Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS MARTYRIBVS TIGRIO PRESBYTERO, ET EVTROPIO LECTORE.


Svb Arcadio Imper. Initio Sec. V.

[Praefatio]

Tigrius Presbyter, Martyr Constantinopoli (S.)Eutropius Lector, Martyr Constantinopoli (S.)

[1] Baronivs tom. 5. Annal. Eccl. an. Ch. 404. nu. 53. scribit S. Eutropij Lectoris diem natalem reddita Ecclesiæ pace, non Constantinopolitane tantum Ecclesiæ, sed toti Christiano orbi anniuersatia memoria celebrandum, publicis Ecclesiæ annotatum esse tabulis, [Horū nomina in sacris Fastis.] vna cum Tigrio Presbytero eodem tempore martyrio coronato. In Græcorum Menæis, Menologiis, aliisq;, qui penes nos sunt, Fastis horum nomina non leguntur. E Latinis referunt eos Molanus in addit. ad Vsuardum editis an. Ch 1568. ex quodam, quod non nominat, Martyrologio Galesinius & Martyrologium Germanicum: Sanctorum Martyrum Eutropij Lectoris, & Tigrij Presbyteri, & Olympiæ sanctæ matronæ, de quibus in historia tripartira lib. X cap. scilicet 21. De S. Olympia, seu Olympiade, agemus XVII, Decemb. cum Martyrol. Romano, in quo hoc die alij duo consignantur his verbis: Constantinopoli [Page 726]SS. Tigrij Presbyteri & Eutropij Lectoris, qui Arcadij Imperatoris tempore passi sunt.

[2] Mirabetis sane lector, inquit Baronius anno citato num. 52. sub Christiano eodemque Catholico Imperatore pristina aduersus pios esse reuocata martyria. Caussam duplicem indicat in Notis ad Martyrol. quod pulso in exilium S. Ioanne Chrysostomo, [Occasio martyrij.] noluissent cum Arsacio intruso communicare, ac de incendio basilicæ passi essent calumniam. Præteriisse hæc silentio voluit Socrates lib. 6. Hist. Eccl. cap. 16. vbipost recensitum incendium ita scribit: Quibus autem incōmodis Optatus vrbis Constantinopolis Præfectus, religionis professione Gentilis, & propterea Christianis infestus, Ioannis amicos affecerit, & quam grauia supplicia quamplurimis illorum irrogarit, silentio pretereūdum censeo. Exhorruit plane, inquit Baronius, homo quantumlibet Nouatianæ sectæ errore a nobis diuisus, adeo crudelia in Catholicos per magistratus exhibita cruciamenta recensere. Ea paucis enarrat Sozomenus lib. 8. hist. Eccl. cap. 24. quem locum non satis accurate perlegit Baronius, dum an. 404. num. 52. eum vnius Eutropij tantum meminisse scribit, [Acta descripta.] cum etiam Olympiadis matronæ & Tigrij Presbyteri tormenta recenseat. Ea commemorant quoque Palladius in dialogo, & Georgius Alexandrinus in vita S. Ioannis Chrysostomi, quam dabimus XXVII. Ianuarij. Hoc loco solum proferimus, quæ ex variis collegit Nicephorus Callistus lib. 13. hist. Eccles. cap. 21. 22. & 23.

[3] S. Ioannes Chrysostomus, qua S. Tigrium prosecutus sit beneuolentia indicat epist. 12. S. Olympiadi scripta: Ac nos, inquit, de rebus nostris persæpe ad te scripsimus: tu vero (quo etiam nomine te prius accusaui) taro id facis. Atque, vt intelligas id negligentiæ tuæ, ac non tabellariorum penuriæ, tribuendum esse; dominus meus beati Episcopi Maximi frater cum nudius-tertius venisset, [Familiaritas S. Tigrij cum S. Ioanne Chrysostomo.] ab eoque litteras postulassem, negauit te sibi dare voluisse: atque etiam Tigrium Presbyterum, cum item ab eo petiisset, num quid ad me scribere vellet, id quoque facere recusasse. Itaque hoc ei velim exprobres, ac sincero atque ardenti nostro amatori, ceterisque omnibus, qui cum Cyriaco Episcopo consuetudinem habent. Hæc S. Chrysostomus Cæsarea. Eumdem Tigriū Pseudosynodus Chalcedone in suburbio Ruffini in loco, qui Δρῦς, siue ad Quercum dicitur, congregata sibi cum S. Chrysostomo sisti voluit, litteris huic in dialogo Palladij ita inscriptis: Sancta Synodus ad Quercum cōgregata loāni. Libellos contra te accepimus, mala continentes innumera. Occurre igitur, Serapionem & Tigrim presbyteros assumens tecum: est enim illis opus. Eadem habet Georgius Alexandrinus, qui Trigion Presbyterum eunuchum, & Tigrionem, in translatione Tilmanni Tigrin appellat.

VITA EX NICEPH. CALLISTO lib. 13.

Tigrius Presbyter, Martyr Constantinopoli (S.)
Eutropius Lector, Martyr Constantinopoli (S.)

Ex Nicephoro.

[1] [Cap. 21. S. Chrysostomo relegato incēdium Constantinopoli.] Eo die quo magnum Ecclesiæ sidus, Ioannes Chrysostomus, velut occidēs, in exilium abiit, ignis ex medio throno, in quo doctrinæ illa lux considens coruscauerat, a nemine cōiectus, emicans derepente per sacras catenas in sublime prorepsit, & ecclesiam ex omni parte carpsit, eamque prorsus percurrens depastus est: deinde tecto quoque cōsumpto, ad tergum sacrarum edium conuersus, & vehemēti violentoq; inde vento exceptus, proximam meridiem versus Senatus curiam, quamuis longiuscule dissitam, inuasit.

[2] Cernere erat rem diuinam fere, & valde admirandam. Flamma namque veluti animata esset, [Miraculose quædam domus, & vasa sacra seruantur.] ædificia quæ in medio erant, præteriens transiliit; ne videlicet proxima quæquo carpendo, humanum id quispiam factum esset putaret: tribusque horis opus tantum, quod longo durasset tempore, materia quidem longe pretiosissima, forma autem multo pulcherrima constructum ad excidium vergens conflagrauit. Porro incendium hoc proserpens, ædificiis omnibus in circuitu consumptis, ab ædicula ea sola se abstinuit, vbi sacra vasa sunt asseruata. Ac ne id quidem absque diuino numine factum esse puto, vt ne calumniatoribus occasio esset, sacrarum rerum iactura insignem sycophantiam suendi, virumque sanctum per reprehensionem carpendi. Flamma quæ circiter crepusculum grassari cœperat, ad auroram vsque & vlterius progressa, materiam quæ reliqua erat, occupauit & combussit.

[3] [Cap. 22. S. Chrysostomi fautores, ideo dire vexātur.] Sedenim homines peruersi, cum id, quod æquum erat, coniicere atque intelligere inde deberent, occasione potius alia arrepta, Ioannis fautores criminati sunt: atque in eos, veluti illi grassati incendium id excitassent, a grauiter animaduerterunt: multosque b Episcopos, nec paucos Sacerdotes, & Clericos, aliosque item, qui in Ioannis partibus erant, & cum eo vrbe exierant, statim comprehensos, Chalcedone in vincula coniecerunt. Alij porro in vrbe passim obambulantes, si quis eis vt Ioannis studiosus indicatus esset, eum quoque citra moram rapuerunt, atque custodiæ mandarunt, & vt anathemate virum sanctum feriret coegerunt. Alios autem quibus Ecclesia malignantium exosa erat, exilia, bonorum confiscationes, neces, & tormenta varia disiunxerunt. Erant autem isti, Episcopi & Sacerdotes, & monasticæ philosophiæ sectatores. Oportebat etenim pastore bono impiorum manibus tradito, oues quoque dispergi, & earumdem cum magistro ærumnarum participes fieri.

[4] Itaque alij custodias proximas compleuerunt; alij in vlteriorem missi continentem, [Multi infamiter & barbare relegati.] vastum traiicere mare, insulas inhabitaturi, quum quidem multis prius tormentis essent affecti. Quæ vero illis in profectione aduersa acciderint, quænam oratio tragicis verbis exposuerit? Feris enim & improbissimis commissi hominibus, crudeliter & inhumaniter ab eis sunt tractati: neque eis quapiam in re est parsum. Et nonnulli quidē præter commiserationem omnem in via ita tractati sunt. Nonnulli vero sine amiculo, clitellarum instar, nudis iniecti sunt mulis, haud aliter quam hostiæ aut victimæ in caput deorsum transuersum sublati. Despicientiam vero, conuicia, ludibria, graues sannas, illusiones, quæ acrius animum penetrant; aut plagas, & alternata flagra, quæ mortem optabiliorem reddidere, quæ verba satis expresserint?

[5] Et quod in horum pudore & infamia sibi delicias facerent, in lupanaria, atque alia fœdissima domicilia, [Multi in loca inhonesta deducti.] & non in honestas ædes diuerterunt, aliisque idoneis locis hos incluserunt execratione pleni homines. Quæ tamen parua prorsus & pro nihilo potius isti habuere, quam vt a Ioannis partibus seiungi se paterētur. [Alij vltro extorres.] Quod si nonnulli eorum profugere potuerunt, nihilominus, ipsi a seipsis pœnas sumpserunt, ad loca sola inuiaque & extremas ad oras seipsos condemnantes. Cum feris quippe illi quam cum hominibus tam agrestibus & truculentis habitare maluerunt.

[6] [Cap. 23. Quæstio de incendio.] Eo tempore maximo excitato motū, quoniam plebem quietam deinceps per seditionem nihil moturam esse constabat, Vrbis Præfectus Optatus publice pro tribunali de incendio hoc, & quæ conflagrauerat Senatus curia, quæstionem exercuit; multosque eo sub prætextu grauiter torsit. Quod enim superstitionē Græcam profitebatur, in nostris malis veluti delicias consectans, & Ecclesiasticis cladibus illudens, casu eo delectabatur, & Presbyterum quemdam, cui nomen erat c Tigrius, arripuit: eique vestibus detractis, nudo flagris in tergo plagas intulit, & eo vsque hominem excarnificauit, [Tigrius tortus.] donec articuli eius soluerentur. Manibus enim pedibusq; arcte vinctus, quam maxime fieri potuit, distentus est.

[7] Tigrius vero iste genere barbarus quidem, & eunuchus non ab ipsa natiuitate fuit. Et quoniam in herili domo, pro eo atque debuit, seruitutem seruiit, præclariorem quam pro serui captu laudem sibi comparauit. [Eius conditio, ac virtutes.] Quapropter libertate donatus, propter morum humanitatem & modestiam, multo intercedente tempore ad presbyterij euectus est dignitatem. Erat namque moderatus admodum, & æquabilitate vitæ insignis; erga indigentes, si quis alius, & ipse valde commodus, & in hospites, qui ad eū diuertissent, benignus.

[8] Deinde d Eutropius etiam Lector productus est, cum quasi incendiarius per indices delatus fuisset. [Eutropius dire tortus,] Et primum quidem boiis distentis sæpius tortus est, postea autem ei fustibus & clauis ossa comminuta: vngulis deinde membra, latera, & maxillæ concisæ: postremo flammam accensam inferioris corporis partibus is excepit. Atque vbi nihil est confessus, post eos qui dicti sunt cruciatus, [moritur in carcere.] custodiæ inclusus est, quum iuuenis & tenero maxime corpore esset. Vbi etiam correptis putredine membris breui vitam finiit.

[9] Verumenimuero graue mihi non fuerit, somniū quoque, quod de eo accidit, historiæ huic attexere. e Sisinio namque Episcopo dormiēti, assistere visus est vir quidam forma & proceritate illustri, habitu etiam honesto & graui, ad sanctiorem sacrificij aram, templi quod Stephano Protomartyri dicatum est. Consternata vero admiratione mente eum esse apparuit, [Memorabili somnio eius virtus declarata.] quod viros bonos non inuenerit, cuius rei gratia totam perambulauerit vrbem: & quod in tanta proborum hominum penuria solus præclarus esset Eutropius. Hac visione propter nouitatem rei Si sinius ad stuporem redactus, celeriter consurrexit, & cuidam Presbytero qui sub eo erat, somnium exposuit: eumdemque per vrbem circumeuntem, si alicubi Eutropius quisquam adesset, inquirere iussit. Atque ille coniectura ductus, eum confestim esse dixit, qui nuper diutissime illata in quæstione sibi a Præfecto tormenta fortiter pertulisse ferebatur. Et in ipso carcere diligenter, si quis ibi Eutropius nomine esset, inquisiuit: quem vbi inuenit coloquutus cum eo, & Sisinij somnio commemorato, flens vt pro se precaretur ab eo petiit. Hæc de Tigrio, & Eutropio.

[Annotata]

a Extant hactenus duo impia, inquit Baronius in Notis ad Martyrol. Arcadij edicta, quorum altero cogebat pios cum Arsacio communicare, altero vero in eos, qui basilicam incendissent, inquirendum præcepit.

b De variis vinctis, relegatis, & aliter vexatis, alibi sæpius agemus, & potissimam ad vitam S. Ioannis Chrysostomi. Episcopis & Presbyteris in vincula coniectis scripsit hic epistolam. 118.

c Hæc de S. Tigrio ex Sozomeno desumpta sunt, cuius verba sunt lib. 8. c. 24. Eadē occasione etiā Tigrius Presbyter vestibus exutus, flagris in tergū cesus, manibus ac pedibus vinctus & extēsus, membris dissolutus fuit. Erat hic natione barbarus & eunuchus, sed non a natiuitate. Cum autem in familia potentis cuiusdam seruiisset, ab hero probatus, libertatem consecutus fuit. Deinde ad presbyterij dignitatem euectus, progressu temporis apparuit ingenio mansueto atque miti, & erga pauperes ac peregrinos, vt si quis alius, beneuolētissimus. Non obiit in hac tortura, cum de eo hæc legantur in dialogo Palladij: Reliqui de communione Ioannis, partim quidem Attico communicarunt necessitate compulsi, & ad alias Ecclesias Thraciæ translati, partim nescimus vbi sunt. Aiunt Anatolium in Gallias concessisse. Presbyteri vero in Arabiam, & Palæstinam exularunt. Tigrius in Mesopotamiam relegatus est, & c. Eadem fere Georgius Alexandrinus: Tigrius, inquit, in Mesopotamiam relegatus, istic remansit. Atticus autem, cui Confessores illi vi communicare cogebantur, creatus est Episcopus Constantinopolitanus anno Christ. 406. mense Martio, Arcadio Aug. VI. & Probo Coss. vti dictum ad eius vitam VIII. Ianu. num. 8.

d Sozomenus hæc ita narrat loco citato: Eodem tempore & Eutropius quidam Lector productus, vt eos indicaret qui ignem templo iniecerant, quamuis illi & loris, & fustibus, & vnguibus, latera, genæque discerperentur, quamuis insuper faces ardentes corpore sustineret, & quidem iuuenis ac tenella cutis existens; nihil tamen se scire confessus est; qui quidem postea tormenta includitur in carcerem, in quo non multo post moritur. In Palladij dialogo ita eius obitus describitur: Eutropius beatissimus, virgo purus, cantor, cæsus, & latera ac frontem vsque adeo sectus, vt supercilia quoque vellerentur: lampadibus postremo ad latera, ossibus iam nudatis, vtrimque admotis, in ligno moritur, mediaque nocte ab his qui hoc egerant sacerdotalis ordinis viris sepelitur, Deo illius morti dignum testimonium perhibente, quod passionem Redemptoris esset imitatus. Audita enim psallentium cælitum vox Angelicas patefecit excubias. Georgius Alexandrinus hæc aliquantulum explanat: Eutropius plane beatus, quique neutiquā contigit feminam, idem & cantor, immaniter cæsus, & secundum latera vna cum superciliis & intermedio frontis nimia erasione discerptus est, ac tandē vtriq; eius lateri redundāti oleo imbutæ lampades, & ad torturā adornate, sic admote sunt, vt nuda apparerēt ossa, donec in ligneis cōpedibus expiraret. Sepultus nocte intēpesta, opera eorū qui sacerdotali fungebātur officio; huius morti testimoniū perhibēte Deo, per Angelicū cantum, quod Redemptoris esset passionem imitatus.

e Sozomenus Sisinium hunc (quem Sisinnium vocat) Nouatianorum Episcopum fuisse scribit.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Tigrius und Eutropius

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Tigrius und Eutropius

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: