Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. MACARIO ROMANO, APVD LAVINVM IN ITALIA.


Circa An.Chr. CDL.

[Commentarius]

Macarius Romanus, Eremita in Italia (S.)

[1] Alivs hic est ab eo Macario cuius in vitis Patrum vita extat a Theophilo & duobus sociis monachis scripta; cuiusque in Menologio & Menæis obitus refertur XXIII. Octob.

[2] Huius Macarij meminit Palladius in historia Lausiaca siue lib.8. de vitis Patrum cap.123. dum ad Pinianum Melaniæ iunioris quondam maritum conuenisse scribit Pammachium ex Proconsulibus, [Macarius socius Piniani, aliis Agathon.] quemdam nomine Macarium ex Vicaria, & Constantium Assessorem Præfectorum Italiæ, insignes viros & eruditissimos, qui peruenerunt ad summum pietatis & religionis. Hic Palladij Macarius in Græcis quibusdam MSS. vt annotauit Rosvveydus, Agathon appellatur. Quod dicitur, ex Vicaria, [Fuit Vicarius Præfecti vrbis.] Græce est ἀπὸ βικαρίας, Exuicarius, qui vicariam Præfecturam gessit, vt pulchre Victor Giselinus in cap.18. dialogi 3. Sulpitij Seueri; vbi Lycontius ex Vicariis, vti & cap.1. eiusdem dialogi Eucherius ex Vicariis. Ortelius, non recte, existimauit loco cuipiam, vnde ille ortus esset, Vicariæ nomen fuisse.

[3] Vitæ eius hoc compendium refert Ferrarius in catalogo Sanctorum Italiæ ex officio Ecclesiæ Placentinæ: Macarius Romanus Præfecti Vrbis Romanæ Vicarius, [Solitarius, ad summā senectutem peruenit.] vitaæ monasticæ cupidus, spretis omnibus, solitariam herbarum radicibus & aqua vitam egit. Insidias sathanæ assiduis precibus, & corporis castigatione, maxime vero ieiuniis superauit: sicque Deo apprime carus, ad summā vsque senectutem vitæ cursum sanctissime confecit. Extat eius ex candido & perlucido marmore sarcophagus in ecclesia S. Helenæ apud Lauinum amnem in agro Bononiensi, vbi eum vitam degisse eremiticā coniicimus. [Corpus eius Placentiæ.] Corpus Placentiæ in basilica S. Xysti sub ara illi dicata conditum est. Vitam eius a Theophilo scriptam tradunt.

[4] Existimat ergo, perperam, Ferrarius vitam huius a Theophilo scriptam, vti & ipse Baronius in Notis ad II. Ianuar. Sed vtriusque vitam legenti satis patet duos esse Macarios Romanos, quod noster Rosvveydus in Notatione ad vitam alterius Macarij Romani lib.1. de vitis PP. clare demonstrat.

[5] Locus vero apud Lauinum, vbi S. Helenæ ecclesia parochialis conspicitur, S. Macarij sarcophago insignis, vulgo Chierno dicitur, estq; Fratrum Seruorum, vt testatur idem in Notis Ferrarius, qui addit Epitaphium S. Macarij in sarcophago hoc legi: [Epitaphiū] Macarivs vocor in civitate Rom. natvs. Solere vero Sanctum hunc ab accolis aduersus tempestates inuocari: a quibusdam illum Abbatem dici, [Inuocatur contra tempestates Macarius.] tradiq; corpus illius diu Nonantulæ fuisse asseruatum.

[6] Ex vita S. Paulæ per S. Hieronymum scripta infra XXVI. Ianuar. colligitur hunc Macarium aliquando a Ruffino Presbytero fuisse Origenis imbutum erroribus, [Fuit aliquando Origenista.] quos tamen deinde eiurauit, vti & ipse, vt suo loco dicemus, Ruffinus.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Macarius von Rom

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Macarius von Rom

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: