Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. MAVRONTO, SIVE MAVRONTIO, ABBATE S. FLORENTII VETERIS.


Svb finem sec. VII.

[Commentarius]

Maurontus, Abbas S. Florentii veteris in Gallia (S.)

[1] Glanna, siue Gloma, in MS. vita S. Florentij Glomna, Argentræo in Britannicis Glouua, vulgo S. Florentij veteris, antiquum in Andegauis ad Namnetum fines cœnobium est. Quo a Britonibus euerso aliud iuxta Salmurum oppidum in eadem Andegauensi ditione non procul a Lodunensi territorio, [Monasterium S. Florentij:] ad Thoedi siue Thoedæ amnis, vulgo Thoe, in Ligerim confluentis ostia, S. Florentij nomine ædificatum est; cuius isthuc translatum corpus. Prius istud scribit Argentræus lib. 2. Historiæ Britann. cap. 14. a Carolo Magno constructum, [destructū, reparatū.] dotatum a Ludouico Pio, quæ cum S Mauronti, vt mox dicemus, ætate non consentiunt; nisi de quapiam restauratione agatur quæ Caroli aut Ludouici studio & sumptu fuerit facta. Antiquus scriptor vitæ Ludouici ista habet: Et quidem multa ab eo sunt in eius ditione reparata, imo a fundamentis ædificata monasteria, sed præcipue hæc: Monasterium S. Marie & S. Petri de Ferrariis, &c. Monasterium S. Florentij, &c. & cetera plurima, quibus veluti lychnis totum decoratur Aquitaniæ regnum. Addit vero Argentræus, cum Neomenius Britonum Rex illud Caroli Calui tempore vastasset, vulnus in femore accepisse, haud dubio argumento S. Florentij eo scelere offensi, cuius sub tutela is erat locus; quare id reparandum ære suo curasse. De S. Florentino agemus XXII. Septembris.

[2] Antiqui illius cœnobij Abbas fuisse S. Maurontus traditur, ac Childeberti Regis floruisse temporibus, non primi, (vt in veteribus illius loci monumentis scribi testatur lib. 2. Obseruationum Hugo Menardus, quæ comperisse se ait fœde esse vitiata;) sed illius qui anno DCXCIV. Clodouæo III. fratri succeßit, [Eius Abbas S. Maurontus, quando vixerit.] & DCCXI. obiit. Vnde conficias non anno DCXCI. (quod scribit idem Menardus & Claudius Robertus) e vita exceßisse Maurontum, cum necdum regnaret Childelbertus. In S. Hermelandi vita XXV. Martij dicitur S. Pascharius Episcopus Namnetensis (de quo X. Iulij) curasse Antrense S. Hermelandi cœnobium, & quascumque res ei donarat, Childeberti Regis auctoritate confirmari; ac deinceps de S. Mauronti morte agitur. Obtinuerat Hermelandum Pascharius a S. Lantberto tum adhuc Fontanellensi Abbate, qui deinde Theodorici III. Regis, & Pipini Herstalli studio ad Lugdunensem euectus Archiepiscopatum, successorem habuit S. Ansbertum, paullo post S. Audoeno in Cathedra Rothomagensi suffectum. Ex quibus de ætate S. Mauronti certius potest constare.

[3] De obitu eius hæc traduntur in vita S. Hermelandi apud Surium: [Eius obitus:] Nocte quadam vir sanctus (Hermelandus) pro sua consuetudine in basilica S. Petri Apostoli diuinæ contemplationi intentus, Abbatis Maurenti (MS. Rubeæ vallis Mauronti) viri valde venerabilis animam e monasterio S. Florentij, quod Glannam vocant, ab Antrensi cœnobio ad triginta distante milliaria, ducibus Angelis relicto corpore migrare vidit ad cælos, &c. Claudius Robertus tradit annis ab obitu S. Florentij CCLXXV. exceßisse Maurontum.

[4] Eius natalem in Martyrologio Benedictino ita celebrat Hugo Menardus VI. Id. Ianuarij: [anniuersarius natalis.] In cœnobio Glannensi S. Maurontij Abbatis. Et in Martyrol. Gallicano Andreas Saussaius: Apud Salmurum S. Maurontij Abbatis & Confessoris, qui tempore Childeberti Regis, S. Florentij cœnobio præfectus, mira humilitate & innocentia claruit: cuius animam eo ipso die, quo ad Dominum abiit, vidit S. Hermelandus in cælum ab Angelis ferri. Maurontium quoque eum appellat Cl. Robertus. De alio S. Mauronto Abbate, filio SS. Adalbaldi & Rictrudis, agemus V. Maij.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Maurontus

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Maurontus

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: