Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. GARIBALDO, VEL GAVBALDO EPISCOPO RATISBONENSI.


Circa ann. DCCLII

[Commentarius]

Garibaldus vel Gaubaldus, Episcopus Ratisponensis in Germania (S.)

Ex variis.

[1] Reginobvrgvm illustris Germaniæ ciuitas, vulgo nunc Ratisbona, olim Reginum, & Regina castra, ad Danubium contra Regini amnis confluentem sita; an proprios olim Antistites habuerit, quo tempore Romanis Rætiæ ac Noricum parebant, non constat. Nam qui aliis memoratur Paulinus, is Tiburniæ Norici mediterranei vrbe Episcopus fuit. [S. Garibaldus primus Ratisbonæ Episcopus.] Postquam ad Christi religionem Boij, siue Baioarij, qui nunc Bauari dicuntur, conuersi sunt, prouinciam, inquit Othlonus Fuldensis lib.1. vitæ S. Bonifacij, quam v. Iunij dabimus, Otilone Duce consentiente, in quatuor diuisit S. Bonifacius parochias, tresque magnarum virtutum viros eis præfecit, quos ordinatione facta in Episcopalem gradum sublimauit. Quorum primus nomine Ioannes, in oppido quod dicitur Saltzpurg, Cathedram Episcopalem suscepit. Secundus Erinbertus, in Frisingensi Ecclesia regimen Pontificale subiit. Tertius Govvibolt, in Ratisponensi ciuitate, quæ metropolis Bagoariæ est, Pontifex constituitur. Viualus quoque (aliis Viuilus, & Viuilo) a Præsule Apostolico iam ordinatus, Patauiensi Ecclesiæ prælatus est: sed eius parochia, quæ quarta erat, a S. Bonifacio, sicut ceteræ, diuidebatur.

[2] Primus igitur in serie Ratisbonensium Episcoporum Garibaldus censetur, [Varie eius scriptum nomen.] qui & Gaubaldus, Gæbaldus, Gaiabaldus, Gariobaldus, Herbaldus, Garioualdus; Othlono, vt diximus, Gowibolt, S. VVillibaldo in eiusdem Bonifacij vita Gaibald, & in alio MS. Goibalch, in alio Gaibalt. Nam, vt recte tom.2. Bauariæ sanctæ Raderus, in nulla re ita librariorum manus vacillare solent, atque in exprimendis nominibus, præsertim raris, antiquis, & desitis, quæ sæpe aliter populus, aliter scholæ, aliter scriptores edebant. Hunc autem idem Raderus & Hundius in Metropoli Sanctum quidem appellant, sed natalem eius non produnt. At Martyrologium Germanicum VIII. Ianuarij ista habet: Item S. Herbaldi Episcopi Ratisbonensis & Confessoris. Et Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuardum: Eodem die SS. Erhardi & Herbaldi Pontificum Ratisponensium & Confessorum.

[3] Constitutus est Ratisbonæ Episcopus Garibaldus anno Christi DCCXXXIX. vt patet ex epistola S. Gregorij III. Papæ ad Bonifacium, [Quando Episcopus sit creatus.] qua probat quod Baioariam in quatuor Episcopatus diuiserit. Ea vero data est IV. Kal. Nouembr. Leonis Isaurici an. XXIII. Constantini eius filij XX. Indict. VIII. iam inchoata. Vnde corrigas quod lib.1. Miraculorum S. Emmerammi cap.1. scribit Arnolfus, id post Caroli Martelli mortem accidisse, cum is demum an. DCCCXLI. decesserit. Qua de re iterum agemus in S. Bonifacij vita, & in S. Gregorij III. die XXVIII. Nouembris. Sedem Episcopalem habuit ecclesiam S. Emmerani, vt Hundius tradit; sicut plerique, inquit, Episcopatus primo in monasteriis cœperunt. Deinceps Cathedralis alia constructa basilica est, quæ S. Petro dicata.

[4] S. Emmerammi reliquias refodit ornatiusq; recondidit Garibaldus, quod ita Arnolfus loco citato commemorat: Gaubaldus dum sibi credita foueret, necnon adaugeret ouilia, inter cetera quæ bene disposuit & ordinauit, consilium iniit cum Clero, quo sepulchrum aperiret B. Emmerammo. [Transtulit corpus S. Emmerammi.] Quod crebris miraculis fieri debere clamitantibus, communis omnium cōprobauit assensus. Quid plura? Die statuto translationis & eleuationis cunctorum vota concurrunt: ad laudes Martyris tanto tempore inter mortales sub negligentia quiescentis, innumera sexus vtriusque turma confluxerat. Ad ea, quæ sæpe audierant, Martyris beneficia clarius videnda, festinant cuncti; nouis interesse gaudiis properant vniuersi. Demum electi Sacerdotes cum Diaconibus, ac aliis ad aperiendum sepulchrum necessariis, populum extra ecclesiam eiecerant, & ostia intro seris munierunt. Cumque tremebunda religione a sepulchro humum resoluissent, nec non etiam lapidem superpositum a parte dextra in læuam submouissent, mensura tantum quasi palmi & semis;timor super omnes irruit, ita vt præ pauore nimio laborantium manus a lapide laberentur. Ex quo terrore percussi, viribusque dissoluti in terram ceciderunt. Vnus autem ex illis qui a dextris astabat, pectus lapidi supponens tam diu solus hunc, cum esset ingens, haud sua valitudine, sustentabat, quousq; ceteri posse resumerent, & succurrendo manus ad incepta consererent. Tunc tanta celeritate & securitate amouerunt, ac si in se grauitatis pondus minime haberet. Quid vero hoc trifario miraculo insinuatur? nisi quod prophetico ore prædicatur. Mirabilis Deus in Sanctis suis: Deus Israel ipse dabit virtutem & fortitudinem. Ob reuerentiam enim sui Martyris virtus Altissimi hos terribiliter strauit, sed ad eius laudes in pristinas vires mirabiliter restaurauit. Tertio vni sacris cineribus famulanti concessit fortitudinis munus ad gloriam nominis sui, qui est trinus & vnus. Pro quo triplicato signo Sacerdotes venerandi gratias agentes almæ Trinitati, cum magno Cleri populique tripudio incomparabilem purpurati corporis thesaurum tumulo, quo eatenus reconditus erat, auferentes, in monumentum nouum venerabillime transtulerunt; quod ad id satis accurate iam parauerunt. In quo Principes aurilaminas & argenti, apparatu pulcherrimo fecerunt affigi, easque gemmarum ordine vario distingui. Hæc ibi. De hac translatione plenius XXII. Septembris, quo die S. Emmerammus colitur.

[5] Præfuit Garibaldus annis XIII. inquit Hundius, sed secundum Chronica S. Haymerani XXII. [Quamdiu sederit.] At Trithemius supra XL. annos ei tribuit. Ita enim scribit lib.4. de viris illustribus ord. S. Benedicti cap.220. Gaibaldus monachus & discipulus S. Bonifacij Martyris Moguntini, & Ratisponensis primus Episcopus, Doctor & prædicator insignis, tam honestate morum, quam scientia scripturarum præclarus, ad Christum multos sua prædicatione conuertit. Claruit anno Domini 780.

[6] Meminerunt Garibaldi præter citatos, Velserus rer. Boic.lib.5. Raderus to.2. Bauariæ sanctæ, [Qui de eo scripserūt.] qui Hundium secutus biiße ait an. DCCLII. & ad D. Emmerammi humatum. Nicolaus Serarius in Moguntiacis Notat.28. ad vitam S. Bonifacij Ionnes Auentinus lib.3.Annal.Boior.Philippus Ferrarius in Topographia Martyrol.Romani.Gevvoldus in Addit.ad Hundium. Andreas Braunerus tom.1.Annal.Boior.lib.5.Arnolphus ante citatus, in vita S.VVolfgangi, vbi isthæc habet: In primis præfuit Dominus Gaubaldus, vir sanctus & religiosus, sub quo corpus B. Emmerammi vere Martyris & Episcopi translatum est, &c.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Gaubald von Regensburg

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Gaubald von Regensburg

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: