Ökumenisches Heiligenlexikon

DE VEN. PATRE LVDOVICO BLOSIO ABBATE LÆTIENSI, IN BELGIO.


An. Chr. MDLXVI.

[Praefatio]

Ludouicus Blosius, Abbas Laetiensis in Belgio (Ven.)

Ex Prolegom. Lætiensivm.

§. I. Ludouici Blosij vita cur hic edita.

[1] Etsi eorum tantum Acta Sanctorum vulgare hic constituerim, quorum sanctitas vel publica Ecclesiæ auctoritate confirmata, arisq; consecrata, vel antiqua populorum pietate celebrata sit; tamen virū venerabilem D. Ludouicum Blosium, nullo quidem adhuc publico cultu, sed vitæ innocentißimæ laude, [Cur Blosij hic vita edatur.] late celebrem, præterire hoc loco nec potui nec debui, ne ingratitudinis accerserer: cum & Societatē nostrā in ipsis suis incunabulis benigno patrocinio fouerit Blosius, & successorum par adhuc constiterit in nostrum Ordinem beneuolentia; ac præsertim Antonij VVinghij quarti a Blosio Lætiensium Abbatis, de quo fuse in Prolegomenis actum. Accedebat, quod cum Blosij lucubrationum immensus vbique fructus exstiterit, gratum fore Lectoribus existimarem, eius quoque mores ac vitam nosse, cuius ita libri probarentur.

[2] Vitam vero hanc ex monasterij Lætiensis archiuis, & aliis documentis, ac testibus fide dignis concinnauit quidam ex Ordine S. Benedicti sacræ Theologiæ Doctor. [A quo scripta.] Sed cum eam Lætiensibus obtulisset, priusquam ederetur in lucem, ordinem rerum narratarum ac stylum ij, præsertim vero VVingius Abbas (vt erat acerrimi iudicij) varie mutarunt, vt alia videri iam vita posset: quare & nomen reticendum Auctoris illius prioris, ipsimet, Lætiensibus, ac nobis, aliisq; amicis visum.

[3] Ea vita edita primum est cum Blosij operibus, quæ anno MD CXXXII. eruditis scholiis a se illustrata, nouoq; ordine digesta, eleganter excudenda curarunt Lætienses, cum amplißima trium nobilium Academiarū Coloniensis, [Operum Blosij editio vltima.] Ingolstadiensis, Duacensis approbatione. Addiderunt plurima illustrium hominum ac doctrina clarorum de vita & scriptis Blosij elogia, quæ hic prætermittimus: tum varia Prolegomena de Blosij operibus auctis ornatisq;; quorum tertium articulum, qui catalogum eorumdem operum chronologicum continet, huc transscripsimus, quoniam ad vitam quoque videtur pertinere. Biennio post edidit Gallice Stephanus Binettus noster librum de præcipuis fundatoribus religiosorum Ordinum, quorum imagines in choro Ecclesiæ Lætiensis cernuntur, atque in iis Blosium quoque memorat, non noui Ordinis auctorem, sed antiqui monasterij reformatorem; profiteturq; in dedicatoria triplicis se generis Sanctos Lætiis vidisse, [Lætiensis monasterij commendatio.] mortuos, in reliquiis; pictos, in tabulis; viuos, ipsos scilicet Religiosos & Abbatem VVingium; horum tamen laudatione sibi ab ipsis interdictum. Sed nec omnino potuit nihil dicere, & vt taceret ipse ceteriq; scriptores, siluæ ac colles vicini loquerentur, qui ab eorum sanctimonia exultare quodammodo, vt illæ ad transitum filiorum Dei Arabicæ cautes, videntur.

§. II. Scripta Blosij. ex Lætiensium Prolegomen.

[4] Lectori non ingratum fore credidimus, si hoc loco ipsum temporum ordinem, ac quasi natales scriptorum Blosianorum annos præmitteremus. Illud eo fecimus libentius, quod Iacobus Froius noster (qui primus opera omnia Blosij in vno volumine iuncta edidit) etsi eumdem ordinem secutum se fuisse existimet (prout videre licet in eius Præfatione) non tamen per omnia eum est assecutus. [Opera Blosij ordine annorum, quo edita sunt.] quod saltem in Conclaui animæ fidelis patet: cui locum tribuit longe ante Psychagogiam; cum Blosius ipse in Epistola, quæ est sub finem Conclauis, suadeat illi cui scribit, vt Psychagogiam in manus sumat, quam dicit se superioribus annis collegisse ex Sanctis Augustino & Gregorio.

[5] Et quidem etiamsi Blosius primo omnium in adolescentia sua Comparationem Regis & Monachi ex Græco D. Chrysostomi Latinam fecerit, nos tamen (quod eius opusculi non tam auctor fuerit quam interpres) cum Arnoldo Wion, Antonio Posseuino, [1527. Comparatio Regis & monachi, versa.] & aliis, primum eius fetum seu opus numerabimus Speculum Monachorum, quod edidit Blosius sub nomine Dacryani Abbatis (qui non est alius a Blosio, vt Articulo VI. & VII. eorumdem Prolegomenon solidis argumentis demonstratur) excudente Bartholomæo Grauio Louanij in 4. anno 1538. [1538. Speculum monachorum.] qui erat octauus circiter Abbatialis præfecturæ. Idem Speculum secundo recudi curauit ab eodem Grauio anno 1549. in 8. adiecitque Epistolam duodecim Documentorum sub eodem nomine Dacryani, [Epistola 12. Documentorum.] cum breuibus Appendicibus ad singula Documenta: quas Appendices fusiores postea reddidit, & Documentis iisdem iterum subiunxit in Enchiridio paruulorum; præmissa insuper præfatiuncula, quæ in secunda Speculi editione deest: & Documenta variatis subinde verbis, aliter in vna quam in altera editione apparent. Subiecit huic Editioni secundæ Rhythmicam salutationē ad Iesum & Mariam: eidemque præfixum est priuilegium Cæsaris, datum anno 1538. in quo dicitur hoc Speculum a Ruardo Tappero Louaniensis Academiæ Cancellario visitatum & permissum.

[6] [1539. Canon vitæ spiritualis.] Canonem vitæ spiritualis scripsit anno 1539. vt videre est in eius Præfatione ad Cardinalē Quignoniū. Eumdem Canonem, adiectis Epitome Vitæ Christi ex quatuor Euāgeliis, Cimeliarchio piarū precularū, Medulla Psalmodiæ, & Officio breui Horarum de Iesu & Maria, iterum edidit (sed sub titulo Paradisi animæ fidelis) anno 1540. per Guilielmū Montanū Antuerpiæ in 8. Ruardo Tappero & aliis Theologis approbantibus. Seorsim deinde Canon vitæ spiritualis auctus & expolitus anno 1549. in 8. [1540. Paradisus animæ fidelis.] prodiit Louanij apud Grauium, adiecto ad calcem Iubilo amantis animæ. Huic editioni præfigitur aliud Cæsaris priuilegium anni 1549. quo dicitur tam Canonem istum quam sequentes quatuor libellos, Cimeliarchion scilicet, Enchiridion, Psychagogiam ac Collyrium ab eodem Ruardo Tappero visitatos esse & approbatos. Hanc Canonis editionem iterauit in 12. Wolfangus Ederus Ingolstadij, anno 1585. addiditque Endologias, Preces, & Meditationes ad septem dies hebdomadæ accommodatas.

[7] Cimeliarchion valde diuersum a priori in lucem emisit Blosius, excudente Grauio anno 1549. in 8. [1549. Cimeliarchion.] Reiectis enim in alium librum, quem post scripsit, & pias Preculas inscripsit, plerisque primæ editionis Endologiis, alias nouas Endologias ac deuotas Orationes substituit, & sub finem ante Precationem ad Iesum Psalmum CXVIII. interseruit, diuisum in XXII. octonarios, tamquam XXII. vt ait, breues Psalmos: quem etsi nos in nostra editione, Iacobum Froium secuti, vt satis notum, omisimus; epigraphen tamen Psalmo a Blosio præfixam Lectori exhibere voluimus; quia pia est, & ab iis qui Psalmum illum toties in Officio diuino recitant serio expendenda. Est igitur hæc: Psalmodia miræ suauitatis miræque virtutis, in cuius singulis pæne versibus anima fidelis verba sua amanter ad Deum dirigit, & gratum miscet cum eo colloquium, per legem, mandata, præcepta, testimonia, vias, iustificationes, iudicia, eloquia, & similes dictiones, quæ in ipsa Psalmodia frequenter repetuntur, vt intelligatur lex dilectionis, & amabilis Dei voluntas. In fine huius Cimelarchij, sic innouati, ita loquitur Auctor: Hic finem Cimeliarchio Precularum piarum imponimus. Statuimus enim, si Deus concesserit, breui scribere Enchiridion paruulorum, in cuius calce etiam [Page 431]Precationes & Doxologias aliquas adiiciemus.

[8] Enchiridion paruulorum eo ipso anno 1549. quo promisit, præstitit & publicauit per Grauium in 8. libris duobus: quorū prior habet Epistolam XII. Documentorum, [Enchiridiō paruulorū.] sub nomine Dacryani, nonnihil variatis verbis a prima editione, cum vberrimis & deuotissimis Appendicibus: posterior præcipue versatur in præparatione ad felicem mortem. Huic editioni in fine addita fuit a Blosio hæc cōclusio opusculi: Qui precandi laudandique Deum studio impensius delectatur, si ei ista minus sufficiunt, habet totum Psalterium Dauidicum, habet & alias Orationes atque Doxologias eximias a Patribus conscriptas. His immorari poterit secundum gratiam sibi cælitus concessam. Nos quoque nuper edidimus Cimeliarchion piarum precularum: in cuius calce posuimus precationem vnam ad Iesum singulariter vtilem his qui ad profectum virtutum contendunt, & huic subiecimus alteram continentem Commendationes quotidianas. Quam conclusionem quia in posterioribus editionibus Auctor sustulit, & in editione Froij ac sequentibus desideratur, nos in textu reponendam non iudicauimus.

[9] Prodiit eodem anno 1549. Psychagogia ex sanctis Patribus collecta, excudente Bartholomæo Grauio Louanij in 8. [Psychagogia.] hanc post in 12. impressit vidua Martini Nutij anno 1560.

[10] Collyrium hæreticorum paullo post euulgauit Blosius, & excudit Grauius anno 1549. in 8. in cuius præfatiuncula aliquot a se editos libellos enumerat, [Collyrium hæreticorū.] his verbis: Edidimus autem ista: In adolescentia vertimus e Græco libellū Diui Ioannis Chrysostomi, in quo Rex cum vero Monacho comparatur. Postea diuersis temporibus scripsimus Canonem vitæ spiritualis, Cimeliarchion precularum, Enchiridion paruulorum, Psychagogiam ex Augustino & Gregorio beatissimis Pōtificibus collectam, ac postremo istud Collyrium. Que Opuscula nostra incompta & inuenusta vt in æternam gloriam Dei cedant, vehementer optamus: atque ea iudicio Ecclesiæ Apostolicæ, correctionique Patrum orthodoxorum libenter submittimus.

[11] Adiuncta Collyrio tunc fuit Comparatio Regis & Monachi, quam ex Græco D. Chrysostomi Latine reddiderat D. Blosius adolescens anno 1527. Nicolai Clenardi Græcæ linguæ peritissimi litteris eruditus. Dedicauit eam nobili adolescenti Ioanni Molembasio, quicum in studiorum curriculo adoleuerat. De hoc Collyrio (vt de aliis Controuersiarum Fidei a Blosio feliciter ac fortiter pertractatarum argumentis) obseruationem nostram inueniet Lector ad Sectionem decimam, quæ Defensio Fidei inscribitur.

[12] Sacellum animæ fidelis circa annum Christi 1549. [Sacellum anima fidelis.] lucem aspexit. Complectitur autem Tabellam spiritualem, Preculas pias, huc ex prima Cimeliarchij editione (vt superius diximus) translatas, Endologias ad Iesum & Mariam, Dicta quorumdam Patrum vere aurea, & Medullam Psalmodiæ. Hanc Medullam Psalmodiæ prius in Paradiso animæ euulgatam sub Græco titulo Myelodochij, post nonnihil a Blosio immutatam, & huic Sacello dedicatam, tandem ad veterem sedem Paradisi animæ fidelis reuocauimus.

[13] Institutionem spiritualem conscriptam esse a Blosio anno 1551. constat ex Epistola præfixa ad Florentium de Monte: [1551. Institutio spiritualis.] quam obseruet Lector plenam esse zeli pietatis & doctrinæ Blosianæ contra deprauatos mores hominum indeuotorum, & impudentem peruicaciam hæreticorum. Coniuncta est Institutioni Appendix ex Ioanne Thaulero & aliis: item Exercitium piarum precationum cum Endologiis: Apologia etiam pro Ioanne Thaulero contra Eckium, laudata a Cardinale Bellarmino libro de Scriptoribus Ecclesiasticis, & ab Antonio Posseuino in Apparatu, dum agūt de Ioanne Thaulero. Excusa fuerunt hæc omnia iunctim Louanij ab Antonio Maria Bergagne in 8. anno 1553. visa prius & admissa a Petro Curtio Pastore S. Petri, post Brugensium Episcopo.

[14] Breuis regula Tironis spiritualis impressa est cum Institutione præcedenti anno 1553. [1553. Regula Tironis.] & iterum separatim in 16. ab eodem Bergagne anno 1555. additis Piis aliquot exercitiis, & XIII. Præceptiunculis; approbante eodem Petro Curtio.

[15] Consolatio pusillanimium, quæ est vera panacea curandis omnibus animorum afflictorum & desolatarum conscientiarum ægritudinibus, [1555. Consolatio pusillanimium.] prodiit apud Martinum Nutium anno 1555. in 12. addita est Consolationi Paraclesis ex Scripturis desumpta: quam ex Paradiso huc Blosius ipse transtulit. Consolatio iterum excusa est anno 1559. eadem forma apud Martini Nutij viduam.

[16] Margaritum spirituale in lucem exiit Louanij in 8. per Ioannem Waem anno 1555. continet vero Epitomen Vitæ Christi ex quatuor Euangeliis, [Margaritum spirituale.] longe copiosiorem ea quam in Paradiso ante collocauerat Blosius; Explicationem Dominicæ Passionis fere ex Thaulero collectam; Farraginem vtilissimarum institutionum; Articulos Vitæ Christi; Igniariolum diuini amoris; Exercitiola quædam diuinarum precationum; sex Psalmos miræ suauitatis & virtutis.

[17] Conclaue animæ fidelis (in quo reperiet Lector Speculum spirituale, Monile spirituale, [1558. Conclaue animæ fidelis.] Coronam spiritualem, Scriniolum spirituale) prodiit Antuerpiæ anno 1558. Rursum ibidem anno 1564. apud viduam Martini Nutij in 12.

[18] Faculam illuminandis hæreticis & ab errore reuocandis prætulit, [1562. Facula.] & extremo partu quadriennio ante mortem in lucem protulit Blosius anno 1562. edente Petro Zangrio Louanij in 12.

[19] Ecce tibi, pie Lector, per annos XXIV. fecunditatem egregiam Ludouici Blosij Abbatis nostri: qui licet tum publicis Ecclesiæ & patriæ rebus, tum priuatis nostri monasterij in meliorem formam restituendi curis, tum aliis impedimentis distractus esset, tam varia nihilominus in animarum vtilitatem Opuscula, seu ascetica, seu polemica, Deo inspirante & adspirante, euulgauit. Hæc Opuscula seorsim suis temporibus edita, veluti membra disiecta in vnum corpus collegit primus omnium Blosij Operum in vno volumine iunctorum euulgator Iacobus Froius, Confrater noster, [Blosij opera simul omnia edita.] Blosij discipulus, qui semper a nobis cum gratæ memoriæ commendatione nominandus est, quique deinde Hasnoniensium Abbas fuit. Nec edidit tantum, sed & variis Capitum argumentis ac notulis aliisque ornamētis illustrauit, vt in sua Præfatione testatur. Impressit autem Louanij Ioannes Bogardus anno 1568. in folio, biennio post pium Auctoris ab hac vita transitum, approbante Laurentio Metzio S. Theologiæ Licentiato, eo qui deinde Siluaducensis Episcopus fuit. Postea Coloniæ anno 1572. & 1589. apud heredes Materni Cholini iterum in folio eadem Blosij Opera prodierunt. Rursum in 4. ibidem apud Bernardum Gualterum anno 1606. 1615. 1618. & 1625. Denuo in 4. 1622. Parisiis apud Societatem minimam. Denique Augustæ Vindelicorum 1626. tomulis quinque in 12. apud Andream Apergerium, edente & recensente Romano Hay Ordinis nostri in Sueuia monacho.

[20] Habent & istam laudem hæc Opera, quod variis variarum gentium linguis, Germanica, Belgica, [Plurimis linguis versa.] Hispanica, Italica, Gallica, Anglica, translata sint. Vnde facile patet, quanto omnium gentium applausu ac fructu sint excepta. Quid? quod annis paucis sexies ac sæpius sermone Hispanico recusa sunt? Neque intra Europam aut feruor hic ea legendi stetit, aut fructus. In ipsas Indiarum Prouincias nauigauit. Illuc enim, vt viri cuiusdam venerabilis, ex nostri Ordinis Hispaniensi Congregatione, grauissimo testimonio didicimus, frequentissima Blosianorum Operum exemplaria transmissa sunt: numquam tot tamen, vt ardentissimam fidelium deuotionem satiarent.

VITA.

Ludouicus Blosius, Abbas Laetiensis in Belgio (Ven.)

Avct. Monacho Benedictino.

PRÆFATIO AVCTORIS.

Reuerendis in Christo Patribus ac Dominis religiosissimis,
sub Regula S. P. Benedicti Deo famulantibus,
eiusdem Regulæ professor perpetuam felicitatem.

[1] [Occasio vitæ huius scribendæ.] Cvm ab exordio religiosæ conuersationis meæ, adeoque ab ipso tirocinio in Ordine S.P.N. Benedicti plurimum spiritualis alimenti hausissem ex scriptis Asceticis venerabilis Patris Ludouici Blosij, magno incensus fui desiderio eius vitam & res præclare gestas propius ac penitius cognoscendi. Neque enim dubitabam, quin eximia totius vitæ eius actio, & quasi rediuiua forma, acriores mihi ad virtutem stimulos adderet, cui vel muta præcepta, & adumbrata scriptis imago tantum amoris adhuc tironi instillasset. Inita itaque cum Lætiensibus Monachis familiaritate, nihil habui antiquius, quam vt a religiosissimis illis Patribus de venerabilis Blosij moribus ac sancta conuersatione inquirerem: quæ postquam summa cum animi mei voluptate cognoui, primum mirari cœpi, tam præclaras eximij huius Patris actiones, tamdiu nimia prope filiorum modestia occultatas: tum vero enitendum mihi putaui pro viribus, vt abrupto inutili eorum silentio, tantum Ordinis nostri ac Belgij decus merita gestorum laude claresceret: non satis arbitratus eius dignam memoriam ab interitu & obliuione vindicari, siue scriptis libris, pietate ac diuino spiritu refertis, qui passim circumferuntur, ac piorum teruntur manibus; siue insigni illo elogio, quod, exhibito a Letiensibus argumento, Aubertus Miræus adornauit; nisi etiam historica vite sanctioris narratio accederet, cum publico bono, tum priuato emolumento eorum qui haustis a librorum eius lectione salutaribus documentis, plus animi & vigoris ad imitandum conciperent, inspectis in Auctore ipso virtutum exemplis. [In Elog. Belgic.] Tardius enim multo animos hominum hauste auribus præceptiones solent permouere, quam quæ oculis ipsis conspecta sunt exempla.

[2] Quapropter constitui, que ex variis Lætiensis Monasterij scriptis, & fida relatione seniorum Patrum (quorum nonnulli ipsius Blosij fuere alumni) aliisque veracibus testimoniis, ac monumentis certissimis didici, in vnum colligere, [Vnde hauserit Auctor quæ scribit.] & publico dare: sperans non ingratum hunc meum laborem iis fore, qui piissimi huius viri instructionibus, magno spiritualis profectus incremento, perfruentur. Et quamuis indecorum videri possit, vt infimus & imperfectissimus Monachus summi & perfectissimi exemplar, non satis dignis coloribus adumbratum, palam omnibus spectandum exhibeat; spero tamen huic meæ contentioni ac studio facile ignoscendum, tum ab iis censoribus qui puriore oculo alienas actiones iudicant; tum præsertim a Deo, qui non tam opus ipsum, quam sincerum, quo suscipitur, affectum solet intueri. Neque aspernabitur, vti confido, conatum hunc meum, sed pro sua benignitate efficiet potius, vt cupidis religiosæ perfectionis, & Blosianæ virtutis æmulis, non inutilis ingratusve reddatur.

[3] Hanc autem opellam meam, venerandi Patres ac Domini, vobis potissimum inscripsi, quo maiorem in mentibus vestris orexim excitarem, ad gustanda, & idemtidem ruminanda pia venerabilis Blosij scripta; quæ in assequendo propius Regulæ nostre spiritu, ceteris, quæ hactenus prodiere in eamdem Regulam, lucubrationibus, peritissimorum eiusdem Interpretum iudicio, longe antecellunt. Vos vero etiam atque etiam rogo, vt quidquid affectus meus non tam lambendo perpoliuit, quam parturiendo effudit, id pari candore æqui bonique consulere, & apud Deum mei memores esse dignemini.

CAPVT I. Blosij Ortus, Patria, Parentes.

[4] Natvs est Ludouicus Blosius ex antiqua & illustri Blosiorum & Barbansoniorum stirpe, [Blosij patria, genus, parentes.] Pontifice Maximo Iulio II. Maximiliano I. Imperatore, anno Domini MDVI. ineunte Octobri, in eo Prouinciæ Leodiensis pago, qui non procul ab Hannoniæ oppido Bellomonte situs, Donum-Stephani, vernacule Donstienne appellatur, castro maternæ ditionis. Blosianæ porro familiæ stēma (quod vulgo de Blois) ab illustrissimis Maioribus, Blesensibus videlicet & Campaniæ Comitibus, Gallia vniuersa & vtraque Britannia nominatissimis, genus longo ordine deducit. Barbansonia autem domus, & excellentissimos Principes numerat, & inter principes domos in Belgica Nobilitate censetur. Ex hoc vtrimque perillustri sanguine Ludouicus patrem habuit Adrianum Blosium, Gerardi Blosij Iumignij Toparchæ ex Margarita Hennin filium, Iumignij quoque & Warelarum insuper Toparcham: qui Philippo Austriaco Regi Hispaniarum eius nominis primo, ac Belgicarum Prouinciarum Principi a Consiliis simul & Cubiculis fuit: matrem Catharinam Barbansoniam Ioannis Barbansonij filiam, & pagi Donstienne, Ludouici natalibus magis exinde nobilitati, heredem ac Dominam. His parentibus, non minus virtutis gloria quam generis splendore claris, ortus Blosius, ad omnem domesticæ pietatis exercitationem a teneris vnguiculis educatus est.

[5] Ex eodem lectissimorum coniugum parentum suorum thoro habuit Ludouicus fratres germanos quinque, Guilielmum, Carolum, Richardum, Adrianum, [Fratres ac sorores.] Gerardum: sorores quatuor, Margaritam nempe & Antoniam a Andanenses ad Mosam, Franciscam ac Catharinam b Monasterienses ad Sabim in agro Namurcensi Canonicas. Fratres domesticæ nobilitatis gloriam, tum bellica armorum laude, tum fide erga Principes inconcussa, tum officiis in Rep. præclare obitis, illustriorem reddiderunt. Guilielmus natu primus Serenissimæ Hungarorum Regine Mariæ Austriacæ, Belgij pro fratre suo Carolo Cæsare Gubernatrici, a Consiliis & domesticis officiis fuit, ac Regij stabuli Prefectus; Adrianus, & militares ordines duxit; & Auesnas primum, deinde etiam Carolomontem, Richardus Bellomontem, limitanea Gallis Belgij oppida, insigni in Principem fide gubernarunt. Atque Adriani quidem proprium illud decus memoratur, cum sæpe cum hostibus congressus sit, numquam eum pedem retulisse, sed semper eis terrori fuisse; suis militibus ita carum, vt passim Patrem appellarent. Carolus Leodij in celebri D. Lamberti Ecclesia Canonicus, & ad D. Martini Præpositus fuit. Richardus aulæ & mundanarum curarum pertæsus, abdicatis honoribus, priuatus Lætiis apud fratrem extremos vitæ annos religiose exegit.

[6] Ludouicus vero, quam a Maioribus generis claritatem acceperat, eam calcato mundi fastu per humiles & abiectas Christi consiliorum vias ambulando, vitæ innocentia, cælestium rerum meditatione, Religiosorum statutorum obseruantia, asceticorum librorum pietatem atque eruditionem spirantium elucubratione, præclaro denique virtutum splendore, & filiorum sanctorum spirituali stemmate, vt in toto vitæ decursu ostenditur, varie illustrauit. Fratribus etiam sororibusque ad vnicam & veram virtutis nobilitatē sequendam exemplo præiuit. Nam vt reliquos prætermittam, Francisca natu minima, sed virtutum æmulatione maxima, vt sanguine ita & animo germana Ludouici soror, fratrem suum spiritalis vitæ ac viæ patrē ducemque secuta, mundi pompis ac va19.12.2014em Iesu Christi canonicatu, humilitatem ac solitudinem prætulit, æterneque se virginitati consecrauit. Vt vero fratris sui piis adhortationibus tanto opportunius liberiusque frui posset, quanto a turba semotior esset, facultatem petiit & impetrauit, vt sibi liceret in cubiculo Lætiensis castri (id aquis cinctum, & a Religiosorum claustro seiunctum, non procul ab ecclesia, belli temporibus securitati, pacis excipiendis hospitibus seruit) seorsim viuere, ibique ad finem vsque vitæ soli Deo, sub fratris sui directione, vacare. Quam solitudinem adeo tenere & arcte complexa est, vt decem totos annos, quibus fratri superuixit, alio pedem non extulerit, quam ad oratorium Lætiense, quotidianis precibus persoluendis, vbi cauendis oculorum ac mentis diuagationibus, pluteo vndequaque concluso (quem frater eius rei gratia erigendum curauerat) se continebat, Deumque precabatur. Hanc qui videret ab ore fratris & magistri pendentem discipulam, quod de sororibus Sanctorum c Nazianzeni, d Bernardi, Thomæ Aquinatis fraterna institutione ad pietatem formatis, accepimus, iucunda memoria recoleret, & vere felicē tali fratre Franciscam diceret, eamque vt olim S. Benedicto e Scholasticam, B. M. Guntardo primo Lætiensium Abbati f Hiltrudem; ita Ludouico spiritualem alumnam, & nobilissimarum virtutum heredem a Deo datam prædicaret.

[7] Hæc pauca ex multis de domo & sanguine Ludouici prætermittenda non videbantur. Quamuis enim laus veræ nobilitatis propria virtute comparetur, nec aliena gloria cuiusque felicitas aut magnitudo metienda sit; non parum tamen dignitatis Ludouico accedit, tum quod calcato sæcularis nobilitatis fastu, humilem in Religione, Christi exemplo, vitam elegit; tum quod fratribus sororibusque suis ad nobilitatem animi, præclaris virtutibus sectandam, qua doctrinæ monitis, qua vitæ exemplis facem præluxit.

[Annotata]

a De Andanensi, siue Andennensi Canonicarum collegio agemus XVII. Decemb. ad vitam S. Beggæ fundatricis.

b Monasterium hoc, quod nunc est nobilium Canonicarum, in honorem S. Petri ædificauit S. Amandus Traiectensis Episcopus, de quo VI. Februar.

c S. Gorgonia soror S. Gregorij Nazianzeni colitur IX. Decemb.

d De B. Humbelana sorore S. Bernardi agemus XXI. August.

e De S. Scholastica X. Februarij.

f De S. Hiltrude XXVII. Septemb./p>

CAPVT II. Educatio.
Apud Carolum Principem commoratio. Ad Religionem vocatio.

[8] Nobilitatem sanguinis a parentibus acceptam, egregia indole, ac præclara educatione multo Blosius reddidit illustriorem. Ornatus namque iis erat animi dotibus ac corporis, [Blosij suauis indoles.] quæ non stirpis dūtaxat splendori augendo, sed & sorti, ad quam diuinitus destinabatur, mirifice congruebant. Mores candidi & suaues, ingenium docile & ad diuinā humanamq; scientiam capessendam factum. Super omnia in eo eminebat lenitas quedam animi & mansuetudo, quam cum lacte matris imbibitā, vel potius e cælo haustam, in omnem deinceps vitam conseruauit. Quibus ille rebus id assequebatur, vt omnibus quibuscum familiariter ageret, carus acceptusque esset. Nemo erat qui pueri indolem propius inspiceret, qui non illustre aliquid de eo in posterum præsagiret.

[9] Domestice educationis apud parentes singularis ollicitudo & cura fuit, vt ad pietatem inprimis ab ipsa infantia instrueretur. Deinde vt ad honorum gradus ac titulos, quos ei perillustres spe ac voto designabāt, facilius posset pertingere, ad aulam Caroli Belgarum Dynastæ (qui deinde quintus eius nominis Romanorum Imperator fuit) proficisci iubent, [Ad Aulā mittitur.] vt sub tanti Principis tutela & fauore, pueris honorariis adscriptus, ad altiora munera aditum sibi paullatim aperiret. Commorantem in aula sua Carolus, præclara eius indole ac moribus placidissimis delectatus, insigni complexus est beneuolentia; quam reliqua omni deinde ætate retinuit, pietatis eius ac doctrinæ singularis præclara opinione mirifice auctam, quam & multis est argumentis testatus. Eum enim iam Abbatem factum sibi ab Eleemosynis esse iussit: eoque, cum dulcissimæ sanctitatis veneratione, [Carolo V. carus.] & familiariter in spiritualibus animæ negotiis vtebatur, & ad grauia Reip. negotia priuatim eum in consilium adhibebat, & libros eius asceticos libenter lectitabat, & illustriores Ecclesiasticæ dignitatis infulas offerebat. Gratiæ nempe omnis, qua apud Cæsarem prouecta iam ætate valuit plurimum, illo pueritiæ contubernio prima iacta sunt fundamenta.

[10] Teneram igitur ætatem Blosius in Aula Caroli Principis inter illustres ephebos transegit, illis artibus moribusque imbutus, quibus generosus quisque adolescens ad gloriam niti, & nobilium parentum expectationi respondere debet. At vero parentum cogitationes splendidas magis quam salubres de Ludouico, quem ex aulicæ fortunæ tirociniis in gloriam tanta nobilitate dignam abiturum sperabant, ad meliora consilia conuertit Deus; atque consuetis aulicæ iuuentuti exercitationibus, ac bellicis rudimentis occupato, hanc Crucis complectendæ, calcandi mundi, Religionis ineundæ, ad cælum adspirandi præclaram occasionem obiecit. Luculentam in capite plagam accepit, [Vulneratur.] incerto quidem casu, sed Dei prouidentia iam tunc omnia ad salutem Blosij multorumque aliorum disponente. Curando vulneri dum chirurgus artē manumque impendit, ferro hiatum pertentans, deprehendit plagam sanari non posse nisi per incisionem dilataretur. Qua de re cum Blosium monuisset, & vt id vellet ac pateretur facile persuasisset, ex eo sciscitatus est, qua figura vellet cicatricem induci. Volo, ait Ludouicus, Crucem Burgundicam. Ita factum fuit, non sine adstantiū atque ipsius adeo Blosij præsagio; qui per piam allusionem quodammodo de vitæ mutatione vaticinans, se hoc velut stigmate Crucis inustum in perpetuam Iesu Christi crucifixi seruitutē addicendū dixit: vt, qui per lusum iocumque Crucem acceperat, Crucem deinde suam sponte & ferio tolleret, [Hinc conuersionis occasio.] Christumque in cruce fixum sequeretur. Ex hoc sane velut nouæ vitæ symbolo sancta sua consilia auspicatus est, vanitatem cum pietate, & iugum diaboli cum iugo Christi commutandi. Mox enim ab hoc vulnere capitis curato, vitale cordis vulnus accepit; & gaudium mundi in tædium, honoris desiderium in fastidium, diuitiarum copia in nauseam versa est: cumque amarescerent illi terrenæ deliciæ, alias sibi in Religiosæ vitæ paradiso voluptates quærendas, & a Caroli castris ad Christi vexillum, Crucisque militiam, transeundum esse, Deo inspirante, decreuit. Felix omnino capitis vulnus in Blosio, quod pectus sanctis Dei consiliis aperuit. Honorum igitur opumque fluxarum, ac voluptatum contemptor, annum agens vitæ decimumquartum, spes & cogitationes suas ad sæculi fugam, & Religionis ingressum, ab aulica vita transtulit; vel in hac sua a teneris conuersione S. P. N. Benedicti imitator, qui (teste S. Gregorio Magno) ab ipso pueritie suæ tempore, quo temporaliter libere vti potuisset, despexit iam quasi aridum mundum cum flore; & eum quem quasi in ingressum mundi posuerat, retraxit pedem. [Præf. lib. 2. Dialog.]

CAPVT III. Tirocinium vitæ cœnobiticæ in monasterio Lætiensi:
eiusdemque monasterij descriptio.

[11] Cvm hæc nouæ ac spiritualis vitæ consilia diuinitus immissa cepisset Blosius, non diu, quod potissimum cœnobium ingrederetur, [Fit Lætiis monachus.] deliberauit: nam & parentum voluntate, & quod ob viciniam patriæ ei notius esset, Lætiense illico delegit, in quo sese nouus pugil religiosis institutis spirituali tirocinio erudiendum traderet. Nec vero in prima illa adolescentia aduertere potuit mores illius monasterij tunc minus religiose compositos; tum quia non est illi ætati propria illa prudentia, tum quia multa eiusmodi in meliorem partem ab externis vertuntur.

[12] Certe docuit optimus euentus, diuina Blosium manu in hac electione ductum fuisse, vt paullo post domesticis illius monasterij malis mederetur: quod deinde ab ipso Religiosæ vitæ exemplis, [Id monasterium post mire illustrauit.] & conditis præstantibus regularis disciplinæ Statutis, additis variis tam domui quam Ecclesiæ ornamentis, scriptis toto orbe euulgatis, ac postremo venerandi corporis illic depositi exuuiis, mirifice est illustratum. Huius Monasterij descriptionem, in gratiam multorum, qui forte de solo nomine illud nouerunt, & quia ad vitæ Blosianæ nonnullam illustrationem faciet, hac occasione hic proponere, nec iniucundum Lectori nec inutile fore putaui.

[13] Lætia ergo, vel Lescia antiquo vocabulo (quo etiam S. Bernardus Epist. 326. vsus est) vernacula Gallorum voce Liessies, [Eius situs:] quod lætitiam fere obsoleta vel corrupta nonnihil voce sonare videtur, aut lætitiæ sedem, quasi Liesse-icy diceretur; locus est in finibus Hannoniæ, agro Galliæ qui Theorascia dicitur, conterminus, Helpræ fluuio impositus, siluis fere in ambitu & colliculis in modum coronæ cinctus. Nongenti prope anni numerantur ab Heroicis illis Pipini Gallorum Regis temporibus, quando vir illustris Wibertus de Pictauia Comes, [fundatio:] Regi percarus, pertæsus inuidiæ, vt Annales Lætienses loquuntur, quæ contra eum in Aula Principis ardebat, Lætiensem illum locum, tamquam honorarium donatiuum ab eodem Rege postulauit, & impetrauit; in quem veluti portum ab aulica iactatione, tranquillitati priuatæ pietatique cōsulturus, cum dulcissima coniuge Ada nobilissimi Gallici stemmatis femina, & liberis familiaque, se subduceret. Ea caussa inibi monasterium religiosis viris S.P. Benedicti Regulam professis exstruxit, & S. Lamberti Tungrorum, seu Traiectensium Episcopi, a non ita pridem Martyrum corona donati nomine inscripsit & honoribus consecrauit. Hoc cœnobium, Wibertum cum illustrissima vxore Ada cōditorem; B.M. Guntardum Wiberti & Adæ filium, Abbatem primum; S. Hiltrudem Guntardi sororem, [1. Abbas.] dotatricem, iucundissima memoria sanctitatis, cum benedictione agnoscit, & cum gratiarum actione veneratur. Hæc est illa Hiltrudis Lætiensium Patrona, [Hiltrudis virgo sancte viuit.] quæ repudiatis Hugonis Burgundiæ Principis nuptiis, e parentum domo ad tempus profugit, & relicta ibidem sorore sua vnica, Berta nomine, quæ Hugoni nuberet, suam ipsa virginitatem illibatā Christo sponso, ab Episcopo Cameracensi rite velata, consecrauit. Quia vero virginibus latere tutissimum didicerat, solitudinis amore habitationi suæ delegit humilem cellulā Oratorio Religiosorum contiguam; in qua per annos septemdecim reclusa, diuinis officiis & sanctis contemplationibus cælestem vitam in terra duxit, & feruentibus fratris sui Guntardi sancti Abbatis adhortationibus desideria bonorum æternorum in semet accendit, donec vocante Sponso ad eum feliciter migrauit; Sanctorum catalogo Fastis Ecclesiasticis ad XXVII. Septembr. adscripta.

[14] Hoc fraternæ pietatis erga sororem exemplum, sicut olim a S.P.N. Benedicto & S. Scholastica acceptum, Guntardus in S. Hiltrude æmulatus est, ita nuper in Francisca Ludouicus (quod mox diximus) innouauit. Extant autem apud Lætienses non moritura sancte familiæ & de cœnobio a se fundato tam præclare meritæ monimenta. Nam sanctissimi parentes, pia & sancta donatione hereditaria, omnē possessionem suam, (Berta sine liberis defuncta) filiæ Hiltrudis fidei commiserunt; ea lege, vt post mortem ipsa ex testamento paterno Lætiense monasterium vltimis tabulis heredem scriberet. [Latias dotat.] Hoc testamentum illi ipsi parentes, Hiltrudi superstites, in filiæ sepulchro, non procul a cellula iam dicta, condi & asseruari voluerunt: quibus deinde vita functis, pientissimus filius Guntardus Abbas parentauit; seruata ad amussim vltima eorum voluntate, pietatem spirante, qua iusserant in ecclesiæ limine, seu porticu, sua corpora condi; tum quod se reputarent indignos, qui interius humarentur, tum quod sperarēt ea ratione se plus auxiliarium precum a transeuntibus & calcantibus fidelibus (monumento tacite admonente) obtenturos. Demum ipse B. Guntardus, sanctissime vita functus, religiosissimorum Fratrum manibus in medio Oratorij sepultus est. His incunabulis, his fundatoribus in Domino gloriatur Lætia natā se & educatam. Quæ deinde pia posteritatis diligentia sacro & inæstimabili Reliquiarum thesauro aucta atque ornata, non tam censuum aut fundorum amplitudine, vel dominiorum auctoritate, [Celebre nunc id monasterium.] vel substructionum pompa, quam parsimoniæ vectigalibus, disciplinæ regularis, & religiosæ hospitalitatis laudibus, commodissimis denique ad vsum vitæ monasticæ officinis & habitationibus (quarum omnium præcipuum splēdorem ac decus venerabili Blosio debet acceptum referre) inter celebres Hannoniæ Abbatias cōputatur.

[15] In hanc, Deo duce & auspice, ingressus Ludouicus annos natus XIV. & a R.D.Ægidio Gippo (qui tum Lætiensibus Abbas præerat) susceptus, [Blosius ab Ægid Gippo Abb.admittitur.] veterem hominem exuens, ac nouum induens, assumpto sacro Religionis habitu in tironem attonsus est Octobris die XXV. anno salutis XX. supra sesquimillesimum; & expleto Nouitiatus anno, solemne Religionis votum emisit.

[16] Erat quidem tunc Monasterij Lætiensis disciplina non parum labefactata: sed nimirum Gippus, vir ætate grauis, moribus laudabilis, statim vt Ludouicum vidit, & in eo pariter insignem illam cum bona educatione indolem, atque emicantes quosdā ex vultu & verbis inhabitantis iam tum Spiritus sancti, & feruentioris zeli igniculos obseruauit, velut Angelum a Deo destinatum complexus est: animo quasi præsagiens illum fore, qui aliquando labentem Monasterij disciplinā, quam ipse senio fractus restituere cum vellet non posset, post se clauum tenēs, erigeret & restauraret. Qua spe fretus, surculum illum in paradiso Lætiensi plantatum, & S.P.N. Benedicti habitu a se donatum D. Ioāni Meurissio, qui tunc probata virtute Monachus tironum Magister erat, [A Io. Meurissio instituitur.] peculiaris culturæ cura rigandum educandumq; commendauit. Sub hoc Magistro ea vitæ religiosæ Ludouicus fundamenta iecit, quæ deinceps in tantam, quantam describemus, virtutum molem assurrexerunt.

[Annotatum]

a An. DCXCVI.XVII. Septemb.

CAPVT IV. Post Tirocinium, studia litterarum in Academia Louaniensi.

[17] Cvm ab ipsis conuersionis exordiis toto animi impetu Blosius, gratia Dei singulariter adiuuante, [Virtutis studiosus.] & seruum suum ad opus, ad quod electus erat, sensim præparante, in omne religiosæ perfectionis studium incubuisset, e tirocinio prodiit, perfectam religiosarum virtutum in se formam exprimens; vnde iuuenes in æmulationem, seniores in admirationem, æquales in venerationem, omnes in sui amorem rapiebat. Quid? quod D. Meurissium, tirocinij sui Magistrum & Directorem, deinceps semper præconem habuit & laudatorem, cum fateretur in perfectionis stadio sese procul a Blosio anteuerti. De quo Meurissio non est hic silentio prætereundum, libenter ipsum sese suo tironi ac discipulo subdidisse; illoque Abbate constituto, Oeconomi ac deinde Prioris officio functum, in omnibus Abbati suo vsque ad annum MDLV. quo mortuus est, obtemperasse; atque adeo per XXV. totos annos discipulum sui tironis in schola spirituali, sicut de a B. Romano & S.P.N. Benedicto olim factum legimus, extitisse.

[18] In hoc etiam per triennium tirone tantam perfectionem considerans Abbas Ægidius, magna omnia & sibi de eo promittebat, & ab aliis, præsertim prouectioribus, narrati lætus audiebat. Interea nil de se sentiebat Blosius, nil de se statuebat, totum sese diuinæ prouidentiæ gubernandum committebat, ad omnia promptus & alacer seruiebat Lætiis Domino in lætitia & sanctitate, totum se diuinis rebus impēdens. Sed aberat magnum pietatis ornamentum & præsidium virtutis, eruditio. Quamobrem Ægidius Abbas pro sua prudentia iudicauit satius fore, si virtutem Blosius litterarum scientia ad multorum deinde vtilitatē perpoliret ornaretque. [Mittitur Louanium ad studia.] Eum igitur regulari disciplina probe initiatum, bonarum deinde litterarum ornamentis perficiendum, ex Lætiensi Monasterio ad Louaniensem Academiam ablegauit. Mater bonarum artium, & diuinæ atque humanæ sapientiæ Athenæum Louaniensis Academia inter plurimos & præstantissimos Theologiæ sacræ Magistros numerabat Ruardum Tapperum, & Ioannem Driedonem, & alios, quibus magno suo bono familiariter vsus est Blosius. Habebat etiam illis temporibus Louanium inter illustres Philologiæ ac humanæ litteraturæ Professores Nicolaum Clenardum, Hebrææ, Græcæ & Latinæ linguæ peritissimum: quo inprimis Magistro Blosius liberalibus artibus sese impendens, non mediocrem Hebraicæ, Græcæ, ac Latinæ linguæ scientiam assecutus est. Testātur hoc libelli varij, quibus titulos Græcos apposuit, vt videre est in Cimeliarchio, [Græcæ & Hebraicæ linguæ studet.] Endologiis, Doxologiis, Psychagogia, & aliis. Idem ostendunt in Monasterio & in templo sparsim appense inscriptiones Græca lingua, ex cognitione rara Grecarum litterarum depromptæ. Est etiam perpetuum monumentum progressus in Græcis litteris sub Clenardo Magistro, insignis illa translatio Opusculi aurei S. Ioannis Chrysostomi, quod inscribitur Comparatio Regis & Monachi: quam Louanij studiis litterarum incumbēs, anno ætatis vigesimo primo ex Græca Latinam reddidit. Extat illa inter Blosij Opera, dedicata generoso Adolescenti, quo tunc familiariter vtebatur, Ioanni de Lanoy Molembasio: quem deinde Carolus V. Imperator (cui a Cubiculis fuit, sicut & postea Philippo eius filio) in Ordinem Equitum Aurei velleris, ob eximiam vitæ integritatem generisque antiquam dignitatem, adscripsit anno MDXLV.

[19] Ne vero inter Academicas exercitationes & doctrinæ studia, pietatis studium, vt solet, intepesceret, aut aliqua sæcularis societatis contagione inficeretur; quidquid a litterarum gymnasio temporis supererat, id totum animi culture consecrabat. [Virtuti præcipue studet.] Proinde quos sanctiore vita Deo coniunctos animaduertebat, cum illis arctam inibat familiaritatem, ab illorum ore pendebat, illis se tractandum regendumque committebat, illam semper curam ducens antiquissimam, vt ex Academia ad Abbatiam sanctior potius quam doctior reuerteretur.

[20] Quid vero in omni illo Academico elegantiorum litterarum cursu Blosij adolescentis quæsiuerit labor & industria, & quid religiosis viris in Academia studiisque doctrinæ maxime spectandum sit, monita illa tanto post in Statutis data, de spiritu litterarias exercitationes conseruando, satis superque commonstrant; in quibus illud præclarum exstat, quo cauendum præcipit, ne scientia inflet, verbis istis memoria dignis: Sic permittimus Fratres pro tempore vel ætate dare operam politioribus litteris, vt tamen per illarum studium labem superbiæ & vanæ gloriæ in se non traiiciant, sed omnia ad honorem Dei pure referant. [Humilitas in studiis retinenda.] Alioquin præstat Monachos idiotas esse quam elegantes: vtilis satis est simplicitas, per quam melius conseruatur humilitas. Eodem spectat quod alibi præcipit: Si quis visus fuerit omnino ad vanitatem dare operam politioribus litteris, ac propter earum studium curam pietatis deserere, impediatur arceaturque a vana & damnabili occupatione. Sicut & illud, quo Magistrum litterarum (si forte pro iunioribus aut rudioribus earum scientia imbuendis morum Magistro addatur) his instruit verbis: Huiusmodi libros eis prælegat, ex quibus cum litterarum peritia vel pietatem discere, vel certe non discere vanitatem aut iniquitatē possint. Reddens deinde Statuti caussam; Nisi, inquit, iuuentus, quæ exercetur in litterarum studiis, freno timoris diuini contineatur, facile amore eloquentiæ correpta, illectaque dulcedine, curam pietatis deseret; & effecta veluti Ethnica, ac sine Deo, abibit in vitiorum præcipitium.

[21] Quam autem perfecte, quod aliis præscripsit, & tam sedulo commendatum voluit, assecutus sit ipse Blosius, pia doctaque eius Opuscula satis superque loquuntur. Et quidem, ex illo Christianæ submissionis spiritu profecta videtur illa styli moderatio, [Blosij stylus tersus, at modestus.] quam in Operibus eius aduertimus, in quibus etsi puram tersamque Latinitatem minime refugiat, ab elegantibus tamen & mollibus illis verborum quasi lenociniis abhorret. Nihil in eius lucubrationibus aut tumidum aut insolens, nihil quod sæculi vanitatem redoleat; que paucorum Scriptorum est gloria: vt in Canonis sui spiritualis Præfatione de se præclare non minus quam modeste dixerit, se aliquid dicere facunde nec posse si vellet, nec velle si posset.

[Annotatum]

a De S. Romano agemus XXII. Maij.

CAPVT V. In Abbatis sui Ægidij Gippi Coadiutorem assumitur.

[22] Mvltvm omnino debet Monasterium Lætiense Ægidio Gippo Abbati suo, vel eo nomine, quod Blosium in Coadiutorem, [Blosius fit Coadiutor Abbatis.] futurumque successorem suum, assumpserit. Impares enim humeros sentiens tantæ moli sustinendæ iam pæne decrepitus, veritusque ne minus idoneus sibi deinde substitueretur, tempori de creando successore cogitauit. Ideoque diuino, vt res docuit, instinctu, re cum Deo primum, deinde cum senioribus & melioribus Monachis collata, salutis anno MDXXVII. Blosium in socium auxiliatoremque sollicitudinis æque ac dignitatis adoptauit. Qua in adoptatione nemo dubitabit Dei spiritum interuenisse, qui considerare volet Blosium ætate infimum, vocatione fere postremum, necdum Sacerdotij dignitate initiatum, nullis cœnobij muniis perfunctum, rei ignarum & inuitum, ac studiorum caussa absentem, non ex Abbatis dumtaxat voto, sed Monachorum etiam suffragio ac voluntate, electū fuisse sui Abbatis Coadiutorem. Quantum vero iam tum a Prelatura omni Christianæ submissionis amantissimus Blosius abhorreret, & quam iustis momentis formidabilem illam animarum curam ponderaret, [A Prælatura abhorret.] litteræ ipsæ, quas ad tirocinij sui Magistrum D. Meurissium Louanio dedit, abunde testantur. Hic enim, discipulum olim suum, nuntio hoc mœroris pleno deiectum, etiam atque etiam suadendo hortandoque, ne præpostero humilitatis amore hanc sarcinam, Dei voluntate, tanto Lætiensis cœnobij bono, ceruici imponendam abiiceret aut detrectaret, in spem bonam erexerat. Sic vero in litteris suis Blosius loquitur, vt videas adolescentis animum senili prudentia, matura virtute, spiritu diuino plenissimum.

[23] Ludouicus humilis seruus Christi carissimo Confratri D. Ioanni Meurisse omne gaudium in cælo accipiendum. Bene fecisti, dilecte Dei, qui me filium tuum spiritualem, [Eius ad Meurissium litteræ.] quem anxium esse cognoueras, quātum per litteras fieri potuit, es consolatus. Ego, quod possum, tibi gratias ago: Deus autem gratiam reddere dignetur, nam hoc non possum. Carissime Frater, ego D. Abbati contradicere nec volo, nec possum, cui manum in professione dedi, in quem voluntatem meam omnem transtuli. Inutile Christi iumentum sum: quidquid oneris mihi imponetur, non remurmurabo: perferam, si possum; si non possum, succumbam sub onere. Melius erit cum obedientia sub pondere opprimi, quam sine obedientia Deum inimicum habere. Sed vtinam ministerium istud, ad quod destinor, nihil haberet in se molestiæ, præter onera, labores, angustias ac miserias! non solum non refugerem, sed etiam vehementer desiderarem ipsum, cum per hec cælum inuenirisciam. Ecce autem præter hæc periculis etiam est refertum; periculis, inquam, non corporis, sed animæ. Quid queso profuit fugisse sæculum, dum ad sæculum iterum redire compellor? Iure iam cum Dauid clamare debeo: Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt. [Psal. 24. 17] Augent interim dolorē pariter & metum, mores Monasterij, quos a Regula P.N. Benedicti, [Monasterium Lætiense minus tum disciplina florebat.] & breuiter ab omni religione multum alienos esse & audio, & ipse reipsa didici, cum isthic viuerem. Quis autem sum ego, vt illos corrigere possim? Sæpe quidem lacrymor, sæpe oro ante conspectum Domini, vt ipse suam Congregationem ad meliorem vitam & pœnitentiam conuertere dignetur. Sed mea peccata impediunt, quo minus exaudiri merear. Tuum igitur est, carissime Cōfrater, hac in parte diligentem te exhibere circa orationis studium, ne forte Deus multitudine (quod absit) peccatorum offensus, a Congregatione ista faciem suam penitus auertat. Sed hæc hactenus. Habes, dilectissime Frater, quid timeam, habes & quare timeam. Non ministerium recuso, sed propter ministerij periculum angor. Spero tamen quia Dominus meus Iesus Christus, qui cor contritum & humiliatum non despicit, mihi in omnibus aderit, & maxime si tu pro nobis assidue depreceris. Ipsi honor & gloria in secula sæculorum. Amen. Vale, & ora pro me Dominum. Louanij, pridie Kalendas Augusti, anno MDXXVII. Tuus humilis Confrater F. Ludouicus Blosius.

CAPVT VI. Reuocatur ex Academia. In Lætiensium Abbatem eligitur.

[24] Qvod pie prudenterque Blosius detrectauit, noluit pertinaciter excutere. Os enim Domini consulenti visum fuit, ad Dei gloriam, Lætiensium vtilitatem, multarum animarum salutem fore, si collū iugo Domini submitteret, & oblatos non quesitos honores, eosque magnis difficultatibus implexos, propter amorem Dei & obedientiæ obseruantiam, admitteret. Lætiensis igitur Coadiutor omnium consensu electus, anno sequenti, qui erat eius sæculi vigesimus octauus, legitime approbatus est, ætatis suæ anno XXII. professionis Monasticæ septimo. Louaniensem nihilominus commorationē, eo titulo auctus, per biennium tenuit; donec anno trigesimo postridie Kalendarum Martiarum, [Ægidius Gippus Abbas Lætiensis moritur.] Ægidius Gippus Abbas Lætiensium XXXIII. iam septuagenarius, cum annis supra triginta præfuisset, in Domino mortuus est, Lætiis in Choro sepultus. Vbi quidem imago Gippi, pie ante B. Virginem in genua procumbentis, ad ingressum Chori a Blosio collocata, memoriam illius in benedictione renouat; sed nil adeo, quam quod talem Lætiensibus designauit successorem. Cuius rei gratia posteritas omnis, quæ Blosij Abbatis tum libris, tum monitis, tum exemplis ad æternam salutem proficiet, cum dulcissima recordatione æternum debebit Gippo gratitudinis & venerationis monimentum.

[25] Ex vmbra igitur in puluerem, Louanio Lætias reuocatur Blosius: postque iusta funebria Gippo impensa, [Blosius Lætias redit.] in eius locum subrogatus, XII. Iulij eiusdem anni MDXXX. Prælaturæ possessionem, ex more & ritu, accepit. Tres deinde idem ille annus continuos dies habuit & Blosianis honoribus illustres, & gratiarum diuinarum copia vberes, quos suaui recordatione Lætienses prosequuntur. Dies est Nouembris mensis vndecimus, quo Sacerdotio inauguratus est; duodecimus, quo sacræ hostiæ primitias Deo immolauit; [Fit Sacerdos, dein Abbas.] decimus tertius, quo in magna Procerum vtriusque ordinis corona rite consecratus pedum Abbatis pastorale accepit, & in album Lætiensium Abbatum numero XXXIV. (non quidem a prima cœnobij fundatione, sed ab illius post Nortmannorum cladem reædificatione ac Monachorum reductione) adscriptus est.

CAPVT VII. Vt se primis Prælaturæ annis gesserit.

[26] Blosivs, onere regendi monasterij suscepto, satis gnarus non ad otium & delicias, sed ad curas laboresque vocatum se; primum statuit sibi non parcere, nihilque omittere, quod ad tantum munus rite diligenterque obeundum, aut eorum qui sibi commissi essent salutem promouendam, pertineret. Verum in re ancipiti non satis ei erat expeditum decernere, quo potissimum curas mentemque conuerteret: perpendebat enim ex virorum sapientum consilio, interdum tempori seruiendum esse, & permagni interesse, quid quis primum aggrediatur: ne si quid agat ordine præpostero, in ipso statim meditati operis limine impingat, & propositum scopum minime assequatur. Fluctuanti igitur & creberrimis precibus insistenti, diuinum Numen adfuit; & cui desiderium instaurandæ regularis disciplinæ iniecerat, rationes quoque ad id opportunas suggessit. [Abusus inolitos tollere conatur.] Primum itaque in hoc sibi maxime incumbendum censuit, vt grauiores monasterij abusus, qui partim temporum calamitate, partim Superiorum conniuentia, partim humanæ fragilitate naturæ, in mores Religiosorum irrepserant, opportune tolleret, & deformatam disciplinæ monasticæ faciem sensim pristino nitori restitueret. Arduum sane ac molestiæ plenum opus moliebatur, cui perficiendo parum ab ætate, recentissime suscepta dignitate, nec ita longo religiosæ conuersationis spatio, accederet roboris atque auxilij: cum præsertim multorum mores, longa iam annorum quasi præscriptione corroborati, obsisterent. Quæ omnia, ceteraque eiusmodi, etsi præsentiret animo, nihilominus perstitit in proposito, confisus, Deum, qui hanc ei piam mentem dederat, auxilia efficacia subministraturum; prouisurumque, ne iunior ætas (quæ plerumque minorem habere consueuit auctoritatem) contemneretur, aut quidquam ad rem præclare cogitatam impedimenti afferret: eaque de caussa vitam, quam hactenus inculpatam & innocentem traduxerat, nouis ac feruidioribus virtutum actionibus studuit exornare; vt fieret forma gregis, & præclarum religiosæ conuersationis suis omnibus seipsum præberet exemplum: recte iudicans, Abbatis apud subditos auctoritatem, non tam ab ætate, & annorum numero, quam ab exacta instituti obseruatione pendere.

[27] His etsi vsus bonis artibus sollicitus ac prouidus Pastor, [Obsistunt quidam.] non potuit tamen ipsis statim principiis suos ad ea quæ vellet inducere. Cum enim natura ipsa procliuis sit in sua commoda, non facile flectuntur in meliorem partem assueta licentiæ ingenia. Vnde non defuerunt qui ferrent iniquius, concessa sibi a tot annis liberioris vitæ solatia iam subtrahi: ab his enim quibus quis assueuerit, vix potest sine magno sensu doloris auelli. Quare Blosium rogare singuli, vt se consuetis hactenus moribus deinceps quoque viuere sineret. Non parum hoc pij Patris mentem cruciabat; nec ideo tamen salubris consilij cogitationem abiecit, sub mole gemere potius, quam cedere paratus; & difficiliores exordiorum morulas, felicioris in posterum successus argumenta interpretans. Tolerat ergo fortiter quidquid contra obiicitur, molestias omnes exsorbet, multa dissimulat, tempusque suis consiliis in effectum deducendis opportunum præstolatur; periti naucleri imitatus industriam, qui si ventos minus secundos nactus fuerit, non ideo ad iners otium & turpem quietem deflectit, neque etiam eo dirigit nauigij cursum, quo vis illorum maior impellit, sed vt tempestati obsecundet, vela obliquat, & qua licet, auras captat; fluctus etiam quos non potest frangere, eludit, vt, quo tendit, tandem aliquando perueniat. Sic sane Blosius nonnihil in suscepto reformationis negotio cunctandum ratus, dum se quorumdam contumacia frangeret; interim ingenij vela in obliquum tendit, & (quod in eiusmodi dubiis facere consueuerat) diuinæ bonitati supplex accidit, [Orat pro suis Blosius.] sinum mentis Deo pandit, supplicatque, vt quos suis tam iustis monitis habeat minus obsequentes, emollire velit, inspirato melioris vitæ desiderio. Quod vt facilius obtineat, secretas & soli Deo notas ab oculis lacrymas elicit, voti sui testes. Ab his solatium quærit & auxilium. Has cum S. Bernardo arma sua, quibus repugnantes suorum animos expugnet, nuncupat. Hæ sunt ille lacrymæ, quibus ab ipso conflatum est a Speculum Monachorum: quod prudenti sane consilio iam tum meditabatur, & anno postquam in Abbatem inauguratus est octauo in lucem edidit, & germanis S.P.N. Benedicti filiis, Lætiensibus maxime, spectandum proposuit, suo dissimulato nomine, & Dacryani, quod Latine Lacrymatorem sonat, ad illa tempora peropportune assumpto.

[Annotatum]

a Hunc librum, sub Dacryani Abbatis fictitio nomine editum, genuinum Blosij fetum esse probant Lætienses solidis argumentis in Prolegom. editionis nouæ eius operum art.6. vti & Epistolam XII. Documentorum.

CAPVT VIII. Primordia discipline restaurandæ impediuntur.
Blosius, per belli Gallici tumultus, cum suis Athum fugere cogitur.

[28] [Aliqui consentiunt in reformationem.] Dvm hunc in modum lacrymis & orationibus intentus, restaurādæ regulari disciplinæ inuigilat Blosius, non alio fere quam bonæ voluntatis & pij conatus fructu, dici vix potest, quam graues animi molestias & internos conflictus, his primis a suscepto regimine annis, subditorum imperfectionibus tolerandis pertulerit: neque tamen arreptam semel propositi constantiam deposuit vmquā, aut in eo persequendo factus segnior; quin potius ex obiectis sibi difficultatibus, auctis generosæ mentis & diuine caritatis igniculis, tota animi contentione in hoc vnum operam industriamque cōuertit, vt media exquireret, quibus ad religiosioris disciplinæ puritatem amplectendam, reluctantem suorum voluntatem magis magisque impelleret. Accendebat illum impositi officij consideratio, & optimi Pastoris Christi voluntas, commendantis oues suas, ne deuiantes a recto Religionis tramite negligeret. Vicit tandem patientia; & Dei benignitas, afflicti famuli sui sanctos conatus piasque lacrymas respiciens, quorumdam discipulorum animos ad subeundum sanctioris vitæ institutum inflexit. Incredibili sane voluptate Patris optimi mentem hæc diuinæ bonitatis miseratio perfudit.

[29] In spem igitur successus melioris erectus, cum suis iam ipse votis quasi præsentibus blandiens meliora sibi sponderet; [Bellum inter Francos & Belgas anno 1537.] ecce tumultus bellici sub annum Domini millesimū quingentesimū trigesimum septimum inter Carolū V. Cæsarē & Franciscū I. Francorū Regem exorti, incendij miserabilis fumos atque fauillas in Belgij fines populabundis excursionibus intulerunt, & speratos iam reformationis progressus penitus abruperunt. Hæc ex antiquo sæpe deplorata Lætiensium calamitas est, a vt ad illos, in belli Gallici tumultibus, primus semper rumor timorque perueniat. Igitur turbulentis belli temporibus iam iam imminentibus, tantus Lætienses, & inter eos Abbatem Blosium, qui suis magis quam sibi timebat, metus inuasit, vt plerique monasterio (aliquot ad eius custodiam remanentibus) cedere, & quo cuique tutissimum visum esset, alij alio fugere & dilabi cogerētur. [Lætiense refugium Athi & Montibus.] Blosij decessor Gippus domum vnam Montibus Hannoniæ, alteram Athi, ad quas Lætienses bellorum periculis cœnobio pulsi perfugerent, a fundamentis olim exstruxerat. Ad hanc Athensem domum Blosius, [Athum secedit Blosius.] vt suæ suorumque saluti ac monasterij incolumitati per absentiam cōsultum iret, vna cum tribus aliis Lætiensibus monachis (quos melioris vitæ ardor accenderat) non quasi ad exilium, sed velut ad bonæ spei promontorium confugit. Sed quis in hac temporū calamitate non cōtinuo irritos omnes pij Patris conatus censuisset? Ast hoc nimirum diuina prouidētia gerebatur, vt & Blosij merita maius incrementum acciperent, & opportunitas ineundæ reformationis, ab omnibus Lætiensibus vnanimiter amplectendæ, melior (vt sequentia declarabunt) pararetur. Deo enim solemne est, tunc maxime suorum fauere sanctis conatibus, quando res omnino deploratæ videntur.

[Annotatum]

a Quippe a finibus Francorum vix pauculis leucis distantes.

CAPVT IX.
In domo Athensi rigidiorem disciplinam suis præscribere meditatur.

[30] Fortvita Blosij ad Athensem domum fuga destinatum diuinæ gratiæ asylum aperuit. Hic enim opportunitatem iterum captare constituit eius, quam iam animo designarat, [Reformationem inchoat cum paucis.] strictioris disciplinæ in monasterij mores introducendæ, vt, quod a plena Lætiensium Congregatione extorquere non potuerat, vt per reformationem collum suaui iugo Domini perfectius subderent, hoc cum tribus illis, quos secum abduxerat, & in suam traxerat sententiam vnius moris in domo socios, velut nouæ obseruationis prælusores, inchoaret. Sanctis hisce cogitationibus Numen diuinū fauere videbatur, cum semina, quæ Dux & Magister spiritualis sapientiæ Blosius iaciebat in trigeminis vno animo discipulis, radices agere, & nouæ vitæ formam præ veteri adolescere animaduerteret; redeuntibus etiam aliis quidusdam Fratribus, quos huc illuc fuga distraxerat, in eiusdem vitæ contubernium.

[31] His felicibus principiis lætior factus Blosius, tranquillæ in Domino vitæ, & nullis deinceps belli tēpestatibus perturbandæ gratia satius fore duxit, si relicta Lætiensi tam periculosa & inquieta per bella Gallica habitatione, & in Prioratum (qui paucorum sedes esset) conuersa, monachos Lætiis Athum transferret, & ibi securum de nouo monasteriū exædificaret. Non intempestiuū ipsi videbatur, vr delectu habito, quos suis nutibus minus obsequentes cerneret, illos in Prioratu nouo Lætiensi, aliisque locis viuere suis moribus sineret: quos vero melioris vitæ amantes, & ad normam exactioris disciplinæ flexibiles experiretur, eos intra Athensis monasterij noua septa sub sua cura & tutela reclusos, nouis etiam cælestis vitæ præceptis informaret. Sic nimirum quos semel sacro suo igne Spiritus sanctus afflauerit, numquam ipsi sibi faciunt satis, donec ad ea peruenerint quæ in eo vitæ genere, quod sibi proposuerint, putantur esse summa. Hoc spiritu animatus Blosius, & ardētissimo pectoris sui æstu aliorum vires metiens, [Hic cum suis, relictis Lætiis, ad nudæ regulæ præscriptum viuere cogitat.] apud animum suum statuit exactam S. Benedicti Regulam in toto rigore suo sibi suisque in hac domo Athensi ad amussim seruandam indicere, abiectis atque repudiatis omnibus omnino dispensationibus atque relaxationibus, quas in illū vsque diem aduersus eius obseruantiam, vel subditorum consuetudo, vel blanda Superiorum indulgentia, inuexerat. Et sicut cum tribus illis optimæ voluntatis Religiosis in Athensi domo, periculi faciendi gratia, arctissimam Regulæ obseruantiam auspicatus fuerat, ita cum reliquis ad nouum monasterium accessuris deinceps viuere decreuit. Quippe nihil ei ita arduum videbatur, quod non se perficere posse, Deo auctore, speraret. Hæc prima & certissima fuerunt venerabilis Abbatis Blosij consilia, viuere nimirum ad nudæ Regulæ præscriptum: quod iis, quos eadem, quæ ipsum, ardoris flamma accenderet, non difficile fore arbitrabatur. Quæ sine dubio etiam suis omnibus posteris obseruāda præscripsisset, nisi contrarium ab ipso Cæsare Carolo V. consilium, & alia, vt sequentia capita declarabunt, obstacula interuenissent.

CAPVT X. Obsistit rigidiori disciplinæ monachorum
quorumdam tergiuersatio, & æmulorum inuidia.

[32] Constat tam veterum quam recentiorum historiarum monumentis, neminem fuisse vmquam res præclaras ad Dei gloriam & animarum salutem aggressum, [Monachi obmurmurant.] quin repente vel humanæ mentis socordia, vel peruersa æmulorum inuidia oblatrarit. Testis est S. P. N. Benedictus, quem in Occidentis oras cogitantem noua Religiosæ vitæ Statuta inuehere, in ipsis principiis non sæculares modo, verum etiam in Ecclesiastica dignitate constituti tum Sacerdotes tum monachi, inuidiose dictis factisque, etiā veneno propinato, persecuti sunt. Quare mirum videri non debet, si magnus S. Benedicti discipulus & imitator Blosius, eamdem cum illo repugnantiæ & inuidiæ aleam, sub ipsa statim strictæ obseruantiæ Benedictinæ in mores introducendæ exordia, subierit. Visus enim quibusdā suorum nimius is vitæ rigor, & quam capesseret austeritas, humanis viribus, maxime posterioribus hisce sæculis, parum accommodata; iis præsertim, qui laxioribus iam moribus assueuissent. Taceo aliorum quorūdam, qui post tumultus bellicos Lætias se receperant, voces ex dolore natas: hi libertatem honestam in turpem seruitutem verti, illi solatia corporis a monasterio ablegari, quidam inueteratam per tempus immemorabile laxamentorum consuetudinem, per exactam Regulæ obseruantiam iam abrogari, alij alia dictitabant, quæ facilius cogitantur quam scribuntur.

[33] Inuidit etiam sanctis hisce primordiis cacodæmon, qui vt olim aduersus S.P.N. Benedicti fausta principia malignum quemdam Sacerdotem Florentium excitauerat; [Quidam alius publice eum carpit.] ita etiam contra Blosij pietatem, audaculum nescio quem Religiosæ cuiusdam familiæ alumnum (Ordinis nomen de industria reticendum iudico) suscitauit, qui in publicis ad populum concionibus aduersus sanctam hanc vitæ rationem rabiem suam bilemque effudit, Blosium ipsum Blosiique filios clara voce nouitatis aucupes, hypocritas, ambitiosos, rigidæ austeritatis ostentatores, aliaque velut e plaustro triuiali conuicia, e suggestu sacro proiecit. Siluit quidem ad hæc dicteria, patienterque tulit hominis proteruiam verus S. Benedicti æmulator Blosius: sed non tulerunt leuissimam concionatoris, vel conuiciatoris potius, dementiam grauissimi & prudentissimi auditores quidam, qui ad Superiorem Ordinis detulerunt, vt famosam concionem reuocare, palinodiam cantare, & pœnam ob atrocissimæ iniuriæ noxam pendere eum iuberent. Ita factum: & punitus quidem ille fuit, sed non emēdatus, neque ab inuidia discessit; quin ipsa pœna factus improbior, vindictam addere decreuit. Blosium enim & socios, [Alia eius domui damna infert.] quos palam lædere non poterat, aut non audebat, persequi clanculum decreuit; & iniurias, quas nullas acceperat, vlciscendi furore inflammatus, nocte intempesta tubos & canales Blosianæ domus perfringendos curauit: vt quos deinceps prohibebatur linguæ petulantia lacessere, eos quoad posset rerum temporalium damnis afficeret. Et hæc quidem pij Patris Blosij, qui similia machinamenta maligni dæmonis arte & instigatione fieri non ignorabat, animum a suscepto semel proposito, tantum abest vt deterruerint, vt potius ad speranda meliora excitarint.

CAPVT XI. Atho Lætias Imperatoris Caroli V. iussu reuertitur,
& de mitiori vitæ ratione suis præscribenda cogitat.

[34] Exvltabat in spiritu Blosius, variis licet contradictionum procellis agitatus, quod aliquos saltem e suis haberet suæ voluntatis & consilij in hac viuendi rigida ratione, ex integro Regulæ Benedictine præscripto, sectatores; & sperabat eorum numerum cum boni Dei auxilio paullatim auctum iri. Verum dum hæc in domo Athensi aguntur, & positis fundamentis eius disciplinæ, quam ibidem pius Abbas instituere cogitabat, iam in opus aliquousque progressus esset; Monachi qui in Lætiensi monasterio remanserant, vel eo etiam tranquilliore tum Republica, & deferuescente bellorum æstu, se suaque retulerant, veriti ne si diutius Athi Blosius subsisteret, sua fortassis vecordia domus Lætiēsis in posterum fieret desertior, felicibus Abbatis sui auspiciis aperta fronte obstiterunt. Positi namque inter duo extrema, hinc apud se Lætiis disciplinæ solutæ laxam licentiam videbant, atque ex eo monasterij antiqui ruinam exitiumq; timebant; inde vero si Athi apud Abbatem suum tantum pondus strictioris vitæ, quantum ex illis principiis cōiicere poterant, in humeros attollerent; ob nimiam austeritatem, perseuerandi desperationem præsagiebant. Eam ob rem, medium consilium viamque quæsiuerunt, & inuenerunt. [Rogatu suorum iubetur a Cæsare redire Lætias.] Per supplicem libellum a Carolo Cæsare impetrauerunt, vt ad Lætiensem habitationem ex Athēsi perfugio Blosius cum suis postliminio redire iuberetur: promissione interim facta, si de inchoatæ Athi disciplinæ rigore nonnihil remittere, & ad moderatam aliquam viuendi normā reducere velit, se in eius fore potestate; paratosque, ad legum suarum præscriptum in posteros vsque durabile, vitam moresque componere.

[35] Ad inexpectatum hoc Cæsaris mandatum obstupescere Blosius, & nonnihil primum commoueri, dolereque, si tam fausta melioris vitæ primordia tam cito in fumos & ventos abirent: paullisper deinde hærere, nec satis secum ipse statuere, præstaretne angustum, quem iam cœperat, callem insistere; an vero, quo plures sibi ad eamdem vitæ societatem adiungeret, a seueriore instituto aliquantulum deflectere; neque [Page 439]enim rationum argumenta & momenta deerant, quæ in vtramuis partem inclinarent. Re igitur & secum & cum Deo communicata, satius & e Dei honore magis fore tandem credidit, si & suorum qui Lætiis remanserant voto, & Imperatoris mandato (quod excutere difficulter poterat) morem gerens Atho Lætias cum suis reuerteretur, facturus deinde quod optimum ad Dei gloriam & ad Fratrum suorum salutem iudicaret. Nihil autem alicuius momenti inchoare solebat, nihil mouere, nisi aduocata e cælo Dei Sapientia. Et quamuis id taceremus, pientissimæ tamen illæ & feruentissimæ orationes in hunc finem ab eo compositæ, quæ in libris Blosianis passim extant, abunde hoc testantur. Certo præterea sibi persuadebat verus humilitatis amator, [De reformatione mitiori Deum, & viros prudentes consulit.] humanam sapientiam pendere a diuina, & os Domini per os hominum loqui, & oracula pandere. Quocirca ne sua solius consilia secutus in hac vitæ mitioris introducendæ cogitatione id quod minus pium esset, eligeret, aut amissa diuinæ prouidētæ Cynosura in breuia & syrtes abriperetur imprudens; diuina atque humana prudentia, quasi duabus anchoris sese firmandum censuit, oratione, dico, & aliorum cōsilio; suosque Lætienses certos reddidit, quandoquidem eos, Deo auctore, laxiorem iam antiquæ licentiæ tramitem deserere paratos reperiret, se quoque procul dubio aliquid de inchoato illo seuerioris vitæ genere remissurū, si viri graues, qui doctrinæ virtutisq; præstantia conspicui essent, & arcanorum Spiritus sancti mysteriorū periti, postquam ad eos de tota re esset relatum, ita faciendum in Domino iudicarent. Hæc benigna pij Patris promissio Lætienses, austerioris illius vitæ rigore prius deterritos, vehementer recreauit.

CAPVT XII. Sapientum virorum consilio, & aliarum Cōgregationum exemplo,
moderatam viuendi rationem assumit.

[36] Lætias ergo reuertitur Blosius: ac fusis primum feruentissimis ad Deum precibus, cum deinde super tanti ponderis negotio non paucos & doctrina & pietate insignes viros in consilium adhibuisset, atque ab eorum tandem suffragio retulisset, nullum violentum perpetuum esse, [Virorum sapientum consilio, Regulæ rigorem temperat.] moderata plus in posterum firmitatis promittere, generosis animis non semper corporis vires respondere, adeoque videri maiorem suorum (quorum commodis & saluti maxime studere deberet) quam sui feruoris rationem habendam esse, aliaque ad moderationem persuadendam idonea; hæc ita accepit vir in Dei placitum resignatus, atque si ab ipsomet Deo pronuntiata essent: & in eam tandem sententiam se deduci passus est, vt suum illud strictioris vitæ desiderium secundum exactum Regulæ Benedictinæ præscriptum, quo alioqui maximopere tenebatur, carissimorum filiorum suorum in mediocria propendentium votis postponendum putaret. Neque enim timendum esse aliquod erroris periculum in disciplinæ mitioris proposito capessendo, quod sapientibus & piis viris approbantibus, imo & ipso Deo auctore susceptum videretur.

[37] Quo factum, vt præcipuum Regulæ S. P. N. Benedicti in corporis afflictatione rigorem aliis relinquens qui maiori austeritati se pares crederent, moderatum ipse viuendi modum suis Lætiensibus præscriberet. Et vero non desunt testimonia, quibus probemus non minorem hac in re apud homines laudē, [Moderatus rigor durabilior.] quam meritum apud Deum, consecutum esse Blosium. Sunt enim qui meminerunt, eum a Reuerendissimis Episcopis aliisque prudentibus viris collaudatum fuisse, quod alienæ prudentiæ magis quam suæ innitendo, impetum spiritus sui, ad districtum disciplinæ rigorem impellentis, alieno consilio reuocari, & ad durabiliorem temperatæ vitæ rationem reduci passus sit; remque eo consilio præstitisse cum Deo ipsi magis honorificam, tum sibi suisque magis salutarem, quod plus rationi quam feruori indulsisset. Porro non est necesse commemorare quam plurima exempla, tum eorum, qui cum summum rigorem professi essent, moderationem aliquam adhibendam, communi Ordinis iudicio, ipsa etiam approbante Sede Apostolica, censuerunt; tum eorum, qui ab ipso sui exordio moderatius vitæ institutum sibi, cum magna orbis Christiani approbatione, delegerunt. Sentiebant nimirum præstare, vt aliquid potius imbecillitati humanæ concederetur, quam exiguo post tempore non sine suo dolore cernere plurimos, qui difficultate victi labori succumberent: omnes enim rigida illa vitæ instituta suspicere & admirari, non multos suscipere; plures emulari, paucos imitari posse. Satius ergo esse eam viuendi normā proponere, cui nemo se subducere possit: cum alioqui rigida & austera viuendi instituta, quando relaxari incipiunt, in dissolutionem non raro conuertantur. Hāc Blosio mentem fuisse in suis Statutis condendis, nemo prudens dubitare poterit.

[38] Ceterum Statuta hæc Blosiana, ac præclaram quæ ab iis existit in Lætiensi cœnobio disciplinam, tum alij dignitate & prudentia conspicui, tum præsertim Maximilianus a Bergis Illustrissimus Cameracensis Archiepiscopus commendauit, [Statuta Blosiana laudata ab Archiep. Cameracensi.] Epistola hac triennio fere ab obitu Blosij scripta, post peractam eiusdem cœnobij visitationem:

Maximilianus a Bergis, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Archiepiscopus & Dux Cameracensis, Comes Cameracesij, Sacri Romani Imperij Princeps, &c. Reuerendo in Christo Patri Domino Abbati, Priori, & reliquis Religiosis Lætiensis Monasterij, nobis immediate subiecti, Ordinis S. Benedicti, Salutem in Domino. Quamquam compertū habeamus, disciplinam omnem monasticam iam dudum apud vos in eum constitutam ordinem esse, labore, studio, & vigilantia felicis recordationis D. Ludouici Blosij, vltimo defuncti Abbatis vestri cum primis religiosissimi atque deuotissimi, vt non immerito vestræ Congregationis bonus odor late penetret, ac longe diffundatur, cum propter prædicti Domini insignem pietatem, tum vero etiam propter laudabilem eius imitationem, quam retinetis; vt isthinc etiam reformandæ Religionis rationes sumpserint viri quam plurimi, iique iudicio non vulgari; noluimus tamen, etiamsi nihil apud vos corrigendum arbitraremur, visitationem facientes nostræ diœcesis, vos prætergredi; sed præsentem nacti opportunitatem, inter Abbatiales Ecclesias hanc primum aggressi sumus, completa visitatione nostræ ciuitatis Cameracensis, vt ex illa in alias aliquid reportemus melioris ordinis, institutionis, obseruationisque Monasticæ, vt benemeritis laudibus prosequamur virtutem vestram; vtque si non alia, saltem ea vobis tradamus obseruanda decreta, Pauli Apostoli exemplo, quæ instituta atque ordinata sunt a Patribus. Deinde post pauca de Concilij Tridentini Decretis, quæ huc non pertinent, prosequitur: Monemus & obsecramus in Domino nostro Iesu Christo, vt qua fieri potest diligentia aduigiletur ab omnibus, sed maxime a Superioribus, a quibus horum exigetur ratio, ne disciplina regularis ab illo suo laudabili gradu, vlla ratione in vobis declinet aut deficiat; quæ vt hactenus seruata honori fuit & laudi. & cetera, quibus Lætienses ad Statutorum Blosianorum diligentem obseruantiam exstimulat.

CAPVT XIII.
Præparandis suorum ad reformationem animis,
a se conscriptum Speculum Monachorum sub
Dacryani nomine legendum proponit.

[39] In eam igitur sententiam, piorum & eruditorū virotum consilio adductus Blosius, vt temperatum viuendi modum, relicto rigidiori, assumeret; eam tandem, quam per nouem circiter primos Prælaturæ suæ annos regularis disciplinæ restaurationem varie multumque apud se meditatus fuerat, totque lacrymis ac votis expetierat, aggressus est. Principio vero illam viuendi rationem, quam animo iam conceperat, in aliquam formam & ordinem per Statuta scripto redigi oportere existimauit: tum vt res durabilior esset, tum vt maiori cum prudentiæ pondere ac iudicij maturitate conficeretur. [Speculum monachorum scribit, & legi curat.] In quod non minus præclarum quam laboriosum opus dum diligenter incumbit, prius tamen quam illa ipsa Statuta perficeret, aut suis Monachis obseruanda traderet; salubri prorsus & sapienti consilio, Speculum Monachorum Dacryani, iam a se, Lætiensibus minime consciis, conscriptum, & eo ipso tempore opportune typis excusum, in loco, vt vocāt, Capitulari quotidie prelegedum curauit. Quod quam prouide ab eo excogitatum fuerit, rei exitus cōprobauit. In hoc enim suo Dacryano, neglectam tunc & pene collapsam in suo monasterio & alibi priscæ asceseos disciplinam, multis deplorat pius Lacrymator. Illum certe quisquis diligenter euoluerit, clare velut in speculo Blosianæ mentis intuebitur, quam ardentibus vir ille desideriis æstuaret regularis obseruantiæ, qua parte collapsa videri poterat, in pristinum vigorem restaurandæ.

[40] Quia vero in isto Speculo, velut in reformationis præludio, præuiam quodammodo languentibus Fratrum suorum animis medicinam exhibebat; [Cur ei Dacryani nomen præfixerit.] scite atque prudenter, vt facilius in eorum animos velut ignotus sese insinuaret, sub alieno sed specioso Dacryani venerandæ quasi antiquitatis nomine, salutis monita propinauit. Hoc enim Religiosis viris non parum a prisca disciplina digressis propositum Opusculum, velut Speculum mentibus deturpatis fuit, ex quo suos ipsæ næuos conspicerent, & conspectos mūdarent, & ægris velut antidotum, per quod restaurationis desiderio magis ac magis inardescerent, atque ad eam amplectendam efficacius disponerentur. Hec autem si suo nomine Lætiensibus legenda in regulari Capitulo præscripsisset, aut omnino ab illis neglecta fuissent, aut certe non ita profunde affectibus eorum insinuata adhæsissent. Ceterum si quis aureum illum libellum attente perlegerit, fateri cogetur, cælestibus omnino charismatibus affluere debuisse pectus illud, ex quo tanta deuotionis dulcedo profluebat. Siquidē quæ ibi de cuiusdam Fratris anonymi profectu humiliter, sed valde asseueranter, mysticus iste Dacryanus narrat, de ipsomet Blosio accipienda esse, constans est Lætiensium assertio.

CAPVT XIV. Confirmatum a Paulo III. temperatum
viuendi modum quibus considerationibus induxerit.

[41] Satis superque iam Lætienses mentis suæ næuos in illo Dacryani Speculo conspexerant, [Statuta sua condit, & promulgat.] & ad eos mundandos apprime ferebantur, cum Blosius in omnē suorum posteritatem conseruanda Statuta perpoliuit, & diu cogitatæ atque in animo delineatæ restaurationis fundamenta iecit. Quæ deinde Religiosis suis volentibus ac lubētibus (paucis admodum, quibus necdum antiquæ consuetudines plane displicebant, exceptis) anno Domini MDXXXIX. promulgauit, & ab illis per posteros in hanc vsque diem (Dei gratia iuuante, & Prælatorum vigilantia) sanctissime obseruanda curauit. Deinceps, cum per sex circiter annos magno spiritus gaudio ac fructu horum Statutorum obseruantia apud Lætienses in mores inducta & recepta fuisset; Paulus III. Pontifex Maximus nouum illum viuendi modum iuxta Regulam S. Benedicti per Statuta Blosiana temperatam, sexto Idus Aprilis, [Confirmatur a Paulo III.] anno quinto & quadragesimo post sesquimillesimum, per Bullam ad hoc plenissime datam & consignatam, Apostolicæ Sedis auctoritate approbauit confirmauitque.

[42] [Cur per ea externum rigorem temperacit.] Ceterum præter rationes iam ante allatas, quibus, vt Regulam S. Benedicti per Statuta sua temperaret, adductus fuit Blosius, considerationes ei aliæ nō defuere. Animaduertebat enim vir diuinus, formam illam Statutorum ad maiorem Dei gloriam & vberiorem Lætiensium vtilitatem fore, quæ, remisso nonnihil externo Regulæ Benedictinæ rigore, illis olim temporibus & regionibus percommodo, ita temperaretur in externis potissimum laboribus, vt cum non abhorreret a communibus pietatis exercitiis, ob accommodam illam rigoris moderationem durabilior esset, nec dispensationibus quærendis obnoxia. Imo quo plus animo excolendo, quam corpori frangendo, operæ poneret; eo etiam accuratam in celebrandis diuinis Officiis diligentiam, tantopere a S.P.N. Benedicto commendatam, & ab ipso Blosio Lætiensibus præceptam (cum veluti anima Religionis sit) minus aut impediret aut retardaret. Has autem pias considerationes pro temperatæ reformationis forma & vtilitate habuisse Blosium, nulli poterit esse dubium, qui ipsummet pro se loquentem audire voluerit. Illas enim vti a Spiritu sancto acceperat, ita & in schedam manu sua prudenter retulit. Audiat ergo eum benignus Lector, & pro se modeste, & pro suorum Statutorum introductione neruose disserentem in hunc modum:

[43] [Rationem suæ mitigationis reddit.] Quam facilis & a rigida austeritate alienus sit noster viuendi modus, patet ex Statutis nostris, & ex Bulla Pauli Papæ III. qui eumdem viuendi modum ex certa scientia approbauit confirmauitque. Hæc autem viuendi ratio, & mitissima reformatio, ideo istis temporibus recepta atque introducta est, vt transgressiones melius vitentur, & Religionis integritas maiori cum promptitudine animi ab omnibus Fratribus seruetur, commodiusque perduret; dum scilicet necesse non est aperire ianuam crebris relaxationibus, & declinare ab institutis susceptis. Sane qui a Deo trahuntur, & quibus Deus dat fortitudinem, possunt conuenienter apud nos moderatam austeritatem amplecti, & abstinentiam sectari: velut si quis, dum Fratres bis in die reficiunt, parce admodum ad honorem Dei cœnet; aut alioqui a multis, que sensualitas inordinate appetit, abstineat, & exercitia aliquantulum rigida propter Deum assumat. Qui inter nos inuenit se alacriorem ad seruiendum Deo, dum manducat, potest continenter manducare, si ex Instituto manducare licet. Rursum qui inuenit se paratiorem ad spiritualia dum non manducat, potest non manducare. Siue illud, siue istud fiat, si pure ad honorem Dei fit, Deo gratum est. Igitur cœnobiticus noster viuendi modus non idcirco contemni debet, quod sit mitis ac facilis; maxime cum vera sanctitas & perfectio non proprie consistat in magna vitæ austeritate, [Non in austeritate sita est perfectio.] sed in vera mortificatione & resignatione sui, in vera humilitate & caritate, cordisque munditia. Alias beatissima Virgo Maria Mater Dei non fuisset perfecta, que nusquam legitur tenuisse exterius singularem vitæ austeritatem, sicut S. Ioannes Baptista tenuit. Profecto, qui pia corda habent, & pro sua salute attenti diligentesque esse volunt, possunt etiam apud nos commodissime proficere in sanctis virtutibus, & placere Deo: vbi scilicet innumeris malorum occasionibus precisis, deuotissimæ lectiones quotidie recitantur. Nam qui gerunt corda sæcularia, dura, superba, ac peruersa, vbique occasionibus bene viuendi abutuntur; & siue in miti, siue in seuero sint Ordine, salutem suam misere negligunt, &c.

[44] Hactenus pro se & pro suis Statutis Blosius. Vbi obseruandum est, alia ibidem addi a Blosio, quibus vetat, & quidem grauissimis verbis, ne quisquam successorum, [Vetatquidquam in Statutis mutari.] per quamcumque speciem aut caussam, in ista, quam tradidit, vite ratione quidquam immutet, eo quod crederet nihil in ea inueniri adeo difficile, quod vel delicatissimus quisque obire non posset. Producit deinde insignē religiosæ vitæ pædagogum Florentium Carthusianum (qui aureos libellos de Institutione vitæ Christianæ scripsit) ex quo pauca iam dictis suis considerationibus plane conformia desumit, quibus & eamdem schedam suam obsignat. Vnde (inquit in eadem scheda Blosius) in 28.Cap.4.lib. Institutionis vitæ Christianæ legimus hæc verba:

[45] Pro certo habeas, statum tuum, in quacumque Religiosa ac laudabili societate approbati Canonis positus sis (vbi tria Religionis vota substantialia, [Florentij Carthusiani iudiciū de moderādo rigore.] puta Obedientiæ, Castitatis, & Paupertatis seruātur) æque a Deo institutum, Deoque gratum esse, vt quemlibet alium Ordinem monasticum, quantumuis ille seuerior ac perfectior habeatur; poterisque in eo non minus placitam, aut fortasse gratiorem Deo vitam viuere, quam in alio multo asperiori: atque ita ex consequenti, poteris etiam maiorem (si tamen ipse voles) parare tibi cumulum meritorum vitæque perfectionē, quam alius in quamlibet rigido vite instituto. Fieri plane potest, vti & fit, vt in remissiore aliquo vitæ monasticæ genere & Ordine homines interim sanctiores perfectioresq; inueniātur, quam in sublimi ac valde aspero.

[46] Et 24.capite eiusdem libri (prosequitur Blosius) verba ista habentur: Tibi persuadeas, cunctos Ordines monasticos non nisi vnum esse Ordinem, quod ad scopum, essentiam, & rem ipsam attinet; quandoquidem omnes ex Deo profecti sunt, atque ad exemplum Vitæ Christi & Discipulorum eius instituti accommodatique. Dubium non est, [Tutius aliquando viuitur in mitiori Ordine quam seuero.] quin ex Dei gratia, in mitiori vitæ monasticæ genere, non modo æque perfecte & sancte obsequi & placere Deo queas, quam in alio aspero valde; verum etiam gratiorem (si velis) Deo impendere famulatum, & sanctior perfectiorque fieri, ac maiora tibi merita conflare possis. Et reuera (quæ hisce temporibus humanæ vt plurimum nature debilitas est) tutius fortasse fuerit, in mitiori viuere Ordine, quam plus satis seuero ac intolerabili. Et concludit Blosius: Hæc ibi. Quæ quidem (inquit) verba, cum a viro illuminatissimo Deoque coniunctissimo scripta sint (vt prudenti Lectori clarissime liquet) non debent ab aliquo paruipendi.

[47] Habes igitur, benigne Lector, pias pij Blosij considerationes, in quibus non modo posterioris æui viros ascetica pietate illustres (ex quibus ille Florētius tam eleganter pro Blosiana moderatione locutus est) auctores fautoresque habuit, sed etiam priscorum exempla ac monita secutus est. Namque a S. Pachomius tot millium monachorum Pater ac Legislator, [Regula S. Pachomij valde moderata.] cum Statuta commentando rationes cum Deo in oratione poneret, Angelica manu, velut alter mitissimus Moyses in deserto, tabulas Regularum cælitus accepit, in quibus illa leguntur Blosianis cōsiderationibus quam simillima. Illis enim verbis Angelus Domini de præceptis dandis præcepta dat Pachomio, sicut Spiritum sanctum Blosio dedisse confidimus: Singulis (inquit Angelus) iuxta vires suas edere concedas & bibere, & pro modo vescentium laborare compellas; & neque comedere modeste, neque ieiunare prohibeas. Validioribus quidem & comedentibus validiora opera, leuiora vero infirmioribus & abstinentibus imponas. Cum vero de numero duodenario diurnarū, vespertinarum, noctur narumque orationum, tamquam perexiguo & facili nimium ac molli leuique onere Tabennensibus suis imposito, apud Angelum dictatorē suum, feruēs magnis ardoribus, queri videretur Pachomius; ita respondit Angelus, vt videatur pro Blosianis Statutis præfari: Has constitui, inquit, quas possent infirmiores absque labore perficere. Ceterum qui perfecti sunt, hac lege non indigent. Apud se namque in propriis constituti cellulis orare non desinunt, qui puritate mentis & diuina contemplatione pascuntur. Quid conformius aut accommodatius cælestis ille genius ad Blosianæ mentis considerationes effari potuisset?

[Annotatum]

a De S. Pachomio, eiusq; regula, agemus XIV. Maij.

CAPVT XV. Exemplo suis prælucet.

[48] Qvod Timotheo suo, ceterisque Præsidibus animarum ac Pastoribus inculcat Apostolus, vti inter oues suas non annorum multitudine, sed virtutum magnitudine commendari studeant, id a Blosio, canitie potius morum quam annorum venerando, obseruatum in ista sua vitæ monasticæ restauratione animaduertimus. Exemplum esto fidelium in verbo, in conuersatione, in caritate, in fide, in castitate. [1. Tim. 4. 12.] Proinde exemplum vitæ, doctrinæ verbo addidit; breuissimum iter ad perfectionem discipulorum existimans, si præiret vita docentis. Quoniam illa demum eloquentia consensum extorquet auditoribus, vbi manus Oratoris a lingua non discrepat. [Quod præscribit, prior facit Blosius.] Nihil autem Blosius omnino dicendo docendoque monstrauit, cuius ipse in moribus suis ac vita non expresserit viuum exemplar. Neque enim (quod de sanctissimo Patriarcha nostro Benedicto Magnus affirmabat Gregorius) potuit aliter docere quā vixit. [Li. 2. Dialog. c. 36.] Igitur in primis sicut aquila prouocans ad volandum pullos suos, & super eos volitans, ad cælum solemque ascendere, & alas ad volatum sublimiorem cōcutere exemplo suo docet; ita Blosius dum ad cælestem vitam filios suos subleuari vehementer exoptat, ad delicias diuinas in spiritualibus exercitationibus captādas, & ad vires animi pro futura restauratione colligendas, prior ipse in sublime conspicuo virtutum omnium prouolauit exemplo. Nempe boni Pastoris instar, non pedo tantum oues suas & potestate vrgebat, sed pedibus & exemplo præibat, quibus præerat. Statuta vniuersim sua rigidissime ante alios ipse obseruabat: ad Officia diuina, [Ad omnes communes actiones primus.] ad communem refectionem, ad omnem denique solemnem Conuentus actionem, non tam accedebat quam præcedebat, quātum per occupationes, ægritudines, hospitumve illustriorum interpellationes, licebat. Eiusdem virtutis fuit, obitis matura iam ætate S. Ignatij Fundatoris Societatis Iesu spiritualibus exercitiis, suos ad rerum diuinarum amorem, eademque pietatis munera frequentanda, exemplo prouocasse; vti latius Cap. XVII. commemorabitur.

[49] Ea vero consuetudo Blosij Abbatis ad Statutorum obseruationem præeundi suis, ad posteros ab eo ducta in hanc vsque diem manauit. Vt enim in Blosio, [Successores eum imitati.] ita mos inualuit in successoribus, exemplo subditos ad Religiosæ vitæ studium animandi. Neque lucerna hæc Blosianæ reformationis super candelabrum posita, Lætiensibus tantum & domesticis, sed externis etiam ac remotioribus præluxit. Voluit enim gloriosæ memoriæ Carolus V. Cæsar Maximus iuxta ac Pientissimus, [Alia monasteria reformat Blosius.] Blosij præ ceteris opera vti in reformandis nonnullis per Belgium Ordinis nostri Monasteriis; in quibus optimo successu, qua prudentia, qua morum suauitate, qua salutaribus monitis, Regularis disciplinæ obseruantiam restituit Blosius.

CAPVT XVI. Sacræ Lectionis frequentatio.

[50] Ad pietatem animis inserendam, nutriendam, augendam, duas res maximi momenti esse censebat Blosius, Lectionē videlicet spiritualium librorū, qua Deus nobis loquitur, & Orationē, qua nos Deo familiari sermone coniungimur. In lectione principē locum dabat Scripturis sacris, quod passim eius monimenta testantur, [Legit diligenter Scripturas, SS. Patres, mysticos scriptores.] vt illud D. Hieronymi de Nepotiano elogium nō minus vere de Blosio vsurpari possit, quod lectione assidua & meditatione diuturna pectus suum bibliothecam fecerat Christi. Scripturis succedebat assidua sanctorum Patrum lectio, Gregorij præsertim & Augustini. Neque minus ei familiares erant illi Theologiæ mysticæ coryphæi, Thaulerus, Suso, Rusbrochius, vt quiuis vel leuissime versatus in Blosio facile videt. Denique suauissime sapiebant ei cælestes illæ deliciæ, quibus sanctarum quarumdam mulierum Opera perfusa sunt: Gertrudis inprimis, & Catharinæ Senensis, & Mechtildis & Birgittæ. In quibus euoluendis tanta fuit eius & tam auida diligentia, vt de eo Tilmannus Bredenbachius S. Theologiæ Doctor in Epistola nuncupatoria ad Insinuationes diuinæ pietatis S. Gertrudis a se editas anno MD LXXIX. ita scribat: [Duodecies quotannus Insinuationes S. Gertrudis euoluit.] Vnde & factum, quod doctissimus & pientissimus Abbas Ludouicus Blosius, mihi olim familiariter notus, duodecies in anno libros hosce æstuantissimo affectu euoluerit, sicut ex intimi cuiusdam eius relatione cognoui. Idem testatur vir religiosissimus Ioannes de Castan̄iza Ordinis nostri in Hispaniis Abbas in suo ad easdem Reuelationes Prologo.

[51] Quam vero Lectionem spiritualem ipse crebro & iucunde vsurpabat, Lætiensibus suis serio commendauit; & præter priuatam pro cuiusque pio affectu vsurpari solitam, tribus maxime temporibus frequentandam publice, [Lectionem piam suis inculcat, & præscribit ter quotidie.] & suis præcepit, & ipse accurate obseruauit. Primo, vt ad mensam toto tempore quo Religiosi corpus cibo reficiunt, spirituale Lectionis alimentum animæ præbeatur. Quam publicam Lectionem tanti faciebat, vt illius gratia, quantum per hospites licebat, refectorio communi maxime recrearetur. Quoties enim ea nō erat hospitum dignitas, aut cognationis affinitas, vt ipse cum iis accumbere cogeretur; illos Oeconomo Religioso humaniter ac perbeneuole tractandos commendabat, ipse vero ad desideratam Religiosæ mensæ lectionem sese conferebat. Quamquam & ad hospitalem Abbatis mensam, ex deuoto & ad captum hospitum vtili nec iniucundo libello, per certum aliquod spatium, legi iubebat. Sed illam videlicet Conuentualem (quam vocant) Lectionem, vt sibi magis propriam, auidius appetebat. Secundo, vt priusquam a meridie in commune colloquium ad honestam animi relaxationem Religiosi prodeant; ad locum Capitularem conuocatis per semihoram deuoti & spiritualis Auctoris liber prælegatur, vnde hauriant quod mox in sanctis & religiosis inter se sermonibus effundere possint. Tertio denique, vt per quartam horæ partem omnibus ad Oratorium conuenientibus, antequam Completorium inchoetur, in fine diei pia ac deuota de vita & collationibus Sanctorum lectio præmittatur.

[52] Pro qua spirituali lectura ad vsum fructumque pietatis adsciscenda facit, quod Blosius mandauit, ne in communi aut priuata bibliotheca fas sit librum vllum reperiri, a quo Fratrum sincera pietas possit ad noxiam aliquam aut sæcularem vanamque curiositatem detorqueri. [Libros vanos & curiosos suis prohibet.] Illud etiam cauit, ne in Lectione spirituali fucata verborum vanitas, sed solida animi pietas quæratur; idque aureis hisce verbis commonefecit: Porro ipsos Fratres monemus, ne verborum elegantiam in negotio spirituali intempestiue requirant: non quod damnemus sermonis ornatum, sed quod improbemus monachorum quorumdam peruersum iudicium, quibus nihil sapit, nihil arridet, nisi quod eleganter dictum est. Et mox cum docuisset, per Scripturas verbis simplices, & doctrinas humiles, internæ vitæ profectum acquirendum; ista subdit: Ab eis tanto longius Spiritus sanctus recedit, quanto ipsi ab innocenti simplicitate veraque humilitate magis sunt alieni. Oportet verum monachum sic esse affectum, vt nihil scire desideret, nihil se scire existimet, nisi Iesum Christum, & hunc crucifixum. Quod si alia scire desiderat & laborat, ad hoc tantum desiderare debet, vt in scientia Iesu Christi sanctaque pietate magis proficiat.

CAPVT XVII. Oratio, & ex ea profecti Ascetici libelli.

[53] [Eius de oratione iudicium.] Post sacram Lectionem, altera est pietatis nutrix, deuota Oratio. Vtramque Blosius ardenter amauit, vtramque dulcissimo affectu complexus est: quem vel ideo beatum Abbatem nominare possumus, æque atque ipse beatos Monachos appellat, qui lectioni & orationi dediti sunt, suis illis Statutorum verbis: Beati sunt Monachi illi, qui in sacræ lectionis & piarum precum exercitiis sanctas suas recreationes & delicias constituunt, eoque pacto suum solantur exilium, quousque hinc euocati percipiant ea quæ Deus illic præparauit diligentibus se.

[54] [Illius stadium.] Beatissimus sane suo ipsius calculo renuntiatur Blosius, qui in sacra lectione & piis precibus sanctas suas recreationes & delicias constituebat. Ad Iesum dilectum votorum suorum facillime & libentissime longo pietatis vsu a quibusuis occupationibus subito se reuocabat, & cum eo in suauissimis complexibus deliciabatur. Hic ardebat, hic æstuabat, hic se recreabat: hinc & suas iaculatorias orationes, & libellos pios, internæ fornacis velut scintillas, emittebat. In oculis enim & manibus omnium sunt euulgati ab ipso libelli: quorum nonnullos appello, qui id luculente testantur. Quid enim est aliud vox Græca Psychagogia, quam Animæ recreatio? quæ meris deliciis ex cælestis paradisi gaudiorum contemplatione animam perfundit. Vt vero perspicue videamus, non aliter Blosium iucundissima perpoliendæ pietatis ornamenta accepisse, quam puellam vanitatis instrumenta; intrandum est in Conclaue animæ fidelis, vbi & Speculum inuenies, & Monile, & Coronā, & Scriniolum, & Cimeliarchium, seu Ornamentorum arculam, vt nihil ad ornandæ animæ apparatum desiderare possis.

[55] In illa classe deliciosorum libellorum etiam ponendum est Sacellum animæ fidelis, in quo modi viæque omnes aperiuntur ad ineundam cum Deo amoris familiaritatē; cuius in titulo illud legitur elogium: Hic libellus res pretiosas ingentemque thesaurum cōtinet. [Patet id ex eius libris.] Margaritum etiam spirituale, ne animæ sui vniones desint: quod ex piis cōsiderationibus vitæ & mortis Domini nostri Iesu Christi velut gemmea catena contextum est: in cuius Præfatione ita exclamat: Beata prorsus anima illa, quæ amabilem vitam & passionem dilecti Iesu Christi, tamquam pretiosum margaritum, in scrinio memoriæ suæ semper reconditam habet, & vbique secum circumfert. Dici non potest, quātum vtilitatis adferat deuota & frequens meditatio, vel lectio vitæ Domini Iesu. Medulla denique Psalmodiæ sacræ, quam Doxologiis Dauidicorum verborum prope ducentis producit, hoc præfixo titulo: Medulla Psalmodiæ sacræ, cuius singula verba gemmis pretiosiora, & nectare suauiora, piam sanctamque animam mirifice exhilarabunt. Actum agerem, si ex libris pientissimis, ex quibus orbis terrarum Blosianam exsuxit pietatem, docere vellem, quo in pretio, quibus ipse in deliciis Asceticos precatoriosque, pietati promouēdæ feliciter accommodatos, libellos habuerit. Fuit omnino Blosius, vt in reliqua omni vita, sic in excolenda pietate atque conscientia curanda, & dulcissimæ tranquillitatis & tranquillissimæ dulcedinis amantissimus. Percurrat, qui id videre volet, Psychagogiam, & Consolationem pusillanimium. Hæc sunt duo velut vbera magnæ matris & nutricis omnium Misericordiæ Dei, quæ filiolos suos lactat dulcissima spe tum remissorum in hac vita peccatorum, tum possidendorum in altera præmiorum. Ex quibus duobus veluti fontibus, anima pia Blosij cælestis gaudij copia cum altissima & suauissima conscientiæ pace redundabat.

[56] Porro quanta Blosius diligentia, quanto fructu in illis suis asceticis exercitamentis versatus sit, & quasi volutatus, non est necesse aliunde discere: ipse de se nihil minus cogitans testimonium dicit, [Assidue per iaculatorias cum Christo deliciatur.] dum velut de alio Fratre sibi noto, reuera autem de seipso (quæ antiqua Lætiensium traditio est, & prudens Lector facile coniiciet) refert in Speculo Monachorum, bene notum sibi Fratrem, suauissimis adspirationibus & eiaculatoriis precibus, ad omnem rerum, temporum, negotiorumque opportunitatem, cum Christo Domino deliciantem; & mox subdit: Satis autē scio, quia idem ipse Frater ex continuata frequentia huiusmodi sanctæ asceseos grandem consolationem & eximium laboris fructum consecutus est. Similia habet de noto sibi Fratre in conclusione Enchiridij primæ editionis, quæ deinde sequentibus editionibus sustulit; veritus nempe, ne nimium ipse se proderet. Affirmat eo loco, quod nouerit quemdam pietatis cultorem, qui duas precatiunculas, ibi præcedentes, & omnes fere eas quæ in eodem Enchiridio collocatæ sunt, [Omnes preces Enchiridij quotidie recitat.] quotidie (si non impediebatur) ore proferendo, vel mente ruminando, studiose complebat, ipsasque memoriter tenebat, vt temporis ac loci opportunitate habita posset diu suauiterque citra libri adminiculum rebus diuinis animum intendere.

[57] Ex illa pura mente, conuersationem continuam in cælis habente, prorumpebant subinde per diem illæ voces, quas ibidem Blosius illi Fratri sibi noto adscribit: O Domine Deus meus! [Piæ eius voces:] o Creator & Redemptor meus! o spes mea, & refugium meum! o dulcedo cordis mei, & vita animæ meæ! o salus mea & summum atque vnicum bonum meum! quando immaculatus ero coram te? quando ardenter diligam te? miserere mei, &c. Denique ait Blosius de illo Fratre, id est, de semetipso, vt merito interpretamur: Etiam totam vitam suam iuxta præcepta Epistolæ editæ sub nomine D. Dacryani Abbatis in supradicto Enchiridio positæ diligenter instituere nitebatur. [Vita iuxta Epistolam 12. documentorum. Erga D. Virginem pietas.] Ex quibus exercitiis se plurimum in spiritu profecisse asserebat, immensas benignissimæ Dei liberalitati gratias agens.

[58] Tam profundus Asceta non poterat esse etiam Deiparæ Virginis non eximius cultor: de qua veritate si quis ambigat, consulat Endologias eius affectu in Virginem Matrem & amore plenissimas.

[59] Neque in vno Blosio omnis hæc stetit pietas: voluit benignus Pater id bonum filiis suis esse commune. Quos vt penitius in cellam vinariam, id est, in Orationis secreta pelliceret, hoc insigni stratagemate pleno prudentiæ atque humilitatis vsus est. [Exercitia S. Ignatij ab eo obita.] Eminebat per id tempus in hoc spiritualis exercitationis magisterio S. Ignatius Loyola Societatis Iesu fundator, & post eum, ex eius disciplina Socij, a qui nuper in Belgium venerant; nec ita multo post, aduitente cum aliis viris Principibus Blosio, Diplomate Regio admissi sunt. Apud hos humilis Abbas, post exactos in Prælatura annos viginti, Louanij se abdidit, vt inter primos spiritualibus exercitationibus excoleretur. Testantur id Annales Societatis ad annum Domini MDLIII. cum hac honorifica Blosij mentione: Inter ceteros qui se Louanij ad Societatis orandi commentandique disciplinam salutariter exercuerunt, primas tulit Ludouicus Blosius Abbas Lætiensis, vir suis scriptis ac monumentis, nec minus virtutum memoria nobilis. Non egebat tum quidem illo Blosius, licet efficacissimo ad pietatem excitamento; tamen & sibi profuit, & vero suos (quod maxime volebat) exemplo traxit.

[60] Ita Blosij factum interpretatus est R. P. Quintinus Charlart Belga, Romæ S. Theologiæ Professor, vnus de primis Societatis Iesu Patribus, [Laudata eius hac in re humilitas.] qui in Belgium ex Italia missi sunt. Is super hac re ita Roma scribit ad Abbatem Blosium XXIII. Octob. MDLIII. Reuerende in Christo Pater, audiueram quidem vestram Paternitatem Louanium venisse non ita dudum pro faciendis exercitiis nostræ Societatis: sed vbi ad nos peruenerunt D. Ioannes Boucquiau & Iacobus vester quondam fidelis in Domino seruus, rē ita se habere ab ipsis accipiens, non potui non cōgratulari in Domino V. P. quæ tantum se demittere voluerit, vt Societatis nostræ tirocinium subire & experiri non sit dedignata; non tam pro se, satscio, quam vt alios tali suo exemplo ad id alliceret & prouocaret. Quod sane virtutis, caritatis inquam eximiæ opus, quantis efferam laudibus nescio. Proinde tacere, & illud sedulo mirari magis expedit, quam hisce chartis illud non ad viuū depingere.

[61] Extat ipsius Blosij Epistola ad R. P. Adrianum Adriani Societatis Iesu Lætiis anno MDL. scripta, eius & pietatis index certissima, & sacrarum meditationū Lætiensibus ab Vrsmaro Goissono Bellomontano, eiusdem Societatis Presbytero, traditarum testis. Ea sic habet: IESVS. Gratiam habeo, Domine mi, [Exercitia tradita Lætiis iunioribus.] Caritati vestræ, quod me dignata sit commendare precibus Institutoris & Superioris vestri. Hoc mihi optatissimum & ingens beneficium est. Spero enim, Dominum Deum, propter illum, & vestras orationes, mihi propitium futurum. Puto D. Vrsmarum vobis per litteras indicasse, exercitia quædam tradita esse nostris iuuenibus. Vtinam hoc factum fuisset ante annos XX! ita enim cum senioribus multo melius forte ageretur. Laudamus benignissimum Deum, qui per vos istam rationem nos docuit. Ex ea & ipsius Dei honor & salus animarum, vti confido, consequetur. D. Vrsmarus modo abest a monasterio, rediturus ante quatuor dies. Bene valete in Domino Iesu. Lætiis, postridie Animarum. Fuere vero his exercitiis ad ardentiorem pietatem exculti, præter ipsum Blosium, Monachi omnino decem; vt ex schediasmatis, quæ etiamnum Lætiis asseruantur, videre licet.

[62] Neque ita priuatis precibus ac meditationibus deditus erat Blosius, vt non eodem animi ardore diuinum Officium, [Blosius semper intererat officio diuino.] quod a Communitate ex Regulæ Benedictinæ præscripto publice peragitur, assidue frequentaret. Constat ex seniorum relatione, eum diuinis Officiis sacrificiisque publice obeundis præsentem se semper stitisse, & pensum sacrum vna cum monachis persoluisse. Quod Parentis optimi apud successores Abbates hactenus exemplum valuit, vt religioni sibi ducant, si diuinis laudibus cum ceteris non interfuerint. Affirmabat, [Ideo inuitus aberat a monasterio.] tametsi grauissimis Reipublicæ necessariisque caussis, vel Principum mandato a monasterio abiret, tamen ægerrime ferre se, quod tantisper, dum abesset, dulcissimis illis deliciis, quibus in cōmuni Fratrum psalmodia perfruebatur, priuari cogeretur.

[63] Ceterum in precationum meditationumque exercitio minus amabat vehemētes impetus, aut erūpentem foras deuotionem: [Eius suauis deuotio.] malebat (quantum id in eius situm erat potestate) suauiter & sine strepitu liquefieri. Hinc, siue diuinum Missæ sacrificium celebraret ipse, siue Sacerdoti celebranti adesset, modestia corporis ad venerationem compositi, dulci tranquillitate, clausis oculorum fenestris, quasi Deum intus alloqueretur, sensim sine sensu mente eleuabatur. Qui coram obseruarant seniores, Angelo quam homini similiorem prædicabant.

[Annotatum]

a Venere primum Religiosi Societatis Iesu in Belgicā an. MDXLII. quo tempore Martinus Rossemius Antuerpiam Louaniumq; frustra obsedit; vt tantisper Bruxellis subsistere coacti sint, dum a Louanio castra hostis mouisset.

CAPVT XVIII. Exhortationes Lætiensibus datæ.

[64] Oracvlvm est Diui Pauli Timotheum alloquentis, quem ad procurandam gregis sibi crediti salutem armabat & animabat: Attende lectioni, exhortationi, & doctriæ. [1. Tim. 4.] Hoc Blosius velut sibi datum monitum auide arripuit. Totus enim lectioni, exhortationi, doctrineque deditus, animos Lætiensium filiorum ad omnem pietatem suauiter induxit, legendo, hortando, docendo. Optandum quidem esset posteritati, vti Blosianis illis, vt amore ardentissimis, ita dulcedine fluentissimis, viuæ vocis exhortationibus, quibus ille suos ad complectēdam arcteque stringendam religiosæ disciplinæ obseruantiam incitabat, frui perpetuo liceret: sed quoniam id fas non est sperare, nunc illud saltem agendum, vt in piam gratamque memoriam reuocentur idemtidem, quæ calamo Blosiano expressa viuunt adhuc, [Extant MSS. eius quædam exhortationes:] & in animis Lætiensium filiorum magno fructu hortando docendoque paterna voce clamant. Nonnullæ ab eo traditæ ac litteris mandatæ Exhortationes hactenus in abdito Lætiensis monasterij recessu latuerunt: nunc tres ex iis, quæ violenta quadam Suada omnes omnino Religiosos pertrahere possent ad ardens perfectionis studium, in publicam lucem producentur. Publicandi consilium fuit, [tres hic vulgantur.] tum vt vita Blosij sic euaderet illustrior, tum vt bono animarum publice consuleretur, tum denique vt studiosus huius Asceticæ a Blosio introductæ restaurationis obseruator intelligeret, quāto adiumento fuerit in animis Lætiensium Spiritus sancti in Blosio loquentis impulsus, ad arripiendam auide & stricte complectendam nouam viuendi sub Blosianis Statutis formulam. Harum Exhortationum prima est dulcissimus ille Statutorum Prologus, in quo brachiis quibusdam inflammatæ caritatis venientes ad monasticen tirones suauissimus Pater amplexatur, dicens:

[56] [1. Exhortatio, Prologus Statutorum.] Beati, quibus Iesus interius loquitur, dicens: Venite seorsum in desertum locum. Beati, inquam, quos Dominus ex mari magno & spatioso, ex innumeris periculis huius sæculi, ad portum Monasticæ cōuersationis transfert: vbi vita vere quieta & secura agitur: vbi tranquillitas, pax, & gaudium spiritus abundat: vbi sine cura & occupatione rerum transeuntium homines sancti die noctuque Regi sæculorum libere famulantur. [Felicitas religiosi status.] Quorum videlicet vnica sollicitudo est, vt per inuictum obedientiæ propostrum, per orationum iucundam assiduitatem, per lectionis sacræ melliflua exercitia, per lacrymarum sanctarum dulcia baptismata, ipsi summo Deo placeant. In congregatione monachorum regulariter viuentium omnia plena pietate, omnia plena suauitate. Hic fragrantia omnigenarū virtutum gratiose spirat: hic rosæ caritatis igneo rubore flammescunt: hic lilia castitatis niueo candore splendescunt: hic violæ humilitatis imis florentes locis, etiam cælos ipsos lætificant. Nusquam hic tumultus, nusquam confusio locum habet: vociferationes & litigia procul hinc exulant, vbique grata quies & amica solitudo. Hic fortissimi athletæ in arena spiritualis cōflictus inuisibles hostes quotidie superant, & seipsos vincunt. Ad quod nimirum beatum spectaculum Angeli promptissime aduolantes, Christi milites mirifice confortant: fitque, vt ipsi Angeli in cælo habitantes, cum hominibus in terris; & homines in terra degentes, cum Angelis in cælis, mutua familiaritate versentur. Beati itaque sunt, qui tempestatibus mundi superatis, in tutum amœnumque portum sanctæ Religionis se recipiunt, vt ibi reliquum vite suæ in seruitio Dei cum gaudio transigentes, inæstimabile præmium regni cælestis aliquando percipiant, & sine fine lætentur.

[66] [2. Exhortatio προγνωρισικὴ ad nouitios.] Post dulcem illum Prologum, Exhortationum altera Græco nomine & titulo insignita προγνωρισικὴ, Latine Præcognitio, ideo sic dicta, quia tirones, qui in cōsortium monasterij Lætiensis inscribendi inuestiendique accedunt, in ipso aditu, priusquam vel ad habitū ipsum monasticum admittantur, veluti in quodam yymnasij præludio ac rudimento, serio instrui, quasique præmoneri solent, ac plena notitia eorum ante informari, quæ in monastica deinceps exercitatione agere ac pati eos oportebit. Sic autem orditur: Quando ad nos aliquis venit, vt in militiam Christi assumptus, monasticæ conuersationis habitum suscipiat, etiamsi senior, eruditus, nobilis, aut alioqui in aliqua dignitate constitutus sit, antequam inuestiatur, ista scriptura Prognoristica de verbo ad verbum ei tradatur:

[67] Carissime, si in societatem nostram assumi, & nobiscum in monasterio viuere, Christoque Domino seruire desideras, oportet in primis, vt opere coāpleas, quod dicit Saluator: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, & tollat crucem suam quotidie, & sequatur me. [Luc. 9. 23] Si igitur paratus es propter Deum omnia dimittere, [Incommoda in Religione sustinenda.] & teipsum vere abnegare; si paratus es penitus relinquere tuas voluntates, & frangere, quantum in te est, tuas vitiosas inclinationes ac passiones; si paratus es viriliter abrenuntiare omnibus sæculi pompis, voluptatibus & illecebris; si paratus es cum Dei adiutorio relinquere omnem superbiæ fastum; & quælibet humilia simpliciaque amplecti; si paratus es propter amorem Christi sustinere increpationes, iniurias, tentationes, variasque corporis & cordis molestias atque pressuras; si, inquam, paratum te sentis ad omnia huiusmodi complenda & toleranda, securus monasticam conuersationem assumere potes, confidens de benignissima Dei misericordia: alioquin, si non es paratus ad omnimodam tui derelictionem, non expedit vt Religionem irreligiose ingrediaris. a In monasterio, non tuo sed alieno arbitrio viuere, & in omnibus humilem obedientiam exhibere debebis. Quando aliquid tibi præcipietur secundum Deum, & sanctæ Religionis conuenientiam, oportebit vt illud sine contradictione aut murmure perficias. [Perfecta obedientia.] Quando optabis quiescere, forte fatigaberis laboribus: quando ad sublimia te præparabis, forte deiicieris ad infima: breuiter, quando hoc vel illud facere volueris, forte dicetur tibi vt aliud facias; & in omnibus adniti debebis, vt promptissime sequaris voluntatem præcipientis. Neque aliquando dicere poteris: In his paratus sum obtemperare, sed in illis obtemperare nolo. Oportebit vt simpliciter obtemperes in omnibus quæ rationabiliter præcipientur, & quæ non sunt in se mala, vel sanctæ professioni contraria. Tu quidem diuersas tribulationes & difficultates frequenter senties in huiusmodi confractione voluntatum & inclinationum tuarum: sæpe diabolus, sæpe caro, vel homines verum Dei timorem non habentes, tibi suggerent, vt murmures & contradicas: sed necesse erit te patienter perseuerare in sancto proposito, & pessimas suggestiones repellere. Non iam tibi licitum erit, superflua delicataque intempestiue requirere; non erit licitum, [Pœnitentia.] inhonestis dissolutionibus, vel ceteris remissioris vitæ ineptiis vacare; sed relicta prorsus lubricitate & vanitate mundi, relicta lata via sæcularium, debebis per arctam & laboriosam pœnitentiæ viam ingredi omnibus diebus vitæ tuæ. Debebis simplicitatem, vel etiam penuriam rerum necessariarum sustinere, frequenter ieiunare, perpetuam castitatis integritatem seruare; orationibus, meditationibus, sacrisque lectionibus insistere, taciturnitatis & silentij disciplinam obseruare, vitam a sæcularium consortio abstractam ducere, monasterium raro egredi, nullam omnino rem, quantumuis modicam, proprietarie habere, puritati cordis iugiter studere, sola cælestia quærere, die & nocte infatigabiliter officio ministerioque diuino assistere, siue sit æstus, siue frigus; denique omnibus, quæ sanctæ Religioni conueniunt, fideliter adhærere; & omnia quæ eidem Religioni contraria sunt, prudenter reiicere. Quod si timore Dei relicto, aliquando (quod absit) inceperis negligenter viuere, vel etiam superbia, inobedientia, murmurationibus, atque contradictionibus, Superiorem ceterosque Fratres conturbare aut grauare; scire debes, quia districte omnino punieris. Verumtamen non te absterreant supradictæ difficultates; sed tu de te prorsus diffidens, in Domino Iesu omnem tuam fiduciam repone. Ipse enim confirmat debiles, & iacentes erigit; ipse aspera reddit plana, & amara conuertit in dulcia. [De gratia Dei sperādum.] Ipse ea quæ hominibus importabilia videntur, non solum facillima, sed etiam iucundissima per suam gratiam efficit. Ipse est qui dixit: Venite ad me omnes qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos. [Matth. 11. 28.] Tollite iugum meum super vos, & discite a me, quia mitis sum, & humilis corde; iugum enim meum suaue est, & onus meum leue. Aditus viæ salutaris plerumque angustus, tristis & difficilis est; sed postea crescente amore diuino, cordeque per caritatem se dilatante, cum inenarrabili gaudio perficitur iter mandatorum Dei. Ipsi honor & gloria in sæcula sæculorum. Amen.

[68] [3.Exhortatio Paterna, siue Epilogus Statutorū.] Tertia ex Blosianis pro feruentiore disciplinæ regularis obseruatione suasoriis illa est, quam filij Lætienses, vt vere est, ita Paternam exhortationem a venerabili Blosio Parente optimo sic dictam vocant & venerātur. Est autem Epilogus commonitorius, quem Statutis suis velut coronidem subtexuit his verbis: Filij carissimi, qui sanctæ conuersationis habitum suscepistis, qui suaue iugū Domini subiistis; hortor, moneo, & oro vos in visceribus Iesu Christi, vt memores vocationis vestræ omnem iniquitatem fugiatis, vanitatemque contemnatis. Inspicite mundum vniuersum attentius, videte quomodo crescat & decrescat, quomodo nihil in se stabile contineat, sed sicut puluis qui a vento spargitur, sic euanescat ipse & concupiscentia illius. Perpendite quia vita præsens, vapor est ad modicum parens: considerate quia omnis caro fœnum, & gloria eius sicut flos fœni, qui mox decidit & marcescit. Hæc cogitate, & mentes vestras sursum erigentes, relictis caducis rebus ad ea properate quæ finem non habent. [Beneficiū Religiosæ vocationis.] Cognoscite filij, cognoscite felicitatem vestram. Ecce vos elegit Dominus in hereditatem sibi: vos e periculis & multiplicibus laqueis huius sæculi eduxit: vos e mari turbulenssimo assumptos, in portum tranquillissimum, in paradisum amœnissimam, in sanctæ Religionis monasterium transtulit: vt ibi diebus ac noctibus quasi agniculi sine macula stetis in cōspectu eius, parati videre desiderabilem faciem illius. Sane, Non fecit taliter omni nationi, non omnibus tantam beneuolentiam ostendit. Grati igitur estote tam amabili Domino: seruite corde perfecto tam dulci Sponso animarum vestrarum. Recordamini Sanctorum Sanctarumque Dei, qui ante multa tempora vos in monastico proposito præcesserunt: veniat vobis in mentem, quomodo ipsi, despecta prorsus vanitate mundi, sub regulari disciplina Deo pure & integre militauerunt.

[69] [Coniunctio cum Iesu, monacho necessaria.] Obsecro, filioli, amici Dei, coheredes Christi, qui in nouitatem vitæ spiritualis regenerati estis, qui optimam partem elegistis, currite incessanter post vestigia Agni candidissimi, nolite tardare in amore Iesu Christi. Ipse sit dulcedo animarum vestrarum, ipse sit consolatio peregrinationis vestræ, ipse sit suaue condimentum omnium laborum vestrorum. Hunc mentibus illibatis adstringite: ad hūc diebus ac noctibus suspirate: hunc sedulo quærite in libris, in oratorio, in claustro, in refectorio, in horto, in cellula, in lectulo, & vbicumque versamini, donec inclinentur vmbræ & adspiret dies, donec misera hæc vita finē capiat, & initium sumat æterna. Cœnobium vobis veluti gratum quoddam sepulchrū facite, in quo paululum quiescatis, quousque resurgentes appareatis cum Christo in gloria. Sit vobis crux vel modico tempore relinquere sancti loci tranquillitatē, relinquere dulces complexus eius, cui animæ vestræ desponsatæ sunt. In solitudine monasterij habetur Iesus, in turbis sæculi amittitur. Vitate igitur mundi strepitus: declinate superflua cum sæcularibus consortia: vt per omne vitæ tempus cum Iesu, & cum eius Genitrice Maria viuentes atque colloquentes, ad æternam gloriam piis Iesu & Mariæ cultoribus præparatam aliquando transferri mereamini. In Dei seruitio, sacris lectionibus, orationibus, vel meditationibus, caras vestras delicias constituite. Gaudete & exultate in spiritu, quod ad famulandum Regi æterno estis segregati.

[70] [Diuina officia sedulo obeunda.] Estote diligentes in diuinis Officiis: ea non ex arida quadam consuetudine, sed ex sincera caritate studiose peragite. Omnia ipsorum diuinorum Officiorum verba sacratissima, quæ Spiritus sanctus dictauit, integre & cum reuerentia, religiosis vocibus pronuntiate & cātate: certo credentes, nec minimam quidem syllabam, nec vnius notulæ cantum, nec modicam inclinatiunculam ibi perire; si spiritus vester vigil, si intentio recta, & affectus purus fuerit. Qui possunt Deo liberius intimiusq; vacare, gratias agant ipsi Domino, & alios non despiciant: qui vero vel opportunitatem vel gratiam non habēt, vt multum insistant particularibus precibus aut contemplationibus; studeant saltem communibus Dei laudibus, atque orationibus vel lectionibus, libenter & deuote intendere.

[71] Spiritualem profectum diligite: & quidquid illum in vobis impedire sentitis, solerter vitate. Rursum admoneo vos, filij lucis, abstinete a carnalibus desideriis, quæ militant aduersus animā: abstinete a vino multo: abstinete ab amaris voluptatibus huius sæculi. Ambulate in sacræ Religionis obseruantiis, non quasi insipientes, sed quasi sapientes, & cognoscentes quæ sit voluntas Dei. Regulæ vestræ & Statutorum vestrorum (quæ facillima mitissimaque sunt) integritatem seruate illibatam, quantum in vobis est. [Aliæ virtutes Religioso necessariæ.] Horrete proprietatis labem damnabilem: nolite dare in vobis locum diabolo. Vinculum pacis, vnionem spiritus, dilectionis affectum semper inter vos seruate. Nam sine his, monasterium in quo viuitis, non poterit esse sanctorum Angelorum habitaculum: sed erit malorum spirituum domicilium. Ergo caritatem habete: hanc, quasi modo geniti infantes, sine dolo sectamini: nulla inter vos murmuratio, nullum odium, nulla detractio, nulla pertinax suspicio, nulla inuidia diu locū vmquam habeat: vt in domo Dei, non nisi quæ pacis sunt, appareant. Cum omni mansuetudine & dilectionis affluentia alter alterum portet, alter alterius defectus (quantum in se est) toleret, alter alterum iuuet, alter alteri compatiatur, alter alterum moneat. Iuniores reuereantur & honorent seniores: similiter qui seniores sunt, ipsos iuuenes diligant; eosque ad puram sanctæ Religionis obseruantiam tam exemplo quam verbo animēt. Voluntatem propriam vnusquisque frangere, & eam ad Superioris arbitrium cum spirituali gaudio flectere studeat: atque ea quæ iubentur, mox sine contradictione expleat. Fugite tumorem præsumptionis & arrogantiæ, Deo odibilem. Fugite vanæ gloriæ præcipitium: amate cognosci a solo Deo, nesciri a ceteris. Diligite subesse potius quam præesse; & discere magis quam docere: quia hæc est voluntas Dei, hæc est sanctificatio vestra. Sic sic vitam vestram instituite, sic mundum, sic diabolum, sic carnem, sic naturam ipsam vincite, vt super vos humiles, quietos, & trementes verba Domini, Spiritus sanctus requiescat.

[72] Non autem perturbemini, neque sitis nimium pusillanimes, si aliquādo grauamini in proposito monastico; si animi lassitudinem, & cordis ariditatem in seruitio Dei sentitis; si tentationum molestiis, & tribulationum pressuris affligimini: sed estote cōstantes, & per breuem laborem, breueque tædium, ad æternæ beatitudinis gaudia festinate. [Non desperandum in tentationibus.] Adhuc modicum, & cessabunt omnia tristia: adhuc modicum, & transferemini in requiem gloriamque sempiternam. Tunc gaudebitis pro diebus quibus vidistis mala; & ossa vestra sicut herba germinabunt. Tunc consolabitur vos Dominus sicut mater consolatur filios suos; & in Ierusalem consolabimini. Tunc mirabitur & lætabitur & dilatabitur cor vestrum, quando videbitis decorem illius sanctæ ciuitatis: quando facie ad faciem contemplabimini Deum deorum in Sion: quando possidebitis quod oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit: quæ bona nobis omnibus præstare dignetur Iesus Christus Dominus noster, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus in sæcula sæculorum, Amen.

[Annotatum]

a Paria fere S. Simeoni Stylitæ tradita a Seniore monita, vt V. Ianuar in eius vita diximus.

CAPVT XIX. Sartorum tectorum monasterij conseruatio, ampliatio.

[73] Domvs religiosa Lætiensis ita maioribus cōstituta fuit, vt in illa nec pro officinis commoditas, nec pro claustro securitas, nec pro habitatione amœnitas admodum desideraretur. Multa nihilominus adiecit Blosius: multa etiam cogitauit, quæ moriens vel affecta vel delineata reliquit. Non ingratum erit fortassis lectori, si quod nuper euenit, licet non magni admodum momenti, ad rem tamen, qua de hic agimus, accommodatum, subnectam. Ichnographiā, seu planam descriptionem, [Delineatio templi & dormitorij a Blosio relicta.] tum Templi in longum producendi, tum Dormitorij in commodiorem vsum refingendi, velut ideam præclari operis, sibi Blosius curauerat. Mors, ne descriptionem in opus educeret, intercessit. Successores deinde Blosij cum Dormitorij formam ad solatium monachorum iam in melius immutassent, & de Templi fundo prolongando conclusissent, ecce tibi in illam ipsam forte fortuna oblatam inciderunt delineationem Blosianam, magno gaudio, quod consentientibus cum Blosio consiliis, ignari quodammodo, vltimam boni Patris voluntatem illis veluti codicillis expressam eadem forma ac descriptione compleuissent. Prudens omnino & pium fuit Blosij consilium, vt cum Lætienses monachi stricta admodum clausura detenti, in apertum publicumve raro prodeant, hoc iucundius illo suo voluntario carcere clauderentur, quo, præter illam interius iunctam cum Deo familiaritatem, exterius etiam domus, cellæ, porticus, horti, aliaque commodiori amœnitate exhilararent.

[74] Hoc consilio, præter Conuentus hortum cōmunem, amœnum satis ac spatiosum, muris hinc & inde clausum, eaque parte qua prata siluososque colles adspicit, Helpra fluuio alluente irriguum, priuatos hortulos in singula suorum capita adornari mandauit. Hic tempus religiosæ laxationis, [Hortuli & recreatio monachorum.] horis pomeridianis illi deputatis, honeste traducunt, vel hortuli cultura aliove opere manuum, vel honestis colloquiis & inambulationibus, vel harmonico musicæ cantu, vel piarum denique rerum lectione aut commentatione. Ne tamen ex priuatorum hortorum cultu, vsu, ac fructu aliquid Religiosa puritas paupertasve detrimenti capere posset, prouidus Pater in Statutis suis ita cauendo prospexit: Quamuis non improbemus, vt Fratres pro honesto solatio & exercitio teneant hortulos, arbores, violaria, & similia: non tamen talia aliquis habeat tamquam propria, sicut nec quidquam aliud.

[75] Præter hos monachorum singulares hortulos, maiusculum fundum horto Conuentus contiguum, non procul a Prælatorum habitatione muro clausit, & hortum Abbatis relaxationi destinatum esse voluit. Ad quod consilium fatebatur Blosius ea se mente adductum fuisse, [Hortulus Abbatis.] vt si quis forte ex Abbatibus venturis, non tam frequēti, quam ipse, sacrorum studiorum voluptate caperetur, haberet saltem, vnde seorsim ab aliis, vtili illa atque iucunda animi corporisque quiete & relaxatione perfrueretur. [Piæ in hoc scriptæ sententiæ.] Deuotioni hic quoque vel fouendæ suæ, vel alienæ excitandæ studuit. Nam supra hortuli huius, atque exigue que isthic visitur porticus, ostia ac fenestras, scriptæ Blosij iussu visuntur breues hæ pientissimæque ab eo excogitatæ sententiæ: Pvlchritvdo florvm ceterarvmqve creatvrarvm rapiat cor in admirationem et amorem Dei conditoris. Amoenitas horti in memoriam redvcat decorem paradisi. Non vanitati, sed pietati hic locvs dicatvs est. Facessant hinc qvæ Deo displicent. Qværantvr cælestia. Domine Devs, qvam admirabilis es! Delectasti me in factvra tva; et in operibvs manvvmtvarvm exvltabo. Lavdant volvcres cæli Devm, vt homo evm ex animo lavdet.

[76] Ex his apparet, Blosium in domesticæ rei procuratione hoc spectasse, vt ex temporalibus æterna, & ex corporalibus spiritualia lucra atque commoda reportaret. Qui etiam, ne in rei familiaris compendio celestium rerū atque diuinarū iactura fieret, magnopere se cauisse semper, tunc præclare testatus est, quando de litibus non facile suscipiendis ita decreuit: [Lites leuiter suscipi vetat.] Quantum ad facultates & externa bona monasterij attinet, sollicite prouideatur, ne lites propter illa nimis facile aduersus aliquem suscipiantur. Verumtamen ea rationabiliter custodiantur & defendantur. Sane honestius est concordiam per arbitros vel oblatam amplecti, vel etiam non oblatam quærere, quam leuiter caussas agere. Sed & præstat interdum sustinere modicam iacturam rerum temporalium, prudenter silendo, & in Deo sperando, quam magnum pati dispendium internorum, pertinaciter pro externis litigando. Igitur externis interna, caducis æterna semper præferantur: maiorque cura habeatur spiritualium quam temporalium.

[77] Enimuero in accumulandis opibus, & augendis monasterij censibus, cum plurimum ea in re polleret, minimum laborauit. [Lætiēsibus magnum vectigal parsimonia.] In re domestica magnum vectigal Parsimoniā dicebat. Hoc vectigal est, quo solo Blosius diuites post se reliquit Lætienses. Cetera quidem ob paupertatis amorem parcus, & ad rem attentus; sed vbi Dei gloria & animarum salus, ac bona monaterij existimatio, [Liberalitas pro Dei gloria.] honestæque Fratrum tum in morbo tum in sanitate consolationes exigebant, non parcebat sumptibus. Profusiones vero omnes in comessationē, & donaria ob inuestitiones, professiones, encænia, sacrificiorum primitias, tum vt paupertati consuleret, tum ne illorum dierum sacram & spiritualem solemnitatem violarent, abrogauit. Passim in aliis accuratus œconomiæ obseruator, nulla tamen in re auarus sordidusve fuit.

CAPVT XX. Res sacra, & Dei Sanctorumque honores aucti. Reliquiæ ornatæ

[78] QVi tam erat in sartis tectis religiosæ suæ familiæ conseruandis ornandisque strenuus, non poterat non ecclesiæ sacrarumque rerum ornatum singulari cura complecti. [Cura rerū sacrarum:] Ac sane tam præclara exstāt eius in Dei Sanctorumque cultu amplificando monimenta, vt quisquis ea etiamnum in ecclesia Lætiensi spectauerit, fateri cogatur, Dauidicam eum sententiam, quam sacris templi parietibus inscripsit, cordi suo profundius insculpsisse: Domine, dilexi decorem domus tuæ, & locum habitationis gloriæ tuæ. [Psal. 25. 8.] Hic est ille decor, hæc illa maiestas domus Dei, quæ cernitur in diuinorum Officiorum sacrificiorumque statis ac solemnibus cærimoniis deuota grauitate & graui deuotione obeundis, [Diuinorū officiorum:] in Gregoriano cantu clare, lente, sonore, & per congrua interualla siue respirationes, distincte atque articulate celebrādo, in omni denique opere Dei, cum interno sapore & externa modestia rite decenterque peragendo. Hanc piam maiestatem & Blosius laudabiliter instituit, & posteri in hunc vsque diem conseruant.

[79] Post Officia diuina, sacra ædificia ad Dei Sanctorumque gloriam illi cordi ac curæ fuerunt. Hic elegans, hic exactus, hic largus & exundans fuit. Hic pōpam cum venustate, [Sacrorum ædificiorū] materiam cum arte, maiestatem cum pietate certare volebat, ad basilicam Dei Diuorumque extruendam, exornandam, locupletandam. Videmus inter cetera ædificia, [Chorum & aram maximam ædificat.] a Blosio monimentum, augustam Chori molem: vbi præter alia ornamenta stat, eodem curante, Chori ara princeps, in qua ex candido marmore assurgit tabula, quæ pereleganti Vitruuianæ architecturæ symmetria, per dispositos columnarum ordines, exhibet mysteria passionis & mortis Saluatoris nostri, statuaria arte sculpta, quæ nemo sine venerabunda admiratione intuetur.

[80] Porro in Reliquiarum sanctarum honorem ita Blosius incubuit, ac si reliqua negligeret omnia. Erexit in primis a sacellum Sanctorum corporibus, [Reliquias SS. asseruat ornatq;.] sacrisque ossibus ac Reliquiis, cum veneratione, munditia, securitate recondendis. Quas autem Reliquias superiorū annorum Abbates partim ab b Hērico Orientis Imperatore, partim a Theodoro Ierosolymorum Patriarcha, aliisque Episcopis & Principibus viris testatissimas acceperant, eas ipse pulcherrima serie digessit, lipsanothecis ex auro & argento inclusit, gemmis & pretiosis lapidibus exornauit: titulos membrane sua manu inscriptos singulis affixit. Ne ij tamen diuturnitate temporis interirent, aut ex sacris ossibus, quibus affixi erant, decidentes, dubiam eorum fidem facerēt; successores lamellis eos argenteis incidendos curarunt. Luculentum hunc sanctarum Reliquiarum thesaurū, tū modernus Abbas, qui viginti iam & duos annos ei monasterio præfuit, pia cura ac sollicitudine insigniter amplificauit; tum ceteri Lætienses tanto studio & veneratione, inde a Blosianis temporibus propagato feruore custodiunt, vt quidam magni nominis Episcopus aliique singulares viri affirmare non dubitauerint, Sanctorum Reliquias nullibi libentius quam Lætiis commorari.

[81] Transtulit quoque ad Lætiense Monasterium Blosius sacrum c S. Ettonis Episcopi & Confessoris Hiberni corpus. Nam cum sanctæ illæ exuuiæ eidem monasterio d donatæ anno Domini MCLXII. approbante Nicolao Cameracensi Episcopo, [S. Ettonis Episi Reliquias Lætias transfert.] in Oratorio Prioratus iuris Lætiensis, in Doni-Petri pago siti, vnico ab oppido Auesnensi milliari, a multis retro annis conseruatæ fuissent, & frequenter ob Gallicos tumultus eas Blosius cogeretur ad securitatem Montes trāsmittere; veritus, ne tandem aliquando in hostium potestatem deuenirent, prudenti consilio, a Paulo IV. Pontifice Maximo facultatem impetrauit, eas Lætias transferendi: atque accepto Pontificio illius concessionis diplomate, dato Iulij XXII. MDLV. (perruptis constanti animo variis grauibusque difficultatibus, quas Doni-Petri incolæ, & Auesnensis Dynasta, ne iis destituerentur, obiiciebant) re ipsa solemniter e transtulit anno MDLVI. Iulij XXV. cum die præcedente, bona Reuerendissimi Episcopi Chalcedonensis Martini Cuperi Suffraganei Cameracensis venia, Montibus (vbi tum asseruabātur) in Oratorio domus Lætiensis separari curasset caput a reliquo corpore, & distincta theca concludi.

[82] Vniuersim porro laborauit pie & vtiliter Blosius in Sanctorū honoribus varie amplificādis, texuit catalogos, fidem adstruxit, gloriam publicauit, vitæ meritis & obsequiis coluit, & moribus æmulatus est. Sunt in schediasmatis Blosianis non nulla, pie & docte annotata, [Varie Sanctorum honori studet.] quæ stabiliendæ Reliquiarum sacrarum fidei & augendæ venerationi faciant. In quibus quærendis, eruendis, obseruandis multus erat Blosius. Qua in re præclara est illa eius de sacris Reliquiis Constantinopoli allatis annotatio, quam in scriptas a se chartas retulit istis verbis: Mirari solent plerique, quomodo ex Constantinopoli vrbe Græciæ Reliquias Prophetarū, qui in Iudæa fere omnes sepulti fuerunt, acceperimus. Sed mirari desinent, si perpenderint quid B. Ioannes Chrysostomus Episcopus Constantinopolitanus, statim in initio cuiusdam HomilieEine Homilie (von griech.„ὁμιλεῖν”, „vertraut miteinander reden”) ist eine Art von Predigt. Während eine Predigt die Großtaten Gottes preist (lat. „praedicare”, „preisen”) und Menschen für den Glauben begeistern will, hat die Homilie lehrhaften Charakter. , quam de Elia Propheta conscripsit, dicat; sic enim ait: [Reliquiæ Prophetarum:] Olim quidem Iudæorum populus gloriabatur quod Prophetas possidebat: & erat sane Prophetarum peculiaris agricultura. Nunc vero hæc ipsa gloriatio ab eis per Ecclesiam ablata est. Ecce enim apud nos & ipsa Prophetarum sunt corpora. Siquidem sterili populo haudquaquam conuenit, vt Prophetas agricolas adhuc habeat: neque decet vt apud illos adhuc seruentur Prophetæ, qui Deum, quem isti prædixerunt, crucifixere. f Rursum nonnulli vix credere possunt, [S. Ioannnis Baptistæ:] nos veras B. Ioannis Baptistæ habere Reliquias; asserentes, eas olim a Paganis penitus concrematas. Qui si historias exacte perlegissent, facile agnoscerent, plurima ipsius B. Ioannis sacratissima ossa, dum a Gentilibus concremarentur, collecta & sublata per fideles Christianos fuisse. Sic enim capite 28. vndecimi libri historiæ Ecclesiasticæ legimus: Iuliani temporibus, velut relaxatis frenis, efferbuit in omnem sæuitiam feritas Paganorum. [Ruffin. l. 2. c. 28.] Ex quo accidit, vt apud Sebasten Palæstinæ vrbem sepulchrum Ioannis Baptistæ mente rabida & funestis manibus inuaderent, ossa dispergerent, atque ea rursum collecta igni cremarent, & sanctos cineres pulueri immixtos per agros & rura dispergerent. Sed Dei prouidentia factum est, quosdam de Ierosolymis ex monasterio Philippi hominis Dei orationis illuc caussa per idem tempus venisse. Qui cum tantum nefas humanis quidem manibus, sed ferina mente fieri viderent, mori gratius habentes quam huiuscemodi piaculo funestari, inter eos qui ossa ad exurendum legebant mixti, diligentius, in quantum res patiebatur, ac religiosius congregantes, furtim se vel stupentibus vel insanientibus subtraxere, & ad religiosum Patrem Philippum venerandas Reliquias pertulere.

[Annotata]

a Longe augustius sacellum ad eam rem erexit Antonius VVinghius Abbas, & præclare exornauit.

b Anno MCCVI. Balduino, fratre a Bulgarorum Rege per summos cruciatus perempto, Imperium capessiuit: mortuus an. MCCXVI. Ambo filij fuere Balduini Magnanimi Hannoniæ & Flandriæ Comitis.

c Vitam S. Ettonis dabimus X. Iulij, agemusq; de hac translatione, de qua extat Roberti Croij Archiepiscopi Cameracēsis diploma datum XVII. Iulij an. MDLVI. in quo Pauli IV. Bullam, cuius hic mentio fit, recitat.

d A Guilielmo de Dono-Petri, viro nobil, e cuius familia Guido Dampetræus aliiq; Flandriæ Comites prodierunt, vt ipse Blosius in quodam schediasmate annotauit. Aliud Donum-Petri, siue Dampetram, aut Dominicum Petri, vnde hoc Flandriæ Comitibus cognomen adhæserit, citat Miræus in Chronico Belgico ad annum MCCC.

e Reliquit tamen, vt mandarat Pontifex, partem aliquam reliquiarum S. Ettonis in pago Dono-Petri, thecamq; vetustate iniuriaque temporum labefactatam reparauit atque ornauit. Sed hæc plenius cum de vita S. Ettonis.

f Hæc plenius referentur XXIX. Augusti, & XXIV. Februar.

CAPVT XXI. Tranquillitas animi, Mansuetudo, Caritas.

[83] Vt liquoribus omnibus tranquillum & suaue innatat oleum, ita Blosij suauissimi virtutibus [Page 448]omnibus dulcedo quædam tranquillitasque superfluebat caritatis. Cuius quidem tranquillæ caritatis & dulcis mansuetudinis, tum in gestis, tum in scriptis, viuum semper exemplar Blosius fuit. Est hæc porro caritas, māsuetudo, [Singularis in Blosio suauitas.] ac lenitas fundamentum ac basis totius Blosianæ vitæ, doctrinæ & asceseos. Hæc mansuetudo, instar dulcissimi lactis e calamo Blosiano, velut ab vbere nutricis promanat, ac per omnia opuscula eius leniter & suauiter fluit. [Ea in ipsius scriptis elucet.] In hac mansuetudine fundauit consolatoriam illam Bonæ voluntatis toties in libellis suis inculcatam doctrinam. In hoc lenitatis ac mansuetudinis spiritu totam illam suæ temperatæ vitæ & Statutorum œconomiam dictauit, suosque Lætienses ad exactam Statutorum eorumdem obseruantiam, non velut seruos seueritate ac minis, sed vt filios amore ac mansuetudine induxit.

[84] Hoc denique spiritu a lectore scriptorum suorum impetrat, vt per suauem introuersionem secure & suauiter cum pinguedine deuotionis, diuinis pietatis officiis sacrificiisque otādo, cātando, meditādo, assistat; cū proximis vero, [Eam aliis commendat.] absque turbatione vel amaritudine loquendo, agendo, viuendo, conuersetur. Magistrū tironum in Statutis Blosius hortatur, vt sit humilibus & obedientibus discipulis tamquam pius pater vel pia mater. At si forte cum duris duriuscule agendum, memor sit inter corrigendum castigandumve misericordiæ ac mansuetudinis. Vulneribus, ait, indisciplinatorum, non vinum tantum, sed etiam oleum infundat, vt curentur. Pius nempe & commiserationis visceribus plenissimus Samaritanus Blosius, non olei minus quam vini suorum vulneribus & infundebat ipse, & ab aliis infundi volebat. Hanc in verbis factisque, hanc in lætis & tristibus, hanc in filiorum suorum virtutibus atque vitiis mansuetudinem inconcussa semper animi tranquillitate seruauit.

[85] Nemo illum audiuit acerbe verbis errata corrigentem. Vnde passim familiares ei erantistæ increpādi formulæ ad illos monachos, [In suis corripiendis lenissimus.] qui aberrauerant a recta via, quasi aliū alloqueretur: Domnus N. fecit quod non debuit, patietur quod non volet. vel, Domnus N. fecit quod voluit, patietur quod non volet. Eodem lenitatis spiritu etiam conuentuales famulos, aliosque domesticos suos corripere consueuerat; admonentis potius & exhortantis, quam reprehendentis aut obiurgantis vultum ac verba assumens, hac fere formula: An non posses paullo maiore modestia hoc vel illud facere? aut, Non posses rem tam facilem curare diligentius? Tranquillitas animi in modestia vultus & suauitate sermonis velut in speculo lucebat. Omni hora molles erant ad illum aditus. Nemo audiuit eum elato sermone motus animi prodentem: nemo in eo vultum amarum aut gestum vehementem adspexit. Nemo fuit cui non libenter & prompte sui conueniendi copiam faceret; nec ille vmquam aut sine mansuetæ consolationis remedio mœstum a se Fratrem remisit, aut gestu nutuve vllo declarauit molestas sibi interuenire, solatia in afflictionibus ab optimo Patre poscentium, interpellationes.

[86] Quod si aliquando ita vsuueniret, vt in querelis apud eum exponendis perturbati animi non obscura signa aliquis ederet, non ipse magnopere commouebat se, sed vultu ad serenitatem composito humane ac peramanter, [Turbatos leniter monet.] Obsecro, aiebat, mi Frater, vt tantisper abeas a me dum redeas ad te: & cum motus ille deferbuerit, mox ad me redi. Nunc enim, donec nonnihil animus conquiescat, nec tu quod ad pacem conciliandam faciat prudenter petere, nec ego quod in rem sit fructuosum consilium suggerere possum. Habitabat secum, & quietis deliciis apud animū suum perfruens, nullo tumultu euocabatur foras, aut a se exibat, in dissimillimis occasionibus semper sibi similis, & in mediis negotiorum turbis suæ solitudini præsens. Nihil erat quod non lenitate sua velut tenuissimus ligni vermiculus constanter perrumperet, atque perficeret; & (quæ laus nec exigua est, [Lenitas auctoritatem fouet.] nec omnium in dignitate positorū) ita mansueta sua lenitate vtebatur, vt neque de auctoritate lenitas, neque de lenitate auctoritas quidquam detraheret.

[87] [Nihil temere agit dicitve.] Dicenda agendaque prius intra se prudenti māsuetudine ad trutinam reuocabat, quam diceret ageretve: ne quod dictum factumve imprudentius elaberetur, quod vel aliis vel sibi dolorem animique pœnitudinem adferret. Præceps consilium paci ac mansuetudini inimicum & retractationi affine iudicabat: magnas res magna cunctatione perficiebat; eo felicius, quo lentius. Magni momenti negotia, vel supplicationes in re graui seu a Fratribus seu ab aliis oblatas, non in eodem vestigio expediebat; sed benigne accipiens, moram apud se considerandi & consilia cogitandi postulans, interea abire, & dum mature deliberasset, ad se redire iubebat. Redeuntibus, quod diu meditatus erat, palam edicebat; & quod optimum factu iudicasset, constanter statuebat. Interdum etiam, quæ statuisset, scripto tradebat, laudabili more: sic enim & se tranquillius imperare, & subditos securius parere, vsu magistro didicerat. [Scripto subinde monebat.] Asseruant Lætienses nonnullas autographas Blosij manu schedulas eiusmodi monitorias, quibus tunc maxime vtebatur, quando in officiis aut officinis aliquid desiderabat obseruari diligentiore cura, aut extra publica repreliensionis loca cum aliquo seueriuscula castigatione priuatæ monitionis agendum iudicabat: ne videlicet verbis mensuram lenitatis suæ excederet, rem scripto transigebat.

CAPVT XXII. Hospitalitas.

[88] [Benignus in hospites] Caritati, quam modo diximus, & mansuetudini comes erat insignis illa Blosij comitas & vrbanitas in excipiendis Benedictinum in morem hospitibus, qua & domi excelluit, & foris bonum odorē & amabilem famam pietatis ac caritatis longe lateque diffudit. Optimum mensis condimentum piam apponebat affabilitatem; & admirabili plane eutrapelia modeste hilaris, religiose vrbanus, sobrie liberalis erat. Sermones etiam si qui præter decorum inferrentur, [Prudēs & vrbanus in sermone.] vel suauiter præcidebat, vel ingeniosa pietate solerter ad Dei laudem aut salutiferum documentum inflectebat: ea gratia & dexteritate, vt illi ipsi, qui offendi potuissent, aut non aduerterent; aut si aduerterent, tamen taciti gauderent, quod tam suauiter manu Blosij a sermonibus futilibus ad vtiles abducti essent.

[89] Quamuis pauperratis singulariter amans, sumptibus tamen hac in parte parci nolebat; singulari semper iudicio circumspiciens, quid ea in re dignitatem hospitum, quid suam deceret. Neque credebat vmquam vllum hospitum numerum oneri fore, sed eum grato animo inter Dei beneficia numerabat. Hinc aliquando nata est illa festiua eius querela. Aliquantulo tempore hospitibus domus eius & mensa caruerat: ibi tum Blosius versus ad vnum ex Conuētualibus (vt vocant) famulis, quicum ob probitatem & candorem pia aut familiaria subinde miscebat colloquia; [In hospitibus Deum se excipere censet.] Quid hoc est, inquit, Anselme? (id famulo nomen erat) an nostri obliuiscitur Deus, an irascitur, qui nos iam tanto tempore in hospitibus non inuisit? Vnde coniicere pronū est, quo vultu hospites exciperet, qui in hospitibus Dominum se credebat amplecti; vt minime mirum sit Blosianam humanitatem linguis hominum scriptisque celebratam. Testis sit Tilmannus Bredēbachius S. Theologiæ Doctor, Scriptorque non ignobilis. Is in Epistola ad Fratres suos, quam Fasciculo sacrarum precationum ex Blosij Operibus concinnato præfixit, ita de eodem loquitur: Erat, inquit, Reuerendus Pater D. Blosius spiritu pæne Angelico, moribusque suauissimis, admirabilique erga omnes beneuolentia preditus, sicuti tu, mi Frater Theodorice (qui vna mecum olim cum ipso Reuerendo Patre Blosio familiariter aliquot diebus conuersatus es) meminisse consueuisti, asserens te nec grauiorem vmquam virum vidisse venerando illo D. Petro Homphæo, Decano quondam Embricensi, nec suauiorem ac mansuetiorem R. D. Blosio. Qui vtinam multos sibi haberet similes Cœnobiarchas, Clericorumque ac Religiosorum Antistites & Præfectos, qui veræ pietati ac religioni, suorum animis instillandæ, parem operam tam paterno moderatissimoque affectu impenderent: vtique magna & pæne potissima sui parte refloresceret Ecclesia Catholica. Hac enim vnica ratione & via sacratissimum diuini Spiritus vnguentum, quo præ participibus suis imbutus est Christus Dominus, a capite Christo flueret in barbam, in membra dignitate & auctoritate Christo proxima, ac deinde in oram totius vestimenti, in vniuersum gregem Dominicum: suoque voto potiretur Apostolus, vt pro decem millibus pædagogorum in Christo, haberemus multa millia Patrum. [1. Cor. 4. 15.] Benedictus Deus, qui replens in bonis desideria suorum, multis adhuc in locis facit eminere suæque Ecclesiæ prælucere sidera salutaria; quantumcumque rumpatur satan, ringantur hæretici, & conuertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion. Hæc ille de Blosio. Cuius grauissimi doctissimique viri testimonium, eo maioris faciendum, quod non ad adulationem (quippe annis quatuordecim post piam Blosij mortem) sed ad memoriam & admirationem virtutis, quam in Blosio oculatus testis notauerat, scriptum fuit.

CAPVT XXIII. Castitas & mundities.

[90] Florem illibatæ castitatis, quem ex vtero matris nascens Blosius in mundum intulit, in aulica licentia viuens, seruauit; moriens deinde, integrum intactumque in terræ tumulum secum detulit. [Sex adiumenta castitatis: 1. Temperantia.] Tuendæ vero castitatis sex illi potissima præsidia. Primum, Singularis in cibo potuque temperantia, sine qua virtus nulla inter tot hostes tuta esse potest: in qua eximium se omnino Blosius præstitit, & maximum castitatis præsidium collocauit. Nam etiam ad mensam de spiritu magis quam corpore saginando sollicitus, singulas cibi buccellas (vt ipse loquebatur) in Christi sanguine intingebat. Cum monitum illud S. Hieronymi de temperantia semper ante oculos haberet, Venter mero æstuans facile despumat in libidinem; tum grauissimis verbis matrem luxuriæ, laxam scilicet vini liberamque potationem, ac comessationes omnes, clancularias etiam, a suis relegauit: qua de re districtissime seruanda ita successores compellat: Hic, hic, ait, summopere vigilet Prælatus, si cupit vt Religio sancta honeste seruetur. Et in Paterna exhortatione ad filios, Admoneo vos, inquit, filij lucis, abstinete a carnalibus desideriis, quæ militant aduersus animam, abstinete a vino multo, abstinete ab amaris voluptatibus huius sæculi. In vino hospitibus propinando liberalis, non prodigus. Æquales haustus, [Æquales haustus edit.] & violentas ingurgitandi se inuitationes execrabatur; illamque consuetudinem pestem perniciosissimam appellabat, quam diabolus inuexisset in orbem terrarum. Scitum est, quod viro magno, inuitanti vt pari haustu bibendo responderet, & ni faceret, se calicem vino plenum in sinum illius effusurum minitanti, fortiter ac facete respondit; Malle sibi sinum fœdari quam conscientiam.

[91] [2. Fuga periculorū.] Secundum castimoniæ præsidium, Fuga periculorum; quam toties tum monitis suis tum exemplis inculcat S. Hieronymus aliique Patres. Ea de caussa frequenter in Statutis Blosius velut duo Religiosæ castitatis propugnacula commendauit, silentij & solitudinis amorem. [Immodestiam vecat.] Colloquia, deambulationes animi gratia (quæ ipse Spatiamenta vocat) aliasque relaxationes, vel parce suis indulsit, vel ita temperauit, vt effusos cachinnos, cantilenas profanas, omnes denique lusus indecoros, in quibus aut cursu, aut iactu, aut alio inhonesto gestu corpus vehementius agitandum, aut monastica indumenta vel exuenda vel inconcinne componenda essent, interdixerit. [Excludit a claustro feminas.] Præterea non solum segregauit a monastico claustro mulierum consortia, sed etiam virorum liberum & promiscuum impediuit accessum. Vnde extra Regularis colloquij tempora in conuentualibus locis tranquilla apparet & venerationis piæ plena, veluti eremi solitudo. Et quia de mulieribus sermo incidit, tantam in earum congressu, minimis etiam in rebus, circumspectionem adhibendam esse censuit; vt forsitan alicui rerum spiritualium minus perito nimium meticulosus & religiosus videri possit. Sic enim in Instructionibus & monitis ad Abbates successores (quæ codicillis quibusdam, [Vetat munuscula iis mitti.] vti ipse vocat, cōplexus est) agens de violariis, floribus, & similibus que monachi solent in hortulis suis excolere, hæc subdit: Neque enim conuenit, vt monachus nimis facile porrigat & offerat manu tale quidpiam alicui feminæ. Prorsus vero detestabile est, vt talia a monacho mittantur ad mulieres, vel puellas, ex animi leuitate & sensuali amicitia. [Abolet Prioratus.] Hæc eadem fuga periculorum etiam caussa est, ob quam suos e Prioratibus, in quibus magnis omnino periculis Religiosa puritas exposita erat, ad securum monasticæ custodiæ perfugium reuocauit.

[93] Tertium, Custodia oculorum, quæ velut clausa capitis galea facile omnes excutit aduersarias castitati oppugnationes. [3. Custodia oculorum.] Qua in re Blosiana modestia tam singulariter emicuit, vt oculorum ac vultus compositione, totoque corporis habitu, passim intuentes ad castitatis amorem accenderet. Non ignorabat videlicet ab oculis male custoditis lædi castitatem. Hanc ob caussam, cum ante oculos religiosorum virorum mulieres apparere periculosum iudicaret, studuit, quantum fas esset, earum conspectum a suis remouere. Ea propter cum antea in horto Couentuali, in quem monachis certis horis pomeridianis patet accessus, mulieres fœno spargendo, cumulando, plaustris imponendo operam ponerent, cauit in antedictis codicillis ne deinceps id fieret, his quæ sequuntur verbis: Herba horti Conuentualis ex mea ordinatione solet demeti, [Non vult coram suis apparere feminas.] verti, exsiccari, atque in plaustro poni per viros vel iuuenes, non autem per mulieres aut puellas; maxime illis horis quibus Fratres spatiari possunt in horto, etiamsi pluris constet hoc facere per masculos quam per feminas. Præstat enim pati damnum aliquod in crumena, quam in anima.

[94] [4. Corporis castigatio.] Quartum, Corporis castigatio. Floridam animi castitatem in carnis maceratione, velut lilium inter spinas, efflorescere asserebat. Qua in re duo Blosius obseruatu digna gessit: inprimis quod in prima sua rigidæ obseruantiæ reformatione extremum, quod in S.P. Benedicti Religiosa familia esse potest, corporis macerandi exercitium sectatus sit. Deinde cum consilio potius alieno quam proprio desiderio inductus a primo illo rigore recederet, non tamen illud singulare castitatis scutum, carnis macerationem, a se reiecit; sed varias corporis mortificationes subiuit ipse semper, & subeundas esse docuit: & ad hoc inprimis laborando contendit, vt vna cum moderatis corporis mortificationibus prauæ animi cupiditates frangerentur, & velut duplici illo auxilio duplex castitati tuendæ accederet adiumentum.

[95] [5. Pietas.] Quintum, Pietas animi. Carnis enim voluptates aiebat amarescere & mori, vbi Spiritus deliciæ dulcescere & viuere videntur. Nutricem etiam castitatis appellabat pietatem: cuius ex vberibus quantum Blosius & turpitudinis odium & puritatis amorem exsuxerit, scripta illius vniuersa abunde loquuntur. Per assiduam cum Deo familiaritatem, quam ipse in mysticæ suæ asceseos libris Introuersionem, non incongruo vocabulo, nominat, aiebat omnia exteriora sensuum oblectamenta flaccescere. Hanc familiaritatem cum Deo quanto pluribus & ardentioribus adspirationibus incendebat, tanto se magis in amore creaturarum refrigescere sentiebat.

[96] Sextū, Mundities externa. Nā castitatis internæ index, imo & tutela quædā est illa externa, & a sanctis castitatis amatoribus magnopere semper adamata mundities: [6. Mundities externa.] in qua Blosianæ castitatis mirifice nitor ac decor eluxit. Si quid in cellis Fratrum inuenisset, non dicam sordidum nimis, sed minus decore compositum, ostendebat id sibi displicere, cum diceret, animi & corporis, internam & externam munditiam, dextras iungere, & pari passu ambulare debere; & ad exemplum S. Bernardi, paupertatem amandam esse, non sordes. Erat Blosio maxime cordi in facie & manibus ingenua mundities, in veste decens paupertas; in cubiculo & omni supellectili priuatim, publice in culina, refectorio, hospitali mensa ac domo, in templo, in omnibus elegās ac nitida rerum facies, spirans vbique castam munditiem & mundam castitatem. Hoc sibi, hoc aliis dictabat; hoc posteri auide acceptum constanter tenuerunt. Vnde in sacrario, templi atque altaris supellectili, ac præsertim Reliquiarum custodia, tam exquisiti tamque illibati nitoris sollicitudo.

CAPVT XXIV. Magnanimitas. Aduersorum tolerantia.

[97] Militiam esse vitam hominis super terram, affirmabat S. Iob Propheta. [cap. 7. 1.] Hæc militia constantes & magnanimos pugiles requirit aduersus eos hostes, qui nullas pacis conditiones, ac ne inducias quidem cum homine, quamdiu viuit, habere possunt. In hac militia monasterium stadium seu campum vocabat Blosius, [Monacho assidue pugnandū.] in quo magno animo, contra spiritualia nequitiæ in cælestibus, quotidie est monachis in mortificationis bello capitaliter decertandum.

[98] Neque minori fortitudine ea mala toleranda sunt, quæ etiam Dei famulis quotidie a bellorum fortunæque casibus obueniunt. Spectaculum illustre Deo & Angelis exhibuit in calamitatibus, quibuscum luctatus est, sustinendis ac superandis, inuictam nimirum constantis animi magnitudinem. Quater intra vnum & viginti annos, perturbata bellis Republica, infestos hostili populatione expertus est Francos; [Variæ Frācorum in agrum Hannoniensem excursiones.] semel anno post sesquimillesimum trigesimo septimo, quando sub tempus inchoatæ reformationis sui monasterij Athum profugere compulsus est: rursum post sexennium, quando hinc & inde media Lætia Malbodiensis vrbis & Terloniensis arcis, vt alia taceam, fumos ac fauillas ab incēdio Gallico in vicinia conspexit: iterum post nouennium, quando direptum dirutumque est Terlonium: denique post sexennium, quando effractis portis Franci monasterium Lætiense diripiendo populandoque vastarunt. Inter has quidem Reipublicæ ac priuatæ peracerbas calamitates ingens vbique perturbatio, & fortunarum iactura fuit: ipse vero Blosius nulla re aduersa passus est animi sui constantiam frangi, serenitatem obscurari, tranquillitatem perturbari. [Constātia Blosij.] In omni calamitate perfugium a tempestate tutum aiebat fiduciam in Deum, illud vsitatum crebro iterans: Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur. Dicet Domino, Susceptor meus es tu, & refugium meum. [Psal. 90.] In hoc refugio tutissime latebat: ad hoc, velut ad portum, nauem e fluctibus subducebat.

[99] Magnanimitas Blosio ex eo etiam constans & inuicta fuit, quod vera bona a falsis, a caducis æterna, externa fortunæ ab internis animi prudentissime segregaret, & sua singulis momenta ita apponeret, vt vera damna ea sola existimaret, per que animorum felicitas aut beatitudo perderetur. Cum Franci in Hannoniam populandi ardore & bellicis furiis effusi agrū Lætiensem fœde vastassent, aduersus eos cum militaribus aliis patriæ copiis suas duxit Adrianus Blosij frater, & incredibili virtutis ac fortitudinis gloria Francum militem fudit fugauitque. Re præclare gesta, [Luget, etiam in victoria, cladem animarū.] cum exultabundi narratores Blosio & Lætiensibus seruatis gratularentur, atque Adriano ob illustrem victoriam virtute partam velut in triumpho applauderent; abstinuit vnus inter omnes ab omnibus lætitiæ signis edendis Blosius, sed alta ex imo ducens suspiria, Non est, ait, non est Christiani pectoris gaudere, vbi tantum Christiani sanguinis funditur; & leuem breuemque victoriam, tot animarum æternus forte sequitur interitus. O diuina vox, & digna Christiano homine! qui cetera immotus, solis animarum damnis concutitur.

[100] [Constātia in fratrū funeribus] Eamdem animi magnitudinem in Richardi atque Adriani carissimorum sibi fratrum morte alias prætulit. Erat ille Ludouici rebus solatio, domesticus conuictor; hic etiam præsidio, vt fortem alioqui virum ea concutere iactura potuisset. At stetit animo vultuque immotus Blosius: neque quidquam questus, Dei potius niti prouidentia, quā humani auxilij fiducia perrexit. Possem istiusmodi alia nonnulla producere; sed nihil æque Blosianos animos & inuictum robur testari potest, quam tot ab eo superatæ & exhauste difficultates, dum primum regularis disciplinæ reformationem inuexit. Nonnullos e suis expertus est minus obsequentes, quosdam etiam proteruos ac repugnantes, vt supra diximus: at omnes constantia vicit, & acerrimum quemque repugnantium inuicta patientia tandem flexit.

CAPVT XXV. Liberalitas in pauperes. Opum honorumque contemptus.

[101] Magnanimitatis pars est, pecuniarum pro Dei gloria, aut proximi vtilitate, cōtemptus: & vt parui animi est, amare pecuniam; ita animi prorsus magni est, pecuniæ detrimentū facere, vt Christum lucrifacias. [Pater pauperum dictus Blosius.] Mire erga semetipsum arctus & parcus Blosius, erga alios varie inopes liberaliter propensus; & lata viscera caritatis omnibus aperiens, nomen Patris pauperum suo merito inuenit. Semper ab eleemosyna pauperibus impensa hilarior redire solitus, alios etiam ad misericordiæ opera hortabatur. Extat ab eo monitum aureum, successoribus relictum his verbis: Non regnet in viris Deo dicatis plura cōquirendi perniciosa cupiditas, [Liberalitatem successoribus inculcat.] quæ in multis Congregationibus disciplinam Religionis sæpius euertisse cognoscitur. Non etiam regnet turpis illiberalisque tenacitas; sed eleemosynæ iuxta monasterij facultates cum caritate fiant. Nam quæ supersunt monasteriis, non tam ipsorum monasteriorū, quam pauperum bona sunt. Quod verbis scripsit, rebus fecit. Carolus V. Imperator cantharum Blosio metalli pretio & artis elegantia spectabilem donauerat. Hunc mox vt accepit, dono dedit Ecclesiæ Chimacensi, quæ magnam istis temporibus ex hostili vastatione iacturam fecerat, ratus magis sese Deo placiturum liberaliter alienam calamitatem subleuando, quam munus a tanto Cæsare acceptum apud semet domi seruando.

[102] [Lætiense cœnobium pauperum asylum.] In angustiis rei domesticæ magno animo dilatabat erga egenos caritatem. Pauperum omnium quidem, maxime vero eorum qui in vicinia prope domestici essent, primam gessit curam. Illos œconomis, vt abundantius iis prospicerent, enixius commendabat. Hoc in Statutis passim inculcat, hoc in mores induxit. Hoc, quantum permiserunt non adeo magnæ Lætiensium facultates, ita radices egit, & a Blosio in immensum excreuit, vt nunc passim, & merito, Lætiense Cœnobium, Pauperum asylum nuncupari videamus.

[103] Paupertatem, quam in aliis miserando & affatim donando subleuabat, ipse sibi gratissimam adsciscebat. Pauperem vitam, [Blosius dignitates recusat.] & procul ab opulentis honoribus remotam, amabat. Opes honoresque sponte oblatos, strenue auersabatur, mundi fastum magnanima demissione calcans atque pessumdans. Imo quātum nonnulli ambiunt dignitatum titulos prehensando, tantum ipse deprecando auersabatur. Carolus Cæsar Blosium aliquando e Lætiensi, minore illa videlicet Prælatura, ad maiora & splendidiora honorum culmina euehere, sed frustra, molitus est. Nam Archiepiscopatum Cameracensem ab Imperatore sibi destinatum Blosius magnanimiter demisseque recusauit: [Archiepiscopatum Cameracens.] quod ipsum familiari ioco Maximilianus a Bergis, vir minime ambitiosus, postquam ceruices tanto oneri subdidisset, Blosio exprobrare solitus est, quasi vero æquum esset, Blosium, vt suæ quieti ac priuatæ consolationi consuleret, tam formidabile onus in debiliores humeros transferre. Sic ille de se vt prudenter & amice, ita submisse & candide iudicabat.

[104] [Abbatiam opulentiorem, adhibito intercessore, deprecatur.] Obtulit etiam Blosio Cæsar Abbatiam opulentiorem S. Martini Tornaci, vt eam cum sua Lætiēsi, quod bono Ecclesiæ verteret, commutare vellet: sed memor quod est a S. Ambrosio pronuntiatum, carere omni ambitione religiosam deuotionem, tantoque futura maiora pericula, quanto celsior fuerit dignitas; eam sibi numquam passus est obtrudi. [Amb. lib. 4. in Luc. cap. 4.] Hanc enim vt a ceruicibus suis excuteret, Bruxellam Cæsari supplicatum iuit, & impetrauit. Cum autem nouo & inusitato ambitus modo in palatio Cæsaris ad amoliendam a se S. Martini Prælaturam versaretur, occurrit res non indigna narratu. Forte in Principem quemdam virum e Cæsareis Optimatibus nō vltimum incidit, qui cum Blosiana gratia obligatum se iudicaret, ratus fore occasionem gratitudinis declarādæ, si Blosio apud Cæsarem (cui gratiosus esset in primis) opem operamque offerret, promptum se paratumque addixit, si quid ambiret, & sua apud Cæsarem commendatione vti vellet. Tum Blosius, vt res erat, animi ægritudinem declarauit ob S. Martini Abbatiam si eam adire cogeretur; velle se magis sorte modica, quæ inter filios Lætienses obtigerat, & iam tranquille atque hilariter in Domino possidebatur, consenescere Lætiis, quam nouos honores cum nouis oneribus suscipere; proinde rogare se, vt si gratiam rependere vellet, fauorem in hac Abbatia repudianda apud Cæsarem interponeret. Hoc Cæsarem rogatum venisse, vt liceat ipsius bona gratia liberari, & in suo nidulo Lætiensi mori. Attonitus alter rei nouitate, obsequia, quando ita Blosius vellet, offert sua: mox ad Imperatorem a Blosio discedens, En, ait, Auguste Cæsar, adfero nouam prorsus & inusitatam libelli supplicis formulam: Lætiensium Abbas Blosius, longe aliter atque alij subinde solent, orat per me, atque obtestatur Maiestatem tuam, vt S. Martini Prælatura absolui, & in sua Lætiensi viuere ac mori possit. Ita ille, ita ego Maiestatem tuam obsecro. Ad hæc admirabūdus Cæsar, Fiat, inquit, & apud suos, quando ita orat Blosius, viuat & moriatur. Sic nempe Blosius dignitatum & honorum cōtemptu clarior, quam sint plerique honores ambiendo gerendoque.

CAPVT XXVI. Zelus contra nascentes hæreses & vitia.

[105] Calamitosis Belgice Ecclesiæ temporibus, cum ex Gallia & Germania vndique in Belgicas prouincias hæretica pestis irreperet, contra nascentes atque adolescentes hæreses, earumque præcones, defensor ac propugnator inter alios a Deo datus videtur Blosius. Visuntur inter Opuscula eius duo illa aduersus Nouatores scripta, ex quibus luculentum zeli sui pro domo Dei testimonium Blosius habet, Collyrium hæreticorum, duobus distinctum libris, & Facula illuminandis & ab errore auocandis hæreticis accommoda. De primo pauculis sed appositis verbis præfatur, [Scripta eius contra hæreticos:] & animi sui sensa erga Fidei hostes palam & ex fide declarat, dum ita orditur: Pia erga pereuntes hæreticos commiseratione motus, hoc Collyrium scripsi. Et mox caussam exponens cur vocet Collyriū; [Collyrium hæreticorū.] (quod Græca voce significat præsens in curandis oculorum affectionibus medicamentum) In quo, ait, pauca, quæ curandis ipsorum hæreticorum oculis apta esse videbantur, congessi. Abunde, quod cupimus, assequemur, si modicus ac rudis hic labor noster, aut aliquos, ex his qui hæresi iam infecti sunt, sanare, aut aliquos, ex iis qui nondum sunt infecti, seruare incolumes potuerit. Neque enim, in illis quæ hactenus edidimus, laudes hominum, sed salutem animarum venamur.

[106] [Facula.] Faculæ vero conscribendæ consilium in Præfatione declarat: quod erat eiusmodi, vt ex quadraginta tum Patrum antiquorum, tum sacrosanctorum Conciliorum dictis atque decretis, totidem velut lucernas accenderet, & super candelabrum poneret; non tam vt luceret omnibus qui in domo Ecclesiæ sunt, quam vt illis qui nouitatum ventis in vada aut syrtes abripiuntur, Pharon quamdam accenderet, ad quam cursum dirigere & recta in portum certaque via inuehi possent. Est autem Facula, collectis in vnum sententiis antiquorum Patrum, Opusculum ita numeris omnibus absolutum, vt pæne nullam earum rerum, quæ nunc in fide controuertuntur, partem relinquat intactam. Et tamen pro sua modestia Blosius, de ea ita censet: Hæc Facula faciem primitiuæ Ecclesiæ vtcumque ostendens, collecta fuit anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo primo mense Octobri: quæ licet in modum farraginis confusa esse videatur, prodesse tamen poterit hæreticis, si ipsi illam diligenter legere atque expendere voluerint. [Append. Faculæ in fine.]

[107] Post Faculam ingeniosa fictione alloquitur Philocænopolitanos, quos a Reuerendissimus Lindanus Episcopus, zelo Dei pro Ecclesia Catholica flagrās, [Appendix Faculæ ad Philocænopolitanos;] in aureo libello Dubitantios vocat. Appendici Blosianæ titulus, post Faculam, eiusmodi præfigitur: Expostulatio Iesu Christi de ingratitudine Philocænopoleos, cuius gubernatores nouam prauamque doctrinam amant, & hæreticis fauent. Est autem Philocænopolis, si Latine ad verbum reddimus, Amans nouorū ciuitas. Huius ciuitatis Præsides, qui cum se Catholicos dicerēt, & sanctæ Matris Romanæ Ecclesiæ filios iactarent, tamen cum multorum hæreticorum nouitates seminantium impunita scelera ferrent, pullulantes hæreses conniuentia sua roborauerunt, ita merito expostulans Iesus Christus alloquitur apud Blosium: O imprudentes ciuitatis gubernatores! quis vos ita fascinauit, vt permitteretis illos veritatem impugnare, & libere predicare aliam fidem, quam tradita fuit olim a sanctissimis Patribus, atque a clarissimis verisque Senatoribus, & a fideli populo seruata? & addit alia, quæ si attente legantur, facile quiuis perspiciet, iam tunc præsagiisse Blosium ea quæ pauculis post annis tulit fecitque Philocænopolis Belgica, ab istis nouæ doctrinæ vel auctoribus vel fautoribus lamentabiliter afflicta.

[108] [Epistola de fide ad cognatam lapsam.] Præter hæc quæ publica luce donata sunt, latuit in scriniis hactenus Blosij manuscripta Epistola, qua cognatam quamdam suam ex ouili Christi a lupis illis ouina pelle tectis seductam, & in Germaniæ fines, vt venenum hæreseos maiore licentia ac libertate cōbiberet, e patria profugam, ad Ecclesiam plurimis fortissimisque argumentis retrahere conatur. Quæ quidem Epistola, quia nunc lucem inter cetera eius opera aspicit, eam hic describere superuacaneum duxi. Hæ fuerunt Blosij lucubrationes, quibus pro Ecclesia sancta Dei aduersus hæreses fortissime depugnauit. Breuia illa fortassis & primo aspectu tenuia videri tela possint, si cum omni illa conferantur armatura fortium, quam postea Deus in Ecclesia sua suscitauit: sunt tamen omnino solida, [Breuia sed neruosa hæc eius scripta.] vimque omnem, & quasi succum ac medullam habent eorum quæ fusius solent contra nostræ hostes religionis disputari. Estque id ad Blosij laudem eximium, potuisse eum sub ipsum perniciosissimi schismatis exortum, tam dextre in omni fere quæstione, immanis illius belluæ iugulū configere.

[109] Nec vero scriptis Blosianis, pro seductorum ad Ecclesiæ gremium reductione, vel Catholicorum confirmatione, inferiora sunt facta illius. Multa enim in vita sua egit pro reducendis ouibus ab ouili Ecclesiæ & a salute æterna seductis, & pro Catholicis stabiliendis. Serenissima Hungariæ Regina b Maria, Caroli Cæsaris soror Prouincias Belgicas gubernabat. [Regina Hungariæ ei Nobiles conuertendos commendat.] Ea cum probe nosset Blosij insignes ardores, quibus inflammabatur ob zelum Ecclesiæ Dei; & a nonnullis deinde Episcopis didicisset, duabus illum manibus pollere, virtute videlicet & doctrina, ad retrahendum a perfidia nouatores; illius prudentiæ & pietati credidit claros quosdam nobilitate viros, qui a maiorum fide turpiter desciuerant, vt domesticis Blosianæ vitæ exemplis, & quotidianis, dum in monasterio essent, dissertationibus impulsi, ad viam salutis, vnde per deuios errores abiuerant, reducerentur. Inter hos vnus ante alios eminet eximia nobilitate vir, cuius nomen consulto sileo. [Virum Principem reducit ad fidem & pietatem.] Fuerat ei a Regina Maria Lætiense cœnobium, quasi honorificus carcer, assignatū: in quo etiam salutem inuenit: nam hominem Blosius menses plusculos apud se benigne habitum, acribus feruidisque cōmonitionibus, & vero integerrimæ vitæ exemplis ita flexit, vt non tantum hæresim eiurarit, sed insignem etiam Christianæ vitæ perfectionem assecutus sit; vt de eo Blosius ipse testatus est scripta ad Reginam epistola, quam hic Latine redditam inserere operæ pretium mihi visum est. Sic ergo scribit: Domina, ingens commiseratio, qua erga Dominum N. in monasterium nostrum Lætiense relegatum feror, has me M. T. scribere compulit. Virum deprehendo sane honestis moribus & indole, quæ sibi præscripta sunt serio obseruātem. Quod ad Catholicam fidem attinet, magis in ea nunc est confirmatus, quam si numquam ab ea desciuisset; vt plane confidam, non facile deinceps, diuina secundante gratia, futurum illi noui lapsus periculum. Admodum ille priorem noxam detestatur, non verbis luculentius, quam vita ac moribus: nam & quotidie Sacrificio reliquoque diuino Officio assistit, & sentit de Sacramentis, Constitutionibus, Cærimoniis sanctæ Matris Ecclesiæ, omnino orthodoxe. Quare si eum T. M. pro singulari sua clementia pristinæ restitueret libertati, [Pro eius libertate intercedit.] rem sane faceret numquam sibi, vt ego quidem existimo, pœnitendam. Fidentius de eo loquor, quod septem iam ipsos menses cum eo versatus, sincerum atque ab omni fictione alienum reperi; etsi aliqua se olim, in suis tegendis occultandisq; erroribus, vsum simulatione fateatur. Grauiter ille quidem, nec diffitetur, lapsus est, quorumdam maleuolorum persuasione deceptus: sed graues iam quoque pœnas dedit, præter infamiam carcerisque molestias, ad ipsas mortis angustias redactus. Numquam me quidem, vel verbo, interpellauit, pro se quidquam vt agerem scriberemve: vehementer tamen quandoque deiici tristitia tædioque animaduerto. Est natura ad mœrorem procliuior: quare vereor ne qua illi, nisi tempestiuum solatium leuamenque calamitatis ei adferatur, desperatio surrepat. Id minimum ei vt T. M. indulgeat obtestor, vt ambitu monasterij egredi fas sit ad honestam animi relaxationem, vel ea lege ne nocte abesse T. M. iniussu ei liceat. Id si misero erit concessum, perspiciet saltem non id agi vt his immoriatur miseriis, tantoque alacrius pia sua proposita vrgebit, ac tuebitur. Ceterum Creatorem omnium precor, Domina, omnem T.M. felicitatem largiatur. Lætiis VII. Augusti MDL.
T.M.
humillimus atque obedientissimus Capellanus
Ludouicus Blosius.

Hac Blosius epistola felici suo captiuo non libertatem tantum, sed & fortunas veteres atque honores impetrauit. Qui suis deinde redditus, non pie tantum ex norma Blosiana vixit, sed & familiam vniuersam religioso fere more composuit: cumque de Blosio sermo incideret, non dubitabat eum beatum ac cælestem virum appellare; sancte testatus, eum a se visum aliquando orationi vacantem toto vultu, solis instar, [Blosius solis instar visus collucere.] cælitus affuso lumine collucentem.

[110] Affine crimen hæresi est magia. Diabolo incantatore in præceps agūtur, & qui hæresi sunt afflati, & qui initiati magia. Ideo appendix erit, spectate nobilitatis vir (cuius etiam nomen, vt heredum illustrium honori consulatur, sponte silentio premimus) qui eo dementiæ abreptus fuerat, vt magno pretio incantatum a præstigiatore annulum sibi compararet, quo tamquam Gygis fortunam possidere se crederet. Hoc annulo velut clandestino pacto alligatus dæmon, spectabili hominis forma sese in seruitutem dedebat, ad omnia promptus & expeditus. Sic ille quidem, cum hero seruire videretur, heri animum mancipium sibi fecerat, & seruilibus conscientiæ flagellis laceratum durissimam cogebat seruire seruitutem. Iam, Deo agente, familiaris ille genius, ob conscientiæ stimulos, [Quemdam a familiaritate dæmonis efficaciter reuocat.] minus minusque adlubescebat: iam via ad abrumpendum compedes quærebatur. Ecce vero consuetudo, quæ ei cum Blosio intercedebat, saluti viro fuit. Nam vbi Blosium more suo de Dei erga peccatores misericordia mellifluos sermones miscentem audiuit, toto corde commotus, omnes ei conscientiæ captiuæ laqueos, & pactam cum domestico dæmone fidem, plorans gemensque exposuit. Hic Blosius magnis viribus conniti, hic animum illi in spem certam erigere: hic, si vellet ipse conscientiam exomologeseos & Eucharistiæ Sacramentis expiare, obuiam illi facilemque Dei misericordiam addicere. Quid multa? animū expurgat, diaboli vincula abrumpit, ad bonam frugem ex perdita vita, ad Sacramentorum frequentiam a mali genij transit consuetudine. Et dæmon quidem ab illa arce eiectus, denuo eam recuperare frustra laborauit. Nam cum in sui castri edito vallo nobilis ille, iam Dei famulus & diaboli hostis, orationi intentus obambularet, adfuit hostilis ille seruus, malus genius, [Is dæmonis impetum precibus frangit.] nigerrimi hirci forma, & vehementi impetu herum quondam suum in plenam aquarum fossam deturbare conatus est. Sed frustra. Nam inuocato per preces Deo (Blosij monitorum memor) vir iam solide pius, spectrum a se abegit, & deinceps ab omni mali genij infestatione liberam Deoque gratam vitam duxit.

[111] Neque satis Blosio fuit, caritatis suæ zelo, a vera fide alienos, aut seductos a dæmone complecti; sed eodem etiam ardore, quamlibet pietatis promouendæ & Christianæ Reipublicæ iuuandæ occasionem arripiebat. [Societatem IESV fouet Blosius.] Eam ob caussam vt in Belgium Societas Iesu reciperetur, allaborauit: eidem fauit pro viribus, & impetitam calumniis, pæneque oppressam eius innocentiam tutatus est, graui scripta ad Viglium Zuichemum Præsidem tunc Concilij secretioris epistola, quam hic placuit e Gallico fideliter versam adscribere: vt qui hæc legent Societatis Iesu Patres, meminerint quid Blosio nostro debeant, quosque præcipue adiutores olim habuerint: Nostri vero eosdem pergant Patres veluti strenuos contra hostes fidei commilitones propugnare, fouere, promouere Blosiana, id est, fideli & religiosa, caritate: ceteri autem intelligant, quāta sit rectorum ac proborum ingeniorum semper consensio, quando adhuc recentem pæneque infantem hanc Sodalitatem tam facile Ordinum antiquissimus defendendam sibi ornandamque susceperit, sola sibi virtute commendatam. Ita ergo se habet Epistola:

[112] c Domine, cum nuperrime tecum pranderem in tuis ædibus, de hominibus Societatis Iesu mentio incidit, vt nosti, longo deinde ducta sermone. Cupiebam sane tecum seorsim de iis loqui, clariusque quid sentirem exponere; [Blosij ad Zuichemū pro ea epistola.] sed quia nullam id agendi idoneam opportunitatem nactus sum, mihi nunc ad te de tota ea re scribendum esse iudicaui. Domine, magna mihi pridem cum M. Adriano Scholasticorum Societatis Iesu Louanij Præposito, aliisque ex eadem Societate, familiaritas intercedit. Vnde eumdem M. Adrianum verum Dei famulum & amicum iudico. Illud vero liquido constat, eam Societatem, veluti postremum sacrorum hominum Ordinem, ad multorum salutem in Ecclesia diuinitus his temporibus excitatam: licet plerique, non e vulgo solum, sed sacri quoque homines, atque adeo Religiosi, aut de eorum existimatione detrahant, aut parum sane eorum caussa velint. Magna quidem certe & illustria per eos in Hispania, Lusitania, Italia, Indiis, atque alibi terrarum patrantur a Deo. Perhonorifice de iis mecum egit Nuntius Apostolicus, cum Hallas eum salutatum venissem, magnique eos se facere ostendit, iisque vt familiariter vterer hortatus est. Nec obscurus est fructus quem hactenus Louanij ediderunt. Quod plenius testificari potest Cancellarius Doctor Ruardus, summa vir prudentia & religione & fide. Quidam tamen aut veri ignorantia, aut animi maleuolentia, quod ab illis recte fit & salutariter, in diuersum interpretantur. Sed consueuerunt videlicet res istiusmodi esse principio ad multos inuidiosæ: quod & S. Francisci ac S. Dominici familiæ legimus euenisse. Illud vero bonis ac prudentibus probari vnice debet, quod non, vt ceteri, anno vno exacto, sed septimo demum aut octauo post, publice profitentur: quæ res, multa quæ timeri possent, auertit incommoda. Quod ad priuilegia attinet, quibus eos Pontifex ornauit, sunt illa omnino isti vocationi necessaria. Quamquam vero ea ampliora sint illis, quæ antiquis Pontificum legibus, ceteris Ordinibus collata sunt; [Societatis priuilegia nemini noxia.] non sunt tamen aut publicæ Ecclesiæ quieti, aut rectæ disciplinæ contraria: sed potius, si res suis momentis recte expendatur, & virtuti, & animorum vtilitati, & communi bono maxime consentanea. Bini iam Pontifices, sibi inuicem in summam illam Dignitatem succedentes, hanc Societatem matura habita deliberatione confirmarunt: Principes vero Christiani plerique benignissimum iam pridem in eos animum accepere. Quos sane viros vt dignitate ac iudicio præstantes, ita cuncta consilio gerentes, qui tanta in re nihil vidisse existimet, næeum ego a recta ratione lapsum iudicem. Vtinam vt in ceteris orbis Christiani Prouinciis, ita in nostro quoque Belgio aliqua eorum Collegia instituantur! [Optat Collegia Societatis in Belgio institui.] id vero & ad Dei cultum propagandum, & ad animarum salutem fulciendam confiderem vim habiturum esse longe maximam. Sed vereor vt ne hoc Dei immortalis munere necdum digni simus. Domine, si res ita ferret, vt eorum apud Cæsarem, aut Reginam, aut certe in Concilio caussa agitaretur, rem tu quidem, vti ego existimo, Deo gratam facies, si quam minime eis aduersabere. Non debet, qui rectam animi conscientiam curat, acrius sese huiusmodi conatibus opponere; ne pugnet cum Deo, pro quo se pugnare arbitretur. Non sunt diuina consilia humanis rationibus metienda, quæ omnem excedunt rationem. Hæc te cupio, Domine, prono benignoque animo accipere, quæ vnius veritatis, diuinique honoris studio impulsus scripsi; precorque Deum Opt. Max. diu te incolumen tueatur. Vale. Bruxellis.

Tuus
humilis seruus
Ludouicus Blosius Abbas Lætiensis.

[Annotata]

a Guilielmi Lindani, primi Ruræmundensium, ac deinde Gandauensium Episcopi, elogium & scriptorum catalogum reperies in Andreæ Valerij Bibliotheca Belgica.

b Ludouici Hungariæ Regis vidua, ab anno MDXXX. ad MDLVI. Belgicas prouincias administrauit.

c Hanc epistolam inter monumenta Collegij nostri Louaniensis repertam, Latine olim verti, & Lætiensibus communicaui.

CAPVT XXVII. Ægritudo postrema.

[113] Cvm iam omnia in misero nostro Belgio ad tumultus turbasque spectarent, quæ mox in magnam rei Catholicæ ac publici boni perniciem erupere; tempus aduentabat, quo famulum suum fidelem, & in assidua mortis meditatione ac cælestibus desideriis viuentem, bonus Dominus mercede donare, & in gaudium suum introducere decreuerat. Quod Blosium minime latuisse, [Videtur Blosius mortem suam præscisse aut præsagiisse.] non leue argumentum præbuit ipse, cum se suaque omnia ita comparauit, quasi mox iter vniuersæ carnis ingressurus videretur. Fida relatione constat, paullo antequam e viuis excederet, considerantem attentius ingentem animarum stragem, quas recens exorta hæresis pestifera lue inficeret, ac in orcum deturbaret; & insurgentes vndique lupos falsæ doctrinæ magistros, Ecclesiæ ouili excidium minitantes; altiore quodam mentis obtutu præuidisse, longe grauiores Belgio a ferina hæreticorum rabie impendere calamitates: qua cogitatione tam alte cordi suo doloris vulnus sensit infligi, tantoque affectu caritatis internæ ac commiserationis viscera commoueri; vt tæderet eum iam vitæ longioris, [Orat Deū vt mori possit.] & summis precibus a Deo exposceret animam suam tolli, & cum B. Paulo corpore dissolui & esse cum Christo. Cumque eidem petitioni insisteret acrius; & impēsiore studio, ab æterni Numinis clementia hominum misere pereuntium salutem efflagitaret; postulata obtinuit: nempe vt quas acie mentis futuras præsenserat miserias, eas, vita functus, mortalibus oculis non conspiceret. [Philip. 1.] Itaque prorsus euenit: nam illo ipso ineunte anno millesimo quingentesimo sexagesimo sexto, qui Iconoclastarum furore infamis fuit, totque Belgij calamitatibus dedit initium, Blosius e vita migrauit; ne pios illos oculos ardentis patrie atque ecclesiarum crematarum fumus inficeret.

[114] Porro morbi, ex quo secuta beata mors, hæc fuit origo. Sub medium circiter anni superioris, ad Synodum Cameracensis Prouinciæ euocatus ab Illustrissimo Domino Maximiliano a Bergis, vna cum aliis Ecclesiæ Prælatis Blosius adfuit. [Ex læsa tibia, febri laborat.] A Synodo ad monasterium redux, non longo post tempore dum obambulando operarios lustrat, qui fabrilem machinam cuidam ædificio adornabant, forte in tignum quodpiam, transuersim humi iacens, tibiam impulit, & leui satis vulnere sauciauit. Ex modico vulnere lenta febris exarsit, quæ tres ipsos menses clam Blosium depasta, cubiculo inclusit, lectoque affixit. Mœstus ob Blosij viri amicissimi ægritudinem & æger animi D. Ioannes Lentailleur celebris ille Aquicinctinorum Abbas, familiarem sibi Medicum, ab experientia clarissimum, submisit. Nec remedia medicinæ aspernabatur æger, sed artem opemque omnem vis morbi maligna superauit. Interim in patientia & spe, in exultatione & tremore, venientem Dominum seruus vigilans præstolabatur.

CAPVT XXVIII. Mors ac Sepultura.

[115] Qvartvm iam mensem pertinax eum carpebat ægritudo, [Sacra vnctione munitur.] cum Kalend. Ianuar. anni MDLXVI. sentiens tempus resolutionis suæ instare, sacra Vnctione ad vltimam luctam rite armari vltro, nemine admonente, postulauit, & filios omnes ad moribundi Patris vltima verba cōuocari. Tum sancto oleo, Christiano more, perunctus, simulque incredibili voluptate animi delibutus, suis, qui ægri lectulum (vere corona eius & gaudium in Domino) cinxerant, morituri Patris benedictionem humidis oculis tristiq; vultu implorātibus, celebrē illam ex Enchiridio paruulorum a se edito morituri hominis protestationē, quam longo vsu memoriæ mandauerat, clare, deuote, suauiterque pronuntiauit. [Lib. 2. c. 2.] [Recitat protestationem hominis morituri.] Post hæc cygnea voce venerabilis & amabilis Pater filiolos extremis, & fiducia erga Deum & amore erga filios a se educatos plenissimis verbis ita allocutus est, vt hoc Patris filiorum amantissimi testamentum, & vltimæ sanctissimæque voluntatis tabulas semper in manibus, semper in corde habere debeant filij Lætienses. Hanc postremam eius orationem Latine quidam Lætiensis Religiosus ex Gallico, verbum verbo reddendo, candide ita transtulit:

[116] Carissimi Fratres mei & amici, tam iuniores quam seniores, [Eius postrema ad suos oratio.] audiuistis Protestationē iamiam a me pronuntiatam, quam iterum hic coram Deo & vobis renouo & confirmo. Dei voluntate factum est, sicut nostis, vt diu satis vna vitam duceremus; & probe noui, vix pro humana fragilitate fieri potuisse, quin sinistri quidpiam subinde inter nos tanto tēporis spatio interuenerit, quod aliquam mutuæ offensionis dederit occasionem. [Petit a suis veniam.] Quare sicut iam ante vos obsecraui, sic etiam nunc quanto possum affectu obsecro, vt velitis mihi condonare, quidquid forte vmquam dixi aut feci, quo vel iniuriam aliquam, vel molestiam, seu maioribus seu minoribus vestrum intuli. Ego vicissim si quis ex vobis quocumque modo in me peccauit, libentissime & ex sincero corde penitus condono. Et quamquam Dei sit potius quam meum peccata condonare; nihilominus tamen, quantū in me est, simul cum Deo, omnia vobis ex animo condono. Ceterum rectam viuendi viam constanter, obsecro, tenete, & vocationis vestræ memores estote. [Eos ad religiose viuēdum hortatur.] Puram Dei gloriam in omnibus vbique quærite, sancto Religionis zelo feruentes. Non vos detineāt voluptates huius sæculi. Videtis quo iam loco constitutus sim: non est quod aliud vobis persuadeatis; huc omnibus aliquando veniendum est. Valentissimi quique vestrum ac robustissimi easdem suo tempore angustias, quas ego nunc patior, sustinere debebunt. Quid tunc, quæso, prodesset vobis, si, vt sacra Scriptura in Euangelio nos admonet, vniuersum mundum lucrati fuissetis, animæ vero vestræ detrimētum fecissetis? [Matth. 16. 26. Marci 8. 36.] Contra autem, si vitam ex virtute duxeritis, si Deum quæsieritis, magnæ vobis erit consolationi in extremo illo discrimine constitutis. Decretum mortis est ineuitabile. Serius aut citius, siue ad salutem, siue, quod absit, ad damnationem nostram, moriendū est: ex hoc mundo, qui cito transit & perit, nobis tandem migrandum est. Serio igitur perpendite, & curate, vt quotidie vos ad mortem salutarem præparetis, quæ felicem vobis in vitam æternam introitum indubitanter aperiat. [Desiderat mori.] Ad me quod attinet, malo, si ita Deo visum est, hac ipsa hora hinc discedere, quam hic diutius cōmorari, vel eo maxime, quod mundus iam totus in maligno positus sit, & peiora, quantum præuideo, nobis minetur. Quando igitur me Deus hinc euocauerit, estote, quæso, Fratres mei, quieti ac tractabiles, non autem turbulenti & ceruicosi, non dissoluti, & disciplinæ frenum excutientes. Ambulate suauiter in sancta humilitate & obedientia; vitæ tenorem, prout cœpistis, honeste prosequentes, & diuinum Officium religiose peragentes. Si enim secus faceretis, Deus offenderetur, boni quique scandalizarentur, vobis etiam inureretur infamiæ nota. Sint vobis in exemplum aliæ congregationes Religiosæ. Quæ enim recte sunt institutæ, probe ac prudenter post sui Prælati obitum se gerunt, donec Deus de alio prouiderit. Scitis quam bona hactenus semper fuerit vestri apud omnes nominis existimatio. Date operam, ne bonum hoc nomen, post mortem meam, perdatis & deleatis. Non quod huius tantum bonæ existimationis gratia vobis in bono sit perseuerādum; sed quia dum bonus de vobis odor spargitur, cedit hoc in honorem Dei & sancte Religionis. Ante omnia date operam, [Caritatem & alias virtutes inculcat.] vt in pacis & mutui amoris vinculo simul conuersemini, non mordentes inuicem aut pungentes, sed omnem vitantes rancorem, inuidiam & contentionem. Caritatem inter vos puram habete, non fictam, aut fucatam, nec duplicis animi: caritatem, inquam, quæ profundas in corde egerit radices, non quæ ore solum promatur & lingua. Quando autem de alio vobis Prælato Deus prouiderit, illi in omnibus, quæ rationi consentanea sunt, obediētes estote. Denique satagite vitam vestram sic instituere, [Preces eorum implorat.] vt orationes vestræ mihi auxilio esse possint; maxime vt in recta fide, vsque ad extremum vitæ spiritum, firmus & stabilis perseuerem. Interea spe bona confido, me vos omnes apud Deum in paradisi gaudiis visurum. Ceterum vos omnes Deo commendo. Orate pro me, & ite in pace.

[117] Hæc erant optimi Simeonis verba, quibus & ipse nunc dimitti a Deo rogabat; & gloriam plebis suæ, id est, posterorum Lætiensium salutem, tam ipsis quam ipsorum bono Deo ac Domino ex intimo corde commendabat. Cumque ita viscera pietatis & misericordiæ ad solandum filios, ob mortem suauissimi Parentis, quem animam agere viderent, mœstissimos, effudisset; illi, ipso volēte, ad preces pro felici eius decessu fundendas digressi sunt. Hinc optatissimam sibi nactus Blosius solitudinem, qua se ad bene beateque ex hac vita migrandum compararet, solus cum solo Deo, ad quem toto corde anhelabat, magna animi voluptate agere cœpit, & propinquis paradisi deliciis veluti præludere. Tandemque post plurimos agones, ardēs æstuansq; cælestis patriæ desideriis, cū omnibus Ecclesiæ sacramentis rite iam esset communitus, vir per omnia religione & vitæ sanctimonia singularis, plenus bonorum operum, plenus humilis & magnanimæ in Deum fiduciæ, plenus multorum meritorum, exactis in religiosa disciplina annis fere XLV. in Prælatura amplius XXXV. [Moritur 7. Ianuar. 1566.] ex hoc exilio in diuinos amplexus (vt sperare iubet constans sanctitatis opinio) euolauit die septima Ianuarij, annos natus LIX. maximo summis æque ac infimis sui relicto desiderio. Fuit ea sane luctuosa Lætiensibus filiis dies, qua Parente optimo orbati dulcissimum spiritus solatium & fortissimum robur amisere. Viuit tamen & viuet apud posteros suauissima memoria sanctissimæ restaurationis, quam Blosius plantauit & rigauit: quæ, Deo incrementum dante, ita ipso viuente excreuit vt vidimus, & nunc apud posteros Statutorum Patris sui obseruātissimos ante oculos omnium viret per XC. & amplius annorum obseruationem. Fuit Blosius, dum vixit, statura mediocri, [Eius forma.] facie oblonga, vtcumque macilenta, colore pallido subfusco, oculis grandiusculis, cælum ac Deum spirantibus, naso aliquantulum aquilino, barba rariore, & canis aspersa, toto vultu ad pietatem modestiamque composito.

[118] Mortuo Blosio iustis funebribus parentatum est ea pietatis pompa, quæ virum natalibus clarum, sed virtutum nobilitate clariorem, & iam publicam sanctitatis famam adeptum decebat. Officium, exequiarum die, [Exequia.] peregit Reuerendissimus D. Martinus Cuperus ex Abbate Crispiniensi Chalcedonēsis Episcopus, & Cameracensis Suffraganeus, qui, vt viuum Blosium semper amantissime coluit, ita lubentissime supremum mortuo honorem impendit. [Sepultura.] Pignus sacrarum Blosiani corporis exuuiarum humi depositum tunc fuit, ad Chori Lætiensis ingressum, ante portam quam vocant Auream, sub exiguo marmoreo laterculo, hac breuissima Epigraphe ac forma:

[Figure: ]

1565.
LOYS
DE BLOIS
ABBE
34.

[Epitaphium.]

Sed ne quis erret, dum legit annum millesimum quingentesimum sexagesimum quintum, aduertere debet, isthic anni numerum ex styli veteris supputatione positum esse: nondum enim nouus ille erat in Belgium introductus: stylo autem veteri (qui annum a festo Paschatis inchoabat) Ianuarius mensis, cuius septimo die Blosius ex hac vita decessit, ad annum MDLXV. pertinebat.

[119] [Duo metrica epitaphia.] Sepulchro Blosij R. D. Petrus Philicinus Binchiensis Decanus Epitaphia, quæ sequūtur, adscripsit:

Siste gradum, quisquis transis hac, siste viator;
      Atque lege, quod legisse non parum iuuet.
Cui nec nostra tulit, prisci nec temporis ætas,
      Futura similem nec videbunt sæcula;
Blosius hac Præsul sub muta clauditur vrna,
      Vir vnus omni superior præconio.
Nam nemo illius doctam memoret pietatem,
      Piamque doctrinam, omne vincentem iubar;
Quæ nec nunc cessat totum fulgere per orbem,
      Et porro ad vltimum vsque fulgebit diem.
Abbatum decus, & Mystarum fulua corona
      Viuens fuit, flos & choragus virginum:
Labe carens omni, speculum, rarusque lapillus,
      Idea Religionis, in qua splenduit:
Prolixus studiosorum patronus & altor,
      Pronusque, tantum-non profusus pauperum,
Perfugium miseris, portus, solamen, & idem
      Est factus omnia omnibus cum Apostolo. [1. Cor. 9. 22.]
Quid, quod vulgatis etiam libris docet omnes,
      Atque monumentis vel cedro dignissimis?
Proin Charites illum merito sacræque Camœnæ
      Deflent, & Orbis pars triplex mœsta ingemit.
Sed valeant lacrymæ, & planctus lamenta facessant:
      Modus querelis adhibeatur tristibus:
Orandum potius, cineri requiem vt Dominus det,
      Et remigret in cælum, vnde venit spiritus;
Vsque Deo laudes æternas vt moduletur
      Inter choros lætus beatos Cælitum.

ALIVD.

Blosius, heu! cecidit, tumbaque reconditur ista,
      Blosius, augustus Relligionis honos.

[120] [Eius ossa ab Archiepiscopo Cameracen. marmoreū in tumulum solemniter trāslata.]
Humili illo, quem diximus, loco venerandum
Blosij corpus, ad annum MDCXXXI. quieuit.
Tum vero Lætienses eius filij medio choro elegans ei
e vario marmore sepulchrum erexere, quo ab Illustrissimo
D. Francisco vander Burch Archiepiscopo Cameracensi
e priori tumulo ossa illius translata sunt decimaquinta
Iunij, quæ tunc erat Dominica sanctissimæ
Trinitatis. Sepulchro hæc Epigraphe capitalibus
(vt vocant) litteris inscripta legitur: [Noui tumuli epigraphe.]

D. O. M.
R. D. LVDOVICO BLOSIO
HVIVS MONASTERII ABBATI XXXIV.
NOBILI BLESENSIVM SANGVINE
RELIGIOSA VITA
ASCETICIS LIBRIS
MONASTICÆ DISCIPL. RESTAVRATIONE
DOMI FORISQ.
CLARISSIMO
CVM ANNIS A MORTE LXV.
SVB VICINO SEPVLCHRI SVI LAPILLO
IAC VISSET
ANTONIVS ABBAS XXXVII.
MONACHIQ. LÆTIENSES
DVLCISSIMO PATRI SVO
TRANSLATIS HVC
VENERANDIS EIVS OSSIBVS
AC
HONORIFICENTIVS RECONDITIS
PIÆ GRATITVDINIS
ET
VENERATIONIS
ERGO
ÆVITERNÆ POSTERORVM MEMORIÆ
HOC MONIMENTVM
ANNO SALVTIS M. DC. XXXI.
POSVERVNT.
REXIT ANNIS XXXV.
VIXIT LIX.

[121] [Descriptio noui sepulchri.] Eminet nouum hoc sepulchrum (septem pedes longum, latum quatuor) duobus a terra pedibus: hæcque ad quatuor latera quatuor ex albo marmore scutulis incisa ostentat, ex Ecclesiastico sumpta Blosij elogia:

IMPLETVS EST
QVASI FLVMEN
SAPIENTIA.
[Eccli. 47. 16.]

DE OMNI CORDE
SVO LAVDAVIT
DOMINVM.
[Eccli. 47. 10.]

HABEBIT LAVDEM
ET INTER BENEDICTOS
BENEDICETVR.
[Eccli. 24. 4.]

IN VITA
SVA SVFFVLSIT
DOMVM.
[Eccl. 50. 1.]

[122] Hoc erectum Blosij honori ad posteritatem propagando monumentum. Etsi nullum ille sui illustrius relinquere monumentum potuit, quam piissime elucubratas commentationes, optimamque restitutam cœnobio disciplinam. Cuius conseruandæ zelum, veluti amplissimam hereditatē, duobus discipulis suis, qui successiue id monasterium administrarunt, visus est reliquisse. [Blosij successores: 1. Quirinus Douillet.] Prior fuit Quirinus Douillet Athensis, qui eodem quo Blosius mortuus est anno gubernacula suscepit, XXVIII. Octobris, solemni ritu, S. Martini festo, inauguratus, ac deinde XXVI. Aprilis, anno Christi MDLXXVIII. ætatis suæ LV. e viuis excessit, magno sui relicto desiderio. Vir erat namque mansuetus ac comis erga omnes; sed qui columbinos mores insigni prudentia temperaret.

[123] [2. Nicolaus le Francq.] Excepit hunc Nicolaus le Francq Montibus Hannoniæ natus, & ipse e Blosij institutione ac disciplina; ad gerendum feliciter munus anno MDLXXVIII. S. Andreæ Feriis consecratus. Merito huius quoque vita ad Dei gloriam & posterorum exemplum tradi litteris posset, si Lætiensium id sineret modestia: ita eximiis religiosæ mortificationis ceterarumque virtutum exemplis eluxit. Migrauit e vita XXII. Iunij MDCX. annos natus duos & septuaginta.

[124] [3. Antonius de VVinghe.] Hos secutus, qui etiamnum ei Monasterio præest Antonius de Winghe; Louanij natus anno MDLXII. XVI. Iulij, & Lætiis monasticen professus vltimo Aprilis MDXCI. Præfecturam capessiuit II. Septemb. mense tertio a morte decessoris, eodem anno MDCX. a

[Annotatum]

a Obiit magna sanctitatis opinione anno MDCXXXVII.XXXI. Augusti, Montibus Hannoniæ, in templo Societatis Iesv sepultus. Cui mense Decembri eiusdem anni subrogatus Thomas Luytens Abbas Lætiensium XXXVIII. [4. Thomas Luytens.]

EPILOGVS.

[125] Hæc habui, Reuerendi in Christo Patres ac Domini, pauca de multis Ludouici Blosij virtutibus, quæ compendio & veluti delibando perscriberem. In paucis illis, quasi Timantes in picturæ tabellis, multo plura, quam scripsi, Blosij gestorum æque ac scriptorum amatoribus colligenda atque intelligenda reliqui. Pauca illa vt æqui bonique consulatis, vos rogo; vt vero iisdem ad animarum vestrarum æternum bonum vtamini ac fruamini, Deum Optimū Maximum supplex oro. Plura sane de Blosij vita ac virtutibus, ex singulari meo erga tam illustrem Ordinis nostri virum amore, scribi a me debuissent; nisi partim iniuria temporum, partim maiorum incuria, partim, & vel maxime, Lætiensium modestia prohibuisset. Nihilominus hac mea etiam tam breui scriptione id me assecuturum speraui, vt, qui hæc ipsa pauca de tanti viri moribus & conuersatione cognouerint, plura in dies ac maiora ex piorum Blosij Operum de nouo illustratorum lectione, frugum iustitiæ suæ incrementa percipiant: ac religiosa inprimis Lætiensium Congregatio, Blosianæ pietatis heres; cui meum hunc qualemcumque vitæ scribendæ laborem, gratum simul & vtilem esse percupio. Valete, & pro me orate; ac Deum, in Blosio suo laudate.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Ludwig von Blois

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Ludwig von Blois

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: