Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. THEODVLO PRESBYTERO MONACHO IN MONTE SINA.


Svb finem Sec. V.

[Commentarius]

Theodulus, Presbyter monachus in monte Sina (S.)

[1] Lvculente a S. Nilo Theoduli filij eximiæ virtutes supra memoratæ, cum Patrum Sinaitarum cædem daret, quam ille, ad senis parentis solatium, cælesti ope euasit. Tamen quia nec Martyrij lauream tulit, & superstes fortißimis illis suis commilitonibus fuit, peculiariter referri meruit, etsi ad eius præconium omnis illa superior pertinet laudatio. De eo igitur ita hoc die Ferrarius: Ibidem (in monte Sina) S. Theoduli monachi. [S. Theoduli natalis.] Et Menologium Canisij: Eodem die S. Theoduli. Hic fuit filius Nili viri sapientis, qui relicto seculo in montem Sina se contulit, vbi cum filio vitam monachi exercuit.

[2] Plenius Menæa: Ipso die commemoratio S. P. N. Theoduli, filij Nili Sapientis.
Theodulum conuenienter prædicabo
Theodulum (id est, Dei seruum) re & nomine.
Hic filius fuit Nili Sapientis, [Vitæ epitome ex Menæis.] qui cum Præfectus esset vrbis Constantinopolitanæ, spreta mundi gloria, in montem Sina concessit, ibique vitam monasticam cum hoc suo filio egit. His igitur aliisque isthic degentibus & ad religiosæ vitæ exercitationem gnauiter incumbentibus, repente irruere barbari; a quibus alij trucidati sunt Patres, Nilo fuga elapso; Theodulus vero eius filius captiuus abductus est cum alio quodam adolescente, vinclis adstrictus. Barbari vero positis tentoriis, mactare, ac stellæ ante Solem exorienti immolare ambos parabant. Verum cum & alter profugisset, & ipsi alto sopore pressi non nisi orto sole, stellaque iam depulsa euigilassent, Theodulo pepercere. Eum dein venalem exposuere: sed cum nemo mercari pluris duobus aureis eum vellet, quidam stricto gladio interimere eum cogitabat. Tunc illum Episcopus redemit ac manumisit: qui vita tandem pie peracta defunctus est. Agitur horum sanctorum Patrum simul celebritas in veneranda S. Pauli Apostoli basilica, quæ est in orphanotrophio.

[3] Hæc Menæa; quæ rursus 12. Nouembris cum de S. Nilo agunt: Conditus est, vt fertur, inquiunt, & ipse Nilus, [Translatio.] & filius eius Theodulus cum aliis religiosis Patribus, in venerando templo sanctorum Apostolorum, in orphanotrophio, sub altari, Iustino imperante isthuc translati. Sed mendose eadem Menæa eo die, vixisse S. Nilum sub Mauricio Imperatore volunt, qui, vt supra ex Nicephoro retulimus, S. Ioannis Chrysostomi discipulis fuit. Et qui potuere a Iustino iuniore transferri eius filijq; reliquiæ, si sub Mauritio vixit qui tertius a Iustino imperauit? De translatione Nicephorus lib. 14.cap. 54. Quem (Nilum) vita functum, Iustinus posterior inde translatum, in basi sacratioris mensæ, in eo quod ab ipso, Petro & Paulo Apostolorum Principibus ad Orphanotrophium constructum est, templo reposuit. Imperauit Iustinus iunior a fine anni 565 vsque ad 4. Octob. 578.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Theodoulos vom Sinai

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Theodoulos vom Sinai

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: