Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. IOANNE II. EPISCOPO RAVENNATE.


Circiter an. VD.

[Praefatio]

Ioannes II, Episcopus Rauennas (S.)

[1] Tres ab Hieronymo Rubeo memorantur Rauennates Episcopi, Ioannes appellati, publico cultu ab Ecclesia dignati. Primus cognomento Angeloptes, siue qui Angelum vidit, [Tres SS. Ioannes Ep. Rauen.] S. Petri Chrysologi decessor, quem ipse VII. Iulij, Ferrarius XXI. Nouembris tradit e vita migrasse. Secundus in Martyrologio Romano XII. Ianuarij celebratur, consentiente Rubeo: quem Ferrarius XXI. Nouembris refert, & cum Angelopte confundit. Præter hos, Ioannes quidam, haud satis constat quotus, relicto Episcopatu eremiticam vitam complexus est, coliturq; in agro Aretino. Eius natalem contendit Rubeus ad XXI. Nouembris pertinere.

[2] De secundo igitur Martyrologium Romanum & Galesinius hoc die Rauennæ S. Ioannis Episcopi & Confessoris. Vitam eius a Desiderio ciue Rauennate scriptam Baronius & Galesinius testantur. [Secundi natalis:] Is esse videtur de quo Leander Albertus in Romanula: Genuit etiam vrbs hæc (Rauenna) Desiderium Spretum æ qualem nostrorum temporum, [Vita.] non insulsum scriptorem, vti ex libris eius de amplitudine, de vastatione, & instauratione vrbis Rauennæ patet. At cum eam vitam nondum viderimus, dabimus quæ de eo tradit Rubeus libro 2. & 3. Histor: Rauenn. Is Geruasium Ricobaldum Ferrariensem, Rauennatis Ecclesiæ Canonicum citat, qui circa annum Christi 1300. vixit, opusq; historicum collegit in sex digestum partes, quod & Pomerium inscripsit. MS. in bibliotheca Vaticana asseruari idem Rubeus testatur; in bibliotheca quoque Petri Scriuerij apud Batauos, Voßius.

VITA
EX HIERONYMO RVBEO lib. 2 & 3.

Ioannes II, Episcopus Rauennas (S.)

Ex Hieron. Rvbeo.

[1] a Neoni Rauennatis Ecclesiæ Antistiti vita functo (b Leone magno adhuc Pōtifice) successit in Archiepiscopatū Ioannes hoc nomine secundus: qui vndique, & vniuersali temporū calamitate, & propriis miseriis atque incommodis male affectus fuit. Nam hac tempestate Attila Hunnorum Rex, adiunctis Herulorum, Alanorum, Gepidarum, & Turcilingorum copiis, c in Gallias transgressus, quāquam ab Aetio Romano Duce, apud Tolosam d in campis Catalaunicis, e maxima clade superatus est; illi tamen haud ita diu post animus denuo rediit, [Irruptio Attilæ in Italiam.] euocatisque ad colloquium, apud f Curtam, quam hodie vocamus Budam, barbaris Regibus, hortatus est vehementer, Italiæ prouinciam vti aggredi secum vellent; cui cum multis de caussis essent assensi, omnem pene Aquilonem secum trahens, per Aquileiensem regionē in Italiam iter parat.

[2] Aduentu adeo ferocis tyranni, potentisque exercitus, ita animi Italorum deterriti sunt, qui presertim Venetiam incolebant, [Venetæ vrbis origo.] vt relictis omnes nobilioribus ciuitatibus, in vicinas Adriatici sinus insulas sese receperint. Atque hinc præcipua eius vrbis origo fuit, quam nunc ingenti prodigio post mille & centum amplius annos, rebus virtutibusque omnibus florentem videmus; antiquoque vocabulo regionis appellamus Venetias. Neque vero, quod plerique scribunt verum est, aut verisimile, eius initium ab obscuris infimæque plebeculæ hominibus ductum; [Variæ vrbes euersæ.] cum nonij, sed quos nobilitas & fortunarum amplitudo Attilano furori maxime subiecisset, propriæ saluti consulerent. Attila procedens in dies, g Concordia primum ferro ignique euersa, mox Opitergio, Altino, (quæ vrbs antea ad Rauennæ speciem tota inter paludes erat, tunc tota fere in continentem redacta) Patauio, & Vicetia pari clade occupatis, Aquileiam obsistentem exercitu circumsedit. Longum esset, ac nostro ab instituto alienum, eius obsidionis acta conscribere. Illud non omittendum, per totum tempus, dum Aquileia obsessa fuit, (quod plerique trium annorum, alij tres æstates fuisse scribūt,) Valentinianum Rauennæ commoratum, transmisisse reliquis vrbibus obsessis, Aquileiæ præsertim, subsidia. Rauennam autem ipse firma, egregiaque munitione confirmauit.

[3] Sed Attila, Aquileia tandem capta, Mantuaque, & Brixia, Cremona, Bergomo, & compluribus vrbibus præterea ferro miserabiliter cruentatis ac demolitis, Rauennam, [Rauennæ parcit Ioanne Episcopo deprecante:] ductus nobilitate vrbis, profectus est. De qua re, Ricobaldus Ferrariensis, Rauennatis Ecclesiæ Canonicus Cardinalis, grauissimus historiarum scriptor, eo libro quem Pomerium inscripsit: In aduentu Attilæ, inquit, de Rauenna sic legi in commentario Pōtificio eius vrbis: Rauennæ Attila hoc pacto pepercit. Ioannes vrbis illius Episcopus, sacris viris comitatus, vestibus sacris indutus inalbescente cælo, extra vrbem ad Attilam obsidentem peruenit, orauitque vrbi & ciuibus vt parceret. Rex, audita viri sancti postulatione, Deo sic animum inclinante ac flectente, se sine maleficio quidem, respondit, sed deiectis tamen in terram postibus, ab exercituque & equis conculcatis, ingressurum; ne forte Rauennates suis id viribus, aut consilio adscriberent. Eam conditionem libenter Ioannes, & Rauennates sunt amplexi, Attilæq; aditum permisere. Qui nihil contra fidem perpetrans, mediam per vrbem transiit.

[4] [Roma abstinet ad preces S. Leonis.] Mox pari calamitate atque Aquileiam & reliquas superiores vrbes affecerat, deuastatis Ticino, Placentia, Parma, superato Apennino in Etruriam se confert, Romam profecturus. Sed aruspicibus monentibus, vti exemplo Alarici, qui h Roma capta, non multo post interiit, eam vrbem caueret, in Galliam reflectit iter. Incertus tamen animi, sibi dedecori esse putans, quod inani superstitione ab sempiterna gloria nobilissimæ vrbis abduceretur, suspensis itineribus substitit. Quæ cum essent Valentiniano renuntiata, qui ad rumorem aduentantis barbari Rauenna profectus, Romam cōfugerat, Leonem Pontificem, vti ad Regem adeat, hortatur, petatque abstinere ab ea vrbe, quam religionis Christianæ caput Deus constituerit. Rauennatis Archiepiscopi exemplum animos addebat. Itaque i Leo multis, sed Aurelio præsertim Candido Rauennate, scriba suo comitatus, Attilam ad k Mincium adit, persuadetq; ne vlterius progrediatur; quod & fecit Attila.

[5] Ducibus vero suis tantam clementiam, qua l bis præter morem vsus fuerat, [Cur ita vtrumque sit reueritus.] admirantibus, respondit, Rauennatem Archiepiscopum sibi Cælitem visum fuisse; dum vero se Leo Pontifex alloqueretur, m duos supra illius caput sibi visos homines, qui districtis gladiis, nisi pareret, mortem minarentur. Nec multo post in Pannonias reuersus: cui ibidem existenti, Honoria Valentiniani soror, per Eunuchum significauit, cupere se vxorem eius fieri: quapropter efficeret, vt ab Valentiniano fratre, aut volente, aut inuito, id impetraret. [Moritur Attila.] Quod cum multis modis Attila tentasset, omninoque sese pararet ad rem efficiendam, noctu repente ex profluuio sanguinis de naribus moritur: cum ad multas vxores, quas habebat, aliam adolescentulam adiunxisset, quam tamen plerique Honoriam falso putant, ab Valentiniano traditam, annum Domini circiter quadringentesimum quinquagesimum quartum.

[6] Extant n Simplicij Pontificis ad Ioannem Archiepiscopum Rauennatem litteræ, quibus hominem acriter increpat, quod Gregorium quemdam, Mutinēsem Episcopum fecisset inuitum: minaturque seueriori se in eum sententia vsurum fuisse, nisi caussis esset iis retractus, quas o Proiectus Episcopus, (is autem Forocorneliensis forte est, ab Petro Chrysologo consecratus, qui ab hoc Ioanne Archiepiscopo sepulturæ traditus putatur,) præsens esset allaturus; [Ioannes a Pontifice arguitur, merito.] mandari enim litteris illæ caussæ ob turpitudinem non poterant: edicitque nisi abstineat inuitis consecrandis, se illi ordinationes Rauennatis Ecclesiæ, atque Æmiliensis erepturū. [Lib. 3.] Vt autem ea, quæ Ioannis Archiepiscopi caussa ferre Gregorius cogebatur incommoda, aliqua compensatione leniret, decernit, vt prædio refuso, quod datum sibi ante annum fuisse Gregorius aiebat, ad Ecclesiamque denuo Rauennatem adiūcto, possessionem in Bononiensi, vnde liberum triginta solidorum vectigal excipiebatur, assignaret Gregorio, dum viueret. Ecclesiæ tamen Rauennatis, iure proprietatis, vt ipse appellat, integro seruato; ad quam, Gregorio vita functo, rediret. Scriptæ sunt hæ litteræ tertio Kal. Iun. p Seuerino Consule, qui annus est a Christo nato quadringentesimus octuagesimus secundus.

[7] [Dura Rauennæ obsidio.] Deinceps Ioannes cum Italiæ, Rauennæque præsertim a Theodorico Ostrogottorum Rege obsessæ, calamitates in dies crescentes intueretur, pacificatorem se inter eum & Odoacrē constituit. Sed cum vtrimque in dispari rerum statu duræ conditiones ferrentur, nec propterea conuenirent, passa est Rauenna ingentes difficultates famis & pestilentiæ supra omniū fidem, sic vt sordidissimis quibusque, dictu etiam horrendis, non parceretur.

[8] Sub idem tempus q Felice III. Pont. Max. vita functo, Gelasius successerat: apud quem Ioannes Archiepiscopus r conquestus est, in multis Italiæ ciuitatibus, quæ ad sacratos viros munera magistratusque spectant, ita esse, belli ac famis incommodo afflicta, in eamque vastitatem incurrisse, [Ioannes laborat pro disciplina Ecclesiastica.] vt in multis Ecclesiis administri deessent. Quamobrem decreta Gelasius fecit complura, eademque amplissima, quibus antiquas leges, & temporum interualla eorum qui initiari sacris deberent, sic constituit, vt minori temporis spatio circumscriberet, si quis e monacho Clericus fieret, multo maiore si ex populari, (laicum appellat) reiectis bigamis. Quæ quoniam decreta adhuc extant ab ipso Pontifice ad Episcopos Lucanos, Brutios, Siculosque, anno salutis nonagesimo quarto supra quadringentesimum, v. Id. Mart. Asterio & Præsidio Coss. missa, non est quod hic ea latius explicemus.

[9] [Moritur.] Paullo post Ioannes idem Archiepiscopus, summis, credo, obsidionis incommodis iam confecta ætate male habitus, vitam cum morte commutauit. s

[Annotata]

a Extat S. Leonis Papæ ad hunc epistola 37. data IX. Kal. Nouembr. consulatu Marciani Augusti, anno nimirum Christi 451. perperam Leoni inscripta, pro Neoni.

b Sedit S. Leo ab an. 440. Indict. 8. Valentiniano V. & Anatolio Coss. vt habet Marcellinus Comes, vsque ad an. 461. Dagalaifo & Seuerino Coss. Indict. XIV.

c Anno Christi 450. 1. Marciani, Valentiniano VII. & Auieno Coss. cum sexennio ante, Theodosio XVIII. & Albino Coss. Bledam fratrem & consortem peremisset Attila, vt scribit Prosper. [Page 729]

d Fœde hallucinatur Rubeus. Hoc prælium commissum est, vt habet Idatius, haud longe de ciuitate, quam effregerant, Mettis; siue, vt alij scribunt, in Campania Catalaunensi, ad Vidulam flumen.

e Iornandes ex vtraque acie occubuisse scribit 162000. Paulus Diaconus lib. 15. hist. miscellæ 180000. Idatius 300000.

f [Curta vrbs.] Curta ciuitas est Pannoniæ inferioris Ptolemæo lib. 2. cap. 16. tabula 5. Europæ. Budam interpretantur alij quidam viri docti; quam solida coniectura, ipsi viderint.

g Supersunt etiamnum pleræque harum vrbium; Altini fere sola rudera. Harum omnium direptio, quarumdam euersio describitur lib. 15. Miscellæ.

h Anno 410. Indict. VIII. Varane Cos. vt habet Marcellinus.

i De hac S. Leonis legatione ad Attilam suscepta, qua totam Italiam, vt ait Anastasius, a periculo hostium liberauit, agemus in eius vita XI. April.

k [Mincius fl.] Hic fluuius ex Alpibus ortus, per Benacum lacum fluit, vrbēq; deinceps Mantuam nobili stagno circumfundit, ac tandem Pado immiscetur; vulgo nunc Menzo, at priusquam Benacum influat, Sarca dicitur.

l Paulus Diaconus de solo Leone id refert.

m Idem Paulus: Tum Regem respondisse, non se eius qui aduenerat, personam reueritum esse; sed alium se virum iuxta eum in habitu sacerdotali adstantem vidisse, forma augusta, & canitie venerabilem, illumque euaginato gladio sibi terribiliter mortem minitantem, nisi cuncta, quæ ille petebat, explesset.

n Creatus est Pontifex an. Christi 467. Indict. v. Pusæo & Ioanne Coss. vt habet Marcellinus: sedit annis 15. colitur 2. Martij. Extat hæc epistola tom. 2. Conciliorum, inter Simplicij epistolas 2.

o Colitur XXIII. Septemb. Forocornelij, siue Imolæ.

p Obiisse eo anno Simplicium Marcellinus scribit. Ast aliæ complures Seuerino Cos. datæ leguntur ab eo epistolæ, vt recte Baronius ad annum sequentem eius obitum referat. Videri tamen posset hic restituendum: Seuero V. Cl. Cos. qui anno 470. cum Iordane Consul fuit. Nam sequentes aliquot Simplicij epistolæ ante Seuerini consulatum datæ reperiuntur.

q S. Felix III. successit S. Simplicio: ipsi vero Gelasius an. 492.

r Testatur id ipse Gelasius ep. 9. quæ est ad Episcopos Lucaniæ.

s Successit S. Petrus Iunior, de quo agemus XXXI. Iulij. Quod Ferrarius in catalogo SS. Italiæ, scribit obsidionis tempore Ioanni II. Petrum II. suffectum, refutatur ex citata Gelasij epistola, in qua V. Idus Martij 494. data mentio fit Ioannis adhuc superstitis, qui anno fortassis sequenti, aut non multo post, decessit.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Johannes II. von Ravenna

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Johannes II. von Ravenna

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: