Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. ISIDORO MONACHO ET PRESBYTERO, ALEXANDRIÆ.


An. Chr. CDIV.

[Commentarius]

Isidorus, monachus et Presbyter Alexandriae (S.)

Ex variis.

§.I. Varij Jsidori. Huius natalis.

[1] Macario Abbati, cuius iam Acta dedimus, collegam statuunt hoc die S. Isidorum antiqua Martyrologia fere omnia. Romanum antiquum a Rosvveydo editum: [S. Isidorus collega S. Macarij,] Macarij Abbatis, Antonij discipuli, & Isidori. Romanum itidem antiquum Bellini de Padua: Apud Ægyptum B. Macarij Abbatis, discipuli B. Antonij, vita & miraculis celeberrimi. Item S. Isidori in sanctitate vitæ, fide & miraculis præclari. Consentit modernum Martyrologium Romanum; Vsuardus, Beda vulgatus, Rabanus, Ado, Notkerus; MSS. Centulense, S. Lamberti Leodij, S. Mariæ Vltraiecti, S. Gudilæ Bruxellis, aliaq;: in quibus omnibus illi coniunguntur & iisdem fere verbis celebrantur.

[2] Ruffinus lib. 2. Hist. Eccl. cap. 4. ita refert S. Antonij discipulos: Patres monachorum, vitæ & antiquitatis merito, Macarius, & Isidorus, aliusque Macarius, atque Heraclides, & Pambus, [discipulus S. Antonij;] Antonij discipuli, & maxime in Nitriæ deserti partibus habebantur viri, qui consortium vitæ & actuum non cum ceteris mortalibus, sed cum supernis Angelis habere credebantur. Et cap. 8. Quos ipsi vidimus, & quorum benedici manibus meruimus, hi sunt: Macarius de superiori eremo, alius Macarius de inferiori, Isidorus in Scyti, Pambus in Cellulis &c. & Inuectiua 2. Vt ad eremi magistros veniam, quibus & attentius & frequentius vacabamus, vbi Macarius Antonij discipulus, & alter Macarius, & Isidorus, & Pambus, omnes amici Dei, qui nos hæc docebant, quæ ipsi a Deo discebant. Hæc Ruffinus. Qui Isidorum inter duos Macarios Ægyptium & Alexandrinum collocat, atque ex S. Antonij discipulis censet, de quibus ad huius Vitam in Proleg. §. 6. agemus. Cum S. Antonio egisse Isidorum testatur Palladius in Historia Lausiaca, siue lib. 8. de Vitis PP. cap. 3. Beatus ergo, inquit, Isidorus xenodochus, qui B. Antonium conuenerat, narrauit mihi se ab eo audiuisse rem dignam quæ mandetur litteris. & subnectit martyrium S. Potamiœnæ, atque historiam suam ab eius vita, quam §. sequenti dabimus, auspicatur.

[3] Alius ab hoc est S. Isidorus Episcopus Hermopolis & Confessor, [diuersus a S. Isidoro Episc. Hermopolis,] in Vita S. Paulæ a S. Hieronymo laudatus, & in Vita Melaniæ apud Palladium cap. 117. Sed a Laurentio Barrensi cum hoc confusus, quem cum Martyrologio Romano II. Ianuarij retulimus. Alius fuit in Thebaide Isidorus, Pater mille monachorum, [& altero Isidoro Origenista;] apud Ruffinum lib. 2. de Vitis Patrum cap. 17. & Palladium cap. 71. qui inter Origenistas numeratur a S. Hieronymo mox citando. Hunc tamen hoc die coli putarunt recentiores nonnulli, aut forte cum Isidoro Presbytero confuderunt. Maurolycus: Item S. Isidori vitæ sanctimonia signisque celebris, & Abbatis in Thebaide, plurium quam mille monachorum Patris. Galesinius: Eodem die S. Isidori item Abbatis, fide ac vita, tum rebus pie diuineque actis præclari, cuius cura mille & amplius monachi regebantur. Eadem scribunt Felicius & auctor Martyrologij Germanici. Ideo ista hoc die ad Martyrologium annotauit Baronius: Longe alium hunc existimato ab illo Isidoro, quem laudibus prosequitur Socrates lib. 6. cap. 9. Sozomenus lib. 8. cap. 12. & 13. Ruffinus lib. 2. cap. 4. & Euagrius Ponticus (Heriberto Ruffinus) in Vit. Patrum: nam ille ad Origenistas defecit, illorumque Dux inuentus est, vt S. Hieronymus de illo scribit epist. 61. ad Pammachium, & ad Ctesiphontem contra Pelagianos: hic autem potius alibi, quam in Ægypto vixisse videtur: nam de alio Isidoro Ægyptio superius actum est IV. Nonas Ianuarij.

[4] Verum quem Baronius hoc loco ignorauit tertium Isidorū, eum postea agnouit to. 3. an. Ch. 340. nu. 50. Quod autem pertinet, [cum S. Athanasio venit Romam:] inquit, ad Athanasij Romam aduentum, reperimus duxisse secum inter alios Isidorum illum, de quo plura Palladius, qui eum mirifice commendat. Imo quod Romæ Procerum vxoribus notus infra dicatur, ex iis videtur, quos laudat S. Hieronymus in Vita S. Marcellæ; Hæc, inquit, ab Alexandrinis prius Sacerdotibus, Papaque Athanasio, & postea Petro, qui persecutionem Arianæ hæreseos declinantes, quasi ad tutissimum communionis suæ portum Romam confugerant, vitam B. Antonij adhuc tunc viuentis, monasteriorumque in Thebaide, Pachumij, & Virginum, ac viduarum, didicit disciplinam. Certe fide præclarus dicitur in Martyrologiis, & mox in Actis, & S. Antonio notus, aut eius etiam discipulus. Nam de eo in Ruffino lib. 2. Hist. Eccl. agi, non de Origenista adiuncti socij, sancti & orthodoxi, persuadent, & loca Annalium Baronij Notationibus Martyrol. adscripta in posthuma editione confirmant.

[5] Hoc a S. Isidoro pronuntiatum apophthegma refert Socrates lib. 4. cap. 18. cum de Piore discipulo S. Antonij egisset: Isidorus dicebat quadraginta annos, [40. annis tentationi resistit:] ex quo peccatum in animo senserat, iam præteriisse, ac numquam vel cupiditati vel iræ consensisse. ab Isidoro transit Socrates ad Pambonem, ideoq; de Isidoro Presbytero eum agere arbitramur. Putarunt Laurentius Barrensis & Rosvveydus in Notationibus ad Palladium num. 1. præter Socratem citatum, de eodem agere Sozomenum lib. 6. cap. 28. & Nicephorum lib. 11. cap. 34. quod nobis non sufficienter probatur. Certius de eo agit S. Hieronymus epist. 22. ad Eustochium de custodia Virginitatis. Quidam ex Fratribus, inquit, Nitriæ parcior magis quam auarior, & nesciens triginta argenteis Dominum venditum, centum solidos, quos lina texendo acquisierat, moriens dereliquit. [damnat monachū proprietarium:] Initum est inter monachos consilium (nam in eodem loco circiter quinque millia diuisis cellulis habitabant) quid facto opus esset: alij pauperibus distribuendos esse dicebant, alij dandos Ecclesiæ, nonnulli parentibus remittendos. Macarius vero & Pambo & Isidorus & ceteri, quos Patres vocant, sancto in eis loquente Spiritu, decreuerunt infodiendos esse cum eodem dicentes: Pecunia tua tecum sit in perditionem. Macarius hic est Alexandrinus, qui e Celliis forte euocatus aut vltro adsuit, nam in monte etiam cellam habebat, vti etiam S. Isidorus. Cum Melania Roma venisset Alexandriam, B. Isidorus Presbyter & Xenodochus eam deduxit ad Abbatem Pambo in solitudinem, vt ex ore ipsius Isidori scribit Palladius cap. 10. & ex eo Baronius tom. 4. an. Ch. 388. num. 34. [Melaniam in solitudinem ducit.] Quæ etiam huic S. Isidoro tribuit in citationibus nouis ad Martyrologium.

§. II. A Palladio inuisitur.
Ex Palladij historia Lausiaca cap. 1. & 2.

[6] Cvm ergo primum venissem in Alexandriam ciuitatem, a secundo Consulatu Theodosij Magni Imperatoris, qui propter suam rectam in Christum fidem nunc est cum Angelis; in ipsa ciuitate incidi in quemdam virum admirandum, & omni ex parte ornatum sermone, [Notus Palladio,] moribus, & scientia, nempe Isidorum, qui erat & Presbyter & b Xenodochus Alexandrinæ Ecclesiæ. Is dicebatur prima quidem iuuentute versans in solitudine, peregisse certamina exercitationis. Cuius etiam c cellam vidi ego in monte Nitriæ: offendi autem eum senem septuaginta annos natum; qui cum vixisset alios d quindecim annos, in pace obiit. Hic Sanctus vsque ad horā obitus nihil e lineum gestauit extra vittam, non balneo est vsus, [austerus in seipsum,] non tetigit carnes, numquam a mensa recessit repletus ad satietatem. Erat autem corpore a Dei gratia tam bene contemperato, vt omnes qui ignorabant eius victus rationem, persuasum haberent eum laute viuere & opipare. Huius virtutes animæ si velim sigillatim narrare, narrantem me tempus deficiet. Qui erat adeo mitis, benignus, & pacificus, vt etiam f infideles, eius inimici propter rectam in Christum fidem, vel eius vmbram reuererētur ob insignem viri bonitatem. [benignus erga alios;]

[7] Tantam autem habuit spiritalem gratiam & cognitionem sanctarum Scripturarum & comprehensionem diuinorum dogmatum, [inter edendum solitus aut rapi in ecstasin,] vt etiam in ipso conuiuio, hora solita refectionis Fratrum, Sancti huius fieret mentis excessus, mutusque euaderet ipse & obstupesceret: & cum rogaretur, vt quæ in excessu euenerunt narraret, diceret: Mente sum peregrinatus ab aliqua raptus contemplatione. Scio ego eum sæpe in mensa fuisse lacrymatum: [aut solui in lacrymas.] & cum rogaretur caussam cur esset lacrymatus, audiui eum dicentem: Pudet me vesci cibo a ratione alieno, cum sim ratione præditus, & versari deberem in paradiso deliciarum, replendus ambrosiæ nutrimento, propter eam quæ nobis a Domino data est potestatem. Is erat g Romæ notus cuncto Senatui & Procerū vxoribus, quo tempore cum B. Athanasio Episcopo prius recesserat, deinde cum h S. Demetrio Episcopo. Is cum abundaret opibus, & iis quæ sunt ad vsum necessaria, non scripsit testamentum decedens, non i pecuniam reliquit, non rem vllam suis sororibus que erant Virgines; sed eas Christo commendauit, dicens: Deus qui vos creauit, vobis quoque victum prouidebit, sicut & mihi. Erat autem k conuentus Virginum, quæ erant cum sororibus eius, septuaginta.

[8] Is cum ad eum venissem l adolescens, & rogarem, vt ad vitam cooptarer monasticam, [Palladium tradit disciplinæ cuiusdam anachoretæ.] mea adhuc ætate lasciuiente, & non opus habente sermonibus, sed laboribus qui carnem subigerēt, duraque & aspera viuendi ratione quæ corpus compesceret; is, inquam, tamquam bonus domitor pullorum, duxit me extra ciuitatem m ad eas quæ dicuntur Cellæ eremiticæ, circiter quinto ab vrbe lapide. Et me tradit cuidam n Dorotheo exercitatori Thebano sexagesimum annum agenti in spelunca, & iubet me implere apud ipsum tres annos ad domandas animi perturbationes (sciebat enim senem agere vitam admodum duram & asperam) & postquam annorum numerum implessem, rursus ad eum reuerterer mandauit, ob reliquam doctrinam spiritalem. Cum autem non potuissem apud eum implere numerum trium annorum, eo quod in morbum incidissem vehementem, ab eo recessi ante tempus præstitutum.

[Annotata]

a Is erat annus Christi 388. quando Theodosius anno decimo Imperij cum Cynegio secundum gessit Consulatum.

b In Heraclidis Paradiso: susceptor atque prouisor pauperum Fratrum.

c Sic & Macarius Alexandrinus cellam habebat in monte Nitriæ, licet in Celliis habitaret, vt refert Palladius cap. 20. & II. Ianuarij in eius Vita num 8.

d Hinc colligitur peruenisse ad annum circiter 404.

e In Heraclidis Paradiso: non linteo vsus est, nisi eo quo velaret caput. Græce est in MS. Veneto apud Rosvveydum, ἐκτὸς φακιολίου. in MS. Regio, & Palatino, quorum hoc edidit Meursius, illud Fronto Ducæus ἐκτὸς φακιαλίου. Illud significat vittam seu capitis tegumentum, Suidæ, Photio, Ioanni Moscho: hoc censetur a Latino Faciali deductum, & linteum, quo facies sudore manans tergitur, valet. Ita Rosvveydus in Onomastico.

f In Heracl. Parad. pertinacissimi inimici. Vetus Interpres. Inimici eius & infideles gentiles. Græce ὡς καὶ ἀυτοὺς τοὺς ἀπίσους ἐχθροὺς ἀυτοῦ διὰ τὴν ἐις Χρισὸν ὀρθὴν ἀυτοῦ πίσιν αἰδεῖθαι. quibus verbis etiam hæretici indicantur.

g In Heracl. Parad. Notus Romano Senatui feminisque primatibus. Vetus interpres. Notus cum esset Romano Senatui, & omnibus matronis magnificorum & illustrium virorum. Græce Γνωρίμως ἦν πάσῃ κατὰ Ρὥμην συγκλήτῳ, ταῖστε γυναιξὶ τῶν μεγισάνων.

h Videtur Demetrius hic esse Metropolita Pisinuntius in Galatia secunda, qui pro S. Ioanne Chrysostomo cum aliis 40. Episcopis Constantinopolitanæ Synodo interfuit, atque inde Chalcedonem ad Pseudo-Synodum Legatus, a Theophilo Alexandrino plurima perpessus est, eo tempore quo Constantinopoli aderant Nitriotæ monachi ab eo expulsi, de quibus §. seq. Chrysostomo in exilium misso idem Demetrius Romam profectus est, caussamq; Ioannis apud Innocentium Papam peregit. Reliqua Demetrij gesta, exilia, verberaq; interseruntur Actis S. Chrysostomi. an colatur, & quo die, huc vsque non reperimus.

i Græce νόμισμα Vetus interp. nummum. In Heracl. Parad. solidum.

k Ita & SS. Antonij & Pachomij sorores ἐν παρθενῶνι, in parthenone Deo sacrarunt suam virginitatem.

l Viginti annorum, vt colligitur ex Epistola eius ad Lausum Præpositum.

m Græce, ἐις τὰ λεγόμενα ἐρημικὰ. ad ea quæ vocantur solitudinum loca, vt Heraclides; aut secretiora loca, vt vetus Interpres. Aliæ hæ Cellæ a Cellis illis celebribus Libyæ, siue Celliis, de quibus actum est in Prolegomenis ad vitam S. Macarij.

n Dorothei huius meminerunt Sozomenus lib. 6. cap. 29. & ex eo Cassiodorus hist. trip. lib. 8. cap. 1. & Nicephorus lib. 11. cap. 25.

§. III. A Theophilo Alexandrino agitatur.
Ex Actis S. Ioannis Chrysostomi.

[9] Mvlta de eodem Isidoro referuntur in Actis S. Chrysostomi. Vbi Georgius eum ita describit: Secundum ea tempora vir quidam erat Alexandriæ, nomine Isidorus, ordinatione beati ac vere magni Athanasij Presbyter, annum agens ætatis octogesimum, quem Romanorum plurimi probe norant, ob caussam & tractationem rerum Ecclesiasticarum; quippe qui a multis retro temporibus Romam adiisset, peregrinorum & hospitum Alexandriæ exceptor. Quæ ex Palladij dialogo sumpsit Georgius. [Constantinopolitanis Episcopus a Theophilo olim destinatus;] Conueniunt singula; quippe qui ante in Histor. Lausiaca anno Ch. 388. erat septuaginta annos natus anno Chr. 397. aut sequenti (nam de illis temporibus supra agitur) octogesimum ætatis annum necessario agebat. Hunc eumdem initio summe amauit Theophilus Episcopus Alexandrinus, & defuncto Nectario Constantinopolitanam ei cathedram tradere studuit, vt docet Sozomenus lib. 8. cap. 3. & 12. Quod ita narrat Georgius Alexandrinus in Vita S. Ioannis Chrysostomi: Theophilus, inquit, Alexandriæ Episcopus multum adhibuit studij, vt eius (Ioannis) conuelleret gloriam suis insectationibus. quibus relatis, pergit: Accedit his, quia Isidorum, quemdam cum haberet suæ ditionis, magnopere contendebat eum præficere, & ad Episcopatum suo suffragio promouere. Eum siquidē maximopere amabat Theophilus, quia sua olim caussa is in se recepisset negotium plenum periculi. Quid id fuerit mihi edisserendum est. Theodosius Imperator cum aduersus Maximum tyrannum prælio congrederetur ac decertaret, [missus antea ab eo ad victorē cum muneribus.] Theophilus per hunc Isidorum munera quædam ad Imperatorem mittens, duplices Isidori manibus epistolas tradidit, præcipiens vt & dona & litteras ei offerret, qui victoria esset potitus. His obeundis cum suam nauaret operam Isidorus, Romamque aduenisset, in omnem occasionem imminebat, vt nosset in quem inclinaret victoria. Atqui res nequaquam diutius latuit, Quum enim is, qui epistolas fuerat suffuratus, eas ipso præsente legisset, hanc ob caussam Isidorus timore correptus repetiuit Alexandriam. Hæc erat occasio quare erga eum Theophilus fuerit propensioris studij ac fauoris.

[10] Quam ob caussam incurrerit Theophili odium, ita narrat Socrates lib. 6. cap. 9. Isidorus Theophilo, inquit, iam olim amicissimus, tunc tamen inimicissimus factus, idque ob hanc caussam: Theophilus aduersus Petrum quemdam, primarium Ecclesiæ Alexandrinæ Presbyterum grauissimo odio inflammatus, eum Ecclesia expellere cogitauit: eique istud obiectauit crimen, quod mulierem sectæ Manichææ ante ad sacra mysteria admiserat, quam illam ab errore Manichæorum auertisset. Verum vbi Petrus docuerat, se mulierem ab illa secta traduxisse, eamque de sententia Theophili in Ecclesiam recepisse, Theophilus iniquo animo tulit, perinde ac si calumniis a Petro fuisset appetitus. Nam dixit, se facti illius omnino fuisse ignarum. Idcirco Petrus Isidorum testem aduocauit, Episcopum Theophilum non ignorasse, quod de muliere factum esset. [Flauianū Antiochenum S. Damaso Papæ reconciliat:] Eodem tempore Isidorus Romæ vrbe primaria versabatur, a Theophilo ad Damasum Episcopum Romanum missus, vt Flauianum Episcopum Antiochiæ cum illo in gratiam reduceret. Nam omnes qui fauebant Meletio, cum Flauiano propter iusiurandum, vt a me supra declaratum est, discordarunt. Isidorus igitur Roma reuersus, & a Petro ad testimonium dicendum vocatus, affirmauit mulierem sectæ Manichææ de sententia Episcopi Theophili in Ecclesiam receptam fuisse, eumque ipsum mysteria ei impertiuisse. Itaque Theophilus iracundia exardescens, pre vesania vtrumque ab Ecclesia exturbauit.

[11] Eadem narrat Sozomenus, Georgius, & Metaphrastes in Vita S. Chrysostomi. [incurrit odium Theophili:] Alia additur odij caussa in Palladij dialogo: Nosti, inquit, & ipse virum, quando cum Acacio profectus, Flauiani ad Theophilum communionem detulit, quæ viginti annis segregata fuerat, B. Euagrij gratia, qui multa certamina in laboribus Ecclesiasticis pertulit. Huic itaque Isidoro vidua quædam ex principalibus ciuitatis mille aureos dedit, adiurans eum ante altare venerandum, coemptis vt vestibus pauperculas Alexandriæ mulieres indueret, ignorante Theophilo, ne, si sciret, acceptos lapidibus emendis impenderet; quædam enim ædificandi rabies, Pharaonis instar illum obsedit, minime Ecclesiæ necessaria. Verum ista missa facio: quod autem de Isidoro magis vrget attende. Acceptam pecuniam Isidorus pauperibus impendit ac viduis. Hoc comperto, Theophilus (nihil enim ipsum latebat ex his quæ vbique aut gererentur, aut dicerentur, quod haberet rerum atque operum exploratores, ne aliter dicam) Isidorum aduocat perturbatus modice, &, an ita se res habeat, sciscitatur. Nihil ille cunctatus, rei seriem pandit. Quod ille audiens, habitum mutat, & qui ante paullulum modestus ac mitis interrogando videbatur, paullo post intumuit totus, Isidori accepto responso, effigiemque mutauit.

[12] Ac parumper se intra silentium continens, veluti canis clam impetitus, post duos menses congregatis Sacerdotibus, Isidoroque præsente chartulam profert, [calumniis ab eo impetitur,] Hanc, inquiens, Isidore, contra te accepi, iam decimus octauus annus euolutus est. Et quoniam occupatus fui, rem interim obliuioni tradideram. Nunc vero cum alias requirerem chartas, inueni hanc de te chartulam diu latitantem. Quid ergo ad eam respondes? Continebat illa Sodomorum crimen. Ad hæc Isidorus respondit Theophilo: Concedamus verum esse, quod & chartulam accepisti, & memoria excidit, non fuit qui libellum dedit, euocandus? Ad hæc Theophilus: At puer non aderat, nauigabat enim. Et Isidorus: Non aderat tunc, vt dicis, Episcope. Post nauigationem non aderat? Secundo anno non aderat? non tertio? Et nunc, si adest, adstare hominem iube. Theophilus cum ipsa veritatis euidentia vinceretur, in diem alterum iudicium differt, deprecatusque adolescentulum quemdam, promissionibus multis ad accusandum Isidorum instruit, datis illi, vt aiunt, aureis quindecim. Ille hæc omnia retulit matri. Mater id minime probauit, partim integritate iudicij, partim legum metu dissuasa: cogitansque ne forte calumniam passus Isidorus ad Principem iudicem prouocaret, accedens omnem scenam pandit Isidoro, aureos quoque illi ostendens, quos a Theophili sorore, mercedis nomine, contra insontem accepisse dicebat. Quæ cum ob alia plurima, tum ob hoc præcipue dignas persoluit pœnas, mortua, cum illi mamillas medicus curandi caussa ferro tentaret. Ad hæc Isidorus mansit domi, Dominum deprecans. Adolescens vero hinc leges metuens, inde Theophilum magis irritandum non ignorans, ad vtilem recurrit Ecclesiæ murum, venerandaque apprehendit altaria.

[13] Ita Theophilus muto iudicio Isidorum Ecclesia eliminat, grauia illum deliquisse pronuntians, [eiectus ex ecclesia Alexandrina,] honestamque faciem iniustitiæ imponens. Ad hæc veritus Isidorus, ne forte grauiore indignatione concitatus, saluti quoque suæ Theophilus insidiaretur (& ista enim, vt aiunt, moliri consueuit) cursu rapido contendit ad Nitriæ montem, repetens monasticum ordinem, [ad eremū redit;] in quo iuuenis fuerat nutritus; ibique intra cellulam residens orabat, patientissimum Dominum interpellans. Interea Theophilus sibi conscius quam indecenter egisset, incertamque victoriam suspectam habens, litteras ad vicinos Episcopos mittit, mandans, quosdam de monte ex primoribus abiici, atque interiore eremo monachos pelli. Prosequitur persecutionem monachis Nitriensibus illatam, quod Isidoro affecti, viderentur, [hinc pulsus cum 300. monachis,] solumque apud Theophilum intercederet odium Isidori. Ergo trecenti sumptis continuo melotis suis in Palestinam concedentes Æliam occupant. Verum Theophilo illos persequente, ingenti necessitate loca in dies mutare compulsi, [confugit ad S. Ioannem Chrysostomum,] tandem regiam ad vrbem peruenerunt, in qua diuina manu ad curam indigentium Ioannes ordinatus Episcopus: procumbentesque ad eius genua, orabant, vt opem ferret animabus calumniam passis, atque vastatis horum studio, qui hoc potius, quam benefacere consueuissent. Stetit Ioannes, vt vidit quinquaginta electorum hominum canitiem venerandam, sacris sudoribus infectam, compunctusque, iuxta Ioseph, pro fraternitatis studio in lacrymas soluitur, percunctatus ab iis, quisnam aper de silua, aut singularis fera huic fecundissimæ ac lætissimæ viti inuidisset…… Mansiones illis in ecclesia, quæ Anastasia dicitur, ad requiem tribuens, ipse quidem necessaria victui non suppeditabat, sed eis religiosæ mulieres ministrabant, ipsis quoque ex opere manuum necessitates suas ex parte supplentibus. Inter has præcipua fuit S. Olympias, quæ colitur XVII. Decembris. [ideo Theophilo magis exosum.] Hinc odium Theophili in S. Ioannem accreuit, vt S. Isidorus Pelusiota lib. 1. epist. 152. ad Symmachum de S. Chrysostomo scribens testatur: Pium virū, inquit, ac diuinarum rerum doctrina præditum expugnauit Theophilus, odium videlicet atque inimicitiam, quam aduersus eum, qui quo ego nomine appellatur (Græce Τὸν ἐμοὶ ὁμώνυμον) improbitatis atque importunitatis suæ velut propugnaculum nactus. Vnde clare refellas Metaphrasten, qui hæc ipsi S. Isidoro Pelusiotæ omnia attribuit: de quo agemus IV. Februar. Plura de Isidoro aliisq; monachis a Theophilo pulsis dicentur ad Vitam S. Ioannis Chrysostomi.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Isidor von Alexandrien

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Isidor von Alexandrien

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: