Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS MARTYRIBVS LVCIANO EPISCOPO, MAXIMIANO PRESBYTERO, IVLIANO DIACONO, BELLOVACI IN GALLIA BELGICA.

[Praefatio]

Lucianus Episcopus, Martyr Bellovaci in Gallia (S.)
Iulianus Diaconus, Martyr Bellovaci in Gallia (S.)
Maximianus Presbyter, Martyr Bellovaci in Gallia (S.)


Ex variis.

§ I. S. Luciani & sociorum celebris in sacris fastis memoria.

[1] Bellovaci Galliæ Belgicæ populi inter Somonam, Aesiam & Sequanam amnes, mareq; Britannicum siti, Christiana religione a S. Luciano instituti sunt; [S. Lucianus Bellouacorum Apostolus.] quem quidam Presbyterum, ipsi, Episcopum fuisse asserunt, itaq; a maioribus traditum. Quia de eius ætate aliqua est inter Auctores controuersia, vt §. 2. dicemus, visum hic est Martyrologiorum, quæ eum celebrant, verba dare, aliquam fortassis lucem allatura. Ex his illud patebit alterum eius sodalium Maximianum, Messianum, Massianum, Maxianum dici. Antonius Loiselius testatur Bellouaci, Messianum passim appellari, & in Martyrologio illius Ecclesiæ Messianum scribi.

[2] Beda: Bellouaco sanctorum Martyrum Luciani & Messiani. MS. Centulense, Bedæ præferens nomen, & MS. Ecclesiæ S. Mariæ Vltraiecti: Ciuitate Bellouaco sanctorum Martyrū Luciani, Maximiani, [Eius & sociorum nomina in sacris tabulis 8. Ianuar.] (Vltrai. Massiani) & Iuliani. MS. Ecclesiæ S. Lamberti Leodij, itidem sub Bedæ nomine: Beluaco Sanctorū Luciani Presbyteri, Maximiani, & Iuliani Martyrum. Vsuardus: Beluacus Sanctorum Martyrum Luciani Presbyteri, Maximiani, & Iuliani: quorum Maximianus & Iulianus primo a persecutoribus gladio puniti sunt. Deinde B. Lucianus post nimiam cædem, cum Christi nomen viua voce confiteri non metuisset, priorum sententiam & ipse accepit. Eadem habet Bellinus de Padua, & Martyrologium Romanum, nisi quod in hoc post illa, Deinde B. Lucianus, additur, qui cum S. Dionysio in Galliam venerat.

[3] Ado: Beluaci Sanctorum Luciani & Messiani. Notkerus: Melloacia (legendum, Belloaci) S. Luciani, socij B. Dionysij. Item Messiani. Quædam recentiora MSS. nomine Vsuardi insignita vocant S. Lucianum B. Petri discipulum; alia Antiochia cum S. Petro Romam venisse aiunt, vt Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano, vbi prolixum eius contexit elogium. MSS. monasteriorum Lætiensis & S. Martini Tornaci: Beluaco ciuitate natalis S. Luciani Episcopi & Martyris, qui ab vrbe Roma egressus Galliarum ciuitatem Beluacensium perueniens, verbo prædicationis & miraculorum signis effulgens, multum ibi Domino populum acquisiuit. Quem apparitores Iuliani Imperatoris perquirentes, vinctis manibus cæsum decollauerunt. Cuius corpus exanime, vt fertur, se erigens, & manu propria caput sanctum abscissum apprehendens stabili gressu ad locum, quem vir sanctus funeri tradendum elegerat, deportauit. Addit MS. Tornac. Scriptum in gestis eius. Franciscus Maurolycus: Beluaci Sanctorum Luciani Presbyteri, ac B. Petri discipuli: necnon Maximiani, & Iuliani puerorum ab ipso conuersorum, & baptizatorum: ex quibus primus Episcopus, secundus Presbyter, tertius Diaconus: quorum primus constantiam secutus, post eos a persecutoribus cæsus est, tempore Clementis Papæ. Galesinius: Belluaci, sanctorum Martyrum, Luciani Episcopi, Maximiani Presbyteri, ac Iuliani: quos is religionis Christianæ præceptis instituit ac baptizauit. Fuit autem Lucianus Principis Apostolorum Petri discipulus, ab Clemente 1. Pontifice in Galliam missus, vrbisque Belluaci factus Episcopus, multa millia hominum ab idolorum cultu ad Christi Domini fidem auocauit: vir extitit patientia admirabili, summaque abstinentia; herbis solum, & aquæ potu victitabat: quadragesimæ tempore bis cibum in hebdomada capiebat, cœlestis panis vi sustentatus. Decreto Domitiani Imperatoris cum Præfectus Iulianus persecutionem teterrimam in Christianos exerceret, istius iussu illi duo primum capite plectuntur; deinde hic, in maxima tuendæ fidei constantia, excruciatus vehementer, eadem capitis pœna afficitur. Meminere quoque horum sanctorum Martyrum Constantinus Ghinius, MS. Florarium, aliiq;.

[4] [4. etiam, ac 7. Ianu.] Petrus Louetus Antiquitatum Bellouacensium lib. 2. cap. 3. scribit in quibusdam Martyrologiis, VII. Ianuarij (quo die martyrio coronatum tradit) eius extare memoriam.IV.Ianuarij Rabanus & MS. S. Maximini Treuiris isthæc habent: Eodem die Passio Luciani Presbyteri & Martyris; qui missus a Roma prædicare verbum Dei in Galliis, martyrizauit sub Iuliano Cæsare, in iisdem partibus occisus gladio, per cuius prædicationem multi conuersi sunt ad fidem: ad cuius sepulchrum multa ostenduntur miracula, & sanitates fiunt plurimæ. Eadem fere habet ad illum diem Notkerus.

[5] [Item 15. Sept. & 16. Octob.] XV. Septembris, & XVI. Octobr. aliqua facta S. Luciani ac sociorum translatio videtur, quæ & relata in Martyrologia. Nam priori die MS. monasterij S. Martini Tornaci isthæc habet: Beluagiis translatio corporis S. Luciani. Posteriori vero MS. Martyrologium Centulense: Ciuitate Beluaco SS. Luciani, Maxiani & Iuliani Martyrum. Idem habent complura, quæ penes nos sunt, MSS. Kalendaria. Vsuardi quoque editio Parisiensis an. 1536. Eodem die Sanctorum Martyrum Luciani, Maximiani, & Iuliani. Passa est etiam Maxima virgo cum eis. Verum hoc de Maxima videtur incuria typographi adiectum, cum ea in Africa ab Geiserico cum Saturiano & Martiniano plurimos cruciatus perpessa, in cœnobio Virginum tandem placido fine quieuerit, vt ad eum diem dicemus.

§. II. De S. Luciani ætate.

[6] [S. Dionysij Parisiorū Apostoli socius fuit.] Socius fuit S. Dionysij Parisiorum Apostoli Lucianus. Illum Areopagitam fuiße, si non antiqui scriptoris certa auctoritate stabilitum, saltem constanti Gallicanarum Ecclesiarum receptum est traditione. Hanc conuellere animus non est: quibus nitatur rationibus IX. Octobris expendemus. Non desunt certe viri eruditi, qui omnino alium ab Areopagita asserant Dionysium illum Parisiorum Apostolum, S. Gregorium Turonensem secuti, qui lib. 1. histor. Francor. c. 28. ita scribit: Huius (Sixti Papæ) tempore septem viri, Episcopi ordinati, ad prædicandum in Gallias missi sunt, sicut historia, passionis sancti Martyris Saturnini denarrat. Ait enim: Sub Decio & Grato Consulibus, sicut fideli recordatione retinetur, primum ac summum Tolosana ciuitas S. Saturninum habere cœperat Sacerdotē. Hi ergo missi sunt: Turonicis Gratianus Episcopus, Arelatensibus Trophimus Episcopus, Narbonæ Paulus Episcopus, Tholosæ Saturninus Episcopus, Parisiacis Dionysius Episcopus, Aruernis Stremonius Episcopus, Lemouicinis Martialis est destinatus Episcopus. Hanc S. Saturnini historiam dabimus XXIX. Nouēb. in qua verba illa, sicut fideli recordarione retinetur, ostendunt eße perantiquam.

[7] [An is Areopagita.] Antonius Loiselius Commentar. Bellouac. c. 3. num. 2. huic Gregorij Turonensis sententiæ fauere ait veteres Gallicas & Anglicas Legendas, & multa ipse quoque de hac quæstione disputat, propendetq; in eam partem quæ negat Areopagitam Parisiis prædicasse. Ioannes Sauaro vir doctissimus, in Originibus Claromontanis profitetur idem se sentire, & in suis ad Gregorium Notationibus id solidis rationibus confirmaturum se spondet: an eæ Notationes prodierint, nos latet. Petrus Halloix Noster conatur Gregorij, ac Sulpitij Seueri idem fere scribentis auctoritatem infringere, ac multa congerit argumenta, quibus probet Parisios ab Areopagita conuersos: sed non difficile esset fortassis eorum pleraque refutare. Nam quem recitat Fortunati hymnum, suspicari forte quis possit post Ludouici Pij ætatem esse compositum, vti & S. Genouefæ vitam secundam, quam III. Ianuarij dedimus, cuius cap. 4. num. 14. dicitur S. Dionysius a Clemente Papa missus in Galliam. Nam quæ XVIII. annis ab eius morte scripta fertur vita, ea an extet haud constat, vt in nostra isthic Præfat. num. 2. diximus.

[8] [Luciani socius S. Quintinus:] In vita S. Quintini Martyris, quam XXXI. Octobris dabimus, isthæc habentur: Hac itaque tempestate Beatissimus Quintinus, & Sanctissimus Lucianus Roma egressi, Domino ducente Gallias venerunt. Fertur etiam, sed & libelli de eorum certaminibus testantur, cum eis Sanctos Crispinum & Crispinianū, Ruffinum, Valerium, Marcellum, Eugenium, Victorianum, Fuscianum, Piatonem atque Regulum pariter aduenisse, &c. In omnibus MSS. iungitur Lucianus Quintino, hic vero sub Diocletiano & Maximiano passus dicitur. [quando is in Galliam venerit.] Baronius in Not. ad Martyrologium duos propterea facit Lucianos. Louetus Quinctinum, Crispinum, Crispinianum, Piatonem vult missos quoque a S. Clemente in Gallias: probat ex vita SS. Sixti & Sinicij, qui S. Petri discipuli fuisse dicuntur, primiq; Remorum Apostoli, apud quos cum parum se proficere cernerent, ad Suessiones se contulere, & benigne isthic ab iis quos SS. Crispinus & Crispinianus mysteriis nostræ religionis imbuerant, excepti sunt. At vita SS. Sixti & Sinicij, quam 1. Septembris dabimus ex duobus MSS. habet eos tempore Diocletiani, occisis iam Crispino & Crispiniano, eße Roma in Galliam missos. Martyrologium Romanum discipulum quidem S. Petri Sixtum facit, sed sub Nerone occisum: sicq; non potuißet ad vrbem Sueßionum venire post cædem eorum, qui demū Domitiano imperāte isthuc aduenissent, vt vult Louetus.

[9] Crispinum & Crispinianum sub Diocletiano & Maximiano occisos eße non solum Martyrologium Romanum, [Quando SS. Crispinus & Crispinianus.] sed eorum excusa & manu exarata Acta clamant, in quibus Luciani, siue Lucij, Quintini, Ruffini, Valerij, Eugenij mentio fit, dicunturq; omnes Romæ claris orti natalibus. Ea XXV. Octobr. dabimus. De S. Piato, vel Piatone, constantior nostratium scriptorum sententia est, vt 1. Octobris dicemus, sub Maximiano subiisse martyrium; itaq; tradunt Molanus, Buzelinus noster, Miræus in fastis Belgicis & Chronico. S. Paschasius Ratbertus in vita SS. Valerij & Ruffini, scribit eos cum Quintino, Crispino, Crispiniano venisse ab vrbe Roma, sed non cum Dionysio. De ceteris singillatim suis locis agemus. De Dionysio & Luciano, illud vnicum nunc statuimus, Non liquere. Interea, quia sic expedit, dum certius quid reperiamus, sequemur Ecclesiarū Gallicanarū traditionē.

§. III. S. Luciani vita. aliorum testimonia.

[10] Antonius Loiselius Commentar. Bellouac. cap. 3. scribit in S. Luciani cœnobio receptam opinionem eße, eius ac sociorum res gestas ab Odone 1. [Vita S. Luciani ab Odone Episc. scripta.] Episcopo Bellouacensi eße conscriptas. Sedit Odo temporibus Caroli Calui, ex Abbate Corbeiæ assumptus, vt patet ex Epistola Nicolai Papæ ad Trasulfum Abbatem Corbeiensem, & aliis tom. 3. Concil. Galliæ. Triplicem S. Luciani historiam nacti sumus: primam nobis ex MS. monasterij S. Luciani iuxta Bellouacum, transmisit Petrus Louetus V. CL. Extabat eadem in MS. monasterij S. Maximini Treuiris, sed plerumque ampliata; cui similem aliam habuisse, cum suos rerum Bellouacensium Commentarios scriberet, eumdem Louetum video. Priorem tamē dare maluimus, quod probabilius sit genuinam eße, atque ab Odone scriptam: 1. quia ex codice illius cœnobij, vbi ea viget traditio. 2. quia eadem quæ in hac habentur verba, citat Loiselius ex vita cuius Odonem auctorem putat. [Aliæ aliquot.] Alteram exhibuit nobis MS. monasterij S. Mariæ de Ripatorio nobis a Petro Francisco Chiffletio nostro commodatus, cui congruit quæ in Nicolai Belfortij schedis extat. Eam a Monacho quopiam, viro erudito, scriptam putamus. Tertia breuior extat in Bonino Mombritio, Agonibus Martyrum, Vincentio Bellouac. lib. 10. c. 25. & 26. S. Antonino par. 1. tit. 6. cap 26. §. 1.Aliam quandam; &, vt coniicio, luculentiorem, citat Louetus lib. 2. cap. 1. ex MS. codice S. Michaelis Bellouac. ex eaque tradit, cum Iulius Vindex contra Romanos Neronis tempore rebellaret, extructam esse arcem Bellouacensem. Citat priorem vitam ex MS. monasterij S. Victoris iuxta Parisios, & MS. Beluacensi, Papirius Maßonus. lib. de fluminibus Galliæ, qui & aliam testatur Græcam extare.

[11] Breuem S Luciani vitam habet Petrus de Natal. lib. 2. cap. 55. Gallicam fusiorem Renatus Benedictus. [Qui de eo agunt scriptores.] Meminit Luciani Metaphrastes in vita S. Dionysij his verbis: Quemdam ex iis qui cum eo versabantur, inclytum inquam Lucianum, qui etiam Presbyteri dignitate erat ornatus, (eum enim sequebantur multi ex iis qui virtutem amplectebantur: simile enim, vt dicitur, simili gaudet) misit ad ciuitatem insulæ Beluacensis, prædicaturum pietatem. Scribere debuisset; Ad ciuitatem pagi Beluacensis. Methodius in eiusdem Dionysij vita: A quitaniæ partibus misso S. Saturnino, ipse cum S. Luciano, & S. Rustico, & S. Eleutherio Lutetiam Parisiorum venit. Sanctus autem Lucianus Presbyterij honore ornatus, ad Bellouacorum vrbem missus est, qui etiam infidelibus populis veritatis Euangelium prædicaret. Recenset S. Lucianum inter cæteros Galliarum Apostolos Petrus Venerabilis, tractatu contra Petrobrusianos.

[12] Caput S. Luciani & alterum brachium, asseruantur in monasterio S. Luciani ad ipsa fere vrbis Bellouacensis suburbia; [Eius reliquiæ:] reliquum corpus in æde cathedrali, thecæ inclusum S. Eligij industria fabrefactæ, vt in huius vita testatur S. Audoenus lib. 1. cap. 32. Illud vero monasterium a Chilperico Rege ædificatum, aut restauratum tradit Loiselius. Episcopi Beluacenses adituri Episcopatus possessionem, tenentur noctem in hoc cœnobio transigere: quo deinde ritu a ciuibus & Clero excipiantur, exponit eodem cap. Loiselius.

[13] Sanctorum quoque Maximiani & Iuliani reliquias eleganti thecæ a se confectæ inclusit S. Eligius, [sociorum.] vt eodem loco testatur S. Audoenus. Cum parum honesto tumulo in loco martyrij sui conditæ essent S. Maximiani reliquiæ, apparuit S. Lucianus S. Eberulpho Abbati S. Fusciani iuxta Ambianos, de quo XXV. Iulij, eumq; monuit vt sacras Martyris exuuias ipso cædis loco peruestigaret, & cum suis reconderet. In preces se cum Fratribus dat Eberulphus, ac deinde montem Millium petit, [S. Maximiani inuentæ.] terram fodit, Martyris inuenit sepulchrum, e quo diuina quædam suauitas odoris exhalauit, omnemq; latelocum compleuit. Sacras reliquias inde quo iussus erat transtulit, cumq; S. Luciani pignoribus collocauit: quo tempore multorum variæ curatæ cælesti virtute ægritudines, aliaq; edita sunt prodigia. Hæc Chilperici, qui tetrarchiæ suæ sedem apud Suessiones habuit ab anno DLXII. ad DLXXXIV. temporibus, gesta sunt, narranturq; a Loueto lib. 2. cap. 19. Extat S. Maximiani, siue Messiani nomine Prioratus medio milliari a S. Luciani Abbatia distans, eoq; putantur loco trucidati, Loiselio teste.

VITA
AVCTORE ODONE EPISC.
Ex veteribus MSS.

Lucianus Episcopus, Martyr Bellovaci in Gallia (S.)
Iulianus Diaconus, Martyr Bellovaci in Gallia (S.)
Maximianus Presbyter, Martyr Bellovaci in Gallia (S.)

BHL Number: 5009

Avct. Odone Episc. ex mss.

CAPVT I.
S. Lucianus mittitur in Gallias.

[1] Pretiosorvm Martyrum victorias & gesta, Fratres carissimi, [Christus in Martyribus vincit, & eorum laudibus honoratur.] enarrare, nihil aliud est, quam laudes Christi dicere, & triumphum virtutis eius in suis Martyribus ad gloriam sui nominis prædicare: quoniam in omnibus ipse victor exstitit, qui ait suis: Confidite, quia ego vici mundum. [Ioan. 16. 33.] Ergo in omnibus benignissimus ipse Iesvs vicit, qui pro omnibus solus prior pugnauit. Et ideo sancti Martyres tanto proximiores sunt Christo præ omnibus honorificati in gloria, quanto imitatores eius fuerunt in passione. a Ipsi siquidem suppleuerunt quæ deerant passionibus Christi: & ideo iterum iure dicitur in his omnibus Christus passus, quia ipsi membra eius erant. Vnde & in ipsis rursus recte victor prædicatur, quia toties per eos vicit, quotiescumque Martyr in passione pro Christo victor occubuit. b Oportet itaque nos laudare viros gloriosos, quorum doctrinis longe lateque per orbem gloriosa Christi refulget Ecclesia, & ipsi sub ara Dei, amicti stolis candidis, cruore proprio purpurati, & in Christi sanguine dealbati, feliciter requiescunt.

[2] De quorum collegio exstitit Beatissimus Lucianus insignis & gloriosus Martyr: c quem ipso fontis lauacro, d diuina perfudit gratia, ita vt ex euentu rei daretur indicium, quod magnus futurus esset pro merito sanctitatis in populo. Lucius enim a progenitoribus secundum carnem est vocatus, e a magno Consule Lucio trahens non solum carnis originem, [S. Lucianus puer baptizatur, ante Lucius dictus.] verum etiam & vocabulum. Sed demum per gratiam sancti Spiritus, more sanctorum Patrum, in melius commutatum est nomen eius; vt qui erat parentibus dictus Lucius, diceretur Deo postea per gratiam aucto nomine Lucianus: quatenus ex hoc patesceret indicium, quia in noua luce progenitus ipse lux factus in Domino, tandem eandem lucem, qua renatus erat in Christo, vna cum ceteris sanctis viris prædicare primum deberet in gentibus. Claret igitur Romanum eum fuisse genere, nobili ex prosapia: sed nobilior factus est in spiritu, quia per adoptionem gratiæ inuentus est æterni Regis filius. Quod si quæritur ab eo, cuius institutus sit doctrina, & eruditus magisterio; [Romanus erat, S. Petri discipulus.] vere Petri Apostoli discipulus fuit, & in eius fundatus fide, atque cælestibus imbutus disciplinis: quod satis series gestorum, tempus, & ordo loquuntur. f Conuersatus est autem iam renatus in Christo perfectus tiro Christi Romæ positus, ac si in castris militaribus; vt quandoque egressurus ad gentes strenuus haberetur bellator, & propugnator in fide fortissimus.

[3] Cum autem enutritur doctrina Dei in virum perfectum, factum est vt inclytus Martyr Dionysius Christo duce Romam deueniret: g vbi post excessum Apostolorum iam B. Clementem Pontificem Apostolicæ Sedis apicem gubernantem inuenit. [S. Dionysius Romā venit:] A quo idem S. Dionysius, qui & Macarius, officiosissime est susceptus, & digno honore satis venerabiliter habitus, tam pro suæ sanctitatis merito, quam & propriæ vitæ longa iam diu familiaritate in Christo. Vnde & apud eumdem summum Pontificem non paruo temporis spatio conuersatus est, vt se mutuis recrearent aspectibus, & diuinis se refouerent colloquiis, atque suis se vicissim corroborarent virtutum exemplis. Cui inter quamplura scripturarum sanctarum colloquia B. Clemens diuino afflatus spiritu ait: Videsne, mi frater carissime Dionysi, quanta est messis in gentibus Dominicæ sationis, & quam pauci sunt operarij in verbo diuiæ prædicationis? [mittitur a S. Clemente in Gallias.] Quia ergo de omnibus Catholicæ fidei sufficienter es eruditus doctrinis, & omni religione Christiana imbutus, atque virtutibus corroboratus; perge, rogo, in nomine Domini Iesu Christi ad occiduas partes, vt bonus miles, & præliare contra hostes immanissimos prælia Domini Dei tui.

[4] Quibus ita edictis, cum iam ad hoc Beatissimus Dionysius assensum præbuisset proficiscendi; cœpit S. Clemens socios ei quærere & adiutores strenuos in verbo, nec non in vita & sanctitate idoneos, ministros quoque diuini officij præcipuos & quam plures: [Adiūgitur ei S. Lucianus.] inter quos etiam elegit idem Pontifex in sanctitate hunc probatissimum virum Lucianum consortem, quem & h ordinauit Episcopum, quia fuerat sub doctrina Petri Apostoli ad fidem penitus institutus, vt non deessent singula Ecclesiasticæ disciplinæ officia inter tam probatissimos viros. Quem ideo, quia antiquior Christi & Petri fuerat discipulus, ita consociauit S. Dionysio vt eius esset interpres, & ceteris quasi Pater venerabilis & egregius magister in doctrina & religione sanctitatis. Quibus ita dispositis inter quam plurima doctriæ Christi instituta & monita pietatis ad vltimum eos ita alloquitur, dicēs: Ite carissimi, & fortissimi ac strenui bellatores Christi: & sicut fuit Dominus cum sanctis Patribus nostris Apostolis, & cum eorum cooperatoribus; ita sit vobiscum in omnibus operibus verbi diuini. Vos enim, inquit, maximam & innumerabilem plebem Domino acquisituri estis ex gentibus, & introducturi in terrā repromissionis. Sicque post multa singulis contradita & omnibus simul reserata fidei Sacramenta; dans pacem omnibus, ita eos absoluit, & iussit sanctam illam fraternitatem in pace abire.

[Annotata]

a Ita nempe S. Paulus epistolæ ad Colossenses I. 24. Adimpleo ea quæ desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore eius, quod est Ecclesia.

b Ms. S. Max. quædam hic interiicit de imitandis, qui laudantur, Martyribus.

c Addit MS. S. Max. qui olim a pueritia sacro baptismate a Domino est consecratus, & cælestibus disciplinis plenissime eruditus. Louetus lib. 2. cap. 2. ait a S. Petro Romæ conuersum. Renatus Benedictus, ex Oriente cum S. Petro Romam venisse.

d Addit. MS. S. Max. sicut ipse suis declarat responsis.

e Louetus diserte filium Lucij Consulis vocat. Multi prænomine Lucij Consules fuere S. Petri Apostoli ætate, vti etiam sequentibus sæculis.

f Græce & Latine doctissimum fuisse scribit Louetus, & MS. S. Max. in quo & de eius constantia zeloq; & aliis virtutibus nonnulla subduntur. Saussaius ait, post Petri mortem diuersa Italiæ loca perlustrasse, ac late verbi diuini sementem dispersisse.

g Louetus scribit Dionysium Romam venisse, vt Petrum & Paulum captiuos viseret; sed cum appulit, reperisse illis interfectis Clementem iam Pontificem creatum: cum a Petri cæde ad Clementis electionem plures fluxerint anni, Pontificatum gerentibus Lino & Cleto, vt de hoc dicemus XXVI. April. de illo XXIII. Septemb. at de Clemente agemus XXIII. Nouembr.

h Alij a S. Dionysio; Martyrologia Siluanectensia, teste Loueto, a S. Regulo Episcopum consecratum tradunt.

CAPVT II.
In Italia prædicat, venit Arelaten.

[5] Qvi simul pergentes ac prædicantes primū per omnem Italiam verbū Dei, antequam Ticiū appropinquassent, a quodam in loco non multum longe a ciuitate, [S. Lucianus iuxta Parmam prædicat:] quæ dicitur Parma, in via visum est Beatissimo Luciano, vt Euangelizaret populo eodem in loco verbum Dei; & reuocaret eos a vana superstitione & cultura idolorum, propter illud quod canitur in psalmo: Euntes ibant & flebant mittentes semina sua, & quæ acceperat acsi fidelis dispensator erogaret in populo. [Psa. 125. 6.] Sed homines loci illius cum essent adhuc gentiles, & nimium idolorum cultibus implicati, iniurias deorum suorum non ferentes, neque sibi verbum Euangelizari diuinum; mox apprehendunt sanctissimum Lucianum, [coniicitur in carcerē:] & contumeliis affectum posuerunt eum in custodia publica, quæ adhuc hodie monstratur omnibus eo in loco transeuntibus. In qua cum ingrederetur, magno psallebat cum gaudio, ita dicens: Deduc me Domine in via tua, & ingrediar in veritate tua. atque illud: Perfice gressus meos in semitis tuis, vt non moueantur vestigia mea.

[6] Sicque vir sanctus in hac se agebat custodia, quasi sub vmbra alarum Dei, & totus in spe protectionis Christi positus orabat Dominum, ita dicens: Educ Domine de custodia animam meam, ad confitendum nomini tuo; quoniam me expectant iusti: vt per me, Christe saluator mundi, ad te iustificentur ex gentibus, qui prædestinati sunt ad vitam. Cum talia & huiuscemodi beatus & sanctus corde Domino decantaret; mox petitio eius penetrauit cælos, ne sine suis remaneret in via, qui cum eis optabat ire ad passionem, & peruenire ad quos missus fuerat. Non itaque præclarus athleta Christi refugiebat pro Christo vite dispendium percipere; sed rogabat deuotus, vt prius faceret fructum sibi a Domino repromissum, & tum demum cum multo fœnore messis perueniret vna cum sociis suis ad palmam martyrij, & ad vitæ præmium. Cui itaque mox adfuit diuina virtus in adiutoriū. b Erant ibidem iam quidam Christiani, [educitur a Christianis.] quos tetigit diuina virtus: scientes quod factum fuerat in sancto viro, venerunt nocte ad eum in carcerem, & arte qua potuerunt pro Christi amore absoluerunt eum de ergastulo, atque vna cum sanctis suis commilitonibus liberum abire fecerunt.

[7] At vero illa sancta societas prosperis successibus hinc inde Ticinum veniunt c ad regiam Italiæ ciuitatem. Ibi siquidem paullulum requiescentes, [Apud Insubres prædicat.] non cessabant a laudibus diuinis, neque deficiebant vbi vel vbi prædicare verbum Dei, ita vt cerneres eorum prophetiam, quia speciosi pedes Euangelizantium pacem, Euangelizantium bona. [Rom. 10. 15. Isa. 52. 7.] Huc illucque discurrentes confidenter agebant, confisi ex Dei auxilio. Ibant igitur gaudentes memores eorum quæ in Actis leguntur Apostolorum, quoniam & ipsi iam participes erant facti passionum Christi, & digni habiti pro eius nomine contumelias pati. [Act. 5. 41.] Qui simul pergentes, nullus est qui edicere queat quot millia homiū conuersi sint in tempore ad Christum: & prædicabant euangelizantes omnibus verbum salutis. Comitabatur autem eos virtus diuina, ita vt cernentes eos acsi cæli ciues, & agnos inter lupos, signis & virtutibus coruscare, portantes & illuminantes Dei electorum animas.

[8] Sicque tandem exeuntes ab Italia, ingressi cursu prospero mare flantibus ventis, nauigio peruenerunt, [ Appelit Arelaten.] vbi eos Spiritus sanctus recto perduxit itinere, & portui appulerunt Arelatensium ciuitatis alacriter cum gaudio. Qui exeuntes de naui, hospitio recepti sunt ab incolis eiusdem ciuitatis, qui eis non modicam prestabant humanitatem. Vbi cum essent pariter aggregati, more sanctorum Apostolorum cœperunt ibidem simul conquirere, singuli quas partes in prædicationem eligerent, quive pariter iuncti ire deberent. Sicque factum est vt d Marcellinum Sanctissimum cum paucis, vt fertur, ad Hispanias mitterēt; e Saturninum vero Tolosam dirigunt, f acsi ad Aquitaniæ caput, vt longe lateque æterni regni Euangelium propagarent in gentibus, & plantarent Ecclesias Christi passim vsque ad Oceanum Britannicum. g

[Annotata]

a Fidentiæ Iuliæ, vt mox patebit, inter Parmam & Placentiam.

b MS. S. Max. & Louetus ex alio MS. Erat enim ibidem iam Christi discipulus, Domninus nomine, qui perfectus adhuc hodie Confessor Christi in eodem loco, pro talibus huiuscemodi operibus requiescit in corpore gloriosus. Nam & ipse locus ex eius nomine vocabulum sumpsit, &c. narrat ab eo eductum nocte Lucianum e carcere, in quem ipse idcirco postridie ab accolis coniectus sit. Eadem refert Saussaius, nisi quod Parmæ velit ista contigisse. Verum hæc si ab Odone scripta fuere, non miror in aliis exemplaribus esse omissa. Nam siue S. Clementis ætate, siue Decij temporibus venit in Galliam Lucianus, non potuit eum S. Domninus capitis sui periculo liberare, qui, vt IX. Octobris dicemus, annis post Decium quadraginta, Maximiani Cubicularius erat, ibiq; pro Christi fide interfectus, loco deinceps nomē fecit, qui iam Burgum S. Domnini dicitur.

c Non nisi Gothorum temporibus regia vrbs fuit Ticinum, siue Papia.

d Hunc omittit Louetus, nec satis mihi cōstat quis fuerit, nisi forte S. Eugenius Marcellus primus Toletanus Episcopus, qui S. Dionysij discipulus fuisse traditur, coliturq; XV. Nouemb.

e Ast Martyrologium Romanum, Ado, aliiq; Decij temporibus Tolosæ occisum tradunt, & consentiunt Acta quæ XXIX. Nouembr. dabimus; refragante Ecclesiæ Tolosaæ traditione, vt patet ex Guilielmo Catellio lib.5.Historiæ Occitaæ.

f Non est Aquitaniæ ciuitas Tolosa, sed Galliæ Narbonensis. Ideo autem vocat Auctor Aquitaniæ caput, quia Aquitaniæ Reges Aripertus Dagoberti frater, & Ludouicus Pius, sedem regiam Tolosæ fixere. Plura de his Catellius.

g Louetus plures enumerat eorum socios, variis populis datos Euangelij præcones; S. Regulū Arelatensibus, XXX. Martij fastis sacris adscriptū; Vrsinum Biturigibus, qui Nathanaelem fuisse volunt, IX. Nouembris, & XXIX. Decembr. Clementem Metensibus, XXIII. Nouembris; Crescentem Viennensibus XXVII. Iunij, quamquam tradant hunc ante Clementis Pontificatum martyrio coronatum; Andochium Æduis XXIV. Septembris, quem tamen Martyrologium Romanum & alij tradunt a S. Polycarpo missum in Galliam; Benigū Lingonibus I. Nouembris, sed & hic Polycarpi discipulus dicitur fuisse; Austremonium Aruernis I. Nouembr. repugnat Sauaro, & ipse Aruernus, omninoq; contendit non nisi Decio & Grato Coss. venisse isthuc Austremonium; Frontonem Petragoricis XXV. Octobris, vita habet a S. Petro missum in Gallias; Eutropium Santonibus XXX. Aprilis; Mellonum Rotomagensibus XXII. Octobris, ast hic a Stephano Papa tempore Aureliani Episcopus creatus dicitur: (rectius cum aliis auctoribus Nicasium scriberet Louetus, de quo XI. Octobris;) Taurinum Ebroicensibus XI. Augusti; Valerium Treuiris XXIX. Ianuarij, sed hunc a S. Petro ad se missum Treuiri aiunt; Mansuetum Leucis III. Septembr. sed hunc quoque a S. Petro missum Adso Abbas in eius vita scribit; Carnutibus Caraunum XXVIII. Maij.

CAPVT III.
Bellouaci prædicat; SS. Maximianus & Iulianus martyrio coronantur.

[9] Qvibvs ita dispositis B. Dionysius, qui & alio nomine Macarius pro nimia sanctitatis religione est vocatus, qui & honorem Apostolatus tradente B. Clemente susceperat, & priuilegium prædicandi in gentibus, secum adhuc sacratissimum Lucianum retinuisse noscitur. donec Lutetiam a Parisiorum oppidum perueniret. Vnde paucis secum retentis S. Lucianum, quem sibi nobilitas fidei sociauerat, [Bellouatū mittitur.] fidesque Christi germanum fecerat, probitas vero mox & instantia coniunxerat, cum b S. Maxiano Presbytero & Iuliano Diacono, Euangelizandi gratia Beluacus misit: quo custodia Romanorum & militaris exercitus, vt legimus, residebat, quoniam gens Beluacensium semper bellicosa fuisse narratur. Vnde solummodo, sicut in historiis continetur publicis, ex eodem pago c sexaginta & eo amplius armatorū millia exisse legūtur obuiam ad prælium contra Iulium Cæsarem, & contra Romanorum exercitum vna cum reliquis Galliarum conciuibus. Et ideo propter d custodiam ceterarum ciuitatum Romanus tunc temporis versabatur exercitus.

[10] Contra quam feritatem vtrarumque gentium fortissimus athleta Christi, solatio fretus discipulorū, non est perterritus venire Christi præcinctus armis, ac diuina gratia corroboratus. e Erat enim fide cōstantissimus, sermone facundissimus, & virtutibus cunctis admirabilis. Cœpit igitur prædicare nomen Domini, potestates aërias debellare, [Verbo, exemplis, miraculis docet.] Christique Ecclesiam plantare. Spiritus quoque sancti gratia debriatus, non minus exemplis instruebat populum, quam verbis. Accedebat namque virtus miraculorum, & omnes morbos per virtutem Domini depellebat. Tantam enim gratiam in effugandis acceperat dæmonibus, vt imperio eius audito, mox a corporibus decederent obsessis. Et diebus ac noctibus prædicando non cessans perseuerabat adstruere verum & vnum Dominum. Semper enim erat occupatus in oratione & f officio diuino, in vigiliis plurimis, & ieiuniis quotidianis, [Eius pietas, & mortificatio.] in abstinentia ciborum, & in omni afflictione carnis, qua se quotidie macerabat, quatenus iuxta Apostolum se hostiam viuam, beneplacentem, Christo Domino exhiberet. [Rom. 12. 1.] Vnde assiduus ei victus nullus alius erat, nisi modicus panis, esusque herbarum, & aqua frigida potus. Sustentabat autem eum virtus diuina, ac membra debilia Christi gratia roborabat: sic quippe anhelabat Beatus peruenire ad palmam martyrij, vt iam mundo mortuus crucem portaret quotidie post Christum Dominum: quia pro certo nouerat duo esse martyrij genera, vnum siquidem in occulto, aliud vero in manifesto, & idem primum istud ferebat in abscondito, (quamquam manifesta esset omnibus virtus abstinentiæ) vt ad illud perueniret postmodum a Domino coronandus. Erat enim mortificatione carnis confectus, patientia decorus, mira humilitate fundatus, mansuetudine repletus. Vnde tanta circa eum excreuerat virtus bonorum operum, vt in terris adhuc in corpore positus, cum Angelis iam spiritu videretur conuersari in cælis. Hinc erat quod semper vultu placidus videbatur, & mente tranquillus, mira canitie decoratus, vt totus moribus & corpore probaretur conspicuus atque præclarus.

[11] Sed cum eius fama longe, lateque percrebuisset, veniebant ad eum plurimi vt ab eo baptizarentur in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti. [Secunda persecutio sub Domitiano.] Destruebātur idola, a quibus fuerant fabricata. Vnde hostis antiquus videns sibi deperire, quos Christus per suos acquirebat famulos, tota artificij sui machinamenta ad impugnandam sanctam Dei Ecclesiam conuertit: g & Domitianum, qui post Neronem perditionis filium secundam persecutionem in Christianos exercuit, ita inflammauit, & ad tantam rabiem indignationis commouit; vt vbicumque in vniuerso Orbe Romano Christiani inuenirentur, cogeret aut diis sacrificare, aut diuersis cruciatibus affectos crudeliter interfici. Ex quo per totum sibi subiectum orbem in cunctis ciuitatibus, oppidis, municipiis quoque & vicis publicum pependit edictum, vt omnes ministri Reipublicæ Christianos idola colere compellerent, & sacrificare diis, aut diuersis pœnis perimerent.

[12] Diriguntur proinde huc illucque persecutores Christiani nominis; inter quos h Fescenninus Sisinnius ad Gallias vna cum reliquis apparitoribus ocyus venire iubetur, ad perquirendos Christi milites, [Fescenninus Sisinnius venit in Gallias.] maxime eos qui Roma dudum exierant, quorum fama iam excreuerat, quatenus nomen Christianorum a Galliis pellerent. [S. Luciaū perquirit.] Tunc siquidem missi sunt tres atrocissimi viri, i Latinus scilicet, k Iarius, & l Antor, specialiter ad perquirendum sanctum Dei famulum Lucianum cum suis executoribus; vt vbicumque eum reperissent, aut Præsidis eum audientiæ præsentarent, aut gladio mox feriretur, si nollet idolis immolare. Cumque ciuitates & loca præfati viri perlustrassent, nequaquam continuo repererunt. Interea peruenit ad eos fama viri Dei, quod prædicando æterni regni Euangelium Beluacensium plebem occupasset. Quo audito, magis magisque ira & indignatione succensi, illuc cursu celerrimo properarunt.

[13] Ad quam paullo antequam peruenissent, sentiens eos beatus Martyr, reuelante sibi Spiritu sancto, in proximo esse, perstitit in loco quo docebat populum verba vitæ, & cum eo multitudo maxima, quæ iam erat per prædicationem beatissimi viri Dei ad fidem Christi conuersa. Exhortabatur autem eos tanto attentius, quanto securior de gloria ætere retributionis, dicens: Ecce, fratres & filij carissimi, iam mihi Dominus meus Iesus Christus laborum meorum fructus & præmia olim repromissa donare dignabitur. [S. Lucianus suos ad constantiā hortatur.] Vnde, dilectissimi, perseuerate fortes in fide Christi: quoniam ego iam nimia senectute lassatus, cum palma martyrij gaudens ad Christum ire festino. Vos autem in accepta gratia stabiles perdurate. Non vos terror Principum a fide Christi subuertat, non miæ deterreant, non suasio blandimentorum decipiat, non vlla promissorum facultas reuocet; vt ibi vos æterna gaudia recipiant, vbi sunt ineffabilia vobis præmia præparata; ad quæ ire intrepidus festino, & ideo sæuitiam persecutorum non pertimesco. His ita dictis eleuatis oculis in cælum, gratias egit Deo coram omnibus, qui eum dignatus est computare cum sanctis Martyribus, & a suis sanctis sociis non diuidere. Gratias, inquit, tibi ago Domine Iesu Christe, fili Dei viui, qui me cum B. Dionysio eiusque sociis in fine consociasti, & laboribus coæquasti. Vnde peto vt me digneris in eorum numero computare, & regni tui consortem fieri.

[14] Quibus ita per oratis egressus ab vrbe Beluaco iuxta Domini præceptum paullulum secessit a ciuitate, non timore supplicij, sed vt iuxta Domini præceptum exemplum præberet gregi. [Matth. 10. 23.] Sicque iter faciens cum beatis Martyribus, [Secedit ad montem Millium.] Maxiano scilicet & Iuliano, non cessabat a colloquiis diuinis & orationibus per omnem viam, donec perueniret ad montis cacumen, quo tendebat, m qui mons situs est secus amnem Tharæ ab vrbe ferme tribus distans milibus. Vbi cum venisset, quasi ciuitas supra montem posita latere non poterat, quoniam & ipse mons pulchrum super fluuium populis præbet prospectum. Ibi itaque quasi in specula positus ipse vir beatissimus suam exspectare decreuit martyrij coronam.

[15] Interim milites præfati celeri volatu perueniunt ad ciuitatem Beluacum: vbi cum sanctum Dei Lucianum requisissent, non inuenientes, diligentius perscrutari cœperunt, quo abisset. Quibus dictum est, quod non longe ab vrbe populum doceret. Illi vero cōtinuo reascensis equis subito pennigero equitatu adierunt montem, vbi vir Dei cum populo & suis morabatur discipulis. n Quo peruenientes ante vllam interrogationem iudiciariæ potestatis comprehenderunt Sanctos Dei, [Comprehenduntur Maximianus & Iulianus:] Maxianum scilicet atque Iulianum. Forte vt eorum pœnis sanctum senem deterrerent, & reuocarent ad culturam Deorum. Quibus comprehensis precipiunt cum auctoritate regia cum omni furore, idolis immolare: Alioquin, inquiunt, nisi sacrificaueritis dijs immortalibus, gladio vos mox puniri iubemus. Illi autem fortes in fide dixerunt, numquam se idolis, quia vana sunt, & opera manuum hominum, immolare: Quoniam nouimus, dicunt, vnum & verum Dominum Iesum Christum filium Dei viui, [plectuntur capite.] pro cuius fide parati sumus mori. Quibus auditis continuo coram Beatissimi Luciani obtutibus iusserunt eos gladio puniri. Quibus ita patratis promissas sibi a Domino immarcescibiles perceperunt coronas, & in numero sanctorum Martyrum, cum pace sunt recepti. Pro quorum gloria B. Lucianus Dominum collaudans voce gratulabunda coram omnibus dixit: Exulto & iucundor in te Deus meus, quia filios meos me præire ad coronam intueor.

[Annotata]

a MS. S. Max. addit isthic mansisse Dionysium, quod ibi amplius feruere immanitatem erroris cognouit.

b MS. S. Max. & Louetus habēt, eos a S. Luciano fuisse conuersos, eiq; adhæsisse. hic gente Bellouacos facit.

c Cæsar lib. 2. de bello Gallico scribit centum millia eos conficere posse, atque in Belgarum concilio contra Romanos 60000. pollicitos.

d Addit MS. S. Max. & Louetus, propter insolentiam eorum, seu propter custodias cæterarum, &c.

e Hic plurima interiiciuntur in MS. S. Maximini, de eius virtutibus, miraculis, plurimisq; ab eo & Maximiano ac Iuliano conuersis, in vrbe, vicis, ac villis; atque hæc inter alia, quæ ex quopiam alio MS. recitat quoque Louetus: In quibus profecto laboribus interdum, etsi fessus videbatur senio, vigore mentis, & virtute Spiritus sancti confortabatur; vt posset dicere cum Apostolo: Fortis sum & omnia possum in eo qui me confortat. Ad hoc quippe hi sancti viri tam contiguas atque affines in prædicatione Euangelij sibi elegerāt partes, quo possent de proximo diuinis quam sæpe consolari eloquiis, mutuisque se repræsentare adspectibus. Ideo quibus erat cor vnum, & anima vna, vnaque caritas diuini amoris, quia simul esse non poterant propter commissa sibi prædicationis officia, lucraque animarum; neque longe diu ferebant, [Visunt se inuicem Dionysius & Lucianus.] vt se vicissim sacris recrearent alloquiis. Vnde adhuc hodie monumenta monstrantur B. Dionysij, publica, quæ eius ex nomine vocatur, via, per quam, vt fertur, venire consueuerat summus Pontifex, vt has sua præsentia illustraret partes, sanctumque senem & beatissimum Lucianum suo refoueret aspectu, & pariter quantisper decertantes curabant verbo feritatem gentilium ad veri Dei dirigere seruitutem.

f Constans Bellouaci traditio est, ædes, in quibus olim diuina officia celebrare consueuerat, consecratas deinde in ecclesiam eius primum, deinceps S. Nicolai nomini sacram: inq; eius rei memoriam illius festo die Missa fit supra primum magni altaris fornicem.

g Cœpta erat Domitiani per secutio prius quam in Gallias veniret Lucianus, si Clemente Pontifice venit: sed fortassis edicta nendum in omnes perlata erant prouincias.

h Sub hoc martyrium subiisse S. Dionysius traditur. Louetus scribit Sisinnium intellecta Domitiani morte in Vrbem rediisse; Iulianum vero Præsidem quendam sæuire in Christianos perrexisse, atque ab huius satellitibus occisum esse S. Lucianum. Renatus Benedictus negat iurisdictioni eius subiectos fuisse Bellouacos, misisse tamen eo milites ad hanc cædem perpetrandam. De tempore cædis S. Dionysij alibi: Baronius sub Traiano, alij sub Hadriano eam volunt contigisse.

i Alij Iachinus, Vinc. Iacinus. Petr. de Natal. Latrinus.

k MS. S. Max. Ianuarius. Petr. Larius.

l Vinc. & Petr. Antrus, Belfort. Andrus, Mombr. Antius. Louet. Anterus, MS. S. Max. Auctor.

m Papirius Massonus de fluminibus Galliæ: In Bellouacis Picardiæ populis, qui late patent, Tharam maiorem, & Therinam minorem amnes omittere non debeo. Vterque ab occasu profluit, vterque in orientem fertur; quod rarissimum est. Milliacū autem locus est Bellouacorum, Castellania hodie a Claromonte dependens, ad Regesque partinens, certa tamen ex parte ad Hadrianum Boflerium egregie nobilem, cuius domicilium indicamus esse in Bellouacis vico Cagnio. Hi duo fluuioli concurrunt atque confluunt, & aquas suas permiscent, abundantque troctis & cancris. Et post pauca: Prope Milliacum autem mons est nomine Millius, & pratum in eius summo visitur, in quo Lucianus Martyr capite plexus vitam amisit. Montem illum Gallice Montmille vocant, teste Loueto. Renatus Benedictus scribit huc venisse Lucianum, non vt se persecutorum furori subduceret, sed vt aduentantibus occurreret.

n In MS. S. Max. sequitur hic exhortatio S. Luciani ad suos.

CAPVT IV.
S. Lucianus varie tortus, occiditur.

[16] Tvnc Latinus, Iarius, & Antor cum ira & indignatione, quasi ex vno ore atrociter eum alloquuntur: Tune es ille, inquiunt, qui maleficiis tuis seducis populum, ne obediant iussis inuictissimi Augusti atque Senatui Romano, [Lucianus generose carnificibus respondet.] vt immolent diis immortalibus grata libamina? Quibus S. Lucianus respondit: Ego maleficus non sum; sed sum seruus Iesu Christi, eruditus diuinis doctrinis. Vnde Dei populo viam veritatis ostendo, & Dominum meum Iesum Christum, qui facturam suam venit in mundo redimere, & a cultura dæmonum auertere, quomodo inoffenso pede sequi debeant, innotesco, vt ad lucem reuocati supernam, a suis tenebris eruti, saluentur, quia iustum est vt illi soli ceruicem cordis inclinent, qui pro omnium salute crucifixus voluit mori.

[17] At hæc illi: Quomodo, inquiunt, tu Deum asseris quem non solum mortuum pronuntias, verum etiam crucifixum? S. Lucianus respondit: [Mysteriū Incarnationis exponit.] Licet vestra infidelitas clementissimi Regis non mereatur audire arcana; tamen propter multitudinem adstantem paucis edisseram: Deus Dei filius, qui semper fuit cum Patre ante secula, propter præuaricationem primi hominis, in fine temporum pro reparatione humani generis voluit fieri verus homo ex virgine, vt esset verus Deus & verus homo, essetque idem Deus & homo, vnus Christus, verus Dei & hominis filius; vt qui erat, impassibilis in diuinitate semper manens cum Patre, fieret non solum visibilis, verum etiam & passibilis pro nobis secundum humanitatē. Hinc factus est obediens Deo Patri pro redemptione nostra vsque ad mortem, mortem autem Crucis. Alias autem nisi filius Dei, hominis etiam filius dignaretur fieri, nec humanum genus ad veniam, nec mortales redirent ad vitam. Hæc & alia multa beatissimo prosequente Luciano, milites magis magisque furore sunt repleti; qui & dixerunt: Iam enim te senectutis inuitauerat tempus, vt ab infantilibus vanitatibus resipisceres; sed quoniam vanitas nimia te decipit, & superflua inuitat loquacitas, ad mortem ire temeritate nimia confisus non formidas. Verumtamen nisi cito resipueris & recesseris ab hac audacia, & sacrificaueris diis immortalibus grata libamina, senectutem tuam multis afficiemus tormentis.

[18] Tunc residentibus illis, adstare eum coram iusserunt. Aiunt itaque ad eum voce minaci: Nomen siquidem nobis tuum conditionemque declara celerius. [De nomine & genere interrogatus respondet.] Quibus athleta Christi respondit: Siquidem a progenitoribus quidem meis vere Lucius sum vocatus; in regeneratione vero, qua renatus sum ad æternam vitam in Christo, Lucianus vocor. Conditionis vero cuius sim, Romanum me esse genere, quod in omni orbe notissimum est nomen, profiteor: sed quod nobilius est mihi, seruum me esse Christi Iesu ostendo; quod lucide patet, quia mihi nihil aliud est viuere nisi Dominus meus Iesus Christus, & mori lucrum: ideo me eius esse seruum gaudeo & confiteor. Tunc milites, hoc est, inquiunt, quod locuti sumus; quia magus & seductor es eorum qui te audiunt: insuper cōtumax comprobaris, quando & procaciter quæque loqui non cessas, & tuæ nescis tandem aliquando fessæ succurrere senectuti. Quod si Romanus es, cur a cultura deorum insanissime recessisti, quos Augustus Cæsar veneratur cum omni Senatu Romano, & colit vniuersus orbis? S. Lucianus respondit: [Christum libere confitetur.] Ex quo renatus sum in Christo, & verum cognoui Dominum meum Iesum Christum, non solum diabolo atque idolis, verum etiam omnibus operibus eius fide abrenuntiaui. Sed quod ego loquor, & confiteor de Christo Domino, neque auribus percipitis, neque retinere mente valetis. Excœcauit enim vos infidelitas cordis, nec non & Cæsarem Augustum vna cum Senatu, a quibus talia detulistis decreta, vt nos homines rationabiles sacrificemus dæmonibus, & inclinemus ceruices nostras idolis manu hominum factis.

[19] Latinus vero, Ianuarius, & Antor hæc audientes iniuriam Cæsaris impatienter ferunt: [Flagris cæditur.] tuncque apprehendentes eum vinctis manibus tradiderunt tortoribus: qui & extendentes eum diris atrociter ceciderunt flagellis. Cumque ab eis nimium flagellatus fuisset, & vinctus admodum teneretur, diu cruciatibus tortus athleta Dei, nec doloribus superatur nec minis deterretur; sed fortis in fide Christi pene iam decrepitæ senectutis membra puro vigore animi roborabat, ita vt semper inter verbera eodem vultu, eadem mente perdurans, Christi nomen viua voce non cessaret confiteri, dicens: Christum Dei filium & corde credo, & ore laudare numquam cessabo.

[20] Tunc furore permoti, data sententia iusserunt eum gladio feriri. [Plectitur capite.] Sicque vnus ex militibus euaginato gladio, parata iam sancta ceruice, sanctum & pretiosum eius caput abscidit. Cumque sancti viri cadauer iaceret, adhuc & palpitaret exanime; videntibus cūctis, etiam ipsis mortis ministris, [Luce ac voce cælesti inuitatur ad gloriā.] lux de cœlo ingēs super corpus sanctum effulsit, & vox magna pariter cum luce venit, dicens: Euge bone famule Luciane, qui pro me sanguinem tuum fundere non dubitasti; veni, & suscipe coronam olim tibi promissam; quia cum Sanctis gratulaberis in cælo. Veni, & percipe mansionem gloriæ olim tibi paratam cum Angelis. Quæ nimirum vox nō propter ipsum, qui semper hanc repromissionem in corde gestauerat per fidem, facta est; sed propter adstantes, vt fidem Domini nostri Iesu Christi a S. Luciano longe diu prædicatam, certiores de meritis sancti viri fidissime retinerent. Hoc autem die Sabbathi hora a tertia factum est in monte quem supra memorauimus, tertio ab vrbe miliario, b VI. Idus Ianuarij. Quod cernentes & audientes viri qui crediderant, vel qui nō crediderant, omnes nimio terrore perculsi, nutu diuino aliqui fugerunt; aliqui vero stupefacti mirantes præ gaudio, quia videbant se liberatos a laqueis diaboli, tamen non ferentes claritatem lucis, paulisper recesserunt a loco.

[Annotata]

a Addit Louetus, post meridiem.

b Louetus, VII.

CAPVT V.
Caput proprium defert, sepelitur.

[21] [Præcisum caput manibus defert:] Tvnc erigens se sancti viri corpus exanime, apprehendit propriis manibus sanctum caput abscissum stabili gressu Spiritus sancti gratia, cuius fuerāt membra corporis & organa, vna cum ministerio Angelico, acsi viuens in corpore, iter plantis firmissimis carpere cœpit: portansque pretiosum caput, ductu Angelico, a monte quasi millibus tribus a transuadato fluminis alueo peruenit ad locum, quem vir sanctus sibi funeri tradendum elegerat, vno a prædicta vrbe distantē ferme miliario, vbi in agello publico cum palma victoriæ Sanctus requieuit in pace.

[22] b Vnde viri deuotissimi, qui eius fuerant prædicatione conuersi, occurrerunt cum aromatibus & sanctum linteaminibus mundis obuoluentes corpus, [Sepelitur a Christianis.] sepelierunt cum magno honore & reuerentia in monumento, vt videbatur, tunc nouo. Verumtamen ne absque Angelorum officiis viderentur exequiæ celebratæ; dum sanctissimum corpus reconditur, [Odor suauis a corpore.] apertæ sunt nares eorum subito, senseruntque mira odoramenta valde fragrantia omnes qui aderant, donec exequiæ beatissimi viri celebrarentur, & corpus humo obtegeretur. Illi autem viri stupefacti admirantesq; pregaudio dicebāt ad inuicem: Quidnam est hoc? Gloria tibi Domine Iesu Christe: quia nostræ nares odorē talem tantumque numquam senserunt. Gloria tibi Christe Saluator, quia sic sumus repleti, vt nihil nobis vlterius boni deesse credatur. Porro quanto amplius talia loquebantur, tanto amplius odor affluebat diuinus, ita vt iam nullus dubitare posset, Angelorum ad has exequias a principio passionis eius interfuisse ministeria.

[23] Quibus rite expletis prostrauerunt se omnes in terram cum nimio timore & magna cordis deuotione clamantes & dicentes: Credimus te Iesu Christe verum Dei Filium cum Patre & Spiritu sancto regnantē in cælis; sicut a sancto Martyre tuo Luciano audiuimus aure, & didicimus mente. [500. conuertuntur.] Cum autem multitudo populi qui quasi ad spectaculum de diuersis partibus ex villulis conuenerant & vicis, talia vidissent, vel audissent a credentibus, eodem die, vt æstimatum est, corde compuncti crediderunt in Dominum Iesum Christum filium Dei viui ferme quingenti homines ex diuerso sexu. [30000. a S. Luciano in vita conuersi.] Iam enim conuersi fuerant per prædicationem Beatissimi Luciani in Galliis non minus quam triginta millia hominum, aut multo amplius diuersi generis & ætatis; qui relictis idolis confitebantur Deum Patrem ingenitum, & Filium eius vnigenitū, vna cum sancto Spiritu, in trinitate verum & vnum Deum. Qua fide per lauacrum regenerationis renati, & innouati, [Basilica ad eius tumulum.] fabricauerunt Domino mox nonnulli eorum deuotissime in eodem loco super sanctum corpus, ad honorem ipsius Martyris, basilicam. [SS. Maximianus & Iulianus transferuntur.]

[24] Sanctorum autem Maxiani & Iuliani corpora in monte, vbi decollati fuerant, sunt sepulta. Sed crescente numero & deuotione Christianorū, a fidelibus inde leuata beatissimi Luciani corpori sunt coniuncta. Vbi postea in melius ædificata & ornata ecclesia, Domino Patre cooperante, plurima recte petentibus præstantur a Domino Iesu Christo per merita & intercessionem sanctorum Martyrum beneficia. Quorum, quia vna fuit fides, vnaque caritas, vna & in martyrio confessio; idcirco iure credimus eorum quod vna sit in æterna beatitudine societas, vnumque cōsortium meritorum. Et ideo gratias agamus Creatori nostro, quoniam testes Christi trino numero assumpti fidele consummauerunt propter fidem Trinitatis in terra martyrium: quod quia factum nouimus, veneramur fideliterque recolimus & agnoscimus.

[25] Ecce fratres, etsi purpurata est vniuersa terra sanguine Martyrum, [Epilogus ad Beluacenses.] purpurata est ciuitas nostra horū cruore, Christi respersa sanguine. Etsi floret cœlum coronis Martyrum, floret & nostra tellus istorum decorata virtutibus. Ornatæ sunt reliquæ ecclesiæ memoriis Martyrum, ornata est ista horum triumphis, & consecrata reliquiis. Insignita sunt tempora natalitiis Martyrum, insignita est & hodierna festiuitas, qua celebratur eorum natalis de ascensione ipsorum ad cœlos. [Miracula ad Martyrum sepulchra.] Crebrescunt vbique sanitates meritis Martyrū, crebrescūt & hic ad eorum tumulum insignia virtutum & exuberant beneficia sanitatum: ægroti veniunt & sanantur, cœci illuminantur, claudi curantur, vexati a dæmonibus liberantur: & quod maius est, fidelium exaudiuntur preces, suscipiuntur vota, peccatorum vincula resoluuntur, aperitur cœlum pulsantibus: præmia assequuntur ecclesiæ. Felix nimium & Deo grata beatorum Martyrum societas, quorum ex consortio Angelorum chori gratulantur in cœlis, meritis vero eorum & precibus omnium fidelium digna petitio præstatur in terris, præstante Domino nostro Iesu Christo, qui cum coæterno Patre ac Spiritu sancto viuit & regnat per immortalia secula seculorū, Amen.

[Annotata]

a Ms. S. Max. Tharæ transposito vado. Massonus ex vita MS. Thare transacto, vnde. Louetus ait in vico Miauroy Tharam transisse; cerni etiamnum in monte Millio semitam per quam ille caput gestans incessit, & Roseam appellari, siue Rosetum, la rosiere, inq; ea rosas nasci mirifici ruboris, quales eadem alio transplantata roseta non ferunt: etsi vero asper & præceps ad latus vnum sit mons Millius, numquam tamen ex curruum carrucarumve lapsu cuiquam equorum, vini, reive alterius iacturam contigisse: idq; etiam hæreticos, qui cultum auersantur Sanctorum, opemq; negant eos ferre mortalibus, sæpenumero se coram esse confessos, carrucas isthic suas euersas, perq; decliue deuolutas esse, se tamen cum in ima descendissent, & vinum omne saluum, & equos incolumes reperisse.

b Agones M M. Viri aut em loci illius.

ALIA VITA
AVCTORE MONACHO ANONYMO.
Ex MS S. Mariæ de Ripatorio.

Lucianus Episcopus, Martyr Bellovaci in Gallia (S.)
Iulianus Diaconus, Martyr Bellovaci in Gallia (S.)
Maximianus Presbyter, Martyr Bellovaci in Gallia (S.)

BHL Number: 5010

Avct. Monacho Anonymo.

CAPVT I.
S. Lucianus Bellouacis Christum prædicat.

[1] Beatorvm Martyrum sacra certamina percurrentes, digno, dilectissimi, obsequio veneremur, & piis obsequiis exequamur. Dum enim illorum sacra martyria pia amplectimur caritate, nostrorum necesse est vt fiat ablutio delictorum. Hic et enim eos temporalis pœna ad tempus afflixit & tersit: [Sanctorum gesta vtiliter leguntur.] illic eos æterna gloria remunerauit & fulsit. De quorum collegio beatissimus Lucianus extitit Martyr, cuius & sacri martyrij palmam & pro Christo certaminis gloriosi cupio retexere gesta, non meo merito nec proprio confisus ingenio; sed ipsius adiutus suffragio, qui mihi suæ dignatus est seriem passionis intimare. Vos itaque obsecro, fratres, sollicite audire contendite: vt dum eius imitatores martyrij fueritis in terris, ipsius gloriæ consortes esse valeatis in astris.

[2] Illis igitur temporibus cum Iulianus impiissimus a Cæsar decreta Principum accepisset, vt Christianos, qui diis & cæteris deorum officiis non immolarent, [Iulianus Præfectus, Christianos persequitur.] capitalem iuberet subire sententiam; per omnes prouincias executores constituit & proditores, vt si quis eorum Christianum quolibet aduenisse cognosceret, eius præsentiæ omnimodis nuntiaret. Erat enim tunc Sanctorum persecutio generalis; cum impius persecutor ad extinguendū se Christianitatis nomen armauerat. Nullum tunc in ciuitatibus Sancti refugium habebant, nulla in montibus & speluncis Martyribus remāserant congesta solatia.

[3] Eodem itaque tempore beatissimus vir Sanctus Lucianus sanctissimo Martyri consociatus Quintino, [S. Lucianus venit in Galliā.] vrbe Roma, cum B. Dionysio pariter egressi Gallias adierunt, Dominicæ memores iussionis: [Matth. 10. 23.] Si vos persecuti fuerint in vna ciuitate, fugite in alteram; & vt nobis patientiæ suæ præberent exemplum, & effusio sanguinum ipsorum nostrarum fieret documenta virtutum. Vos vero, fratres carissimi, intenta hæc aure percipite, & credite nobiscum implere posse Dominum in Sanctis suis quæ scripta sunt. Inter hæc etiam pensare debemus, quanta sit gratia, Sanctorum sequi vestigia, pro Christo dolores corporum tolerare, mortem momentaneam non timere, mundum cum suis voluptatibus spernere, nec timere vna hora ferre dolores corporum, qui optant in æterū gaudere cum Christo.

[4] Beatissimus itaque Lucianus, vt supra diximus, ab vrbe Roma egressus, a B. Dionysio b Presbyterij sumpsit officium, [Adit Bellouacos.] & Beluacensem ad vrbem cursu properauit intrepido. Atque tunc S. Dionysius Parisius abiit, Sanctus denique Quintinus Ambianis ciuitatem elegit, vt vnusquisque eorum de propriis ciuitatibus exemplis suis & traditionibus Christo Domino fructum boni operis consecrarent.

[5] Sanctus igitur Lucianus mox vt Beluacensium penetrauit fines, cœpit Christi Euangelium prædicare, [Fidē prædicat.] quod eius pectori sanctus Spiritus dignanter infuderat, vt verbo suæ prædicationis homines ad imaginem Dei factos a dæmonum cultura erueret, & vt vnum Deum cæli tetræque conditorem puris mentibus adorarent, atque vt solum Patrem inuocarent ingenitum, Filium a Patre solo confiterentur genitum, Spiritum sanctum ab vtroque procedentem crederent. Talibus itaque beatissimus Lucianus populum monitis instruebat. O carissimi filij, inuictissimi milites, & diuini prælij bellatores, qui antiqui hostis tanto tempore vinculis fuistis obnoxij, a misera seruitute laxati, Christum Dei filium pro vestra redemptione venisse per vterum sanctæ & intemeratæ virginis, iam pariter vel sero cognoscite. Ni enim vos ab idolorum cultura sacri baptismatis vnda reddiderit emundatos, cœlestis regni nequibitis esse consortes. Sed cum & vos pura confessio & sancti lauacri vnda resperserit emundatos, a morte poteritis erui sempiterna, quando vestri cordis tenebras lux depulerit sempiterna, & superæ gloriæ baptismi gratia reddiderit candidatos. [Multos cōuertit.] Cumque sanctus vir die noctuque huiuscemodi verbis cunctum populum admoneret, & eius fama sanctitatis regiones finitimas repleuisset, cœperunt tunc multi a dæmonum culturis recedere, & Christum Dei filium pro totius mundi salute & redemptione per vterum sanctæ virginis ad terras venisse totis viribus credere, & puris pectoribus confiteri.

[6] Sed prius nos quam passionis eius gloriosum aggrediamur agonem, sanctissimi Martyris, & c perfecti monachi laudabilem continentiam curabimus intimare. Cum esset itaque Spiritu sancto repletus, Christianam & Catholicam sapientiam diligebat, abstinens se ab omni opere malo, & fidem tenens perfectam, Christo sedulum exhibebat officium. [Eius mira abstiētia:] De abstinentiæ igitur virtute, qua se quotidie macerabat, vt Christo Domino carnis suæ hostiam immolaret, pauca dicenda sunt. Alius enim illi cibus non erat assiduus, quam esus herbarum virentiū, & aquæ frigidæ calicem pro potu fesso corpori tribuebat. Quadragesimæ vero diebus bis in septimana cibum corpori ministrabat. Sustentabat enim eum cœlestis alimoniæ victus, & membra debilia diuina gratia roborabat. Eratque sanctus vir miræ patientiæ, summæ abstinentiæ, sanctæ humanitatis, & omnium gratiarum copia exornatus. Tempus me deficiet, si omnium virtutum eius gratiam prosequi voluero. [aliæ virtutes.] Erat vultu placidus, & mente tranquillus, canis decoratus Angelicis. Tantaque circa eum excreuerat sanctitas & virtus operum, vt in terris corpore positus, cum Angelis habitaret in spiritu.

[Annotata]

a Imo Præfectus, vt iam dictum est, & habet Petrus de Natal. Saussaius, & alij.

b In superiore vita dicitur a S. Clemente consecratus Episcopus.

c Tum ex variis compellationibus fratrum, tum hinc, coniicimus a Monacho quopiam hanc scriptam esse vitam. Non est tamen certa omnino coniectura.

CAPVT II.
S. Lucianus comprehenditur, socij occiduntur.

[7] Cvmque, vt supra diximus, Iulianus nequissimus Cæsar, crudelitatis furore succensus in Sanctos Dei sæuissima persecutionis rabie ebullisset, nuntiatum est ei, quod sanctus vir Lucianus vrbe Roma egressus esset, vt aliis prouinciis Euangelium veritatis inferret, & idolorum nomina penitus conterenda doceret. Quo audito impius Cæsar nimio furore turbatus, præcepit tribus pueris suis fortissimis viris, Latino, Iario & Antro, vt Sanctum Dei vbicumque potuissent perquirerent Lucianum. Quod si eum reperissent, aut suæ eum audientiæ præsentarent, aut feriendus gladio traderetur. [Perquiritur a satellitibus Iuliani Præsidis.] Quam dum iussionem persecutores acciperent, egressi ab Vrbe cum ingenti fremitu, rabie furoris accensi, huc illucque per ciuitates & prouincias Sanctum Dei Lucianum inquirere nō cessabant. Cumque regiones & ciuitates finitimas perlustrassent, & beatissimum Lucianum inuenire penitus non valerent; peruenit ad eos, quod prædicando æterni regni euangelium, Galliarum populum occupasset. Quo audito, magis magisque in ira indignationis accensi, Gallias penetrarunt, cursu eum celerrimo persequentes. Cumque iam omnipotens Deus sanctum virum Lucianum a laboribus huius vitæ vellet quiescere, & eius martyrium in exemplum hominibus demonstrare, peruenerunt persecutores nequissimi ad ciuitatem, cui Beluacus nomen est. Sexto itaque sabbato egressionis eorum qui eum persequebantur ab Vrbe, sanctum virum Lucianum VI. Idus Ianuarij populum docentem reperūt. In quo loco populi caterua quā plurima sancti viri iam erat admonitione conuersa, & idolorum superstitione calcata, ad Christianitatis se nomen eius monitis conuersā gaudebat. Erat enim vox totius populi vna lætantium, dum se cognoscerent a mortis laqueo ad vitæ fugisse solatium.

[8] Interea dum sanctus vir doctrinis insisteret pietatis, & Christi populum ab errore conuerteret vanitatis, [Aduentātibus lictoribus, pergit populum docere.] eleuatis paullulum oculis, persecutores suos eminus venire conspexit. Quos vt vidit, a prædicationis tamen suæ verbo non destitit, sed salubribus populum monitis hortatus est dicens: Ecce fratres & filij carissimi, iam mihi Dominus meus Iesus Christus laborum meorum retributor esse dignatus est; iam corpus nimia senectute lassatum; cum fructu martyrij anima ad palmam transiet sempiternam. Vos itaque carissimi filij in accepta prædicatione state firmissime, & nec terror Principum, nec minæ Iudicum, aut mala suasio amoris, a vitæ vos valeat monitis reuocare; vt ibi sequantur merita gregis, vbi præcesserit fortitudo Pastoris. His ita dictis, eleuatis oculis in cœlum sanctissimus Lucianus, & puras manus inferens cœlo, totis cum viribus dixit: Gratias ago tibi Domine Iesu Christe redemptor mundi, qui me ad titulum dignitatis tuæ vocare dignatus es, & beatissimorum Martyrum tuorum Dionysij & Quintini consortem efficere. Dignare ergo Domine Iesu Christe in eorum me numero computare, & regni tui heredem facere sempiternum. His ita gestis, [Secedit in montem.] egressus a supradicta vrbe Beluaco, cœpit iter suum intrepidus agere, & in accepta se exerere fortitudine, vt in opere diuini ministerij martyrij sui cursum impleret. Cumque peruenisset ad montem qui vocatur a Amnis, qui situs est super alueum Taræ, qui mons tribus ab vrbe milibus distat, pulchrum populis super riuum fluminis spectaculum præbet.

[9] Cumque S. Lucianus cum duobus pueris, his nominibus Maxiano & Iuliano officij sui omnipotenti Domino dicatum redderet cursum; aduenerunt impij persecutores, qui a nequissimo Iuliano fuerant directi. Tunc illico apprehendentes Sanctos Dei Maxianum & Iulianum, [SS. Maxianus & Iulianus occidūtur.] coram beatissimi Luciani obtutibus gladio eos puniri iusserunt. Quibus interfectis, Christo ex effusione suorum sanguinum digni Martyres consecrati sunt. Tunc sanctissimum Dei Lucianum cum ira & indignatione taliter allocuti sunt dicentes: Tune es ille, qui maleficiis tuis seducis populum, vt sacratissimis diis non immolent, & vt inuictissimorum Principum decreta contemnant? S. Lucianus respondit: Ego maleficus non sum, sed beneficiis eruditus supernis, Christi populo viam veritatis ostendo, [S. Lucianus intrepide persecutoribus respondet.] & Dominum meum Iesum Christum, qui facturæ suæ pio semper dominatur affectu, quomodo inoffenso pede sequi debeant, innotesco, vt ad lucem euocati supernam a suis tenebris eruantur; & cognoscentes Dei filium ad terras pro ipsorum redemptione venisse, superstitiosam idolorum sectam spernentes, ipsi soli ceruicem cordis inclinent, qui pro omnium salute voluit crucifigi.

[10] Ad hæc respondentes ministri dixerunt: Quomodo tu Deum pronuntias, quem asseris crucifixum? S. Lucianus respondit: Licet enim vestra infidelitas & aures idolorum surdæ & pollutæ superni & clementissimi Regis audire non mereantur arcanum; tamen propter adstantem multitudinem vulgi, breuiter dicam quomodo & Deus est ante secula, & vetus homo voluit in fine temporis crucifigi. Deus Pater ingenitus, [Mysterium Trinitatis & Incarnationis explicat.] Deus Filius a solo Patre genitus, Deus Spiritus sanctus procedens a Patre & Filio, tres personæ, sed vna substantia, qui nec initium habuit, nec æui poterit fine concludi, cum omnia quæ videntur, & quæ non videntur, ipsius sapientia constet esse fundata; humanis misertus excessibus, sanctam Virginem, de qua in fine seculorum nasci dignatus est, elegit, vt inuisibilis permanens in suis, visibilis fieri dignaretur in nostris, factus obediens Patri vsque ad mortem, mortem autem crucis: & Deus impassibilis manens, homo, quem assumpserat, crucis patibulum pro omnibus sustineret, vt vbi erat culpa grauior, ibi esset gratia maior. Nisi enim filius Dei, hominis etiam filius fieri dignaretur, nec peccatores ad veniam, nec miseri transirent ad Superos.

[Annotatum]

a Imo Millius; de quo & Thara amne diximus ad priorem vitam.

CAPVT III.
Occiditur, sepelitur, clarescit miraculis.

[11] Hæc & multa alia Luciano beatissimo prosequente, milites magis magisque furoris stimulis vrebantur, & respondentes dixerunt: iam enim te senectutis inuitauerat tempus, vt ab infantilibus vanitatibus resipiscere debuisses. [De nomine & genere interrogatus respondet.] Sed quoniam & vanitas te nimia obsidet, & ad mortem superflua inuitat loquacitas, nomen nobis tuum conditionemque declara. S. Lucianus respondit: A carnalibus parentibus vocatus sum Lucius, sed in regeneratione sacræ vndæ baptismatis Lucianus sacro Sacerdotis vocatus ore cognoscor. Conditionis vero cuius sim lucide patet, cum mihi nihil aliud sit, quam secundum beatum Apostolum & Christo viuere, & pro ipso lucrum mori. Consepultus enim sum illi in fonte baptismatis, & ipsius sequor vestigia, cuius sum sanguine reformatus. [Phil. 1. 21.] Tunc milites respondentes dixerunt: Hoc est quod locuti sumus, quia seductor es, & deorum contumax comprobaris: quando & vana quæque loqui non cessas, & tuæ nescis fessæ succurrere senectuti. S. Lucianus respondit: Quod ego loquor, neque auribus percipitis, neque retinere mente valetis. Excæcauit enim vos infidelitas vestra, & Principem vestrum Iulianum sæuissimum, a quo directi estis, æterna cæcitas & caligo possidet tenebrarum.

[12] Milites itaque iniuriam Cæsaris impatienter ferentes, [Flagellatur.] apprehendentes eum & vinctis manibus ceciderunt. Cumque ab eis nimie flagellatus, & vinctus admodum teneretur, sanctus vir nec terrore concutitur, nec dolore corporis sui superatur, sed confisus in Domino, imbecillia senectutis membra iuuenili vigore sustentans, eodem vultu, eademque mente perdurans, Christi nomen viuaci voce confiteri non timuit dicens: Christum Dei filium & corde credo, & ore non cesso laudare. [Occiditur.] Tunc vnus ex militibus euaginato gladio, parata iam sancta ceruice, pretiosum caput abscidit.

[13] Cumque sancti viri cadauer iaceret exanime, videntibus militibus & vulgi multitudine, [Luce & voce cœlesti honoratur.] lux de cœlo super sanctum corpus emissa est, & vox pariter cum luce venit, dicens: Euge bone famule Luciane, qui pro me tuum sanguinem fundere non dubitasti in terris, cum Sanctis gratulare in astris: Veni ad præparatā tibi in cælestibus mansionem. Veni cum palma Martyrij, accipe promissa quæ nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec cor comprehendere valet humanum, & confratrum tuorum Martyrum consortio perfruere beatorum. Hoc autem factum est diei hora quasi tertia in monte, quem supra memorauimus, tertio ab vrbe miliario.

[14] Dei autem facto consilio qui Sanctos suos cum mensura probat, [Caput præcisum manibus gestat ad 2. miliaria.] & sine mensura glorificat, recedentibus a loco ministris nequam, erigens se sancti viri corpus exanime, apprehendensque manu propria sanctum caput abscissum, stabili gressu Domini misericordia suffragante, mirum in modum acsi viuens in corpore iter suum carpere plantis firmissimis cœpit. Portansque eum a monte quasi millibus tribus, Taræ transposito vado, peruenit ad locum quem vir sanctus funeri tradendum elegerat, vno a predicta vrbe miliario distans, in agello publico, ibique cum palma victoriæ Sanctus requieuit in pace.

[15] Viri itaque loci illius qui Beatissimi fuerant admonitione conuersi, venerunt deuotissime cum aromatibus, [Sepelitur a Christianis.] & sanctum linteaminibus mundis obuoluents cadauer, sepelierunt illud in monumento nouo, in quo nondum positus quisquam fuisse videbatur. In quo loco si deuotus petitor veniens, S. Lucianum pro peccatis suis pura mente intercessorem precatus fuerit, sine dubio quidquid postulauerit obtinebit. [Suauis odor in loco sepulturæ.] Cumque sanctum corpus viri misericordiæ reconderent, apertæ sunt nares eorum, senseruntque aromata Angelorum, qui a Domino ob sancti viri exequias fuerant destinati. Dixeruntque viri ad inuicem: Quidnam sibi vult hoc esse? Odorem talem nostræ numquam nares senserunt. Sicque sumus repleti, vt nihil nobis vltra boni deesse credamus. Quanto autem amplius loquebantur, tanto eos amplius odor reficiebat diuinus. Tunc prostrati in terram, cum magno timore & cordis deuotione clamabant dicentes: [Conuertuntur 500. antea supra 30000.] Credimus te Christum Dei Filium cum Patre & Spiritu sancto regnare in cœlis, sicut a sancto Martyre tuo Luciano didicimus. Et conuersi sunt eadem hora quasi quingenti viri, gratias agentes Deo. Iam enim conuersi fuerant per S. Lucianum in Galliis amplius quam triginta millia virorum, exceptis paruulis & mulieribus.

[16] Ædificauerunt autem in eodem loco templum nouum, [Illustratur miraculis.] vbi Domino cooperante misericordiam Dei per S. Luciani merita consequitur omnis qui eius meritis se crediderit exaudiri. Ægri veniunt & sanantur, cæci illuminantur, claudi recuperantur, vexati a dæmonio liberantur, & fidelium exaudiuntur vota precantium. Digne sibi talem Dominus Martyrem approbauit, qui pro eius nomine passionis non timuit subire martyrium. O beatum virum, castum, sanctum, pudicum, verecundum, cuius exemplo populi conuertuntur ad fidem, cuius de meritis Angeli gratulantur in cœlis, cuius tactu confortantur infirmi, cuius meritis delictorum sarcina leuiatur: quem cunctus populus festina deuotione concelebrat, quem terrarum Principes pronis adorant ceruicibus. Ille iam choris admixtus Angelicis niueo candore resplendet. Ille cum Apostolis palmam assumpsit martyrij. Ecce eius hodie solemnia celebramus, qui dum a nobis annua festiuitate veneratur in terris, a Domino magnificatur in cœlis. Sit tibi Deus Pater laus, sit tibi Deus Fili gloria, sit tibi Deus Spiritus summa potestas, qui sanctum Martyrem tuum Lucianum ita glorificare dignatus es, qui viuis, dominaris, & regnas, ex tunc & nunc & per infinita seculorum secula, Amen.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Lucian von Beauvais

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Lucian von Beauvais

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: