, contumeliis & conuiciis Sanctum Faustum nihil dubitans aggreditur: Redde, inquiens, filium matri, redde dominum seruis. Sacerdotes semper beneficia multa viduis præstant, quare nunc domus viduæ per te perit? Cui patienter respondit Episcopus: Si tu mihi filium tulisses, ego te, mulier, deberem, quantum dolor imperaret, arguere: modo tu mihi iuste contumeliam facis, quia ego tibi filium tuli. Quando enim tibi displicet, quia seruiturus est Christo, bene facis contumelias inferre Fausto. [Faustus ei filij videndi copiam negat.] Sub his etiā sermonibus æquanimiter tolerans, & affabiliter arridens videndi saltem filium nullam prorsus dat licentiam. Illa sciens, quantum diligeretur a filio, magnis ante ianuam Monasterij clamoribus eiulabat, & Fulgentij nomen frequentius inclamans, desolationem suam miserabiliter allegabat.

[11] Hæc prima beatum Fulgentium tentatio multis viribus impulit, dum suam genitricem, quam semper amauerat, cui maxima deuotione seruierat, [Fulgentij cōstantia.] audiret auribus suis flere. Sursum tamen corde positus, audiebat, & non audiebat, nec illius preces aduertere dignum putabat, quia pietatem solitam religiosa crudelitate vincebat. Ibi iam futuræ patientiæ in laboribus multis exemplum fidelissimum præbebat, & similis ebrio per spiritalem gratiam factus, vtrum mater esset, quodammodo ignorabat. Hic eum beatus Faustus Episcopus ex toto corde conuersum primitus approbauit, & cum gaudio ceteris fratribus dixit: Facile poterit hic iuuenis tolerare quemcumque imposuerimus laborem, qui potest maternum despicere iam dolorem. Illa mater dum se plangere sæpius, nec ad se filium prodire cognosceret, in eodem loco eum iam non esse credebat: quia si ibi esset, non ferre posse dolorem matris, adhuc virtutis eius nescia, putabat. Sæpe ergo iens ac rediens, & Episcopo molestias, & filio plurimas afferebat insidias, donec tædio victa, propriam reuerteretur ad domum.

CAPVT VI. Eius abstinentia.

[12] Beatvs ergo Fulgentius supra * humanum modum laboribus se abstinētiæ cruciabat, sine vino & oleo manducans & bibens, sic parce & tenuiter, vt inediæ magnitudo siccatam corporis cutem fatiscere diuersis vlceribus cogeret, ac superducta, quam dicunt, impetigine delicati corporis pulchritudo fœdaretur. [Aegrotat ob nimiam abstinentiam;] Putabant plurimi, tunc beatum Fulgentium sub occasione ipsius infirmitatis, aut recessurum simul a proposito sanctitatis, aut reddendum deinceps tepidum, ne vel regulæ communis parsimoniam custodiret. Ille vero contra spem omnium, misericordiæ Dei præuenientis auxilio gubernatus, ex infirmitate corporis ampliores vires animi capiebat; & tanto abstinentior, quanto debilior, [In ea tamē persistit.] de salute perpetua iugiter cogitabat; salutem vero corporis arbitrio Domini committebat, hoc plerisque dicens: Scimus omnes ex epulis vitam solere seruari, non sanitatem posse conferri. Nam vt sanetur infirmitas, si explenda videtur gulæ cupiditas; quare infirmantur etiam illi, qui conuiuiis lautioribus quotidie saginantur? Tolerabat ergo infirmitatem patienter, exercebat abstinentiam satis humiliter. Paruum nāque putans omne quod faciebat, de die in diem melior fieri gestiebat. [Conualescit.] Hoc propositum cordis eius miserator & misericors Deus adiutorio superni iuuaminis fulciens, velociter ei corporalem restituit salutem.

[Annotatum]

* al. credibilem. MS. Rip. incredibilem.

CAPVT VII. Bonorum abdicatio.

[13] [Bona sua matri donat, non fratri; Et quare.] Tvnc animus viri sapientis altiori pietate commotus, cum tota mente mundum sibi crucifigeret, & ipse mundo crucifixus, iter rectum a iuuentute sua, sicut scriptum est, ambularet: portionem substantiæ proprie, quamuis haberet fratrem iuniorem, nomine Claudium, per donationem soli contulit matri, vt a matre postmodum, si bene seruiisset, donaretur & fratri. [Thren. 3. v.27.] Sic salubri consilio superbiam iunioris fratris edomare desiderans, vt qui esse nolebat humilis propter pietatem, disceret humilis esse propter hereditatem; mater quoque sanctissima post discessum dulcissimi filij, cuius iam non poterat obsequio lætificari, eius meruisset beneficio consolari. Quantas ibi tunc vniuersi laudes & gratias Domino retulerunt, cum viderent beatum Fulgentium sæculari cupiditate calcata, rebus, quas distrahere & donare pauperibus non poterat, ne offenderet bonam matrem renuntiasse penitus, vt Christum inuenire mereretur doctorem? Finita iam fuerant cuncta, quæ eum in conuersionis primordio videbantur affligere.

CAPVT VIII. Abbas creatur.

[14] [Noua persecutio sub Hunerico.] Sed quia hæc vita numquam potest sine suis tentationibus præterire, nascitur rursus talis persecutio fidei, vt sanctæ memoriæ Faustum Episcopum cogeret per diuersas latebras commigrare: nec in ipso Monasterio iugiter sineret quiescere. Tunc beatus Fulgentius timens aut in illo loco solus remanere, aut de loco in locum frequentius transmigrare, consulto prius Episcopo Fausto, vicinum Monasterium petiit, vbi paucis & simplicibus fratribus Felix nomine Abbas præerat, amicus eius ab adolescentia, cum quo semper etiam laicus familiariter vixerat. [It ad aliud Monasterium.] Tunc igitur eum Felix Abbas cum gaudio suscipiens, imparemque se eius virtutibus sciens, & nomen & potestatem ei tradidit Abbatis. Ille plenus studio humilitatis, * recusabat priuilegium potestatis. Et post multa certamina pietatis, ex consensu totius congregationis, passus violentiam caritatis, vix consentit esse collega boni consortis. Ita duo viri sanctissimi diligentes æqualiter Deum & proximum, ambo moribus similes, ambo meliores proposito, cōuersatione æquales, vnus scientia superior, iugum bonum gubernandæ congregationis excipiunt. O quam felix seruorum Dei numerus fuit, [Fit Abbas cum Felice.] quibus cœperat præesse Fulgentius! O quantum fulgebat illud Monasterium, cui dispensator permanserat Felix! Dabant sibi mutuis nominibus etiam ipsi non minoris laudis auspicium. Felix vocabatur Fulgentius, viam Domini currens, & fama crescente Fulgentij, capiebat fructum sui culminis Felix. Vnus tamē eorum, Beatus videlicet Fulgentius, docendis fratribus peculiariter vacabat; alter in quotidiano ministerio sollicitius laborabat. Superuenientibus fratribus vnus verbum Dei singulariter prædicabat, alter hospitalitatem diligenter præparabat, & hilariter offerebat. Nihil alter sine consensu alterius faciens; sed sic ambo ceteris erant imperantes, vt sub vnius se regula crederent constitutos. Ita dum timebat Fulgentium offendere Felix, Felicemque Fulgentius, mortificatis voluntatibus propriis vterque viuebat, & de fratrum, quibus consulebant, vtilitate laudabiles, & de mutua, quam sibi reddebant inuicem, subiectione sublimes. Quis istius affectus explicare possit loquēdo virtutem? Quos quieta pax adunauerat, nec bella valuerunt feralia separare.

[Annotatum]

* MS. Rip. excusat.

CAPVT IX. Persecutio. Fuga. Insidiæ a Presbytero Ariano.

[15] [Fugit cum suis.] Sed cum subito barbaricæ multitudinis prouincia turbaretur incursu, videntes salutem temporalem fugæ præsidio vendicandam, labores illico perferendæ peregrinationis excipiunt, limatoque consilio procul abscedunt, vbi nulla belli nascentis opinio, construendi Monasterij præberet integram facultatē. Promouent igitur castra spiritalia duces inclyti cælestis exercitus, & per ignotas Africæ regiones, Monachorum suorum caterua comitante, pariter gradiuntur, vbique facientes gaudium bonis, inuidiam malis.

[16] In territorio denique Siccensi, dū cogitant certas sedes statuere, regionis fœcunditate delectati, [Felix Presbyter Arianus Fulgentio insidiatur.] virorum etiam fidelium fauore suscepti; Presbyter quidam sectæ Arianæ in fundo Gabardilla perfidiam prædicans: cui nomen quidem inter homines Felix, sed voluntas aduersus Deum semper infelix, natione Barbarus, moribus sæuus, facultatibus potens, Catholicorum persecutor acerrimus. Hic beati Fulgentij nomen in illis regionibus clarum fieri sentiens, reconciliandos occulte multos, quos deceperat, suspicatur. Neque virum dignum Sacerdotio, vere adhuc esse Monachum credidit, sed eum sub habitu Monachi Sacerdotis officium putat implere. Et reuera Sacerdotis officium laudabiliter etiam tunc implebat, nō aliquantos recōciliando, sed omnes, quos attingere poterat, ad reconciliationem salutaribus monitis inuitando: cuius sermo dulcis & rectus, quia dura quoque corda molliebat, nec immerito hunc Presbyterum sic timere pro sua perfidia compellebat. Arripit igitur Presbyter, insani furoris stimulis concitatus, Dei seruos crudeliter persequi, & per omnes vias custodibus distributis, ambulantium simpliciter obsidet itinera. Necessarium quippe fuerat athletas fortissimos, voluntariis abstinentiæ laboribus ad omnem tolerantiam præparatos, persequentium paullulum tradi manibus: vt martyrialis agonis effecti participes, illata discerent supplicia tolerare, probaturi quid profecissent, si flagellis membra omnia dissipantibus, a fide vera minime defecissent. Nescientes igitur cogitationes maligni serpentis, habentesque fiduciam conscientiæ, nihil timentes, simul ambo gradiebantur secum loquentes.

CAPVT X. Capiuntur Fulgentius & Felix; hic cæditur ab Arianis.

[17] Et ecce subito quasi violentia sæuissimæ tempestatis inuadit incautos, diuidit iunctos, ligat diuisos, [Capitur Fulgentius.] & feralibus vinculis oneratos, perducit ad Presbyterum vinctos. Efficiuntur subito sine crimine rei, sine belli sorte captiui. Quibus enim fugientibus nihil nocere potuerunt Mauri, pœnas ingerunt Ariani. Tunc antequam tenerentur, Felix Abbas paucos solidos, vnde fratrum sustentabatur inopia, [Pecuniam abiectam non vident barbari.] simpliciter vbi metus suaserat, proiecit, & custodiendos Dei seruis, ipsi Deo committit. O diuini singularis potentia miraculi! Nemo valuit solidos illos proiectos adspicere; nullus permissus est victum pauperum pauperibus tollere. Sed illi soli, qui sic probandi fuerant, tenentur, [Sistitur Ariano Presbytero.] ligantur, ad Presbyterum perducuntur. Quibus ore terribili violentus Presbyter intonat: Cur ex vestris regionibus occulte venistis Christianos Reges euertere? Bene enim miser Christianos Reges esse dicebat, in quibus Christum Regem Regum miserabiliter exufflauerat, & quos Filium Patri æqualem negare, similis Antichristo docuerat.

[18] Illis ad hæc veracissimæ responsionis verba parātibus, [Felix Abbas cæditur: rogat parci Fulgentio.] inferri præcepit verbera primitus. Igitur Felix Abbas vehementi caritate commotus, Parcite, ait, fratri Fulgentio, qui non potest tormenta perferre. Nolite istum cædere, inter vestras manus forsitan moriturum. Conuertatur in me vestra crudelitas: ego scio quid confitear, in me est omnis causa. Tunc dilectionis admiratione stupefactus, remoueri paulisper beatum Fulgentium iubet, atque illum grauius cædi ministris sæuissimis imperat. Tunc hilari animo Felix Abbas verberibus subditur. Dolorem quippe cum gaudio sustinebat, quia beatum Fulgentium nihil adhuc pati videbat. Ecce qualis fuit beatus Fulgentius circa amicos, vt vsque ad mortem diligi mereretur. Ista quippe caritas beati Felicis, vitæ illius sanctæ magnum perhibet testimonium. Neque enim salutem suam pro salute illius despiceret, nisi sibi primitus & multis vtilem iucundumque sentiret. Imitentur vtrosque, qui Deo placere desiderant. Alios doceat beatus Fulgentius sic viuere inter fratres, vt amētur, foueantur, & in summis necessitatibus adiuuandi, etiam si periculum non defuerit, iudicentur. Sumant alij de bono facto Felicis Abbatis exemplum, melioribus fratribus, & in Dei timore plus proficientibus, omnem gratiam bonæ voluntatis impendere. Quando enim talis caritas inter fratres fuerit, qualis inter sanctissimos viros fuit, vis totius tentationis facile superatur: inimicorum vero pertinacia continuo frangitur. Quamuis sæuissimus Presbyter etiam tunc de Felicis Abbatis iniuria minime satiatus, nec beato Fulgentio parcendum putauit.

CAPVT XI. Fulgentius cæditur; vterque ignominia afficitur.

[19] [Fulgentius cæditur.] Beatvs autem Fulgentius, vir omnino delicati corporis, vtpote ex familia natus illustri, violētos impetus fustium, repentini doloris acerbitate crescente, vix tolerans, sicut ipse nobis postea referebat, cogitauit Presbyteri furentis insaniam vel mollire, si posset, vel certe paullulum, donec recrudesceret, auocare; quo facilius inter ipsas moras inueniret spatium respirandi, ne continuata pœna omnino intolerabilis fieret. Dico aliquid, si loquendi potestas tribuitur, dum cæderetur exclamat. Tunc Presbyter, putans eum confiteri velle, iubet quiescere cædentes, & sic adhuc * a flagello suspensum, loqui præcepit quod volebat. Vbi dum beatus Fulgentius eloquentiæ solitæ sermonibus blandis, [Interloquitur.] suæ peregrinationis est narrare aggressus historiam, Presbyterum facit attonitum, diuque nimia verborum suauitate delinitum, pene totius crudelitatis reddit oblitum. Miratur Presbyter beati Fulgentij facundiam, probat sapientiam, magnumque aliquem virum coniiciens, erubescit inferre violentiam. Sed ne proderet suis suam superatam fuisse sæuitiam, [Iterum cæditur.] Cædite, ait, iterum fortiter, & multiplicatis flagellis lacerate verbosum. Etiam me, puto, seducere cogitat, longoque inanis fabulæ circuitu quid conficere moliatur, ignoro. Recrudescit iterum manus * vesana tortorum, flagellisque innumeris beatus Fulgentius exaratur.

[20] Tandem Presbyter de illata cæde confusus, virorum laudabilium merita sentit, nec apud se eos tenere diutius ausus est; [Nudus & decaluatus dimittitur.] sed deformiter decaluatos, ablatis etiam omnibus vestimentis, ex domo sua nudos inanesq; proiecit. Sed nec illa decaluatio viris sanctissimis turpitudinem, nec nuditas attulit confusionem: quia tolerata propter odium religionis iniuria, primæ iam confessionis decorauerat ornamento, superna gratia fulciendos. Processerunt itaque de domo Presbyteri, tamquam de loco gloriosi certaminis, insignis victoriæ laureis coronati; reuersique per campum, vbi fuerant capti, [Reperit abiectam pecuniam.] solidos, quos Abbatem Felicem proiecisse diximus, integro ibi numero seruatos inueniunt, & quasi ex diuina manu restitutos hilariter accipiunt; agentesque ineffabiles Deo gratias, qui consolatur humiles in omni tribulatione eorū, reuertuntur ad proximos fratres.

[21] Huius autem crudelissimi facti detestabilis opinio, cunctam simul mœstificat regionem; nuntiatur etiam Carthagine fama. Inter alios quoque Arianorum Episcopus dolet mactatum graui cæde beatum Fulgentium. Et quia parentes eius cognitos habebat idem Episcopus, ipsumque beatum Fulgentium singulariter adhuc laicum dilexerat, aduersus Presbyterum suæ religionis & parochiæ, qui cædis auctor extiterat, grauiter commouetur, vindicare beatum Fulgentium parans, si querelam de memorato Presbytero deponere voluisset. Sed beatus Fulgentius multis, vt hoc faceret, suadentibus: Non licet, ait, in hoc sæculo vindictam quærere Christiano. [Non vult queri de illo Presbytero.] Nouit Deus quomodo seruorum suorum defendat iniurias. Iste Presbyter si grauissimi sceleris inter homines, me agente, receperit vltionem, patientiæ nos apud Deum perdimus retributionem: maxime quia multos paruulos scandalizare poterit, si Episcopi Ariani iudicium qualiscumque peccator, tamen Catholicus & Monachus quæram. Nolens ergo retribuere mala pro malis, & vitam suam sciens necessariam bonis, ne quam forsan hæreticorum violentiam denuo paterentur, ex illa prouincia rursus egrediuntur, & ad vicina prouinciæ suæ loca celeriter regrediuntur: eligentes vicinos potius habere Mauros, quam pati molestissimos Arianos.

[Annotata]

* al. ad flagella.

* al. sæua.

CAPVT XII. In Aegyptum nauigaturus Syracusas appellit. Consilium mutat.

[22] Ivxta ciuitatem proinde, quæ * Ididi nuncupatur, fundare Monasterium incipiunt, vbi paruo tempore Domino seruientes, insistebant operibus caritatis. [Fulgentius legens Vitas PP. vult ire in Ægyptum.] Donec subito beatus Fulgentius Ægyptiorum Monachorum Vitas admirabiles legens, institutionum simul atque collationum spiritali meditatione succensus, memoratas terras nauigio petere statuit: duabus videlicet ex causis, vt vel ibi deposito nomine Abbatis, sub regula viueret in humilitate, vel districtioris abstinentiæ legibus subderetur. Et quia desiderium suum impediri poterat publicatum, quærit primitus occasionem proficiscendi Carthaginem. Dehinc veniens ad ipsius mœnia ciuitatis, vno tantum fratre, cui nomen fuit Redemptus, socio peregrinationis electo, nauem conscendit, Alexandriam petiturus, nullos forte sumptus peregrinationi tantæ necessarios secum ferens, sed in Deo, qui diues est, spem suam firmiter ponens, suauiter canebat cum Dauid: Dominus pascit me, & nihil mihi deerit. [Psal.22. 1.]

[23] [Syracusis excipitur ab Eulalio Episcopo viro sancto.] Ventis itaque flatu prospero consequentibus, Syracusanum contigit feliciter portum; Deique summi prouidentia gubernante, ductus est ad hanc ciuitatem, vbi tunc Ecclesiam Catholicam beatus Papa Eulalius gubernabat, vir eximiæ sanctitatis, admirabilis hospitalitatis, perfectissimæ caritatis; in cuius corde thesaurus sapientiæ spiritalis absconditus, multos talentorū Dominicorum negotiatione ditabat. Virtute enim discretionis super omnia decoratus, Monachorum professionem singulariter diligebat; habens etiam ipse Monasterium proprium, cui semper adhærebat, quoties ab Ecclesiasticis actibus vacabat. Ad hunc ergo beatus Fulgentius veniens, inter alios peregrinos hospitalitatis officio libenter excipitur, neque tamen diu latere permittitur. Moxenim, sicut moris est, in conuiuio Sacerdotum, dum de diuinis rebus ortus est sermo, virum singularis scientiæ locutio sua continuo prodidit. Intellexit Episcopus, ex ornatu sermonis, & responsionum moderatione, sub monachico habitu magnum latere Doctorem: distulit tamen eumdem vel quis esset, curve aduenisset, conuiuis præsentibus, inter epulas quærere.

[24] [Ex doctrina agnoscitur. Dissimulat quo eat. Socius id prodit.] Post prandium vero cum meridianis horis in domo sua deambularet Episcopus, per fenestram respiciens, obseruantem sibi sicut ceteros, beatum Fulgentium vidit: quem continuo peculiariter vocans: de Institutionibus, ait, & Collationibus loqui cœperas, dum pranderemus. Affer, obsecro, mihi codicem, si portas. Ille sine mora iussis obediens, codicem detulit, in quo quid contineretur, verbis propriis iussus exponit. Admiratur sanctus Eulalius scientiam iuuenis, & tali hospite delectatus, cur ex Africa venerit, diligenter inquirit. Ille metuens arrogantiæ notam, si desiderium suum fateretur, incurrere: Parentes, inquit, meos requiro, quos in illis partibus viuere peregrinos audiui. Vere enim parentes suos requirebat, quorum suauissimos mores imitari cupiebat. Intellexit Episcopus responsum non manifestum, totiusque itineris eius per alterum fratrem, (fuit enim simplex) inuestigat causas.

[25] Ibi tunc Beatus Fulgentius salubriter proditus, veritatem simpliciter confitetur: iturum se ad vltimam Thebaidæ regionis eremum dicit, vt illic, sicut lectio monebat, mundo mortuus viueret, vbi maior abstinentium numerus assumptioni suæ nullum gigneret impedimentum, [Dissuadet susceptum iter Eulalius.] sed forte potius præberet exemplum. Recte facis, respondit Episcopus, cupiens meliora sectari: sed scis, quoniam Deo sine fide impossibile est placere. Terras, ad quas pergere concupiscis, a communione Beati Petri perfida dissensio separauit. Omnes illi monachi, quorum prædicatur mirabilis abstinentia, non habebunt tecum altaris sacramenta communia. Quid ergo proderit affligere ieiuniis corpus, vbi solatiis spiritalibus indigebit anima, que multo melior est corpore? Reuertere fili, ne vitæ melioris intuitu, periculum rectæ fidei patiaris. Ego etiā quondam iuuenis, antequam me Pontificalis honoris gratia præueniret indignum, diu cogitaui sanctissimæ huius professionis in ipsius prouinciæ monasteriis adimplere propositum, sed hæc causa me prohibuit assumpta perficere.

[26] Consentit Beatus Fulgentius monentis patris consilio salutari, suæque intentionis feruore deposito, suadetur ibi apud Syracusam paucis mensibus degere, Sancto Eulalio præbente victum & hospitium congruum. Sed quia bonæ mentis indoles numquam vacat, [Fulgentius hospes, hospitalitatē erga alios exercet.] caritatis opera semper exercens, in ipso paruissimi hospitij, quod acceperat, habitaculo cœpit hospitalitatem multis superuenientibus exhibere, peregrinus & alterius indigens solatio, consolandos suscipere peregrinos. Miratur Sanctus Eulalius affluentem sancti animi libertatem, magnoque gaudio saginatur, dum per manum Beati Fulgentij, cui victum quotidianum nihil habenti ministrabat, alimenta ministrari non habentibus videret. Et si fas est dicere, comparatione minorum crescere solere maiores, quamuis esset Sanctus Eulalius in pauperibus gubernandis omnino perfectus, opera tamen Beati Fulgentij considerans, de die in diem plus misericors efficiebatur & largus.

[Annotatum]

* al. Indidi.

CAPVT XIII. Ruffinianum conuenit. Romam visit, Theodorici triumphos spectat.

[27] Per acto itaque præsentis hyemis tempore, cura vehemens Beatum Fulgentium commouet, Episcopum quemdam Ruffinianum nomine, qui persecutionis violentiam fugiendo declinans, ex Byzaceno concilio nauigarat, ibique prouinciæ Siciliæ vicinus, in quadam breuissima commorabatur insula, [Ruffinianū Episcopum inuisit.] vitam monachi laudabiliter gerens, videre indifferenter, vt eius admonitione secundo firmatus, quid facere deberet, agnosceret. Hoc autem volebat, non quia Eulalio Pontifici minus credebat, sed in rebus dubiis vtilissimum semper esse multorum consilium sentiebat. Per multos itaque pedestris labores itineris ad illum Siciliæ veniens locum, cui plus propinquior illa insula fuerat, vbi Sanctus Ruffinianus Episcopus habitabat, modica nauicula deportatus, Sacerdoti venerabili velociter præsentatur: a quo similiter, ne in Ægyptum proficisci perseueraret, admonitus, redire protinus ad proprium Monasterium, neque tamen Apostolorum memoriam prætermittere, statuit.

[28] [Romam venit.] Occasione igitur nauigij felicioris inuenta, Romam venit, & auctorum sæcularium consono semper ore laudatam, caputque mundi veraciter appellatam, festinus ingreditur ciuitatem. Fuit autem tunc in Vrbe maximum gaudium, Theodorici Regis præsentia, Romani Senatus & populi lætificante conuentus. Vnde contigit, vt Beatus Fulgentius, cui mundus olim fuerat crucifixus, postquam sacra Martyrum loca venerabiliter circumiuit, omnesque seruos Dei, quorum in breui capere notitiam potuit, humili obsequio salutauit: in loco, qui Palma aurea dicitur, [Spectat triumphū Theodorici.] memorato Theodorico Rege, concionem faciente, Romanæ Curiæ nobilitatem, decus, ordinemque distinctis decoratum gradibus adspectaret, & fauores liberi populi castis audiens auribus, qualis esset huius sæculi gloriosa pompa, cognosceret. Neque tamen in hoc spectaculo libenter aliquid intuetur, neque nugis illis secularibus superflua illectus delectatione consensit: sed inde potius ad illam supernæ Hierusalem desiderandam felicitatem vehementer exarsit, salubri disputatione præsentes sic admonens fratres: Quam speciosa potest esse Hierusalem cælestis, si sic fulget Roma terrestris! Et si in hoc sæculo datur tanti honoris dignitas diligentibus vanitatem, qualis honor & gloria & pax præstabitur Sanctis, contemplantibus veritatem!

CAPVT XIV. Domum reuersus nouum Monasterium construit.
inde clam fugit vt lateat, & sibi viuat.

[29] [In Africā redit.] Mvlta his similia Beatus Fulgentius illo die salubriter disputauit, & iam toto corde Monasterium suum reuisere cupiens, ad Africam velociter per Sardiniam nauigauit: vix credentibus prænimio gaudio monachis suis Beatum rediisse Fulgentium. Nesciebat plane sancta fraternitas, quid primitus ageret, vtrum de absentia Patris quereretur, an potius de præsentia lætaretur. Nullus tamen ausus est eum, quia discesserat, culpare, sed cuncti potius satagebant pro reditu eius Deo gratias agere. Iunguntur seruorū Dei gaudiis etiam laici: lætantur omnes honesti ac nobiles viri, quod Beatus Fulgentius Africanæ Ecclesiæ Doctor prædestinatus, non diu fuisset in transmarinis regionibus occupatus. Certatim denique singuli properant ampliora præbere solatia pietatis, quibus foueretur animus reuertentis. Offertur denique a quodam, nomine Siluestrio, bene Christiano, & prouinciæ * Byzacenæ primario, locus aptus Monasterio fabricando, cuius gleba pinguis ac fertilis, instituendis hortis optabili fœcunditate congrueret, & quod plus eligendum videbatur, longe adhuc a furore bellico constitutus, quietissimæ pacis securitatem plenissimam daret, honestis plurimis per vicinas possessiones commanentibus: quorum frequens oblatio transactionem facillimam monachis promittebat, vt regnum Dei quærentibus, nulla cura sæcularis transactionis obstreperet.

[30] [Construit Monasterium.] Libenter itaque B. Fulgentius hominis religiosi deuotam suscipiens oblationem, sine mora in loco sibi concesso Monasterium fundat, plurimosque ad conuersionem piis monitis inuitando, monachorum multiplicat numerum, & magnæ congregationis efficitur Pater. Quamuis sane spiritalia meditari iugiter concupisceret, ampliori tamē sollicitudine distendi compellitur, otium sanctum quærens ex dilectione veritatis, negotia multa suscipiens ex necessitate caritatis. Vnde victus aliquando contemplatione meliorum, lectioni & orationi tantum vacare desiderans, cogitauit diu, quomodo sarcinam præsentis oneris abiiceret, & sub aliorum regimine constitutus, ipse potius sub regula viueret, quam viuendi regulam ceteris traderet, secundum præceptum Domini, magis vtile iudicans imperantibus obedire, quam obedientibus imperare. Cogitanti vero ea diutius, talis subito sententia nascitur. Est in medio vadosi maris sinu Monasterium a Viuecensi littori proximum, b Bennefensi autem maxima ex parte contiguum: vbi neque hortos colere paruissimi scopuli limes sinit angustus, neque ligni vel potabilis aquæ consolatio saltem ministratur exigua, sed rei vtriusque per breuissimas nauiculas quotidie sufficientia præparatur. In hoc Monasterio rigidi propositi disciplina antiqua seruatur, ab infantia sua plurimis vsque ad decrepitam senectutem sanctissime ibi viuentibus, sanctæque professioni congrua opera laudabiliter exercentibus. Vbi tunc duo Presbyteri peculiares, & merito mirabiles, & immaculatæ senectutis honore venerabiles, Abbatis officio fungebantur, numquam de cœnobio recedentes, sed Ecclesiasticæ dignitati multos viros idoneos nutrientes. [Clam aliud Monasterium petit.] Ad hoc ergo Monasterium clam Beatus Fulgentius proficiscitur, ibique in congregatione tam maxima nomen ponit Abbatis, & adunatus multitudini monachorum, fulget quidem super ceteros scientia mirabili, eloquentia speciali, sed subiicitur omnibus laudabili humilitate, atque obedientia singulari. [Priuatus degit.] Memor quippe illius Euangelicæ sententiæ, qua Dominus noster dicit, Non veni facere voluntatem meam, sed eius, qui misit me; omnes suas mortificat voluntates; ieiuniis insuper, orationibus, vigiliis & abstinentiæ vacans, totumque se cum vitiis & concupiscentiis sæcularibus crucifigens, manibus etiam suis delectabiliter operabatur. [Ioan.6.] Nam & scriptoris arte laudabiliter vtebatur, & palmarum foliis flabellos sæpissime contexebat. Cui operi, etiam cum fuisset Abbas, in suo Monasterio vacabat. Lectioni autem in cellula frequenter coram fratribus insistebat, apud omnes amabilis, honorabilis & iucundus.

[Annotata]

* MS. Rip. Byzantinæ.

a alij MSS. Vincensi.

b ita MSS. at Sur. Vēnesensi.

CAPVT XV. Cogitur ad suos reuerti. Sacerdotio initiatur.

[31] [Sui eum repetunt.] Sed quanta in eodem Monasterio lætitia, tanta in illus exorta est repente tristitia. Gaudebant isti, qui eum susceperant: dolebant illi, qui amiserant. Nascitur inter eos noua pugna caritatis. Isti nouum socium tenaciter amplectuntur; illi antiquum patiem reddi sibi suppliciter deprecantur. Isti se ornari de presentia eius; illi de absentia deficere confitentur. Beatus vero Fulgentius magis volens discere, quam docere, consentit hic esse, vbi fuit inferior; & trepidat illuc redire, vbi cunctis posset esse superior. [Cogitur ad suos redire.] Tunc Abbatis Felicis & omnium fratrum, quos reliquerat, dolor ex necessitate consilium sumens, patrocinio sancti Fausti Episcopi insulanos monachos pulsat. Ille protinus Episcopali auctoritate suum esse monachum Fulgentium allegat, sibique reddi, & vbi ipse iusserit, viuere debere confirmat. Minatur excommunicationem contradicentibus: ipsum vero Fulgentium, nisi consentiat, inobedientibus similem pronuntiat iudicandum. Quid multa? [Fit Sacerdos.] Deponitur rursus Beatus Fulgentius ad Monasterium proprium, subire præcipitur Abbatis officiū; & ne iterum * a desiderio spiritali mutabilis fieret, repente eum Sacerdos Presbyterum consecrat, vt Abbatis & Presbyteri decoratus officio, nec Monasterium relinquere, nec in alia posset Ecclesia ordinari fortuito.

[32] Victus igitur, & honoris compedibus vinctus, cœpit iam Beatus Fulgentius æquanimiter Monasteriū suum regere, famaque crescente laudabili, super omnes Africæ prouincias innotescere: in ipso autē * Nuntorum territorio tamquam proprius Episcopus honorari, paratis omnibus, quandocumque facultas ordinandi Episcopum concessisset, [Poscitur ad Episcopatum.] Beatum Fulgentium primum Sacerdotem vocibus & mentibus petere, nec alterum nisi Beatum Fulgentium sibi consecrari permittere. Desiderium deinde populorum Deus videbat, ipsum quoque Beatum Fulgentium non latebat.

[Annotata]

* MSS. Rip. ad desiderium.

* Ita MS. Sur. Vintorum.

CAPVT XVI. Episcopatum tantisper fugit.

[33] [Contra Trasamūdi edictum ordinantur noui Episcopi.] Sed quia tunc Regalis auctoritas Episcopos ordinari prohibuerat, nec viduatis plebibus prouidere Pastores licebat, securus interdictionis huius tempora transigebat, superfluum iudicans honorem fugæ præsidio recusare, quem nec dare alicui fas erat, nec accipere. Postquam vero sacra turba Pontificum, qui remanserant, communicato inter se consilio, definierunt aduersus præceptum Regis in omnibus locis ordinationes celebrare Pontificum, cogitantes aut Regis iracundiam, si qua forsitan existeret, mitigandam, quo facilius ordinati in suis plebibus viuerent; aut si persecutionis violentia nasceretur, coronandos etiam fidei confessione, quos dignos inueniebant promotione; ministerium vero suum facilius impleturos, atque inter ipsas tribulationes propriis plebibus solatia præstaturos: Fit repente communis assumptio, Presbyteros, Diaconos, & si quos inueniret electio, rapere, benedicere, consecrare, certatim locis singulis properantibus, ne in tali studio aliquis aut tardus, aut nouissimus videretur.

[34] [Fulgentius vt fugiat Episcopatum, latet.] Tunc beatus Fulgentius eligentium vota velociori præueniens fuga, latebris incertis absconditur, nec quæsitus vllatenus inuenitur. Plebs ipsius loci, vbi fuerat Monasterium constitutum, differre suam prorsus electionem, donec inueniret Beatum Fulgentium, cogitabat. Verumtamen timens, ne dum diu Beatus Fulgentius quæritur, [Optatur a multis.] fama hæc Carthaginem perueniret, atque inde rursus Regalis interdictio nasceretur: ita compellente festinationis necessitate, suadentur sibi de suis clericis alterum quærere. Sic per multa loca, vbi Beatus Fulgentius aut primus, aut solus electus est, postquam minime potuit inueniri, dedit aliis honoris summi licentiam. Repleta iam fuerat prouincia Byzacena nouis Sacerdotibus; & pene vix paucarum plebium cathedræ remanserant destitutæ: Regis quoque commota sæuitia cunctos iam decreuerat exilio mancipandos, in ipsum primitus ordinatorem, id est, Primatem, nomine Victorem, procedente sententia: qui iam a seruis Regis exeuntibus captus, ad Carthaginem ducebatur. Et omnino succedente maiore tristitia, versa fuit in publicos luctus ordinationis assumpte letitia. Tunc occultis nuntiis * edocentibus, transisse tempus faciendæ ordinationis, Beatus Fulgentius putans, cathedris quam maxime proximis Episcopos haberi proprios, ipse rursus Monasterij sui congregationem gubernare reuertitur, nihil dubitans, neque formidans, [Redit ad suos.] sed omnino se Pontificalis dignitatis euasisse sarcinam gaudens.

[Annotatum]

* al. educentibus.

CAPVT XVII. Episcopus ordinatur, frustra obnitente Felice Diacono.

[35] Vervmtamen altiori consilio Deus noster predestinata perficiens, cui dederat docē di salubriter facultatem, doctrinæ salutaris dare iam volebat auctoritatem, ne deesset fidei Catholicæ contra Arianos fidelissimus prædicator. In tempore ergo tribulationis abscōdere * noluit vas electionis, per quē disposuerat implere officium prædicationis. Erat adhuc Ruspæ oppidum nobile, [Ruspa ob Felicis Diaconi ambitionē caret Episcopo.] clarissimis habitatoribus prorsus illustre, cui nullus fuerat Episcopus ordinatus: quia Diaconus quidam Felix nomine, qui ambire voluerat repudiatus, honorem Pontificis in illo loco nec ipse merebatur, nec alterum accipere patiebatur. Frater quippe illius germanus, amicus Procuratoris, per potentiam sæcularis actionis ministrabat vires ambitionis. Dolor honestorum ciuium mentes vehemens exagitabat, cur soli remansissent sine patre spiritali, qui videbantur super ceteros excellere nobilitate carnali.

[36] Tū repente fama verax dolentibus nuntiat Beatum Fulgentium, quem tot loca primo Sacerdotio iudicauerant dignum, nullatenus tempore ordinationis inuentum, remansisse Presbyterum, gloria maiore vestitum, quod honoris superioris sic calcauerat appetitum. Illis, quibus displicebat superbus ambitor, placet iste laudabilis excusator. Consentitur ab omnibus, ipsum sibi esse seruatum, propterea minime tantis plebibus ambientibus ordinatum. Nesciente igitur Beato Fulgentio, [Fulgentius cogitur Episcopatū eum suscipere.] Victor Primas in itinere petitur a Ruspensibus, & vicinis Episcopis ordinandi Fulgentium licentia datur. Tunc aggregata violentæ multitudinis manu, repente Beatus Fulgentius, dolens oculos, in cellula propria reperitur, inuaditur, tenetur, ducitur, & Pontifex esse non rogatur, sed cogitur. Inde ad Episcopum, quia admonitus fuerat ordinationem celebrare, perductus, ignoti populi constituitur Pater: ita vt in illo Propheticum illud compleri videretur oraculum, Populus quem non cognoui, seruiuit mihi. [Psal. 17.45.] Nimis autem gratissimus vir sapienti adspectu, & fauores populi suffragantis augebat, & a quocumque tunc videbatur incognitus, humilitate vestium blandus, modestoque incessu venerabilis habebatur. Cum vero loqui quippiam, cogente interdum ratione, voluisset, in ore eius omnis turba pendebat, ex locutione familiari considerans, qualis esset spiritalis magistri futura doctrina. Propter quod ex omnibus possessionibus, vbicumque transibat, populus confluxerat ad fauendum, Ruspensi Ecclesie quanto serius, tanto meliorem confitentes prouenisse Pontificem.

[37] [Felix Diaconus ei insidiatur.] Diaconus porro videns suæ ambitionis conatus vanissimos defecisse, quod solum remanere deluso poterat, sæuit, & tardus. Innumeris denique congregatis, venienti filio pacis scandalum, sicut sacer loquitur psalmus, iuxta semitam ponit. [Psal. 139.6.] Viam igitur, per quam veniebat Dei seruus electus, obsedit ambitor infestus. Sed vbique simplicibus subuenit Christus, nec impediri potest ab homine Sacerdotis electio, quam non præcedit ambitio. Nescio quo sancti Spiritus admonentis imperio, per alteram viam populus qui præcedebat, ambulauit, & Beatum Fulgentium, dum adhuc hostis sedet in via, super suam cathedram collocauit. Celebrata sunt eodem die diuina solemniter Sacramenta, & de manibus Beati Fulgentij communicans omnis populus, [Qui tamē mox benigne ab eo recipitur;] lætus abscessit. Quod postea Diaconus audiens, diuinæ voluntati, licet tardius, cessit. Hunc illico reuertentem Beatus Fulgentius benigne, affabiliter, clementerque excepit, ita vt eum postea Presbyterum ordinaret. Sed vltionem debitam diuina iustitia demonstrauit omnino velociter. Ipse enim Diaconus, iam Presbyter, intra annum mortuus, & Procurator ei consentiens ad penuriam est redactus. [Sed a Deo deinde punitur cum sociis.] Dederunt enim pœnas temporalis audaciæ, quibus potens est Deus præparare in futuro gratiam cælestis indulgentiæ. Nos istud propterea commemorandum putauimus, vt ostenderemus hinc Beato Fulgentio maiorem creuisse circa singulos auctoritatem, dum cognoscerent in istis vigilasse diuinam seueritatem.

[Annotatum]

* al. voluit.

CAPVT XVIII. Vita in Episcopatu.

[38] [Fulgentij Episcopi virtutes.] Svscepit interim Beatus Fulgentius Episcopatum sine aliqua ambitione, cum maxima deuotione, manente in contradictoribus Domini vltione. Nec ita factus est Episcopus, vt esse desisteret monachus; sed accepta Pontificis dignitate, professionis præteritæ seruauit integritatem. Seruata vero professionis integritas, plus ornauit Pontificis dignitatem. Numquam denique pretiosa vestimenta quæsiuit, aut quotidiana ieiunia prætermisit, aut conditos suauiter cibos vel inter hospites manducauit, aut discumbendo saltem requiescere & resoluere rigidum propositum voluit, sed vna tantum vilissima tunica, siue per æstatem, siue per hyemem est patienter indutus. Orario quidem, sicut omnes Episcopi, nullatenus vtebatur: pelliceo cingulo tamquam monachus vtebatur. [Paupertas in vestitu,] Sic studio humilitatis ambitionem vestium fugiebat, vt nec ipsa calceamenta suscipiens clericorum, aut caligis in tempore hyemis, aut caligulis in tempore æstatis simpliciter vteretur. Intra Monasterium sane interdum soleas accipiebat; frequenter nudis pedibus ambulabat. Casulam pretiosam vel superbi coloris, nec ipse habuit, nec monachos suos habere permisit. Subtus casulam nigello vel lactineo pallio circumdatus incessit. Quando temperies aëris inuitabat, solo pallio intra Monasterium est coopertus. Scapulis vero nudis numquam a nobis visus est, nec deposito saltem cingulo somnum petiuit. Suæ autem continentiæ Deo teste fiduciam gerens, in qua tunica dormiebat, in ipsa sacrificabat: & in tempore sacrificij mutanda esse potius corda, quam vestimenta, dicebat.

[39] [ac victu.] Huic beatissimo Sacerdoti nullus aliquando extorsit cuiuslibet generis carnes accipere, sed sola simpliciter olera, ptisanas, & oua, quamdiu iuuenis fuit, sine oleo; postquam vero senuit, superfuso oleo māducauit; ideo * persuasus oleum accipere, ne caligo præualens oculorum, lectionis impediret officium. A vino autem sanus semper abstinuit. Si quādo vero compellente infirmitatis necessitate, modico vino vti compulsus est, calicibus plenis aqua superfundēs quippiam meri, nec saporis eius, nec odoris iucunditate fruebatur. Antequam vigiliæ nuntiarentur a fratribus, ipse semper corde & corpore vigilans, aut orabat, aut legebat, [Vigilantia.] aut dictabat, aut cuicumque spirituali meditationi solus vacabat: quia se per diem filiorum Ecclesiæ necessitatibus occupari iugiter sciebat. Ad agendas cum seruis Dei vigilias interdum descendebat, sed priuatas apud se vigilias studiis, quibus dixi, multo laudabilius exercebat.

[Annotatum]

* MS. Rip. plus suasus.

CAPVT XIX. Monasterium Ruspæ construit.

[40] [Erigit Ruspæ Monasterium.] In nullo autem loco visus est sine Monachis habitare: propter quod a ciuibus Ruspensibus hoc primum beneficium ordinatus Episcopus postulauit, vt fabricando Monasterio locum congruum darent. Tunc ex pluribus ciuibus obedire festinantibus optimo Sacerdoti, quidam nomine Posthumianus, Christianissimus, & inter suos nobilissimus ciuis, agellum proprium fideliter obtulit, non longe ab ecclesia constitutum: vbi pinis surgentibus in excelsum, speciosi nemoris virebat amœnitas. Excepit Beatus Fulgentius libentissime locū, cuius etiam ligna necessaria futuræ fabricæ cōspiciebat: protinusque Beatum Abbatem Felicem venire velocius persuasit, cum maxima pene totius congregationis multitudine, nisi quod paucissimos fratres in illo Monasterio dereliquit, quibus vnum e fratribus, Vitalem nomine, præposuit. Tali vero charitatis lege Monasteria vtraque præcipiens viuere, vt quasi non fuissent locis diuisa, sic essent vnanimitate coniuncta. [Vnit illud cum priore Felicis Abbatis.] Si quos autem nouos monachos vel in isto, vel in illo Monasterio Christus acquireret, tempus inter se conuersionis ordinemque seruarent: & si quando ad se videndos, iubentibus dumtaxat Prioribus, venirent, non vt hospites, sed quasi vnius congregationis homines susciperētur: Beati vero Fulgentij Episcopi prouisionibus communiter gubernati, Patrem spiritalem simplici venerarentur affectu: sic Beato Fulgentio singula disponente, ne suscepta regendorum sarcina clericorum consolationem perderet monachorum.

CAPVT XX. S. Fulgentij exilium.

[41] Interea repentediriguntur ministri Regalis furoris, vt detentus etiam ipse, cum ceteris in exilium Sardiniam confessor Christi nobilis truderetur. Abductus ergo velociter, licet doleret Ecclesiam suam nullis adhuc eloquiorum suorum monitis eruditam, [Pellitur in exilium.] remansuram protinus destitutam; sapienter tamen tristitiam gaudio maiori vincebat, quod tam gloriosæ confessionis esse particeps inchoabat. Comitantibus ergo monachis simul & clericis, magister egregius vtriusque professionis exit, flentibus omnibus laicis, de cathedra honoris ad locum beati certaminis, paratus fidem Catholicam mente libera, voce forti coram Regibus & potestatibus confiteri. Suscepit eum Carthago venientem, fructumque notitiæ eius in paucis * suis fideliter gustans, multa obtulit munera; quæ beatus Fulgentius Monasterio illi, quod fabricari delegauerat, profutura mandauit. Ipse vero nauem crucifixo corde & corpore nudus ascendit, habēs secū plurimas diuitias scientiæ singularis, quibus omnes vbicumque veniebat, indeficienti largitate pascebat.

[42] Inter alios sane Episcopos, cum quibus exilium commune susceperat, tempore ordinationis erat inferior, sed patientiæ & caritatis virtute non inferior. In rebus enim dubiis, [Magna eius ob doctrinam auctoritas.] vbi quam maxime consilium petebatur, si quando inter se Confessores beatissimi de communi vtilitate tractabant, vltimus quidem sedebat; verumtamen ipsius sententiam Primas, vel omnes qui Primatem sequebantur, audire & facere cupiebant: quamuis ille nihil per inanem gloriam sibi vendicans deferret honorem congruum prioribus suis. Si enim cogebatur respondere consulentibus, ita paratus erat semper obedire iubentibus, ne præsumeret aliquid extorquere nolentibus. Post deliberationis autem longissimas moras, quidquid definitio communis inuenerat, eloquenter allegandum sensibus ceterorum Beato Fulgentio dimittebatur. [Ceteris Episcopis est ab epistolis.] Huic etiam, quandocumque transmarinis litteris de fide, vel de diuersis quæstionibus interrogabantur Episcopi, respondere pro omnibus ab omnibus imponebatur. Ita sicut sanctæ memoriæ Aurelius, Carthaginensis Antistes Ecclesiæ, inter sua priuilegia meruit, vt litteras ex Africano Concilio dandas ipse solus scriberet; sic iste meruerat, vt litteras ex illo Concilio dirigendas, solus ipse dictaret. Sexaginta quippe & amplius Episcopos tunc catena ligabat exilij, quorum lingua & ingenium Beatus Fulgentius Episcopus fuit. Propterea quandocumque rescribebant consulentibus, Episcoporū cunctorum nomina dicebantur in titulo, sed solius Beati Fulgentij sermo tenebatur in stylo. Præter istas quoque publici tractatus epistolas, si quis forte ex ipsis Episcopis absentem plebem suam * corrigere vel monere voluisset, ad Beatum Fulgentium suppliciter accedebat, & per ministerium linguæ eius, officium suæ dispensationis implebat. O mirabilem virum, non sibi soli, sed omnibus natum! Sola eum Ruspensis Ecclesia Doctorem meruerat, & pars maxima Concilij Byzaceni de ipsius sermone viuebat. Quicumque in qualibet Sacerdotum exulantium plebe tentabat inquietus existere, vel Episcopi proprij iussa contemnere, Beato Fulgentio dictante, sic corripiebatur absens, vt satisfactionis remedium quærens, enauigato mari, * continuo fieret præsens, & per ipsum Beatum Fulgentium, cuius eloquentiam senserat excommunicatus, impetraret veniam salubriter humiliatus. Ipse namque Beatus Fulgentius erat vltor, ipse intercessor: cum collega vltor; pro ministro intercessor. Ab ipso procedebat gladius, vnde superborum ceruix dura cæderetur; & per ipsum rursus beneuolentiæ medicina præbebatur, donec supplicum fratrum pusillanimitas sanaretur.

[43] Interipsa * plane primordia gloriosi exilij, Monasterium congregare, paucos secū monachos ducens, minime potuit; sine fraterna tamen congregatione vitam ducere nesciens, Coepiscopos suos, Illustrem scilicet & Ianuarium, habitare secum persuasit volentes; quibus vnico seruiens caritatis affectu, similitudinem magni cuiusdam Monasterij, monachis & Clericis adunatis, sapienter effecit. Erat quippe eis communis mensa, commune cellarium, communis oratio simul & lectio. Nullus se super alterum insolenter efferebat, nec propriis fratribus amplius aut peculiarius consulebat, nisi quod magis illi monachi, qui Beatum Fulgentium sequebantur, [Apud eum Clerici & Monachi simul viuunt.] districtioris abstinentiæ regulam custodientes, nihil omnino proprium possidebant, nec inter alios Clericos Clericorum more viuebant. Talis erat Beati Fulgentij eruditio, quæ spiritalibus monitis ita subiectorum sibi corda transferrer a terrenis voluptatibus ad spiritales cælestesque delicias, vt boni propositi manente censura, non seducerentur infirmorum fratrum * inertia, nolentium imitari, quæ quotidie ante oculos eorū gerebātur, exempla.

[44] Quis illius habitationis digne explicet laudes? Domus illa, tunc Calaritanæ ciuitatis oraculum fuit. Illuc enim veniebat afflictus percipere remedium consolationis: ibi gerebantur inter discordantes pacis & concordiæ pacta fidelia. Diuinam volentibus audire diligentius lectionem, ministrabat ibi Dominus plenissimæ expositionis ædificationem. Delectabat nobiles viros, si fieri posset, [Omnibus subuenit.] quotidie Beatum Fulgētium cernere disputantem: libebat indigentiam sustinenti, inde petere suppliciter eleemosynā corporalem, vnde doctrinā quoque sumeret spiritualē. [Multos ad religionem trahit.] Frequenter enim Beatus Fulgentius, quos multa largiendo de temporali fame liberabat, renuntiare sæculo sapienter admonendo faciebat, & quamuis nihil habentes, habendi voluntatem contemnere suadebat: ita cupidus semper acquirendæ ad cœnobium fraternitatis, vt quamuis omnibus omnia nosset esse, monachorum tamen professioni sociare cunctos & optaret, & vellet. Hæc fama per dies singulos crescens, Carthaginensis quoque Ecclesiæ populos ad maiora gaudia prouocabat, & certissimis testibus ex illa prouincia venientibus, Beatum Fulgentium commendabat absentibus.

[Annotata]

* ita MSS. at Sur. diebus.

* MS. Bonif. colligere.

* MS. Rip. cunctis.

* al. sanc.

* MS. Rip. velle imitari.

CAPVT XXI. Accersitur Carthaginem, tyranni quæstionibus responsurus.

[45] Interea Trasamundi Regis aduersus religionem Catholicam mens implacabilis, & ira terribilis, inter asperas persecutiones subdolasque factiones, quibus æqualem Deo Patri negare Christum Catholicos nunc terrroribus cogebat, [Trasamūdus simulat se instrui velle.] nunc promissionibus inuitabat, sub intentione plus decipiendæ multitudinis simulare cœpit, rationem se simpliciter inquirere Catholicæ religionis, reperiri neminem putans, cuius posset in suis erroribus assertione conuinci. Proponebat denique * multis ineptarum tendiculas quæstionum, nec si quis ei respondere voluisset, aut despiciebat, aut repellebat: imo quasi patienter audiens, satisfieri sibi non posse iactabat. Et reuera quis homini tam obdurato corde valuisset lumen ostendere veritatis? Efficiebat tamen plurimos religiosos, * audaces fidei suæ constantia, per occasiones a Domino præparatas, studiosi Regis conuincere blasphemias.

[46] Dicitur tandem requirenti diutius, quis plenissime posset testimoniis euidentibus vindicare veritatē Catholici dogmatis, esse inter Episcopos exulantes Beatum Fulgentium, cui nihil deesset in scientia, plurimum redundaret in gratia, qui sapienter & eloquenter roganti Regi satisfaceret. Protinus Rex probare cupiens Sacerdotem, cui generaliter testimonium bonum tota nostræ religionis perhibebat Ecclesia, [Fulgentium accersit.] seruum strenuum celeriter dirigit. A quo sine mora ductus atque perductus, intrauit Carthaginem lætus. Vbi tamquam fidelissimus dispensator, erogandi talenta sibi credita reperiens occasionem, cœpit in hospitiolo proprio venientes ad se Catholicos orthodoxos diligenter docere, rationem reddens, quomodo Pater, & Filius, & Spiritus sanctus, manente trium personarum differentia, Deus vnus a fidelibus prædicetur.

[47] Tanta autem fuit B. Fulgentio facundi sermonis suauitas, tanta in vultu eius micabat hilaritas, vt certatim fideles vniuersos sancta caritas traheret, vel interrogare doctissimum virum, vel audire quoties ad interrogata respondebat. Ille vero verbum Dei sine inuidia tabescente communicans, occurrebat interrogationibus omnium, neminem despiciens, nullum iudicans improbum, paratus etiam ipse, si cui forte Deus per Spiritum sanctum melius reuelasset, audire vel discere, tenere, sequi, approbare: sub officio Doctoris humilitatē discipuli benignus & mitis exercens. [Is multis prodest Carthagine.] Vnde contigit, vt multo doctior & seipso melior fieret, lucra Christo maiora perquirens. Alios enim iam rebaptizatos, errorem suum plangere docebat, & reconciliabat; alios autem, ne suas animas pro terrenis commodis perderent, admonebat; & quos iam perditioni proximos sentiebat, ita blandis sermonibus leniebat, vt propter eius beneuolentiam verecundarentur cogitatam implere malitiam, reuersique velociter agerent pœnitentiam. Confortati alij verbis eius, & doctrinæ eius sale conditi, redarguebant Arianos hæreticos cum omni fiducia. Sic mirabili gratia factum fuit, vt per vnum Sacerdotem, cuius sapientiam Rex voluerat experiri, sapientium numerus apud Carthaginem cresceret, & per ministerium persecutoris fides Catholica incrementum potius, quam defectum, acciperet.

[Annotata]

* MS. S. Max. multarū. Sur. multas.

* MS. Rip. audax.

CAPVT XXII. Regis quæstionibus respondet.

[48] [Regis quæstionibus respondet.] Hæc omnia Rex per occultos nuntios discens, egregij Sacerdotis ingenium, sapientiam, doctrinam, fidem, pietatem, mansuetudinem, continentiam probat, & conuenientem famæ suæ præconiis talem esse, qualis prædicabatur prius, agnoscit. Dicta proinde quædam, veneno plena perfidiæ, legenda ei celeriter dirigit, responsionem sibi flagitans reddi. Suscepit hæc doctissimus Pontifex, & longissimæ narrationis ineptias per obiectionum capitula diuidens, responsiones subiecit breues, probabiles, necessarias, auctoritate testimoniorum graues, & totius rationis lumine radiantes. Quas cum multis sapientibus viris diu multumque collatas, & ad populi fidelis notitiam perductas, Regi quoque longa expectatione suspenso tradidit ingerendas. Quas ille Rex barbarus intentissime perlegens, quia numquam prædestinatus erat ad salutem, laudat sapientiam, miratur eloquentiam, prædicat humilitatem, neque tamen meretur intelligere veritatem. Carthaginensis autem populus, * triumphi spiritalis interpres, propositiones Regis fuisse conuictas læto murmure confitetur, & Catholicam fidem semper esse victricem, coniunctis Beati Fulgentij laudibus, gloriatur.

[Annotatum]

* Ms. Bonif. triumphalis. MS. Rip. triumphis spiritualibus.

CAPVT XXIII. Aliæ Regis & Pintæ quæstiones solutæ.

[49] [Item aliis semel tantum lectis.] Adhvc tamen Rex virum doctissimum probare desiderans, de aliis eum quæstionibus rursus interrogat, & interrogationem suam semel tantum Beato Fulgentio præcepit legi, neque meditandi, neque describendi tribuens facultatem. Timebat enim, ne verba eius conuincēda, sicut prius, sermonibus eius insererētur, totiusque iudicio ciuitatis victus esse iterum reprobaretur. Beatus vero Fulgentius semel sibi lecta vix * recolere præualens, respondere differebat: sed respondere eum Rex magis ac magis imperabat, responsionis arguens moras, & cautelam viri sanctissimi, diffidentiam iudicans. Vnde idem Pontifex discretionis virtute subnixus, ne qua forsitan per populum mendacia spargerentur, quibus fingeretur aut non potuisse, aut noluisse Beatum Fulgētium Regalibus quæstionibus obuiare, tres libellos mirabiles facit: vbi memoratum Regem simpliciter alloquens, * vim totius quæstionis, quam tenui auditu perceperat, late reuentilabat, docens animam rationalem Christo Domino in susceptione carnis minime defuisse. Tunc Rex admiratione maxima repletus, nihil amplius est interrogare ausus, nisi, quod vnus ex Episcopis eius, Pinta nomine, quasi respondere conatus, tacere potius noluit, quam respondere aliquid potuit. Cui tamē illico Beatus Fulgentius alterius operis, [Item Pintæ Episcopi hæretici.] quod aduersus Pintam titulauit, disputatione veridica restitit, & in prima defensione sua victos aduersarios, temerarie satis ostendit repetisse certamen.

[Annotata]

* MS. Rip. regulare. MS. Boni. recolligere.

* al. seriem.

CAPVT XXIV. In inuidiam vocatur.

[50] De Spiritu sancto interrogāti Presbytero Abragilæ, [De Spiritu sancto scribit.] per Commonitorium paruissimum testimonia protulit plura, docens eum cum Patre & Filio Deum vnum simpliciter confitendum. Cuius etiam Commonitorij sententias inter vtrumque istius temporis opus ordinauit oportere describi, legentibus omnibus fidelibus Catholicis, & mirantibus; erubescentibus Arianis, & dolore contra ipsum murmurantibus. Donec malæ suggestionis occasione reperta, volenti eum Regi intra Carthaginem diutius retinere, diceretur ab impiis & malis hominibus: Sine causa, [Vocatur in inuidiam apud Regē.] Rex, laboras: nihil tua diligentia proficit. In tantum quippe iam doctrina Fulgentij Episcopi præualuit, vt de Sacerdotibus tuis reconciliet aliquantos. Proinde nisi cito subueneris, religio nostra deficiet; & quicumque a nobis est baptizatus, homousion iterum prædicabit publice reconciliatus, nec si persecutionem volueris concitare, timeri poterit Regalis sæuitia. Multum quippe confortat, & stabiles facit omnes Episcopos Fulgentij præsentia.

CAPVT XXV. Iterum in exilium pellitur; breui se rediturum prædicit.

[51] [Denuo relegatur.] Svggerentibvs talia Rex quasi magna necessitate constrictus, assentit, & Beatum Fulgentium rursus ad exilium Sardiniæ reuocare compellit. Intempesta igitur nocte (sic enim Rex fieri delegauerat) ad nauem Beatus Fulgentius populo ignorante perducitur. Sed contrario flatu resistentibus ventis, super littus tantas passus est moras, vt per dies plurimos omnis pene illuc ciuitas cōueniret, & de manu eius valefaciens communicaret. Ibi autem prophetica gratia per Spiritum sanctum repletus, * Iuliateo viro religioso nimis afflicto, grauiterque pro discessu beati Pontificis ingemiscenti, Diutius, ait, flere noli: Cito reuertemur ad vos, Catholicæ Ecclesiæ libertate reparata, videbitis nos. Hoc autem, quæso, secretum sit apud te, [Reditum suum prædicit.] quod nimia caritas indicare compulit me. Sic sollicite semper Beatus Fulgentius iactantiam fugit, nec in donis spiritalibus humanam gloriam requisiuit, testimonio conscientiæ suæ contentus, & sola Dei misericordia fretus. [De miraculis quid sentiret.]

[52] Vnde etiam mirabilia facere numquā delectatus, hanc gratiam sibi dari nullatenus desiderauit. Sed si quando petebatur pro infirmis & laborantibus, vel necessitatem tribulationum temporalium tolerantibus Dominum deprecari, preces suas sub hac deuotione fundebat: [Eius in orando resignatio.] Scis, Domine, quid animarum nostrarum saluti conueniat. Poscentibus ergo nobis quod admonet necessitas, hoc misericordia tua concedat, vnde spiritalis non impediatur vtilitas. Oratio igitur nostræ humilitatis, si expedit, * tunc exaudiatur, vt voluntas tua principaliter compleatur. Et frequenter quidem Deus omnipotens oranti Sacerdoti suo multa concessit: sed ille nihil propriis tribuens meritis, eorum potius fidei, pro quibus exaudiebatur, omnia deputabat; neque sibi, sed illis, hoc concessum fuisse dicebat.

[Annotata]

* MS. Rip. Iuliteo. al. Viliateo.

* al. ita.

CAPVT XXVI. Ad socios exilij redit.

[53] [Eius de miraculis sententia.] Sed ne diu moras lōgissimas patiamur, vnam eius sententiam de faciendis mirabilibus inseramus. Mirabilia, aiebat, non conferunt homini iustitiam, sed notitiam hominum. Quisquis autem fuerit hominibus notus, nisi fuerit iustus, ad æterna perueniet supplicia condemnatus. Ille vero, qui misericordiæ cælestis opera iustificatus, in conspectu Dei solius vixerit iustus, etiamsi parum sit hominibus notus, beata Sanctorum gaudia percipiet coronatus. Virigitur mirabilis timuit habere laudem de mirabilibus, quāuis ampliora quotidie miracula faceret, exhortatione sanctissima multos infideles credere, multos hæreticos reconciliari, multos pessimis moribus deditos, continentiæ faciens leges excipere: dum per eius saluberrima monita sobrietatem discerent ebriosi, castitatem sectarentur adulteri, distribuere omnia pauperibus auari rapacesque docerentur: & mutato proposito, superbis humilitas, litigiosis pax, inobedientibus obedientia fieret dulcis.

[54] [Lætantur eius reditu exules Episcopi.] Talibus plane mirabilibus Beatus Fulgentius piam semper operam dedit, quibus secum comitantibus, in omni loco & tempore gloriosus, fauente aliquādo sereni aëris tranquillitate Sardiniam * deportatus, exulantium Coepiscoporum lætos animos reddidit, ipsamque prouinciam, cui tantorum præsentia Sacerdotum tribuebat ornatum, præsentiæ suæ luce fecit splendidam, concurrentibus vndique cum gaudio Christianis hominibus, videre athletam Christi fortissimum, qui certamine singulari sæuientis impetum Regis fregerat, ad diuina castra redisse insignibus laureis adornatum, & antiquis commilitonibus iunctum, tanto amplius singulis exhibuisse laudabiliter humilitatem, quanto sciebat suam plus enituisse virtutem; memor sine dubio Scripturæ monentis: Fili quanto magnus es, humilia te in omnibus, & coram Deo inuenies gratiam. [Eccl.3.20.]

[Annotatum]

* Sur. reportatus.

CAPVT XXVII. Eius in exilio actiones, & instituta.

[55] Nolvit plane iam B. Fulgentius in priori domo multis fratribus comitantibus diutius habitare, sed iuxta Basilicam Sancti Martyris Saturnini, procul a strepitu ciuitatis vacantem reperiens locum, * Brumasio Calaritanæ ciuitatis Antistite venerabili prius, sicut decuit, postulato, nouum sumptibus propriis Monasterium fabricauit. In quo quadraginta & amplius fratribus congregatis, disciplinæ cœnobialis ordinem custodiuit illæsum, [Nouum extruit Monasterium Calari in Sardinia.] nemini dans licentiam professionis sanctæ regulam præterire: sed principaliter hoc obseruandum monachis tradens, vt nullus eorum quidquam sibi proprium vendicaret, sed essent omnibus omnia communia. Dicebat enim frequenter, nec debere, nec posse monachum iudicari, cui voluntas habere priuatum peculium persuaserit. Vt enim monachus lautioribus forsitan cibis vtatur, interdum cogit infirmitas corporis; vt autem cupiat in quibuslibet exiguis rebus iuris proprij dominium vendicare, superbæ voluntatis & auaræ cupiditatis euidens testimonium est.

[56] [Liberalis in suos, maxime nihil ultro petentes.] Distribuebat sane ipse cū summa discretione seruis Dei necessaria vitæ subsidia, singulorum vires infirmitatemque considerans. Verumtamen quibuscumque plus ceteris consulebat, eos humilitatem custodire amplius admonebat, dicens eis: De substantia communi quisquis aliquid plus accipit, omnium fit debitor quorum est illa substantia: debitorem porro sola iuuat humilitas. Sic efficiebat, ne quis scandalum pateretur, quando vni propter infirmitatem plus dare aliquid videbatur. Erat quoque ei nimia sollicitudo, præuenire cunctorum monachorum petitiones, ante tribuendo, quidquid tribuendum cuilibet vel necessitas vel ratio manifesta monstraret. Si quis autem præsumpsisset, priusquam acciperet, petere; negabat ei continuo, etiamsi mereretur accipere, dicens monachos debere his, quæ acceperint, esse contentos. Ceterum qui sibi tamquam indigeant, petunt, desideriis adhuc carnalibus seruiunt, & omnino non perfecte de cælestibus cogitant, quamdiu quid sibi necessarium sit, ipsi sibi, quia non possunt negotiando, petendo saltem prouidere festinant.

[57] [Qui veri monachi: qui ei maxime cari.] Illos quoque veros esse monachos dicebat, qui mortificatis voluntatibus suis, parati essent nihil velle, nihil nolle, sed Abbatis tantummodo consilia vel præcepta seruare. Propterea sine suo consilio nec eum fratrem, qui Præpositi gerebat officium, sinebat aliquid agere. Laborantes fratres, & opera carnalia indefessis viribus exercentes, lectionis autem studium non habentes, minus diligebat, nec honore maximo dignos iudicabat. In quo autem fuit scientiæ spiritalis affectus, etiamsi virtute corporis destitutus, operari manibus numquam posset, peculiariter habebatur dilectus & gratus.

[58] [Affabilis erat, benignus, discrete seuerus.] Amabat autem, quando coram fratribus disputabat, si quis ei quæstiones proposuisset acerrimas, in quibus excellentissimo laboraret ingenio: licebatque generaliter omnibus fratribus, etiam natura simplicibus, parum ve intelligentibus, vnde vellent, interrogare: nec prius, quam satisfactum sibi confiterentur, rationem reddere, victus tædio vel labore cessabat. Erat enim maxima ei & mirabilis gratia, corripere inquietos corde tranquillo: ita vt tunc magis quando putabatur ab aliis vehementer irasci, summa in eo vigeret regnaretque placiditas: & sine perturbatione perturbato similis multos male agentes salutari impetu perturbabat. Odiens enim vitia, diligēs homines, tamdiu seuerus apparebat, quamdiu disciplinæ spiritualis vtilitas exigebat. Alias autē circa singulos ita mansuetus fuit, & communis & facilis, vt neminem fratrum puro nomine clamitaret, neque cum typho sæcularis dominationis, aliquibus quamuis paruulis imperaret.

[Annotatum]

* Baron. Primasio. MS. Bonif. Brimasio.

CAPVT XXVIII. Scripta ab eo in exilio. Finis persecutionis.

[59] [Varij eius libri.] Scripsit eodē tempore Carthaginensibus Epistolam, sublimi exhortatione perspicuam, vbi pene cunctos dolos & fallacia blandimenta, quibus infelices animæ seducebantur ad mortem, grauissima conquestione digessit. Tunc etiam de remissione peccatorum consulenti Euthymio viro religioso, duobus libellis sine mora respondit. Testimonia quoque prædestinationis, & gratiæ differentias cupientem nosse, salubriter disputans docuit. Iam familiares epistolas, in quibus tamen spiritalis ædificatio continetur, & ibi apud Sardiniam commanentibus, & in Africa degentibus, & Romanis præcipue Senatoribus, viduisque ac virginibus, quarum fama laudabilis habebatur, frequenter direxit. Ad Probam virginem Christi, de ieiunio & oratione libellos duos conscripsit. Ita erat notior omnibus gentibus, vt duo libri, quos a Faustus Episcopus Galliarum contra gratiam subdolo sermone composuit, fauens occulte Pelagianis, sed Catholicus tamen volens videri, Constātinopoli b offensis plumis fratribus, ad Beatum Fulgentium probandi dirigerentur. Quibus ne occultum serperet virus, septem libris ipse respondit, plus laborans exponere, quam conuincere: quia dubios sermones eius exponere, hoc erat delirantis argumenta conuincere. Magnus plane huius operis labor mercedem debitam cito suscepit. Mox enim vt est dictatio ipsa finita, protinus est longissimæ captiuitatis catena disrupta. Mors enim Trasamundi Regis, & mirabilis bonitas Hilderici regnare incipientis, Ecclesiæ Catholicæ per Africam constitutæ libertatem restituens, Carthaginensi plebi proprium donauit Antistitem, [Hildericus Rex Episcopos restituit.] cunctisque in locis ordinationes Pontificum fieri clementissima auctoritate mandauit.

[Annotata]

a Erroribus quidē non carent libri Fausti Episcopi; ipse tamen auctor Sanctus est, vt 16. Ianuarij dicemus.

b al. offensi a pluribus fratribus.

CAPVT XXIX. Gloriosus eius reditus. Vita post exilium.

[60] Beatvs itaque Fulgentius, postquam sapienter expugnauit Pelagianos, lætificatos meruit videre Catholicos. Inde secundum quod per eum Spiritus sanctus prædixerat, [Redeunt exules Episcopi in Africam.] reuersus est Carthaginem cum omnibus consacerdotibus, vnde solus exierat. Inuenit lætos, quos dimiserat mœstos. Inuenit nimia exultatione feruentes, quos reliquerat persecutionis violentiam sufferentes. Inuenit habentes spiritualem Patrem, quos reliquerat dolentes Ecclesiam matrem. Inuenit expectantes se cum gaudio, quos reliquerat gementes in tædio.

[61] [Magno plausu populi excipitur Fulgentius.] Tanta autem fuit deuotio Carthaginensium ciuium, Beatum Fulgentium reuisere cupientium; sic vniuersus populus expectabat ardenter, quem viderat in conspectu suo pugnasse viriliter; vt aliis Episcopis ante ipsum descendentibus, silens multitudo super littus staret, oculis & mentibus inter omnes Episcopos Beatum Fulgentium, quem familiariter nouerat, quærens, & eum a cunctis nauibus expetens. Vbi vero facies eius apparuit, immensus nascitur clamor, altercantibus omnibus, quis primo salutaret agnoscendus, quis caput benedicenti supponeret, quis extremis vel saltem digitis mereretur tangere gradientem, quis videre vel oculis procul stantem. Resonabat diuina laus ex omnibus linguis. Ad sancti quippe Agilei Basilicam sequens populus & præcedens, Confessorum beatorum triumphum nobilem celebrabat. Multitudo autem maxima populi Beatum Fulgentium, quem plus ceteris honorabat, concurrens alacriter comprimebat, donec sancta quorumdam Christianorum prouisio, rotam in circuitu faciens æstuanti, liberum præberet iter in medio transeunti.

[62] Probare tamen adhuc Dominus cupiens virorum fidelium caritatem, copiosis imbribus ambulantes mirabiliter inundauit. Et quis opera pietatis enarrare valeat, absque dispendio veritatis? Immensa pluia neminem terruit, aut obsequium Sacerdotibus gloriosis præbere prohibuit: imo potius velut benedictione cælesti desuper descendente, tantum fides nobilium creuit, vt planetis suis super Beatum Fulgentium gratanter expansis, repellerent imbres, & nouum tabernaculi genus artificiosa caritate componerent: imitatores eorum effecti, qui prioribus temporibus Saluatori super pullum asinæ cōsidenti, & Hierosolymam venienti, vestimenta sua, sicut Euangelium loquitur, in via sternebant. [Matth. 21.] Tale quippe aliquid & isti faciebant, qui propriis indumentis Beati Fulgentij nudum caput vnanimiter protegebant. Vix ergo appropinquante vespere, sanctæ memoriæ Bonifacio Episcopo repræsentati, [Gratias agunt omnes Deo.] benedixerunt omnes & laudauerunt communiter Deum. Tunc Beatus Fulgentius per omnes vicos Carthaginensis ciuitatis, vbicumque transibat, manibus & oculis demonstrabatur, laudibusque innumeris prædicabatur.

[63] [Fulgentius amicos visitat.] Postquam vero domos omnium diligentium se concitus visitauit, benedixit, & gaudere dignatus cum gaudentibus, qui prius fleuerat cum flentibus, cunctorum desideria satiauit; valefaciens fratribus, egressus est de Carthagine, per omnes prolixi itineris vias gaudia maiora reperiens, [Redit ad suos mire exultātes.] in occursum suum populis vndique tendentibus cum lucernis & lampadibus, & arborum frondibus, reddentibus gratiam ineffabili Deo, qui Beatum Fulgentium mirabiliter in conspectu omnium fecerat gratiosum. Per omnes Ecclesias tamquam proprius Episcopus suscipiebatur, & sic de reditu eius omnis Byzacena prouincia velut plebs vna gaudebat.

[64] [Habitat in monasterio Abbati subiectus.] Quem, obsecro, gloriæ huius non extolleret magnitudo? Beatum tamen Fulgentium ad maioris humilitatis studium prouocauit. Veniens namque cum gloria populari, dignitatem Pontificis priuilegio specialis venerationis accumulans, postquam cathedram sedit, inter monachos adhuc habitare desiderauit. Et ne videretur Abbatis Felicis aduentu suo minuere potestatem, imperandi monachis omnem sibi ademit voluntarie facultatem, non suam, sed alterius volens ipse quoque facere voluntatem. Et qui adhuc monachus dispensationem susceperat fratrum, iam Episcopus dominari noluit in proprio monasterio: sic sollicite cauens, ne Felicem contristaret Abbatem, vt exhibens superuenientibus hospitalitatem, si quando vel multiplicari panem, vel aliquid amplius exhiberi necessitas expetisset, Abbatis primo Felicis consilium requisisset. In omni denique concilio Byzaceno, de rebus maioribus ipse primus consulebatur: in monasterio proprio de rebus etiam minimis Abbatem Felicem * simpliciter consulebat.

[65] Parum fuit Beato Fulgentio verbis & operibus hanc humilitatem sequi ac retinere, nisi per scripturam quoque firmaret, nihil se in illo monasterio proprium vendicare, nec pro potestate, sed pro caritate inter monachos habitare. Considerans enim vir prouidus, ne quod serui Dei simplices præiudicium postea paterentur, obicem contradictionis in hac scriptura successoribus suis opposuit, quia vtilitati monachorum seruientium Deo nihil præposuit. Emit tamen iuxta Ecclesiam domum, cui fabricandæ curam maximam diligenter impendit, ne futuro successori suo deesset hospitium. Clericorum vero, si qua * defuerunt, ministeria reparans, probatos sibi multos ex fratribus monachis ad Ecclesiasticam militiam transtulit. [Monachos Ecclesiasticis ministeriis adhibet.] Ibi quoque caritati consulens, vt dum pene omnes clericos ex illo monasterio ordinat, antiquæ familiaritatis manente notitia, nulla lis aliquando monachos & clericos ventilaret. Summam quoque diligentiam præbuit, ne quis clericus ambitiosis vestibus ornaretur, ac negotiis sæcularibus occupatus, [Clericorū magnam curam gerit.] ab officio Ecclesiastico diutius vagaretur; iubens omnes non longe ab Ecclesia domos habere, manibus propriis hortum colere, psallendique suauiter aut pronuntiandi curam maximam gerere.

[66] Per singulas septimanas omnes clericos ac viduas, & quicumque potuisset ex laicis, [Ieiunia, & publicas preces constituit.] quarta & sexta feria statuit ieiunare: quotidianis vigiliis, matutinis, & vespertinis orationibus adesse præcipiens omnes. Aliquantos inquietos verbis, aliquantos verberibus coercebat, quos culpa manifesta flagellari coegerat. [Vitia castigat.] Ita vitia cunctorum salubri disputatione mordebat, vt nullius interserens nomen, omnes cogeret metuere, & latentia quoque peccata salubriter timendo deserere. Verumtamen quomodo inter proprios clericos minorem posset habere cautelam, qui diuturnas etiam finitimarum plebium lites & contentiosa certamina dirimebat? [Dissidia tollit.] Ipse denique Maximianensis animositatem plebis, ordinatum sibi Episcopum recipere nolentis, salubri admonitione sedauit, debitumque finem grauissimo scandalo statuens, cuncta inter eos modeste & salubriter pacificans ordinauit.

[67] In Concilio quoque * Vincensi iudicio Sacerdotum omnium, qui conuenerant, Episcopo cuidam, nomine * Quoduultdeus, qui priorem se illius existere confirmabat, antepositus & prælatus, ipso die & tempore tacuit, nec auctoritatem Concilij excusando minuere voluit: [Vult alteri postponi in Concilio.] Sed vbi post Concilium dolere sensit Episcopum, timens propter suum honorem generare fratri scandalum, meliusque iudicans per caritatem se fieri minorem, quam sine caritate maiorem, Sufetani postea Concilij gloriosum respiciens adesse conuentum, precem supplicem coram omnibus fudit, vt sibi rursum, se volente, Quoduult deus Episcopus præferretur, vt nomine suo posterius recitato, lætus deinceps viueret, consacerdotis animo reconciliato. Mirati sunt Episcopi humilitatem talia postulantis, nec contristare voluerunt offerentem Deo sacrificium humilitatis, ad custodiendam spiritus societatem in vinculo caritatis. Vbi sunt nunc illi, quibus eminendi super ceteros dominatur affectus, qui se etiam suis Prioribus anteponunt, indebita sibi priuilegia vendicantes? Ecce Beatus Fulgentius nec primatum, quem meruit, defendere voluit: quia sine caritate prior esse alicui minime concupiuit.

[68] Catholicæ Ecclesiæ singularis magister & Doctor, quamlibet inter varias occupationes hic in Africa parum vacaret, plurimos tamen Ecclesiasticos sermones, qui in populis dicerentur, scribendos dictabat. Vbicumque sermonem faciebat, [Concionatur.] omnium animos demulcebat; nec inanes & vanissimos plausus, sed compunctionem generans cordis. Expectauit eum sanctæ memoriæ Bonifacius Episcopus Ecclesiæ Carthaginensis, apud * Burnos ecclesiam dedicans, duobus diebus se præsente tractantem: quando tantum delectatus est audire verbum Domini de ore eius, vt donec ille sermonem finiret, [Alia scribit.] ipse terram lacrymis irrigaret, agens gratias Deo, cuius gratia semper in Ecclesia Catholica summos excitat præclarosq; Doctores. * Multa iam reuersus de exilio condidit noua; decem libris Fabiani mentientis falsa gesta, conuincens: de veritate prædestinationis & gratiæ libellos tres confecit, aliaque multa digessit: quæ si quis scire voluerit, in eius Monasterio veraciter scripta reperiet.

[Annotata]

* al. suppliciter.

* al. defuissent.

* al. Viuecensi.

* MS. Rip. Quodvult Deo.

* al. Furnos.

* al. iam reuersus de exilio, nouem & decem libros, &c.

CAPVT XXX. Eius obitus, sepultura, successor.

[69] [Secedit vt pœnitentiæ vacet.] Nobis autem iam tempus est dicere, quomodo post omnia bona opera sua requieuerit, ad cæli regna translatus. Ante annum ferme, quam de isto sæculo raperetur, profunda cordis compunctione permotus, reliquit subito Ecclesiasticas occupationes, & de ipso quoque Monasterio suo * secreto recedens, ad insulam * Circinam, paucis comitantibus fratribus, nauigauit. Vbi in quodam breui scopulo, cui nomen est Chilmi, vbi iam Monasterium fabricari mandauerat, lectioni & orationi ac ieiuniis vacans, veluti sciret appropinquare sibi nouissimum diem, sic ex toto corde suo pœnitentiam gessit. Et quamuis tota vita eius, ex quo monachorum professionem conuersus ex toto corde suscepit, pœnitentiæ fuerit tempus, in hac tamen insula multo amplius ac multo diligentius inchoanti similis, [Redit ad suos.] membra sua mortificauit, & in conspectu solius Dei fleuit. Inde iam plurimis de absentia Sacerdotis murmurantibus, caritatis necessitate constrictus, iterum descendit ad Monasterium suum, consueta hominibus religiosis exhibere solatia, laboresque durissimos pro vtilitatibus proximorum longanimiter sustinere.

[70] [Eius in morbo patientia, & præclara precatio.] Non multi autem fluxerant dies, & ecce seruum fidelem bonus Dominus requirebat. Incidit enim repente in corporalis infirmitatis acerrimas passiones, vbi septuaginta prope diebus ægritudine fatigatus, hoc solum frequenter dicebat: Domine, da mihi modo hic patientiam, postea indulgentiam. Nec ab isto sermone aliquantulum cessauit, siue dolor affligeret, siue febris incenderet, siue lassitudo dissolueret. Persuadentibus autem medicis, vt lauacris balnearibus vteretur, Numquid balneæ, inquit, facere poterunt, ne homo mortalis, expleto vitæ suæ tempore, moriatur? * Si vera proximat mors, nec aquarum calidarum possunt fomenta repellere, cur mihi, obsecro, persuadetis, vt rigorem diu seruatæ professionis in fine dissoluam?

[71] Sic salutem suam supernæ voluntati fideliter credens, postquam se sensit sine aliqua dubitatione dissoluendum, vocans vniuersos clericos suos, præsentibus monachis, allocutus est eos, dicens: Ego, fratres, [Petit a Clericus veniam.] animarum vestrarū saluti prospiciens, molestus apud vos forsitan & difficilis extiti. Et ideo obsecro vos, vt ignoscat mihi quisquis aliquid dolet. Et si forsitan seueritas nostra modum transgressa est debitum, orate ne mihi hoc Dominus imputet ad peccatum. Cumque talia Beato Fulgentio lacrymosis singultibus exprimente, cuncti simul super genua eius caderent, semper bonum, semper affabilem pro omnium salute, sicut decuit, inuigilasse clamantes; Prouideat ergo, ait, vobis Dominus Deus meus pastorem dignum se.

[72] [Moriturus omnia pauperibus distribuit.] Tunc imperato silentio paullulum requieuit. Et deinde curam pauperum gerens, requisita summa pecuniæ, de qua fidelissimus dispensator quotidie egentibus ministrabat, totum iussit expendi, per seipsum memoriter recolens viduarum, pupillorum, peregrinorum, cunctorumque illic indigentium nomina: quibus quid singillatim daretur, propria deliberatione constituit: heredes in hoc sæculo non habens, hereditatem tamen huius beneuolæ sollicitudinis pauperibus derelinquens. Sed nec suos clericos debita benedictione fraudauit, ipsorum quoque paupertati misericorditer consulens: ac secrete omnia diligenter præordinans, orans iugiter, & intrantes singulos benedicens, vsque ad extremam horam sana mente permansit.

[73] [Moritur Kal. Ian.] Postremo die Kalendarum Ianuariarum, post peractam vesperam, beatum spiritum feliciter in manus Domini tradidit, annum sui Episcopatus agens vicesimum quintum, vitæ autem totius sexagesimum quintum, sicut multis ante fratribus morti proximus indicauit. Ipso autem die sanctum corpus eius sepeliri minime potuit, sed in oratorio Monasterij constitutum, [Honorifice sepelitur.] tota nocte illa in psalmis, hymnis & canticis spiritualibus vigilare monachos simul & clericos inuitauit. Mane vero postquam multitudo maxima populorum de locis finitimis ad exequias venit, Sacerdotum manibus ad Ecclesiam ciuitatis, quæ Secunda dicitur, vbi etiam reliquias Apostolorum constituerat, deportatus, sortitus est honorabile monumentum. Primus plane in eadem basilica Pontifex poni meruit, vbi nullum mortuum neque Sacerdotem, neque laicum, sepeliri consuetudo sinebat antiqua. Sed magna vis dilectionis, remouerat impedimentum consuetudinis; ambientibus vniuersis ciuibus, & cum summa deuotione quærentibus, vt vbi vir sanctus & Deo amabilis fuerat consecratus, ibi orationibus singulorum semper etiam localiter videretur adiunctus.

[74] Probauerant quippe sæpius, quanta bona illis oratio Beati Fulgentij præstiterat, & quanta mala repulerat: sicut postea manifestis indiciis euidenter apparuit, quando post non plurimos dies * arcessionis eius, [Mauri Ruspense territoriū populātur.] gens inimica Maurorum Ruspense territorium repente vexauit, rapinis, cædibus, incendiis multa deuastans, atque intra ipsos Ecclesiæ parietes, quos inuenire potuit, iugulans. Quis Beati Fulgentij gratiam non miretur? Quamdiu vixit, furorem belli ciuitas illi commissa non sensit: & cum tota pene prouincia captiuitatem sustineret horribilem, Ruspa fuit incolumis propter Sacerdotem venerabilem, cuius vita propriis ciuibus murus fuit.

[75] [Succedit ei anno post Felicianus, ipso id e cælis curante Fulgentio.] Nec hoc interim prætereundum silentio iudicaui, quod dū ei successor idoneus quereretur, discordantibus laicis & Clericis, annum prope integrū prolixitas contentionis exegit, vt illa die sanctitas Tua super eius cathedram sederet, quo ipse defunctus est. Ornari quippe hoc priuilegio meruit prima solemnitas eius depositionis, vt multo amplius venerabilis fieret per gaudia Tuæ ordinationis. Vis autem nosse, quomodo non fortuitis motibus ista prouenerunt, sed illius orationibus demonstrantur esse concessa? Recole visionem fidelissimam Beati * Pontiani Episcopi Thenitani, quam sic ipse narrauit: Eunti mihi secundum præceptum Datiani Primatis, vt Ruspensi Ecclesiæ eligeretur Antistes, idem Beatissimus Fulgentius per tempus quietis apparuit, & affabili, sicut solebat, adspectu salutans amicabiliter, Quo, inquit, nunc sanctitas tua velociter ambulat? Cui respondi: Vt Episcopus Ruspensi Ecclesiæ eligatur. Ille vero subridens, Iam, inquit, ordinatus est. Nonne non apparet ipsius orationibus fuisse perfectum, quod est visitante prædictum? Qui ergo confirmationem nouerat necdum electi, vel ordinati, diem quoque, quo in cathedra considere poterat ordinatus, iam orando meruerat. Votis itaq; continuis & fideli deuotione semper optamus, vt gloriæ illius factus particeps in æternum, non indignus tanto prædecessore feliciter viuas, operisque huius de perfectione nobiscum Domino gratias agas, & pro his, quæ minus forte dicta sunt eloquenter, ab omnibus sapientibus Lectoribus veniam petas.

[Annotata]

* MS. Bonif.secretim.

* al. Cirtinam.

* Sur. Si vero proximam mortem.

* al.accersitionis. Sur. deeius, cessionis.

* MS. Rip. Ponticani.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Fulgentius von Ruspe

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Fulgentius von Ruspe

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 19.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: