Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. RAIMVNDO DE PENNAFORTI III. GENERALI ORDINIS PRÆDICATORVM.


ANNO MCCLXXV.

[Praefatio]

Raimundus de Pennaforti III, Generalis Ord. Praedicator (S.)

Ex variis.

[1] Ex sacratißima S. Dominici familia tot, inde a primo eius exortu, præclarißimi Heroes extitere, qui vel aditis Catholicæ Religionis propagandæ caußa laboribus, vel fuso sanguine, vel innocentia vitæ, ac virtutū omnium exercitatione, cælestes honores aut consecuti aut promeriti sunt, vt vere affirmarit Bernardinus Stephonius noster in Oratione de laudibus B. Agnetis Politianæ, in decernenda cælestibus huius Ordinis hominibus immortalitate nominis ac honoris non minus sæpe Illustrissimis purpurati Senatus Principibus cogitandum sit, [Ex Ordine Prædicatorum Sancti plurimi.] quos ex eo genere minime negligendos, quam quos deligendos existiment. Nam, vt superiora, inquit, tempora mittantur, vel intra paucos hosce annos, ac potius menses, imo dies, nos ipsi vidimus, quam multos huius nominis homines, quos cælo sua virtus intulisset ante, post sacrorum celebritate decreta templis addidit Pontificis auctoritas, cum Regum ac populorum expectatione consentiens. Enim vero proprium hoc est vestræ disciplinæ, Patres: vos annuas ferias occupatis: vestra felicitas Latinos fastos propemodum sola conficit: ex vobis quotidie præclarissima lumina proficiscuntur, quæ Romanum annum, quasi Galaxiam cæli, frequentant, densissimis stellarum, hoc est, virtutum splendore dispersum. Ita nullibi iam sæpius, quam apud vos, statis accepta cæremoniis religio publice feriatur. Et post pauca: Alios iam deinceps templis, vt audio, parturit; &, vt spero, pariet sanctitatis vestræ, Patres, semper enixa, numquam effeta fecunditas: nec
— — — vno auulso deficit alter
Aureus, & simili frondescit virga metallo.
Quod ex aureo carmine dictum, ad condecorandam vetustæ Familiæ nobilitatem, trāstulit Poeta non ignobilis. Sed illud verius in aureum istum tenorem numquam intermissæ felicitatis vestræ cadit.

[2] Religiosißimum porro hunc Ordinem egregie illustrauit, sub ipsa fere eius initia, Raimundus, nobilitate generis, eruditionis & sanctitatis laude, etiam antequam eum ingrederetur, clarißimus. Qui anno MCCLXXV. vita functus, MDXLII. coli publice ad aras Barcinone cœpit, tandemq; MDCI. Clementis VIII. sacrosancta auctoritate, in Sanctorum Confessorum numerum est relatus; tam propensa Pontificis ipsius voluntate, vt ipse de eo Orationem, quam in Officio diuino retinuere Prædicatores, hanc composuerit: Deus, qui Beatum Raimundum, [Oratio de S. Raimūdo.] Pœnitentie Sacramenti insignem ministrum elegisti, & per maris vndas mirabiliter traduxisti; concede, vt eius intercessione dignos pœnitentiæ fructus facere, & ad æternæ salutis portum peruenire valeamus. Per Dominum, &c.

[3] VI. Ianuarij, quo obiit, celebratur in quibusdam Martyrologiis. Nam Molanus in Addit. ad Vsuardum ita scribit: Barcinone B. Raimundi Confessoris, [Obitus dies 6.Ianuar.] tertij Magistri Ordinis Prædicatorum, qui licet non sit canonizatus, eius tamen festiuitas ex consensu Pauli III. a Barcinonensibus celebratur postridie Epiphaniæ Domini. Eadem habet Martyrologium Germanicum; eadem fere Galesinius in Notis, qui tamen fallitur, dum Pauli IV. permißione celebrari eius festum cœpisse scribit, quod est Pauli III. auctoritate factum. Ferrarius quoque in generali Catalogo SS. Barcinone in Hispania S. Raimundi Confessoris. Martyrolog. Coloniense de eo quoque, vt opinor, XVI. Ianuarij. Eodem die S. Remundi Confessoris. Idem habent Carthusiani Colon. in Addit. ad Vsuard. & MS. Florarium.

[4] Ast VII. Ianuarij Martyrologium sacri Ordinis Prædicatorum: Barcinone in Hispania S. Raimundi de Peñafort Confessoris, [Celebritas 7.Ianuar.] tertij Generalis Magistri Ordinis Prædicatorum, doctrina, sanctitate, ac miraculorum gloria insignis: qui Ordinem beatæ Mariæ de Mercede redemptionis captiuorum fundauit: Iacobo Aragonum Regi auctor fuit vt sacrum Inquisitionis officium in suis regnis institueret: ex insula Baleari maiori Barcinonem mare traiecit nullo nauigio, solo pallio super aquas expanso, ingenti miraculo vectus; ianuis clausis monasterium intrauit: & quadraginta mortuos suscitasse memoratur: prope centenarius ad cælestem gloriam euolauit, ipso die Epiphaniæ: e cuius sepulchro perenni miraculo tenuis puluis materia semper inexhausta enascitur, quo varij languores curantur. Relatus est in Sanctorum numerum a Clemente VIII. Festum totum duplex. Martyrologium quoque Romanum Vrbani VIII. auctoritate recognitum: Barcinonæ S. Raymundi de Peniafort Ordinis Prædicatorum sanctitate & doctrina celebris.

[5] Res a S. Raimundo præclare gestas plurimi litteris tradidere: Nicolaus Aymericus Inquisitor regni Aragoniæ, qui anno MCCCL. viuebat. [Qui eius vitam scripserūt.] Ea vita extat Gerundæ MS. in Conuentu Prædicatorū. Bernardus Guido in MS. libro de Capitulis generalibus Ordinis. Iacobus de S. Ioanne, qui anno MCCCCLVI. Barcinone Inquisitor erat. Hæc MS. asseruatur Barcinone in eorumdem Patrum Conuentu: an idem hic sit, qui infra ad cap.4. maioris vitæ citatur Iacobus Dominicus, haud scio. Petrus Marsilius pluribus libris historiam Iacobi I. Aragonij, qui Expugnator, vulgo El Conquistador dicitur, cōplexus, in eaque plurima de S. Raimundo: an etiam vitam eius peculiariter scripserit, non cōperi. Michael Llot canonizationis S. Raimundi procurandæ caussa in Vrbem missus, librū isthic edidit an. MDXCV. de eius laudabili vita, & actis hactenus in Curia Romana pro eadem canonizatione. Ioannes Marietta Historiæ Sanctorum Hispaniæ part.2. lib.12.c.30. vsque ad 39. Franciscus Diagus Historiæ prouinciæ Aragoniæ Ordinis Prædicatorum parte 1. lib.2. cap.7. & 20. sequentibus, qui & lib.7. Annal. Valent. cap.1. & 2. eius meminit. Ferdinandus del Castillo Historiæ generalis Ord. Prædicatorum lib. 2. cap.16.17.18. Abrahamus Bzouius tom.13. Annalium Ecclesiasticorum, S Raimundi res gestas prosecuti sunt. Ex professo præterea vitam eius scripserunt, Antonius Vincentius Domeneccus lib.2. Historiæ Sanctorum Catalinæ, Franciscus Peña commentar. in partem 2. Directorij Inquisitorum Nicolai Aymerici; quem aiunt luculētiorem aliam edidiße post Sancti canonizationem. Petrus Ribadeneira noster; Seraphinus Razzi; Heribertus Rosvveydus noster, Cornelius Grasius Carthusianus; Leander Albertus, atque ex eo Laurentius Surius, Franciscus Haræus, Antonius Senensis.

[6] Meminerunt S. Raimundi, Stephanus de Sampayo in Stemmate Ordinis Prædicatorum, Andreas Scottus, seu quis alius Bibliothecam Hispaniæ composuit, [Qui de eo meminerunt.] tom.2. Seraphinus Razzius iam citatus, in Historia virorum illustrium Ordinis Prædicat. Antonius Senensis in Chronico, & in Bibliotheca Ord. Prædicat. Ioannes de Friburgo in Prologo Quæstionum casualiū, & in Prologo Summæ. S. Antoninus 3.par. tit.23. cap.10. §.5. & cap.12. vbi inter alia scribit, eum, cum Ordini præesset, zelum religionis habuisse in obseruantia cæremoniarum. Marcus Antonius Coccius Sabellicus Enneade 9. lib.6. Hieronymus Zurita tom. I. Annal. Aragon. lib.3. cap. 94. Ioannes Trithemius lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis. Ioannes Mariana noster lib. 13. Rer. Hispan. cap.22. & alibi. Antonius Posseuinus noster. Iacobus Ferrandus, qui, vt scribit Marietta, natione Turca, vir eximiæ eruditionis ac pietatis, bis prouinciæ Aragoniæ Ord. Prædicatorum præfuit: hic officium de B. Raimundo, cuius est in Clementina mentio, composuit. Thomas de Trugillo to. I. Thesauri concionum ex Leandro & Ferrando. Abrahamus Bzouius iterum ante citatus, tom.3. Concionum sacrarum. Petrus Valderama Augustinianus in Theatro Religionum to. 2. Ioannes de Mata in libro Concionum de SS. Ord. Prædicatorum & Minorum. Thomas Raimundus in Viridario plantarum diuinarum, &c. Franciscus Hyacinthus Choquetius S. Theologiæ Doctor, mihi amicissimus, libro qui inscribitur Mariæ Deiparæ in Ordinem Prædicatorum viscera materna, cap.9. & 13. Fabianus Iustinianus in Indice vniuersali alphabetico. Ludouicus Granatensis conc.2. Dominicæ 22. post Pētecosten. Platina in Gregorio IX. ita scribens: Raimundum autem Barcinonensem, quo adiutore in compilando libro Decretalium Gregorius vsus est, ita quidam laudant, vt maiori commendatione laudari nemo possit.

[7] Bernardinus Gomesius in vita Iacobi Regis, Iacobus Philippus Bergomēsis in supplemento Chronicarū lib.13. Iacobus Gaulterius noster in Tabula Chronol. sæc.13. Ludouicus a Paramo de origine Inquisitionis lib.2. tit.2.c.8. A. de Salazar in Inuentario Hispaniæ, Ioannes Michael Pius in vitis illustriū viror. Ord. Prædicat.2. part. Hieronymus Blanca in Indicib.rer.ab Aragon. gestarum l.2. Cardinalis Bellarminus lib.de scriptoribus Ecclesiasticis. Gabriel Volaterranus lib.21. Alij præterea citantur, quos, vti & quatuor primo loco citatos, necdum quod sciā vulgatos, videre mihi non contigit: nimirum, Nicolaus Rossel Cardinalis; Natalis Gaver, & Zumel, ambo Magistri Generales Ordinis S. Mariæ de redemptione captiuorum, Ptolemæus Lucensis; Blasius Verdu; Bernardinus Scottus, Petrus Antonius Beuter in Chronicis Hispaniæ; Michael Carbonel in vita Iacobi Regis, Hieronymus Romanus in Chronicis Ordinis Augustiniani, Saluator Pons, Vincentius Iustinianus in vita B. Ludouici Bertrandi. [Vita S. Raimundi hic editas nomen, cognomen.] Dabimus hic vitam a Leandro Alberto scriptam; tum Clementis VIII. bullam, quæ vitam vniuersam accurate complectitur, eius tres editiones, videlicet Garneveltij qui Surium ampliauit, Bullarij, & operum S. Raimundi contulimus; deinde paucula ex aliis, præsertim miracula tum a Michaele Llot edita ex Proceßu antiquo canonizationis, & Nicalao Aymerico, tum ex aliis subiungemus.

[8] Varie S. Raimundi nomen & cognomen effertur, nam sæpius Raymundum, quidam Remundum, & Ramundum vocant. Contendit Diagus lib.2. cap.7. de Pennaforti dicendum, & familiam, e qua ortus est, semper de Penafort siue Pennaforti dictam esse; atque ita scribunt nonnulli; ast Hispani fere Peñafort, alij Pegnafort, Peniafort, Penyafort; Rosvveydus noster, de Rochefort.

VITA. Auctore Leandro Alberto.

Raimundus de Pennaforti III, Generalis Ord. Praedicator (S.)

Avctore Leandro Albert.

[1] [S. Raimūdi patria, genus, institutio.] Raimvndvs de Pennaforti Catalanus, originem retulit in Aragonum Reges. Is postquam adoleuit, missus est ad gymnasium, vt scientiam hauriret; in quo tantum breui admodum tempore profecit, vt ea tempestare in Pontificio atque Imperatorio iure inter viros clarissimos facile connumerari posset. Quamobrem ciues nostri Bononienses, tanti viri famam exaudientes, publico stipendio ipsum ad docendum conduxere. a Hanc autem ob caussam togam induit Religionis. Forte dissuaserat cuidam scholastico adolescenti plurimis rationibus sanctæ conuersationis ingressum. Quapropter deinde conscientia exagitatus, [Ordinem Prædicatorum ingreditur.] quod illi dissuaserat, ipse amplexus est: videlicet, relictis mundi illecebris, fauore, & gloria, cum omnium admiratione Ordinem Prædicatorum ingressus est.

[2] Simul ac votum emisit anno euoluto, pro more, accitus est in socium a Legato Pontificis Maximi, in Hispaniam concedente. [Varia eius officia & opera.] Demum cognita eius insigni doctrina, a Gregorio IX. Pontifice iussus est Epistolas Pontificum ac Conciliorum Decretales in vnum corpus redigere, quod hactenus in vsu habetur in gymnasiis, & ad amussim seruatur, prout dignosci potest in proœmio ex eius nominis citatione ab eodem Pontifice. Fecit & ipsum Pontifex Capellanum suum & Pœnitentiarium: quæ dignitas temporibus illis non nisi valde litteratis conferebatur. Factus est etiam inopum caussarum expeditor. b Post epistolas Decretales in vnū congestas, Summam de Casibus conscientiæ edidit, opus insigne, & omni admiratione obseruatione que dignum.

[3] Animaduertens Pontifex eius præclarissimam vitam, mores, ingentemque doctrinam & animi probitatem, Præsulem ciuitatis c Barcinonæ creauit. Qui cernens sub tanto honore maximum latere onus, [Episcopatū recusat.] dicto approbante Pontifice, eam ipsam dignitatem missam faciens, ad Ordinem Prædicatorum remigrauit, malens tunica pallioque rudi & ignobili tegi, atque sub eo egenus Deo seruire, quam post tantæ dignitatis fastigium, mox rationem tantæ villicationis reddere. Igitur ad Ordinem Prædicatorum reuersus humillimus Pater, petiit sibi quempiam virum bonum præfici, per quem posset erudiri ea quæ religionis essent: & vt erat mitis, ac naturæ compositæ, sic religionis moribus ornatus breui admodum tempore euasit, vt in conuentu generali duodeuigesimo (quod Capitulum generale vocant) Bononiæ anno Domini MCCXXXVIII. celebrato, omnium Patrum consensu, Præsidentia (eo absente) totius Ordinis Predicatorum dignus nominaretur & approbaretur.

[4] Exordiar ab initio, vt rem seriatim narrem, placituram (puto) legentibus. Vita functo d Iordane viro sanctissimo, [Capitulū generale pro eligendo Generali.] totius Prædicatorum familiæ Præsidente, ad Interregem, vt veterum more Romanorum loquar, ventum est. Interrex, quem Vicarium Generalem totius Ordinis Prædicatorum nostri dicunt, Magnus ille e Albertus vi & iussu institutionum nostrarum creatus est. Tandem indicto conuentu vniuersali duodeuigesimo, Bononiam Electores conuenere, vt sibi Ordinique aliquem præficerent. Huic Synodo duo inter ceteros Electores, excepto Magno Alberto, viri & moribus & doctrina apprime pollentes, videlicet f Hugo de S. Theodorico, tunc Præfectus Galliæ prouinciæ, postmodum Cardinalis Ecclesiæ Romanæ, & Iuo Præfectus prouinciæ Terræ sanctæ (hos enim Præfectos, appellant Prouinciales Priores) interfuere. Ad certam diem omnes Electores sub quadam porticu conuenerunt pro Præsidente eligendo. Datis omnibus suffragiis, pari lance certatum est. Porro in duas se subdiuiserant partes: alij quidem Magnum Albertum, vtpote Germani; & Hugonem prælibatum Galli elegerant, ceteris partibus vtrisque fauentibus. Iterum atque tertio res incepta, in idem semper recidit.

[5] g Animaduertentibus Patribus Electores simul non posse conuenire, orationes indictæ sunt ante parentis h Dominici sanctissimum corpus. Sic igitur orātibus Fratribus, i mox extra se quidam positus, videbat omnes Electores cubiculū exeuntes, in templo maximam columnam k erigere, guttulis sanguineis purpuratam, a summo vsque deorsum attingentem. Verum cum intuens Frater lætaretur, extemplo signū Electoribus datur, vt denuo ad electionem Præsidentis conueniant. l In primo itaque scrutinio, cum Barcinonæ esset, Patres ipsum vnanimiter & concorditer elegerunt, [Absens eligitur S. Raimundus.] m cum prius ante hanc nulla prorsus illius mentio fieret.

[6] Timentes vero, ne oblatam Præsidentiam dictam aspernaretur, pari consilio miserunt Patres Hugonem, n Bonisium Placentinum, Pontium o de Sperra Præfectum Galliæ Narbonensis prouinciæ, Philippum olim Præsidentem Syriæ, sed exauctoratum in dicta Synodo, Stephanum Hispanum quondam Lombardiæ prouinciæ Præfectum, cum nonnullis aliis Patribus Barcinonam, [Inuitus admittit hoc munus.] vt suaderent Raimundo, vt acceptaret oblatam Præsidentiam. Vt vero conuenerunt, virum Dei apprime rogabant, vt ceruicem flecteret: sed is secum magis exoptans habitare, quam tam grandem subire prouinciam, inexorabilem sese præbebat. Tandem tantorum virorum auctoritate & p rationibus suasus, inclinato capite, tantum onus subiit.

[7] Verum biennio dumtaxat hoc officio functus est: quippe in Synodo prima generali, quæ sub ipso celebrata, quæ decimanona fuit, anno Domini MCCXXXIX. edidit legem, vt Præsidens totius Ordinis Prædicatorum, posset officio renuntiare coram Patribus, quos dicimus Diffinitores, & isti obligarentur cessionem acceptare. Id quod tunc facere adnixus est, sed minime potuit, eo quod Patres admittere cessionem noluere. Tandem insequenti anno, videlicet MCCXL. [Eo se biennio post sponte abdicat.] in Synodo vigesima Bononiæ celebrata, cessionem petiit, corporis valetudinem allegans, & nonnulla alia. Et cum plurimum hoc efflagitaret, tandem voti compos factus est ob dictam legem, in præcedente anno editam. Quamobrem animaduertentes Patres ingentem perturbationem, quæ defacili suboriri posset in Ordine, si pro voluntate huiusmodi Præsidentes seu Magistri generales Ordinis vulgo dicti, officio renūtiare possent, & ipsi eorum vota admittere tenerentur, lege sancitum est, ne in posterum eorum cessio admitteretur, q ni propter impedimenta perpetua: sicque illa abrogata.

[8] Raimundus igitur voti compos factus, læto animo Barcinonam rediit, ibique vitam egit sanctissimā, & in studiis assiduis meditationibusque occupatam. Edidit, vt præmisimus, plura opera, & Institutiones Ordinis fratrum Prædicatorum miro quodam ordine distinxit, quæ prius indistinctæ erant. Superuixit, postquam Præsidentiæ Ordinis renuntiauerat, annis quinque & triginta. Vita functus est in die Epiphaniæ, VIII. [Moritur.] Idus Ianuarij, ann. MCCLXXV. Ipsius sanctitatem crebra miracula, [Claret miraculis.] ad inuocationem eius nominis per Deum facta, protestantur. Porro dum viueret, & post mortē maximis claruit miraculis. Inter cetera enim legitur, r quadraginta mortuos eum suscitasse. Rex autem Aragonum, visis miraculis tam insignibus, plurimum apud Pontificem institit, vt inter Diuos connumeraretur: sed nescio quo accidente tam egregium opus omissum est: sicque manet. Hæc sunt, quæ ad manus meas de tanto viro peruenere.

[Annotata]

a Alij dicunt eum ingressum, quod Nouitio suasisset egressum. Ita Petrus de Palude in 4. dist.15. quæst.2. art.2. Quibus de rebus facienda restitutio: Qui etiam a religione retraxit, tenetur inducere ad ingressum vel regressum religionis. Si autem ille nolit intrare vel redire, tenetur æque idoneum procurare. Quod si non possit, tenetur pro eo intrare. Quod fecit Magister Raimundus, quia dederat consilium quod Nouitius exiret, & exiuit: de quo pœnitens intrauit. Diagus l.2.c.9. citans Paludanum, ait eum scribere, adolescentem illum, quem ab ingressu religionis vel auertit vel reuocauit Raimundus, fuisse eius consobrinum. Sed fefellit Diagum memoria, vt ex allatis Paludani verbis patet. In Collegio Societatis Iesv Antuerpiæ exemplar est Paludani, in quo ad citatum articulum manu VVilhelmi de Alis, Ord. Prædicatorum Conuentus Kalkariensis, hæc adscripta sunt: [Simile exemplum.] Sic fecit etiam Magister Theodorus, quia retraxit Frisonem nobilem, cuius fuit Pædagogus: factus est autem postea huius Conuentus Coloniensis Prior.

b Diagus, vt ad cap. 4. Bullæ canonizationis dicemus, probat Summam ab eo Barcinone esse scriptam, priusquam Romam euocaretur.

c Vereor vt hoc probari possit. Certe nec in catalogo Hieronymi Pauli, eius extat nomen, & non nisi post recusatum Archiepiscopatum Tarraconensem, & Bracarensem, potuit accidisse, cum Berengarius etiamtum viueret. Post vero, non est verisimile voluisse Pontificem negotium imponendis honoribus facessere: nec sat apparet quando id contingere potuerit; nam MCCXXXV. valetudinis caussa Roma discessit. MCCXXXVI. mense Octobri comiti is Montione interfuit priuatus, MCCXXXVIII. factus est Generalis sui Ordinis, nec verisimile est intermedio tempore id accidisse. An postea forte ab alio quopiam Pontifice, aut Rege Iacobo, delatus ei est ille Episcopatus?

d Iordani vitam dabimus XIII. Februarij.

e Colitur B. Albertus Magnus XV. Nouember. Diagus l.2. c.14. scribit eum tunc fuisse Prouincialem Germaniæ & Vicarium Ordinis; Marietta lib.12. cap. 55. Coloniæ Professorem Theologie, & mox Prouincialem Germaniæ facit.

f Alias Hugo de S. Caro, primus ex Ordine Prædicatorum Cardinalis creatus an. MCCXLIV. in Aduentu, vir doctissimus, qui in omnes sacræ Scripturæ libros commentarios breues, sed moralis succi plenos edidit. Llot c. 8. scribit tunc Prouincialem Tolosanum fuisse.

g Diagus, Castillo & Marietta scribunt, post tertium scrutinium statuisse Patres, cibo sumpto in prouincias suas discedere, re infecta: quod nulla ratione crediderim; cum ex ea re schisma Ordinis, damnaq; haud leuia timeri possent. Credibilius est, viros illos sanctos ac sapientes tentaturos fuisse prius alia atque alia consilia. Nec siuisset id diuina prouidentia, quæ, vt erat illius Religionis opera ad res admirandas vsura, statim ancipiti deliberatione suspensis adfuit.

h De S. Patriarcha Dominico agemus IV. Augusti.

i Diagus ait post preces fusas reuertisse ad sacellum Capituli electores; ceteros illius Cōuentus Fratres, & quicumque interesse electioni non debebant, in templo precationem continuasse; tumq; vni eorum illam obiectam esse visionem.

k Addit Diagus, marmoream, quæ totum ædificium sustentaret.

l Nec tamen silentio prætereundum est, inquit Llot cap. 8. quod in approbata scriptura antiquissima anni MCCCV. est repertum sub his verbis: Cumque eligeretur inclusis electoribus, vt moris est, orātibus fratribus ceteris ante sacrū corpus B. Dominici, vidit visione imaginaria quidam frater deuotus illic orans, omnes electores de camera exeuntes, in medio ecclesiæ maximam vnam columnam erigentes, quæ erat guttis sanguineis purpurata, attingens a summo vsque deorsum. Quæ cum intuens lætaretur, ecce facto signo ad Capitulum omnes electores venerunt, & electum concorditer ab omnibus in primo scrutinio nominauerunt.

m Addit Diagus, secundissimo Bononiensis Academiæ plausu acceptam esse electionem; & deinceps visam quodammodo confirmari rursum diuinitus, cum accumbentibus mensæ Patribus, cuidam de more sacram lectionē auspicaturo, fortuito ea Ioelis verba occurrere: Filij Sion exultate & lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis Doctorem iustitiæ.

n Diagus, Domenec. Marietta, Llot, Castillo Bonifacium vocāt.

o Marietta, de Espira. Llot de Espera. Castillo de Spira.

p Sampayus ait non sine lacrymis hinc inde prius erfusis, vt onus susciperet inductum fuisse.

q De quibus in Constitutionibus Ordinis dist.2. cap.8.

r Quatuor in vita, & XXXVI. post mortem, vt habent Castillo, Diagus, Domenec. Llot, qui id traditione constanti confirmat cap.13.

VITA ET CANONIZATIO Ex Bulla Clementis VIII. Pont. Max.

Raimundus de Pennaforti III, Generalis Ord. Praedicator (S.)

Ex Bvlla Clementis VIII.

PRÆFATIO.

[1] [Semper varij Sancti in Ecclesia extiterunt.] Romana Catholica Ecclesia, quæ super fundamentum Apostolorum & Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu ædificata, diuinitus a Spiritu sancto regitur, & ineffabili eius æternæ sapiētiæ prouidentia mirabiliter gubernatur, in eadem vnitate fidei & doctrinæ veritate, quam a Christo suo sponso & Apostolis accepit, perpetua consensione perseuerans, a Deo Patre misericordiarum continuis gratiæ cælestis benedictionibus cumulatur; ac veluti fecunda mater multiplici Sanctorum prole aucta, eorumdem meritis ac virtutibus illustratur. Atque hanc fidei Catholicæ vnitatem vnus idemque Spiritus per multas gratiarum diuisiones in corpore Christi, cuius nos membra sumus, antea operatus est, & nunc etiam operatur. Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum Apostolos, secundo Prophetas, tertio Doctores, qui vnum Dominum, vnam fidem, vnum baptisma prædicarunt: ac veritatem facientes in caritate, creuerunt in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum & connexum est per omnē iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram vniuscuiusque membri. Præcipua vero huius mystici corporis membra sunt viri sancti, quos elegit Deus, & prædestinauit in vitam, qui eamdem fidem semper tenuerunt, & pro eius defensione legitime certantes adepti sunt repromissiones, & in cælis coronari meruerunt. Huius autem fidei vnitatem, in qua vnum corpus in vno spiritu efficimur, iam inde ab ipsius Ecclesiæ nascentis initio ad hæc vsque tempora principes & potestates tenebrarum multis hæresum procellis ac turbinibus excitatis labefactare & conuellere tentarunt; sed diuina Christi sapientia, qua Ecclesiam suam supra firmam petram fundauit, aduersus quam portæ inferi præualere numquam poterunt, potenti sua dextera eam semper defendit, & vsque ad cōsummationem sæculi conseruabit. Atque in hoc admirabilis Dei prouidentia maxime elucet, quod omnium pene sæculorum ætatibus, & iis præcipue temporibus, quibus religio Catholica tyrannorum atrocitate, & hæreticorum perfidia impugnata est, inuictos Martyres, athletas fortissimos, gloriosos Confessores, & viros sanctos, magnos in virtute, ac a prudentia præditos, aduersus tyrannorum sæuitiam, atque hæreticorum iniquitatem excitarit, qui suo sanguine fidem Christianam decoratam, ac vitæ integritate, doctrinis, virtutibus, & miraculis confirmatam latissime propagarunt.

[2] [S. Raimūdi laudes.] Ac superioribus quidem sæculis ex gloriosi Patris S. Dominici familia B. Raimūdus a Peniafort Barcinonensis extitit, qui amator veræ sapientiæ, quæ numquam marcescit, spretis omnibus diuitiis, diues factus est in gratia Dei, quæ data est in Christo Iesu in omni verbo & scientia, diues in humilitate & virtute, diues in bonis operibus; in quo denique Deus ostendit abundantes diuitias gratiæ & gloriæ suæ. Nam vocauit eum in partem sortis Sanctorum, & impleuit agnitione voluntatis suæ, in omni sapientia, & intellectu spirituali, ita vt plenus Spiritu sancto & fide, in medio Regum & Magnatum sapientiam loqueretur; non sapientiam huius sæculi, neque Principum huius sæculi, qui destruuntur; sed Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est a sapientibus huius mundi, & reuelata paruulis: nimirum verus Dei minister in paupertate, in omni patientia, in orationibus, in laboribus Dei gloriam quærens, ac mysterium fidei in conscientia pura, fidelibus & infidelibus summa caritate patefaciens, permultos in cæcitate cordis a via salutis aberrantes, verbo veritatis, & innocentia vitæ in rectam mandatorum Dei semitam traduxit, & aduersus hæreticorum impetum & audaciam se tamquam murum fortissimum & inexpugnabilem opposuit. Insuper Deus, qui est mirabilis in Sanctis suis, dedit ei gratiam curationum; ac sanctitatem eius, in virtute Spiritus sancti, per signa & prodigia, cum in eius vita, tum post obitum ita manifestauit, vt eius gloria per amplissima Hispaniarum regna permanarit.

[3] [Sancti a Deo honorantur.] Hæc enim est summa Dei benignitas, qua Sanctos suos, qui in contemptione honorum, in omni rerum humanarum despicientia, & in cruce Christi Domini nostri gloriantes, in hac vita eius laudem & honorem amplificarunt, nunc eosdem glorificans, a quibus ipse glorificatus est, veluti quadam vicissitudine honoris, omnium bonorum felicitate in cælis remunerat, & tribuit eis nomen sempiternū, quod numquam interibit. Quamobrem ad eorum virtutes imitandas vehemēter incitari debemus, cum eiusmodi homines auersos ab honoribus, in tribulationibus, in angustiis tantam adeptos esse gloriam videamus, vt sua tenuitate & humilitate omnium Regum amplitudinem, omnem huius mundi existimationem & dignitatem longe superarint. Nam diuersæ sunt viæ Dei a viis hominum, qui in vanis cogitationibus & curis inanibus occupati loquuntur sublimia gloriantes; Deus autem sedes Ducum superborum destruxit, & cessare fecit memoriam eorum a terra, memoriam vero humilium sensu reliquit, & maximis honoribus, amplissimisque monumentis consecrauit. Quare B. Raimundum merito laudamus, & Deū in eo benedicimus, qui singularibus gratiarum donis, & summis virtutibus eum ornauit: de cuius vita, morum sanctimonia, fidei puritate, & admirabilium signorum multitudine pauca solum ad communem totius Ecclesiæ vtilitatem proponimus; vt omnes intelligant quibus tandem ille gradibus in cælum ascenderit, ac Deo gratias immortales agant, eius nomen in Ecclesia Dei publico hoc nostro & Sedis Apostolicæ decreto, numero Sanctorum fuisse adscriptum.

[Annotatum]

a Garneuelt. prouidentia.

CAPVT I. Raimundi eruditio, munia Ecclesiastica.

[4] [S. Raymūdus litteras gratis docet.] Beatvs Raimundus Barcinonensis ex nobili familia de Peniafort originem duxit. Prima in pueritia religionis Christianæ rudimentis imbutus, iā magnum aliquid portendere videbatur, cum esset eximia corporis & animæ indole, & naturæ quodam instinctu ad virtutem & pietatem in dies magis propenderet. Adolescens humaniores litteras tam auide arripuit, vt exiguo tempore maximos progressus fecerit, & a eas artes, quas plane didicerat, Deo adiuuante, summa cū laude plurimos Barcinone gratis docuerit.

[5] Atque vt e talentis sibi a Domino concreditis lucrum faceret amplissimum, b Bononiam, velut ad commune bonarum artium domicilium, [Bononiam proficiscitur.] & disciplinarum emporium profectus est, vbi tempus sibi ad negotiationem sapientiæ datum non insumpsit in vanis & carnalibus desideriis, quibus ætas illa iuuenilis a studio virtutis abripi sæpe solet, sed pietatis officiis, ac Pontificio ciuilique Iuri toto pectore incubuit, ac tandem Doctoris laurea, ceterisque doctrinæ insignibus decoratus, [Creatur Doctor.] sacros Canones publice magna cum hominum admiratione absque vllo stipendio est interpretatus. c Cui postea cum Senatus Bononiensis ob præclaram eius eruditionem honorarium ex ære publico decreuisset; [Docet Ius canonicū.] ipse labores suos Domino sanctificans, datæ sibi a Senatu pecuniæ, omniumque rerum quas sua industria comparasset, Deo in primis, ac suo Parocho decimas fideliter offerebat.

[6] [Redit Barcinonem: fit Canonicus.] Quo in munere docendi cum d aliquot annis egregiam nauasset operam, & iam eius eruditionis fama per Italiam increbuisset, e Berengarius Barcinonensis Episcopus eius virtutibus ac scientia permotus, Roma suam ad Ecclesiam rediens, Bononiam iter instituit, vbi B. Raimundum conuenit: ac multis vltro citroque sermonibus habitis, Berengarius virum admiratus, ac secum ipse reputans eum ingenti Ecclesiæ suæ ornamento & vtilitati futurum, vehementer institit, vt secum ad Ecclesiam Barcinonensem, vbi educatus fuerat, reuerteretur: quod tandem f magnis ab eo precibus obtinuit, quem etiam aliquanto post eiusdem Ecclesiæ Canonicatu, & g quadam Præpositura addita ornauit.

[7] Hoc beneficio & dignitate auctus, omnibus Canonicis, & vniuerso illius ciuitatis populo integritatis ac doctrinæ splendore præfulgebat, eratque tanta eius in omni gestu motuque corporis modestia, & totius vitæ consuetudine suauitas, vt omnium ætatum atque ordinum homines in amorem sui raperet & admirationem. Deiparam Virginem singulari pietatis affectu venerabatur, [Annuntiationis festum solemniter agi curat.] eiusque honorem & cultum pro viribus semper auxit. Nam cum festus Annuntiationis eiusdē Virginis dies ea in Ecclesia minus celebris haberetur, ipse ab Episcopo & Capitulo impetrauit, vt duplici ritu solemniter perpetuo coleretur, atque ex Præpositure suæ redditibus censum annuum attribuit Canonicis in distributiones erogandum, qui sacris officiis eo die interessent.

[Annotata]

a Diagus ait, S. Raimundum Logicam aliasque philosophicas scientias docuisse. Llot cap.2. scribit, eum illas artes docere aggressum cum 20. esset annorum.

b Anno MCCX. aut MCCXI. Bononiam profectum esse S. Raimundum vult Diagus, at Domeneccus an. MCCV. Socius ei itineris & studiorum fuit Petrus Ruber, qui & ipse Ordinem Prædicatorum postea ingressus est. Conspexere in itinere adolescentem, [Miraculo animatur ad virtutem.] cui Dei Mater oculos ab inimicis erutos, ac præcisas manus, recens restituerat, vt ipse anno MCCLXXI. scripto testatus est Raimundus, addens id ab annis sexaginta aut pluribus contigisse, cum Bononiam ad studia proficisceretur.

c Llot ait primariam cathedram ei collatam cum publico stipendio, quod ille in pauperes & Clericos distribuit.

d Tres, inquiunt Diagus, Llot, Domenec.

e Hic est Berengarius IV. de Palatio dictus, qui ab Hieronymo Paulo recensetur XXXIII. illius Ecclesiæ Antistes. Hic, vt Diagus scribit lib.2. cap. I. electus est an. MCCXII & Prædicatores eodem anno quo Raimundum in Hispaniam reduxit, aduocauit Barcinonem, vel Parisiis, vt quidam volunt, vel Bononia, vt ipse ex veteri MS. Kalendario probat. Habitarunt primum in ædibus Petri Grunnij in parochia S. Iacobi, quæ etiamnum extant via S. Dominici; inq; earum pariete S. Dominici (qui eodem anno Barcinonem venit, inq; iis ædibus est hospitatus) facies expressa cernitur, [Prædicatorum Barcinone primum domicilium; monasterium.] subtus eam Berengarij Episcopi insignia, videlicet Palatium. Alibi deinde ædificatum an. MCCXXIII. monasterium, quod etiamnum incolunt Prædicatores, dictumq; est S. Catharinæ, quod eam sanctam virginem ac Martyrem singulari pietate colebat S. Raimundus, qui promouendo operi aut præfuit, aut plurimum certe allaborauit.

f Domeneccus & alij tradunt, accessisse Papæ mandatum, quod in Ilerdensi conuentu statutum esset vt Iacobo Regi magister daretur; quod tamen munus non gessit (licet id asserat Marietta cap. 31.) altero ad id, priusquam veniret, admoto.

g Archidiaconum creatum scribit Llot cap. 3. & alij.

CAPVT II. Religionis ingressus, sanctissima vita. Institutio Ordinis de Mercede.

[8] [Ordinem Prædicatorum ingreditur.] Magnam hac ratione apud omnes auctoritatem, & sanctitatis opinionem sibi conciliarat, totiusque ciuitatis oculos, animosque omnium, ac præcipue Prælatorum & Principum, in se conuerterat: cum inanem mundi gloriam instar fœni arescentis decusso flore marcescentem apud se ipse contemnens, ad sublimiorem vitæ statum aspiraret. Venerant tunc in eam vrbem recenter Fratres Ordinis Prædicatorum, qui Apostolicum in morem Euangelio Christi prædicando populum docebant, & ad cultum Dei, studiumque pietatis incitabant, quorum vsu & consuetudine primum delectari B. Raimundus; deinde etiam ad idē vitæ institutum amplectendum vehementer cœpit inflammari. Neque anceps ea difficilisve cogitatio fuit. Nam inclinatum eius animum, & in via salutis ambulantem, speciosi illi pedes euangelizantium pacem, in montem Domini, perfectionis nimirum Euangelicæ apicem, facile deduxerunt. Itaque iam matura ætate annum circiter quintum supra quadragesimum agens, abdicatis honoribus, spretisque omnibus diuitiis, assumpsit pennas vt columbæ; atque in requiem Domini euolans, in Ordine Fratrum Prædicatorum solemnem professionem emisit. a

[9] [Multi eum sequuntur.] Quod vt omnibus admirationi fuit, hominem genere nobilem, doctrina præstantem, affluentem bonis, dignitate & fama celebrem, suscepto religiosæ vitæ instituto, spontaneam paupertatem opibus, suique contemptum honoribus & commodis prætulisse; ita eius exemplo b complures litterati, ac studiis doctrinisque dediti nobiles viri eumdem Ordinem sunt amplexi, ac propterea magnum ea Religio in dicta ciuitate suscepit incrementum.

[10] Hic iam nouus Christi miles aduersus humani generis hostem fortiter dimicare apud se statuens, [Excellit humilitato.] ac turrim æternæ salutis ædificans, vt sapiens architectus, humilitatis religiosæ, quæ ceterarum est parens custosque virtutum, fundamenta iacere decreuit. Itaque etsi omnibus eruditione & prudentia antecellebat, hoc tamen ipso dimissius sentire de se, aliis omnia, sibi nihil tribuere, singulos honore debito prosequi, denique libentius delitescere, quam in lucem prodire consueuerat; cuius ille virtutis tenacissimus in omni vita fuit. Et quoniam obedientia humilitatis vita est, ad hāc tuendam atque conseruandam (exemplo mediatoris & Saluatoris Domini nostri Iesu Christi, [obedientia,] qui humiliauit semetipsum factus obediens vsque ad mortem) vir iustus die ac nocte meditabatur obedientiam, ac sepulto propriæ voluntatis arbitrio, mortuus huic sæculo, vitam cum Christo in Deo absconderat, ac totus a Superiorum nutu pendebat. Beatam paupertatem regni cælorum præmio dignam, [paupertate,] & Christi ore laudatam, toto pectore amplexus est, ac eam veluti fraternæ pacis fundamentum, munditiam vitæ, curarum huius mundi abdicationem, proximam denique & quasi compendiariam ad Deum viam studiosissime semper coluit, ac semetipsum tamquam aurum igni probatum in camino paupertatis expurgabat.

[11] [castitate,] Castitatis, quæ cælestis & Angelicus thesaurus est, amantissimus fuit, ac præcinctus lumbos, & lucernā boni operis in manibus habens, eam in fictili corporis sui vase in sanctificatione & honore portans, incorruptam & integram vsque ad extremum vitæ diem conseruauit, & qua erat in Dei Matrem & intemeratam Virginem Mariam pietate, [deuotione erga D. Virg.] in cuius fidem & clientelam se iamdiu ante contulerat, nullum firmius ad dæmonis vires conterendas, quam eiusdem Virginis præsidium inueniri posse, certum exploratumque habens, eius patrocinium assidue inuocabat: ac tantus erat eius in oratione feruor & perseuerantia, vt ex variis occupationibus se ipse frequenter colligens sederet solitarius, & leuans se super se diuinæ contemplationi vacaret; in qua cælestes plane spiritus hauriebat, & de fontibus Saluatoris aquas sapientiæ salutaris accipiens, tanto gratiarum imbre omnes vitæ suæ actiones irrigabat, vt flumina aquæ viuæ de ventre eius in aliorum vtilitatem promanarent. [caritate in pauperes.] In pauperes, ac præcipue captiuos dura seruitute ab infidelibus detentos, propensissimus erat, nullumque officij genus vmquam prætermisit, quo eos liberari posse existimaret: quorum hoc etiam maiorem curam & sollicitudinem gerendā esse censebat, quo in grauiori periculo Christianæ fidei abiurādæ, & amittendæ salutis æternæ versarentur.

[12] Cum itaque eius hortatu Petrus Nolascus natione Gallus, cuius confessiones B. Raimundus audiebat, vir opibus florens, & insigni pietate preditus, ad inopes alendos, & maxime ad captiuos ex Barbarorū vinculis redimendos, suas copias & opes magna cum alacritate, ac libenti animo conferret, egregium pij ac liberalis animi officium pro sua infinita bonitate gratum Deus habuit. c Nam proxima nocte insequente beatissima Virgo Dei Mater eidem Petro, qui sanctis meditationibus & orationi vacans cogitabat, qua ratione calamitatibus Christianorum in captiuitate degentium succurri posset, serena fronte se conspiciendā dedit, & acceptissimum sibi ac vnigenito suo filio fore dixit, si suum in honorem institueretur Ordo Religiosorum, quibus cura incumberet captiuos e tyrannide Turcarum liberandi: ac illa ipsa nocte eadem Virgo sanctissima B. Raimundo, & d Iacobo I. Aragoniæ Regi e apparuit, [Ordini de Mercede, cælitus instituto, regulas scribit.] id ipsum de Religiosis admonens. Quare hi collatis inter se consiliis, & consentientibus animis Ordinem B. Mariæ de Misericordia, seu de Mercede redemptionis captiuorum fundauerunt: cui B. Raimūdus certas viuendi leges f præscripsit ad istius Ordinis vocationem accōmodatissimas, quarū approbationē aliquot annis post a fel. rec. g Gregorio IX. prædecessore nostro impetrauit, & dictum Petrum, qui eidem Ordini omnia sua prompte dederat, primū etiam Generalem Ordinis Magistrum suis ipse manibus h habitu eodem indutum creauit.

[Annotata]

a Habitum induit, vt ex veteri Barcinonensis cœnobij MS. Kalendario tradit Diagus lib.2. c.9. die sancto Parasceues an. MCCXXII. non a S. Dominico, vt putauit Marietta lib.12. cap. 30. cum is Augusto præcedente obiisset; non etiam Parisiis an. MCCXVIII. vt habet Castillo; nec in æde S. Iacobi Barcinonensi, sed in veteri illo Grunniano domicilio. Ergo anno vertente, Dominica Lætare, quæ erat II. Aprilis, professionem emiserit. Llot cap. 3. scribit an. MCCIX. ingressum esse in Ordinem.

b Inter eos fuere Petrus Ruber, olim eius Bononiæ sodalis, & Raimundus de Rosanis Præcentor ecclesiæ cathedralis Barcinone, cuius ex fratre nepos Bernardus de Rosanis an. MCCLVI. Prædicatoribus quædam est elargitus, vt habet Diag.

c Id primo die Augusti accidisse ait Diagus l.2.cap.10. & Domeneccus, ac fuisse S. Raimundum iam tum Regis Iacobi Confessariū; vel a Rege assumptum, vel ei a regni comitiis datum; nam eum fuisse apud Aragonios morem, scribunt Marietta cap.33. & Castillo, a quibusdam tradi. De S. Petro Nolasco agemus XXXI. Decembris; de Ordinis B. Mariæ de Misericordia institutione XVII. Ianuarij, & X. Augusti.

d Alij tradunt, cum, occiso anno MCCXIII. ad Muretum Petro parente, (qui Raimundum Tolosanum Comitem, antesignanum Albigensium tuebatur) captiuus a Simone Comite Montfortio Carcassonæ detineretur Iacobus admodum adolescens, sæpius a S. Dominico & S. Petro Nolasco visitatum, votum nuncupasse eiusmodi Ordinis erigendi, si in paternum regnum restitueretur; quod deinceps tenuit annis LXIII.

e Diagus & Domenec. aiunt Regi pro redemptione eorum qui a Mauris capti erant, ipsorum Maurorum exterminio, noctu oranti apparuisse Deiparam, admirabili splendore conspicuam, & collaudato eius zelo, monuisse quæ hic referuntur.

f Suasit vt Officio & Breuiario Prædicatorum vterentur, Regulam S. Augustini seruarent, & quasdam Prædicatorum constitutiones, suis functionibus magis accommodatas. Diag. Domenec.

g Extat hæc approbatio tomo I. Bullarij, & apud Diagum cap.10. data XVI. Kal. Februa. Pontificatus Gregorij IX. an. VIII. siue Christi MCCXXXV. Fallitur ego Castillo l.2.cap.17. & Marietta cap. 32. dum scribunt an. MCCXXX. approbatum Ordinem, duobus annis & medio ante institutum. Llot an. MCCXXX. conditum Ordinem scribit cap.9. mandante Pontifice vt habitum suis manibus Raimūdus Generali conferret. Quod non satis videtur probabile.

h Festo S. Laurentij ann. MCCXXIII. id factum in ecclesia cathedrali sanctæ Crucis Barcinone. Dixit ad frequentissimum populum, nouiq; instituti rationem reddidit S. Raimūdus, & post offertorium Missæ, quam celebrabat Berengarius Episcopus, habitum S. Petro Nolasco dedit. Ita Diagus, qui multorum Scriptorum testimoniis id confirmat: nam alij a Berengario Episcopo, quidam ab ipso Rege datum scripsere, vt testatur Domeneccus. Est autem is habitus, vt scribit Abrahamus Bzouius tom.13. ad an. MCCXXIII. alba tunica, cum cappa & scapulari candido, itemque cappa alba, atque insignia Regum Aragoniæ, nempe in clypeo rubræ croceæque virgæ cum Cruce candida ante pectus.

CAPVT III. Apud Legatum, & Pontificem obita officia.

[13] Hæc B. Raimundus, quæ ad vnius Dei gloriam, & proximi vtilitatem gesserat, [Legato Apostolico socius adiungitur.] etsi occultissima esse volebat, tamen ardentem illius in egenos caritatem & vitæ sanctimoniam iam vbique fama vulgauerat, & sanctæ eius doctrine odorem manifestabat in omni loco. Quamobrē bone memoriæ a Ioannes Cardinalis Episcopus Sabinensis, eruditionis & pietatis laude clarissimus ab eodē Gregorio IX. prædecessore nostro in Hispaniam ad Crucem aduersus Saracenos prædicandam, b aliaque Sedis Apostolicæ negotia pertractanda Legatus de Latere missus, multorum sermonibus singularem eius integritatem intelligens, eum sibi legationis accepit adiutorem.

[14] Quo in munere B. Raimundus tanta cum prudentia, tanta humilitate & caritate versatus est, vt omnibus esset bonus odor Christi ad vitam. [Pedes iter agit, regulā vbique obseruat.] Nam etsi honestissimo loco natus esset, & iam ætate prouectus, multisque virtutibus cumulatus, magna apud omnes auctoritate polleret; in hoc tamen longinquo & difficillimo itinere nullis vmquam ab eo precibus obtineri potuit, vt equo veheretur; sed verus Christi discipulus calceatus pedes in præparationem Euangelij pacis, & assumpto spiritus gladio, quod est verbum Dei, iter suis comitatus sociis pedibus faciebat, & Cardinalem, quo erat venturus, præuertens, quasi viam ante faciem eius in benedictione præparans, Euangelio Christi prædicando permultos, adiuuante Domino, ad arctam salutis semitam a via lata & spatiosa traducebat; & confessiones audiendo, a censuris & a peccatorum nexibus liberabat. Quodque omnibus mirū fuit, toto illo itinere nihil vmquam de solita ciborum abstinentia, vigiliis, ieiuniis, precationibus, totiusque religionis seueritate remisit: sed obseruantissimus cōstitutionum sui Ordinis, ne latum quidem vnguem ab illius statutis & legibus discedebat.

[15] Quare suspiciebant ipsum vniuersi, colebant omnes; Ioannes Cardinalis summopere diligebat: qui perfunctus legatione ad Vrbem rediens, [Romam a Gregorio IX. euocatur.] cum B. Raimundum vna secum adducere decreuisset, numquam id tamen ab eo potuit impetrare: sed cum ad eumdem Gregorium IX. prædecessorem nostrum, de rebus legationis referret, tam multa, eaque præclara, de huius beati viri virtutibus dixit, vt idem Gregorius prædecessor illius videndi desiderio incensus, eum ad se confestim c euocarit: cuius ille dicto audiens, quamquam religiosæ quietis auidissimus, Romam venit.

[16] Excepit eum amanter & benigne prædictus Gregorius predecessor, ac breui perspectis & exploratis eius animi dotibus, [Fit eius Capellanus, Pœnitentiarius,] summisq; virtutibus, Capellani sui officio, (quod tunc temporis idem erat, quod nunc est Caussarum Palatij Apostolici Auditorum) & Pœnitentiarij dignitate ornauit; ac tanti semper fecit, vt non nisi adhibito eius consilio grauiores caussas tractaret. Quem cum etiam a sacris sibi confessionibus præfecisset, [Confessarius.] is, qua erat in egenos caritate, pœnitentiæ loco illi iniungebat, vt inopum preces & iustas petitiones statim audiret, eorumque negotia expediret & quam citissime conficeret: d quare ab eodem Gregorio prædecessore Pater pauperum est appellatus.

[17] Decreta Romanorum Pontificum quo quæque tempore condita erant, diuersis in Epistolis & Conciliis sparsa, que obscuritatem & incertitudinem inducere videbantur, ad communem omnium, & maxime studentium vtilitatem, in ordinem & compendium redigi iamdiu omnibus fere placuerat, sed tanto operi vir idoneus quærebatur. Itaque Gregorius prædecessor B. Raimundum huic muneri aptissimum esse ratus, [Decretales in ordinem redigit.] id oneris ei imposuit. quod tandem ipse ingenti labore trium annorum spatio feliciter absoluit, quemadmodum in ipso Decretalium pro œmio grauissimo eiusdem Gregorij testimonio est comprobatum.

[Annotata]

a Ioannes de Abbatis-villa, Episcopus Vesontinus LXII. cum sedisset duos circiter annos, anno MCCXXVII. mense Septemb. a Gregorio IX. factus est Cardinalis Episcopus Sabinensis. Diagus lib.2. cap.11. Hieronymus Zurita tom. I. lib.3.cap.2. & 3. Mariana lib.12.cap. 14. Marietta lib. 12. cap.31. Castillo l. 2. cap. 17. Cardinalem S. Sabinæ vocant, non recte. Erat tum alius Cardinalis Presbyter titulo S. Sabinæ Thomas de Capua; sed Cardinalis Episcopus Sabinensis fuit hic Ioannes.

b Ea maxime de caussa Roma venerat Legatus, vt de regio coniugio, quod Iacobus consanguinitatis lege vitiosum esse disputabat, coram eo disceptaretur; vt tradit Mariana lib.12.c.14. & Domeneccus. Lite contestata, secundum Regis voluntatem iudicatum, Reginam dimittendam videri, filium (ex ea susceptum) patri in regno substituendum. Mariana.

c Id an. MCCXXX. factum, vt ait Diag. cap.11. Llot cap.4. scribit, in virtute sanctæ obedientiæ mandatum ei fuisse vt Romam veniret.

d Addunt Diagus & Llot, Pontificem libenter suscepta pœnitentia, ipsi imponere solitum eorum negotiorum, quæ sibi commendabat, expeditionem, inq; litterarum inscriptionibus Patrem pauperum eum appellare.

CAPVT IV. Declinata dignitas. Generalatus vltro abdicatus.

[18] Hisce lucubrationibus, & assiduo humilitatis studio, quamdiu Romæ vixit, contra otiosam mentis euagationem, & inanis gloriæ cupiditatem se ipse tuebatur diligentissime. Quare oblatos etiam honores, & amplissimas Ecclesiarum cathedras omni conatu repudiauit. Nam cum Gregorius a Archiepiscopatum Tarraconensem ei deferre decreuisset, [Archiepiscopatum Tarraconensem recusat.] id ille adeo grauiter & moleste tulit, vt illico febri correptus b aliquot dies ingenti corporis animique dolore torqueretur. Itaque ab huius mundi gloria alienissimus omni ope contendit, vt eam a se dignitatem auerteret: quod cum per se non posset, adhibitis multorum precibus, & quorumdam Cardinalium auctoritate, eiusdem Gregorij prædecessoris animum ita inflexit, vt illius Ecclesiæ onus in eum transtulerit, c quem ei muneri B. Raimundus aptissimum esse iudicauit.

[19] Hac difficultate perfunctus exultabat in Domino, ac veluti suo iuri redditus, gratiis Deo peractis, ad solitos labores sese contulit: quorum tandem magnitudine & diuturnitate confectus, [Barcinonē redit ob valetudinem.] in tam grauem morbum incidit, vt illi certam mortem medici denuntiarent, nisi patrium solum repeteret. Itaque dimisso Confessarij eiusdem Gregorij predecessoris munere, & obtenta abeundi facultate, d Barcinonam rediit, atque ita rediit, vt eum animi candorem ab omni ambitionis labe intactum & illesum, quo imbutus ad Vrbem venerat, in patriam reportarit.

[20] Vix ab Vrbe recesserat, cum statim ei diuinitus per spiritum data est gratia sanitatum, [Gratiam sanitatum diuinitus accipit.] atque operatio virtutum. Nam cum ad eum Cataloniæ portum, quē e Tossa vocant, appulisset, aduectum f ad se leui cymba quemdam eius loci incolam, Barcelo de Faro nuncupatum, (qui dum in messem incumberet, adeo graui & repentino correptus erat morbo, vt statim omnibus orbatus sensibus, nullos neque clamores, neque admotos corpori stimulos perciperet, sed humi iacens exanimis, mortuus esse crederetur) beatus vir miseratus, Deum, qui diues est in misericordia, ardentissime est deprecatus, vt ei vitam, quæ satis esset ad confitendum peccata, produceret: tum magna fide in Deum nixus, infirmum proprio compellans nomine rogauit, an vellet peccatorum sordes sacra confessione diluere g Cōfestim ille velut e somno excitatus oculos sustulit, receptoque vocis vsu, [Semimortuo sensum restituit ad confitenda peccata.] id velle se ac vehementer optare dixit; & confessione facta, atque exonerata peccatorum conscientia, perceptaque absolutione nihil amplius elocutus, spiritum Deo reddidit. Id circumstantes admirati glorificauerunt Deum, quod talem hominibus dedisset potestatem.

[21] Atque vbi Barcinonem appulit, confirmatis paullulum viribus, statim ad res diuinas & cælestes contemplandas animum adiecit. Eius vero Barcinonē aduentus simulatque per Hispaniam innotuit, ingens hominum concursus ad eum fieri cœptus est, [Consulitur a multis,] partim visendi gratia, partim consulendi; nam Pœnitentiarij potestatem, concessu eiusdem Gregorij, etiam ab Vrbe absens exercebat. Quos omnes consolabatur in Domino, & spiritualibus monitis mirifice recreabat. Eius enim scientia, quasi inundatio in omnibus abundabat, & consilium eius, sicut fons vitæ, salutem animæ plurimis afferebat. Hac autem Pœnitentiarij potestate, quo liberius Deo sibique vacaret, h sponte se abdicauit, quamquam eius etiam absentis opera idem Gregorius predecessor, i ceterique Romani Pontifices qui eum secuti sunt, prædecessores item nostri, vtebantur, vt ex ipsorum litteris facile constat, quibus ei grauissima negotia committebant. Conscripsit etiam k Summam Casuum conscientiæ, [Summam scribit.] qui solent in foro pœnitentiæ frequenter occurrere, magnæ doctrinæ atque auctoritatis, & tam confessariis quam confitentibus valde vtilem & necessariam.

[22] Dum sacris & suauibus hisce studiis, [Absens Generalis Ordinis eligitur.] & iuuandi proximi occupationibus distinetur, anno humanæ salutis MCCXXXVIII. Iordanus l eiusdem Ordinis secūdus Generalis Magister, ex hac vita excessit. Quare nouo Generali Magistro deligendo Capitulum generale Bononiæ est congregatum: vbi cum dissidentibus sententiis non satis Patribus inter se conueniret, ad S. Dominici corpus preces indictæ sunt, atque inde ad suffragia ventum; quibus omnibus, nullo penitus refragante, B. Raimundus absens Generalis Magister est declaratus. Cuius ille rei nuntio perculsus, atque animo perturbatus, primum repugnare vehementer cœpit; sed prouectioribus ætate ac sapientia Patribus Bononia Barcinonem aduentantibus, qui eam omniū & Dei voluntatem esse confirmarunt, ægre tandem acquieuit, ac magistratum iniit. Itaque aliorum precibus & auctoritate victus, animum ad regendam eam familiam adiecit. Quam cum integro biennio l sanctissime & magna cum laude administrasset, m facto, ipso postulante, superiore anno ex communi Patrum sententia decreto, vt liceret Magistro Generali officium Magisterij renuntiare, proximo insequente n Capitulo Bononiæ item habito affectam ætatem, infirmamque valetudinem incusans, [Eo se munere abdicat.] pristinæ nimirum quietis, vitæque priuatæ auidissimus, magistratu mœrentibus omnibussponte se abdicauit.

[Annotata]

a Mortuo scilicet Aspargo, siue Asparago, Archiepiscopo circiter annum MCCXXXIII. vt vult Diagus. Erat id temporis Tarraconensis Archiepiscopus Primas regni Aragoniæ, cum ab eo Cæsaraugusta quoque sacra petere consuesset; quam Ioannes XXII. in Metropolim erexit.

b Tres, vt aiunt Diagus, Domenec. Llot.

c Nominauit, teste Diago, Guilielmum Mongrinum, (Llot vocat Gregorium de MonteGrino) tum Ædilem Ecclesiæ Gerundensis, virum egregium: qui tamen consecratus non est, sed aliquot post annis vltro se quoque dignitate postea abdicauit. Ferunt deinde oblatum Raimundo Bracarensem in Lusitania Archiepiscopatum, pari ab eo constantia repudiatum. Plures ei ab aliis Pontificibus & Iacobo Rege delatas dignitates, at semper ab eo reiectas, scribit Llot cap. 5. Seraphinus Razzius in Historia virorum illustrium Ord. Præ dicat. tradit dicere solitum, Magnam esse dignitatem, in Ordine Predicatorum laudabiliter perseuerare. Volaterranus lib.21. sepe dictitasse ait, se salubrius ac securius subesse quam præesse.

d Id non ante Aprilem anni MCCXXXV. contigit. Mense Octobri anni sequentis comitiis regni Aragoniæ Montione siue Monsonij interfuit, teste Zurita lib.3.cap.26. quibus in comitiis actum de Valentia vrbe eripienda Mauris. Quorumdam conatibus vrbi Barcinonensi noxiis isthic intercessit Raimundus. Domenec.

e Distat XII. leucis Barcinone, II. Blanda Ptolemæi, quæ nunc Blanes.

f Diagus ait eodem tempore, quo Raimundum, portum subiisse; rogatum Sanctum ad eum cum quatuor sociis adiisse.

g Cum primum ad eum venit, alta voce eum compellauit Raimundus: nihil ille se mouit, donec facta cum sociis precatione, rursus eius nomen inclamauit Sanctus. Ita Diag. Llot.

h Præterquam, inquiunt Diagus & Domenec. in iis rebus quæ Prædicatorum aut Minorum (ita Seraphicum Ordinem vir sanctus diligebat) propriæ essent. Multa tamen magni momenti negotia ad eum remittebantur a Curia Romana, vt confirmationes Episcoporum & Abbatum, grauium caussarum (etiam contra Antistites quosdam, vt Vrgelitanum quemdam) examen, absolutiones ab excommunicatione, dispensationes ab irregularitate, &c. Domenec. Dissentientibus Ilerdensibus & Rothensibus Canonicis circa numerum eorum qui Episcopum electuri essent, Innocentius IV. Pontifex Petro Albalatio Archiepiscopo Tarraconensi, S. Raimundo, & Michaeli de Fabra Ord. Prædicatorum, idoneum eligendi potestatem fecit; estq; a tribus illis Guilielmus de Berberano Ord. Prædicat. electus. Datus ab Vrbano IV. cum Episcopo Barcinonensi, Iudex in caussa matrimoniali Aluari Cabreræ Comitis Vrgelitani, & Constantiæ Moncadæ, vt quod ante Oscensis Antistes iudicarat, curarent ratum esse. Sed Raimundus, imbecillitate virium excusata, rem totam Antistiti reliquit. Domenec.

i Sedere post Gregorium, dum superstes fuit Raimundus, Cælestinus IV. Innocentius IV. Alexander IV. Vrbanus IV. Clemens IV. Gregorius X.

k Summam rogatu & iussu F. Sugerij, primi Prouincialis Hispaniæ a S. Dominico anno MCCXXI. creati, conscripsit S. Raimundus, antequam Romam a Gregorio IX. euocaretur, vt ex veteri MS. probat Diagus; qui asserit hoc primum opus in eo genere scribendi extitisse. Alij inchoatam Barcinone volunt, Romæ perfectam, vt Domeneccus. Marietta cap.31. & Castillo tradunt Romæ scriptā. Ex epistola certe variorum Conuentuum ad Bonifacium VIII. quam recitat Llot cap.14. videtur deduci, post Decretales scriptam, aut saltem perpolitam esse. Edita est Romæ elegantibus typis anno MDCIII. cum Glossis Ioannis de Friburgo. Composuit præterea S. Raimundus (vt tradunt Diagus lib. 2. cap. 13. Domeneccus, & Llot) quorumdam Episcoporum rogatu, Tractatum de ratione visitandæ diœcesis, & curandæ subditorum salutis. Mercatoribus quoque modum tradidit iuste negotiandi. Citatur & scriptum eius de bello & duello, vt tradit Antonius Senensis, & Posseuinus noster.

l Dicere solitus erat, eum qui in virtutis exercitatione parua parui facit, magna quoque non magni esse facturum. Eratq; ipse minimorum studiosus obseruator. Constitutiones Ordinis in duas distinctiones redegit. Prouincias Ordinis fere omnes, & semper pedes, visitauit. Castillo, Diag. Domenec. Llot, Marietta.

m Id Diagus conatur refutare, quod Iacobus Dominicus & Bernardus Guido tradant, omnes Diffinitores qui abdicationem admiserunt, ipsumq; Pontium Sperram, officio motos in Capitulo generali an. MCCXLII. Bononiæ habito. Prius illud Capitulum, in quo Decretum Sanctus condidit, vt Generali liceret munere se abdicare, Parisiis celebratum scribit Llot cap.8.

n Decretum est in eodem Capitulo, vt licet munus sponte posuisset, ei tamen, vbi vita functus esset, eadem precum suffragia impenderentur, quæ Generali in administratione Ordinis decedenti solent. verba decreti sunt: Pro F. Raimundo quondam Magistro Ordinis fiat post mortem, sicut pro Magistro Ordinis.

CAPVT V. Pro fidei defensione ac propagatione, peccatorumq; extirpatione, labores.

[23] Qvo veluti onere deposito, lætus & alacer ad consuetas pietatis exercitationes, & proximi ad virtutem incitandi studium se quam diligentissime retulit, ac nihil vnquam antiquius habuit, quam vt religionem Catholicam longe lateque propagaret, [Inquisitio vt instituatur suadet.] & pro viribus ab hæresum labe vindicaret. Quamobrem cla. me. Iacobo Regi Aragoniæ eius nominis primo in primis suasit, a vt sacrum Inquisitionis officium suis in regnis institueret, ad hæresim videlicet, quæ tunc ex nefaria b Valdensium secta recēter exorta erat, omnesque alias procul a finibus eius regni arcendas, atque hanc ob caussam c Concilio Prouinciali Tarracone aduersus eosdem sectarios habito, iussu ipsius Iacobi Regis interfuit.

[24] [Item vt Saracenis Euangelium prædicetur.] Sub idem vero tempus Saraceni, qui nobilissimas Hispaniæ ciuitates, & finitimas insulas impia sui generis stirpe multo ante infecerant, armata manu vehementer etiam infestabant, quibus vt in suis regnis Euangelium Christi prædicaretur, eidem Iacobo Regi auctor fuit. Hunc etiam ad maiorem insulam d ex Balearibus proficiscentem eius rogatu comitatus est, tum vt ei a sacris confessionibus esset; tum etiam, vt verbo Dei prædicando, fideique Catholicæ mysteriis explicandis, Hebræos & Agarenos, qui ibidem magno numero erant, ad Christianam religionem adduceret.

[25] Vbi cum idem Iacobus Rex vesano amore captus, e cuiusdam feminæ cōsuetudine vteretur, B. Raimundus, qua erat dicendi libertate ac prudentia, illum blande primum sermone ab ea conatus est reuocare; verum vbi se nihil proficere animaduertit, tum orare, proque sua in Deum fide precibus omnibus cœpit obtestari, ne ob exiguam corporis voluptatem male se ipsum perderet: sed neque preces quidquam profuere. Hic tum B. Raimundus animi dubius & incertus quo se verteret, consulto tandem precibus diuino numine, [Regem adulterum deserit.] statuit nihil grauius sibi faciendum, quam vt ex insula discederet, ne libidinem eiusdem Iacobi Regis, quam ferre amplius non poterat, probare sua præsentia videretur. Itaque eum adiit, serioque ac seuere admonitum suæ voluntatis certiorem fecit. Iacobus vero Rex eius apud se retinendi cupidus, nautas omnes præmoneri iussit, atque capitali edicto prohiberi, ne vllus eum traiiceret. Interim ignarus eiusce consilij B. Raimundus in portum perrexit, vbi ab omnibus nauiculatoribus communi consensu reiectus; cognita Iacobi Regis voluntate, in portum Sollar profectus est, itineris sui comiti hoc vnum firmissime asseuerans, ibi æternum Regem sibi non defuturum. At cum neque in eo portu a nautis admitteretur, id secum ipse demiratus, hoc magna fide pronuntiauit, Regem quidem mortalem ita statuisse, sed Regem æternum aliter prouisurum.

[26] [Pallio pro naui vsus mare traiicit.] Itaque omnibus in littore salutatis, per quasdā rupes & prærupta saxa in mare porrecta aliquantulum progressus in mare descendit, ac socium allocutus, Videbis, inquit, quemadmodum Deus optimam nauem prouidebit. Quare fiduciæ plenus, expanso super aquis pallio, f reductaque eius ora instar veli ad baculum, quo tamquam malo vteretur, Dei opem inuocans, ac signo crucis se muniens, relicto in insula suo modicæ fidei ac dubitante socio, mari se commisit, ac leni prosperoque inflante vento, perambulans semitas maris, ac benedicens Deum qui dominatur potestati eius, centum sexaginta milliaria sex horis cōfecit, omnibusque circum littora insolitum nauigandi genus admirantibus, Barcinonem appulit: vbi resumpto pallio, quod ne quidem aqua perfusum erat, ad monasterium sui Ordinis sub meridiem se contulit, quodque non minus admirandum est, g ianuis clausis illud ingressus, populi acclamationes euitans, [Clausis ianuis cœnobium intrat.] ad gratias Deo peragēdas in templum secessit. Cuius rei fama totam vrbem finesque illius breui peruasit. Auxit etiam huius miraculi magnitudinem eiusdem h Iacobi Regis emendatio subsecuta. Extant autem vsque in hunc diem vestigia turris, & i capella eo in loco, ex quo in mare descēderat, extructæ, [Pallij eius attactu morbi curantur.] atque ipsum etiam pallium, vt continuata apud eos populos traditione receptum est, cuius contactu multi a variis corporis infirmitatibus quotidie liberantur.

[27] In procuranda Hebræorum & Saracenorum salute, k magno caritatis ardore semper incensus fuit, omnemque operam dedit ad eos fidei Christianæ documentis excolendos, ac pro viribus adiuuādos: quod vt ei facilius esset, l Seminarium, in quo nonnulli sui Ordinis religiosi Hebraico & Arabico sermone erudirentur, [Seminariū Hebraicæ & Arabicæ linguæ instituit.] Castellæ & Aragoniæ Regum impensis instituit. Quod opus toti Hispaniæ ornamento, atque infidelibus adiumento fuisse, ex eo satis constat, quod illius ope atque auxilio m ingens eorū multitudo Christianam religionem amplexa sit. Neophytos non minori caritate, doctrinæ Christiane præceptionibus imbuebat, atque tam assiduus erat in illis instituendis, vt eorum parens esse videretur: & ne alimenta eis ad vitam necessaria deessent, vndique eleemosynas corrogabat.

[Annotata]

a S. Raimundus Iacobum Regem summa contentione rogauit, vt delegatos Inquisitores contra hæreticos eius regna corrumpentes, [Initium Inquisitionis in Hispania.] a summo Pontifice mitti sibi curaret. Rex id Raimundo a Pontifice petendum cōmisit: qui tandem anno MCCXXXIII. data Bulla Esparraco Barcæ Tarraconensi Archiepiscopo, cognato Regis, eiusq; suffraganeis, & quibusdam ex Ordine Prædicatorum, Inquisitionis eiusmodi exercendæ potestatem commisit. Confirmata ea est studio Guilielmi Mongrini qui Esparraco successerat; quod Pontifex Gregorius IX. litteris vltimo die Aprilis MCCXXXV. datis collaudauit, misitq; instructionem ad id munus exequendum accommodatam, a S. Raimundo, tunc adhuc Romæ agente, confectam. Vbi Archiepiscopatu se abdicauit Guilielmus, Petrus de Albalat eius successor, plura cum Raimundo de ea re consultauit. Hæc omnia, & quæ deinceps consecuta sunt, pluribus deducit Ludouicus Paramus De origine Inquisitionis lib.2.tit.2.cap.8.qui ait prius in Cataloniæ Principatu regnoq; Aragoniæ, quam in vlla alia Hispaniæ regione Inquisitionem viguisse.

b Waldenses, qui & Pauperes de Lugduno, Waldonem quemdam Lugdunensem ciuem, nominis & hæresis auctorem habuere. Eorum errores vide apud Iacobum Gaulterium Nostrum in Tabula Chronologica ad sæculum XII. Iidem les Ençabats dicti, vt scribit Paramus, siue Insabatati.

c Nicolaus Eymericus Directorij Inquisitorum 2.part. Seuerinus Binius tom.3. Concil. par.2. Abrahamus Bzouius Annal. tom.13. huius Concilij Actorum partem aliquam recitant, quorum hoc est initium: Cum nos Petrus, miseratione diuina Archiepiscopus Tarraconensis, Inquisitionem incœptam per bonæ memoriæ Berengarium Barcinonensem Episcopum contra hæreticam prauitatem in ciuitate Barcinonensi, vellemus effectui mancipare; inter Iurisperitos qui nobis tum aderant, dubitationes hinc inde variæ emerserunt. Quare vt circa factum hæresis, & Inquisitionis de cetero fiendæ in prouincia Tarraconensi, clarius procedatur, collationibus inde factis cum venerabili Fratre Raimundo de Pennaforti Pœnitentiario Domini Papæ, & aliis prudentibus, in processu sentētiarum hæreticorum, fautorum, suspectorum, relapsorum, & pœnitentiis eorum, secundum discretionem nobis a Domino datam ita duximus procedendum, &c.

d Anno MCCXXIX. occupauit maiorem Balearium insularum Iacobus, vrbemq; Maioricam vltimo Decembris vi cepit, teste Mariana lib. 12. cap. 15. Anno deinde MCCXXXI. cum nuntiatum esset, Regem Tunetanum validam classem aduersus eas insulas comparare, eo Iacobus transmisit; iterumq; MCCXXXII. quo & minor Balearis capta. Sed versabatur tunc in Curia Romana Raimundus; tamen Marietta, Llot, Castillo, hæc contigisse scribunt in prima illa expeditione, cum occupata est insula. Diagus & Domenec. anno MCCLXIX. hanc profectionē contigisse volūt, quo ex Mariana aliisq; constat Regem ingenti adornata classe in Terram sanctam soluisse, sed cum ad minorem Balearem peruenisset, vi tempestatis classem disiectam, Regem in portum quempiam Galliæ Narbonensis repulsum. Verum in ea expeditione hoc contigisse miraculum non arbitror, sed cum alias eam insulam Rex reuiseret, statum illius cōpositurus, Iudæosq; & Agarenos Raimundi opera Christo adiuncturus. Iacobus de S. Ioanne, qui anno MCDLVI. S. Raimundi vitam scripsit, vt cap.17. testatur Diagus, ait noluisse Raimundum iter suscipere, nisi prius stipularetur Rex se consiliis eius in iis rebus quæ ad eius populiq; salutem pertinerent, obtemperaturum. Vt primum appulit, quem deferre ei Primores insulæ cupiebant, honorem declinans, ad cœnobium Prædicatorum diuertit: recta ad templum contendit, peractaprecatione, Priorem ceterosq; religiosos complexus salutauit. Mox dicere ad infideles, multos Christo lucrari; dissidentes reconciliare; pauperes ægrosq; visere, animosq; eorum & corpora curare. Diagus ex Iacobo citato, & Domeneccus. Vnde patet, hæc in prima insulæ occupatione contingere non potuisse, neque enim tum cœnobium in Balearibus habebant Prædicatores.

e Eam Berengariam fuisse scribit Diagus, cuius amoribus irretitum Regem, etiam prœlium inire parantem, noluit alias a peccatis absoluere Arnaldus Segarra Prædicatorum Prouincialis, quod nollet se eam dimissurum spondere.

f Marietta & Castillo aiunt scapulari pro velo vsum, scipione pro gubernaculo. Haud satis id verisimile: nam quo ei gubernaculo opus? Llot gubernaculi non meminit, sed de scapulari velum facit, vti & Ferrandus.

g Ferrandus, Castillo, Llot scribunt ianuas vltro ei apertas.

h Qui mox cum aliquot religiosis Ordinis Prædicatorum ad Sollerij portum adiit, ac prominentem in aquas rupem, e qua Sanctus in mare descenderat, lustrauit. Diag. Dom. Addit Marietta, missam a Rege triremem quæ Sanctum assectaretur; Llot, plures missas scribit.

i Dedicata S. Catharinæ Martyri, cuius in fundamentis reperta erat imago, quam ad eum locum sæpius appulsi Mauri, indignis quidem modis tractarunt, numquam tamen auehere potuerunt; Sollerij oppidi incolæ alio deportarunt, ne barbarorum rursus pateret latrocinio; sed vi diuina ad suam relata est ædiculā. Ita Iacobus de S. Ioanne, qui id se adolescentem de parente suo aliisq; ætate prouectis, inq; ipso Sollerio oppido audisse profitetur. Diag.

k Inflammata magis ea caritas cum ei diuinitus reuelatum esset, teste Diago lib.2.cap.16. & Llot cap.6. Fratrum Prædicatorum opera multos infidelium religionis Christianæ mysteria doctum iri.

l Scribit Diagus, Domenec. & Llot, viginti aut plures religiosos missos esse partim Tunetum, partim Murciam, vt linguam isthic Arabicam & Hebraicam condiscerent.

m Mauri ad decem millia conuersi. Diag. Dom. Llot. Missi deinde Fratres in Africam, qui Euangelium prædicarent, de quibus exstat Alexandri IV. Bulla data Anagniæ V. Kal. Iulij anno II. eius Pontificatus, Christi MCCLVI. Ipse S. Raimundus quibusdā Maurorum Principibus, ipsiq; Tunetano Regi notus amicusq; erat, qua ratione ianua amplior aperiebatur Euangelio. Ipsemet Sanctus in suis ad Generalem Ordinis Magistrum lit teris varium fructum cōmemorat, qui Fratrum opera in Hispania & Africa referebatur. Exstant eæ litteræ in libro qui Vitas-fratrum inscribitur. Diagus de eius zelo ex Petro Marsilio sequentia recitat: Conuersionem etiam infidelium ardenter desiderans rogauit eximium Doctorem sacræ paginæ, Magistrum in Theologia, Fratrem Thomam de Aquino eiusdem Ordinis, qui inter omnes huius mundi Clericos post F. Albertum Philosophū maximus habebatur, vt opus aliquod faceret contra infidelium errores, per quod & tenebrarum tolleretur caligo, & veri Solis doctrina credere volentibus panderetur. Fecit Magister ille quod tanti Patris humilis deprecatio requirebat, & Summam, quæ Contra gentiles intitulatur, condidit; quæ pro illa materia non habuisse parem creditur. Confutati quoque ab eo eiusq; sociis magno fructu Iudæorum errores, multiq; ex iis baptismo lustrati.

CAPVT VI. Virtutes, mors, exequiæ.

[28] De rebus dubiis sæpe consultus, singulari prudentia, [Consulentibus gratiosus.] ac diuina plane sapientia omnibus respondebat, a atque inter cetera beneficia quæ accepit, hoc præcipue donum a Deo est consecutus, vt eos, quibuscum ageret, mira consuetudinis suæ dulcedine ac voluptate perfunderet.

[29] Orandi contemplandique summam diuturno vsu adeptus est facultatem: nam etsi variis grauibusque negotiis distineretur, tamen vbi se ad orationem composuerat, tanta subito diuini spiritus suauitate rapiebatur, vt omnium rerum mortalium cura exutus esse videretur. [Orationis studiosus.] Ac sæpe intempesta nocte clam obseruatus est in secretiori templi recessu, tam crebra altaque suspiria inter orandum edere, vt audientes ad lacrymas commoueret. b In diuinis officiis erat assiduus, atque incredibilem psallendo capiebat voluptatem.

[30] Sacrosanctum Missæ sacrificium fere quotidie celebrabat. c Quanta vero esset eius in sacrificādo animi puritas ac deuotionis feruor, [In celebrādo pietas.] vel ex eo facile existimari potest, quod astantes ex eius solo aspectu ad orationem incitarentur, ac petita a Deo patre misericordiarum beneficia, eius precibus impetrarent.

[31] Nam frater Martinus eiusdem Ordinis Conuersus, cum, antequam suaui se Christi iugo subiiceret, voluptatibus carnis liberius indulsisset, ac tunc earum rerum, [Eius meritis depulsa tentatio.] quibus ante assueuerat, recordatione, suique corporis illecebris quasi quibusdam stimulis agitatus, mirum in modum vexaretur, omnem huius tentationis propulsandæ spem in B. Raimundi meritis collocauit. Igitur eius sacrificiis sæpe interesse, ac summis precibus a Deo flagitare cœpit, vt tanto suo malo remedium aliquod afferret. Quod dum perseueranter peteret, quodam die ex manibus B. Raimundi celebrantis, ac sacram Hostiam populo ostendentis, Christus Dominus sub augustissima pueri specie clarissima luce radiantis spectandum ei se præbuit d. Quo viso, tanto est repente gaudio delibutus, vt ex eo tempore ad extremum vsque diem, diuina gratia & bonitate, ab omni concupiscentie carnis commotione fuerit preseruatus.

[32] [Angelo familiaris.] Cum cælestis militiæ Angelo tanta inerat ei familiaritas & amicitia, quæ maximum est puritatis & sanctimoniæ argumentum, vt ab eo e frequenter ad orandum a somno excitatus inuitaretur.

[33] f Cibi potusque parcissimus fuit: totam enim hebdomadam, [Eius abstinentia, & lenitas.] excepto die Dominico, ieiunabat. Nullum vnquam in eo contumaciæ vel arrogantiæ vestigium animaduerti potuit, quinimo lenitate ac patientia fuit maxima, & in Deum tanta caritate, vt eius amore omnia arbitratus sit vt stercora: ex qua etiam egregia illa in proximos caritas redundabat g.

[34] Omnibus demum virtutibus cumulatissimus, deuexa iam ætate, in perpetua quadam erat animi vigilia, expectans Dominum, [Moritur an.1275. 6. Ianuar.] vt ad cælestes nuptias ab eo vocaretur. Igitur h annos fere centum natus cupiēs dissolui, & esse cum Christo, i in lethalem morbum incidit; atque Sacramentis omnibus rite munitus, orātibus ad lectulum fratribus, deficiente sensim omni vitæ sensu, ipso die Epiphaniæ Barcinone obdormiuit in Domino, salutis humanæ anno MCCLXXV.

[35] Vulgata eius morte, ingens hominum concursus ad monasterium videndi caussa repente factus est: ac tanta fuit sanctitatis eius apud omnes opinio, vt multi Episcopi, [Eius exequiæ solemnissimæ.] complures Prælati ac nobiles viri, Clerus etiam & populus Barcinonensis vniuersus, funus eius summa doloris significatione sint prosecuti. Communem vero illam eius sanctitatis famam auctoritate sua magnopere auxerunt, k Alphonsus Castellæ, & Iacobus Aragoniæ Reges, qui ad eius exequias, sua præsentia cohonestandas, comitantibus filiis ac domesticis omnibus, summa cum veneratione, & fama sanctitatis beati huius viri conuenerunt, itaque corpus eius magno totius ciuitatis luctu, ac Principum virorum dolore, honorifice humatum est: quod paucis annis post in l sepulchrum marmoreum translatum fuit.

[Annotata]

a Sed, vt scribit Diagus & Llot, vix respondebat ex tempore si quid ex eo de Iure quæreretur, cuius tamen erat scientissimus; sed prius Auctores consulebat.

b Post Matutinum & Completorium omnia altaria ecclesiæ obibat, eaq; corporis humili submissione venerabatur. Diag. Domenec.

c Semper fere ante Missam expiabat animum confessione. Quo die impeditus sacrificium non obtulisset Deo, eo consueta animi alacritate & lætitia carere se asserebat. Diag. Domenec. Llot.

d Addit Domeneccus ex Petro Marsilio lib.4. de vita Iacobi Regis, simul ac hostiam consecrauit Raimundus, delapsum ex alto globum siue circulum igneum, qui ei caput & humeros circumcinxit vsque ad eiusdem hostiæ sumptionem.

e Quotidie, vt scribit Llot, ante mediam noctem.

f Sub noctem flagris & zona ferrea in corpus suum acriter sæuiebat. Diag. Domenec.

g In familiari cum aliis sermone comis ei quædam facundia aderat, aptaq; ad eorum instructionem exempla affluebant. Murmurantes, aut aliis detrahentes, quadam vrbanitate cohibebat. Diag. Domenec. subinde etiam acriter arguebat, vt Llot ait.

h Diagus cap.20. vult solum fuisse LXXXIX. annorum, quia existimat, cum Bononiam profectus est an. MCCX. vel MCCXI. fuisse solum XXIII. vel XXIV. annorum. Verum alij citius iuisse Bononiam scribunt.

i Petrus Marsilius apud Diagum l.2.cap.20. ita scribit: Sic iam longo quassatus senio cœpit infirmari, & a Rege, ac Rege Castellæ sæpius visitatus, in die Epiphaniæ Domini circa horam sextam illum Psalmum incipiens, Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Iacob, præsentibus fratribus & orantibus, spiritum reddidit creatori. [Psal. 19.] Addit Domeneccus, fratres qui aderant prosecutos esse Psalmum, & cum ad illa verba, Tribuat tibi secundum cor tuum, & omne cōsilium tuum confirmet, peruenissent, expirasse Sanctum. Llot ait mortuum in illis verbis Psalmi 30. In manus tuas Domine commendo spiritum meum.

k Pet. Marsilius: Interfuerunt autē eius celebribus exequiis Rex Castellæ Ildefonsus, & germanus eius Ferrandus, & filius eius Sancius, & duo Infantes minores; Rex Iacobus, & Infans filius Iacobus; Episcopus Barcinonensis, Oscensis, Conchensis, & plures alij Prælati, ac Principes, & Nobiles, & totus Clerus & populus Barcinonensis; & corpus illud tam venerabile sepulturæ dederunt. Meminit funeris huius a Iacobo Aragonio, & Alphonso X. Castellæ Rege, qui Sapiens dictus est & Imperator, cohonestati, Mariana noster lib.13.cap.22. & Domeneccus, qui Ferrandum Alfonsi fratrem eum esse ait, qui a Zurita Emmanuel appellatur; adfuisse præterea funeri Violantem Alphonsi Regis vxorem, duosq; alios Iacobi filios Ioannem & Petrum; officium sepulturæ ab vno e tribus recensitis Episcopis peractum.

l Id in peculiari sacello, eius ac S. Iuliani nomini dicato, collocatum. Sacellum ædificatum curante Bonanati cuiusdam ciuis Barcinonensis filia, cui pater ea lege opimam hereditatem an. MCCXCVII. reliquerat. Iacobus II. Rex ad illius sacelli ædificationem haud tenuem contulit stipem an. MCCXCIX. vt Domeneccus tradit. Llot scribit, ab initio in sepulchro marmoreo conditum, atque ad illud delatum ipsorum Regum manibus; neque vsque ad an. MDXCV. quo scribebat, apertum fuisse. Ter deinceps apertum sepulchrum: primum anno MDXCVI. IV. Aprilis, iussu Clementis VIII. præsentibus Archiepiscopo Tarraconensi, Episcopis Barcinonensi, Vicensi, Helenensi, Celsonensi, aliisq; viris primariis: iterum anno MDXCIX. VII. Iunij, Philippi III. Regis Catholici rogatu, præsentibus Rege cum Margareta vxore, & socru, ac Belgicæ nostræ Principibus Alberto & Isabella Clara Eugenia. Tertio demum XXIV. Maij MDCI. vt cum publica supplicatione gestaretur in solemnitate canonizationis. Domenec.

CAPVT VII. Miracula post mortem.

[36] Barcinonensis populus B. Raimundo vita functo, quasi totius patriæ lumine extincto, [Miraculis post mortē claret.] mœrore afflictus grauiter angebatur, atque ob recentem virtutum eius ac beneficiorum memoriam eo carere omnibus acerbissimum erat. Sed pater misericordiarum, & Deus totius consolationis, qui secundum multitudinem dolorum, consolationibus suis timentium se corda lætificat, B. Raimundi meritis beneficia in omnes conferendo plebem suam mirifice recreauit. Nam fidelissimi huius serui integritatem & sanctimoniam multis quidem in vita miraculis claram, pluribus signis post obitum ingenti omnium lætitia comprobauit.

[37] [Lepra eius inuocatione curata.] Atque vt omnes intelligerent, quam Deo placita esset anima eius, eo ipso tempore, quo ex hac vita migrauit ad Dominum, insigni miraculo est declaratum. Erat in ea ciuitate a Guillelmus de Villaragut, qui inueterata corporis lepra grauiter laborabat, neque eum fœditas morbi dolorisve acerbitas in publicum prodire, solitasque exercitationes & negotia obire patiebatur. Medici adhibitis frustra medicamentis omnibus, deplorata re animum desponderant: ipse vero, Deo ita disponente, qui Sanctum suum clarificaturus erat, in ædes quasdam monasterio Ordinis Prædicatorum vicinas, ea ipsa nocte, qua B. Raimundus excessit e vita, diuerterat; vbi cum grauissimo elephantiæ dolore torqueretur, a pio quodam viro b Bernardo de Molendinis nuncupato, Canonico Barcinonensi admonitus est, vt B. Raimundi, qui eo tempore dormierat in Domino, meritis se commendaret: quod ille recuperandæ valetudinis cupidissimus simul atque diligenter præstitit, confestim omnis lepra ex eius membris collapsa est, ac sanum corpus reliquit. In cuius rei signum, & accepti beneficij memoriam, idem Guillelmus c monumento suspenso in templo, rem omnibus testatam esse voluit, & posteritatis memoriæ commendauit.

[38] Illud vero maximum est eius sanctitatis argumentum, quod mortuos etiam ad vitam reuocarit. [Mortua suscitata.] Nā quædam puella, Margarita nomine, Ioannis Physici filia, quatuor aut circiter annos nata, diuturna febri, continuisque alui fluxionibus exhausta, diem obierat extremum; eamque vere mortuam esse, pallor ipse vultus, contractæ nares, oculi extincti, horridi dentes, ceteraque indicia confirmabant: quin & idem Ioannes pater medicæ artis expertissimus asseruit omnia mortis, nulla vitæ vestigia in eius corpore extitisse. Honesta interim mulier Romea, eiusdem Margaritæ mater, quæ paullo ante ad B. Raimundi sepulchrum accesserat, & auxilium ab eo, filiæque valetudinem precabatur, vbi de morte filiæ certior a Ioanne eius marito facta est, ab eodem sæpius domum reuocata fuit: quo illa nuntio perculsa, tanto filiæ recuperandæ desiderio inflammata est, vt neque inde se abituram, neque domum reuersuram affirmaret, nisi beati huius viri meritis & intercessione Margarita eius filia vitæ restitueretur. Itaque lacrymis ac lamentis omnia miscere, & ardentius orationi instare, atque a Deo per beati viri merita summis precibus flagitare cœpit, vt filiam vitæ sibique redderet. Cuius perseuerantem firmissima fide orationem respexit Deus, nec spreuit deprecationes eius. Nam sub occasum solis Margarita filia, paullo post meridiem defuncta, non modo vitæ, sed etiam integræ valetudini est penitus restituta: quæ postridie in templum pedes adiit ad gratias pro tanto beneficio agendas, & decem & quatuor annos superuixit.

[39] d Altera item honestæ conditionis femina, Romea appellata, [Parturiens exempta periculo.] Michaelis videlicet de Sala hominis pij vxor, B. Raymundi opem experta est. Nam cum maturo iam fœtu acerbissimis pariendi doloribus premeretur, ac infantis caput enixa, reliquo intus recluso corpore, tribus integris diebus ac noctibus grauissimo cruciatu torqueretur, nihil propius factum est, quam vt ex hac vita decederet; nam ob languentis stomachi fastidium, cibos omnes haustusque respuebat, atque a sensibus alienata, vocisque vsu priuata iacebat exanimis. Quotam præsenti vxoris suæ periculo prædictus Michael vehementer animo consternatus, ad templum illico excurrit, B. Raimundi opem subsidiumque implorans: qui simul ac domum rediit, Romea felicissime partum edidit, atque omni dolore est liberata.

[40] [Alius lapsu conuulsus, subito sanatur.] Præterea iuuenis quidā continuos viginti dies acutissima febri agitatus, viribusque exhaustus, insuperiorē ædium partē a suis delatus fuerat, vt aura puriore frueretur, animumque relaxaret: quo ex loco deorsum in lapides & saxa corruens, ita conuulsus fractusque membris fuit, vt immotus humi prostratus ab omnibus mortuus esse putaretur. Eo, vt fit, cum multi videndi & iuuandi caussa accurrissent, adstantium quidā pulueres ex B. Raimundi sepulchro desumptos, quos religiose ac pie secum gestabat, in iacentis ac moribundi os iniecit, colloque appendit, atque æger ille continuo valetudini est integræ restitutus. Et illa quidem, aliaque quam plurima multo ante tempore contigerunt, hæc vero recentiora sunt.

[Annotata]

a Idem miraculum inferius aliquanto fusius ex Michaele Llot narrabitur.

b Llot Bertrandum vocat.

c Cerea nimirum imagine, vt Llot ait.

d Duo sequentia miracula rursum inferius a Michaele Llot narrantur.

CAPVT VIII. Recentiora miracula.

[41] [Pestis depulsa.] Anno MDLXXXIX. cum pestilentia Barcinone grassaretur, atque ingenti hominum clade inualesceret; a quidam probus vir, Michael Amat appellatus, peste mortifera correptus, ac desperata valetudine a medicis destitutus, Sacramentorum atque Extremæ vnctionis susceptione, ad mortem se comparabat; sensim vero per omnia corporis membra serpente morbo, in eas redactus erat angustias, vt preclusis faucibus loqui amplius non posset. Quare intimo cordis & animi affectu B. Raimundum est deprecatus; vt eam a se infirmitatem depelli precibus suis impetraret.Qua in oratione B. Raimundum sibi videre visus est, atque extensa manu se contingere: quo ex facto ita omni repente morbo leuatus est, vt eodem ipso die conualuerit.

[42] [Item prostuuium.] Hoc aliquanto recentius est. Nam an. MDXCVI. pia quædam mulier, Anna Beneta vocata, Barcinone honestis parētibus orta, ipso Epiphaniæ festo, copioso sanguinis profluuio in summum vite periculum adducta erat: neque adhibita medicorum remedia sanguinem vllo modo sistere poterant, neque ipsa in proximā diem victura putabatur. Quare eorumdem hortatu cum sanctissimæ Eucharistiæ, atque Extremæ vnctionis Sacramenta, pie & deuote sumpsisset, mortem exspectabat. Interim in B. Raimundi præsidium toto animo cōfugit, ac pulueres ex eius sepulchro ad se deferri, atque in cyatho misceri sibi iussit, quibus epotis melius se habere cœpit, & absque vllo prorsus alio pharmaco vitæ discrimen euitauit.

[43] [Puluere sepulchri morbi sanantur.] Illud vero perpetui eiusdem miraculi vim obtinet, quod ex primo eius b sepulchro terra quædam tenuis, seu puluis saluberrimus enascitur, qui licet magna in copia inde exportetur, numquam tamen deficit, ac multæ magnæque corporis infirmitates eo curantur.

[44] [Suauis odor ex sepulchro.] Anno itidem MDXCVI. cum Iudices instituti ad explorandas beati huius viri reliquias, arcam, vbi erant reconditæ, aperuissent; tantus illico odor ex eius corpore, qui viuens in odorem suauitatis Deo se consecrarat, exhalauit, vt multi, qui eo confluxerant, nihil eo percipi posse iucundius affirmarent: quinimo egregius vir Ludouicus de Claremunt ex graui morbo sensu odoratus a c sexdecim annis orbatus, cum in ea hominum multitudine videndi desiderio incitatus propius accessisset, eum etiam odorem suauissimum sensit: quo repente ita recreatus est, vt lacrymas præ gaudio continere, nec vllam vocem emittere vllo modo posset: verum tacitus apud se cogitans dubitabat, num istius solummodo odoris olfactum recuperasset, [Odoratus isthic recuperatus.] an etiam rerum aliarum; sed domum reuersus vbi se varios odores percipere animaduertit, miraculū subito euulgauit. Neque vero hæc odoris fragrantia eo solum tempore ex eius corpore emanauit, sed aperto quodam eius sepulchri meatu, idem suauis odor quandoque afflatur, qui ab iis sentitur, quos diuina bonitas eo munere dignatur.

[Annotata]

a Domenec. Equitem vocat, & addit plures scribere Sancto acceptum, quod a contagionis periculo liberati sint.

b Quod ideo apertum relictum, vt scribit Mariett. at Llot cap.13. ita scribit: Ex quodam paruissimo loco, iuxta sepulchrum huius Sancti posito, in quo eius interiora fuerunt sepulta, miraculose quidem quædam minutissima terra nigri coloris emanat; quæ tenuissima cum sit, & infirmis vtilis valde & accommodata, & ideo a die obitus Beati Patris in ingentem quantitatem fuerit propter infirmos a Sacrista extracta, numquam locus ille a terra vacuus fuit vmquam repertus. Eadem fere habet Ferrandus apud Trugillo, qui addit (quod & Ferdinandus del Castillo scribit) hunc puluerem sæpe cibo aut potui infirmorum misceri.

c Domeneccus solum habet, octo.

CAPVT IX. Cœpta procurari eius canonizatio.

[45] His plurisbusque aliis miraculis, que referre longum esset, corda Regum inclinata, plurimique Ecclesiarum Antistites & Prælati, populique integri regni Aragoniæ diuinitus excitati, [Aragonij supplicant Nicolao III. Pontifici pro eius canonizatione.] vna voce & consensu a multis Romanis Pontificibus prædecessoribus nostris frequenter petierunt, vt B. Raimundus in Sanctorum numerū referretur. Et quidem quarto ab eius obitu anno, salutis videlicet humanæ MCCLXXIX. Archiepiscopus Tarraconensis, ac decem Episcopi regni Aragoniæ, multique Abbates in a Concilio Prouinciali Tarracone congregati, litteras ad fel.rec. Nicolaum Papam III. prædecessorem nostrum dederūt, quibus singularem eius in Deum caritatem vitæque innocentiam coram Deo & hominibus testificati, vt eum, præuia virtutum ac miraculorum eius inspectione, Sanctorum numero adscribere vellet, humiliter supplicarunt.

[46] Cum autem ipse Nicolaus III. prædecessor e vita migrasset, Præfecti ciuitatum regni Aragoniæ, & Principatus Cataloniæ, [Item variis aliis Pontificibus.] totaque ciuitas Barcinonensis, quin & Priores, ceterique Fratres Ordinis Prædicatorum qui eas prouincias incolebant, idem a fel.rec. b Bonifacio VIII. etiam prædecessore nostro enixe flagitarunt. Verum ipso Bonifacio prædecessore ab humanis etiam erepto, c Concilium Prouinciale Tarracone denuo conuocatum, apud sanctæ mem. d Ioannem XXII. prædecessorem etiam nostrum, primam petitionem renouauit. Quo tempore e Frater Arnaldus Burguetus Ordinis Prædicatorum Inquisitor, ac Procurator a Capitulo generali ad hanc caussam prosequendam institutus, multos testes super miraculis, quæ de hoc beato viro vulgabantur, examinari curauit. Sed cum per dicti Ioannis prædecessoris obitum res transigi non potuisset, cla.mem. f Petrus Aragoniæ Rex, datis ad fel. record. g Clementem VI. similiter prædecessorem nostrum litteris, vehementer institit, vt beatus hic vir humanis laudibus extolleretur in terris, quem diuinæ prouidentie sublimitas, quemadmodum in eius litteris habebatur, honorare voluerat in excelsis.

[47] Cum vero huius rei tanta sit grauitas & magnitudo, vt exiguo tempore perfici non potuerit, omnis huius caussæ tractatio vsque ad tempora sancte mem. h Pauli III. similiter prædecessoris nostri fuit intermissa: [Officium de eo permissum Prædicatoribus.] qui tandem precibus bo. mem. i Fratris Ioannis a Toleto tituli S. Sixti Cardinalis Burgensis nuncupati inclinatus k concessit, vt in omnibus monasteriis & ecclesiis Ordinis Prædicatorum, in regno Aragoniæ existentibus, solemne officium de B. Raimundo celebrari posset.

[Annotata]

a Huic Concilio præfuit Bernardus Tarraconensis Archiepiscopus; interfuere Arnaldus Barcinonensis, Berengarius (Bzouius Bernardum vocat mendose) Gerundensis, Raimundus Vicensis, Guillermus Illerdensis, Petrus Vrgellensis, Arnaldus Dertusensis, Petrus Cæsaraugustanus, Iacobus Oscensis, Iaubertus (Bzouio Iaspertus) Valentinus Episcopi, Abbates, & alij Prælati: quorum litteras ad Nicolaum recitat Llot cap.12. In iis hæc, inter alia plurima, de S. Raimundo prædicantur: Neque enim sufficienter explicare sufficimus humilitatem eius in corde, dulcedinem in sermone, extenuitatem in opere, feruorem in caritate, in orationibus vigilantiam, in consiliis prudentiam, in moribus disciplinam. Sed nec omnino silere deuotio patitur, quantum & quomodo zelo fidei succensus ad genera linguarum, vt addiscerentur a fratribus sui Ordinis, studium impenderet & conatum. Diligentiæ quidem eius pia mediante sollicitudine diuulgatum & prædicatū est nomen Christi, fidesque eius ex multorum conuersione amplioribus dilatata profectibus, nuntiata est etiam vsque ad barbaras infidelium nationes. Et post pauca: Hinc est quod ad multam deuotionem ad eum mentes fidelium benigna manus Omnipotentis erexit; & ad ipsius inuocāda suffragia, de diuersis partibus diuersarum concurrit frequentia personarum. Propter quod & Patres huius dignum veneratione sepulchrum ab illis in multa reuerentia visitationis & honoris habetur, multiplicatis quoque luminaribus illustratur. Vbi & numerosa multitudine ceræ diuersorum effigiatorum dependentes imagines, quanta, & qualia per eum sint facta miracula, etsi homines taceant, clamare non cessant, & rerum euidentia protestatur. Fallitur Bzouius ad illum annum num. 8. scribens, nihil tunc in gratiam illorum concedere voluisse Nicolaum, quod Rex Petrus a Procyda seductus, iam turbas Italiæ moliretur, neque censum Ecclesiæ Romanæ pendere vellet. Nam fauit Ioannis Prochytæ, Petrique Aragonij conatibus Nicolaus, vti narrat Mariana noster lib.14.cap.6. Potius id ad Martinum Il. (qui IV. dicitur) referendum, qui Nicolao III. anno MCCLXXX. XVI. Augusti, cum sedisset annos duos, menses octo, dies XXIII. vita functo, suffectus an. MCCLXXXI. XXII. Februarij. Ad hunc missus de Raimundi canonizatione legatus; de quo Mariana: Moritur interea Nicolaus Pontifex successore Martino IV. Turonensi ciue, Caroli (Andegauensis, Siciliæ Regis) partibus deditissimo: prorsus vt in eius gratiam Palæologum Cæsarem diris deuouerit, de impietate postulatum, quod Romanæ Ecclesiæ nollet obtemperare. Ab Aragonio Rege Hugo Metaplana, vir multarum rerum vsu ea ætate præstans, ad nouum Pontificem legatus est, vt eius animum consiliaque exploraret: tametsi legationis species erat Raimūdi Pennafortij nomen vt consecraretur. Renuit Pontifex, negauitque aliquid se concessurum ei qui vectigal Romanæ Ecclesiæ debitum pendere recusaret. Præterea decumæ sacerdotiorum Iacobo patri a prioribus Pontificibus concessæ abrogatæ sunt. Ita ille. At Diagus lib.2.cap.27. citans Petr. Marsilium, scribit curasse Martinum Pontificem miracula S. Raimundi (nam vitæ sanctitas satis probata videbatur) examinari a tribus Cardinalibus: sed cum Siciliam inuasisset Petrus, (post ferales illas Vesperas an. MCCLXXXII) negotium canonizationis intermissum esse. Constat id quoque ex epistola Conuentuum Ord. Prædicatorum prouinciæ Aragoniæ ad Bonifacium VIII. quam recitat Llot cap.14. Domeneccus scribit petiisse tum Regem vt in numerum quoque Sanctorum referretur Ollegarius Episcopus.

b Bonifacius VIII. an. MCCXCIV.XXIV. Decemb. creatus, obiit XI. Octobr. MCCCIII. Cum hoc Pontifice actum de canonizatione esse an. MCCXCVII. & MCCXCVIII. quando Rex ipse Iacobus II. Romam venit, scribunt Diagus, Domenec. Llot, licet hic in caussa illius profectionis Iacobi in Italiam ab aliis discrepet. Recitat verō ternas omnino litteras ad Bonifaciū de eo negotio datas, quæ omnes singulare Raimundi continent præ coniū. Primæ sunt ciuitatis Barcinonensis, datæ IV. Id. Nouemb. MCCXCVI. quibus omnino similes scriptas tradit a Rectoribus regni Aragoniæ. Secundæ sunt variorum Conuentuum prouinciæ Aragoniæ, ante citatæ. Tertiæ Bernardi de Buixedos Prioris & totius Conuentus Barcinonensis, datæ VI. Kal. Iulij MCCXCVIII.

c Celebratum est id Concilium an. MCCCXVII. & præfuit Eximinus Archiepiscopus Tarraconensis, interfuere Martinus Oscensis, Berengarius Vicensis, F. Raimundus Vrgellensis, Guillermus Gerundensis, F. Guillermus Illerdensis, Berengarius Dertusensis, Petrus Tirasonensis, Episcopi, Abbates, & alij Prælati, quorum litteras recitat Llot cap.16. datas die Cathedræ S. Petri an. MCCCXVII.

d Creatus est ann. MCCCXVI. VII. Augusti. obiit IV. Decemb. MCCCXXXIV. Curauit per Episcopum Barcinonensem formari Processum.

e De eo pluribus agit Diagus li.1.c.13 & obiisse ait an. MCCCXXIV. eximio zelo virum. Hic VII. Kal. Aprilis MCCCXVIII. coram Bernardo de Villalta, Vicario Pontij Episcopi Barcinonensis absentis, examinari testes curauit: miracula infra dabimus.

f Petrus IV. ann. MCCCXXXVI. Alphonso patri successit, obiit v. Ianuar. MCCCLXXXVI. misit ad Pontificem pro hac canonizatione an. MCCCXLIX. vt tradit Domenec.

g Electus est VII. Maij MCCCXLII. obiit XXVIII. Iun. MCCCLII. Marietta & Castillo scribunt, tempore Clementis VII. nouum & amplum Processum institutum pro canonizatione S. Raymundi.

h Creatus est Paulus III. an. MDXXXIV. XI. Octob.

i Hic Ioannes Aluarez de Toledo, Albæ Ducis filius, Ord. Prædicatorum, in Collegium Cardinalium adscitus a Paulo III. XIII. Kal. Ianuar. MDXXXIX. Ciacon.

k Viuæ vocis oraculo, III. Iunij. MDXLII. sed mox id indultum ipso die a se signatum, misit ad PP. Prædicatores regni Aragoniæ. Id recitat Llot cap.17. meminit eius Diagus lib.2.cap.27.

CAPVT X. Processus canonizationis varie examinatus.

[48] a Interiecto autem diuturni temporis interuallo, cum Deus, qui est gloria virtutis Sanctorum, B. Raimundi meritis & intercessione plurima in dies beneficia toti Hispaniæ largiretur; b cla. etiam mem. Philippus II. Hispaniarum Rex Catholicus c per litteras, & per dilectum filium nobilem virum d Antonium de Corduba & Cardona Suessæ Ducem, suum apud nos & Sedem Apostolicam Oratorem, supplicauit, vt huic caussæ sub tot Romanis Pontificibus inchoatæ, ipsi vellemus finem imponere: quo sane pio Regis studio vehementer sumus recreati. Nam cum ab ipso Pontificatus nostri principio nihil magis, quā Dei gloriam, & Catholicæ religionis exaltationem spectauerimus; gaudebamus in Domino, cum vtramque hisce Regis supplicationibus promoueri cerneremus. Itaque vt religioso eius desiderio satisfaceremus, venerabilibus fratribus nostris S.R.E. Cardinalibus Congregationis sacrorum rituum iniunximus, [Processus canonizationis examinatur.] vt acta omnia, quæ prius hac in re confecta erant, diligenter inspicerent & examinarent. Hi autem fuere ex triplici ordine assumpti, venerabiles Fratres Episcopi Alphōsus Ostiensis Gesualdus, Inicus Aualos Portuensis de Aragona, Gabriel Sabinensis Paleottus, & dilecti filij nostri Alexander S. Mariæ Trans Tiberim Medices, Franciscus S. Petri ad Vincula de Gioiosa, Augustinus S.Marci Veronensis, Dominicus S. Chrysogoni Pinellus, Franciscus Maria S. Mariæ in Ara cæli de Monte, Ascanius S. Pudentianæ titulorum Presbyteri Columna, Odoardus S. Eustachij Farnesius, Antonius SS. Quatuor Coronatorum Facchinettus Diaconi nuncupati S.R.E. Cardinales, coram quibus rite congregatis cum dilectus filius Michael Llot, sacre Theologiæ Doctor, frater eiusdem Ordinis Prædicatorum professus, ac Procurator legitime hac in caussa constitutus, pro suo munere, in quod per sex annos continuos diligenter incubuit, quasdam scripturas ad hanc ipsam caussam spectantes protulisset; quia tamen multe probationes addi poterant, litteræ ad Archiepiscopum Tarraconensem, atque ad Barcinonensem & Vicensem Episcopos cum opportuna facultate missæ sunt, vt alias omnes scripturas & probationes annis superioribus hoc in negotio factas Barcinone extraherent, & ea denique agerent quæ ad hanc caussam requiri videbantur, omniaque ad nos transmitterent. Quæ cum essent omni iure confecta, summa que auctoritate firmata, & debita cum diligentia & fide transmissa; Nos tribus viris doctrina & integritate præstantibus, ac vsu peritissimis, Seraphino videlicet Oliuario Razzalio Decano, Petro Francisco Gipsio, & Francisco Peniæ Caussarum Palatij nostri Auditoribus commisimus, vt ea summo studio, quantaque possent diligentia legerent, expenderent, ac totius caussæ merita exactissime ponderarent. Quo in munere cum sedulo & accurate versarentur, Philippus II. Hispaniarum Rex Catholicus, cuius memoria in benedictione sit, magno in primis nostro & totius orbis Christiani dolore ac detrimento viam vniuersæ terræ ingressus est. Quare carissimus in Christo filius noster Philippus III. Hispaniarum item Rex Catholicus eius filius, non modo regnorum, verum etiam paternarum virtutum heres, statim a primo regni sui exordio, vt sesuaque omnia in B. Raimundi præsidium ac patrocinium conferret, litteris, & per eumdem Antonium Suessæ Ducem, Oratorem item suum nobis supplicauit, vt in hac caussa progredi vellemus. Idcirco vehementer lætabamur, & benedicebamus Domino, qui pios Reges perpetuo suscitat, ad Sanctos suos honoribus prosequendos, quos elegit in ædificationem corporis Christi, quod est Ecclesia.

[49] Cum igitur prædicti Auditores in discutiendis actis ac vniuerso processu diuturnam & assiduam nauassent operam, [Omnia in ea caussa acta a Cardinalibus & Pontifice diligenter examinata & probata.] nihilque eorum, quæ ad hanc rem peragendam pertinent, prætermisissent, omnem rei gestæ seriem, suumque iudicium scripto nobis tradiderunt. Quorum integram relationem nos iisdem Cardinalibus Congregationis sacrorum rituum per eosdem Auditores tradi iussimus, atque vt plurium iudicio tota hæc caussa examinaretur, alios etiam Cardinales prioribus adiunximus, nimirum dilectos filios nostros Federicum S. Mariæ Angelorum in Thermis Borromæū, Antonium Mariam S. Agnetis in Agone Gallum, Cæsarem SS. Nerei & Achillei Baronium, Siluium S. Saluatoris in Lauro titulorum Presbyteros Antonianum, atque Andream S. Angeli in foro Piscium Perettum Diaconum, S.R.E. Cardinales: quos omnes monuimus, vt acta omnia de B. Raimundi puritate fidei, morum integritate, ac miraculorum euidentia, tanto studio perpenderent, quantum & rei grauitas requirebat, & nos merito expectabamus. Qui cum priuatim multisque Congregationibus inter se habitis, dilecto filio Pompeio Molella Fisci nostri Procuratore semper citato, & partes suas diligenter præstante, singula rerum capita & acta omnia sedulo examinassent, ac processum, testes, instrumenta, & huius caussæ momenta, cum Auditorum sententiis diligenter contulissent, eoque adducta essent omnia, vt ad Nos referri oporteret; Nos Consistorium secretum pro more conuocari iussimus, in quo præfatus Alphonsus Cardinalis Gesualdus, suo & totius Congregationis nomine, primum retulit, scripturas, processum, omniaque huius caussæ acta legitime confessa esse, ac maximæ auctoritatis, probatæque veritatis vim obtinere; deinde tota B. Raimundi vita, multisque miraculis enarratis, se & ceteros dicte Congregationis Cardinales vna voce, vnaque mente in eam sententiam venisse dixit, B. Raimundum (si ita Nobis videretur) posse catalogo Sanctorum aggregati. In quorum sententiam cum reliqui Cardinales suo quisque suffragio ex ordine iuissent, magnam animi voluptatem capiebamus, quod beati huius viri sanctitatem in dies magis elucere videremus. Atque vt in hoc grauissimo negotio nihil de pristina nostra consuetudine ac debita diligentia remitteremus; Nos ipsi acta studiose & accurate perlegimus, atque eorumdem Rotæ Auditorum, & venerabilium fratrum nostrorum S.R.E. Cardinalium relationem verissimam esse comperimus.

[Annotata]

a Iterum sub Pio V. de eadem re agi cœptum. Castillo, Diag. Domenec. Recitat Llot litteras Consiliariorum Barcinonēsium I. April. MDLXX. ad Pontificē datas. Constitutus ab Ordine ad eam rem agendam Procurator Seraphinus Caualli Brixianus, vt scribunt Marietta & Castillo.

b Rudolphus quoque Imperator ad Pontificem scripsit, vt hoc canonizationis negotium expediret.

c Litteras Philippi II. ad varios, aliorumq; ad ipsum & Pontificem recitat Llot cap.19.20.21.

d Huius industria Processus sub antiquioribus Pontificibus olim instituti, cum deperditi putarentur, inuenti sunt in monasterio B. Mariæ supra Mineruam Romæ.

CAPVT XI. Decreta canonizatio.

[50] [Publica petitio canonizationis.] Qvare lapsis paucis post diebus ex Romanorum Pontificum prædecessorum nostrorum instituto Consistorium publicum indiximus, in quo præter Cardinales, Patriarchæ, Archiepiscopi, Episcopi, Præ;lati, nostrique familiares nobis adfuerunt, ac in eo dilectus filius Bernardinus Scottus Consistorialis Aulæ nostræ Aduocatus, eximia B. Raimundi caritate, vitæ innocentia, & miraculis copiosa oratione explicatis, carissimi in Christo filij nostri Rodulphi Romanorum Regis Illustris in Imperatorem electi, & eiusdem Philippi III. Regis Hispaniarum Catholici, & Principatus Cataloniæ, totiusque Ordinis Prædicatorum nomine, vt B. Raimundum Sanctis adiungere vellemus, a nobis suppliciter flagitauit. Quæ cum audiremus, benedicebamus Domino, & gratias Deo agentes lætabamur præcipue, Philippum III. Regem Catholicum in ipso regnandi principio hunc sibi ad felicem regnorum suorum administrationem patronum tanto ardore postulare.

[51] [Responsum Pontificis.] Itaque respondimus, sanctam eius petitionem nobis esse gratissimam, & eam ad Dei gloriam inprimis, & communem totius Christianæ Reipublicæ vtilitatem pertinere, quod nimirum Deus, qui splendor & gloria Sanctorum est, in Sanctis suis magis laudatur, & Christi fideles eo facilius diuinæ gratiæ munera, auctis intercessoribus, obtinent, quo maior cultus & honor Sanctis adhibetur. Præterea singularem Regis pietatem commendantes, optare nos pio eius desiderio satisfacere diximus: huius tamen rei tantam esse grauitatē, vt maturius adhuc cum venerabilibus Fratribus nostris S.R.E. Cardinalibus, & ceteris Episcopis deliberandum esse censeremus. Itaque omnes eos in Domino hortati sumus, vt omnia quæ ad B. Raimundi vitam & miracula spectarent, omni studio & diligentia examinarent: deinde orantes in spiritu, & in ipso vigilantes (quod nos facturi eramus) Deum precarentur, vt daret nobis spiritum sapientiæ & reuelationis, quo hæc arcana cælestia, quæ ratione humana comprehendi non possunt, cognosceremus, & illuminaret oculos cordis nostri, vt quid in hac grauissima caussa statuendum esset, deliberare possemus.

[52] His peractis, secretum aliud Consistorium indiximus, cui etiam Patriarchas, Archiepiscopos, & Episcopos, qui tunc erant in Vrbe, ac nostros & Sedis Apostolicæ Notarios, nec non Palatij nostri Auditores & Secretarios voluimus interesse; in quo nos ex gratiæ cælestis abundantia, qua nostra tenuitas in hac suprema Pastorali vigilia, domus Dei, quæ est Ecclesia Dei viui, columna & firmamentum veritatis, constituta est, ea diximus quæ ad hanc caussam spectare nobis visa sunt. Deinde ab iisdem Fratribus nostris petiuimus, vt cōsideratis atque examinatis omnibus actis, id præcise dicerent, quod Spiritus sanctus eis daret eloqui, [Consistoriū censet canonizari debere.] & an B. Raimundus Sanctis adscribendus esse videretur. Itaque primum S.R.E. Cardinales, deinde Patriarchæ, tum Archiepiscopi, & Episcopi ibidem præsentes, suo quisque loco dictis sententiis, omnes communi consensu ex iis, quæ in vniuerso Processu explorata erant, merito a nobis B. Raimundum inter Sanctos referendum esse censuerunt. Gratias igitur Deo agebamus, qui Fratres nostros omnes in vnitate spiritus idem sentire facit, tribuens omnibus cor vnum & animam vnam, eosque monuimus, vt interim precibus, ieiuniis, eleemosynis, Dei gratiam & auxilium nobiscum inuocarent.

[53] Cumque omnia iam ad præscriptum & normam sacrorum Canonum confecta essent, quod supererat acturi, post aliquot menses diem canonizationis diximus III. Kalen. Maij, [Dies canonizationis a Pontifice indictus.] Dominicam videlicet in Albis, qua Paschalis solemnitas terminatur, Neophytorum habitus candore animi permanente commutatur, & Euangeliū in Ecclesia legitur, quo Christus Dominus post resurrectionē ad discipulos ianuis clausis ingressus, insufflato eis Spiritu sancto, potestatem remittendi & retinendi peccata est elargitus: in quo magna nobis lætitiæ materia oblata est, quia videlicet memineramus B. Raimundum & Sacramenti pœnitentiæ ministrum extitisse, & post traiectionis miraculum ianuis clausis monasterium sui Ordinis Barcinone ingressum esse; deinde etiam quod eodem solemnitatis & lætitiæ die nos ab hinc septem annis S. Hyacinthum Polonum eius Ordinis Fratrum Predicatorum B. Raimundi coætaneum in Sanctos retulimus. Ad quam quidem animi nostri voluptatem non mediocris accessio facta est, quod hoc ipso die S. Catharinæ Senensis, ac S. Petri Martyris festum in Ecclesia solemniter celebretur, qui sub eadem S. Dominici disciplina vitam sanctissime traduxerunt. Quamobrem in tam accommodata totius Ecclesiæ, ac Sanctorum eiusdem Ordinis ad hanc celeberrimam actionem festiuitate, Nos B. Raimundo eum honorem decernere statuimus, qui sanctis Confessoribus adhibetur.

CAPVT XII. Ordo canonizationis.

[54] [Processio & ritus canonizationis.] Cvm igitur præscripta Dominica in Albis, hodierna scilicet dies, aduenisset, Nos cum venerabilibus Fratribus nostris S.R.E. Cardinalibus, Patriarchis, Archiepiscopis, & Episcopis, qui in Capella nostra Pontificia hanc ob caussam conuenerant, vestibus sacris induti, hymnum, Aue maris stella, inchoauimus; reliquum Capellæ nostro choro prosequente, ad B. Mariæ Virginis, opem implorandam: atque ita cantantes in viis Domini, Romanæ Curiæ Prælatis, Officialibus, & familiaribus nostris, & sæculari ac religioso Clero longo ordine præcedentibus, singulis cereos accensos gestantibus, ex nostro Palatio Apostolico ad augustissimam Principis Apostolorum basilicam processimus, vario ornamentorum genere instructam, eamque ingressi ad sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum genuflexi procubuimus, orantes vt Deus hanc celeberrimam actionem ad laudem & gloriam nominis sui dirigeret. Inde ad supremam ecclesiæ partem ascendimus alto & sublimi fornice admirandam, vbi amplum regioque sumptu suggestum erectum erat coram altari S. Petri Principis Apostolorum, in quo sacram Pontificalem Missam celebraturi eramus, omniaque facibus cereisque ardentibus collucebant: ac plurimæ circum imagines B. Raimundum erecto corpore egregie pictum referebāt, dextera manu clauem in potestatis atque officij Pœnitentiarij memoriam, sinistra librum doctrinæ ac Decretalium monumentum gerentem: vbi statim nobis in mentem venit, nos iisdem, quibus B. Raimundus, Capellani videlicet seu Caussarum Palatij Apostolici Auditoris munere, antequam in numerum Cardinalium assumeremur, & in ipsa Cardinalis dignitate summi Pœnitentiarij officio, quamquam non exacte ac perfecte, functos fuisse, ac propterea Deum in spiritu humilitatis non sine lacrymis precabamur, vt si quid istis in muneribus ex nostra imbecillitate a nobis omissum vel commissum fuisset, id eius bonitas atque clementia B. Raimundi meritis atque intercessione nobis cōdonaret. Deinde in suggestum delati ante idem altare Principis Apostolorum orauimus, vt suo nobis auxilio præsidioque adesset. Mox in excelso e regione altaris throno considentes, eosdem Cardinales, Patriarchas, Archiepiscopos, & Episcopos sacris indutos vestibus, obedientiam nobis de more præstātes excepimus: tum dilectus filius noster Odoardus S. Eustachij Cardinalis Farnesius nuncupatus, regni Aragoniæ Protector, Catholici Regis nomine, semel, iterum, ac tertio suppliciter a nobis flagitauit, vt B. Raimundum in Sanctos referremus: cuius singulis petitionibus opportune respondimus, ac per interiecta totidem interualla, Litanias, hymnos, precesque adiunximus.

[55] [Canonizatur.] Denique absolutis perfectisque omnibus iis, quæ a Romanis Pontificibus hoc in genere instituta sunt, communibus precibus implorata Spiritus sancti ope, ad honorem sanctæ & indiuiduæ Trinitatis, ad exaltationem fidei Catholicæ, & religionis Christianæ augmentum, auctoritate eiusdem sanctæ Trinitatis, Patris, & Filij, & Spiritus sancti, beatorum Apostolorum Petri & Pauli, ac nostra, de Venerabilium Fratrum nostrorum S.R.E. Cardinalium, omniumque Patriarcharum, Archiepiscoporum, & Episcoporum in Romana Curia existentium consilio, communique consensu, B. Raimundum a Peniafort Ordinis Fratrum Prædicatorum expresse professum, ac in ecclesia S. Catharinæ eiusdem Ordinis Barcinone sepultum, de cuius innocentia vitæ & miraculis nobis plane constat, Sanctum esse definiuimus, ac Sanctorum Cōfessorum numero & catalogo adscribendum esse decreuimus, prout per præsentes definimus, decernimus & adscribimus, statuentes, vt ab vniuersa Ecclesia quolibet anno die VII. Ianuarij festum eius & officium, sicut pro vno Confessore non Pontifice, ad normam in Rubricis Breuiarij Romani præscriptam deuote celebretur. Insuper omnibus vere pœnitentibus, & confessis, qui singulis annis eodem die prædictam ecclesiam S. Catharinæ Barcinonensis, in qua corpus eius conditum est, [Indulgentiæ a Pontifice concessæ.] pie & deuote visitauerint, easdem Indulgentias & peccatorum remissiones concessimus & elargiti sumus, quemadmodum concedimus & elargimur, quæ ceteris dicti Ordinis monasteriis & ecclesiis diebus festis Sanctorum eiusdem Ordinis concessæ sunt.

[56] Itaque omnibus, quæ ad B. Raimundi canonizationem spectabant, rite peractis, atque hymno ad Dei laudem & gratiarum actionem decantato, diuinaque ope S. Raimundi meritis, [Oratio ab ipso Pontif. facta.] peculiari in eius honorem Oratione, quam nos ipsi fecimus, & clara voce recitauimus, inuocata, Nos in eodem loco & altari Principis Apostolorum Missam solemnem de Octaua Dominicæ Resurrectionis, cum eiusdem B. Raimundi commemoratione celebrauimus, omnibusque Christi fidelibus, qui & canonizationi & Missæ interfuerunt, ad Dei laudem, & Sancti sui gloriam, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam concessimus. Quare Deum mirabilem in Sanctis suis benedicamus, & gratias immortales ei agamus; quia suscepimus misericordiam in medio templi eius, nouum videlicet in Ecclesia intercessorem, cuius meritis ac suffragiis, in omnibus animæ corporisque periculis adiuuemur. Ac singulari plane diuinæ prouidentiæ munere factum est, vt hisce difficillimis temporibus, quibus Religio Catholica inimicorum telis assidue impugnatur, hunc patronum & aduocatum vniuersi Christi fideles consecuti sint, ad Ecclesiæ pacem inprimis & tranquillitatem, ad optatam Principibus Christianis concordiam, ac hæreticis in errorum tenebris a via salutis errantibus lucem veritatis impetrandam.

[57] Ceterum, quia nimis difficile foret præsentes nostras litteras ad singula quæque loca deferri, volumus, vt earum transsumptis etiam impressis, manu publici Notarij subscriptis, & sigillo alicuius personæ in dignitate Ecclesiastica constitutæ munitis, eadem fides vbique habeatur, quæ hisce præsentibus haberetur, si essent exhibitæ vel ostensæ. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum definitionis, decreti, adscriptionis, statuti, concessionis, elargitionis, & voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire: si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac sanctorum Petri & Pauli Apostolorum eius, se nouerit incursurū. Datum Romæ apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicæ MDCI.III. Kal. Maij. Pontificatus nostri anno X.

Ego Clemēs Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Protector noster aspice Deus.
Ego Ptolomæus, Episcopus Portuensis, Card. Comensis.
Iulius Antonius Episcopus Prænestinus, Cardinalis S. Seuerinæ.
Hieronymus Episcopus Sabinensis, Cardinalis Rusticucius.
Alex. Episcopus Albanensis, Cardinalis de Florentia.
Ego Antonius Maria tt. s. Mariæ Trans Tiberim Presbyter Cardinalis Saluiatus.
Ego Augustinus tt. S. Marci Presbyter Cardinalis Veronensis.
Ego Simeon tt. S. Laurentij in Lucina Presbyter Cardinalis de Terra noua.
Ego Dominicus tt. S. Chrysogoni Presbyter Cardinalis Pinellus.
Ego Fr. Hieronymus tt. S. Mariæ super Mineruam Presbyter Cardinalis Asculanus.
Ego Antonius tt. S. Stephani in monte Cælio Presbyter Cardinalis Saulius.
Ego Fr. Gregorius tt. S. Augustini Cardinalis de Mont' Elpero.
Ego Paulus tt. S. Cæciliæ Presbyter Cardinalis Sfondratus.
Ego Benedictus tt. S. Priscæ Presbyter Cardinalis Iustinianus.
Ego Franciscus Maria tt. S. Mariæ in Ara-cæli Presbyter Cardinalis a Monte.
Ego Octauius tt. S. Alexij Presbyter Cardinalis Parauicinus.
Ego Hieronymus tt. S. Pancratij Presbyter Cardinalis Matthæius.
Ego Octauius tt. S. Mariæ de Populo Presbyter Cardinalis de Aquauiua.
Ego Flaminius tt. S. Mariæ de Pace Presbyter Cardinalis Platus.
Ego Lucius tt. SS. Quirici & Iulitæ Presbyter Cardinalis Saxus.
Ego Franciscus Maria tt. S. Bartholomei in insula Presbyter Cardinalis de Senis.
Ego Camillus tt. SS. Ioannis & Pauli Presbyter Cardinalis Burgesius.
Ego Cæsar tt. SS. Nerei & Achillei Presbyter Cardinalis Baronius, Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Bibliothecarius.
Ego Laurentius tt. S. Laurentij in Pane & Perna Presbyter Cardinalis Blanchettus.
Ego Franciscus tt. Sanctæ Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis Auila.
Ego Franciscus tt. S. Thomæ in Parione Presbyter Cardinalis Mantica.
Ego Pompeius tt. S. Balbinæ Presbyter Cardinalis Arrigonus.
Ego Dominicus tt. S. Petri in Monte aureo Presbyter Cardinalis Tuscus.
Ego Arnaldus tt. S. Eusebij Presbyter Cardinalis Ossatus.
Ego Paulus Æmilius Presbyter Cardinalis S. Marcelli.
Ego Siluius tt. S. Saluatoris in Lauro Presbyter Cardinalis Antonianus.
Ego Robertus tt. S. Mariæ in Via Presbyter Cardinalis Bellarminus.
Ego Bonuisus tt. S. Blasij de Annulo Presbyter Cardinalis Bonuisius.
Ego F. Diac. Cardinalis Sfortia S. Mariæ in Via lata.
Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Diaconus Cardinalis Aldobrandinus, S.R.E. Camerarius.
Ego Cinthius Diaconus Cardinalis S. Georgij.
Ego Bartholomæus S. Mariæ in Porticu Diaconus Cardinalis Cæsius.
Ego Ioannes Baptista S. Mariæ in Cosmedin Diaconus Cardinalis Detus.
M. Vestrius Barbianus.

GESTA QVÆDAM ET MIRACVLA Ex Michaële Llot, & aliis.

Raimundus de Pennaforti III, Generalis Ord. Praedicator (S.)

Per Michaelem Llot ex Nic. Aymerico.

[1] Plvrima hactenus commemorata S. Raimundi decora sunt: plura superessent narranda, si non postremos quinque & triginta vitæ annos, quos Ordinis sui Præfectura liber priuatus exegit, ita cursim perstrinxissent scriptores; sed aut per annos, quæ gesta sunt ab eo, digeßissent, aut in varia virtutum officia tribuissent. Nam vt pietatem eius ceterasq; religiosæ vitæ exercitationes prætermittam, [Prudentia S. Raimūdi opinio:] erat prudentiæ eius apud Reges ac Pontifices opinio ingens. Id tribus testimoniis imus stabilitum: tum miracula quædam ex variis Auctoribus subnectemus.

[2] [In Curia Romana:] Petrus Marsilius lib.4. vitæ Iacobi Regis cap.47. vt eum citat Franciscus Diagus, qua valeret in Curia Romana auctoritate, ita exponit: Currit post eum cordis affectione Romana Curia, & quem multipliciter præsentem probauerat, de eius sancta sinceraque circumspectione pleniorem gerens fiduciam, committebat sibi, exortis negotiis, nunc prouisionem fiendam de Archiepiscopo, nunc Episcoporum & Abbatum confirmationem; nunc contra Prælatos aliquos examinationem, nunc examinatorum depositionem (vt cuiusdam praui Episcopi Vrgellensis) nunc absolutiones excommunicatorum, & dispensationem cum irregularibus. Sepe mittebat sibi Romanus Antistes, sæpe quid certum fiendum determinans, sæpius sibi si ei videretur fiendum, committens.

[3] [in Aula Regia.] Rex quoque Iacobus ceteriq; Principes magnifice de eius sapientia prudentiaque sentiebant. Id Bernardinus Gomesius Miedes de vita Iacobi Expugnatoris lib.19. hoc B. Raimūdi elogio confirmat: Accidit sacro Epiphaniæ die, vt Raimundus Penafortius, tertius a B. Dominico eius Ordinis Generalis Magister, [Illustre eius elogiū.] ibidem e vita excesserit. Quo plane viro nullum summæ eruditionis, religionis, ac veteris sanctitatis illustrius exemplum in Hispania tēpora illa tulere. Vtpote qui natione Catalanus, Theologiæ Canonicique iuris peritissimus, tantam apud omnes sui temporis Pontifices auctoritatem habuit, vt a Gregorio IX. eius Confessor & Pœnitentiarius electus fuerit; eique iniunctum onus, vt magnum illud Decretalium opus ex variis innumerabilibusque voluminibus collectum in vnum conferret. Ac non modo Christianæ libertatis contra Iudæos acerrimum se vindicem præbuit; sed hæreticorum etiam per totam Hispaniam constantissimus infectator fuit. [Consilium eius quāti Rex fecerit.] Cuius etiā sapientissimis consiliis Rex sæpe vsus, fassus est, in exsequēdis illis tum nihil non optime successisse sibi, tum se a malo sæpius quasi diuinitus liberatum fuisse, &c.

[4] Oratorem idem Iacobus Rex ad Romanum Pontifitem misit Raimundum, intercessurum vt Ecclesiasticis exsecrationibus solueretur Manfredus Frederici expellice filius, Siculi regni inuasor, [Legatus Romam mittitur.] qui filiam suam Constantiā cum ampla dote & certa spe Siciliæ deinceps adeundæ Petro Iacobi filio cōiugem offerebat. Missus ad Alexandrum (IV. eius nominis) Pontificem, inquit Mariana Noster lib. 13. cap. 13. Legatus Raimundus Pennafortius e Dominicano Ordine vir prudens, eruditus, & sanctus: qui pro ea auctoritate, qua valebat maxime, Pontificem cum Manfredo in pace poneret. Alij non ad Alexandrum, sed ad Vrbanum IV. missum volunt.

[5] Aduersis quoque exercitus est vir sanctus, Quippe lex est a diuina prouidentia lata regni cælestis candidatis, vt omnes, qui pie volunt viuere in Christo Iesu, persecutionem patiantur. [2. Tim. 3. 12.] Neque ei deesse occasio poterat, qui in Maurorum ac Iudæorum sollicite incumbens conuersionem, earum sectarum antistites acrius irritaret: qui Inquisitionis auctor & administer hæreticos indefesso studio persequeretur; qui quo fuerint in eum odio, vel inde liquet, quod complures illius in hoc sancto bello adiutores immanißime trucidarunt; idem in eum ausuri, nisi virtus Numinis nefarios eorum conatus compreßisset. [Multa passus.] Quid quod nonullos quoque, pios alioqui homines, aduersarios habuit, zelo fortaßis inflammatos gloriæ Dei, sed non secundum scientiam arcanorum eius consiliorum? Offenderat eos præcipue, quod regendæ totius familiæa se munus abdicasset, haud satis vtili futuris temporibus, vt rebantur, exemplo, & ijs ipsis periculoso. Testatur id Michael Llot cap. II. Cum propter renuntiationē Generalatus officij, inquit, magna in toto Ordine perturbatio subsecuta fuisset, non defuerunt aliqui qui detractionibus & murmurationibus beatum virum, ab omni prorsus crimine immunem, persecuti sunt.

[6] Idem Llot cap. 7. duo refert eiusdem Sancti meritis, cum adhuc viueret, patrata Barcinone miracula, ex vita a Nicolao Aymerico scripta. Cum Barcinonem, inquit (Roma redux, editoq; illo ad portum Tossanum miraculo) aduenisset, & Dominam Elyssendam Aymericam eiusdem ciuitatis, longa ac grauifebrium infirmitate vexatam, consolationis gratia, cum consobrino ipsius Dominæ F. Guillermo Pontio sibi socio deputato, visitasset, & eam dulcedine verbi sui primum confortasset; ac ad patientiæ virtutē habendam fuisset adhortatus, tanta lætitia & consolatione adimpleuit Deus cor supradicte infirme, vt cum deuotione maxima manu sua apprehendens pallium supradicti beati Patris, eum summis precibus, humilitate qua potuit, deprecaretur, vt pro eius infirmitate in suamet presentia ad Deum preces effunderet: sperabat siquidem & confidebat, se meritis eiusdem Sancti cito a tam vehementi febrium angustia fore liberandam. [Febres precibus sanat.] Quod cum beatus Pater humilitatis amator concedere recusaret, volens se ab ea verbis modestis expedire, assequi non potuit. Apprehensis siquidem fimbriis pallij eius, noluiteum dimittere quousque quod postulauerat impetrasset. Concessa igitur sibi a beato Patre petitione, ac oratione cōpleta, quod cum perseuerantia maxima petierat consecuta fuit. Nam ab illa hora ab omni febrium angustia fuit omnino liberata, & salutem perfectam adepta.

[7] Cuius quidem miraculi cum notitiam maximam habuisset F. Bernardus Romeus eiusdem Ordinis cōuersus, qui duorum annorum spatio capitis dolore vehementissimo vexatus, in tantam deuenerat cerebri debilitatem, vt sonitum aut quemcumque tumultum validū sine maximo grauamine sustinere minime posset, ad pedes B. P. Raimundi prouolutus humilitate maxima accessit, eumque obnixe rogauit, vt manus tantummodo suas super debilitatum caput suum imponeret. Per huiusmodi etenim manuum impositionem in Domino sperabat, [Dolorem capitis tactu depellis.] a prædicta capitis molestia grauissima liberari. Qua manuum impositione a B. Raimundo peracta, tantam non solum in capite, verum etiam in toto eius corpore consolationem persensit, vt firmiter crederet virtutem aliquam a Beato Patre exiisse, & in capite ac corpore, eius meritis, receptam fuisse. Quod & rei probauit euentus: nam nec prædictus capitis dolor, nec etiam debilitas aliqua eum vlterius molestauit. Alia etiam quam plurima fuerunt ab eodem Beato Patre in vita patrata miracula. Hactenus Llot. Vtrumque miraculum refert etiam Domeneccus, qui in priori Elysendam ait quartana laborasse, vti & Diagus cap.19. qui addit curatam esse precibus S. Raimundi circa festum Natiuitatis.

MIRACVLA POST MORTEM, Auctore Michaële Llot.

Raimundus de Pennaforti III, Generalis Ord. Praedicator (S.)

Per Michaelem Llot ex Nic. Aymerico.

CAPVT I. Variæ curationes. Ex process canon.

[1] His igitur omnibus diligentiis, antiquitus pro canonizationis Beati Patris Raymundi negotio obtinendo explicatis & propositis, quoniam ad canonizationem eamdem consequendam miracula necessaria sunt, operæ pretium erit, quibus claruerit B. Raimundus miraculis, enarrare. Quæ etsi innumera a die obitus sui sint & innumerabilia, tamen ea tantummodo, quæ in Processu authentico a anno MCCCXVIII. formato, contenta reperiuntur, adducemus. Quorum primum est:

[2] Bartholomæus de Deo, ciuis ciuitatis Barcinone, cum graui infirmitate esset detentus, ad eum extremum deuenit, vt nec loqui posset, nec aliquid sentire, nec compos esset sanæ mentis, ita vt, quamuis circa eum fieret magnus tumultus cum vasis æreis ad vires eius excitandas, nihil prorsus sentiret. Quem cum medici intuerentur, remediaque per eos exhibita nihil proficerent, dixerunt Bartholomeum de Deo nocte illa moriturum. Quibus consentiebant etiam omnes ibidem circumstantes, cum eumdem infirmum in extremis positum conspicerent, affirmantes, nocte illa, quæ erat B. Luciæ, procul dubio fore moriturum. Aderat tamen ibi presens Bernardus de Vineolis, qui cum videret matrem & duas sorores dicti Bartholomæi plurimum flentes & dolentes mortem eius, a consortio aliorum illas seiugens, dixit illis: Audiui a plurimis huius ciuitatis fide dignis testimoniis, Deum meritis B. Raimundi a Peñaforti multa miracula edidisse: [Moribundus S. Raimundi inuocatione cōualescit.] ideo vos nolite flere, sed humili cordis contritione, ac deuota oratione ipsum meritis supradicti B. Raimundi commendate. Spero etenim, si hæc feceritis, supradictum infirmum statim salutem consecuturum. Quod quidem consilium statim absque aliqua mora mater & sorores infirmi executioni mandauerunt, & intrantes cubiculum quoddam secretum domus, genibus flexis & nudis, deuota oratione eum B. Raimūdo vouerunt, rogantes vt a mortis periculo, in quo positus erat, infirmus sua intercessione liberaretur. Qua oratione facta, statim dictus Bartholomæus, qui spatio temporis longo extra se positus fuerat, coram omnibus circumstantibus locutus est, & dixit se meritis B. Raimundi fuisse curatum, & in periculo mortis existentem vidisse, quadam visione, dæmonium, qui illum suffocare volebat & occidere, statimque illi obuiam venit B. Raimundus, [Suffocando a dæmone apparet S. Raimūdus.] vestibus albis indutus, vt senex veneratione dignissimus, cum magno comitatu Fratrum Prædicatorum, cum cereis incensis in manibus incedentibus omnibus: qui, ne a dæmonio interficeretur, impediuit, eidem que loquelam ac sanitatem subito restituit. Hoc autem cum intelligerent mater & sorores eius, admiratæ vehementer de tam subita salutis recuperatione, & de visione supradicta, cognouerunt statim, meritis B.P. Raimundi proculdubio infirmum fuisse a mortis periculo liberatum, & integræ saluti restitutum. Pro quo beneficio accepto, immensas gratias Deo egerunt, ac supradictum miraculum meritis B. P. Raimundi fuisse operatum omnibus nūtiauerunt. Quæ quidem miraculi veritas nouem testimoniis iuramento corroboratis fuit comprobata.

[3] Iaumonus Basseti, filius Iacobi Basseti, ciuis Barcinonensis, febrim acutissimam quotidianam patiebatur: [Alius moribundus ab eo sanatur.] & cum quadam die, vt sibi videbatur, e vita discederet, coram omnibus stantibus habitum Fratrum Prædicatorum sibi asportari fecit. Quo dicto, statim visum & loquelam amisit. Quem cum in extremis positum auia sua, & Domina Margarita vxor Berengarij Enya, & alij parentes & affines intuerentur, omnes cū lacrymis & deuotione maxima, genibus flexis, eum B.P. Raimundo commendauerunt, rogantes eum obnixe, vt a periculis mortis, suis sanctis intercessionibus liberaretur. Qua oratione facta, statim dictus Iacobus oculos aperuit, & locutus est, & totaliter a dicta infirmitate fuit liberatus, ita vt febrim amplius non sentiret. Quod miraculum intelligens B.P.F. Raimundi de Peniaforti meritis fuisse operatum, statim ad ecclesiam Prædicatorum accessit, & cum cereo dicto B.P. F. Raimundo oblato, gratias egit, vt ipsemet, medio iuramento, coram Iudice fuit testatus, & Margarita eius soror, & alij duo testes.

[4] Anno supradicto, VI. Kal. Aprilis, coram præfato Iudice, [Item alia.] miraculum quoddam meritis B. P. Raimundi operatum, iuramento medio retulit Paschala, vxor Berengarij Gisberti, ciuis Barcinone, quæ cum, visitationis parentum suorum gratia, cum Sibilia de Porta ad b castrum de Mayans diœcesis Vrgellensis peruenisset, intellexit. Nouellam, consanguineam suam, filiam Raimundi Michaelis, in extremis positam esse: quæ cum grauissimam fuisset passa infirmitatem, in eo statu tunc permanebat, ita vt non loqueretur, nec videret, nec aliquid sentiret; sed posita in agone mortis, cruciabatur maxime. Quam cum ipsa Paschala videret, & mater eius pro morte supradictæ infirmæ multis lacrymis fleret, & alij parentes, qui illic conuenerāt, ipsa Paschala ad matrem accedens, vt eam consolaretur, inter alia dixit illi, vt deuote ac cum maxima cordis intentione filiam suam Nouellam, in extremis laborantem, commendaret meritis B. Raimundi de Peniaforti, ciuitatis Barcinonæ, cuius meritis & intercessione Deus quotidie multa operabatur miracula. Quæ post enarrationem suam & consolationem discessit ab eius conspectu & domo. Post cuius discessum mater infirmæ ac alij ex parentibus supradictum Nouellam humili ac deuota oratione B. Raimundi meritis commendauerunt. Hac autem oratione facta, in momento temporis infirma a supradicto mortis periculo fuit liberata, & sine aliquo interuallo, nec medicinæ opera, integræ saluti restituta. Cuius beneficij tam singularis non immemor dicta Nouella, post aliquod temporis spatium Barcinonem ad sepulchrum B. Raimundi petiit; & ibidem vna cum cereo eidem oblato gratias egit. Cuius miraculi testimonium etiam perhibuit Domina Sibilia de Porta, quæ in omnibus præsens fuit, medio etiam iuramento.

[5] Guillermus de Vilario Acuto, miles Barcinonæ, cum Curiam Regis Iacobi insequeretur, in eam infirmitatem deuenit, vt leprosus ab omnibus iudicaretur. [Alius a lepra subito sanatus.] Quod etiam confirmarunt medici, qui eum visitauerant. Vnde, ingrauescente morbo lepræ, ad eum statum peruenit, vt nec posset equitare, nec negotia sua in Curia Regis peragere. Erat enim ita horribilis aspectu, vt cum aliis militibus apparere nullo modo auderet. Cum nocte quadam, ob infirmitatem, miles supradictus multum pateretur, & infebrim incidisset, Bertrandus de Molendinis, Canonicus Ecclesiæ Barcinone, in cuius domo supradictus infirmus habitabat, audiens sonum campanæ Cōuentus Ordinis Fratrum Prædicatorum, media nocte ad infirmum misericordia motus accessit, eumque rogauit, vt se meritis B. P. Raimundi in cruciatibus illis commendaret. Sperabat enim & confidebat, si hoc faceret, intercessione eiusdem Sancti se prorsus conualiturum. Et, cum Canonicus abiisset, supradictus infirmus, qui nec dormire nec quiescere poterat, angustiis & doloribus vndique oppressus, maxima cum deuotione & fide B. Raimundum in remedium lepræ suæ inuocauit. Qua facta oratione, cum aliquantulum quiesceret, se statim sanū atque incolumem inuenit, & ab omni lepra curatum, ita vt de mane e lecto surgens equitauerit, & ad negotia pertractanda sanus processerit; Deoque & B. Raimundo gratias agens, in miraculi memoriam imaginem ceræ sepulchro B. Raimūdi apponi iussit. Quod miraculum omnibus ciuitatis Barcinonæ notissimum, medio iuramento, duo testes corroborauerunt.

[6] c Berengaria de Bagiis, ciuitatis Barcinonæ, filia Petri de Bagiis, & Arsendis vxoris eius, [Quædam mortua, vel mortuæ similis, subito viuit ac valet.] multo temporis spatio infirmitate febrium oppressa, ad extremum vitæ peruenit, ita vt, cum medici de eius salute prorsus desperassent, nullum medicinæ remedium ei daretur. Quadam autem nocte amisit visum & loquelam, ita vt in extremis posita ab omnibus videretur. Quam cum vidisset mater sua, lacrymis plena, filiam in agonia mortis positam, &, vt deponit Arnaldus de Horto, iam mortuam decreuit eam ad monasterium coram sepulchro B.P. Raimundi adducere, & pro ea ibidem orationes effundere, eo animo, vt filia vitæ restitueretur. Quod, vt cogitauit, euenit. Nam accepit Arnaldus de Horto brachiis suis supradictam infirmam, non loquentem, nec videntem, nec aliquid sentientem, sed vt mortuam: quoniā testatur ipsemet Arnaldus, plus habuisse tunc ponderis, quam numquam antea habuisset, ita vt eam tunc vix portare posset, quam viuam, cum debilis valde esset, maxima cum facilitate adferebat. Venerunt igitur ad ostium monasterij, & cum esset media nox, & inuenissent ostium clausum, deposuit dictam Berengariam Arnaldus in liminaribus ostij ecclesiæ monasterij. Vbi mater cum abundantibus lacrymis, & deuotione maxima, orationem egit ad B. Raimundum, orans vt meritis ipsius ac intercessione filia sua a periculo illo, in quo posita erat, liberaretur, seu ad vitam reduceretur, si mortua erat. In qua oratione cum aliquantulum persisteret dicta mater, & Arnaldus de Horto vellet iterum Berengariam brachiis suis assumere, inuenerūt eam oculos aperientem. Quæ statim locuta est eis, & ab omni morbo penitus curata. Quam cum vidisset mater sua, gaudio & lætitia maxima superabundans, ingentes gratias Deo & B. Raimundo egit. Qua gratiarū actione peracta, accep it Arnaldus de Horto supradictam Berengariam multo leuiorem quam antea, & sanam ac incolumem ad domum suam perduxit. Quod equidem miraculum, iuramento prius prestito, fuit per eumdem Arnaldum de Horto corroboratum, ac per eamdemmet infirmam.

[7] Subitana, filia Guillermi de Caneto, ciuitatis Barcinonensis, d tanta doloris vehementia opprimebatur in iuncturis pedum, [Diuturni & magni dolores depulsi.] & in iunctura brachij sinistri, vt prorsus esset contracta & inualida pedibus & brachio sinistro, & non posset aliquid facere vel operari brachio illo. Hic vero dolor spatio septem annorum in eadem muliere perdurauit. Cum igitur ipsa esset destructa & inualida, & die quadam vexaretur plurimum ab huiusmodi dolore, Raimunda mater eius, cum audisset Deum meritis B. Raimundi de Penaforti multa miracula operari, filiam suam vouit B. Raimūdo: promisitque quod, si salutem consequeretur filia sua, ad sepulchrum supradicti Sancti imaginem ceræ ad staturam & formam personæ inualidæ & contractæ ad ferret. Quod votum cum emisisset, statim filia sua absque aliquo humano remedio fuit curata, & ab omni prorsus malo liberata, ideoq; Deo & B. Raimundo gratias agens, votumque adimplens, miraculum iuramento medio cum alio teste denuntiauit.

[8] Michaël de Sala, ciuis ciuitatis Barcinonæ, iuramento per eum prius præstito, dixit, se per quindecim dies fuisse febri quotidiana oppressum: & ad eum statum peruenit, [In extremis positus subito conualescit.] vt nec videre, nec loqui, nec aliquid facere posset. Et cum a medicis, qui in ciuitate Barcinone præstantiores erant, visitaretur, eum tamquam mortuum dimiserunt, ita vt e lumen, quod in die obitus consuetum est accendi, ipsi quoque accenderetur, Quem cum vidisset vxor sua, nomine Romia, tot & tantis angustiis vexatum, & tamquam mortuum ab omnibus amicis suis reputatum, cum lacrymarū abundantia & maxima cum deuotione f ad B. Raimundum de Penaforti preces effudit, vt eius meritis maritus suus ab illo periculo, in quo positus erat, liberaretur. Quam orationem cum Deus meritis B. Raimundi exaudisset, statim in momento temporis fuit supradictus Michael de Sala ab extremo mortis periculo liberatus: visum enim, loquelam, ac integram sanitatem recuperauit. De quibus omnibus Deo & B. Raimundo gratias egerunt. Quod quidem miraculum iuramento etiam præstito verissimum esse, affirmauit supradicta Romia vxor Michaelis de Sala. Quod etiam fecerunt quatuor alij testes veritatem eamdem comprobantes.

[9] Dominus Ioannes Medicus Barcinone, iuramento prius præstito, asseruit, filiā suam nomine Margaritam in febrim maximam incidisse, [Mortua suscitatur.] & huius infirmitatis discursu mortem incurrisse, ita vt propriis oculis eam expirasse & vitam cum morte commutasse videret, & signa mortis eidem Margaritæ fuerunt subsecuta, ita vt ab omnibus circumstantibus iudicaretur mortua. Quam cum vidisset Romia eius vxor & mater supradictæ Margaritæ, cum festinatione & maxima lacrymarum abundantia vociferando & clamando accessit, suaque oratione fide maxima corroborata, eidem B. Raimundo necessitatem exponens postulabat, vt suis meritis Deus filiam sibi dilectam Margaritam restitueret, eamque a mortuis resurgere faceret. In qua oratione cum per spatium plurium horarum mater doloribus plena perseuerasset, (ab hora enim nona vsque ad vesperam eiusdem diei remansit Margarita mortua) & a sepulchro B. Raimundi nollet recedere, hora post Completorium meritis B. Raimundifilia eius Margarita est a mortuis resuscitata, videntibus omnibus illic præsentibus: quæ cum oculos aperiret suos, & statim comedisset, ab omni morbo & febri fuit penitus liberata. Quod quidem testatur medicus supradictus, & quatuor mulieres quæ huic tanto miraculo meritis B. P. Raimundi operato interfuerunt. Quod equidem miraculum iuramento medio quinque testium remanet comprobatum.

[10] Bernardus Oliuerius, ciuis Barcinonæ, in infirmitatem maximam lapsus, spatio viginti dierum febri quotidiana fuit vexatus, qua ad eum statum deuenit, [Moribundus sanatur.] vt quam primum mortem ab eo subeūdam esse omnes amici eius & affines affirmarent, & medici de eius vita omnino desperātes ei tamquam mortuo longum vale dixerunt, sequentique die circa horam tertiam eum moriturum esse annuntiauerunt. Cum igitur in extremis esset positus, & mors ab omnibus Bernardi Oliuerij præstolaretur, percunctarum est ab illo, quem Sanctorum in patronum & aduocatum haberet. Qui statim respondit, B. Raimundum a Penaforti, Ordinis Prædicatorum. Quo dicto, cum morbus eum plurimum opprimeret, & vxor eius & qui ibi aderant, eum deuota oratione meritis sui aduocati B. Raimundi recommendantes expostulauerunt, vt ab illo periculo laboribusque, quibus vrgebatur, liberaretur. Qua oratione facta, statim in momento temporis, dictus Oliuerius ab infirmitate curatus, omnem supradictam febrim quotidianam ablatam ab eo esse cognouit, sicque se sanum ac incolumen esse omnibus illic stantibus præbuit. Cuius quidem rei miraculum esse, omnes illic conuenientes animaduertentes, Deo & B. Raimundo gratias egerunt, & veritatem hanc suis propriis nominibus, & medio iuramento firmatam quatuor testes coram Iudice denuntiauerunt.

[11] Dominicus Arnaldus, ciuis Barcinone, cum spatio duorum annorum supercrescentiam carnis maximam, g vulgo dictam lupiam, in iunctura quæ est inter manum & brachium habuisset, [Quidam ab inueterata lupia sanatur.] propter quam in tempore hiemis impotens & inualidus existebat, multaque de medicorum consilio adhibuisset remedia que nihil ei contulerant; proindeque medici omnes decreuerūt aliter eum curari non posse nisi per abscissionem, quæ, cum in iunctura lupia esser sita, non poterat fieri absque magno periculo. Quadam die cum gratia audiendi verbum Dei ad monasterium Fratrum Prædicatorum accessisset, cum maxima deuotione coram sepulchro B. Raimundi orationem fecit, a meritisque supradicti Sancti maxima cum humilitate expostulauit suæ infirmitatis remedium, & votum vouit se quādam eleemosynam daturum Fratribus eiusdem Conuentus. Quibus dictis, die Lunæ subsequenti inuenit se supradictus Dominicus immunem penitus, & ex omni parte curatum. De quo miraculo gratias agens ad sepulchrum accessit, & votum emissum adimpleuit, miraculumque duobus testibus firmatum deposuit.

[12] [Paralytica cōualescit.] Maria filia Guillermi de Solerio, ciuis Barcinone, paralytica, cōtracta, & inualida manibus & pedibus, ac ceteris membris sui corporis, ita vt per se ipsam non posset se conuertere, nec a lecto surgere, nec se ipsam pascere, nec aliquid aliud facere, cum ita contracta ac impotens longo temporis spatio permaneret, Paschala quædam eam visitans, illi consilium optimū dedit, vt speciali deuotione B. Raimundum a Penaforti in remedium suæ infirmitatis inuocaret. Quod consilium æquo animo accipiens, B. Raimundo maxima cum deuotione se ipsam recommendauit. In qua oratione persistens statim obdormiuit, videbaturque sibi alloqui Confessorem suum Fratrem Guillermum de Villa-maiori Ordinis Prædicatorum, dicentem sibi, meritis B. Raimundi salutem statim consecuturam. Moxque vidit B. Raimundum cubiculum ingredientem, vbi ipsa dormiebat, qui ad ipsam accedens tangebat h eam. A quo somno cum ipsa Maria excitaretur, inuenit se sanam, & ab omni morbo curatam, ita vt statim a lecto surrexerit & comederit, aliaque opera fecerit, ac si numquam paralytica fuisset. Et die sequēti suis pedibus incedendo, ad ecclesiam Prædicatorum iuit, imaginemque ceream in miraculi memoriam sepulchro B. Raimundi apposuit: illudque iuramento corroborauit.

[13] Bononata vxor Iacobi de Roffex, ciuis Barcinonæ, cum haberet filium Arnaldum de Roffex, ætatis sex vel octo mensium, [Mortuus suscitatur.] infirmitate maxima detentum, quadam die eum mortuum vidit, ita vt nullum prorsus in eo signum vitæ appareret. Cum autem ipsa vehementer fleret, & de morte filij mirum in modum cruciaretur, venit ad eam quædam eius soror, filia Guillermi de Solerio, nomine Maria, tunc vxor Bernardi de Tosthec. Quæ cum factum considerasset, filiumque prædictum suis oculis conspiceret, de diuina confidens misericordia, & in B. Raimundo fiduciam habens, matrem supradicti infantuli admonuit, vt vna cum puero mortuo ad sepulchrum B. Raimundi accederet, & pro eo a mortuis suscitando preces ad Deum & B. Raimundum effunderet. Quæ omnia cum matri placuissent, & nutrix quædam, nomine Bartholomæa, puerum mortuum brachiis suis accepisset; ad conuentum Fratrum Prædicatorum accesserunt, & coram sepulchro B. P. Raimūdi deuotam & lacrymis plenam orationem fecerunt, rogantes vt meritis B.P. Raimundi supradictum puerum mortuū ad vitam reuocaret. Quæ cum nihil hæsitando in fide esset facta, suum cōsecuta est effectum. Nam dum in oratione perseuerarent, puer ipse cœpit respirare, & oculos aperire, & flere, & alias vitæ operationes exercere; ita vt in momento temporis curatus, nullam aliam febrim passus fuerit. De quibus Deo & B. Raimundo gratias cum egissent, domum suam, gaudio magno & lætitia abundantes, conuenerunt: & supradicto anno coram iudice, iuramento medio, veritatem hanc deposuerunt.

[Annotata]

a XIII. Decembr.

b Diagus, Marietta, Castillo Castrum Laurum vocant.

c Decennem hanc fuisse tradunt Diagus & Castillo; hic etiam extrema Vnctione in hac ægritudine munitam.

d Castillo, Diag. Marietta scribunt, pedem illi sinistrum & brachium ex lapsu confracta fuisse: deinde ipsammet sese, sed matris consilio, S. Raimundo commendasse.

e Id videtur intelligendum de sacro cereo, quem moribundi, ritu Catholico, manibus tenent, vt vel sic accensis lampadibus fidei & bonorum operum occurrere se animarum suarum sponso velle profiteantur. Diagus, Castillo, Marietta dicunt, cereos ad sepulturam, & linteum inuoluendo corpori, apparata fuisse, & ad Sancti monumentum deinde suspensa.

f Iidem auctores scribunt, ad sepulchrum S. Raimundi iuisse, ibiq; orasse.

g Iidem carbunculum interpretantur, & hunc Dominicum aurifabrum fuisse scribunt.

h Id est, manus & pedes affectos, vt iidem tradunt. Eadem Maria, vt Castillo testatur, filiolum decimo ætatis mense mortuum ad S. Raimundi sepulchrum detulit, [Aliud miraculum.] & viuum recepit.

CAPVT II. Mortui suscitati. ex Nic. Aymerico.

Per Michaelem Llot ex Processv canonizationis.

[14] Vervmtamen quoniam superiori capite trium mortuorum resuscitatio (si recte omnia considerentur) suis testibus medio iuramento coram Iudice roboratis, comprobata est, non erit ab instituto nostro alienū, quosdā alios meritis B. Raimūdi vitæ restitutos proponere. Qui etsi in Processu superius memorato nō inueniantur cōtenti, nihilominus in scripturis vetustissimis & antiquissimis sunt reperti. Quæ cū veritate vndiq; plena sint, & a grauissimo auctore cōscripta, Notariorumque instrumentis firmata, absque aliquo ambiguitatis scrupulo sunt ab omnibus tamquam verissima recipienda. Nam cum Reuerendus admodum Pater Frater a Nicolaus Aymericus (quem honoris caussa nomino) sacræ Theologiæ Magister, [Nicolaus Aymericus vitam S. Raimundi scripsit.] ac in regnis Aragoniæ olim hæreticorum prauitatis Inquisitor, anno MCCCLX. viueret, inter alia memoratu dignissima, quæ posteritati reliquit scripta, vsque in hodiernum diem, in Conuentu Prædicatorum Gerūdæ in Principatu Cataloniæ seruata, fuit B.P. Raimundi a Penaforti vita, innumeris fere miraculis condecorata. Que quantam firmitatem ac robur & veritatem in se contineant, nullus dubitabit, si supradicti Patris Inquisitoris grauitatem, doctrinam admirabilem, cū laudabili semper vita coniunctam fuerit contemplatus. Cum enim temporibus b Vrbani V. & c Gregorij XI. floruerit, a Serenissimo Rege Aragonum d Petro maximo in honore & reuerentia semper est habitus. Et cum in diuina Theologia, ac Iure Canonico & ciuili eruditissimus esset, post assumptionem Fratris e Nicolai Rossel ad Cardinalatus dignitatem, Inquisitor totius regni Aragoniæ cum omnium hominum applausu fuit creatus. Quo in munere ita se laudabiliter gessit, vt omnibus Inquisitoribus formam tradiderit suo Directorio Inquisitorum, quo possent sanctissimum Inquisitoris officium maxima cum rectitudine administrare. His itaque supradictus Pater Inquisitor, cum fere temporibus illis post B. Raimundi obitum viueret, quam plurima precibus B. Raimundi & meritis operata miracula consideratione dignissima scripta reliquit. Ex quibus ea eligentur quæ magis instituto nostro videbuntur deseruire.

[15] Aliud igitur a supra commemoratis miraculum miratu dignum euenit in ciuitate Minorissa diœcesis Vicensis. In qua cum Guillermus Andreas illius ciuitatis ciuis, [Mortuus meritis S. Raimundi suscitatus.] filium suum per annum totum in infirmitate maxima positum, oppressum valde habuisset, quadam die, recreationis ac consolationis gratia, puerum ipsum brachiis suis paternis fouebat obsequiis. Quem cum ipse pater intueretur, & in eum oculos cōiecisset suos, inter brachia sua eum spiritum suum exhalasse vidit. Quam exhalationem statim in corpusculo extincto subsecuta est euacuatio, facies denigrata, & labia in tumorem duorum digitorum conuersa, & alia mortis signa in eodem puero apparuerunt. Cum autem de morte paruuli, matris absentis in auribus tristis rumor insonuisset, ad porticum domus suæ se transferens, genibus flexis flere admodum cœpit, ac filium suum meritis B.P. Raimundi maxima cum deuotione commēdauit, precibus summis expostulans, vt filio suo vita restirueretur. Quæ cum aliquantulum in oratione persisteret, oculos aperuit & locutus est, ac incolumitati totaliter restitutus. Cuius quidem orationis pater cum certior factus esset, rem attente considerans, cōstanter asseruit coram omnibus circumstantibus, meritis B.P. Raimundi filium suum vitam recepisse. Et vt rei veritas constaret, coram Notario publico, iuramēto per eum prestito, de mandato Domini Arnaldi Barcinonensis Episcopi, roborari ac firmari pater supradicti infantuli voluit, concurrentibus aliis qui huic miraculo interfuerunt, qui omnes veritatem supradictam iuramento medio deposuerunt.

[16] Adest etiam miles quidam, nomine Bernardus de Baiona, Barcinonensis ciuitatis ciuis, qui cum domi suæ iuuenem quemdam haberet, febrium infirmitate, spatio viginti dierum, vexatione morbi pæne consumptum, recreationis gratia eum die quodam in pauimento cubiculi posuerunt: [Mortuus terra sepulchri S. Raimundi admota suscitatur.] in quo iuuenis statim corruens, f nec loqui nec respirare potuit, nec sensibus vtebatur. Vnde a circumstantibus totaliter mortuus fuit iudicatus. Ad tam vero inopinatum casum cum multi conuenirent, & de terra, quæ a tumulo B. Raimundi extrahitur, aliqui secum haberent, a quodam de illic stantibus terra B. Raimundi fuit in collo iuuenis alligata, & etiam supradictæ terræ tantillum in ore eius fuit appositum. Qua posita, statim iuuenis respirauit & loqui cœpit, & restitutus vitæ præteritæ ac saluti, ab infirmitate penitus incolumis euasit. Quam veritatem iuramento medio coram D. Arnaldo Episcopo Barcinonensi firmauerunt supradictus Bernardus, & vxor eius, & alius miles nomine Spinol, & alij qui supradicto miraculo interfuerunt.

[17] In huius etiam rei confirmationem facit, quod legimus in filio Petri de Baga, ciuis ciuitatis Barcinonæ euenisse. [Dysenteria exstinctus suscitatur.] Nam filius eius, nomine Berengarius, cum propter ventris fluxum, qui a medicis dysenteria dicitur, tribus septimanis afflictus, non posset medicinarū adminiculis iuuari, a parentibus & aliis circumstantibus quadam die mortuus visus fuit. Nam, cum per capillos & nasum a matre & aliis traheretur, nullus in eo sensus aut motus aliquis apparebat, ita vt omnes qui eum videbant absque dubio affirmarent eum spiritum amisisse. Lacryma etiam ex eius oculo videbatur effluxisse, quæ mortis indicium est: calor deinde naturalis ab eius corpore, & præcipue ab extremitatibus, penitus recesserat. Vnde & mater eius, cum de morte filij vehementer tristaretur, de B. Raimundi meritis confidens, decreuit eum ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum ad sepulchrum B.P. Raimundi adducere, & eum sic mortuum B. Raimundo lacrymis & orationibus offerre. Quod cum executioni mandasset, suisque brachiis filium suum mortuum asportaret, ostium supradictæ ecclesiæ Fratrum Prædicatorum adinuenit clausum. Cum autem ingredi non valeret, (erat enim hora post Completorium) denudatis genibus, ante ostium posita, cum maximis lacrymis & oratione feruenti B. Raymundum pro filio suo suscitando a mortuis, humiliter inuocauit: vt, qui tot tantaque beneficia aliis, & etiam animalibus, conferebat, sibi etiam illud vnum conferre dignaretur. Quo in loco, post paruum temporis interuallum filius suus reuixit. Cum autem puer oculos aperiret, & videret ibi sororem suam vna cum matre flentem & lacrymantem, eam interrogauit dicens: Cur ita fles soror mea? scias me meritis B. Raimundi curatum, & eius auxilio a morte liberatum. Quod equidem miraculum mater supradicti pueri, & soror eius, medio præstito iuramento Domino Episcopo supradicto nuntiauerunt.

[18] Nec silentio prætereundum est aliud miraculum, quod euenisse legimus Quoquiliberi Elnensis diœcesis; in quo cum mulier optimæ famæ & bonæ opinionis, Raimunda nuncupata, vxor Bernardi Sutoris, prægnans esset, [Quadam prolem quatriduo mortuam parit.] & die quodam Martis Quadragesimæ anni MCCLXXX. nimis in panibus conficiendis laborasset, mox dolores grauissimos & fortissimos sensit. Et quia adhuc non aduenerat tempus commodum pariendi, timuit ne, sicut aliis vicibus ei contigerat, abortiuum pareret, quos dolores spatio quatuor dierum continue passa fuit. In quibus quatuor diebus cum non sentiret dictum prægnatum, sicut antea, existimauit proculdubio mortuum esse, & se in periculo moriendi positam. Qua de causa maritus suus quamdam obstetricem, nomine Ortafanam, vocauit. Quam cum vidisset obstetrix, dixit infirmæ, vt Sanctos aliquos in suo periculo inuocaret. Quæ statim maritum suum vocans dixit ei, vt eam B. Raimundo de Penaforti ciuitatis Barcinonæ voueret, cuius meritis & intercessione confidebat se ab illo periculo euasuram. Quod rei probauit euentus. Nam, cum maritus lacrymis plenus vxoris suæ manus acciperet, & pro ea ad B. Raimundum votum emitteret, promittens quod si a partu liberaretur eius vxor, eam adduceret Barcinonem ad gratias supradicto Sancto agendas, statim absque vllo dolore sensit se mulier a partu liberatam, quamdam filiam mortuam pariendo. Quam filiam mortuam dicta obstetrix & maritus in manibus per longū temporis spatium tenuerunt, & eam per omnes partes reuoluendo, semper mortuam illam inuenerunt. Quod conspiciens dictus Bernardus, iterato voto, ad dictum B. Raimundū vna cum vxore sua se conuertit, & pro filia mortua rogauit, dicens: O Domine B. Raimunde de Penaforti, rogamus vos, quatenus creaturæ huic cum Deo animam tribuatis: promittimusque vobis vnam libram ceræ. Qua oratione facta, [Proles reuiuiscit.] statim signa vitæ euidentia in supradicta filia mortua apparuerunt. Nam & vnum oculum aperuit, & alterā ex tibiis eius aliquantulum mouit, deinde fleuit, & tandem multis annis vixit. Quæ omnia supradicta obstetrix cum vidisset, iuramento medio, vna cum Bernardo Sutore, Raimunda eius vxore, in honorem B. Raimundi coram Notario publico Petro Sansa, eiusdem villæ, confessi fuerunt, VI. Kalendas Iunij, anno supradicto. Quos & ad numerum quadraginta peruenisse, grauissimorum virorum, quos supra commemorauimus, & eorum omnium, qui de vita & operibus miraculosis B. Raimundi scripserunt, testimoniis affirmamus. Cum etiam inueniamus; multos alios in extremis positos omni prorsus humano remedio destitutos, laborantes, meritis B. Raimundi subito & in momento fuisse curatos, de quibus capite sequenti mentio fiet.

[Annotata]

a De Nicolai Aimerici, siue Aymerici, aut Eymerici laboribus, scriptis, officiis, &c. agit fuse Diagus lib.1. Hist. prouinciæ Aragon.cap.24.25.26.27. & Franciscus Pegña in eius vita Directorio præfixa.

b Vrbanus V. creatus mense Nouemb. MCCCLXII. obiit XIX. Decemb. MCCCLXX.

c Gregorius XI. MCCCLXXI. fuit electus, obiit vero XXVII. Martij MCCCLXXIX.

d De Petro IV. supra egimus ad Bullam Clementis VIII.

e Creatus est Cardinalis Nicolaus Rossel ab Innocentio VI. an. MCCCLV. vel vt vult Ciaccon. MCCCLVI. Pluribus de eo agit Diagus lib.1. Histor. Aragoniæ.

f [Aliud simile miraculum.] Diagus ait, ex edito in solum lapide stratum corruisse: atque omnino simile idem Diagus, Castillo, Domeneccus referunt miraculum de puerulo, qui noctu e lecto delapsus, exanimatusq; erat: sed inserto in os puluere illo. S. Raimundi reuixit, dixitq; virum albis & nigris indutum vestibus, manum sibi porrexisse, ac iacentem erexisse.

CAPVT III. In extremo periculo curati. ex Nic. Aym.

[19] Etsi superiori capite sex miracula, in hominibus in extremis vitæ constirutis, nullo prorsus humano auxilio adiutis, sed meritis B. Raimundi profecta viderimus; instituti nostri ratio postulat, vt eisdē alia non minoris considerationis, roboris, & momenti, operata adiungamus. In villa igitur Ripulli, diœcesis Vicensis, fuit quædā mulier, nomine Auineua, [Periculosæ febris curata.] quæ per annum integrum febribus, ac doloribus pectoris & lateris dextri vexata, ad eum statum peruenit, vt nec comedere, nec per se ipsam in aliquo se iuuare posset, ita vt mortem sibi propinquam oculis conspiceret suis. Cum autem auxilium plurimorum Sanctorum inuocasset, remediumque non fuisset subsecutum, ipsam, & maritus ac soror infirmæ quadam die, in qua signa mortis in ea apparebant, decreuerunt ad B. Raimundum de Penaforti recurrere, & auxilium eius in ea extrema necessitate deuota oratione implorare. Quo facto a doloribus suis fuit penitus liberata, & in momento absque aliquo medicamine saluti restituta. Quod beneficium cum meritis B. Raimundi fuisset consecuta, Barcinonem peruenit, & cum sua sorore, ac marito coram B. Raimundi sepulchro gratias immensas Deo & B. Raimundo egit, miraculumque iuramento medio corroborauit.

[20] [Quidam a diuturna febri conualescit.] Petrus de Cassellis, parochiæ S. Petri de Villamaiori diœcesis Barcinonensis, cum per annum integrum quartana grauiter affectus extitisset, in fine anni duobus mensibus continuis in lecto decubuit, ipsa quartana in cortinuam febrim commutata; nec poterat a lecto surgere, nec se mouere sine alterius adminiculo. Cum autem ad extremum vitæ peruenisset, nec vlla iam spes salutis ac vitæ esset relicta, sed extra sensum ac memoriam in extremis laboraret, vxor eius & soror flexis genibus, eleuatis in cælum oculis, ipsum meritis B. Raimundi deuotissime deuouerunt, addentes, quod si meritis B. Raimundi eum a mortis periculo liberarent, vna cum eodem infirmo nudis pedibus ipsius B. Raimundi sepulchrum visitarent. Facto igitur hoc voto, sensum & memoriam, quam deperdiderat, infirmus continuo recuperauit. a Quo tempore vidit infirmus, vt postea confessus est, columbam cubiculum ingredientem, quæ caput eius tangens leuiter & obumbrans faciem eius, toti corpori sanitatem restituit, versusque Barcinonem volatum fecit. Ipse vero sanus & incolumis & semper permansit, Barcinonemque nudis pedibus veniens, votum adimpleuit, & coram testibus ac Notario publico, veritatem iuramento medio fuit confessus.

[21] [Item depositus puer.] Iacobus Torrent, ciuitatis Barcinonæ puerulus, cum in extremis diutius laborasset, nihil aliud a circumstantibus expectabatur, quam vt spiritum exhalaret. Quem nutrix misericordiæ oculis intuens, B. Patris Raimundi meritis, cum maxima deuotione eum deuouit. Et post votum ad eum accessit, cui lac elargiens, statim eum sanum & incolumem recepit, & ab omni prorsus periculo liberatum. Quod iuramento firmauit mater supradicti pueri.

[22] Mulier quædam, nomine Guillelma Ollaria, quinque septimanis febre continua laborans, ad id extremum vitæ cum deuenisset, [Item mulier.] vt ei Sacramentum extremæ Vnctionis fuisset administratum, vt potuit, merita B. Raimundi inuocauit, inducens alios circumstātes vt idem facerent, ipsamque meritis B. Raimundi commendarent. Qua cōmendatione facta, mox sensit se ab omni periculo liberam, ac in breui temporis spatio sanam, vt ipsa iuramento confirmauit.

[23] In Parochia S. Martini de Riu de Arenas, diœcis Gerundensis, erat mulier nomine b Algares, per decem hebdomadas febre, [Hydropica sanatur.] hydropisi, & defectu spiraminis in lecto decumbens ad eum statum infirmitate grauata peruenit, vt in extremis laborans, nulla spes vitæ esset relicta. Quam cum viderent parentes eius, & nepos quidam prædictæ Dominæ, genibus flexis, eleuatisq; in cælum manibus, eam meritis B. Raimundi deuortissime commendauit. Qua commendatione facta, absque alicuius adminiculo, ad parietem infirma se conuertit, moxque fuit saluti & incolumitati restituta: vt ipsa & alij de circumstantibus sepulchrum sancti viri visitantes dixerunt, & iuramento confirmauerunt.

[24] Vxor Berengarij de Rauira, ciuitatis Barcinonæ, cum haberet filium in articulo mortis constitutum, ad suffragia B. Raimundi firma fide ac spe recurrens, [Item alius iam depositus.] ad eius sepulchrū puerum in laboribus extremis positum adduci inssit. Quem meritis B. Raimundi oratione deuota commendans, antequam ab ecclesia reduceretur, sanus & incolumis euasit. Sic magna lætitia & gaudio plena, B.P. Raimundo gratias egit.

[25] Arnaldus, filius Raimundi de Sancta Catharina, sic dictus, [Item alius.] ciuitatis Barcinonæ, cum infirmitate maxima per quindecim dies laborasset, in tantum afflictus fuit & cruciatus, quod tribus diebus quasi continuis in extremis laborauit. Cuius pater & mater, multorum remediorum auxilium adhibentes, cum nihil proficerent, ipsum meritis B. Raimundi commendarunt, & statim, absque aliquo naturæ iuuamine, puer cōualuit, salutemque integram acquisiuit, ac cum Deo & B. Raimundo gratias egissent, veritatem hanc iuramento medio roborauerunt.

[26] [Naufragij periculum propulsatū.] A mortis etiā periculo erepti fuerunt plusquam septuaginta homines, qui vitam nauigio commendantes, a ciuitate Barcinone ad insulas Baleares transfretantes, cum in medio mari essent, ventus a contraria parte super nauigium irruens, ipsum ad littora vsque oppositæ terræ Tarraconæ reduxit: moxque alio vento insurgente contrario, iterum vsque ad prospectum supradictæ insulæ reuocauit. Cumque mare magis ac magis intumesceret, sæuientibus vndis atque spumantibus, spatio trium dierum grauata est tempestas, ita vt exurgentes fluctus quasi in altitudinē montium, submersionem omnium minarentur. Instante igitur mortis periculo, cum spes euasionis a cordibus omnium aufugisset, Ferrarius de S. Martino, surgens cum lacrymis dixit: Inuocemus suffragia B. Raimundi, qui, cum viueret, peccatoribus consueuit esse misericors, & mœrentibus consolator. Quod cum dixisset, gubernator maris in locum altum conscendens, altis vocibus, aliis id ipsum respondentibus, Dei auxilium, & B. Fratris Raimundi a Penaforti, triplicatis precibus ac vocibus inuocauit. c Quod factum est, vt modico subeunte temporis spatio mare quieuerit, & statim facta sit tranquillitas magna, ita vt die sequenti insulas Baleares incolumes & salui omnes peruenerint. Quod quidem miraculum omnibus narrauerunt, & suis nominibus firmauerunt.

[27] [Infans pæne suffocatus sanatur] Subirana, ciuitatis Barcinonæ, cum lac in os filij sui paruuli nimis cum abundantia infudisset, præ nimia lactis infusione paruulus suffocatus videbatur, ita vt videre, nec respirare posset, nec sensibus vti. Cum autem mater eius ipsum spirasse firmiter crederet, illum sic quasi mortuum de vna domo in aliam asportabat, amarissimeque pro morte filij lacrymas effundens, a vicinis consilium ac remedium petebat. Quod cum inuenire non potuisset, merita B. Raimundi pro filio pæne mortuo deuotissime inuocauit, statimque puer reuixit, & oculos aperuit, tristitiaque matris maxima in gauorum fuit conuersa. Die autem sequenti ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum veniens cum puero, B. Raimundo gratias egit, ac miraculum in filio suo factum omnibus nuntiauit.

[Annotata]

a Addit Diagus, cibum illico postulasse & comedisse, qui triduo integro cibi expers fuerat.

b Domenec. Algaes, vel Aglaes.

c Addit Diag. vota primum variis Sanctis ac tandem Raimundo facta; eumq; a variis nauigationis Patronum adoptari, vti & S. Franciscum de Paula, similem ob causam, quod nimirum ambo mare supra pallia sua enauigarint.

CAPVT IV. Paralytici aliiq; sanati. Ex Nic. Aym.

[28] [Paralyticus vires recipit.] Dvos paralyticos meritis B. Raymundi curatos capite I. adduximus, quibus in capite hoc alios adiungemus. a Nam Frater Ollarius, Ordinis Prædicatorum, filius Conuentus Gerundæ, pluribus septimanis paralyticus prorsus fuit, ita vt sine adiutorio duorum hominum non posset se vertere ab vno latere in aliud, nec surgere ad sedendum in lecto, nec penitus se mouere, & ita omnes medici de sua desperabant salute. Cumque tot ærumnis & laboribus se obnoxium videret, animum suum maxima deuotione & lacrymarum abundantia ad B. Raimundum conuertit, eum obnixe rogans, vt in illis necessitatibus ei auxilium præberet. Cumque in hac oratione perseuerasset, videbatur ei sentire aliquem sibi dicentem, vt se verteret ad aliud latus. Quem cum ipse, nihil hæsitans, crederet, celeriter & expedite, ac si homo sanus fuisset, a dextro ad sinistrum latus se conuertit. Mirabile hoc factum cum considerasset, eidem B. Raimundo gratias agens, maioribus cum lacrymis ab eodem petebat, vt ei sanitatem integram suis meritis restitueret. Qua facta oratione, statim se sanum ac incolumem inuenit, & absque alicuius adminiculo & adiutorio e lecto surrexit, solusque ambulauit. Quem cum præ gaudio b Fratres Conuentus lacrymantem inuenissent, caussamque lacrymarum ab eodem expostulassent, illud miraculum meritis B. Raimundi factum exposuit, c e lectoque sanus surrexit, & statim B. Raimundo vna cum aliis Fratribus gratias immensas pro tanto beneficio accepto egit, & coram Episcopo Getundensi veritat em supradictam iuramento medio corroborauit.

[29] Maria de Guineda per annum integrum & amplius neruorum contractione manus & brachia paralytica gestabat, [Item alia.] ipsasque manus per totum annum iunctas simul & erectas tenebat, nec ipsas disiungere, nec ex eis aliquid facere, nec se iuuare poterat. Cum autem soror eius d miracula quam plurima, quæ Deus per B. Raimundum fuerat operatus, audiuisset, nocte quadam maxima cum deuotione supradictam infirmam meritis B. Raimundi deuouit. Vnde sequenti nocte, cum in hac oratione perseuerasset, infirma manus retraxit, & restituta est integræ sanitati, ita vt se pascere posset, & alia administrare, quæ sibi necessaria erant ad vitam transigendam.

[30] [Alius itē.] Ioannes Barcadis, ciuis Barcinonæ, a cingulo inferius in parte dextra anno integro & amplius dolore nimio & continuo sic grauissime afflictus erat, vt vix se mouere posset, nec incedere, & medicinæ adiutorio remedium aliquod non adinueniret. Ad merita autem B. Raymundi se maxima cum deuotione conferens, statim ab infirmitate conualuit, & ab omni prorsus dolore curatus, Deo & B. Raimundo gratias agens, adeptus est completam salutem.

[31] Bernardus, filius Guillermi de Padio, ciuis Barcinonæ, cum per annos plurimos in æstate affligeretur diuersis infirmitatibus, & opprimeretur maximis doloribus, [Alius infirmus curatur.] quibus non poterat medicinæ aliquod remedium adhibere, meritis B. Raimundi perfectam salutem acquisiuit. Nam mater eius, de meritis B. Raimundi multa concepta fiducia, prædictum Bernardum filium suum ei humiliter commendauit, & cum maxima deuotione & lacrymarum abundantia eidem humiliter deuouit. Qua oratione peracta, filius suus ab omni infirmitate conualuit, & in omni æstate a doloribus & infirmitatibus fuit prorsus liberatus.

[32] Michael Ermengaudi vlceribus ac scabie plenus, cum adeo afflictus esset, vt vix se posset iuuare, per annum multorum Sanctorum auxilium inuocauerat, [Vlcera & scabies curata.] vt salutem consequeretur, ac de suis bonis magnam partem medicis & medicinarum remediis expenderat. Quæ cum nihil proficerent, non potuit in eis remedium aliquod adinuenire. Demum, de meritis B. Raimundi cum multam fiduciam concepisset, pro recuperandæ salutis beneficio, humilitate qua potuit se B. Raimundo deuouit, & sub breui temporis spatio plenam atque perfectam consecutus est salutem, & Deo & B. Raimundo gratias agens, votum adimpleuit suum.

[33] Berengarius de Illerda, longo temporis spatio, a cingulo inferius in parte dextra tam grauiter dolore nimio torquebatur, quod nec stare poterat sine magno dolore, [Quidam vario dolore leuatus.] periculo, ac grauamine, ac totius corporis læsione. Cum autem B.P. Raimundi merita inuocasset, vt per suam solitam bonitatem, contra prædictā doloris angustiam sibi apud Deum remedium impetraret; vix verba orationis suæ finierat, quando protinus se ab omni dolore curatum inuenit, & integræ saluti restitutum. Cuius beneficij non immemor, Deo & B. Raimundo gratias egit.

[34] Vxor Berengarij Burgeti, ciuis Barcinonæ, grauissimum & diuturnum sanguinis fluxum patiebatur, ita vt mortis periculum, ac totius corporis non modicum detrimentum formidaret. [Sistitur sanguinis fluxus.] Supradicta vero infirmitas in tantum aggrauata fuit, vt vsum omnium sensuum in supradicta infirma impediret, ira vt tota eius domus lacrymis & clamoribus fuerit repleta, cum omnes existimarent supradictam infirmam cito morituram. Eam cum videret Berengarius Burgeti maritus suus, ab aliis se diuertens, meritis B.P. Raimundi supradictam infirmam commendauit. Cuius suffragantibus meritis, ipsa infra breue temporis spatium ab omni prorsus morbo fuit curata, & perfectæ atque integræ saluti restituta.

[35] [Item vmbilici dolor.] Bartholomæa Bononatæ filia, tribus septimanis in vmbilico adeo vehementer dolorem sustinebat, vt nec erecta stare posset, nec cibum aliquem retinere; sed præ doloris angustia frequenter caput in terra agitatione miserabili confricabat, ita vt interdum os suum & faciem grauiter læderet ad sanguinis vsque effusionem. Quod cum videret mater sua, eam deuotione maxima meritis B. Raimundi commendauit. Ipsaque filia in signum deuotionis terram e sepulchro B. Raimundi extractam comedit, & partem illius terræ collo proprio alligauit. Quæ statim fuit a doloris angustia liberata, & temporis spatio salus integra in toto corpore subsecuta.

[36] [Dolor renum.] Bernardus Pontius, Iuris peritus Barcinone, cum grauissimo renum dolore torqueretur, B. Raymundi sanctitatem & merita, cum deuotione maxima cœpit in deuotionem suam reuocare, & ab eodem vexationis suæ remedium implorare. Qua facta oratione, statim mitigationem sensit doloris, & integrum recepit beneficium salutis.

[37] Bernardus de Villar, Clericus Sedis Vicensis, duobus annis in brachio sinistro iuxta manum, [Item lupia.] supercrescentiam carnis maximam habens, quæ vulgo dicitur lupia, deformitatem & molestiam maximam ei inferebat. Cum autem circa curationem, seu depressionem ipsius, quæ probabiliter conferre debebant, frustra expertus esset, tandem meritis B. Raimundi inuocatis, in breui temporis spatio a prædicto morbo fuit penitus liberatus.

[38] [Brachij dolor.] Ferraria Coltelaria, duorum annorum spatio brachij dolore fuit vexata, ita vt nullo modo medicinæ remedio posset curari nec iuuari. Cum morbus tantum inualuisset, vt brachij officium perdidisset, cum audiuisset B. Raimundum miraculis quam plurimis claruisse, maxima cum deuotione B. Raimundo se deuouit, sperans eius beneficio liberari. Quod rei probauit euentus. Nam, oratione facta, statim dolor cessauit, & officiis pristinis est brachium restitutum.

[Annotata]

a Hoc miraculum ipse conscripsit Ollarius, (referente Diago) se tum XLVII. fuisse annorum testatus, & sub finem mensis Iulij ann. MCCLXXVIII. cœpisse illa paralysi laborare.

b F. Dalmatius de Miniano, & F. Guiliermus de Colonico. Diag.

c Nam cum solus per valetudinarium aliquamdiu deambu lasset, in lectum iterum se receperat, in eoq; considebat.

d Addit Domeneccus, & quædam eius sobrina.

CAPVT V. Prægnantes liberatæ, alijq;. Ex Nic. Aym.

[39] Romia vxor Michaelis Sala, ciuis Barcinonæ, cum tempus sui partus aduenisset, [Parturiens adiuta; infanti vires obtentæ.] ita doloribus fuit oppressa, vt spatio duorum dierum fuerit extra se posita, ita vt nec videret, nec loqueretur, nec sentiret, nec aliquam vitæ operationem exerceret, ita vt omnes qui aderant, eam cito morituram existimarent. Quam cum vidisset suus maritus angustiis illis ita afflictam, eleuans oculos suos in cælum, & ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum se conuertens, eam meritis B. Raimundi deuota & humili oratione cōmendauit. Qua facta oratione, statim eodem momento, sine aliquo medicinæ adminiculo vel alio iuuamine naturæ, in se reuertens. Romia vxor eius peperit infantem, de cuius vita obstetrix, & qui præsentes aderant non sperabant, & ideo idem maritus meritis supradicti B. P. Raimundi infantem commendans, ab omni prorsus periculo fuit liberatus, & vixit quam plurimis annis. Quæ omnia cum meritis & intercessione B. Raimundi fuisset consecutus, eidem gratias ingentes agens, miraculum hoc medio iuramento deposuit & firmauit.

[40] Domina Guillerma Ianuaria, cum ex dolore partus immensis torqueretur angustiis, ad eum statum peruenit, vt ab omnibus circumstantibus iudicaretur eam cito esse morituram. Mater vero eius superiorem partem domus ascendens, [Parturiens alia leuata.] deuotissime flexis genibus ac nudis, B.P. Raimundi meritis deuotione eam maxima commendauit, in oratione aliquantulum perseuerans: statim filia eius ab omni prorsus periculo fuit liberata, & ab omnibus partus doloribus immunis. Quo accepto miraculo, gratias Deo, & B. Raimundo reddiderunt.

[41] Valensa, sic dicta, vxor Domini Vrgelles, ciuis Barcinonæ, cum decem annis infecunda vixisset cum viro suo, nec posset vmquam cōcipere, de medicorum consilio multa erat experta medicamina ad cōceptionem vtilia, quæ ei nullum vtilitatis commodum attulerunt. Decreuit igitur seipsam vouere meritis B. Raimundi. Proindeque ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum accessit, imaginemque quamdam ceræ sepulchro eiusdem Sancti oblatam posuit, & ibidem se meritis B.P. Raimundi commendauit. [Sterilitas depulsa.] Vnde recedens ab eodem sepulchro, infra octo dies cōcepit, & statuto tempore filium peperit qui quam plurimis annis vixit.

[42] Domina Ricarda, cum sexdecim annis cum viro suo vixisset infecunda, ac super hoc multorum Sanctorum auxilia implorasset, ac multa remedia experimento comprobasset ad prolis conceptionem iuuandam vtilia, quæ sibi nihil conduxerunt; de meritis B.P. Raimundi confidens, humilitate maxima, & summa cum deuotione genibus flexis, ac cum lacrymarū abundantia auxilium B.P. Raimundi implorauit, promittēs quod, si meritis ipsius Deus sibi filium daret, offerret imaginem ceræ sepulchro eiusdem Sancti. [Alteri proles obtenta.] Quo voto emisso, tertia nocte sensit se vere concepisse, & filium suo tempore peperit. Quo beneficio accepto, votum suum adimpleuit, imaginem ceræ sepulchro B.P. Raimundi apponens, & singulis annis in die partus filij supradicti, sepulchrum supradicti Sancti, dum viueret, visitauit, miraculumque iuramento medio firmauit. a

[43] Franciscus Rouira, a die natiuitatis suæ vsque ad tres annos & tres menses, continue mutus & debilis extitit, & contractus, nec per seipsum erigere poterat, nec erectus stare, nec de vno loco in alium se mouere. Mater autem eius, nomine Saura, filium suum tot laboribus & angustiis vexatum videns, ad sepulchrum B. Raimundi deueniens, humili ac deuota oratione merita eiusdem Sancti inuocauit, promittens, si eum a tantis periculis & ærumnis liberaret, imaginem ceræ ad staturam filij sui. [Mutus, cōtractus, debilis curatur.] Cum autem domum rediret completa oratione, quod postulauerat impetrauit. Nam post pusillum temporis spatiū supradictus puer absque aliquo alterius adminiculo per se erectus stetit, ambulauit, & ad sepulchrum B. Raimundi accessit. Locutus etiam est, patrem & matrē nominare incipiens, quod numquam antea fecerat. In cuius rei fidem & testimonium parentes eius, & auia, & alij qui huic miraculo interfuerunt, iuramento medio veritatem hanc firmauerunt.

[44] Bernardus Pontius, Iuris peritus ciuitatis Barcinonæ, duobus mensibus in lingua & gutture ita grauatus fuerat, vt nec potum sumere, nec dormire, seu verbum aliquod emittere posset sine magno dolore & grauamine. Cum autem medicinæ remedia applicuisset vt sanitatem consequeretur, nec vllum refrigerium adipisci posset, decreuit in festo B.P. Dominici ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum se conferre, in qua ad tumulum B.P. Raimundi accedens, se ipsum meritis eiusdem maxima cum deuotione, eius auxilium implorando, [Dolor gutturis curatus.] cōmendauit. Cum autem oratione facta domum rediret, inuenit se prorsus ab omni morbo liberum, ita vt potum sumere & cibum posset. Locutus etiam est, & ab omni dolore & grauamine fuit curatus. Restitutus itaque integræ sanitati iterum ad monasterium accessit, ibidemque Deo & B. Raimundo gratias egit, cereamque imaginem sepulchro eius apponi fecit. Et miraculum hoc iuramento medio corroborauit. Quod idem vxor eius, & filia, & ancilla domus deposuerunt.

[45] Stephania, de villa S. Petri Dor, cum per spatium vnius anni graui infirmitate laborasset, tandem in oculo eius dextro facta est quædam interruptio cutis, ita vt videre non posset. Cum autem infirmitas hæc perseueraret, graui molestia & dolore maximo cruciabatur. De miraculis vero B. Raimundi cum certior facta esset, amore maximo in B. Raimundum inflammata, tota cordis deuotione se meritis eiusdem Sancti deuouit, dicens: Si meritis B. Raimundi curaretur, [Dolor oculi sublatus.] & visum reciperet, pedestrem ad locum sepulchri supradicti Patris se ituram: quod quidem sepulchrum distabat ab eo loco vnius diei itinere. Cum vero votum hoc emisisset, subito fuit curata, & in oculis eius lumen subsecutum. Quo beneficio meritis B. Raimundi accepto, votum suum sicut promiserat adimpleuit.

[46] Puer, nomine Matthæus, ciuitatis Barcinonæ, dextri oculi visu per vnum mensem omnino priuatus extiterat, albugine quadam oculum eius obumbrante, ita vt nulla prorsus spes humano remedio recuperandi visum esset relicta. Quem cum videret quædam consanguinea sua, [Albugo ab oculo depulsa.] de meritis & intercessione B. Raimundi confidens, eum humili deuotione meritis eiusdem Sancti commendauit: statimque restitutus est puer pristinæ saluti, & visum integrum recepit.

[47] Puella quædam, nomine Clara, tribus mensibus visu priuata, non poterat oculos aperire. Huius autem mater de cæcitate filiæ suæ admodum dolens, [Cæcæ redditus visus.] & in meritis B. Raimundi confidens, deuotione qua potuit, eam B. Raimundo deuouit. Qua deuotione peracta, statim puella conualescere cœpit, oculos aperiendo. Et breui tēpore fuit ab omni cæcitate liberata. b

[48] Filia Berengarij Semoleres, ciuitatis Barcinonæ, quinque septimanis oculum dextrum ita habuit offuscatum, vt nihil omnino videre posset, ita vt, cum multa remedia & medicamina adhibuisset, nullū vmquam remedium fuisset subsecutum. [Alteri seruatus.] Quam cum videret mater sua tot laboribus oppressam, maxima cum deuotione meritis B. Raimundi eam commendauit. Cuius suffragrantibus meritis, statim supradicta filia oculos aperuit, & visum integrum recepit.

[49] Raimundus de Bybuldone, Gerundensis diœcesis, quatuor annis continuis lumine oculorum suorum priuatus fuit, ita vt, cum sutor esset, suum officium exercere nullo modo posset, & sine socio incedere non audebat. Qui ad B. Raimundi merita se conuertens, ipsi se tota deuotione commisit, expostulans vt meritis eiusdem Sancti visus sibi restitueretur. [Item alteri redditus.] Quod vt obtineret votum emisit. Oratione igitur facta, & voto firmata, mox manifestæ curationis initium cognouit, & ad breue tempus luminis sui deperditi claritatem fuit consecutus.

[50] Guillermus Stephanus, ciuis Barcinonæ, octo dierum spatio tam vehementi passione afflictus fuit, ita vt extra se positus ab omnibus iudicaretur, & visum & memoriam amisisse ab omnibus existimaretur. Proindeque non permittebatur ab amicis suis, vt domum suam supra dictus infirmus egrederetur. Quibus angustiis vexatus, vt sciuit & potuit, [Alia ægritudo curata.] B. Raimundi auxilium implorauit, & statim ad pristinum statum fuit restitutus, ita vt mutatus in alterum virum suffragantibus meritis B. Raimundi ab omnibus videretur, cum in toto corpore salus integra fuerit ei subsecuta.

[51] c Puyaceres mercator Barcinone, cum ratione suæ negotiationis iter ageret, incidit in latrones, qui cum eius bona rapuissent, [Quidam e latronum manibus ereptus.] & ipsum captum secum ducerent, de morte ipsi inferenda cœperūt latrones inter sese agere, vt bona ipsius pacifice possiderent. Hæc eadem ipse mercator secum perpendens, & expauescens, meritis B. Raimundi maxima cum deuotione se deuouit. Quo factum est, vt statim latrones eidem d licentiam concesserint recedendi, retentis tamen omnibus bonis eius apud illos. Quæ omnia, cum in crastinum latrones fuissent capti, & in præsentiam ipsius mercatoris adducti, per Iudicem fuerūt prædicto mercatori restituta. De quibus omnibus Deo & B. Raimundo gratias agens, ad sepulchrum B. Raimundi accessit, & ibidem omnia quæ illi euenerant coram omnibus nuntiauit.

[Annotata]

a Addit Domeneccus, plures alias steriles, etiam sua ætate, S. Raimundi patrocinio prolem impetrasse a Deo.

b Domeneccus ait plures alios cæcos eius patrocinio recepisse visum.

c Diag. Puayceres.

d Diagus & alij dicunt, iumentum ei a latronibus donatum vt inde abscederet.

ALIA MIRACVLA Hispanice descripta a Franc. Diago.

Raimundus de Pennaforti III, Generalis Ord. Praedicator (S.)

Ex Hispanico Fr. Diagi.

[1] Adolescenti cuidam, cui Francisco nomen, læua maxilla paralysi soluta erat, vt nec claudere oculum posset, & os fœde dextrorsum esset contortum. Ingens illi hinc mœror animique ægritudo. Aliis destitutus remediis, [S. Raimūdi ope paralysis curata:] S. Raimundi opem implorat, atque incolumitatem illico consequitur.

[2] Romiæ de Paleda e parochia S. Baudilij, quintam iam hebdomadem dextrum brachium rigidum fuerat, omnisque expers sensus, vt sine alterius adminiculo attollere illud aut omnino mouere nequiret. Ea S. Raimundi sepulchrum adiit, [brachij rigor:] atque in genua prouoluta, multis cum lacrymis Sanctum precata, digitos primum mouit, atque intra triduum omni leuata est incommodo.

[3] Abbati cœnobij S. Benedicti de Bagiis, caput ac frontem fœda vitiauerat scabies quinquennio integro. Varia tentata nequidquam remedia. Serpebat pertinax malum, iamque ad ipsa prope peruaserat supercilia. Cum Barcinonem negotij caussa venisset, inaudiit edi S. Raimundi meritis miracula. Memor igitur eius sanctitatis, innocentiæ, ac benignitatis, (quippe quem, dum adhuc viueret, familiariter norat, cum per eum Apostolica auctoritate sua esset electio confirmata) eum obsecrat, [scabies:] vt sibi impetret a Deo, ne deinceps ea sibi caput labes infestet. Votum addit, se pedibus ad eius sepulchrum iturum, & decem ceræ libras oblaturum. Haud irritas fuisse preces, postridie expertus est, omni detersa scabie.

[4] Ermesenda quædam Castellonensis, quatuor annis asthmate, præsertim æstiuo teporē, afflicta, Barcinonem petiit, atque in S. Catharinæ basilica (in qua S. Raimundi conditum tumulo corpus) peccata Sacerdoti confessa, grauius torqueri quam vmquam antea cœpit. [asthma:] Id vbi animaduertit alia quæ piam mulier, que eam erat domo comitata, suasit vt pie sese ac demisse S. Raimundo commendaret. Paruit Ermesenda, omnique quamprimum ægritudine est liberata.

[5] Petrus Tosellus Presbyter Ecclesiæ de Granulles, duas hebdomadas adeo graui vexatus est capitis vertigine, vt cerebrum suis conuelli sedibus videretur, non sine ingenti dolore. Cum Matutinis interesset, ex quopiam didicit Raimundum vira functum esse, atque cælestibus illustrari prodigiis. [vertigo capitis:] Humi se illico prosternit, eumque pie inuocat. Mirum dictu. Quem Clerici iam inchoarant, nondum decantarant Psalmum, cum omni molestia liber surrexit.

[6] [vlcera.] Sanctio Sacerdoti dextra tibia tot vlceribus abscessibusque referta est, vt & dolor acerbus, & fœtor emanantis inde puris ingens existeret, neque ceteris assidere in Choro posset, ne eos graueolentia offenderet. S. Raimundi ope implorata, illico repressa sanies est, dolor abscessit, cicatrices vlcerum relictæ ad beneficij memoriam.

[7] Puellula quædam, Margareta nomine, ab ipsa infantia ad annum vsque duodecimum ætatis, die ac nocte pollicem vtriusque manus ori insertum, velut lactis fontem sugebat. [Inolita cōsuetudo correcta.] Crebro a matre vapularat, nec tamen inficetum illum morem dediscebat. Ad S. Raimundi opem conuertitur mater, & filia inueterata consuetudine illa abstitit.

[8] Bernardus de Bayona miles (de quo supra) equum habebat adeo indomitum & ferocem, vt non sine ingenti labore ac periculo frenum ei posset iniici. [Equus domitus.] Vouit vxor eius S. Raimundo candelam equi ipsius altitudine, si illius domaret ferociam. Mox cicur omnino effectus est.

[9] Soluerat Valentia versus Peniscolam nauis, qua duo ex Ordine Predicatorum vehebantur, F. Raimundus, & F. N. de Sola. Cum decem leucis Peniscola distarent, illico ita agitari mare, vt nec appellere, nec reuerti Valētiam possent. Quinque dies tenuit tēpestas. [Tempestas sedata.] Varia nuncupata Superis vota. Tandem cum omnes certissimum sibi imminere in momenta exitium putarent, gubernator nauis ter contenta voce S. Raimunduminuocauit. Paullo post conquieuit mare, nauisque optatum subiit portum.

[10] Hactenus ex Francisco Diago, qui & quædam superius narrata miracula recenset, atque ex iis quæ mox ex Domenecco dabimus nonnulla. Adiiciendum huc videtur vnum ex Michaele Llot cap.19. Luysia Manrique, filia Ducis Najaræ, nupta Ducide Maqueda, a periculis maximis, [Partus feliciter editus.] & grauissimis doloribus partus S. Raimundi meritis liberata est, ac filiam eo partu editam ex voto Raimundam nuncupauit, crebro sepulchrum eius visit, gratissimis sermonibus solita eius Sancti laudes prædicare.

ALIA MIRACVLA Hispanice scripta ab Ant. Vinc. Domenec.

Raimundus de Pennaforti III, Generalis Ord. Praedicator (S.)

Ex Hispanico Anto. Vinc. Domenec.

[1] Barcinone quidam a enormium sibi criminū conscius, vt ea confessione eleueret, [S. Raimūdus confessionis hororē tollit.] S. Catharine Martyris cœnobium sæpius adierat, neque tamen a se impetrarat vm quam, vt ad genua Sacerdotis accideret, eaque aperiret, domum identidem incurato malo reuersus. Tandem astu id fieri dæmonis sensit. Ergo ad S. Raimundi sepulchrum aduolutus, vt sibi a Deo gratiam obeundæ, quo par erat modo, confessionis obtineat, precatur. Additum ei est cælitus robur: extemplo accuratam exomologesim peregit, b animique quietem reperit.

[2] Petrum Martinum Barcinonensem septennio vehemens capitis cruciauerat dolor ac vertigo. [Sanat capitis dolorē ac vertiginem:] S. Raimundi opem implorat, caputque veteris eius sepulchri foramini quater quiniesve inserit. Vix altera abierat hebdomas, cum omni molestia ac vertigine caruit. Plurimos ea ægritudine idem leuauit remedium.

[3] Bernardinus Romanus Falques, medicinæ Doctor, publice testatus est, [Itē hemicranium.] hemicranio se annis pluribus vexatum; at sola S. Raimundi ope implorata liberatū fuisse, vt duodecim consequentibus deinceps annis nullum eius infirmitatis persenserit indicium.

[4] Burgeto fabro ferrario filia erat, cui ab incunabulis faciem tetra deturpauerat macula. Ea caussa afflictæ ac mœrenti venit in mentem pileoli, quem olim S. Raimundus gestarat, nunc religiose sua auia asseruabat. [Maculas tollit.] Eum sibi credi tantisper poscit, ac nocte insequenti magna cum fiducia maculæ illi admouet: quæ ita detersa est, vt ne vestigium quidem postridie eius cerneretur.

[5] [Reddit auditum.] Ioannis de Togores famulus, trimestri iam spatio surdus omnino, S. Raimundi sepulchrum visit, auditumque recepit.

[6] Paulum Stradam, ex oppido Hostalrico, grauis torquebat catarrhus, vt nec capere cibum, vix etiam aperire os posset, S. Raimundum inuocat, statuitque ad eius aram vt diuinum sacrificium fiat curare. Nocte insequenti videre sibi visus est quempiam Prædicatorij Ordinis (indubie Raimundus is fuit) sibi adstantē, atque, vt in se cōiecerat oculos, abeuntem. Ægro mirifica infusa animi alacritas. Ingredienti in conclaue vxori quid viderit narrat. [Catarrhū sanat.] Postridie cum ad Sancti altare Missa, eo procurante, fieret, os ipse nullo negotio aperire, sensimque melius habere, catarrho, qui faciem occuparat, illico defluente. Cum primum confirmatis viribus adire ad templum ei licuit, animaduertit, illius qui sibi apparuerat, in ara depictam imaginem, quæ S. Raimundi erat, claues manu gestantis.

[7] Petrus de Turno obstrepere Sancti miraculis ausus est, ac temere effutire, qui cæcus illius adiret sepulchrum, cæcum, [Sancto detrahēs punitus; mox ab eo curatus.] surdum qui surdus, qui claudus claudum inde reuerti. Diuina mox hominem corripit vindicta. Tremore ac horrore percelli, cæcutire oculis, vertigine capitis agitari, vt subsidere terram atque omnia susdeque verti crederet: c buccella, quam impia illa effatus verba ori ingessit, pæne suffocari, cum nec transmittere eam in stomachū, neque exspuere valeret. Quod verbis non poterat, animo concipit votum: si S. Raimundi meritis hoc periculo esset liberatus, numquam se deinceps eius miraculis detracturum. Continuo buccellam expuit, non tamen omni statim ægritudine vacuus d; donec longo post tempore in S. Catharinæ cœnobio crimen ipse suum publice prodidit, illudque ac cetera ante perpetrata confessione expiauit, & Sancti tumulum religiose est veneratus.

[8] [S. Raimūdi meritis curati dolores viscerum:] Angela Rodes quinque menses grauibus viscerum doloribus cruciata, S. Raimundum inuocat, haustoque cum ouo puluere sepulchri eius liberata est.

[9] Mariam e Ximenij Perez Sagræ, domini Baroniæ de Carcel vxorem, ex calculi doloribus morbus lethalis f inuaserat. Multa experti nequidquam medici, excidendum calculum statuere. [calculus:] Dimidia hora variis instrumentis educere eum chirurgus g frustra conatus, tandem desperata curatione plagam obduxit. In his cruciatibus S. Raimundum pia mulier, vt sibi adsit, h obsecrat; curaturam se vt ad eius aram ter sacrificium Missæ offeratur Deo. Triduo puluerem hausit ab eius sepulchro sibi allatum, ac tertio die lapidem oui magnitudine absque vllo dolore excreuit.

[10] i Maria coniux Petri Desplanes filium cordis palpitatione atque epilepsia laborantem, [epilepsia.] S. Raimundo commendauit: nec deinceps eum feralis illa ægritudo corripuit.

[11] Anno MDXCVI. VI. Martij cum triremis S. Barbaræ Barcinone versus Baleares soluisset, medio fere cursu aduersis adeoque vehementibus iactata est ventis, vt iam vtrimque vndam hauriret. [Sedata tempestas.] Erat inter vectores F. Antonius Arayz ex Ordine Minimorum: is puluerem S. Raimundi in mare iecit. k Posuere venti, secutaque paullo post maris tranquillitas. Sæpius alias nauigantibus præsto fuit Raimundus.

[12] F. Antonius Neapolitanus Capucinus iam depositus a medicis, S. Raimundi benignam implorat manum. [Sanatus moribundus.] Ea nocte, quæ omnino ei suprema fore credebatur, visus sibi est, adstante quopiam e S. Dominici familia Religioso, e duro & aspero in molliorem transponi lectum, magnumque ex illius Prædicatoris præsentia solatiū & morbi leuamen persentiscere. Neque inane id fuit ostentum: nam postridie non nisi cælesti miraculo ita recreari eius valetudinem potuisse professi sunt medici. Obtestatus est deinde propitium numen, vt sibi indicaret quis ille esset Prædicator, cuius opera id collatum sibi beneficium rebatur. Sub horam decimam matutinam S. Raimundum cernit in splendida considentem sede, benigno ac renidēte vultu sese intuentem. Quod ei visum assidue ad secūdam pomeridianā obiectum est: tumq; & illa egritudine, & aliis quibusdā inueteratis liberatus omnino est.

[13] Nec ipsos quidem barbaros, atque a religione nostra alienos, suam implorantes opem, auersatur Sanctus. Maymona, Mahometana mulier, [Etiam infideles Sācti opem experti.] quinque hebdomadas ingentem dolorem, exulcerata, quam in læua manu acceperat, plaga, perpessa, cum nihil chirurgi iuuarent, heri sui monitu S. Raimundum vt sibi præsto sit obsecrat. Prece concepta, resolutum illico vlcus est, ipsaque incolumitatē adepta. Quam pluribus aliis eiusdem sectæ hominibus opem tulit S. Raimundus.

[14] [Equus curatus.] Adipsa quoque iumenta suæ benignitatis riuos patitur defluere. Equo Guillermi Aimerici ciuis Barcinonensi ita collum intumuit, vt quatriduo pabulo potuque abstineret. Guillermus, cum aliud non suppeteret remediū, ad S. Raimundum l preces fudit. Nocte visus sibi in somnis admoneri a Sancto vt equum viseret, quem esset sanum valentemque reperturus. Experrectus ad equile properat. Equo detumuerat collum, iamque propositi pabuli magnam partem ederat.

[15] Gregorius Cucurella ciuis Barcinonensis anno MDLX. acuta & continua laborabat febri, vt iam de eius salute medici desperarent. Media nocte, [Febris depulsa.] obseratis domus ostiis, spectare visus est sibi duos ex Ordine Prædicatorum, hunc senem, (indubie Raimundum) iuuenem alterum. Ille manu infirmum tetigit, iussitque ad S. Catharinæ monasteriū adire, poculum aquæ poscere, eamque admisto e S. Raimundi sepulchro puluere potare, procurare præterea vt ad eius aram Missa fieret, nec de valetudine deinceps esse sollicitum. Hæc vbi monuere, subducti ab eius sunt conspectu: ille vxorem excitat, sanum se atque omni liberum febris incommodo pronuntiat. Deuectus primo mane ad monasterium Predicatorum, cunctis que iussus erat rite peractis, incolumis rediit.

[Annotata]

a Diag.l.2.cap.25. vnius tantum ingentis flagitij reum facit.

b Addit Diagus, ita fuisse ad quasuis subeundas pro peccatis pœnas paratum, vt Sacerdotem ipsum ea promptitudo raperet in admirationem.

c Nam in conuiuio hæc accidere, vt ait Diagus, vbi fere solutior ad maledicendum petulantium hominum lingua est.

d Nec ipsa nocte edere aut bibere præ consternatione potuit, inquit Diagus.

e Cognomen Pertusa ei a Diago tribuitur.

f Initio Martij, an. MDXCVII.

g Michael de Loriza, adstante Doctore Salad, mense Maio, vt ait Diag.

h Mense Augusto duos ex Ordine Prædicatorum Doctores Theologiæ ad eam solandam adiisse, suasisse vt Sanctum inuocaret, sacrum illum puluerem præbuisset scribit Diagus.

i Idem refert Diagus.

k Accepit hunc puluerem a Marimondo Milite Barcinonensi qui vna vehebatur, auctorq; ei fuit vt ad mare pacandum in illud proiiceret. Ille primum omnibus edicit, vt Orationem Dominicam, Angelicamq; salutationem recitent, ipse in proraconsistens, paucula de S. Raimundi prodigiosae Balearibus nauigatione locutus ad turbam vectorum, recitata Antiphona & Oratione de S. Raimundo aliisq; precibus, in mare puluerem spargit, quod illico conquieuit. Diag.

l Cui fuerat olim familiaris, inquit Diag.

MIRACVLA POST CANONIZATIONEM. Ex eodem Ant. Vinc. Domenecco.

Raimundus de Pennaforti III, Generalis Ord. Praedicator (S.)

ex Hispanico Avct. Vinc. Domenec.

[1] [Hæc miracula in Concilio Tarraconēsi 1602. probata.] Qvæ deinceps narrabimus miracula, edita postquam Raimundo decreti a Pontifice solemnes Cælitum honores. Ea Alfōsus Coloma Episcopus Barcinonensis retulit in Concilio Tarraconensi, docuitque sua auctoritate legitimis roborata testimoniis esse, petiitq; ea Ioannis Teres Archiepiscopi Tarraconensis & ceterorum eius Concilij Patrum decreto confirmari. Viris grauibus & eruditis tradita sunt a Concilio: qui accurate ea discusserunt, retuleruntque solide cuncta & legitime testata. Decreuit igitur Archiepiscopus, probante Concilio, bonum factum videri, si Barcinonensis Antistes ea excudi ac publice prædicari iuberet, addito, si ita videretur, ipsius Concilij decreto, quod latum erat Sessione XIII. XX. Ianuarij, MDCII. pridie Idus Martij excudenda sanxit Antistes, totaq; diœcesi publicanda. Ea breuiter hic damus.

[2] Raphaela Basia, Ioannis Basij ciuis Barcinonensis filia, cum sex esset annorum, graui in latere icta est plaga, vnde acerrimi deinceps dolores tantaque imbecillitas orta virium, [Debilitas ope S. Raimundi curata.] vt nec incedere nec omnino niti pedibus posset, sed perpetuo fere lecto affixa decumberet; nisi quod fulcris nixa subinde ad fenestras prorepebat, aut paullulum per conclaue gradiebatur. Anno tandem MD CI.XIV. Maij allatis felicibus de S. Raimundi canonizatione nuntiis, a matre ad cœnobium S. Catharinæ deportata est, intraque S. Raimundi sacellum collocata. Ibi recitata ter Oratione Dominica atque Angelica salutatione, visa sibi est cuiuspiam adminiculo subleuari, cum nemo ei ita prope adstaret, vt opitulari posset. Surgit igitur neque fulcris, neque cuiusdam ope adiuta, atque incedere cœpit, matre ceterisque qui eam norant, miraculo attonitis. Ac deinceps nec fulcris vsa est, & firmo incessit vestigio, rhedam sola conscendit eaque exscendit, atque omnes paternarum ædium scalas sursum deorsum vegeta percurrit.

[3] Helena Molnera cum annum ætatis quintum ageret, e scalis decidit, osque sibi sinistræ tibiæ confregit, quæ septem incidi locis debuit. Multa experti frustra medici, [Gressus & vires restitutæ.] statuerunt tandem secandum serra os esse. Nec melius puellæ fuit: quia tres ipsos annos lecto assidue affixa iacuit. Dein paullum fulcris incedere, nec sine ingenti molestia. Anno MDCI. Idibus Maij cum festis plausibus S. Raimundi canonizatio celebraretur, deducta a quadam cognata sua ad S. Catharinæ cœnobium, ante ipsum Sancti tumulum rosarium euoluit, ac deinde septies Dominicam orationem salutationemque Angelicam recitat, & S. Raimundum pie inuocat. Mox incolumis consurgit, fulcris, quibus aduenerat, isthic dimissis, quippe nil earum nunc egēs, ita constante deinceps gressu ac si nihil vmquam esset passa aduersi, tibia solida & doloris omnis experte; vt postridie matrem, ceteroqui non inualidam, incedēdo superaret, cum ipsis decem annis sine fulcris nusquam progressa esset.

[4] Catharina Cauallera, vxor Iacobi Caualleri ciuis Barcinonensis, nata annos tres & quadraginta, testata est, [Gibbus & varia infirmitas curata.] se subito correptam dolore ac horrore, e scalis esse deorsum prolapsam, nec tunc quidem dolorem illico sensisse, sed paucis post diebus alienatam esse a sensibus, vt vinciri debuerit, ne quid sibi aliisque mali conscisceret. Iniecta manibus ac pedibus vincula, ipsique digiti funibus constricti sunt. Nec sic violentus corporis coërceri motus potuit, quin ipsa sibi humeros ita læderet, vt curua ac gibbosa incedere cogeretur, nec se erigere omnino posset, adeo vt cum incederet sui ipsa gibbi vmbram cerneret. Tres annos id malum tenuit, quibus nec recto stare situ, nec progredi potuit, rebaturque omni se deinceps vita eo incommodo laboraturam. Quo die solemnis, nuntiata S. Raimundi canonizatione, supplicatio est instituta, eiusque sanctissimum corpus circumlatum, sensus ei singularis erga Diuum pietatis infusus diuinitus est. Sequente Dominica cœnobium adit S. Catharinæ, S. Raimundi ingressa sacellum, quo maximo potuit animi motu eius implorat auxilium. Diduci sibi non sine strepitu ossa humerorum sensit, viresque sibi suppetere vt iam assurgere valeret. Surgit igitur, iamque quod occuparat humeros, resedisse malum comperit. Agit Numini grates, vouetque se nouem continuos dies Diui sepulchrum nudis pedibus visitaturam. Quo vero tempore nouemdialem illam supplicationem exorsa est, quoque absoluit, cum fragore mota sibi humerorum ossa asseruit. Recta deinceps ceruice, humeris, totoque corpore, ac vegeta incessit. Hoc miraculum ipsa Catharina eiusque coniux atque aliæ mulieres iureiurando testatæ sunt.

[5] Elisabetha Barba, Antiqui Barbæ filia, ex Castellari vico Barcinonensis diœcesis oriunda, in permolestam incidit ægritudinem, [Multiplex infirmitas curata.] nulla vt pars corporis propriis careret doloribus, adeoque inualida reddita est, vt brachium dextrum nulla ratione, sinistrum non sine ingenti molestia mouere posset; sed alterius opera vestiri eam oporteret, regique in omnibus; sæpe etiam cibum illi in os ingeri, quem nec sic quandoque deglutire valebat. Collū ei & caput in læuam partem fœde contortum. Molares aliique dentes ita iuncti connexique, vt non nisi intra dentes mussitaret. Inualescebant isthæc in dies mala cum ingenti capitis dolore ac vertigine. Iam humanis destitutam remediis, (nam & ipsi eam medici, veluti incurabilem, deseruerant) sui lectica deportauere Barcinonem, alios isthic medicos cōsulturi. Iter aggressi inaudiunt, multa meritis S. Raimundi recens in album relati Cælitum miracula patrari. Maritum obtestatur infirma ad sepulchrum se Diui deportet. Cū in sacello eam haud procul a S. Raimundi tumulo in manuali lectica deposuissent sui, ipsi flexis genibus preces funderent, vix horæ lapso quadrante disrumpi cum strepitu lectica, Elisabetha nutu gestuque se sanam ostentare, versare sese, atque erigere, & maritum rogare disertis iam & claris verbis, vt sibi surgere cupienti præberet manum. Vix id viro licuit, ita ipsa subito sese erexerat in pedes, mouebat brachium vtrumque, ac iungebat manus expedite, inspectante haud parua hominum turba. Ceterorum quoque dolor membrorum omnino detersus est: loquendi restituta facultas. Sine cuiusquam adminiculo ad maiorem eius basilicæ aram S. Catharinæ sacram accessit, pedes ad hospitium procul inde dissitum, etsi copiosus imber decideret, reuertit: cibum potumque suis manibus, quod antea non poterat, sumpsit. Testati isthæc cuncta sunt, cum ipsa Elisabetha, maritus eius, ac Doctor Barba illius cognatus.

[6] [Rigor brachij sublatus.] XXIII. Decembris anno MDC. Isabellæ Campos, coniugi Iacobi Campos, ita læuum brachium obriguit, vt id attollere, demittere aut omnino mouere non posset, ac ne digitos quidem diducere. Cum allatus esset de S. Raimundi canonizatione nuntius, sepulchrum eius ipsis Idibus Maij MDCI. cum coniuge filioque visit Isabella. Iunctis precibus Sanctum opem flagitarunt. Restitutus illico vigor manui brachioque, quibus mederi tanto tempore ars humana non potuerat.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Raimund von Peñafort

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Raimund von Peñafort

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: