Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. VERO, siue VIRO, EPISCOPO VIENNENSI IN GALLIA.


Circiter an. DXCIV.

[Commentarius]

Verus, Episcopus Viennensis in Gallia (S.)

Ex Variis.

[1] Tres Ecclesiam Viennensem Veri administrarunt Antistites: primus Traiani vixisse ætate traditur, coliturq; 1. Augusti; alter concilio Arelatensi I. (non II. vt in Notationibus ad Martyrologium scribit Baronius) anno Christi 314. interfuit, [Tres Veri Episcopi Vienn.] tertius floruit temporibus Childeberti, filij Sigeberti, & colitur 13. Ianuarij, licet Ioannes Boscius in Bibliotheca Floriacensi & Ioannes Chenu scribant X. Kal. Iunij obiisse, quo die illius nomen in nullo reperimus Martyrologio.

[2] [Tertij natalis,] Ast Idibus Ianuarij isthæc habent Ado, Beda vulgatus, Molanus & Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuardum, Florarium, Martyrologium Germanicum, variaq; MSS. Apud Viennam S. Veri Episcopi qui præsedit Ecclesiæ post S. Euantium. Eumdem refert Galesinius, & cum prolixiore elogio Saussaius. Martyrologium Coloniense & MS. Martyrologium Bruxellense Seuerum vocant; Ferrarius Virum, vti & Gregorius Turonensis; Cl. Robertus, Boscius, Chenu, Verum & Virum, eumq; vigesimum septimum eius vrbis Episcopum statuunt, Demochares vigesimum sextum. Ferrarius existimat hunc eumdem esse qui 1. Aug. colitur.

[3] [Episcopatus,] De eo S. Gregorius Turonensis hist. Franc. lib. 8. cap. 39. Obiit & Euantius Viennensis Episcopus, (anno, vt paullo ante dixerat, Childeberti II. qui erat Christi 586.) in cuius Sedem Virus Presbyter, de Senatoribus, Rege eligente substituitur. De S. Euantio agemus 3. Februarij. Falluntur Boscius & Chenu, dum sedisse eum scribunt sub Tiberio ac deinde Mauricio Imperatoribus, cum Tiberius anno 582. 14. Aug. obierit. Sub S. Vero S. Desiderius Diaconus Ecclesiæ Viennensis fuit. Ita Ado in Chronico, sub imperio Mauricij: Viennensis Episcopus Verus claruit. Huius tempore Desiderius Augustodunensis genere, in ordine Diaconij Ecclesiæ Viennensi seruiebat.

[4] Baronius in Notationibus ad Martyrol. 1. Augusti ait S. Gregorij Papæ extare ad S. Verum scriptas litteras. Eas necdum vidimus. [tempus Sedis,] Extant ad S. Desiderium eius successorem datæ mense Iulio, Indict. 14. anno Christi 596. vnde constat antea obiisse. S. Verum. Saussaius scribit, conspicuis gloriæ, [miracula.] qua fruitur Beatus, indiciis in tumulo clarificatum. Nihil de eo aliud reperimus.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Verus von Vienne

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Verus von Vienne

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: