Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. MACARIO ALEXANDRINO ABBATE.


Circit. An.Chr. CD.

[Praefatio]

Macarius Alexandrinus, Abbas in Aegypto (S.)

[1] Dvo fuere celeberrimi Abbates Macarij: prior Aegyptius dictus, [Duo Macarij Abbates.] alter Alexandrinus, siue Vrbanus. Colitur hic ab Ecclesia II. Ianuarij, ille XV. nam Græci vtrumque XIX. Ianuar. venerantur. Vetera Martyrologia hoc inter eos discrimen statuunt, [Vterque 19. Ianua. colitur a Græcis. Vter S. Antonij discipulus.] quod eum cuius XV. Ianuarij agitur natalis, paßim S. Antonij discipulum appellent. At fueritne senior Macarius S. Antonij discipulus dubito, etsi id dicat Ruffinus lib.2.cap.28. qui forte memoria lapsus est. Certe Palladius id Alexandrino tribuit, vti & Menæa XIX. Ianuarij.

[2] Censebat Rosvveydus noster, II. Ianuarij Macarium Aegyptium, [Rosvveydi sententia.] XV. Alexandrinum celebrari oportere. Statuimus tamen a Romano Martyrologio non recedere. Hic igitur primum Martyrologiorum de Macario Alexandrino testimonia proferemus, tum quæ de eo sparsim commemorantur in vitis Patrum. De altero fusius XV. Ianuarij agemus.

[3] Vetus Martyrologium Romanum a Rosvveydo nostro editum, [S. Macarij Alexandrini memoria in Martyrologiis.] & vetus item MS. monasterij S. Martini Treuiris: B. Macarij. Beda, Ado, aliiq;: Natalis B. Macarij Abbatis. Vsuardus, ac Bellinus de Padua: In Thebaide S. Macarij Abbatis. Hrabanus, Notkerus, MS. S. Maximini Treuiris: In Antiochia Macarij Abbatis. MSS. S. Richarij, S. Lamberti Leodij, Societatis Iesv Antuerpiæ, quæ omnia Bedæ præferunt nomen: In Thebaida depositio B. Macarij Abbatis, magnarum virtutum viri. Idem habent plurima MSS. Martyrologia. VVandelbertus

Macarius quartum Nonarum dedicat ortum,
Qui tenuit docuitque eremi pius accola morē.

[4] MSS. plurima sub nomine Vsuardi, sed non admodum antiqua, Albergense, Vltraiectinum, duo Leydensia, aliaq;, MS. Florarium, editio Vsuardi Colonien anni 1490. In Thebaida S. Macarij Abbatis. Hic Alexandrinus; Macarius autem, de quo habetur infra XVIII. Kal. Februar. fuit Ægyptius genere: ambo florentes in Ægypto, [Quædam recentiora Martyrologia ambos S. Antonij discipulos faciunt.] ambo Antonij discipuli. At in editione anni 1521. ista solum habentur: In Thebaide S. Macarij Abbatis. Martyrologium Romanum: In Thebaide S. Macarij Alexandrini Abbatis. Franciscus Maurolycus: Apud Scythopolim in Thebaide, Macarij Alexandrini Abbatis & eremitæ, qui vnicus amator solitudinis & inaccessibilum locorum extitit. Galesinius: In Thebaide S. Macarij Alexandrini Abbatis, qui desertissimarum solitudinum amans, diaboli multas tentationes expertus, ieiunio & oratione vicit: aliis denique virtutibus & sanctitate clarus, migrauit ad Dominum.

VITA
EX VITIS PP. COLLECTA.

Macarius Alexandrinus, Abbas in Aegypto (S.)

BHL Number: 5096

Ex vitis PP.

CAPVT I.
S. Macarius Presbyter Cellarum, heres virtutum S. Antonij.

[5] De eius vita & virtutibus ita scribit Palladius in historia Lausiaca, siue lib.8 de vitis Patrum cap. 19. Sanctorum & immortalium Patrum, Macarij Ægyptij & Macarij Alexandrini, egregiorū & inuictorum athletarum, honestæ vitæ certamina, quæ sunt multa & magna, & incredulis prope incredibilia, & narrare vereor & scriptis mandare, ne forte mei tamquam mendacis fiat mentio. Quod autem Deus perdat omnes qui loquuntur mendacium, licet aperte videre sancto Spiritu pronuntiante. [Psal. 5. 7.]

[6] [Lauso hāc narrationem dedicat Palladius.] Cum ego per Dei gratiam non mentiar, hominum fidelissime Lause, ne sis quoque ipse incredulus de Patrum certammibus: sed gloriare potius in æmulatione exercitationis eorum, qui vere sunt Macarij, hoc est beati.

[7] [Duo Macarij.] Atque primus quidem Christi athleta nomine Macarius, erat genere Ægyptius; secundus autem ætate, sed in iis quæ sunt monachorum præcipua, primas partes obtinens, qui ipse quoque vocabatur Macarius, erat Alexandrinus, qui vendebat bellaria. Hæc Palladius, qui deinde S. Macarij Aegyptij vitam narrat, ex eoq; nos XV. Ianuarij; ac deinde de hoc ita pergit:

[8] [Cū Alexādrino egit Palladius.] Conueni autem eum qui erat Macarij Ægyptij socius in fidei operibus, & idem venerabile nomen, quod ipse, habebat: dico autem S. Macarium Alexandrinum, qui erat Presbyter earum quæ dicuntur Cellarum. In quibus Cellis ego nouem annos habitans (ex quibus tres annos mecum vixit ille Macarius) in quiete sedens, [Erat is Presbyter Cellarum.] eius quidem optimæ viuendi rationis alia quidem vidi opera & signa, alia vero didici ab iis qui cum eo vixerunt.

[9] [Non concupiscendū docetur ab Antonio.] Is cum apud magnum virum & Patrem Antonium electos palmæ ramos vidisset, quos ipse laborauerat, petiit ab eo vnum manipulum ramorum palmæ. Dixit autem ei Antonius: Scriptū est; Non concupisces res proximi tui. Et cum id solum dixisset, rami omnes statim tamquam ab igne torrefacti sunt. Quod quidem cum vidisset Antonius, dixit Macario: Ecce Spiritus sanctus requieuit super te: [Fit heres virtutum Antonij.] erisque mihi deinceps heres mearum virtutum.

CAPVT II.
Fame tentatus, diabolum superat. Tribunum conuertit.

[10] [Fatigatus & esuriens tentatur a diabolo.] Hinc rursus eum inuenit diabolus in solitudine, corpore valde defatigato, & dicit ad eum: Ecce accepisti gratiam Antonij; cur non vteris auctoritate, & a Deo petis cibum, & vires ad iter ingrediendum? Is autem dicit ad eum: Virtus mea & laus mea Dominus; tu autem ne tentaueris seruum Dei. Facit ergo diabolus vt ei phantasma appareat, camelus onera baiulans, & errans per solitudinē, habens omnia ad vsum necessaria. Qui cum vidisset Macarium, prope eum assedit. [Phantasma oratione pellit.] Is autem suspicatus esse phantasma, sicut erat, constitit ad orandum: is vero protinus a terra fuit absorptus.

[11] a Aliquando rursus venit hic Macarius Alexandrinus ad magnum Macarium, qui erat in Scete: & cum ambo essent Nilum transmissuri b accidit vt ipsi maximum pontonem ingrederentur: in quem ingressi sunt duo Tribuni cum magno fastu & apparatu, vt qui intus haberent rhedam totam æneam, & equos frenis aureis, & quosdam eos stipantes milites, satellites, & pueros torquibus & aureis zonis ornatos. Postquam ergo Tribuni viderunt ipsos veteribus pannis indutos, & sedentes in angulo, [Beatus cū socio prædicatur a Tribuno.] humilem illam & tenuem viuendi rationem beatam iudicabant; vnus autem ex ipsis Tribunis dixit ad ipsos: Beati estis vos qui mundum illuditis c. Respondens autem Macarius qui erat vrbanus, dixit eis: [Monachi mundo, mundus sæcularibus illudit. Tribunum responso conuertit.] Nos quidem mundum illusimus, vos autem illusit mundus. Scias autem te non tua sponte hoc dixisse, sed prophetice: ambo enim vocamur Macarij, hoc est beati. Is autem eius sermone compunctus cum domum venisset, vestes exuens, delegit vitam agere solitariam, multas faciens eleemosynas.

[12] [Cibi concupiscentiam domat.] d Rursus cum aliquando cupiisset vesci vuis recentibus, perbellisque ad se missis, ostendens continentiam, eas e misit ad alium fratrem laborantem, qui ipse quoque vuas desiderabat. Qui cum eas accepisset, & magna affectus esset lætitia, suam celare volens continentiam, eas misit ad alium fratrem laborantem, qui ipse quoque eum cibum appeteret. Cum ille quoque accepisset, rursus hoc ipsum fecit, etsi ipse valde vesci cuperet. [Vuam monachi in orbē transmittunt, temperantiæ & caritatis studio.] Postquam autem ad multos fratres deinde venerunt vuæ, cum nullus eis vesci voluisset, postremus qui eas acceperat, eas rursus misit ad Macarium, tamquam magnum ei donum largiens. Qui cum rem curiose inquisiisset, admiratus & Deo actis gratiis ob tantam eorum continentiam, ne ipse quidem ex iis tandem comedit.

[Annotata]

a Idem refert Ruffin.l 2.c.29. Ioannes libel.4.n.15.

b Addit Ruffin. Fratris cuiusdam videndi caussa.

c Addit Ruffin. & nequaquam ex eo requiritis nisi indumentum vilissimum & parcissimum victum.

d Ruffin.l.2.c.29. & l.3.n.42.

e Ruffin. detulit.

CAPVT III.
Eius abstinentia. Somnolentiam, tentationes carnis,
vindictæ cupitatem superat.

[13] [Omnium virtutes imitatur Macarius.] Atqve hæc quidem est magni Macarij exercitatio, quam ego & multi accurate apud ipsum didicimus. Si quod opus exercitationis aliquem vnquam fecisse audiit, omnino id ardenter effecit.

[14] Cum ab aliquibus audiisset, Tabennesiotas per totam quadragesimam nulla re vesci quæ igni esset admota, [7. annis cibis non coctis vescitur.] statuit hic Sanctus septem annis nihil comedere quod per ignem transisset: & toto illo septennio nihil gustauit prætet cruda olera, vel si quæ forte inuenisset legumina humectata. Cum hoc ergo recte gessisset, aspernatus est hanc viuendi rationem. Audiit autem ab aliquo alio hic monachorum optimus, quod quidam monachus comedebat libram panis. [Parum comedit.] Quem æmulatus, fregit quod habebat buccellatum, & immisit in lagenam, statuens solummodo tantum comedere, quantum manus eius sursum ferret. Magna est autem hæc in tractando corpore asperitas. Festiue enim nobis narrabat: Plura quidem frusta apprehendebam; sed non sinebar efferre ob angustiam foraminis. Publicanus enim meus mihi nō permittebat omnino vesci a. Totos ergo tres annos hanc exercuit continentiam, [4 vel 5. vncias die vno comedit.] quatuor vel quinque vncias comedens, & aquam quæ eis responderet: olei autem sextarium toto anno consumebat in alimentum.

[15] [Somnum superare contendit.] Alia athletæ exercitatio. Statuit indomitus hic vir somnum superare, etenim vtilitatis gratia hoc ipse narrauit: Totis viginti diebus & noctibus non sum tectum ingressus, vt somnum vincerem, cum interdiu quidem æstu arderem, noctu vero algore rigerem. Quod nisi, inquiebat, tectum citius essem ingressus, & somno vsus essem, ita mihi erat arefactum cerebrum vt deinceps agerer in extasim b: & quod ad me quidem attinet, vici somnum; [Resistit spiritui fornicationis.] quod autem ad naturam opus habentem, ei cessi.

[16] Ei aliquando molestiam exhibuit spiritus fornicationis: & tunc condemnauit seipsum sedere nudum sex menses in palude Scetes, quæ est in vasta solitudine, in qua possunt culices vel sauciare pelles aprorum, vt qui sint æque magni vt vespæ, adeo vt in toto eius corpore infixerint aculeos: vt nonnulli existimauerint eum esse leprosum. Reuersus ergo in suam cellulam post sex menses, ex voce cognitum est eum esse Dominum Macarium.

[17] [Culice occiso, morsibus culicum se exponit.] Hoc aliter paullo refertur in Paradiso Heraclidis cap. 6. his verbis: Hic quodam die dum in cella sua matutinus sederet, culicem sensit: a quo vulneratus in pede, dolensque eum manu sua peremit, qui & moriens, plurimum cruoris effudit. Reprehendens igitur factum suum, in eo quod iniuriam propriam vindicasset, ita condemnare se voluit, vt in pratis eorum locorum quibus Scithiæ nomen est, qui in solitudinibus extremis iacent, nudus per sex menses sederet, vbi culices crabronibus similes, aprorum quoque perforant cutem. Ergo illic exulceratus est totus, quibusdam tuberibus per omnia eius membra turgentibus, vt vnus crederetur ex illis esse, qui elephantiosi vocantur. Post sex autem menses regressus ad cellam suam, sola (quod ipse esset Macarius) eius voce patefactum est. Cum Herueti versione conuenit antiqua ignoti interpretis.

CAPVT IV.
Monumentum Ianne & Mambre magorum Pharaonis adit. Lactatur a bubala.

[18] [Monumētum Ianne & Mambre adire statuit, vt cum dæmonibus contendat.] Pergit Palladius: Is cupiit aliquando, vt ipse nobis narrauit, quod in hortis erat, ingredi monimentum, quod dicitur κηποτάφιον Ianne & Mambre magorum, qui erant tempore Pharaonis, vt id videret, vel etiam vt conueniret eos qui illic sunt dæmones. Dicebatur enim plurimos, eosque ferocissimos, in eo loco ab illis collocatos esse dæmones per infamis artis eorum excellentiam. Hoc autem monumentum factum est a Ianne & Mambre fratribus, qui propter magicæ artis excellentiam primas partes habebant illo tempore apud Pharaonem. Vt qui ergo illo vitæ suæ tempore maximam in Ægypto haberent potestatem, construxerunt illud opus ex lapidibus quadratis & suum illic fecerunt monimentum: & cum multum illic auri deposuissent, & omne genus arbores plantassent, maximum quoque puteum aquæ foderunt: est enim locus humidus. Hæc autem omnia fecerunt, sperantes post suum hinc discessum frui deliciis in illo paradiso. Tandem ergo quoniam nesciebat viam quæ ad eum ducit hortum, Dei seruus Macarius, coniectura quadam sequebatur astra, & sicut nautæ qui transmittunt maria, totam peruasit Sanctus solitudinem: & cum aliquot etiam accepisset arundines, vnam statuit in vnoquoque milliari, vt per ea signa remearet. Cum ergo intra nouem dies totam illam peruasisset solitudinem, [Signa viæ noscendæ tollit dæmon.] & esset prope illum hortum, succedente nocte parum dormiit. Immanis vero dæmon, qui semper aduersatur Christi athletis, cum collegisset omnes illas arundines dormiente Macario, & circiter ad vnum lapidem a monumento ad eius caput posuisset, recessit: postquam ergo surrexit, inuenit colligatas arundines, quas ipse fixerat signi causa. Fortasse autem hoc quoque fuit Dei permissio ad maiorem eius exercitationem, vt non speraret in arundinibus, sed in Dei gratia, quæ per columnam nubis deduxit Israël quadraginta annis in terribili illa solitudine. Dicebat autem Macarius: Cum propius accessi ad illud monimentum, ex eo egressi mihi occurrerunt ad septuaginta dæmones variis formis præditi; [Dæmones variis formis illi apparent.] alij quidem clamantes, alij vero exilientes, alij vero cum magno fremitu in me stridentes dentibus, alij vero tamquam corui volantes, audebant meo vultui insultare, dicentes: Quid vis, Macari * tentatio monachorum? quid ad nos accessisti? an non nos quoque aliquem ex monachis vexauimus? Quæ nostra sunt, tu cum tuis similibus illic habes, nempe solitudinem, & illinc nostros cognatos fugauistis. Nihil est nobis tecum commune. Quid loca nostra inuadis? tamquam anachoreta contentus esto solitudine. Qui hunc locum ædificarunt, eum nobis assignarunt: non potes hic manere. Quid quæris ingredi in hanc possessionem, in quam nullus ex viuis hominibus est ingressus, ex quo fratribus, qui hoc condiderunt, sunt a nobis hic factæ exequiæ? Et cum multa adhuc turbarent & insultarent dæmones, dixit eis S. Macarius: Ingrediar tantum, & videbo, & hinc recedam. Dixerunt autem dæmones: Hoc nobis promitte in tua conscientia. Dicit autem Christi seruus: Hoc faciam. Dæmones autem euanuerunt. Ingrediente autem eo in paradisum, [Dæmonis romphææ, nomen Domini opponit.] ei occurrit diabolus cum stricta romphæa, ei minitans: ad quem hanc vocem respondit S. Macarius: Tu venis ad me in stricta romphæa; & ego contra te ingrediar in nomine Domini Sabaoth, in acie Dei Israël. Ingressus autem, contemplatus sum omnia, [Descriptio sepulchri magorum.] in quibus inueni etiam cadum æneum catena ferrea pendentem ex puteo, iam tempore consumptum, & fructum malorum Punicorum quæ nihil intus habebant, fuerant enim arefacta a sole, & plurima aurea donaria. Cum Sanctus ergo illinc recessisset absque tumultu & citra vllam perturbationem, reuersus est per viginti dies in suam cellam.

[19] [Tentatur inedia & siti multorum dierum.] Cum autem defecissent panes & aqua quam portabat, in magna erat afflictione. Viginti enim diebus ingrediens per solitudinem, vt existimo, nihil omnino gustauit, vt etiam res ostendit. Fortasse autem tentabatur quoque intolerantia. Et cum iam parum abesset quin collaberetur, visa est ei quædam puellæ speciem præse ferens, vt ipse narrabat, munda linea veste induta, & tenens vrnam aqua stillantem: quam dicebat Macarius abfuisse ab eo circiter vnum stadium, qui tres dies ingressus est eam videns cum vrna tamquam stantem, & eum prouocantem, non valentem eam assequi: spe autem bibendi, trium dierum laborem fortiter sustinuit. Postquam apparuit multitudo bubalarum, ex quibus vna stetit ex aduerso eius habens vitulum, sunt enim multæ in illis locis, & vt dicebat nobis Macarius, vber eius lacte fluebat, [Lactatur pluribus diebus a bubala.] & desuper sonuit vox ei dicens: Macari accede ad bubalam, & lactare. Cum ergo, inquit, ad eam accessissem & lactatus essem, mihi suffecit. Vt autem maiorem gratiam ostenderet Dominus, docens meam paruitatem, iubet bubalam me sequi vsque ad cellam. Illa vero parens iussui secuta est, me quidem lactans, suum autem non admittens vitulum.

[20] [Alij monachi ad illud monumētum accedere vetiti.] Subdit antiqua versio Palladij: Reuersus ergo ad fratres cum indicasset de opportunitate loci, multorum inflammati sunt animi, vt pergerent illuc cum eo. Sed vbi sancti Patres senserunt animos iuuenum concitatos ad pergendum, represserunt eos salubri consilio, dicentes: Locus iste si vere, vt dicitur, a Ianne & Mambre constitutus est, non aliud de eo credendum est, nisi quod diaboli opere ad deceptionem nostram forsitan præparatus sit. Si enim deliciosus est & abundans, quam requiem sperabimus in futuro sæculo, si hic deliciis fruimur? Hæc atque alia dicentes, iuuenum animos represserunt. Licet enim diuersorum pomorum amœnus esset locus, & abundans omnibus necessariis, sed non posse dicebat adduci illuc plures fratres, ne forte venientes per eremum a dæmonibus deciperentur. Multos enim aiebat esse dæmones, quorum fremitus & calliditates, ferre multitudo fratrum insueta non posset.

Eadem habentur lib.2.cap.29. Sed falsum puto Ruffinum, dum scribit repertos isthic a Macario duos fratres, qui vetuerunt ne plures eo adduceret.

[Annotatum]

* Heraclid. tentator monache?

[Page 87]

CAPVT V.
In Tabennense S. Pachomij monasterium admittitur ignotus.
Admirabilis eius abstinentia.

[21] [Aspidis morsus ei non nocet.] Proseqvitvr Macarij gesta Palladius: Aliquando rursus cum puteum foderet hic vir virtute præditus ad recreandos monachos (is autem erat prope folia & sarmenta illic posita) morsus est ab aspide: est autem venenatum & exitiosum animal. Ambas fauces aspidis apprehendens Sanctus ambabus manibus, eam discerpsit, dicens: Cum te non misisset Dominus meus, quomodo ad me ausus es accedere?

[22] [Explorat austeritatem Tabennesiotarum.] Cum ipse rursus magnus audiisset Macarius, quod haberent præclarum vitæ institutum Tabennesiotæ, veste mutata, & assumpto mundano habitu a operarij, spatio quindecim dierum peruenit Thebaidem, ingressus per solitudinem. Et cum venisset in monasterium Tabennesiotarum, quæsiit eorum Archimandritam, nomine Pachomium, virum probatissimum, qui & gratiam habebat Propheticam, cui quidem Sancto tunc reuelatus non fuerat magnus Macarius. Cum ergo eum conuenisset, dicit ei Macarius: Oro te, suscipe me, quæso, in tuum monasterium, vt fiam monachus. Dicit ei magnus Pachomius: Non potes deinceps fieri monachus, qui sis tam prouectus ætate: non potes te exercere. Sunt fratres qui se exercent a iuuentute, & laborem tolerant: tu autem in hac ætate non potes ferre tentationes exercitationis: offenderis, & exibis, & nobis maledices. Neque eum accepit, nec primo die, nec secūdo, vsque ad septem dies. Ille vero fuit constans, manens ieiunus. Postea autem dicit ei senex Macarius: [7. diebus perseuerat petens vt in illorum monasterium admittatur.] Suscipe me, Abba; & nisi ieiunauero & fecero ea quæ ipsi opera, iube me eiici ex monasterio. b Persuadet fratribus magnus Pachomius, vt eum admittant. c Est autem vnius monasterij conuentus, mille quadringenti viri vsque in hodiernum diem. Ingressus est ergo. Cum autem præteriisset aliquantum temporis, aduenit quadragesima; & vidit senex Macarius vnumquemque suscepisse diuersas viuendi rationes: [Quadragesima a monachis diuersimode obseruatur.] alium quidem comedere vespere, alium vero post duos dies, alium post quinque; alium stare per totam noctem, interdiu vero sedere ad opus. Ipse autem cum aliquot palmæ ramos d sibi madefecisset, stetit in vno angulo, & donec quadraginta dies impleti essent, & aduenisset Pascha, non sumpsit panem, non aquam, [Portentosum Macarij ieiunium.] non genu flexit, non sedit, non accubuit, nihil aliud gustauit præter pauca cruda crambes folia, quæ sumebat die Dominico, vt videretur comedere, & non incideret in arrogantem de se persuasionem: & si quando egrediebatur ad aliquid necessarium, cito rursus ingrediens stabat ad opus, os non aperiens, sed stans silentio, nihil aliud faciens præterquam silentium in corde exercens, & faciens orationem, & ramos palmæ operans, quos habebat in manibus. Cum autem hæc vidissent omnes exercitatores illius monasterij, [Monachi de eo murmurant.] seditionem excitarunt aduersus suum Præfectum: Vndenā nobis adduxisti hunc hominem sine carne ad nostri condemnationem? Aut eum hinc eiice, aut, vt scias, nos omnes hinc recedimus. Cum hæc autem a fratribus audiisset magnus Pachomius, de eo est sciscitatus. Et cum didicisset eius vitæ agendæ rationem, Deum rogauit vt ei reuelaretur quisnam sit. [Agnoscitur a Pachomio Macarius reuelatione.] Reuelatum est autem ei eum esse Macarium monachum. Tunc eius manum prehendit magnus Pachomius, & eum foras educit: & cum deduxisset in domum oratorij vbi est ara, & esset amplexus, ei dicit: Adesdum, venerande senex. Tu es Macarius, & me id celasti. Multis abhinc annis cupij te videre cum de te audirē. Ago tibi gratias, quod filios meos subegeris, ne se iactent & magnifice circumspiciant propter suam exercitationem. Rogo ergo te, recede in locum tuum: nos enim satis ædificasti, & ora pro nobis. Tunc ab ipso rogatus, & eum omnibus fratribus orantibus sic recessit.

[Annotata]

a antiqua versio: rustici.

b antiqua versio: Iussit.

c antiqua versio: Est autem congregatio per singula monasteria mille quadringenti viri. Multorum enim monasteriorum B. Pachomius Pater erat, & multa millia monachorum congregatio erat, etiam & vsque nunc sunt, Christi gratia largiente.

d Heraclid. de arboribus dactylorum cortices tenens infusos & copiosos.

CAPVT VI.
Contemplationis studium. Presbyterum a cancro sanat Macarius,
iussum a celebratione sacrorum abstinere.

[23] [Feruens contemplationis studium.] Aliqvando rursus narrauit nobis hic vir impatibilis: Quando recte gessissem omnem vitæ monasticæ agendæ rationem, tunc veni ad aliud spiritale desiderium. Statui enim quinque dies solum mentem meam ita componere, vt a Deo auelli nō posset, & nihil aliud omnino cogitaret. Et cum id apud me statuissem, clausi meam cellam & aulam extrinsecus, vt nulli datem responsum. Et steti incipiens a secunda, & menti meæ præcipiens, & ei dicens: Vide ne descendas de cælis. Habes Angelos, Archangelos, omnes supernas potestates, Cherubim, & Seraphim, [Mentem in cælestia vt erigeret.] Deum horum omnium effectorem. Illic versare: ne sub cælos descenderis; ne incideris in mundanas cogitationes. Cum duos autem, inquit, dies & duas noctes perseuerassem; ita irritaui dæmonem, [Dæmon omnia in cella eius comburit] vt ipse fieret flamma ignis, & combureret omnia quæ habebam in cella, adeo vt etiam storea, supra quam stabam, igne arderet: & sic me quoque existimarem totum conflagrare. Tandem timore affectus tertio die destiti ab hoc proposito: cum non possem amplius mentem meam tenere indiuulsam, sed descendi ad huius mundi contemplationem, Deo fortasse permittente, ne hoc mihi reputaretur in superbiam.

[24] [Presbyter cancro laborans ad eum accedit.] Ego ad eum accessi aliquando, & inueni extra eius cellam iacentem quemdam cuiusdam vici Presbyterum, cuius caput ita erat exesum a morbo qui dicitur cancer, vt etiā ipsum os totum appareret in vertice. Is accessit ad ipsum, vt curaretur: nec eum admittebat ad colloquium. Rogaui autem eum, dicens: Miserere huius miseri, & saltem da ei responsum. Is vero mihi respondit, dicens: Est indignus qui curetur; missa est enim ad eum hæc a Domino disciplina. Quod si velis eum curari, persuade ei vt deinceps abstineat a ministerio sanctorum Sacramentorum. Ego autem ei dico: Quamobrem quæso? Is vero dicit: [Cancro laborat quia conscius fornicationis celebrarat.] Fornicans sacrum peregit ministerium, & ideo castigatur. Nunc ergo si metu desistat ab eo quod ausus est facere per contemptum, Deus ipsum curabit. Postquam ergo dixi ei qui affligebatur, iureiurando est pollicitus se non amplius Sacerdotis partes obiturū. Tunc eum accepit, & dixit ei: Credisne esse Deum quē nihil latet? Respondit ille: Maxime. rogo te. Deinde ei dicit Macarius: Non potuisti Deo illudere? Dicit ille: Non potui, Domine mi. [S. Macarius varia prius pollicitū sanat.] Dicit ei Macarius: Si agnoscis tuum peccatum, & Dei disciplinā, propter quam hæc subiisti, corrigitor in posterum. Qui confessus est peccatū, & spopondit se non amplius peccaturum, neque altari ministraturum, sed sortem laicam amplexurum. Deinde sic Sanctus ei manus imposuit, & paucis diebus fuit curatus, capillique ei creuerūt, & sanus domum rediit, Deum glorificans: egit autem magno quoque Macario gratias.

CAPVT VII.
Diuersæ eius cellæ, variæ curationes,
inquietudinis & vanæ gloriæ repressus spiritus.
[Variæ Macarij cellæ.]

[25] Hic Sanctus habebat diuersas cellas: vnam quidem in Scete, quæ est interior in solitudine, & * vnam in Libya, & vnam in Celliis, & vnam in monte Nitriæ. Et aliæ quidem carebant ostio, in quibus dicebatur sedere in quadragesima in tenebris; alia autem erat angustior, [Quadragesima.] in qua non poterat pedem extendere; alia autem latior, in qua conueniebat eos qui ad ipsum ventitabant.

[26] [Multos dæmoniacos curat.] Hic curauit tantam multitudinem eorum qui vexabantur a dæmonibus, vt ea non cadat in numerum. Cum nos autem illic essemus, virgo nobilis & diues deducta est ad eum e Thessalonica in finibus Achaiæ, [Item paralyticam, oleo sancto.] quæ multis annis laborabat paralysi. Hanc ante cellam suam proiectam, misericordia commotus, viginti diebus vngens oleo sancto suis manibus, & orans, sanam remisit in suam ciuitatem. Quæ cum pedibus suis recessisset, ad Sanctos copiosam misit oblationem. Addit antiqua versio: Per diuersa sancta monasteria.

[27] [Item dæmoniacum abstinentia a carnibus & vino ad dies 40. imposita.] Me autem præsente adductus est ad eum puer qui vexabatur a spiritu. Ei autem manum imponens in capite, & sinistram supra cor, tamdiu orauit, donec fecisset ipsum pendere in aere. Tamquam vter ergo puer inflatus, adeo intumuit, vt esset maximi ponderis. Et cum repente exclamasset, per omnes sensus aquam emisit; & cum rursus desiisset, rediit ad eam in qua prius erat mensuram. Et tradidit eum patri, cum vnxisset oleo sancto, & cum aquam infudisset, præcepit ne quadraginta diebus carnes gustaret, nec vinum: & sic eum curauit.

[28] Eum aliquando subierunt cogitationes vanæ gloriæ, [Vanæ gloriæ & inquietudinis spiritui resistit.] quæ eum e cella eiiciebant, & suggerebant, vt honesto consilio & iusta de causa Romam pergeret, pro beneficio eorum qui ægrotabant: valde enim in eum operabatur gratia aduersus spiritus. Postquam autem longo tempore non obediit, valde agitabatur. Cadens vero in limine cellæ, foras pedes emisit, & dicit: Trahite & vellite, o dæmones si potestis. Ego enim non abeo meis pedibus, iurans fore vt iaceat vsque ad vesperam, & nisi eum excutiant non esse auditurum. Cum autem diu procubuisset, surrexit: cum nox autem aduentasset, ei rursus exhibuere negotium. Et cum duorum modiorum sportam implesset arena, & imposuisset humeris, peruadebat totam solitudinem. Huic occurrit Theosebius Cosmetor, genere Antiochenus, & ei dicit: Quid portas, Abba? Cede mihi onus, & ne vexeris. Ille autem dixit: Vexo eum qui me vexat: nam cum sim remissus & ignauus, suggerit mihi peregrinationes. Cum autem diu promouisset, ingressus est cellam contrito corpore.

[Annotatum]

* Paradis. Heraclid. aliam in Lybia vbi Cellæ vocantur.

CAPVT VIII.
Ab hyæna munus accipit: non spuit.
Palladij inconstantiæ medetur. Marci sanctitas.

[29] *Narravit autem nobis Dei quoque seruus Paphnutius, præclari huius Sancti discipulus, quod cum quodam die sederet in aula S. Macarius, & Deum alloqueretur, hyæna acceptum suum catulum, qui erat cæcus, [Paphnutius Macarij discipulus.] attulit ad S. Macarium: & cum capite pulsasset ostium aulæ, ingressa est, eo adhuc sedente, & proiecit catulum ad eius pedes. Cum autem accepisset catulum S. Macarius, [Cæcū hyænæ catulum sputo & oratione illuminat.] & spuisset in eius oculos, orauit, & statim vidit. Et cum mater eum lactasset, & accepisset, ita exiit. Die autem sequenti pellem magnæ ouis attulit ad S. Macarium: & cum Sanctus vidisset pellem, hæc dixit hyænæ: Vndenam hanc habuisses, nisi ouem alicuius deuorasses? [Hyæna ouis pellem ei defert.] Quod ergo proficiscitur ab iniuria, ego a te non accipio. Hyæna autem humi inclinato capite genu flectebat ad pedes Sancti, & ponebat pellem. Ipse autem ei dicebat: Dixi me non accepturum, [Adiurat eam ne pauperibus noceat.] nisi iuraueris te non amplius offensuram pauperes, comedendo eorum oues. Illa vero ad hoc quoque capite suo annuit, vt quæ Sancto assentiretur Macario. Tunc accepit pellem ab hyæna. [Pellem illā Melaniæ dat Macarius.] Beata autem Christi ancilla Melania dixit mihi, se illam pellem accepisse a Macario illo, quod appellabatur munus hyænæ. Quid vero mirum est apud viros mundo crucifixos, si hyæna beneficio affecta, ad Dei gloriam, & honorem seruorum eius, id sentiens ad eum munera attulerit? Nam qui in Daniele Propheta mansuefecit leones, huic quoque hyænæ largitus est intelligentiam.

[30] *De eo autem dictum est, quod ex quo fuit baptizatus, humi non spuerit, cum essent sexaginta anni, ex quo fuerat baptizatus. Annos enim natus quadraginta baptismum susceperat. [Humi non spuit.]

[31] Forma autem eius erat huiusmodi. Oportet enim me quoque tibi hoc significare, Christi serue, vt qui hoc sciam optime, [Qua forma fuerit Macarius.] cum mea paruitas ei fuerit tempore æqualis. Erat autem eius forma satis minuta ac mutila & rara, pilos solum habens in labro. Quinetiam in suprema parte habebat paucos. Nam propter ingentes labores exercitationis, ne pili quidem menti barbæ ei enati sunt.

[32] [Consulit eum Palladius spiritu inconstantiæ tentatus.] Ad hunc S. Macarium cum quodam die venissem, & essem animo valde anxius, dico illi: Abba Macari, quid faciam? quoniam me affligunt cogitationes mihi dicentes: Nihil facis, recede hinc. Respondit mihi dicens sanctus Pater Macarius: Dic tu tuis cogitationibus: Propter Christum custodio parietes.

Hæc o studiose & amantissime Christi serue, ex multis & magnis signis & certaminibus inclyti & virtute præditi Macarij significaui.

[33] [Videt Macarius Eucharistiam Marco ab Angelo dari.] Hic Macarius nobis narrauit (erat enim Presbyter) se obseruasse tempore communionis Christi Sacramentorum, se Marco exercitatori numquam dedisse oblationem, sed ei Angelum dedisse ex ara: solum autem se vidisse digitum manus eius qui dabat. Plura de hoc Marco narrat Palladius cap. 21. historiæ suæ Lausiacæ, siue lib. 8. de vitis PP.

[Annotata]

* Heraclides hæc de Marco narrat.

* Hoc etiā de Marco habet Heraclides.

CAPVT IX.
Scithi solitudo in Aegypto.
Illusiones dæmonum in oratione, merita communicantium agnoscit Macarius.

[34] Solitvdinem Sceten siue Scithi, vbi multo tempore habitauit Macarius, ita describit Ruffinus lib.2. cap.29. [Ioannes libel. 3. num. 15.] Locus autem in quo habitabat ipse S. Macarius, Scithium appellatur. Est autem in eremo vastissima positus, [Scithium locus S. Macarij.] diei & noctis iter habens de Nitriæ monasteriis; & hoc nulla semita, neque terrenis aliquibus colligitur vel monstratur indiciis, sed stellarum signis & cursibus pergitur. Aqua raro inuenitur, & sicubi inuenta fuerit, odoris quidem dirissimi est, & quasi bituminea, sed saporis innoxij. [Scithiotæ monachi perfecti.] Sunt ergo ibi viri valde perfecti (nec enim patitur tam terribilis locus, nisi perfecti propositi habitatores summæque constantiæ) caritatis tamen inter se, & erga omnes, si qui forte ad eos accesserunt, summum studium gerunt.

[35] Paullo inferius ista subnectit Ruffinus: [Idē Ruff. l. 3. n. 43.] Ad fidem confirmatum nobis de eo est ab his qui ex ore eius audierant, quod quodam tempore noctis dæmon ad ostium cellulæ eius pulsauerit, dicens: Surge, Abba Macari, [Macarius a dæmone ad collectā vocatur.] & eamus ad collectam, vbi fratres ad vigilias congregantur. Sed ille, qui gratia Dei repletus falli non poterat, intellexit diaboli esse fallaciam, & ait: O mendax & veritatis inimice! quid enim tibi consortij, quid societatis est cum collecta & congregatione Sanctorum? At ille, Latet ergo te, inquit, o Macari, quod sine nobis nulla collecta agitur, nullaque congregatio monachorum? Veni denique, & videbis opera nostra. Tunc ille, Imperet, inquit, tibi Dominus, dæmon immunde. Et conuersus ad orationem, petiit a Domino, vt sibi ostenderet, si hoc verum esset, quod gloriatus est dæmon. Abiit ergo ad collectam, vbi a fratribus vigiliæ celebrantur, & iterum in oratione Dominum deprecatur, vt sibi veritatem verbi huius ostendat. [Videt dæmones collectis interesse, eorumq; varias suggestiones.] Et ecce vidit per totā ecclesiam quasi paruulos quosdam puerulos Æthiopes tetros discurrere huc atque illuc, & velut volitando deferri. Moris est autem inibi sedentibus cunctis, ab vno dici psalmū, ceteris vel audientibus vel respondentibus. Discurrentes ergo illi Æthiopes pueruli, singulis quibusque sedentibus alludebant, & si cui duobus digitulis oculos compressissent, statim dormitabat: si cui vero in os immersissent digitum, oscitare eum faciebant. Vbi vero post psalmum ad orandum se proiecissent fratres, percurrebant nihilominus singulos, & ante alium iacentem in oratione quasi mulierum specie ferebantur, & ante alium quasi ædificates atque portantes aliquid, ac diuersa quæque agentes apparebant. Et quecumque dæmones quasi ludendo formassent, hæc orantes illi in cordis sui cogitatione versabant: a nonnullis tamen, vbi aliquid horum agere cœpissent, quasi vi quadam repulsi, præcipites deiiciebantur, ita vt nec stare quidem prorsus, aut transire iuxta eos auderent: aliis vero etiam infirmis fratribus supra ceruices & dorsa ludebant, quia non erant in oratione sua intenti. Hæc cum vidisset S. Macarius ingemuit grauiter, & lacrymas profundens ad Dominum, Respice, ait Domine, & ne sileas, neque mitigeris Deus. [Psal. 82. 2. Psal. 67. 2.] Exurge vt dispergantur inimici tui, & vt fugiant a facie tua, quoniam anima nostra repletur illusionibus. Post orationem tamen examinandæ veritatis gratia seorsum euocatis singulis quibusque fratribus, ante quorum faciem viderat dæmones diuerso habitu & variis imaginibus ludentes, requirit ab eis si in oratione vel ædificandi cogitationes habuerint, vel iter agendi, vel alia diuersa, quæ vnicuique imaginata per dæmones viderat: & singuli eorum ita confitebantur in corde suo fuisse, vt ille arguebat: & tunc intellectum est, [Superfluæ cogitationes in oratione opus dæmonis.] quod omnes vanæ & superfluæ cogitationes, quas vel psalmorum vel orationum tempore vnusquisque conceperit, ex illusione dæmonum fiant: ab his autem qui omni custodia cor suum seruant, tetri repelluntur Æthiopes. Deo enim coniuncta mens, & in ipso tempore præcipue orationis intenta, nihil alienum, nihil superfluum recipit.

[36] Aliud quoque multo terribilius addebat, [Merita & demerita communicantium, & illusiones dæmonum videt Macarius.] quod vidisset eo tempore, quo fratres accedebant ad Sacramenta; vbi porrexissent ad suscipiendum palmas, in nonnullorum manibus præuenientes Æthiopes, carbones deponere; Corpus autem, quod tradi Sacerdotis manibus videbatur, redire ad altare; aliis vero, quos meliorum merita iuuabant, extendentibus manus ad altare, longe recedere dæmones, & cum ingenti metu refugere: Angelum enim Domini assistere cernebat altari, qui cum Sacerdotis manu suam quoque manum in Sacramentorum distributione superponeret. Ex hoc iam permansit a Deo gratia ista, vt in vigiliis fratrum, psalmorum & orationis tempore, si quis aliud aliquid secundum illusionem dæmonum in corde cogitasset agnosceret, & accedentium ad altare vel indignitates eum vel merita non laterent.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Makarios von Alexandria

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Makarios von Alexandria

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: