Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. KENTIGERNO EPISCOPO GLASCVENSI IN SCOTIA.


Secvlo VI.

[Praefatio]

Kentigernus, Episcopus Glascuensis in Scotia (S.)

[1] Septemtrionalia Britanniæ Picti tenuere, siue e Scythia longis nauibus, vt Beda tradidit, aduecti, siue, vt alij conijciunt, genuini Britanni, qui ante Romanorum aduentum eas oras coluerunt, [S. Kentigerni patria:] quiq; seruitutem exteræ gentis perosi eo se receperunt. Ii tandem a Scotis debellati, vel penitus exstincti sunt, vel in eorum certe nomen nationemq; coaluerunt. Ex iis ortus traditur S. Kentigernus, qui deinde Sedem Episcopalem Glascuæ erexit, etsi alij Scoto patre natum voluere, vt mox dicemus.

[2] Eius natalis Idibus Ianuarij agitur. Ita Carthusiani Colon. [natalis:] & Molanus in Addit. ad Vsuardum, & Martyrologium Germanicum: In Scotia S. Kentegerni Episcopi Glascoensis & Confessoris. Eum quoque hoc die referunt MS. Florarium, Martyrolog. Coloniense, Ferrarius. VVion, Menardus, Dorganius inter Sanctos Benedictinos eum connumerant: at si vera sunt quæ in eius vita traduntur, diu ante S. Benedictum monachus fuit. Perperam quoque illud traditum a VVione:
Hic Episcopali Sede dimissa cœnobium construens, sexcentis sexaginta tribus fratribus præfuit, & sanctitate plenus quieuit in Domino. Monasteria quidem construxit, & cum monachis habitauit, non tamen dimissa Pastorali cura; quod VVionem temere secutus auctor quoque Martyrologij Anglicani scripsit, & Hugo Menardus. I. Iulij isthæc habet MS. Florarium & Martyrologium Coloniense: In Scotia Translatio S. Kentigerni Episcopi & Confessoris. [Translatio:] Quæ ea Translatio sit, aut quando contigerit, nos latet.

[3] Vitam S. Kentigerni scripsisse traditur S. Asaphus, nobili genere in Britannia ortus, [Vita:] optimisq; disciplinis & pietate a Kentigerno institutus, præpositusq; monasterio, quod is ad Cluydæ Elwijque fluminum confluentes in Britannia excitarat, tandemq; Episcopus isthic constitutus, cum ad Scotos reuertit Kentigernus: ipsumq; oppidum deinceps S. Asaphi appellatum ab Anglis, Britannis Llan-Elwy. Ea vita an extet, haud scimus: damus, quam Ioannes Capgrauius in suam Legendam retulit. De S. Asapho agemus I. Maij.

[4] Meminere S. Kentigerni scriptores alij complures. Ioannes Maior lib. 2. de gestis Scotor. cap. 7. Hector Boetius lib. 9. vbi S. Columbam tradit sacro colloquio cum eo congressum, [Laudes, in aliis scriptoribus.] multa de Christianæ religionis arcanis pie & erudite coram Brudeo Rege disseruisse. Aliquanto post tempore vna ad castrum Calidoniæ (Dovvnkeldense nunc oppidum dici ait) profectos, in cœnobio, quod Convallus suadente Columba recens extruxerat, sex mensibus commoratos, Atholis, Calidonis, Horestis, ac vicinarum regionum incolis, Christianæ pietatis præceptiones tradidisse. Leslæus lib. 4. vbi apud Orcadianos, & occidentalem Scotiæ populum, nec non & apud alias gentes in diuinis effatis interpretandis, illisque vita ac moribus pie effingendis, diligenter tradit elaborasse, plurimisque viuentem & defunctum claruisse miraculis. Laudatur, quod iure quis miretur, a Ioanne quoque Balæo, appellaturq; homo ad promouendam religionem veram natus. Meliori fide a Ioanne Pitseo celebratur, qui tamen fallitur dum in Elgua ciuitate Cambriæ natum, fuisseq; S. Columbæ comitem indiuiduum scribit. Agit quoque de S. Kentigerno Georgius Conæus V. CL. lib. 1. de duplici statu religionis apud Scotos. Nicolaus Harpsfeldius lib. 1. cap. 28. Franciscus Godvvinus in catalogo Episcoporum Asaphensium. Guilielmus Cambdenus in Flintensis Comitatus descriptione. Dauid Camerarius lib. 3. de Scotorum pietate, vbi varia citat Glasguensis Bibliothecæ monumenta.

[5] Ægidius Gelenius in Hierotheca, in æde metrop. Coloniæ testatur extare B. Geronis Episcopi Coloniensis (de quo 27. Iunij agemus) antiquā statuam, ad cuius latus dextrū S. Kentigernus, [Effigies.] ad sinistrum S. Dutachus (de quo 8. Martij) expressus. Tenet Kentigernus dextra pedum Episcopale, sinistra annulum in ore salmonis; propter miraculum videlicet, quod in vita refertur. Perfunctorie videtur legisse Gelenius quos de S. Kentigerni rebus gestis citat auctores: neque enim Harpsfeldius scribit in Glascouiensi vrbe natum; neque a suis pulsum ex Albania, Asapho Episcopatum tradidisse; huic enim Elguensem, siue Lanelvvensem Ecclesiam commisit cum Glascuam e VVallia rediret: neque pulsum aliquando negat Boetius; aliud est enim quod ille commemorat ad Caledonios iter, aliud in VValliam.

[6] Porro S. Kentigerni, siue Kentegerni, aut Kintigerni (ita enim a variis scribitur) incerti natales, ætas obscura. [Parentes.] Matrem habuit Thameten, aut Themin, Lothi Pictorum Regis filiam, vt Camerarius, Boetius, Harpsfeldius, Pitseus, Conæus scribunt, qui & Diuam appellant, & Conæus quidem Kentigernum ait non minus maternis meritis quam propriis virtutibus conspicuum fuisse. Ea seu vi compressa, seu dolo, a nobili adolescente (quem quidam Eugenium III. Scotorum Regem fuisse arbitrantur) cum vterum gereret, auctorem prodere, vel reuera sibi ignotum, vel ne in discrimen eum vocaret, pertinaciter fertur recusasse. Conæus & Camerarius labem illam natalium dißimularunt: atque adeo hic illum parentum studio ad pietatem scribit a prima pueritia fuisse egregie institutum. Testatur Leslæus tradi a nonnullis Eugenium III. ex Anna Aurelij Britonum Regis sorore, & hærede Pictorum Regis legitima Diuum Kentigernum suscepisse. Neque id sane fraudis suspicione caret, quod plurium ex eadem Scotorum ac Britannorum gente Sanctorum par ortus narratur, Fursæi, Dauidis, Kentigerni &c. Fortaßis cum veterū quispiam scripsisset patres ignorari, arripuere posteri occasionem comminiscendi stupro esse susceptos; vt Melchisedechum Regem nonnulli vere patre ac matre caruisse existimarunt, quod S. Paulus scripserit eius ignorari genealogiam. Si tamen ita genitus Kentigernus est, maculam, vt recte Harpsfeldius, ita omnem deleuit, vt merito cum quocumque eius seculi viro sancto conferri posset, omni laude virtutis.

[7] De eius ætate id solum possumus statuere, vixisse seculo a Christi natiuitate sexto, circiter annum 560. nam tum S. Columba floruit, quem illius fuisse æqualem constat. [Ætas.] Quod ad annos 185. fertur vitam produxisse, atque ex iis. 160. in Episcopatu exegisse, paradoxum est; licet id Gelenius nitatur stabilire S. Seruatij Episcopi Tungrensis exemplo, quem nonnulli 373. annos volunt vixisse: verum hoc quoque, vt alibi dicemus, fabulosum est. Scimus multos tum alibi, tum in Scotorum ac Britonum gente longæuos reperiri: verum ea S. Kentigerni ætas adstrui non potest. Nam vt demus ad S. Gregorij tempora peruenisse, & anno 608. quod in Anglicano Martyrologio dicitur, exceßisse e viuis, ergo anno 423. editus fuit in lucem; atqui a S. Seruano Episcopo S. Palladij discipulo, mox ab ortu baptizatus est; Sanctus vero Palladius non nisi sub annum 429. missus est ad Scotos a Cælestino. Quid quod alij Eugenio III. natum volunt, eumdemq; Eugenium anno 535. regni gubernacula capeßiuisse non admodum grandem natu? Iidem rerum Scoticarum scriptores Lothum Kentigerni auum Constantini Aurelij Britonum celeberrimi Regis æqualem faciunt, aut etiam iuniorem: quippe qui ei adhuc adolescens suppetias contra Hengistum iam rerum in Britannia potientem, exeunte seculo quinto, tulerit. Gelenius obiisse Kentigernum scribit anno 560. vnde sequeretur anno 375. natum fuisse. At quem ipse citat, id non habet Godvvinus, sed circa annum 560. cœnobium inter fluuios Elvvyd & Elvvy condidisse, ecclesiamq; construxisse, Malgone, siue Maglocuno, Britonum Regulo obsistente primum, mox placato atque opem ferente.

[8] Postremo nonnulla træditur reliquisse S. Kentigernus eruditionis suæ monumenta. Enumerantur isthæc a Pitseo: Ad Rodericum Regem epistola vna, [Scripta.] vna ad Principem auarum. Orationes octo, de obitu S. Dauidis, de obseruatione fidei, de caritate mutua, de pace Christiana, de hospitalitate tuenda, de Scripturarum lectione, de oratione continua, de obedientia hominis. Eadem recenset Balæus, additq; scripsisse Manuale suorum ministeriorum, libro vno. Horum scriptorum cum nihil ipsi viderimus, legerimusve ab aliis citatum, fidem esse penes duos hos scriptores, & quem ambo sequi se profitentur Lelandum, volumus.

VITA EX IO. CAPGRAVIO,
Auctore anonymo.

Kentigernus, Episcopus Glascuensis in Scotia (S.)BHL Number: 4648

Ex Capgravio.

CAPVT I.
S. Kentigerni ortus, institutio.

[1] [S. Kentigerni genus.] Rex quidam in Septemtrionali Britanniæ plaga, paganicis implicatus erroribus, filiam ex vxore sua genuit speciosam; quæ sæpius audita seruorum Dei prædicatione ad agnitionem veritatis, idolorum cultu penitus abdicato, meruit peruenire. Et licet baptismi gratiam nondum consecuta, viam tamen mandatorum Dei mente deuota & humili custodire satagebat: orationibus crebris & eleemosynis dedita, quantum ad metum patris pagani licebat, Ecclesiasticæ disciplinæ & operibus bonis sedula insistebat.

[2] [Matre catechumena, incerto patre conceptus.] Mariæ Virginis integritatem fecundam venerando admirans, & diligens, præsumptuosa audacia, & quadam temeritate feminea, in conceptu & partu illi assimilari, & eam imitari desiderans, assiduis precibus Regem cælorum & Dominum super hoc deprecari sæpius cœpit. Elapso demum temporis spatio inuenta est illa in vtero habens: & magnificans Deum, desiderium suum adimpletum esse simpliciter credebat. Quod enim in ea natum est, de complexu humano suscepit: sed ipsa multoties asseruit, & iuramento constrinxit, quod a quo, vel quando, aut quomodo conceperit, in conscientia non habebat. Populus enim diœcesis S. Kentegerni stultus & insipiens ipsum de Virgine conceptum & natum adhuc astruere non veretur. Sed quis aut quomodo sator terram arauerit seu seuerit, cum Domino dante benignitatem, terra fructum optimum protulerit, absurdum sane diutius indagare arbitramur.

[3] Cum autem Rex a filia minis & blanditiis quis eam grauidasset inquireret, omnis virilis consortij se expertem iureiurando protestatur. Offensus itaque Rex, legem a maioribus suis promulgatam præuaricari se nolle constanter affirmabat. Erat enim lex a diebus antiquis in gente illa seruata, vt puella in domo paterna fornicata & grauida inuenta de montis supercilio præcipitaretur, & corruptor illius capite plecteretur. Statuitur igitur puella, [Mater e monte præcipitatur illæsa.] iussu Regis, in montis fastigio, Dunpelder ab incolis vocato, vt deorsum præcipitata membratim dirumperetur. Illa vero grauiter ingemiscens, & in cælum suspiciens, Redemptoris misericordiam & auxilium manibus in cælum erectis cum multis lacrymis implorabat. Cum ergo de monte præcipitata caderet, non est collisa, nec læsa, sed placido lapsu & suaui ad terram descendit.

[4] [Liberatur a naufragio.] Pagani enim magicis Christianorū artibus hoc adscribentes, Rege consentiente, in nauicula parua de corio facta sine omni remigio per aliquot milliaria fortunæ & mari puellam solam & omni humano auxilio destitutam exponebant. Protegente tamen illo, qui ventis imperat & mari, multo velocius ad portum alium nauicula percurrebat, quam a quouis velifico cursu, aut multorum remigantium propelleretur annisu.

[5] Egressa autem de naui puella, in loco a Collenros dicto, angustiæ partus apprehenderunt eam: [Parit Kentigernum.] & sine obstetricis cuiusquam solatio peperit. In eadem hora b S. Seruanus post matutinas orationi intentus, audiuit Angelicos cœtus melliflua præconia & laudes Deo in aere resonare. Mane vero accedens ad locum, [Auditus cantus Angelorū.] & visa matre cum filio, patria lingua dixit: Mochohe, Mochohe, quod Latine dicitur, Care mi, Care mi. Et subiunxit: Benedictus, qui venisti in nomine Domini. [Kentigernus cum matre baptizatur.] Suscepit ergo eos, & enutriuit ac baptizauit, vocauitque matrem Tanea, & puerum Kientier, quod interpretatur capitalis Dominus.

[6] [Instituitur a S. Seruano.] Profecit ergo puer bonæ indolis in disciplinis litterarum, & in exercitiis sanctarum virtutum, & præ cunctis consortibus suis, in oculis S. Seruani dilectus fuit: illumque c Munghu, quod Latine dicitur Carissimus amicus, ex consuetudine appellauit. Quo nomine vsque in hodiernum diem vulgus eum vocare, & in necessitatibus suis inuocare crebrius consueuit.

[Annotata]

a Perperam Pitseus natum asserit in Elgua ciuitate Cambriæ. Rectius Camerarius institutum ait in Culrossano S. Seruani cœnobio.

b Seruanum appellant Maior, Conæus, aliiq;; Camerarius Sernanum. De eo agemus I. Iulij.

c Camerarius Mungho, Harpsfeld. Munga.

CAPVT II.
Miracula, secessus a S. Seruano.

[7] Videntes condiscipuli Sancti primum quod a patre spiritali plus omnibus amaretur, oderāt eum, nec quidquam ei pacifice poterant loqui. Insidiabantur, conuiciabantur, inuidebant, & detrahebant illi. Quamdam auiculam, ob ruborem corpusculi a rubiscam vocatam, de manu S. Seruani alimoniam accipere, scapulis eius & capiti, [Auiculæ ab inuidis occisæ vitam restitui impetrat.] seu gremio insidere, oranti vel legenti assistere, alarum plausu & vocis suæ sono affectum illi ostendere solitam, inter se mutuo tractantes, caput a corpore auellunt, & extinguunt, Kentegerno absenti crimen imponere non verentes. Puer autem volucrem in manibus suscipiens, & caput corpori applicans, fusa ad Deum prece, signaculum Crucis impressit, & auis vitæ reddita seni de ecclesia reuertenti more solito applaudens, obuiam prosiliuit.

[8] Statuit autem S. Seruanus, vt vnusquisque puerorum per septimanæ circulum, ne aliqua negligentia ob defectum luminis diuino obsequio in noctibus eueniret, ignem diligenter dum dormitum irent subcinerarent. Accidit quadam nocte solemni, [Signo crucis ignem elicit.] dum Kentegrinus puer vice sua ignem custodiret, condiscipuli sui, inuidia excitati, totum ignem infra monasterij septa clanculo extinguerent. Vigiliarum tempore Kentegernus ignem monasterij extinctum reperiens, ramum cuiusdam coruli viridis arripiens, in nomine sanctæ Trinitatis data benedictione insufflauit, & confestim igne cælitus emisso ramus ingentem flammam produxit, & absque sui detrimento ardere cœpit. Accensis autem candelis lumen in ramo amplius visum non est.

[9] Cocus S. Seruani b inualescente infirmitatis molestia, vitalem spiritum exhalans, iuxta morem sepelitur. [Cocum S. Seruani resuscitat.] Sequenti vero die instigatione ac prece omnium discipulorum ac æmulorum primum sanctus senex Seruanus per sanctum & terribile nomen Domini Kentegrinum adiurans, in virtute sanctæ obedientiæ imperauit, vt in resuscitatione sui serui quid posset saltem attentaret. Adolescens vero adiurationem exhorrens, de tumulo humum proiici iussit, & prostratus cum lacrymis misericordiam Domini implorauit, dicens: Domine Iesu Christe, vita & resurrectio mortuorum, qui mortificas & viuificas, deducis ad inferos & reducis, cui vita & mors famulantur, qui suscitasti Lazarum quatriduanum; resuscita hunc mortuum, vt glorificetur nomen sanctum tuum super omnia in secula benedictū. Nec mora: qui sepultus fuerat, a mortuis resurgens, reproborum supplicia & iustorum gaudia quæ vidit, postmodum enarrauit, multosque de malo ad bonum conuertit, & bonos vt in melius proficerent suis verbis confirmauit.

[10] [Refert ille quid viderit,] Asserebat se rebus humanis indicibili dolore exemptum, & ante tribunal tremendi Iudicis adductum: ibique vidisse plures accepta sententia in tartara præcipitari, alios ad loca purgatoria destinari, quosdam ad cælestia gaudia cum magna exultatione eleuari. Cumque sententiam suam tremulus expectaret, se esse illum pro quo dilectus Domini Kentegrinus oraret, audiuit; & a quodā lucido viro ad corpus reduci, vitæ & sospitati pristinæ rectitui iubetur: atque vt correctiori vitæ deinceps inuigilaret, [fit religiosus,] ab eodem ductore suo sedulo commonetur. Idem enim cocus habitum religionis assumēs, & de virtute in virtutem proficiens, [7. annis superuiuit.] septennio superuixit. In cuius tumbæ operculo qualiter resuscitatus fuerat a S. Kentegerno litteris exaratur.

[11] Sancta itaque Kentegrini conuersatio, quæ multis proficiendi præbebat exemplum, æmulis eius maioris odii erat seminarium. Intelligens ergo vir Dei eorum inuidiam, simul & timens populi fauorem & honorem, loco cedere deliberauit: reuelatumque est ei propositum suum in oculis Domini gratum fore & acceptum. Igitur clam recedens ad Mallenam fluuium venit, [Kentigernus alio abit, flumine miraculose diuiso.] qui ex maris rheumate influente alueum suum excedens, omnem transeundi spem penitus ademit. Dominus autem qui mare rubrum diuisit, & populum Israel siccis pedibus per medium eius quondam eduxit, ipse Mallenam fluuium seruo suo diuisit: erantque quasi muri a dextris & a sinistris eius. Deinde brachiolum marinum per pontem transiens, repentino impetu aquas alueum implere & transitum cuilibet negare vidit. Locus autem ille in posterum transmeabilis fuit; & pons aquis maris deinceps contectus nulli vlterius transeundi præbuit facultatem. Mallena etiam fluuius cursum suum relinquens, in Ledonis fluuii alueum deinceps se retorsit: sicque duo fluuii vsque tunc diuisi a die illa commixti sunt.

[12] Et ecce S. Seruanus seniles artus baculo regente fugientem secutus, supra ripam stetit, & eiulando clamans dixit: Heu me! fili carissime, lumen oculorū meorum, baculus senectutis meæ, quare me deseris? cur me derelinquis? [S. Seruanus frustra ei reditum persuadere conatus, paullo post moritur.] Recogita, quæso, quomodo ex materno profusum vtero te suscepi, nutriui, docui, vsque in hanc horam educaui. Noli derelinquere canos meos. Sanctus vero in lacrymas resolutus, dixit: Vides, Pater, diuinum esse quod agitur, nec consilium Altissimi immutare, aut voluntati non obtemperare valemus. Rogo, inquit Seruanus, vt, sicut ante fecisti, prece tua salum diuidas, denudes solum, vt solus pertransiens per siccum perueniam ad te. Efficiar enim tibi de patre filius, de doctore discipulus, & vsque ad finem vitæ comes indiuiduus. Sanctus tunc multo fletu madefactus, ait: Regredere, quæso, Pater mi, & discipulos tuos doctrina & exemplo instrue, & disciplina corrige. Retributor omnium bonorum retribuat pro vniuersis beneficiis, quæ mihi exhibuisti. Bonum enim certamen certasti, cursumque iam consummasti. Ego enim pergam quo me misit ille, qui me segregauit ex vtero matris meæ. Et sic mutua data benedictione ab inuicem discesserunt. Sanctus autem Seruanus in senectute bona rite migrauit ad Dominū.

[Annotata]

a Rubecula videtur, de qua pluribus Gesnerus.

b Camerarius scribit hunc cocum casu repentino exstinctum.

CAPVT III.
Episcopatus, austeritas, aliæq; virtutes.

[13] Procedens inde vir Dei, in loco nomine a Glasghu in multa abstinētia vixit: donec Rex & Clerus regionis b Cambrensis, cū ceteris Christianis licet paucis, ipsum plurimum renitentem in Pastorem & Episcopum eligerent. Accito autem de c Hibernia d vno Episcopo, [S. Kentegernus fit Episcopus.] more Britonum & Scotorium in Episcopum ipsum consecrari fecerunt. Mos enim in Britannia inoleuerat in consecratione Pontificum, tantummodo capita eorum sacri chrismatis infusione perungere, cum inuocatione sancti Spiritus, & benedictione, & manus impositione. Insulani enim quasi extra orbem positi, emergentibus paganorum infestationibus, canonum erant ignari. Ecclesiastica ideo censura ipsis condescendens excusationem illorum admittit in hac parte. [Glascuæ Sedem constituit.] Sanctus autem Kentegernus huius ritus errori, sicut infra dicetur, plenius satisfecit. Cathedralem Sedem in vrbe Glasguensi constituit, & magnam congregationem secundum formam primitiuæ Ecclesiæ viuentem ibidem ordinauit. Extendebatur autem diœcesis sua secundum limites Cambrensis regni, a e muro scilicet illo famoso ad arcendum hostes a Britonibus, a mari ad mare quondam constructo, vsque ad flumen f Fordense, id est, ad mare Scoticum.

[14] [Eius abstinentia,] Anno ætatis suæ vicesimo quinto consecratus est Episcopus: & omni tempore vitæ post triduum, & multotiens quatriduum cibum sumpsit, panem scilicet & lac, vel caseum, aut butyrum. A carnibus & vino, & omni quod inebriare potest, omnino abstinuit. Si vero in itinere, aut cum Rege esset, a consueto rigore abstinendo se temperabat. Postmodum tamen ad sua regressus, quasi g genere crimen illud in se vindicans, abstinentiam ampliabat.

[15] [asperitas vestitus,] Vtebatur ad curnem asperrimo cilicio: deinde melote ex pellibus caprinis confecto, & cuculla stricta, super quam alba candida contectus stolam iugiter gestabat, & Pastoralem virgam, non sphæricam, & auratam ac gemmatam; sed de simplici ligno tantum reflexam: [vile pedum,] habens in manu librum manualem, semper paratus ad ministerium suum, cum necessitas aut ratio deposcebat.

[16] [somni lectiq; ratio.] Iacebat autem in saxo instar monumenti cauato, habens capiti lapidem, & proiectis aliquantis cineribus & cilicio substrato, potius somnum hauriendo, quam carpendo, se a sopore excutiebat. [Psalterij lectio in aqua frigida.] Sicque hausto modicæ quietis sopore, nudum in aquis frigidis se immergens totum psalterium decantabat. Hanc enim consuetudinem, nisi itinera aut ægritudines prohiberent corporales, nec grando, nix, aut pluuia aliquatenus defraudare poterant. Sed & tunc aliquo spirituali exercitio opus illud redimebat.

[17] [Sopitus in eo fomes libidinis] Sopitus enim erat in corpore suo stimulus carnis omnis: vnde & vice quadam discipulis suis simpliciter asseruit, h non amplius ad speciosissimæ puellæ visum vel tactum, quam ad durissimi lapidis se stimulatum. In iudicando autem aut corripiendo non personam, sed caussam attendebat. Omnis eius substantia, pauperum ærarium semper fuit. Multotiens dum sacra diuina tractaret, columba niuea, rostrum quasi aureum habens, [Sanctitas varijs portentis declarata.] capiti eius insidere consueuit. Crebro etiam dum sacris astaret mysteriis, nubes lucida obumbrauit caput eius. Aliquotiens nō ipse stare videbatur; sed i columna ignea, cuius fulgore intuentium intuitus obtusi sunt. Dum vice quadam sacra mysteria celebraret, nebula quædam odorifera totam ecclesiam impleuit, ineffabili suauitate omnes perfudit, & variis incommodis laborantes perfectæ sanitati restituit.

[18] Omni Quadragesima a conspectu hominum separatus deserta loca petebat, solas radices herbarum in cibum sumens: aliquoties vero totum illud tempus, Domino virtutem tribuente, absq; cibi sustētaculo transigebat. In Cœna tamen Domini multitudinis pauperum & leprosorum pedes cum lacrymis lauans & tergens, [Quadragesimæ & septimanæ sanctæ pœnitentia.] ac crebris osculis demulcens, eis postmodum in mensa diligenter ministrabat. In die Parasceues plagis virgarum, & nuditate, & crebris genuflexionibus, diem cum nocte continuauit. Sabbato autem sancto, & vsque ad horam resurrectionis Dominicæ, tempore diuini officii excepto, in quodam sepulchro se flagellando latitabat.

[19] [Zelus animarum.] Nondum renatos in sua diœcesi ad fidem conuertit. Apostatas & hæreticos sua doctrina sana ad sanctæ Matris Ecclesiæ gremium reuocauit. Dæmonum simulacra vbique subuertit: nonnullas ecclesias construxit: parochias certis limitibus distinxit: & vbique lucrum animarum quærendo, proficiscens non equo vectus, sed more Apostolorum pedes ire volebat.

[Annotata]

a [Glascua vrbs.] Est Glascua, siue Glasgua vrbs Scotiæ Archiepiscopalis, ad Cluydam flumen. Hic S. Kentigernus quiescit, vt scribit Ioannes Maior lib. 2. cap. 7. in cuius honore templum Glasguense fundatum est, nulli templo in Scotia in ornatu aut in Canonicorum multitudine & præbendis pinguibus secūdum. Georgius Conæus de duplici statu religionis apud Scotos lib. 1. scribit S. Kentigernum Glasgo ensis ciuitatis patronum esse ac tutelarem.

b [Cambria, siue Wallia.] Britanniæ pars ea quæ inter Sabrinam & Deuam flumina ad mare Hibernicum iacet, Cambria olim, & nunc quoque indigenis, Anglis Wallia dicitur: in varios olim principatus, siue minora regna, diuisa, vt ex Gilda patet. Incolæ, veterum Britannorum Romanorumq; soboles, sex seculis & vltra Anglis restiterunt, varia fortuna. Hic Rex Cambrensis videtur intelligi, qui vicina Scotis tenuit, procul quidem a moderna Cambria siue Wallia, sed tamen diu a Britannis contra Anglo-Saxones defensa, [Cumbria.] vnde & prouinciæ nomen Cambria siue Cumbria, vulgo Cumberland. Quando in Cambriam siue Walliam modernam S. Kentigernus migrarit, post dicemus.

c Hinc coniici potest, in Cumbria tum permistos fuisse Britannis Scotos: cur enim alioquin ex Hibernia, & non e remotiore VVAllia accerseretur, vbi plures erant variarum Britanniæ vrbium, quas iam barbari occuparant, Episcopi?

d Ioannes Maior lib. 2. cap. 2. tradit S. Seruanum a solo S Palladio Episcopum consecratum, & subdit: Ex isto patet quod Episcopus in necessitate ab vno Episcopo consecratur, & non est de Episcopi essentia quod a tribus ordinetur. Peccant tamen aliter ordinantes, vbi Episcoporum trinitas haberi potest. Est ea sententia aliorum quoque Doctorum auctoritate non improbabilis.

e De hoc muro egimus supra 7. Ianu. ad cap. 1. vitæ S. Ceddæ, lit. G.

f [Fortha æstuarium.] Est id nobilissimum æstuarium, quod putatur Ptolemæo Boderia, aliis Bodotria dictum, Scotis Forth, & Frith, Anglis Edenborrovv Frith, ab Edenburgo illustri ciuitate ad illud æstuarium sita, [Edinburgum vrbs.] quam antiqui Castrum alatum, Hiberno-Scoti Dun-eaden, id est, oppidum Eaden vocant, siue alatum; nam adain alam Britannis significat. Ita fere Cambdenus.

g Videtur legendum seuere.

h Caute hæc legenda; ne temere quis eiusmodi apathiam affectans, in laqueos incidat diaboli.

i Camerarius hic columbam denuo ponit.

CAPVT IV.
Varia miracula.

[20] Ne autem panem suum otiosus comederet, manibus suis in agricultura laborare consueuit. Et cum boues semel sibi deessent, a ceruos de saltu in nomine Domini ad se venire, [Ceruos ad aratrum iungit:] & loco boum terram arare præcepit. Qui statim obtemperantes & mansueti effecti, terram arare, ad pascua ire, & ad opus consuetum redire solebant. Tandem in vnum de ceruis labore fatigatum lupus irruens suffocauit, & voracem ingluuiem ex eius cadauere saturauit. Quo audito S. Kentegrinus, manum contra siluam extendens, dixit: In nomine sanctæ Trinitatis præcipio, [lupum item cum ceruo.] vt lupus qui mihi damnum intulit, satisfacturus sine mora accedat. Et ecce lupus de silua prosiliens cum vlulatu corruit ante pedes eius. Cui Sanctus, Surge, inquit, & in nomine Iesu Christi præcipio tibi, vt loco cerui, quem deuorasti, aratro applicatus ares ex integro quod restat arandum. Lupus itaque verbis Sancti obediens, & ceruo copulatus, b nouem iugera arando explens, libere abire permittitur. Et cum multi conuenissent ad spectaculum, Sanctus aperiens os suum, dixit: Viri fratres, quid admiramini aspicientes verbum hoc? Credite mihi, antequam homo inobediens suo Conditori existeret, non solum animalia, sed etiam elementa obtemperabant illi. Nunc vero ob ipsius præuaricationem omnibus in aduersa versis, leo lacerare, lupus deuorare, serpens sauciare, [Spectantes ad vitæ innocentiam hortatur,] aqua submergere, ignis comburere, aer corrumpere, terra sæpe ferrea effecta fame subruere consueuit: & ad cumulum consueti mali, homo non solum hominem, sed ipse homo in seipso peccando contra seipsum sponte desæuit. Sed quoniam plerique Sancti in vera innocentia, & pura obedientia, in sanctitate, dilectione, fide, & iustitia coram Domino perfecti inuenti sunt, quasi antiquum ius, & naturale dominium a Domino recuperant, dum bestiis & elementis, morbis & mortibus imperare solent.

[21] [Arenam serit, & fruges metit.] Et cum totam annonam pauperibus erogasset, assumpta arena, vice seminis in terram sparsit: & messis tempore triticum optimum terra producens, omnes hoc audientes Deum in Sancto eius laudare & benedicere fecit.

[22] Dum enim victualia pro Fratribus vice quadam non haberet, & Regem Cambrensem, nomine c Morken, adiit, penuriam suorum insinuans, vt suam inopiam illius abundantia, iuxta Apostoli monita, subueniendo suppleret, humiliter petiit. Ille vero ore blasphemo ironice dixit ad eum: Iacta curam tuam in Domino, & ipse te enutriet: quoniam nihil deest timentibus Deum, sicut ceteros admonere consueuisti. [Psal. 54. 23.] Tu vero cum timeas Deum, & mandata eius obserues, omnibus bonis, & victu etiam necessario indiges? Ego autem, qui nec regnum Dei quæro, nec iustitiam eius, omnia mihi prospera & rerum affluentia (vt cernis) arrident. Inanis ergo est fides tua, & falsa prædicatio tua comprobatur. [Blasphemum Regem monet.] At vir sanctus sacræ Scripturæ testimonio, & rationū assertionibus, & exemplis, multos iustos & sanctos egestate & siti in hoc seculo affligi, reprobos rerum affluentia, honorū fastigiis sæpe sublimari, asserebat: pauperes vero diuitibus patronos fore, quorum beneficiis sustentantur, diuitesque pauperum patrocinio, sicut vites vlmi sustentaculo, indigere euidenter edocuit.

[23] Tandem Rex verba eius non ferens sic respondit: Si confidens in Deo tuo, absque humano suffragio, d omnia blada, quæ cernis in horreis contenta, ad mansionem tuam transferre poteris, libenter annuo, [Eius horrea ridicule sibi donata, miraculo transfert.] & postulationibus tuis de cetero deuotus obtemperabo. Sanctus autē Dei eleuatis in cælū oculis & manibus, orationem cum lacrymis fudit ad Dominum. Et ecce eadem hora fluuius Clud d subtus decurrens subito intumescere, ripas transcendere cœpit, & horrea Regis integra cum farre vsque ad locum vbi Sanctus manere solebat, nomine Mollingdenor, secum traxit. Ita illæsa ab aquis omnia inuenta sunt, vt nec arista humecta apparebat.

[24] [Percutitur a Rege, a Deo vindicatur.] Instigante Regem in odium Sancti amico eius, nomine Catheu, contumeliis & conuiciis, furore cōmotus, vice quadā ipsum affecit & calce percussum ad terrā prostrauit. A circumstantibus Sanctus leuatus omnem iniuriam patienter tolerabat. Catheu vero mali huius incentor cachinnans equum ascendit: & ante ianuam de equo corruens fracta ceruice expirauit. Regis pedes tumor inuasit, tumori dolor successit, morsque dolorem subsequitur.

[Annotata]

a Simile quid refertur in vita S. Leonorij Episcopi I. Iulij.

b Camerarius scribit ciuitatem alio antea nomine appellatam, deinceps Glascu dici cœpisse, quæ vox lupum & ceruum significet.

c Id est, Magnum-caput. videtur agnomen fuisse illius Reguli, quem Camerarius Martium vocat.

d Id est, omne triticum.

e Hic fluuius Glascuam alluit. Clyd dicitur infra nu. 36.

CAPVT V.
Res gestæ in VVallia.

[25] [Abit Meneuiam.] Insurrexerunt contra Sanctum filii Belial, de cognatione Regis Morken, conspirantes in mortem eius. Diuina igitur reuelatione admonitus, versus a Meneuiam, vbi S. Dauid virtutibus floruit, iter aggreditur. Iuxta b Caerleum multos ad fidem conuertit, & ecclesiam construxit: & cum S. Dauid aliquantisper moram trahens, [Monasterium construit.] a Rege terræ illius Cathvvallam locum ad construendum monasterium accepit. Ædificato autem apud c Elgu cœnobio, Sedem Episcopalem ibidem constituit. Subregulum quemdam illi minas inferentem, [Inimicum cœcitate percussum, sanat.] & de loco expellere cum iniuria nitentem, & cœcitate a Deo percussum, prece ad Deum fusa sanauit, & adiutorem & protectorem in posterum habere meruit.

[26] Congregati sunt autē in monasterio illo d nouies cētum, [Varie suos occupat.] & sexaginta quinque Fratres, sub regulari disciplina in magna abstinentia Deo seruientes. Trecentos enim illitteratos agriculturæ & pecorum custodiæ extra monasterium deputauit, alios trecentos operibus infra monasterium exercendis, & cibariis præparandis assignauit, & trecentos sexaginta quinque litteratos diuinis officiis iugiter celebrandis intitulauit. Nec facile quemquam illorum egredi, sed tamquam in sanctuario Domini assidue commorari instituit. [Assidue cani Deo laudes curat.] Diuisit enim per turmas & conuentus collegium: vt vno conuentu seruitium Dei in ecclesia terminante, alter continuo intrans illud inchoaret: quo consummato alius sine mora introiret. Sicque turma vna exeunte, & altera ingrediente, oratio sine intermissione ab ecclesia illa ad Deum fiebat: & benedicendo Dominum in omni tempore, semper laus Dei in ore illorum resonabat.

[27] [Asaphum sanctum discipulū monasterio præficit.] Erat inter illos quidam, nomine Asaph, genere & specie clarus, ab ipso pubertatis flore virtutibus & miraculis fulgens, qui vitam Magistri in omni sanctitate & abstinentia iugiter sequi satagebat. Et cum S. Kentegrinus more solito Psalterium nudus persoluisset in aquis, nimio frigoris rigore correptus, iussit puero Asaph ignem, quo calefieri posset, sibi afferre. Qui festinans ad clibanum, & non habens in quo prunas deferret, viuos carbones in gremio suscepit, nulloque adustionis signo in veste apparente, coram Sancto proiecit. Quem vir Dei in posterum carum habens, curam monasterii illi delegauit, & in Episcopatu successorem suum instituit.

[28] [Orantis facies splendet.] Seruo Dei quodam die prolixius orationi intento, facies eius quasi ignea apparens, stupore & extasi circumstantes repleuit. Intuebantur enim faciem eius tamquam vultum Angeli stātis inter illos. Completa oratione grauissimis lamentis se dedit. Et cum discipuli caussam tristitiæ humiliter ab eo peterent, paullisper in silentio residens, tandem ait: Noueritis, filii carissimi, e S. [Mortem S. Dauidis diuinitus cognoscit.] Dauid decus Britanniæ, Patrem patrie, carnis carcerem modo egressum regna cælestia penetrasse. Credite mihi, quia non solum Angelorum multitudo in gaudium Domini sui illum introduxit; sed & Dominus noster Iesus Christus ei obuiam procedens, ad portas Paradisi, gloria & honore coronauit eum, me vidente. Scitote etiam quod Britannia tanto lumine orbata tanti Patroni lugebit absentiam, [Prædicit mala euētura.] qui gladio Domini propter malitiam inhabitantium semieuaginato super illam, ne penitus vsque ad internecionem extractus percuteret, semetipsum opponebat. Tradens tradet Dominus Britanniam exteris nationibus, Deum ignorantibus: sed & a paganis ab indigenis euacuabitur insula: Christianæ legis religio vsque ad præfinitum tempus dissipabitur in ea: sed in pristinum statum, imo meliorem miserante Deo iterum reparabitur.

[29] Vir autem Dei septies Romam adiens, f S. Gregorio spirituali Anglorum Apostolo, totam vitam suam, electionem, & consecrationem, & omnes casus, qui ei acciderant, seriatim enodauit. Sanctus vero Papa illum virum Dei & Spiritus sancti gratia plenum intelligens, [Sæpius Romā adit.] consecrationem eius, quam a Deo nouerat prouenisse, confirmauit: ipsoque multotiens petente, & vix impetrante, quæ deerant consecrationi eius supplens, in opus ministerii a Spiritu sancto illi iniuncti destinauit.

[30] [Pelagiano cuidam interitum prædicit.] Occurrit autem viro Dei Clericus quidam peregrinus & eloquens, requisiuitque qui esset, & vnde venisset. Prædicatorem veritatis, & viam Dei in veritate docentem se esse respondit. Quem Spiritu sancto reuelante, Pelagiana hæresi irretitum agnoscens, cum a via iniquitatis eum auertere non posset, vtriusque hominis interitum vicinum illi fore denuntians, a sua diœcesi iussit eum expelli. Qui fluuium quemdam transire tentans, aquis suffocatus ad tartara descendit.

[Annotata]

a In promontorio, quod Octopitarum Ptolemæus dixit, Britanni Pebidiauc, & Cantred Deui, Angli S. Dauids land vocant, [S. Dauidis oppidum.] oppidum est, nunc sane pertenue, Menevv, siue Meneuia, Britannis Tuy Devvy, id est, Domus Deui, Saxonibus olim Dauid-mynster, Anglis nunc S. Dauids; a S. Dauide eius loci Antiscite, cuius vitam dabimus I. Martij.

b Duplex est in Britannia Caerleon: prior ad Deuam flumen, prope æstuarium quod Seteia Ptolemæo dicitur, pro Deia, vt censet Cambdenus, Vrbs autem est præclara, Ptolemæo Deunana, [Cestria.] Antonino Deua a flumine, Britannis Caer-Legion, Caer-Leon Vaur, Caer-Leon ar Dufyr Dvvy, & per excellentiam Caer; Anglis olim Legea-cester, nunc West-chester, & Chester. Nomen a Legione vicesima victrice deductum, Altera est, [Caerleon.] quæ Antonino dicitur Isca, Legio II. Britannis Caer-Leon, & Caer-Leon ar Vsk, id est, vrbs Legionis ad Iscam fluuium, quem Britanni Vsk & Wysk appellant; quibusdam Osca dicitur. Hic S. Dubritij, de quo 14. Nouemb. agemus, Sedes fuit. Vtra hic earum vrbium intelligatur, haud paratum est edicere. Isca propius Meneuiam S. Dauidis sita est, in Monumethensi Comitatu. Deuam e Scotorum prouincia, & Cambria Meneuiam terrestri itinere petentes, pertransire oportet, estq; non longe a S. Asaphi vrbe dissita, vbi commoratus est S Kentigernus.

c Isthic etiamnum Episcopalis est Sedes, vbi Cluida fluuius, alius ab eo qui Glasguam alluit, [S. Asaphi ciuitas.] (Godvvinus Elvvyd vocat) atque Elvvy fluuiolus confluunt, in Flintensi VValliæ Comitatu. Vulgo nunc Angli S. Asaphi ciuitatem appellant, Britanni Llan-Elvvy. Balæus Eluiam, & Elguam vocat.

d Cambdenus, 663. e quibus solum 63 diuinis rebus peragendis vacarent. Godvvinus 660. 60 sacris celebrandis tribuit. Balæus & Pitseus 365. litteris egregie eruditos discipulos habuisse scribunt, ac fere totidem aliis operibus occupatos.

e Traditur obiisse S. Dauid annos 584, cum sedisset annis 65. vixisset 146. quæ ad eius vitam I. Martij expendemus.

f Si toties Roman profectus est S. Kentigernus, cur demum de sua ordinatione interpellauit S. Gregorium?

CAPVT VI.
Reditus ad suos, zelus, miracula.

[31] In Cambrensi regno omnibus Kentegrini inimicis diuersis cladibus & vario morborum genere consumptis, regionis incolæ viam Domini relinquentes, & tamquam canes ad vomitum reuersi, ad idololatriæ ritum prolapsi sunt. Cælum igitur, terra, mare, [Apostatæ cælitus puniuntur.] & omnia quæ in eis sunt subtraxerunt eis obsequium, & consuetum adiutorium: famesque super terram multo tempore præualuit. Suscitauit tandem Dominus Regem, nomine a Rederech, a discipulis S. Patricii in Hibernia baptizatum, qui in toto corde quærens Dominum, fidem Christi reparare in regnum studebat. [S. Kentegernus in Scotiam reuocatur.] Direxit cum litteris ad S. Kentegrinum nuntios, obsecrans per nomen Domini & obtestans, ne Pastor oues diu desolatas, & sine custodia destitutas, vlterius deserendo sui subtrahat curam: indignum esse asserens, vt sponsus sponsam, pastor ouile, Præsul Ecclesiam suam derelinquat, pro cuius amore animam ponere debet, ne mercenarius fiat. Denuntiauit & defunctos esse, qui quærebant animam eius.

[32] Admonitione igitur Angelica S. Asaph successorem suum constituit, & cum sexcentis sexaginta Fratribus terram Cambrensem repetere cœpit. Cui Rex cum ingenti multitudine obuiam processit, laudans Deum. Quos cum Sanctus benedixisset, ait: Quicumque saluti hominum inuident, & verbo Dei aduersantur, in virtute Domini nostri Iesu Christi protinus discedant, [Dæmones conuersionem impedientes fugat.] ne credituris aliquod impedimentum ingerant. Quo dicto, sub nimia celeritate ingens laruarum multitudo, statura & visu horribilis, a cœtu illo exiens, omnibus videntibus aufugit: ex quorum visione timor magnus & tremor omnes apprehendit. Confortans eos Sanctus & corroborans, in quales crediderant denudauit, & ad credendum Deo viuenti corda omnium astantium excitauit. Euidenti namque ratione ostendit idola muta, figmenta hominum vana, & igni potius quam numini deputanda. Elementa etiam, quibus inesse credebant numina, creaturas esse docuit, ex conditoris expositione, ad vsum hominum & ministerium ac adiutorium esse plasmata. VVoden vero, quem principalem Deum crediderunt & Angli, de quo originem duxerant, cui & b quartam feriam consecrauerant, hominem fuisse mortalem asseruit, & Regem Saxonum, a quo plures nationes genus duxerant. Huius, inquit, corpore in puluerem resoluto, anima in inferno sepulta æternum sustinet ignem.

[33] Cumque multa ad fidem pertinentia in planicie campi, nomine Holdelin, plebi prædicasset; terra, in qua sedit, in oculis omnium c creuit in monticulum altum, & manet ibi vsque in diem hodiernum. [Non sine miraculis, Cambros conuertit.] Omnes enim hæc mirabilia videntes, in fide instructi, baptismum susceperunt. Conuersis ad Dominum Cambriæ habitatoribus, cælum dedit pluuiam, & terra prius sterilis protulit fructum suum. Rex itaque Redereth dominium & principatum super vniuersum regnum obtulit Kentigrino: illumque Regem, se patriæ rectorem sub ipso nominari voluit; sicut Constantinum S. Siluestro fecisse cognouit. [Mirifice a Rege honoratur.] Sicque nominis sui interpretatio impletur, nam Ken caput, tiern Albanice Dominus Latine interpretatur.

[34] Regina nomine Langueth, diu sterilis, prece famuli Dei concepit, & filium peperit: quem d in memoriam S. Paterni Sanctus baptizans vocauit Constantinum, [Multas gentes per se & suos conuertit.] qui patri succedens omnes prædecessores suos diuitiis ac sanctitate præcessit. Pictorum patriam, quæ modo e Galvvedia dicitur, ab idololatria & prauitate hæretica, doctrina sua purgauit. f Albaniam conuertit: ecclesias construxit, & monasteria multa fundauit. Misit ex discipulis suis ad Orcades, Norvvegiam, & g Islandiam luce fidei imbuendas.

[35] Vbicumque fere pergebat vel prædicabat, cœcis visum, [Multos miraculose sanat.] surdis auditum, claudis gressum, mutis loquelam, furiosis sensum reddebat: dæmonia eiiciebat, paralyticos erigebat, leprosos mundabat, & omnes languores curabat. Multotiens ex tactu vestimentorum suorū, & crebro ex particulis cibi & potus eius sumptis, multi ægroti sanitatem consequuti sunt. Aliquotiens etiam ex vmbra corporis eius, velut alter Petrus, infirmi curari meruerunt. [A pluuia semper fere intactus.] Numquam vel pluuia, niue, vel grandine vestimenta eius maduerunt. Nam dum aeris inclementia ingruente imber inundans deflueret, & spiritus procellæ in circuitu eius desæuiret, immobilis quandoque stans, quandoque gradiens a cuiusdam stillæ iniuria illæsus semper extitit & intactus. Idipsum etiam turba discipulorum suorum in eius præsentia suis meritis sæpissime est experta.

[36] Contigit Reginam, pulchritudine cuiusdam militis illectam, adulterium commisisse, & pretiosum quemdam annulum ob immensum amorem sibi a Rege commendatum h eidem militi contulisse. Qui annulum digito imprudentius imposuit; [Regina adultera periclitatur indicio annuli:] & Rex per secretarium suum hoc aduertens, & iram dissimulans, accito milite venatum perrexit. Discopulatis canibus, & sociis per loca diuersa dispersis, Rex solus cum milite iuxta ripam fluminis Clyd, in feruore diei soporis ac quietis gratia iter direxit. Fatigatus autem miles, & nihil mali suspicatus, extenso brachio dormire cœpit. Conspecto itaque in digito eius annulo, Rex turbatus vix manus a gladio, & ab effusione sanguinis eius continens, annulum de digito suauiter extraxit, in flumen proiecit, & excitato milite ad suos rediit. Cumque vultu minaci minas & improperia inferens annulum a Regina expeteret, & illa secrete militi in vanum mittens in medium proferre non posset; triduanis induciis a nobilibus vix impetratis, carceri mancipatur. Regina autem lacrymosis precibus rem gestam S. Kentigerno per nuntium exposuit, & ab illo vnico propitiatore suo salutem & auxilium postulauit. [annulo in pisce reperto, absoluitur:] Sanctus autem Pontifex ante aduentum nuntii totum agnoscens, nuntio cum hamo ad ripam fluminis Clyd festinare præcepit, & piscem primo extractum, scilicet i ysicium, qui & salmo dicitur, ad se reportare. Quo facto, & exenterato, annulum in ventre piscis repertum Reginæ transmisit, & illa Regi cum exultatione obtulit. Contristatus Rex pro illatis Reginæ iniuriis, & veniam flexis genibus petens grauissimam vltionem in delatores se illaturum iurauit. Cui Regina: Absit, inquit, Domine mi, vt mei caussa quidquam mali quisquam patiatur: sed tibi ex toto corde indulgeo, si omnem rancorem animi tui, sicut ergo, accusatori meo remittas. Cunctis ergo Reginæ clementiam admirantibus, [se emendat.] vocato Kentegerno illa reatū confessa, vitam suam de reliquo emendare curauit.

[37] Rex quidam Hiberniæ audita Regis k Rederet liberalitate & munificentia, ioculatorem in arte sua peritum mittens, tentare voluit, si famæ late diffusæ veritas responderet. [Mora recentia cælitus impetrat hyeme Sanctus.] Cumque peracta quadam solennitate munera speciosa ei Rex conferret, & ille accipere renuens, talia in terra sua se satis habere posse assereret; requisitus quid vellet accipere, ait: Si vis, inquit, vt bene remuneratus recedam, detur mihi discus moris recentibus plenus. Et timens Rex, ne honori eius & famæ derogaretur, si ioculator irremuneratus abiret, cuncta retulit Episcopo sancto. Et cum hyemis tempus esset, ad Deum preces vir Dei fudit, & dumum moris recentibus plenum ostendit. Et tollens discum, & moris implens ioculatori dedit. Quo viso miraculo, post paucos dies, relicta arte sua, melioris vitæ viam ingrediens, diuino se mancipauit obsequio.

[Annotata]

a [Rodericus Rex Scotorum.] Hic Rodericus filius Tothail, in Petra Cloithæ regnauit, vt habetur in vita S. Columbæ. Erat Petra Cloithæ, siue alijs Petra Cluid, vulgo tum Alcluid, siue Ar-cluid, id est, supra Cluidam, Britannorum arx munitissima, quam aliquot seculis contra Anglos & Pictos tenuerunt, Sed SS. Columbæ & Kentigerni temporibus videntur cum Scotis amicitiam coluisse; & hic fortassis Scotus fuit Rodericus. Dicitur nunc Alcluid, Dunbritton, id est, [Dunbritton.] oppidum Britannorum, & metathesi quadam Dunbarton: estq; propugnaculum munitissimum ad Leuini & Cluidæ confluentes.

b Wodensdach inde dictam, & a Belgis Woensdach, id est, VVodeni dies. [VVoden.] Recensetur Woden inter maiores Hengisti Britanniarum occupatoris. Tacitus lib. de moribus Germanorum, ex quibus Angli, ait eos Deorum maxime Mercurium colere. Lipsius VVondam vel VVonstam vocatum scribit, a lucro; potius quam VVodam.

c Idem de S. Dauide Meneuensi memoratur.

d [S. Paternus.] Colitur S. Paternus 16. Aprilis. Fuit S. Dauidis æqualis. Sed cur in eius memoriam baptizatus, Constantinus appelletur, haud assequimur: nisi fortassis legendum sit in S. Paterni monasterio, aut ecclesia, in Ceretica, siue Cardiganensi VValliæ prouincia, oppido quod etiamnum Lhan-Badernuaur, id est, templum Paterni magni appellatur.

e De Galvvedia, siue Gallouidia, supra egimus 12. Ianuar. in S. Ealredi vita.

f [Albania Scotiæ.] Albania Scotorum prouincia est, olim Ducatus titulo insignis. Quamquam Scoti veteres, teste Cambdeno, Scotiam Albin vocant, se Albinnich. Ceterum Albaniam, quæ Braid Albin appellatur, fortis & bellicosa gens incolit, veterum Scotorum genuina soboles.

g Islandia insula est ad Boream, glaciali cælo, vt ipsum indicat nomen, sub Daniæ Regis imperio. Quidam viri eruditi veterum Thulen esse existimant, negant alij.

h Camerarius casu deperditum annulum scribit, vocatamq; in suspicionem Reginam innocentem, lacrymabundam adisse ad S. Kentigernum: hunc prece fusa ad Glottam flumen perrexisse, iussisse obuium piscatorem mittere in flumen rete, hunc vnicum extraxisse salmonem, cuius ori manum Sanctus inseruit, facto prius signo crucis, annulumq; eduxit, atque adstanti & stupenti Reginæ restituit; piscem vero in aquam denuo abiecit.

i Hanc vocem pro lucio sumi a quibusdam, diximus 5. Ianu. in vita S. Eduardi cap. 5. lit. K. Sed & salmonibus abundare quosdam Angliæ fluuios tradunt auctores.

k Camer. Regis Scotiæ.

CAPVT VII.
Colloquium cum S. Columba. Obitus.

[38] a S. Columba, qui ab Anglis Columkillus vocatur, in illo cœnobio, quod in insula b Hy cōstruxerat, virtutibus clarus, [S. Columbam ad se venientem religiose excipit.] sancti viri famā audiens, ad illum venire, visitare, videre, & familiaritate eius habere cupiebat. Et cum multa discipulorum turba de monasterio egressus, cū loco appropinquaret vbi sanctus Episcopus manebat, in tres turmas omnes discipulos diuisit. Similiter & Pontifex suis trifarie distinctiscū canticis spiritualibus illis obuiam processit. In prima turma erant iuniores, in secūda prouectiores, in tertia senes decora canitie venerabiles, & canebant dicentes: In viis Domini magna est gloria Domini, & via iustorum recta facta est: & iter Sanctorum præparatum est. Ex parte S. Columbæ canebant: Ibunt Sancti de virtute in virtutem: videbitur Deus eorum in Sion, cum alleluia. Et ait Columba discipulis suis: Video c columnam igneam, in modum coronæ aureæ, [Columna ignea cælitus illustratur.] in tertio choro super Episcopum sanctum descendentem, & lumen claritatis cælestis super eum. Et appropinquantes ad inuicem Sancti in amplexus mutuos & oscula sancta ruunt.

[39] Venerunt cum S. Columba quidam filij Belial, ad furta & peccata assueti: de grege sancti Pontificis pastore iniuriis affecto arietem rapientes, caput eius auferunt: aries vero concito gradu ad gregem currens corruit, & caput in lapidem mutatū manibus tenētis firmiter adhæsit. [Furtum diuinitus punitum.] Confusi ergo iniquitatis filii, ante pedes S. Kentegerni prostrati, veniam cum lachrymis postulabant. Qui benigne eos redarguens, ne vlterius fraudem, furtum, vel sacrilegium committerent admonuit, a reatu absoluit, & corpus arietis illis tradens ad sua remisit. Caput tamen in saxum conuersum in miraculi testimonium vsque hodie in eodem loco custoditur. In signum quoque mutuæ dilectionis alter Sanctorum alterius baculum suscepit: [Sancti inuicem baculos donant.] & baculus, quem S. Columba contulit Episcopo, apud d Ripum in ecclesia S. VVlferi multo tempore in magna reuerentia habitus est.

[40] Cum crucem quamdam miræ magnitudinis lapideam in cœmeterio Glascuensi multi viri erigere non valerent; fusa ad Deum Sancti prece, Angelus in nocte de cælo descendens, [Crucem miraculose erigit:] Crucem illam erexit, benedixit, sanctificauit, & recessit. Ibi enim virtute diuina sanitatem perfectam multi postea meritis Kentegerni consequi meruerunt. [item aliam.] Aliam Crucem in locis illis de sola arena maris erexit: quam nulla aeris inclementia vsquam dissoluere valet: vbi variis languoribus grauati, furiosi, & dæmoniis vexati sanantur.

[41] Fabricauit autem molendinum super fluuium e Gladum, [Mirabile construit molendinum.] quod nullam annonam furatam molere præsumit: neque molam, neque eius rotam post horam nonam sabbati, donec celebretur Dominica dies, rotare aliquis potest.

[42] [Mentum fuscia sustentat.] Vir Dei nimia tandem senectute confectus, cum neruorum compago pene emarcens dissoluta fuisset, quodam subligari lineo per medium capitis, & de sub mento circumducto mentum & maxillas sustentauit, vt ad proferendum quæ vellet expeditior redderetur. Demum conuocatis discipulis suis de obseruatione sanctæ religionis, mutuæ caritatis, pacis, hospitalitatis, & lectionis, [Moriturus suos hortatur.] ac orationis instantia hortabatur eos. De sanctorum Patrum decretis, sanctæque Romanæ Ecclesiæ institutis firmiter custodiendis; fortia dedit ac dereliquit præcepta. Quidam autem, qui illum arctius dilexerunt, cum lacrymis prostrati dixerunt: Scimus, Pater & Domine, quia cupis dissolui & esse cum Christo; sed nostri, quæsumus, miserere, quos in Christo parturisti. Quidquid humana fragilitate deliquimus, semper in conspectu tuo confitentes, ad arbitrium discretionis tuæ emendare curauimus. [Cupiunt cum eo mori.] Pete ergo a Domino dari nobis posse ex hac valle lacrymarum ad gaudium Domini tui tecum commigrandi. Credimus enim, quia quidquid petieris a Deo, dabit tibi Dominus. Indecens autem nobis videtur, vt Pontifex sine Clero, Pastor absque aliquo de grege suo, pater absque filiis intret ad gaudia Domini sui. Sanctus enim pietate commotus, collectu flatu vt valuit, dixit: Voluntas Domini de omnibus nobis fiat, & sicut melius nouit, & ei placuerit de nobis omnibus disponat. Et ecce Angelus Domini cum ineffabili fulgore & claritate apparens circumfulsit eum, & dixit: Kentegerne electe & dilecte Dei, [Omnes postridie morituros, ex Angelo cognoscit.] exulta & lætare, quoniam exaudita est oratio tua, & præparationem cordis tui audiuit auris diuina. Fiet enim tibi super discipulis tuis sicut vis. Cras egrediemini de corpore mortis huius ad vitam indeficientem: & Dominus erit vobiscum, & vos eritis cum eo in perpetuum. Et quia tota vita tua in hoc mundo iuge fuit martyrium, placuit Domino vt mitiorem ceteris hominibus habeas vitæ finem. Fac tibi in crastinum calidum parari lauacrum, in quo ingrediens absque angustia graui in manus Dei reddes in pace spiritum tuum. Post te etiam fratres illi lauacrum ingressi, & mortis vinculis absoluti, in splendoribus Sanctorum cælestia regna tecum penetrabunt.

[43] [Odore suaui perfurduntur.] Recedente Angelo, miri odoris fragrantia locum, & omnes habitantes in eo inæstimabiliter respersit. In parato igitur lauacro vir Dei ingressus, eleuatis oculis & manibus in cælum, quasi in placidum resolutus somnum, inclinato capite tradidit spiritum. [Moritur cū omnibus suis.] Eleuato autem a discipulis de lauacro corpore sancto, singuli fratrum antequam aqua frigesceret in lauacrū immersi, ad æthereas mansiones cum Patre sancto commigrarunt.

[44] [Ætas eius prodigiosa.] Sanctus itaque Kentegrinus cum esset centum octoginta quinque annorū, annon Episcopatus sui centesimo sexagesimo, signis præclarus & prodigiis, Idibus Ianuarii migrauit ad Dominum. [Miracula ad sepulchrum.] Ad cuius tumulum in Glascuensi ecclesia cœcis visus, surdis auditus, claudis gressus, mutis loquela, leprosis munditia, paralyticis membrorum valetudo, furiosis sensus, restituuntur: impii, sacrilegi, periuri, & pacis Ecclesiæ suæ violatores, & sancti loci inquinatores condigna pœna plectuntur.

[45] [Fures & luxuriosi isthic puniti.] Quidam de Glasgu vaccam nocte quadam furtiue abducens, vacca viua & ad pedes eius ligata, diuino nutu extinctus reperitur. Multi quoque carnalis flagitii perpetrato contagio, pollutis gressibus locum sanctum temerare non verentes, quandoque repentina morte multati, sæpe membris mutilati, aut incurabili morbo puniti sunt.

[Annotata]

a S. Columbæ vitam a S. Adamnano scriptam dabimus 9. Iunij.

b Hæc inter Ilam insulam & Scotiam iacet, Iona dicta, Bedæ Hy & Hu, Paulo Iouio Hiona, & Chilca, vulgo Columbkill a S. Columbæ cella, qui & ipse Columbkill dictus. Celeberrimum hoc quondam cœnobium fuit.

c Camerarius columbam.

d Camer. Ripuun. an hoc Rippon sit, illustre quondam a S. VVilfrido in ditione Eboracensi extructum monasterium, an aliud quodpiam oppidum, haud scimus.

e Camer. Cludam.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Kentigern von Glasgow

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Kentigern von Glasgow

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: