Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS XXXVIII. MONACHIS MARTYRIBVS, IN IONIA.


Svb Copronymo.

[Commentarius]

XXXVIII, monachi Martyres Ephesi (SS.)

Ex variis.

[1] Gloriosi Martyris Stephani, cognomento Iunioris, Auxentianæ congregationis Archimandritæ, Acta dabimus XXVIII. Nouembris; in quibus aliorum complurium præclara pro sacrarum imaginum cultu certamina narrantur, ac præsertim Duodequadraginta monachorum, qui ad extremos Ephesi fines in veteri balneo conclusi, itaq; mori coacti sunt. Eorum natalis pridie Idus Ianua, in Romano Martyrologio consignatur his verbis: [Horum SS. natalis.] Ephesi Sanctorum XLII. monachorum, qui ob cultum sanctarum imaginum sub Constantino Copronymo sæuissime cruciati, martyrium compleuerunt. Aut in Actis S. Stephani, a Iac. Billio editis, aut in Martyrologij tabulis inest mendum: hic enim dicuntur fuisse duo & quadraginta, isthic duodequadraginta, siue triginta octo.

[2] Græci, inquit Baronius in Notis ad Martyrol, eosdem præcipuo honore habent. At nec in Menologio nec in Menæis eorum reperimus mentionem. Eorum agonem Theosterictus ipsorum collega, S. Stephano ceterisq; concaptiuis retulit, rerum inspector, at non etiam huius temporis scriptor, vt putauit Baronius tom. 9 ad an. 767. num. 28. [Acta vnde accepta.] Nam quis hunc Theosterictum vt scriptorem citat? Aliud est quidpiam viua voce cuipiam commemorare, etiam descripturo & transmissuro ad posteros, aliud propria manu litteris tradere. Tanto tamen maiorem fidem hæc meretur narratio, quod erat Theosterictus toleratis pro fide ærumnis & tormentis clarus, ac deinceps in Cælitum album relatus est, vt XVII. Martij ostēdemus. Alius est Theosterictus aliquanto iunior, cuius extat apud Metaphrasten de S. Nicetæ Archimandritæ rebus gestis oratio, III. Aprilis.

[3] [S. Theosterictus Cōfessor, 17. Martij.] Ita vero Theostericti habet narratio: Hæc eo (Antonio Cretensi) commemorante, Patribusque lacrymis madentibus, Theosterictus quidam, hoc nomen merito consecutus, vir senex ac sacerdotij dignitate ornatus, qui ex pio illo monasterio erat, quod Peleceta nuncupatur, atque & nasum abscissum, & genas feruenti pice ac bitumine illitas, miserumque in modum ambustas habebat, (hos enim cruciatus pietatis caussa pertulerat) prodiens ipse quoque in medium, superioribus sermonibus hæc adiecit: Impossibile est, impossibile, inquam, est, vt vel hic ipse Antistes noster siccis oculis ista commemoret. Quanam enim oratione quispiam illius, qui tum Asiam cum imperio obtinebat, furorem complecti possit? cui Lachanodracon quidem cognomentum erat, verum ipsius fel atque iracundia draconis quoque virus amaritudine superabat. Ad quem B. Stephanus: Narra, quæso, Pater, nihil omittens eorum quæ tum contigerunt, verum omnia oratione prosequens. Etenim per huiusmodi exempla, [Fructus piæ narrationis.] tum animi promptitudine, tum robore impleti ad eumdem zelum præparamur: si quidem voluntas Dei hoc tulerit, vt pro diuina ipsius imagine nos quoque certamen subeamus.

[4] Tum igitur Theosterictus inchoatum sermonē ad hunc modum prosequitur: Cum incruentum sacrificium in monasterio nostro celebraretur (erat autē vespera sanctæ ac magnæ quintæ feriæ, in qua Christus Iudæis tradendus erat) hic draconis nomen habens, tyranni iussu cum magna militum manu in monasterium impetum facit. Ac mysticum quidem sacrum euertit, mysticis videlicet hymnis protinus silentio cōpressis: lectissimos autem monachos duodequadraginta vinculis ferreis astrinxit. [38. Monachorum tormenta, ac cædes.] Reliquos vero partim verberibus crudelem in modum lacerauit, partim eorum barbam pice illitam exussit, naribus prius amputatis. Quorum numerum ipse quoque augeo, quemadmodum faciei meæ notæ certissime testantur. Quibus impius ille nondum expletus, vniuersum monasterium postea inflammauit, ipsas quoque ecclesias, vna cum reliquis ædificiis concremans. Mox antem prædictos duodequadraginta. Patres ad extremos Ephesi fines relegauit: vbi cum eos in veteris balnei fornice conclusisset, ad deinde aditum obstruxisset, ad hunc modum eos e vita migrare coegit.

[4] VVion Martyrologio Benedictino hos inscripsit, quod ex quibusdam monumentis cognouerit, S. Benedicti regulam in illis partibus obseruari solitam.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 38 Mönche, Märtyrer in Iona

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 38 Mönche, Märtyrer in Iona

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: