Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO MARCELLINO, EPISCOPO ANCONITANO.

[Commentarius]

Marcellinus, Episcopus Anconitanus in Italia (S.)BHL Number: 5224

[1] Sancti Marcellini Episcopi Anconitani IX. Ianuarij Natalis memoratur in Martyrologio Romano: Anconæ S. Marcellini Episcopi, qui vrbem illam, vt S. Gregorius scribit, diuina virtute ab incendio liberauit. Refertur & a Galesinio, Ghinio, & Carthusianis Coloniens. in Addit. ad Vsuardum. Hæc de eo scribit S. Gregorius lib. I. dialog. cap. 6.

[2] [S. Marcellini vita ex S. Gregorio podagra laborat.] Eiusdem quoque Anconitanæ Antistes Ecclesiæ, vir vitæ venerabilis Marcellinus fuit: cuius gressum dolore nimio podagra contraxerat: eumque familiares sui, sicvbi necesse erat, in manibus ferebant. Quadam vero die per culpam incuriæ eadem ciuitas Anconitana succensa est. Cumque vehementer arderet, cucurrerunt omnes, vt ignem extinguerent. Sed illis aquā certatim proiicientibus, ita crescebat flamma, vt iam totius vrbis interitum minari videretur. Cumque propinquiora sibi loca quæque ignis inuaderet; iamque vrbis partem non modicam consumpsisset, & consistere nullus valeret, deductus in manibus venit Episcopus: & tanta periculi necessitate compulsus, familiaribus suis se portantibus præcepit, [Sui corporis oppositu sistit incendium.] dicens: Contra ignē me ponite. Quod ita factum est: atque in eo loco est positus, vbi tota vis flammæ videbatur incumbere. Cœpit autem miro modo in semetipsum incendium retorqueri, ac si reflexionis suæ impetus exclamaret, se Episcopum transire non posse. Sicque factum est, vt flamma incendij illo termino refrenata in semetipsum refrigesceret: & contingere vlterius quicquam ædificij non auderet. Eadem ex S. Gregorio recitat Petrus de Natalibus lib.2.cap. 59.

[3] Alia se eius Acta ac miracula ab Ecclesia Anconitana accepisse Baronius testatur in Notis ad Martyrologium Romanū, & Ferrarius in catalogo Sanctorum Italiæ eorum hoc exhibet compendium: [Vita eius ex Ferrario.] Marcellinus ob eius virtutes ad sacerdotium & Episcopatum euectus, non superbia elatus, sed ieiuniis, vigiliis, & orationibus peruigil, carnem suam vitiis, & concupiscentiis macerans crucifigebat. Plenus erat caritate, mansuetudine, & lenitate: castitatem perpetuo coluit: multaque in eo erat apud Dominum fiducia: cum enim ciuitas Anconitana incendio misere conflagraret, quod eo magis crescebat, quo illud aqua magis restinguere conabantur, Anconitani ad sanctum Episcopum, quem Deo carum, mirabiliaque fecisse sciebant, confugiunt, orantque vt vrbi incensæ subueniat: qui, vt S. Gregorius Papa in Dialogis scribit, contra incendium, vbi magis vigebat, deferrise postulat; neque enim præ senio, & membrorum imbecillitate incedere poterat. Ductus eo, signoque crucis munitus, vix finem fecit orandi, cum (mirandum!) flamma ignis, quasi sancti viri conspectum fugiens, retrocedere cœpit, & extingui. [Seruatur eius liber.] Liber adhuc, in quo vir sanctus orare solebat, ostenditur, in quo incendij manent vestigia. Cum enim dæmon in sanctum Episcopum maximam ignis vim retorsisset, [Eius contactu agri sanantur.] illeque illesus permansisset, in libro tamen, quem præ manibus habebat, signa combustionis remansere: ad cuius contactum in hanc vsque diem plures ægroti sanari dicuntur.

[4] Cum autem ex hac vita S. Marcellinus excessisset, corpusque illius apud S. Cyriacum vrbis patronum cōditum esset, multis claruit miraculis: ex quibus pauca narrare non piget. [Cæcus ad Sancti tumulum visum recipit.] Quidam nobilis Anconitanus oculorum lumine destitutus, ad tumulum S. Marcellini in eius die festo, comitantibus consanguineis deductus, opem illius implorat: cui sanctus Episcopus vespere, sociis dormitantibus, sacris vestibus indutus apparet, & tactis oculis visum restituit.

[5] Aliud eadem die sequenti anno mirum huiusmodi contigisse, memoriæ produnt: quod cum ciuis quidam prædiues, gesta & miracula S. Marcellini, quæ audierat in ecclesia, familiæ suæ magna cum deuotione referret, [Puer ab igne non læditur.] id dæmon non ferens filium illius in ignem iniecit; qui licet capite & toto pectore in illo aliquamdiu volutatus, extractus tamen illæsus prorsus remansit. Illud quoque non prætereundum, quod, cum sub Thoma Episcopo Vicus Troianus incendio vastaretur, vt primum eo liber S. Marcellini memoratus delatus est, [Eius liber incendium sedat.] statim cessauit incendium, quod nulla vi humana potuerat extingui. Hæc Ferrarius, qui annotat tempus, quo S. Marcellinus vixit, sciri haud posse. S. Cyriacus, in cuius æde sepultus, iussu Iuliani apostatæ Hierosolymis occisus est: cuius corpus postea Anconam translatum fuit opera Gallæ Placidiæ Augustæ. de eo agemus IV. Maij.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Marcellinus von Ancona

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Marcellinus von Ancona

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: