Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. MAVRO, SIVE MORTVO-NATO, EREMITA HVI IN BELGIO.

[Praefatio]

Maurus sive Mortuus-natus, Eremita Hui in Belgio (S.)

[1] Hvi, antiquo Belgij oppido ad Mosam flumen, colitur XV. Ianuarij S. Maurus Eremita, [S. Mauri natalis,] siue Mortuus-natus, quia mortuus in lucem venit, verum ad ædiculam, vt vulgo traditur, Beatæ Virginis de Vinea delatus, isthic vitæ redditus est. [nomen,] Alij Sancte-mortuum, alij Sanctum-mortuum appellant. De ætate certi nihil constat; nisi quod nonnulli S. Beggæ temporibus vixisse volunt, Christiano seculo septimo exeunte, [ætas incerta,] siue ita illi coniiciunt, siue a maioribus didicerunt. Bartholomæus Fisen noster in Historia Ecclesiæ Leodiensis lib. 6. num. 8. ad annum Christi 909. illius meminit, non quod eo tempore vixisse fidem faciat, sed quia de S. Mengoldo itidem Huensium Patrono, de quo nos VIII. Februarij, sermonem isthic fecerat.

[2] De eius vita ac miraculis nihil eruimus, præter ea quæ ex litteris Godefridi Petiti Pastoris Ecclesiæ, in qua S. Mauri corpus quiescit, edidit in Natalibus Sanctorum Ioannes Molanus. Nec alia tradidit citatus Leodiensis historiæ scriptor, nisi pauca hæc de miraculis, [miracula,] quæ & nos aliunde didicimus. Pluribus olim, inquit, claruit miraculis. Sed & nuperrime cum paucorum annorum decursu ter Hoiolus amnis ita intumuisset vt vniuersum templi pauimentum perfunderet, S. Mauri sepulchrum numquam attigit, nec in illud penetrauit, quamquam rimis pateret non exiguis.

[3] Extat Sancti huius nomen non solum Martyrologio Belgico inscriptum, sed & Gallicano Andreæ Saussaij, qui rursum in Supplemento eum refert. [memoria.] Meminit quoque illius Ferrarius.

VITA
Ex Io. Molani Natalib. SS. Belgij.

Maurus sive Mortuus-natus, Eremita Hui in Belgio (S.)

[1] Hvij, natalis S. Mauri Confessoris. Qui, vt a maioribus accepimus, in circumuicinis locis a Andanensibus natus est & mortuus: [S. Maurus mortuus-natus, suscitatus,] sed diuina permissione recepit vitam, & in baptismate dictus est Mortuus-natus, vulgariter Mort ne. Superuixit autem, vitam agens modestam, cum hominibus rudibus in siluis, præstans eius auxilium in conficiendis b carbonibus ligneis. [fit eremita.] Tandem in siluis circa Andanam eremiticam vitam elegit, in qua sancte extremum vitæ suæ diem conclusit.

[2] Cum autem vlterius a nullo videretur, vicini diligenter eum quæsiuerunt, & mortuum c inuenerunt. Cuius corpus cum Andanam vehere vellent, equi diuino nutu d refragabantur: cum autem Huium dirigerentur, absque omni difficultate progressi sunt vsque ad parochialem ecclesiam S. Ioannis Euangelistæ; [Eius corpus diuino nutu Huum defertur.] in qua corpus eius honorifice terræ inhumatum iacet, in naui ecclesiæ, inter duas columnas. Superius visitur ipse in imagine ad modum Eremitæ, pedibus nudis, crinibus sparsis in humeros, ætate, vt apparet, octogenarius, [Eius imago.] vestitus pallio oblongo vsque ad talos, in dextera manu gestans sphæras precatorias cum baculo eremitico, in sinistra librum habens; in capite portans biretum, quale Fratres Minores sub cuculla gerunt; barbam habens oblongam, pictam aureo colore. Inferius corpus eius lapide tegitur: supra quem alius lapis, in modum altaris, [contra quos morbos inuocetur.] columnis innititur: in quo reponuntur offertoria peregrinorum, qui eo quotidie deuotionis gratia confluunt, vt a calculo, a dolore capitis, dentium, tibiarum, e & ab aliis morbis liberentur. Offeruntur autem ex ferro vel cera tibiæ, coronæ, brachia, item compedes, sal, nummi, [Anathemata ei oblata.] gallinæ, pulli, & similia, quæ priscis temporibus in maiori copia, & cum maiori deuotione offerebantur, quam nunc, quando pluribus erga infirmos clarebat miraculis, quæ nunc decrescente deuotione sunt rariora. Inde autem vir sanctus apud suos, a tempore omnibus ignoto, celebris est: & Pastores in die S. Mauri Abbatis memoriam eius celebrant, officium legentes commune de Confessore non Pontifice. Capitulum quoque Huiense, quando Pastorē Ecclesiæ, in qua quiescit, instituit, nominat eum in litteris institutionis, Pastorem Parochialis Ecclesiæ BB. Ioannis Euangelistæ & Mauri. Hæc sunt quæ a Pastore Ecclesiæ eius accepi.

[3] [Cur Maurus dicatur.] Ne quis autem nomen miretur. Litterati quidam eum Sancte-Mortuum: alij Sanctum-Mortuum vocant. Rectius Renatum dixissent: quomodo S. f Maurilius puerulum a se resuscitatum nominauit, qui ei postea in cathedra Andegauensi successit. Vulgus eum pro Sainct-Mort, vocat Sainct-Moor: vnde Clerus, eorum simplicitatem sequens, Maurum vocat: & cum obitus dies nesciretur, in die S. Mauri Abbatis, memoriam eius cum plebe celebrare voluit. Dedicationis autem festum incidit annue in Dominicum diem Rogationum.

[Annotata]

a De Andana, & condito isthic a S. Begga Canonicarum collegio, agemus ad illius vitam 17. Decemb.

b Patrem quoque illius tradunt carbonarium fuisse.

c Iunctis manibus, scipioni incumbentem, vt narrant.

d Imo nullis impelli stimulis poterant, vt scribit Fisen; at sibi relicti, Hoium se conuerterunt.

e Brachiorum quoque; item chiragra, podagra, paralysi.

f Colitur S. Maurilius 13. Sept. S. Renatus 12. Nouembr..





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Maurus von Huy

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Maurus von Huy

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: