Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS MARTYRIBVS THEBÆIS SEBASTIANO ET ALVERIO.


Svb Diocletiano.

[Commentarius]

Sebastianus, Martyr ex legione Thebaea in Pedemontio (S.)
Alverius, Martyr ex legione Thebaea in Pedemontio (S.)

[1] De his sanctis Martyribus agit in historia Thebæa Guilielmus Baldesanus c.33. sub finem; ex quo, & Ecclesiæ Fossanensis in Pedemontana Liguriæ ditione monumentis, hæc scribit Philippus Ferrarius in catalogo Sanctorum Italiæ ad 2. Ianuarij:

[2] Aluerius & Sebastianus milites Thebæi, cum ex finibus Sedunorum, Maximiani Imperatoris persecutionem & crudelitatem in eos qui Christianam religionem colebant, [SS. Aluerius & Sebastianus vbi passi.] fugientes, in Taurinorum fines circa ea loca, vbi Fossanum ciuitas nunc est, se recepissent; ab Imperatoris satellitibus deprehensi, martyrio affecti sunt: quorum corpora in ecclesia Campestri, olim parochiali, apud Fossanum cum diu latuissent, [Eorum inuenta corpora 1427. 2.Ianuar.] anno salutis M.CCCC.XXVII.IV.NON. Ianuarij in arcis lapideis, cum inscriptione, quæ eos ex Thebæa legione fuisse, & sub memorato Imperatore passos esse, ostendit, vocum cælestium indicio reperta, & in basilicam dictæ ciuitatis maiorem translata, non mediocrem habent venerationem. Eorum meminit idem Ferrarius in generali catalogo Sanctorum.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Sebastianus und Alverius

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Sebastianus und Alverius

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: