Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. RIGOBERTO REMENSI ARCHIEPISCOPO.


Circa An. Chr. DCCXLIX.

[Praefatio]

Rigobertus, Archiepiscopus Remensis (S.)

[1] De S. Rigoberto Remensi Archiepiscopo hæc habet Martyrolog. Romanū: Pridie Nonas Ianuar. Remis in Gallia S. Rigoberti Episcopi & Confessoris. Meminit eius & Molanus in Addit. ad Vsuardum hoc die, Galesinius cum prolixiore elogio, Martyrologium Germanicum, Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum, MS. Florarium Sanctorum, MS. Martyrologium (quod est Adonis, sed auctum) Monasterij S. Laurentij Leodij, Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino. Ast VIII. Ianuar. eius natalem habent editio Vsuardi Coloniensis anni 1521. ac Parisiensis an. 1536. iterumq; Martyrolog. Germanicum.

[2] [Quando abierit.] Chronologiam vitæ eius, (quæ a Francisco Haræo correcta est, dum qui in vita dicitur, obiisse anno DCCLXXIII. eum ipse, satis probabiliter, DCCXXXIII. defunctum scribit; vti & Claudius Robertus in catalogo Episcoporum Remensium) expendemus alibi suo tempore. Milonem certe tradit Hincmasus in Præfat. ad Vitam S. Remigij, Episcopatum Remensem per quadraginta circiter annos pessumdedisse. Si igitur pulsus est in exilium S. Rigobertus anno DCCXXIII. vt tradit Sigebertus in Chronico, additis XL. Milonis efficerentur saltem DCCLXIII. Quid si non continuo ei suffectus est Milo? At citius in exilium pulsus videtur, anno videlicet DCCXVII. vel DCCXVIII. Nec necesse est dicere eum vsque ad finem vitæ Milonis superfuisse; præsertim cum satis perspicue colligatur ex vita, eum vsque ad regnum Pipini non peruenisse.

[3] Robertum quoque appellatum esse scribit Surius & Galesinius in Notis. [Vita S. Rigoberti vnde descripta.] Vitam eius edidit Surius, sed contractam & stylo mutato: quam ex MS. S. Mariæ Bonifontis, integram primigenia phrasi damus. Eam exhibebat & codex MS. Ecclesiæ S. Martini Vltraiecti, sed paßim contractam. Claudius Robertus, Sirmondus, Menardus, Coluenerius, S. Rigobertum XXVII. Remensis Ecclesiæ Antistitem scribunt fuisse, [Quotus Archiep. Remen. fuerit.] vti & Ioannes Chenu. At Demochares lib. 2. de Missæ sacrificio, cap. 14. XXVIII. quia Dyscolium alij omittunt, qui tamen subscripsisse reperitur Concilio Agrippinensi.

[4] Insignem hanc vitæ eius epitomen habet Georgius Coluenerius in Catalogo Episcoporum Remensium: [Epitome vitæ S. Rigoberti per Coluenerium.] S. Rigobertus Comes, patruelis S. Reoli, ex monacho Benedictino ordinatur Archiepiscopus an. 696. Multa contulit Ecclesiæ Remensi. Redegit Clericos eiusdem Ecclesiæ ad regulam canonicam. Sacrauit Dagobertum II. Chilpericum II. & Theodericum II. Reges. Carolum Martellum, Pipini Herstalli seu Crassi ex pellice filium, de sacro fonte suscepit, a quo tamen postea est expulsus anno DCCXVIII. vel vt Sigebertus scribit, DCCXXIII. Cui Martellus subrogauit in Sede Milonem Clericum Abbatem, qui simul etiam Treuirensem Episcopatum vsurpabat. Sed mortuo Martello an. DCCXLI. censuris Zachariæ Papæ dictus Milo expulsus est a prædicta Sede Remensi an. DCCXLII. & S. Rigoberto iungitur Coepiscopus a S. Bonifacio Germanorum Apostolo, [S. Abel S. Rigoberti Coepiscopus.] Zacharia Papa iubente, S. Abel Scotus. Obiit S. Rigobertus IV. Ianuarij DCCXXXIII. vel rectius iuxta alios DCCXLIX. Falluntur qui eum vixisse scribunt vsque ad annum DCCLXXIII. Vide scholia nostra ad Flod.lib.2.c.14. Sepultus est in ecclesia S. Petri in Gerniaca corte. Sed inde ab Hincmaro translatus ad cœnobium S. Theoderici ann. DCCCLXXII. & post annos nouem, ann. scilicet DCCCLXXXI. ad ecclesiam S. Dionysij, quem ann. DCCCXCII. Fulco Archiepiscopus in vrbem intulit in ecclesiam B. Mariæ. Verum postmodum iterum refertur ad ecclesiam S. Dionysij ab Heriueo anno DCCCXCVI. Hactenus Coluenerius.

VITA EX VETERIBVS MSS.

Rigobertus, Archiepiscopus Remensis (S.)BHL Number: 7253

CAPVT I.
S. Rigoberti genus, promotio ad Episcopatum,
ordinatio Cleri, donationes sacræ.

Ex mss.

[1] [S. Rigoberti patria, genus, parentes.] Fvit in diebus Childeberti, Dagoberti, Chilperici Regum Franciæ, vir Dei Rigobertus, vrbis Remensium mirificæ sanctitatis Archiepiscopus. Qui in regione Ribuariorum, spectabili de prosapia exortus; patre siquidem ex eodem pago, nomine Constantino, matre autem Francigena, vt ex Porcensi territorio. Ab ætatis primæuæ tyrocinio, totum se cælestibus mancipauit disciplinis, castitate præditus, in vigiliis sedulus, [Sancti ab adolescentia mores.] oratione peruigil, sermone verax, refertus caritate, deditus abstinentiæ, dapsilis humanitate, sapientia redimitus, iustitia insignitus, in consilio prudens, omnique morum honestate pollebat.

[2] [Fit Archiepiscopus Remensis.] Per hæc virtutum insignia, ocyus occurrens in virum perfectum, quemadmodum cælitus electus, ad Pontificalis apicem honoris est sublimatus. In quo superna adminiculante sibi gratia, talis tantusque illico apparuit, vt omnium oculis & amori esset & timori. Nimirum bonis amori, qui delectabantur eius monitis salutaribus humiliter obsequi; malis quoque nihilominus erat timori, qui ab eo metuebant tam deprehendi, quam reprehendi: ac per hoc sicut ad locum de Beato scriptum inuenitur Remigio, erga bene agentes Petrus apparebat in vultu, erga delinquentes Paulus in spiritu: ac sic conueniente in vnum diuersitate gratiarum, illius pietatis, huius erat æmulator districtionis. Stantibus equidem, si caderent, minabatur pœnam; [Omnium curat salutem.] lapsis vero, vt surgere appeterent, promittebat misericordiam. Illos terrebat ne præsumerent in bonis, istos refouebat ne desperarent in malis. Proinde quosdam piis sermonibus assiduæ prædicationis ad meliora euexit; quosdam maturitate & sinceritate multiplicis doctrinæ, desiderio sanctæ conuersationis accendit; quibusdam exemplum factus est ad salutem: alios intra septa sui gregis oues fecit; alios educauit: Omnia omnibus factus est, vt omnes saluos efficeret.

[3] Successit autem in Remensi Pontificatu Reolo, magnarum virtutum viro, huiusque, vt quidam perhibent, proximiori cognato. Et quoniam hoc obeunte nescitur quot annis Pastore vacauerit Sedes Remensis, [Lapsam disciplinā restituit.] pleraque in loco erant collapsa, quæ fuerāt præcedentium Patrum studio & vigore fundata: quæ cuncta vir iste gloriosus & prudentissimus in pristinum celerius reparauit statum.

[4] [Res Canonicorum pulcre ordinat.] Nam canonicam Clericis religionem restituit: iuxta numerum quoque eorum, quotus illo in tempore erat, sufficientia & continua eis victualia constituit, quatinus diuino cultui liberius atque instantius insistere quiuissent. Prius quippe quam exoptabilis hic altor ac pater eorum adueniret, non eis dabatur canonicus panis, & non erant vt sunt hodie Canonici, sed sicut matricularij. Et ad hæc res proprias cum habitatoribus earum illis contulit, [Commune eorum ærarium instituit.] qui singulis necessitatibus eorum perpetuo deseruirent. Primus Remensium hic Episcoporum fertur commune eis instituisse ærarium, generaliter illorum vsibus in sæcula profuturum.

[5] Prædictarum autem rerum loca, his vocabulis censentur: Gerniaca-curtis, Musceium, Roceium, Ad Vulsiniacum riuulum, [Variabona confert Ecclesiæ.] Curcella, ad Nouam-villam, Ecclesia S. Hilarij in suburbio ad portam quæ vocatur Martis. Hanc basilicam decreuit præstare in sepulturam eorum. At Gerniacam-curtem, & tria e vestigio consequentia, sanxit ad anniuersariam perseuerare sui transitus diem commemorandam; vt hinc scilicet eis in illa sufficiens refectio ab ærarij clauigero, quotannis paretur. Et si quid de annuo superfuerit rerum redditu, quod ad præsens expendi non necesse sit, omnibus censuit diuidendum, prout opus fuerit vnicuique eorum. Item Curcellam & Nouam-villam, & nouem mansos ecclesiæ S. Hilarij adiacentes, statuit ligna cædere, aquasque comportare ad faciendū eis balneum, [Prouidet omnibus Canonicorum necessitatibus, per seruos mansionarios.] insuper & ad suicidium occurrere; & si quid huiusmodi necesse sit in eorum culina, quod facto opus sit. Puteis quoque intra septa monasterij non deesse, qualibet oborta occasione. Denique ipsa si quando exuberauerint rudera latrinarum, efferre in locum huiusmodi colluuionibus aptum. Porro sicut & pollinctores effodiendæ eorum sepulturæ adesse, cum eueniret illorum quempiam defungi, & ab ipsis tamquam a vespillonibus ad sepeliendum eos deferri. Et, vt tandem collectiuo quodam sermunculo quid inferatur de eorum multimoda seruitute, ad omne opus eis impendendum seruile, vt præsentissimos ita iussit paratissimos esse: quorum huiusmodi consuetudo pro lege habetur, vt si omnis familia seruorum, qui hos habuere, obierit, sicut sæpe accidit, etiam ingenuus quisque par eis obsequium exerceat seruile, si contingat ea habere. Eorum vero summa in quadraginta vno mansis colligitur vtrobique coadunata. *

[6] [Non frustra hæc narrari.] Inter hæc prudentem paucis monemus lectorem ne abhorreat ista legendo quasi superflua, asserens in chartis eorum donationis & polypticis de eisdem editis satis superque inuenienda; sed admiretur hunc virū Dei, quomodo prudentissime & piissime disposuerit inter cetera quæ possidet; & qualiter pauperes Christi, suorum heredes fore delegerit, qui secundum illud Euangelij, Beatus est, quia ij non habent retribuere ei, retribuetur enim illi in resurrectione iustorum; verumtamen eius beatitudinis seduli intercessores existunt, prout queunt: & si aliquando forte siluerint, ipsum opus misericordiæ ad Dominum semper pro eo clamabit; quemadmodum scriptura dicit: Conclude eleemosynam in sinu pauperis, & ipsa pro te orabit. [Luc. 14. 14., Eccli. 29. 15.]

[Annotata]

* Flodoardus Histor. Remen. lib. 2. cap. II. hæc subdit: Res etiam quibus Episcopium auxit quasdam dato pretio comparauit, vt villam nomine [Note: ] [a alij, Carobram, vulgo Chartreune.] Cartobram in pago Tardonensi a [Note: ] [b Coluener. Gomnoaldo.] Gamnoaldo, pro qua dedisse traditur auri solidos quingentos: & in villa, cui nomen [Note: ] [c Gallice Tourbe.] Turba, mansos duos, a diuersis personis. Item portionem de villa, quæ dicitur Campaniaca, super fluuium Vidulā, ab [Note: ] [d al. Hosonio.] Hosomo: pro qua dedisse reperitur in auro solidos CXL. Item a quadam consobrina sua, nomine Gilsinda, portionem de villa [Note: ] [e Coluener. Bracameio, al. Bracaneco, Gall. Bricquenay.] Bracaneto super fluuium Rotumnam, cum mancipiis, ædificiis & omnibus ad ipsam possessionem pertinentibus. Item ab eadem Gilsinda partem quamdam de villa [Note: ] [f Gall. Boul sur Suippe.] Bobiliniaca supra fluuium Suippiam, cum domibus, mancipiis, campis, pratis, & ceteris ad eamdem possessionem pertinentibus: pro quibus rebus in auro solidos centum inuenitur dedisse. Quasdam quoque res trans Ligerim non modico auri dato pondere reperitur emisse. Quædam quoque cum aliquibus personis inuenitur commutasse, pro partium scilicet opportunitate.

A Dagoberto denique Rege præceptum immunitatis suæ obtinuit Ecclesiæ; suggerens eidem Regi, qualiter ipsa Ecclesia sub præcedentibus Francorum Regibus, a tempore Domni Remigij & Clodouei Regis, quem ipse baptizauit, ab omni functionum publicarum iugo liberrima semper extiterit. Qui præfatus Rex hoc beneficium confirmare vel innouare disponens, cum consilio procerum suorum statuit, ad prædecessorum formam Regum præcipiens, vt omnes ipsius sanctæ Dei Ecclesiæ res, tam in Campania, & infra vrbem, vel suburbanis, quam in Austrasia, seu Neustria, vel Burgundia, seu partibus Massiliæ: in [Note: ] [g al. Rodinico, Rodolito, Rodocino.] Rodonico etiam, Gaualitano, Aruernico, Turonico, seu Pictauico, Lemouicino, vel vbicumque infra regna eius ipsa Remensis Ecclesia, vel basilica Beatissimi Remigij villas aut homines habere videbatur, sub integra immunitate omni tempore possent manere. Sic quoque vt nullus Iudex publicus in ipsas terras auderet ingredi, vt mansiones intrando faceret, aut quelibet iudicia, vel xenia ibidem exigere vllatenus præsumeret. Sed quodcumque a præcessoribus suis Regibus Ecclesiæ Remensi vel basilicæ S. Remigij fuerat concessum, cunctis diebus eadem Ecclesia valeret habere conseruatum.

Sed & a filio ipsius super huiusce auctoritatis corroboratione, & a ceteris sui temporis Regibus immunitatis, ac teloneorum remissionis præcepta Ecclesiæ suæ obtinuit permanere. Item Theoderici Regis specialiter pro villa Calmiciaco, quam Grimoaldus vir illustris Ecclesiæ Remensi contulerat. Quarum adhuc regalium monimenta præceptionum in archiuo sanctæ huius Remensis conseruantur Ecclesiæ.

CAPVT II.
Sibi a Pipino data donat Ecclesiæ.

[7] Hic quodam tempore de Culmissiaco Episcopij sui villa veniens, [Pipino Herstallo offert eulogias;] adiit Pipinum Maioremdomus, patrem Carli cognomento Martelli: præmisitque suas ei eulogias, a venatione, quam paullo ante exercuerat, redeunti. Has quippe solebat illi crebrius mittere. Morabatur quoque ipse Pipinus in pago Laudunensi, & loco qui dicitur Gerniaca-curtis; & non illic, vt hodie, villa, sed exiguus mansionilis fuerat: verum & in diebus illis ibi erat ingens silua, & fons in eodem loco, quem apri tamquam ad sua frequentabant volutabra, qui & vsque in hodiernum diem permanet ibidem; iuxta quem & tunc Pipinus singularem ferum fuit consecutus, cuius assaturam præcepit illic fieri, tamquam reuera imbi pransurus. Interea idem istius Episcopi benedictionem gratissime suscipiens, dixit clientibus qui sibi assistebant: [Abeo Gerniacam-curtem accipit, & quidquid meridie ipso quiescente circuierat.] Quid faciemus huic Episcopo, qui nobis seruire non cessat? Illis autem silentibus, Pipinus ad Sanctum conuersus Rigobertum, gratulabundus adiecit, Do, inquiens, tibi optionem petendi quod volueris, & non negabo tibi. Ad quem vir Domini, Da, ait, mihi hunc modicum mansionilem, & sufficit mihi. Tum ille; & hunc tibi do, & quantum volueris accipere in gyro. Concessitque ei (sicut & quondam Rex Clodoueus Sancto legitur concessisse Remigio) vt quantum circuiret dum ipse meridie quiesceret, totum illi donaret. * Beatus itaque Rigobertus per fines, qui manifestissime parent, pergens, passim limitem, vt litem discerneret aruis, si forte accideret, poni præcepit. Peragratisque omnibus quæ sibi maluerat dari, confestim regressus est ad Pipinum, qui interim meridiano surgens a somno, largitus est ei omnem, quem lustrauit, locum per confinium designatum.

[8] Ad memorabile vero indicium super hoc transitu itineris sui, & æstate & hyeme vernantior, [Terra illa deinceps vernantior.] quia viridior herba hactenus ibi gliscere visitur, quam ceteris in locis quæ in circuitu eius sunt, cum tamen æque teratur a quolibet viatore. Est & non contemnendæ rei miraculum, quod proculdubio meritis eius constat eisdem rebus a Domino prærogatum. [Numquā grandine vel tempestate læditur.] Siquidem postquam dominio eius cesserunt, numquam eas læsit tempestas, nec grando cecidit super illas. Vnde non solum res mira, sed semper omnibus valde est stupenda. Videntur more solito cadere iuxta, & non fines earum attingere vnquam præsumunt, ne dicatur transire. Proinde omnes hæc diuinitus fieri videntes, dicere congruenter super his valent, quod scriptura de terra quondam habitationis filiorum Israel refert; quæ cum præmittit: Pluit Dominus grandinem super terram Ægypti; paullo post annectit, dicens: Tantum in terra Gessen, vbi erant filij Israel, grando non cecidit. [Exod. 9. 23. & 26.] Sed quia præsens miraculum, vt præmemoratur, hic quotidie fit, quotiescumque hæc vspiam ruit, magis præsenti tempore quam præterito vtendum est. Ita in hac terra possessionis S. Rigoberti grando non cadit, quamlibet in omni Francorum terra cadere videatur ex more.

[9] Denique vniuersas res istas nullo mundanæ cupiditatis impetrauit obtentu, verum Ecclesiæ in cunctis pro viribus consulens, [Omnia sibi donata dat Ecclesiis.] illam constituit heredem earum, sicut partim fuit paullo superius intimatum. Plures etenim Ecclesias earumdem participes fecit, * prout corde suo destinauit. Erat quippe, vt canonica dogmatizat institutio, internorum curam in exteriorum occupatione non minuens, exteriorum prouidentiam internorū sollicitudine nō relinquens; ne aut exterioribus deditus, ab intimis aliquando corrueret; aut solis interioribus occupatus, [Rebus cælestibus, & saluti suorum semper intentus.] quæ foris debebat proximis non impenderet. Agebat quippe in omnibus vtpote fidelis dispensator & prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, vt daret illis in tempore tritici mensuram. Procul namque semper ab illo fuit quod Apostolus ait: Qui suorum, & maxime domesticorum, curam non habet, fidem negauit, & est infideli deterior. [1. ad Timoth. 5. 8.] Quin imo cum eodem veraciter dicere valuit: Instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. [2. Cor. 11. 28.] Quapropter si quando aliquid discriminis alicui membrorum Ecclesiæ acciderat, & hoc sibi non absurde poterat coaptare: Quis infirmatur, & ego non infirmor? Quis scandalizatur, & ego non vror? Et rursus: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. [Rom. 12. 15.] Huic viuere Christus fuit, & mori lucrum. Et quia solo corpore in terris positus, spe in cælestibus degebat, profecto de se hoc sibique similibus loquebatur: Nostra conuersatio in cælis est. [Philipp. 3. 20.] Nempe iam illis connexus quibus ait Dominus: Vos estis lux mūdi. &, Non potest ciuitas abscondi supra montem posita; neque accendunt lucernam, & ponunt eam sub modio, sed supra candelabrum, vt luceat omnibus qui in domo sunt. [Matth. 5. 14. & 15.]

[10] [Carolum Martellū baptizat & suscipit de sacro fonte.] Præfatus ergo Pipinus hunc admodum venerans ac diligens, filium suum misit ei Karlum ad baptizandum, qui propter feros animos, & quia ab ineunte ætate fuerit vir bellicosus, & robore fortissimus, postmodum Martellus est cognominatus. Quem a se baptizatum, ipse vir almus suscepit a fonte sacri baptismatis, vt eiusdem patronus fieret iuxta petitionem genitoris. Qui eidem patri Pipino decedenti, in principatum succedens, eumdem patronum suum, tum impie, tum iniuste a Sede sua expulit; ceu paullo post sequens narratio declarabit.

[11] Vir deinde sanctus Ecclesiam Domini, vt cœperat, vigilantissime & strenuissime regebat, ascendens ex aduerso, & opponens murum se pro domo Israel, vt staret in prælio in die Domini. [Improbis Principibus resistit.] Ex aduerso quippe adscendebat, quando quibuslibet potestatibus praue agentibus, rationis libera voce contraibat; & in die Domini pro domo Israel in prælio stabat, ac murum se opponebat, quia fideles innocentes contra peruersorum iniustitiā ex iustitiæ auctoritate vindicabat. Hinc & illud Beati Iob, congruentissime illi conuenit quod dicitur: Auris audiens lætificabat me, & oculus videns testimonium reddebat mihi: quod liberassem pauperem vociferantem, & inopem, cui non erat adiutor. [Iob 29. 11. & seqq.] Et post pauca: Iustitia indutus sum, & vestiui me sicut vestimēto & diademate iudicio meo. Et iterum: Conterebam molas iniqui, & de dentibus suis auferebam prædam: Vnde & tamquam bonus pastor animam suam poneret pro ouibus suis, si persecutor sibi afforet ita crudelis.

[Annotata]

* Addit Flodoard. lib. 2. Histor. Remen. cap. II. vt variis chartarum docemur instrumentis. Sub ipsius Episcopatu dedit Ado quidam Abbas ad Ecclesiam S. Mariæ Remensis res suas sitas in pago Laudunensi, in vico qui dicitur [Note: ] [a Coluen. Rausidus.] Raosidus, cum adiacentiis earum, domibus scilicet & colonis, campis, vineis, pratis, siluis, [Note: ] [b Coluen. piscinis.] pascuis, aquis, aquarumve decursibus, & omnibus appenditiis. Item ad matriculam Sancti Remigij res quasdam in pago Tardonensi in villa Corneciaco cōstitutas. Diuersæ quoque personæ in locis diuersis res suas pro animarum remedio Ecclesiæ Remensi sub hoc Patre beatissimo tradiderunt, vt Beroaldus & Sairebertus in monte Betelini & [Note: ] [c Taxonariis.] Taxouariis domos, arua, mancipia, vineas, ac siluas: Gairefredus & Austreberta in pago Laudunensi, in villa Warocio, mansos cum terris adiacentibus, vineis, ac mancipiis. Abbo res suas sitas in pago [Note: ] [d Coluen. Portensi.] Porcensi, villa Augusta: [Note: ] [e Coluen. Landemarus.] Leudemarus in Camarciaco, in pago Remensi, mansos cum ædificiis, mancipiis, ruribus, vineis, siluis, pratis, & ceteris adiacentiis. Rodemarus res suas sitas in vico Castricensi. Item Austrebertus suas in eadem villa. Quarum adhuc exemplaria traditionum apud nos condita reseruantur.

* Simile quid concessit Carolus Magnus S. Arnoldo, 18.Iul.

CAPVT III.
Rigoberti domus. Begonis sacrilegi pœna.

[12] [Carolum Martellū prohibet ingressu vrbis Remensis.] Cvm igitur piis, vt semper, intentus esset operibus, suoque Clero & plebi, tamquam pater filiis, in omnibus consuleret; atque huius rei gratia in ciuitate Remensi degeret; orta est post Pipini obitum, inter Karlum ipsius filium & Regem Chilpericum ac Maiorem-domus Raganfridum non modica simultas pro inuasione regni Francorum; si quo modo hæc fieri posset potissimum per quemuis eorum. Karlus autem propter vrbem Remorum transiens, fertur eamdem extrinsecus circuisse vniuersam, quousque peruenit ad portam, super quam structis inibi ædibus sibi congruis almificus manebat Rigobertus: clamauitque ad eum dicens: Domine Rigoberte, iube mihi portam ciuitatis aperiri, vt vadam orare ad Sanctam Mariam. Cumque idem homo Dei nullum vociferanti daret responsum, orationibus vtique suis insistens, quibus iugiter sancta intentione vacabat, perhibetur hoc ipsum tertio exclamasse ad eum. Tandem valido eius clamore compulsus, respondit ei, Non tibi, inquiens, porta hæc aperietur, quoadusque sciatur cuicumque vestrum Dominus dare hoc voluerit regnum. Tu enim & Raganfridus ambo litigatis super eo, & adhuc nescitur quem finem res habitura sit. Quod si Dominus illud tibi potius dederit, hanc reserabo remeanti, & fidelis existam tibi. Ad hæc Karlus per caput suum iurans, & furibunde intentans, Si reuersus, ait, fuero victor in pace, non vltra tutus manebis in hac ciuitate. Vir tamen Dei inter eius minas permanens interritus (iustus quippe quasi leo confidens absque terrore erat) noluit illam aperire ei; sine dubio aduertens, vt perprudens, quod non propter orandi deuotionem, sicuti simulabat, introire ciuitatem cupiebat, quin potius eam volebat vastare; quemadmodum alias vastauerat; ac si & antedictus eum vincens Raganfridus regnum obtinuisset, ne forte hunc sibi infidelem tali in facto reputare valuisset; sicut reuera valuisset, si huius dictis aurem accommodaret.

[13] Hæc denique, quam prædiximus, porta, ex consuetudine cascorum a plerisque Collaticia, a pluribus vsque hodie Basilicaris vocatur; ibique tā huius quam singularum claues totius vrbis portarum apud se reconditas pro tempore seruabat. Quæ porta ideo nuncupatur Basilicaris, siue quod in gyro sui reliquis plus portis feratur antiquitus basilicis abundasse; [Habitat supra portam Basilicarem, pietatis caussa.] seu quia euntibus ad basilicas in vico S. Remigij consistentes, semper fuit peruia. supra quam & idcirco potissimum mansisse dicitur, quoniam fenestris cœnaculi sui patefactis, eas inde consueuerant contemplari, nequaquam sola quasi pulchras & excelsas gratia speculandi, sed multo magis orandi; sicut & dudum Daniel Propheta fenestris apertis in cœnaculo suo contra Ierusalem, tribus horis in die flectebat genua sua & adorabat, confitebaturque coram Deo suo. [Dan. 6. 10.] Propter quod & iste Sanctus ostium in pinnaculo ecclesiæ S. Petri, que finitima erat suæ domui, præcepit fieri, per quod in eamdem gradibus adiectis descendebat ad adorandum; indeque reuertens, per hoc ipsum intrabat in oratorium, quod iuxta domum suam fecerat super ciuitatis murum, dedicauitque in memoriam S. Michaelis Archangeli. [Oratoriū S. Michaelis ædificat.]

[14] Hoc non pauco tempore perseuerauit ibidem, multaque ad illud populi frequentia confluebat, & maxime si quando eiusdem Archangeli gloriosa festiuitas imminebat. Donec Ludouicus Imperator dedit Monasterium S. Petri filiæ suæ Alpaidi, quod & vocatur solo de situ loci Inferius, propter alterum huic vicinum quod eadem ex caussa dicitur Superius. [Bego id dirui iubet.] Huius mulieris vir, nomine Bego, hoc oratorium dirui iussit, considerans quod præ altitudine sui, quasi quodam vmbraculo obnubebat prædictæ ecclesiæ fenestram; seu potius quia quadam die caput suum in superliminari eiusdem ostioli grauiter eliserit, eo quod statura fuerit procerus, & extento ambulauerit collo, & ad hec introeundo, vt oportuerat, non semetipsum humiliauerit. Humilitas quippe caput non frangit. Quocirca de hoc abiens loco, suis præcepit dicens: Cauete ne forte istud hic reperiam, quando reuertar. Quoniam quidem si inuenero, in vobis hoc vindicabitur.

[15] [Arripitur a dæmone.] Sed vt destrui cœpit, ille mox a dæmonio arreptus fuit; cum tamen ab hinc procul esset in pago Laudunensi, & loco qui dicitur Begonis-villa. Factæ sunt autem & triduo in ciuitate Remensi horribiles tenebræ a loco illo, [Remis triduo horribiles tenebræ] quo destruebatur, donec vltra pontem plateæ eiusdem vrbis veniretur, qui ob euitandum cœnum diebus priscis lapidibus magnis stratus erat; vnde & hæc hactenus pristinum nomen seruat. Porro puluis & ventus mixtim ferebantur, ita vt per eiusmodi viam vix posset incedere quisquam.*

[Annotatum]

* Addit Flodoardus Hist. Remen. l.2. c. 12. Hoc autem oratorium modo reparatum, & in præmemorato Beati Michaelis veneratur honore restitutum.

CAPVT IV.
Caroli Martelli sacrilegia: damnatio.

[16] [Carolus Martellus vincit Ragenfridum an. 717.] His ita dimissis, vt ad præmissa vertamus stylum. Præmemoratus direxit actem Karlus, in campo Vinciaco aduersus Chilpericum & Raganfredum Dominica die illucescente, duodecimo Kal. Aprilis in Quadragesima, & triumphum de eis sicut desiderauit adeptus, iniustissime ab hoc almo Pontifice Episcopiū Remense abstulit, qui inde est reuersus, sicut ante fuerat illi comminatus. [Rigobertū Sede pellit:] Et hoc eius factum non est adeo mirum. Et quidem aliis similiter fecit, & eis qui suis partibus fauerunt, dedit. De hoc etenim, non Rege sed tyranno, ita legitur ad locum in Annalibus diuersorum Regum: Iste Karlus omnibus audacior Episcopatus regni Francorum laicis hominibus & Comitibus primus dedit, [Episcopatus varios dat laicis.] ita vt Episcopis nihil potestatis in rebus Ecclesiarum permitteret. Et cetera. Hunc ergo Karlum passus est & hic vir Domini inimicum vsque ad occasum vitæ præsentis, cum oporteret eum vsquequaque fidissimum esse, ac si ipsius filium in baptismate: & hoc Domini pertulit exemplo, qui ab ipso discipulo suo traditus est impiis. Hinc beatus Papa infit Gregorius: Omnes electi, quia summi capitis membra sunt, caput quoque suum in passionibus sequuntur. Paucisque interpositis subiungit atque ait: Vt tanto eis crescat merces operis, quanto eis virtutis lucrum proficit, & ex alienæ damno caritatis.

[17] Verum vt scriptura dicit, qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius. [Prou. 17. 13.] Quod huic viro Dei in Episcopatu violentia crudeli dempto, & de aliis rebus aliarum fecit Ecclesiarum, iusto Dominus iudicio reddidit in caput eius, sicut antiquorum veridica constat scriptum huiusmodi relatione a. S. Eucherius Aurelianensium Episcopus, qui in monasterio S. Trudonis requiescit, in oratione positus, ad alterum est sæculum raptus: [Ideo corpore & anima torquetur in inferno.] & inter cetera quæ Domino sibi ostendente conspexit, vidit hunc Karlum in inferno inferiori torqueri. Cui interroganti ab Angelo eius ductore responsum est; quia Sanctorum iudicatione qui in futuro iudicio cum Domino iudicabunt, quorumque res abstulit & diuisit, ante illud iudicium anima & corpore sempiternis pœnis est deputatus; & recipit simul cum suis peccatis pœnas, propter peccata omnium qui res suas & facultates in honore & amore Domini ad Sanctorum loca luminaribus diuini cultus, & alimoniis seruorum Christi ac pauperum pro animarum redemptione tradiderant. Qui in se reuersus, S. Bonifacium b, & Fulradum Abbatē monasterij S. Dionysij, & summum Capellanum Regis Pipini ad se vocauit; eisque talia dicens, in signum dedit vt ad sepulchrum illius irent, & si corpus eius ibidem non reperissent, ea quæ dicebat vera esse concrederent. Ipsi autem pergentes ad prædictum monasterium vbi corpus ipsius Karli humatum fuerat, [Ex eius sepulchro, interius adusto, exit draco.] sepulchrumque illius aperientes, visus est subito exisse draco, & totum illud sepulchrum interius inuentum est denigratum, ac si fuisset exustum, &c. Quæ ideo hic inseruimus, vt omnibus hæc legentibus nota fieret istius iusta damnatio, per quem facta est harum rerum Ecclesiasticarum iniusta ablatio.

[18] Huius vero (haud dubium quin Beati Rigoberti) & Adrianus Apostolicæ Sedis Pontifex, meminit in epistola sua felicis memoriæ * Turpino, huius successori directa, in qua & multiplicem facit super eo quasi querimoniam, scribens in hunc modum: Tua fraternitas nobis retulit, quia faciente discordia inter Francos, Archiepiscopus Remensis, nomine Rigobertus, a Sede contra canones deiectus & expulsus fuit, sine vllo crimine, & sine vllo Episcoporum iudicio, & sine vllo Apostolicæ Sedis consensu vel interrogatione; sed solummodo quod antea non consensit in parte illius, qui postea partem de illo regno in sua potestate accepit, in qua parte Remensis ciuitas est: & donatus atque magis vsurpatus, contra Deum & eius auctoritatem, fuit ille Episcopatus, simul cum alio Episcopatu & aliis Ecclesiis, [Episcopatus Remēsis Miloni datus.] & sæcularibus potestatibus, Miloni cuidam sola tonsura clerico, nihil sapienti de ordine Ecclesiastico: & alij Episcopatus de ipsa Remensi diœcesi diuerso modo essent diuisi; & aliqui ex magna parte sine Episcopis consistentes; & ad alios Episcopos & Metropolitanos, Episcopi & Clerici ordinationes aliquando accipientes erant, & refugia indebita habebant, & a suis Episcopis iudicari & distringi non sustinebant; & Clerici, & Sacerdotes & monachi & sanctimoniales sine lege Ecclesiastica pro voluntate & licentia viuebant. & reliqua.

[Annotata]

a Baronius ad an. 741. hanc narrationem impugnat multis argumentis, sed quæ non conuincunt, vt 20. Februar. ad S. Eucherij vitam ostendemus.

b Addit Flodoar. Hist. Rem l.2.c 12. Qui tunc Galliis ad restituenda iura canonica fuerat ab Apostolica Sede prælatus.

* al. Tilpino.

CAPVT V.
Rigoberti exilium, reditus, vita priuata.

[19] Cetervm Sanctus Domini Rigobertus Dominicis obtemperando præceptis, quibus ita iubetur: Cum persecuti vos fuerint in ciuitate ista, fugite in aliam; secessit in Wasconiam regionem: [Rigobertus secedit in Vasconiam.] ibique exulando, dum multas sancta indefessus intentione memorias Sanctorum lustraret, in quamdam introiuit basilicam simili modo caussa orationis. [Matth. 10. 23.] Et inter orandum campanæ pulsabantur secundum morem Ecclesiasticum ad fidelium concionem congregandam, [Campanæ ei furto sublatæ, eo præsente nullum sonum edunt.] ibique fuerunt geminæ quæ nullum dederunt sonitum pulsatæ. Tunc Sacerdos loci & alij qui circumstabant, sollicite ab eo sciscitabantur, quis esset, & vnde venisset. Quid inquiens, vultis? Clericus sum, veluti videtis; & de Francia veni. Cui illi adiiciunt, dicentes: Cur nostræ non hodie sonant nolæ tuo in aduentu, sicut ceteris in diebus consueuerant, priusquam tu venires ad nos? Ad quod ipse, Ignoro, inquit. Verum duas habui in mea ecclesia, quæ mihi furtim ablatæ sunt, cum adhuc essem in Francia; fortassis eæ sunt. Ostendite mihi eas, & ego dicam vobis si illæ sunt an aliæ. Quæ cum sibi fuissent ostensæ, asseuerauit ipsas esse. Tunc inito cum Sacerdote eiusdem loci consilio, protinus suæ restituunt eas turriculæ. Et dixerunt ad virum Dei: Tu magis accede, & illas pulsa, [Ab ipso pulsatæ sonum edūt.] vt pro certo experiamur tuorum veritatem verborum. Quod cum ille fecisset, sicut ante solebant altisone reboabant. Quod cernens omnis populus, Deum glorificauit. Ipse vero quis esset apparuit, [Ipsi redduntur.] quia lumen in tenebris latere non potuit. Eæ vero in præfata Gerniaca-curte, & S. Petri ecclesia, vsque hodie permanent, in testimonium huius mirabilis facti & in æuum mirandi.

[20] Hunc prædictus Milo Abbas, qui ante Karlum habebat Remense Episcopium, reperit in eadem regione, functus apud eosdem Vascones legatione: cui & dixit: [Redit in Franciam.] Quid hic agis? Reuertere in Franciam, & si proprias res, quas ibi habes, mihi dederis, ego tuum faciam tibi a Principe restitui Episcopatum. Ad quod sanctus Pontifex Domini respondit ei: Quascumque res inibi videor possidere, tibi dabo, si feceris quod polliceris. Regressus est itaque in Franciam, & in memorata Gerniaca-curte, peculiari possessione sua conuersabatur: quem e vestigio adiit præfatus Milo; [Recusat Miloni pro recuperando Episcopatu, tradere bona antea Ecclesiæ donata. Obtinet altare S. Mariæ Remis;] Trade, inquiens, mihi res, quas pollicitus fuisti, tibi quippe apud Procerem obtinui quod spopondi. Cui Beatus ait Rigobertus: Quotquot res habere visus fui, dedi Ecclesiæ Christi; non possum modo tollere ei, & dare alteri. Ad quem furibundus Milo: Quia me fefellisti, tuus nunc tibi non reddetur Episcopatus. Et idem mox illi dedit dignum Episcopo responsum, Altare, aiens, mihi, queso, obtineas S. Mariæ: de rebus Episcopij facito quod volueris, vnde minus curo.

[21] Habitauit ergo in Gerniaca-curte tempore non pauco, vitam in parcitate, humilitate, vigiliis, oratione, eleemosynis, ceterorum quoque bonorum operum exhibitione agens: morisque ei fuit sæpissime ciuitatem Remorum inuisere, & in ara Beatissimæ Mariæ, vt præ omnibus optauerat, Missas celebrare, indeque memoriam petere S. Mauritij, [Alia multa frequētat Sanctorum loca.] deinde almū adire Remigium, tum in Monte Or S. Theodoricum, deinde in villa Culmisiaco B. Cyricum, ac demum remeabat ad S. Petrum in Gerniaca-curte, vbi tunc habitatio sua erat.

[22] Quod cum ex pia consuetudine quadam ageret die, deuenit in Culmisiacum ad S. Cyricum pro se suaque Ecclesia, vt consueuerat, exorandum: & facta oratione locutus est cum Oeconomo Remensi, qui aderat, nomine Wiberto. Qui mox suppliciter accersiuit eum ad prandium, quod sibi fuerat præparatum. Quod ille renuens, dixit: Ad S. Petrum in basilica mea habeo Missas facere, idcirco quod postulas non possum adimplere. Dumque colloquerentur, paupercula quædam vidua huic Vicedomino in eulogiis attulit anserem, respiciensque Vicedominus ad sanctum Episcopum,[Donatur ei anser.] Quoniam, inquit, non dignamini nobiscum vesci, vestro præcipite puero saltem hunc recipere, & cum veneritis domum, parate ad opus vestrum. Quem puer viri Dei suscipiens ferebat, quousque subito in via de manibus eius auolauit, & aliquot horis aliorsum volitans non comparuit. Super quo puer quasi perdito satis ægre tristabatur & dolebat. Quem vehementer anxiatum & quasi flentem conspiciens, blande est consolatus, sicut erat vir mitissimus, docens de temporalium amissione rerum nequaquam contristandum aut flendum; sed in Domino semper sperandum, qui dat omnibus affluenter. Ipse autem in silentio Dauidicum, vt solebat, [In itinere diuina meditatur.] resumpsit canticum suum. In itinere enim semper de Deo aut aliquid contulit, aut cantauit. Et factum est post trium fere horarum spatium reuolans sponte sua hæc auis, ad terram coram S. Rigoberto descendit, eumque quasi præuia præcedebat nusquam a recto tramite exorbitans, [Anser qui auolarat ad eum redit.] quousque ad Gerniacamcurtem peruenirent, quo ibant. Sic mansuescebat feritas auis, in operatione virtutis. Fertur hæc multis vixisse diebus, [Sæpe eum in itinere comitatur.] & ante eum cursitare quando ad ciuitatem ibat & redibat. Nō enim passus est eam hic vir magnæ simplicitatis & pietatis occidi, quamdiu viuere potuit.

TRANSLATIO.

Rigobertus, Archiepiscopus Remensis (S.)

BHL Number: 7254

Ex mss.

CAPVT I.
Miracula ad sepulchrum S. Rigoberti.

[1] Sanctvs præterea Rigobertus actibus Apostolicis egregius, annis pluribus in hoc loco almifica in conuersatione degens, [Moritur S. Rigobertus.] & iugiter innumeris virtutibus pollens, consummata viriliter præsentis vitæ militia, migrauit plenus dierum ad patriam æternæ hereditatis. Hic discessit pridie Nonas Ianuarij * anno Dominicæ Incarnationis circiter septingentesimo septuagesimo tertio, Indictione VIII. Ibique cum debito honore a Sacerdotibus & ceteris Christi fidelibus fuit humatus, in ecclesia scilicet S. Petri Apostoli, [Sepelitur in ecclesia Gerniacæ curtis.] quam ipse fundauerat, positusque est secus altare ad dexteram eius plagam.

[2] Qui multis ibidem post sanctam depositionem suam refulgens miraculis, quanti sit apud Deum meriti, [Claret miraculis.] frequenter innotuit, quæ tamen miracula magnam ob incuriam non fuere descripta. [Tres claudi curati.] Tres laudi ab incolis eiusdem loci, memorantur inibi ab eo fuisse curati. Quorum certa priscæ debilitatis indicia, videlicet bacilli & scabella, & in abiectione eorum indubia redhibitæ incolumitatis signa, multis diebus in eadem sunt visa, vbi ipse requieuit, ecclesia; quousque in mirifica eius euectione, quæ post narrabitur, a quibusque fidelibus sunt & fideliter & venerabiliter post illum conuecta.

[3] Præterea fertur & quædam mulier cæca, nomine Ansildis, ipsius loci habitatrix, [Cæca visū recipit.] ibi pristinum huius meritis patrocinantibus recepisse lumen oculorum suorum. Cuius miraculi vsque hodie quidam testes existunt, adhuc enim superstites sunt qui eam cognouerunt.

[4] Quidam iuuenis scholaribus apud loci Presbyterum deditus studiis, quadam die absente Ædituo, super tumulum eius vt leuis leuiter cœpit subsilire, nō dans honorem Deo, [Ad eius sepulchrū ludens claudus efficitur.] neque Sancto ipsius in cælo & in terris mirificato: sed vt sepulti meritum panderetur & eiusmodi præsumptio penitus ab omnibus cohiberetur, confestim eum pes suus doluit, quasi quæuis spina acerrime pupugerit: vnde claudus mox effectus, pedem illum perdidit, quia eo quicquam incedere postmodum nequiuit. Quod vidētes tam Presbyter quam indigenæ, cancellum ibi effecerunt, ne quis forte nesciens temere accessisset, & simile quid pateretur.

[5] [Voces Angelicæ audiuntur. Lux insolita apparet.] In hac basilica nocturno tempore, voces tantæ dulcedinis sæpius sunt auditæ, vt non existimarentur aliæ nisi Angelicæ. Lux quoque cælitus tantæ claritatis mediis in eadem noctibus emicuit, vt solis fulgorem vicisse videretur, que etiam immenso iubare suo Sacerdotis, qui adhuc inibi superest, ædiculam penetrauit mœnibus ecclesiæ huius inhærentem. Hæc per ostium casu patens vibrando coruscauit, per quod de illa in hanc ecclesiam gradibus suppositis intratur. Quo viso tantus timor & tremor Presbyterum inuasit, vt ab illa die maiorem huic loco reuerentiam exhibere visus sit, quam antea solitus fuerit. [Febres & dolor dentium isthic pelluntur.] Ad quem si quis aliquando ex frigoriticis, aut acerrimo dentium dolore vexatus cum fide accessit, mox remedium sensit. Quapropter vsque hodie multi eorum illuc candelam in votis afferunt: & febricitantes quidem abrasum puluerem sepulchri eius sumunt, quod tenacissimum fuit illitum cæmento, sicut fertur fuisse moris antiquorum in sepulchris eorum. [Puluis sepulchri eius febres sanat.] Hunc autem aquæ inditum siticulosius bibunt, quo hausto sanitatem illico adipiscuntur. Quorum quidam Gislemannus hanc misericordiam Domini per eum moderno tempore mirabiliter fuit expertus. Qui cum incurabiliter febricitando, nihil cibi diebus aliquot gustare potuisset, & non diebus neque noctibus optatam quietem inuenire potuisset, acceptum eradendo, vt alij, puluisculum sarcophagi istius potauit, & continuo sanus abcessit. Dentium vero doloribus cruciati hoc sepulchrum debita cum deuotione deosculantur, & simul extemplo curari merentur.

[Annotatum]

* De anno mortis diximus supra n.2.

CAPVT II.
Translatio I. ad monasterium S. Theodorici.

[6] [Corpus S. Rigoberti transfertur 14. Iunij an. 864.] Dvm hoc in loco hic inclytus Domini Confessor eatenus recubaret, & his aliisque virtutibus semper glorificatus reniteret, piæ recordationis Domnus Hincmarus, qui ab eo quintus extitit Remensis Archiepiscopus, illum transtulit octauo decimo Kalendas Iulij, ad Monasterium B. Theodorici, & posuit eum in dextera parte ad tumbam ipsius pretiosi Confessoris Christi, anno vtique Incarnationis Domini DCCCLXIV. Indictione XII.

[7] [Isthic quoque miraculis claret.] Ibidem iste aliquot annis requieuit, vbi & plura per eumdem Dominus patrauit signa, ex quibus pauca breuitati studentes scripsimus, ne de eorum nimia prolixitate quodlibet tædium lecturis gigneremus. Quædam febricitans femina diebus illis ad hoc monasterium venit; huic vocabulum * Autdiga, existens de ea, quæ huic contigua est, villula cognomine Colmelecta. Hæc apud se huiuscemodi facere domi voluit: [Quædam febricitans S. Rigobertum sibi legit patronum:] antequam veniret, tres candelas vnius quantitatis effecit, quarum vnam nomine S. Theodorici, alteram S. Rigoberti, tertiam S. Theodulphi esse voluit. Quas simul accensas, ardere permisit, quousque conspexit quæ earum amplius duraret: hoc experimento cognoscere cupiens, sicut vulgus solet, cui eorumdem Sanctorum facere debuisset votum suum potissimum. At illa, quæ Beati facta fuerat Rigoberti nomine candela, ceteris superfuit diutius ardendo. Quod animaduertēs, aliam continuo fecit eius venerationi solius dicatam. [Ad eius sepulchrum sanatur.] Venitque illa & ante memoriam ipsius obdormiuit prostrata, & euigilans protinus omni sospitate gauisa est. Huius rei testes vsque hodie existunt qui affuerunt.

[8] Similiter & alij in hoc incommodo sunt sæpissime liberati quotquot eum quæsierunt fide ardenti: [Alij febribus & dolore dentiū liberantur.] insuper & in quibus dentes doluerunt, ac per hoc anxiati ad eum cucurrerunt, simili modo fuerunt statim medicati ab hoc medico cælesti. Et quoniamij præ multitudine nesciri potuerunt, hic nomina eorum ponere supersedimus, quia hæc nos nescimus, qui non singulis adesse quiuimus; verum hæc pene omnis in gyro nouit populus.

[Annotatum]

* Flod. Audinga.

CAPVT III.
Translatio II. ad templum S. Dionysij.

[9] [Iterum transfertur Rhemos eodem die.] Annis nouem elapsis, hinc rursus in prædicto mense eisdemque redeuntibus Kalendis a prædicto Præsule Hincmaro ad vrbem Remorum transfertur, & in basilica quæ fuerat S. Dionysij honore ab eodem consecrata, ponitur; vbi & Remensium sepultura fratrum tunc habebatur. [Cæca visum recipit.] Tunc mulier cæca, vocabulo Oda, venit de villa secus fluuium Sopiam sita, quæ * Alamandorum-curtis nuncupatur: & vt ad memoriam eius accessit, statim recepit visum olim amissum. Hæc priusquam aduenisset, nocte domi dormiens audiuit vocem dicentem sibi: Quid hic facis? Cur iaces? Crastina die Pontifex Hincmarus, & Canonici Remenses Sanctum transferent Rigobertum: vade ad eum, & ille te adiuuabit. At illa diluculo consurgens accelerauit, & candelam ei afferens, suo visui, vt prælocuti sumus, continuo reddita est.

[10] Surdus quidam æque translationis eius die aduenit. Qui postquam locellum eius quo gestabatur tetigit, illico apertæ sunt aures eius & audiuit. [Surdus auditum recipit.] Quem & diuina gratia, antequam sanatus fuisset, sic ad deiferum hunc virum accersire dignata est. Noctu in diuersorio quiescentem ignota quædam persona in latere suo leuiter percussit & excitauit, excitatumque vocauit: & ille actutum sensit se palpantem, & non audiuit vt surdus vocantem; homines tamen qui aderant audierunt vocem, ad B. Rigobertum ire quantocyus eum admonentem, licet viderint neminem. Abiit ergo ad eum, & mox eo quem prædiximus modo promeruit auditum. Hæc ita se habere ipse retulit, postquam auditui suo restitutus fuit.

[Annotatum]

* Flod. Alamanorū-cortis. vulgo Aumen-court.

CAPVT IV.
Translatio III. ad templum S. Mariæ.

[11] [Tertio transfertur corpus S. Rigoberti in ecclesiam S. Mariæ.] Hvivs sacratissimum corpus (haud dubium, quin Sancti Rigoberti) rursus a transtulit dignissimæ deuotionis Domnus Fulco Rhemorum Archiepiscopus, in ecclesiam felicissimæ Mariæ Dei genitricis & perpetuæ Virginis, anno scilicet Antistitij sui primo, posuitque retro altare quod vocatur ad sanctam Crucem, & almos decenter collocauit duos Christi Confessores Theodulfum & Basolum hinc & inde, medium autem, vt decuerat, B. Rigobertum.

[12] Hunc tam ibi quam alibi plures infirmi experiuntur diuinum esse medicum, in subitanea suorum medela morborum. E quibus nuperrime quidam monachus & Leuita cœnobij beatissimi Confessoris Christi Remigij, die quadam validissima correptus est febre, ita vt aduersa valetudo incessabiliter per horarum incrementa efficeret impotem mentis suæ. Qui ad noctem vsque perueniens, cum inualescente huius morbi efficacia incœnatus dormitum pergeret, & tamen nullatenus quiescere sineretur, ipsum vndique arctatus in auxilium sui corde clamauit, & protinus per eumdem sanitati donatus est. Is * Sigloardus vocabatur. Et cum præceptore suo Archisacerdote Theobaldo, sicut eius ab infantia cliens huc vsque conuersatur, propter quod & illum, vt solitus erat, in itinere a Domno Archipræsule ei præcepto secum ducere volebat, & iste hodœporicas incommoditates vitando nolebat etiā cum adhuc sospes esset. [Quidam nolens interesse translationi febri corripitur:] Præceperat enim huic eius Magistro præfatus Archiepiscopus ceteris cum fidelibus suis transferre condicto tempore Sanctum Domini Rigobertum ad illum locum, quo Regina Theodrada ei petitoria insinuatione suggesserat transferendum. In eiusmodi obsequio illum assumere, quemadmodum adiutorem, optabat, quod ille omnino refutabat. Verumtamen prædicta obsitus ægritudine, confugit tota mentis intentione ad eumdem miræ potentiæ virum sanctum, priusque se reum tacitus fatebatur, eo quod præsumpserit recusare iter post subeundum in eius excubitum & cultum; deinde annuente Domino proposuit animo se vnum proculdubio ex eorum fore numero quicumque essent illuc ituri cum eo. Quod vt corde suo destinauit, [Eo inuocato sanatur.] statim ab infirmitate sua, vt supradictum est, conualuit per hunc medicum Domini Rigobertum, quem inuocauit. Per ipsum itaque quidquid boni cum fide petitur inuenitur, & quod religioso quæritur affectu, celeri obtinetur effectu, præstante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto in trinitate & vnitate perfecta, viuit & regnat Deus per infinita sæculorum sæcula, Amen.

[Annotata]

a Flodoardus lib. 2. cap. 15. id accidisse ait, quoniam ecclesia prænotata necessitate muri ciuitatis, ob infestationem paganorum construendi, euertebatur.

* Flod. Sigoardus.

CAPVT V.
Reliquiæ in Veromanduos deportatæ.

[13] [Reliquiæ S. Rigoberti in Veromanduos ad firmandum contractum deferūtur.] Anno Incarnationis Dominicæ octingentesimo nonagesimo quarto, Præsulatus autem Domni Fulconis duodecimo, octauo decimo Kal. Febr. iussione eiusdem Domni Fulconis delatum est sanctissimum corpus egregij Pontificis vrbis Remorum Rigoberti, a Clero & plebe ipsius Remensis Ecclesiæ in pagum Veromandensem, in villam scilicet * Nemmicum, super fluuium Dalminionem; quam villam, videlicet mansos quinquaginta, idem Pater reuerendissimus Fulco per præstariam apud Odalricum Comitem & filiam eius Hirmintrudim eidem suæ Ecclesiæ acquisiuit, & adquisitam eiusdem Ecclesiæ Canonicorum victui perpetualiter adauxit.

[14] [Vt & aliæ multæ reliquiæ.] Delata est etiam hæc copia pretiosarum reliquiarum cum eo, positaque ad caput eius: De ligno Domini, de sepulchro Domini, de sancto Caluariæ loco, de columna iuxta quam fuit flagellatus Dominus, de petra supra quam stetit ante Pilatū, de panno quem S. Maria manibus suis operata est. Reliquiæ SS. Apostolorum Ioannis Euangelistæ, Petri, Pauli, Andreæ, Matthæi, & de vestimentis duodecim Apostolorum, & de puluere eorum. Reliquiæ sanctorum Martyrum Ioannis Baptistæ, Nicasij, Dionysij, Rustici & Eleutherij, Laurentij, Mauritij, Candidi, Exuperij, Georgij, Crispini & Crispiniani, Quintini, Valeriani, Cosmæ & Damiani, Agapiti, Primi & Feliciani. Reliquiæ sanctorum Confessorum, Remigij, Hilarij, Martini, Gregorij, Amandi, Benedicti. Hæc omnia pignora Sanctorum delata sunt pariter in supradictum pagum, & collocata cum omni veneratione in basilica S. Martini, quartodecimo Kal. Februarij. [Hæc translatio facta 19. Ianuar.]

[15] Non post multum vero temporis crebrescente eiusdem almi Confessoris Domini Rigoberti longe lateque fama, accidit vt quidam Presbyter, nomine * Figuinus, qui ex monasterio eximij Martyris Christi Calixti, olim nimium crudelitate paganorum grassante illuc aduenerat, cui Odalricus quondam Comes ac vir illustris, eiusdem fisci possessor, misericordia motus super eum, concessit, vt in altera ipsius villæ ecclesia, quæ in honore S. Radegundis videtur esse constructa, Sacerdotali fungeretur officio, quoadusque suæ congregationis Ecclesiæ pace reddita, illuc absque offendiculo valeret reuerti. Qui magno admodum cruciabatur dētium dolore; sed audiens illuc pretiosissimum Præsulis pignus cum Canonicis Remorum aduenisse, non abnuit munusculum propriæ candelæ eidem Sancto Domini, quia per se non poterat ferre, per alium mittere. Sed licet absens, tamen non distulit precibus quibus potuit, & lacrymis vberrimis, mirificum atque gloriosum Sanctum Domini exorare Rigobertum, [Odalricus monachus ad eas dolore dentiū liberatur.] quatenus eius adminiculante misericordia sanitati mereretur pristinæ reddi. Verumtamen illico vt peruentum est ad Sancti memoriam, isdem se præbuit medicum cælestem impetranti toto mentis affectu medicinam satis superque sibi desiderabilem. Sed postquam conualuit, ad ecclesiam S. Martini, vbi nunc præfatus sanctissimus Domini Confessor corpore dignoscitur quiescere, omni cum festinatione profectus est, ac totum se in lacrymis coram gleba illius prosternens innumerabiles ei condignasque laudes veluti tam euidenti medico retulit, annūtians fratribus, videlicet Canonicis eius obsequio illic a Domino Fulcone deputatis, quanta illi per merita gloriosissimi Confessoris sui Rigoberti fecerit Dominus. [S. Rigoberti 4. translatio.] Subiicit Flodoardus lib.2. cap.15. Nec longum post hæc vrbi Remorum sacra membra reuocantur: & ecclesia S. Dionysij extra murum ciuitatis Canonicorum Remensium studio sumptibusque restructa, ibidem cum B. Theodulfi pignoribus honorifice venerantur illata. Hæc est quarta S. Rigoberti Translatio, sub Heriueo Archiepiscopo facta, qui, vt ait idem Flodoardus lib.4. cap.13. Remis ecclesiam in honore S. Dionysij extra murum ciuitatis a Canonicis vrbis cōstructam consecrauit. Vbi & membra Sanctorum B. Rigoberti Episcopi, & S. Theodulfi Abbatis seruanda deposuit.

[Annotata]

* Flod. Sir. Memnicum. Coluer. Nemincū.

* Flod. Signinus.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Rigobert von Reims

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Rigobert von Reims

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: