Ökumenisches Heiligenlexikon

DE BEATO VITALE ABBATE SAVINIACENSI.


Circa An. Chr. MCXX.

[Commentarius]

Vitalis, Abbas Saviniacensis in Gallia (B.)

Ex variis.

[1] Vitalis Abbatis Sauiniacensis natalem hodie refert Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi his verbis: Sauigniaci in Gallia B. Vitalis Abbas, qui virtutibus & miraculis celebris e vita discessit. Andreas Saussayus in Martyrol. Gallicano, [Vitalis natalis.] eodem die: Pio hodie exitu decessit venerabilis memoriæ Vitalis Abbas Sauigniaci Ord. Cisterc. virtutibus & signis egregie decoratus. Et quidem solum inter Pios, quibus nullus adhuc publicus decretus sit cultus, connumerat Vitalē Saussayus. At solemniter ab Episcopis eleuatum eius corpus, indubie ad aliquam venerationem, [Translatio.] testatur Hugo Menardus, qui Kalendis Maij ista habet in suo Martyrologio: In territorio Abrincensi eleuatio Sanctorū Sauiniacensium, nempe Vitalis, Gaufridi, Guillelmi Abbatum, Petri & Hamonis monachorum. Libro deinde 2. Obseruationum ista scribit: Horum beatorum Abbatum & monachorum Sauiniacēsis cœnobij corpora honorifice eleuata sunt, & reposita in quodam loco eiusdem cœnobij, ab Episcopis Cenomanensi, Abrincensi, & Redonensi: in cuius memoriam fit quotannis in eodem cœnobio solemnis processio Kalendis Maij. Subdit deinde de singulis plura. Andreas Saussayus eodem die illius trāslationis meminit, sed Vitalis nomen omittit. Est Sauiniacum, siue, vt infra vocatur, Sauineium, vulgo Sauigny, in confinio Normanniæ, Britanniæ, Cenomaniæ, & Andium, situm, vt testatur Cl. Robertus. vnde hæc translatio a vicinis Episcopis facta, Rhedonum, vulgo Rennes in Britannia, Cenomanorū, & Abrincatum in Normannia, vulgo Auranches, cuius & diœcesi continetur cœnobium; conditum, vt ait Menardus, ann. MCXII. Radulpho Barone Fulgeriarum ad id facultates suas conferente.

[2] De hoc fortaßis Vitale Abbate agit MS. Florarium XXIX. Ianuarij, his verbis: Ipso die B. Vitalis Abbatis. & Carthus. Colon. in Addit. ad Vsuardum, Vitalis Abbatis. Eius vitam breuiter describit Ordericus Vitalis lib. 8. Ecclesiasticæ histor. [Vita ex Orderico.] Venerandus Vitalis, qui quondam fuerat Roberti Comitis Moritolij Capellanus, & apud Moritolium S. Ebrulfi Canonicus, sæcularium curarum ac diuitiarum depositis oneribus, leue iugum Christi per Apostolorum vestigia ferre decreuit, & in desertis locis aliquamdiu cum religiosis quibusdam habitauit. Ibi mollioris vite pristinas cōsuetudines edomuit, [Pœnitentiæ vacat.] & rigidioris obseruantiæ cultus edidicit. Denique Sauineium vicum, vbi antiquorum ingentes ædificiorum ruinæ apparent, considerauit, sedemque sibi suisque ad habitandum elegit, [Monasterium construit.] & in contiguo saltu monasterium in honore sanctæ & indiuiduæ Trinitatis condere cœpit. Ritus Cluniacensium, vel aliorum qui monachilibus obseruantiis iamdudum mancipati fuerant, imitatus non est; sed modernas institutiones neophytorum, prout sibi placuit, amplexatus est.

[3] Hic eruditione litterarum erat apprime imbutus, fortitudine ac facundia præditus, & ad proferendum quidquid volebat animosus: [Prædicat magno fructu.] non parcens in populari sermone infimis nec potentibus, quasi tuba exaltabat vocem suam, iuxta Isaiæ vaticinium, annuntians populo Christiano scelera eorum, & domui Iacob peccata eorum. [Isa. 58. 1.] Reges igitur Ducesque reuerebantur illum. [Occulta peccata aperit.] Plures turbæ manicabant vt audirent verba eius: quæ postmodum auditis ab illo latenter olim actis facinoribus, lugubres & confusæ redibant a facie ipsius. Omnis ordo intrinsecus pungebatur eius veridicis allegationibus. Omnis plebs contremiscebat coram illo ad correptiones eius, & vterque sexus rubore infectus verecūdabatur ad improperia illius. Nuda quippe vitia manifeste premebat, & occultorum conscios probrosis redargutionibus stimulabat. Sic nimirum superbos athletas & indomitos vulgi cœtus plerumque comprimebat, atque locupletes heras Sericis vestibus, & Canusinis pellibus delicate indutas trepidare cogebat, dum verbi Dei gladio in scelera sæuiret, & spurcitiis pollutas conscientias valde feriret, grandisonoque diuinæ animaduersionis tonitruo terreret. Solers itaque seminiuerbius multis profuit, multos secum aggregauit.

[4] [Pie moritur.] In cœnobio, quod construxerat, per annos VII. Deo militauit, & vsque ad bonum finem bonæ vitæ permansit. In Oratorio post aliquantam ægritudinem, in qua fideliter confessus fuerat, & sacræ Communionis viaticū deuote perceperat, ad matutinos de sancta Virgine Maria Lectori poscenti benedictionem dedit, & a cunctis qui aderant dicto, Amen, mox spiritum exhalauit. Quo defuncto Baiocensis Goisfredus, ac Cerasiacensis monachus successit, qui & ipse immoderatis adinuentionibus studuit, durumque iugum super ceruices discipulorum aggregauit. Hæc Ordericus. Robertus ille Moretolij Comes frater vterinus fuit Guilielmi I. Angliæ Regis, vt idem refert Ordericus lib. 7. S. Ebrulphus, in cuius Ecclesia Canonicus fuit Vitalis, colitur XXIX. Decembris. Ordericus instituti Cisterciensis sectatores neophytos vocat; in quos, vti & plures alij monachi sub ipsa Ordinis initia, haud satis æquus fuit. Goisfredus, siue Gaufredus, vt eum vocat Saussayus, aut Gauftidus vt Menardus, antea monachus fuerat in monasterio S. Vigoris de Cerasayo, vulgo Cerisy, in diœcesi Baiocensi.

[5] [Bernardus de Tironio, & Robertus de Abresello, eius socij.] Guillelmus Neubrigensis lib. 1. de rebus Anglic. cap. 15. de Vitale quoque ista scribit: In transmarinis partibus, sicut a maioribus accepi, tres memorabiles viri vno tempore fuere, scilicet Robertus cognominatus de Arbusculo, Bernardus, & Vitalis. Hi non ignobiliter eruditi & spiritu feruentes circuibant per castella & vicos, seminantesque secundum Isaiam super omnes aquas, de conuersione multorum fructus vberes colligebāt, pio inter se placito constituto, quod Robertus quidem feminarum communi labore ad meliora conuersarum sollicitudinem gereret, Bernardus vero & Vitalis maribus propensius prouiderent. [Isa. 32. 20.] [Monasteria singuli struunt.] Robertus itaque famosissimū illud monasterium feminarū de Fonte Ebraudi construxit, & regularibus disciplinis informauit. Bernardus vero apud Tyrocinum, & Vitalis apud Sauiniacum Monachis regulariter institutis, suos quisque ab aliis per quasdam præceptorum proprietates distinxit. Cumque ex his tribus quasi radicibus seruorum atque ancillarum Dei per diuersas prouincias religiosa germina pullularent, quidam Sauiniacenses monachi Bellelandam nostram condiderunt. Paullo deinde inferius ait, Sauiniacenses per cuiusdam Abbatis religiosam instantiam in ritus Clarauallenses transiisse. Imo Menardus Constitutiones a Vitale ad similitudinem Cisterciensium conditas testatur.

[6] De Roberto de Abresello, vel Abricellis, vel vt hic vocatur Arbusculo, agemus XXX. Augusti; vbi & de celeberrimo monasterio Fontis Ebrardi, aut vt hic dicitur, Ebraudi. De Bernardo, & monasterio Sanctæ Trinitatis de Tironio, XIV. Aprilis. Bellelanda monasterium fuit in diœcesi Eboracensi, vulgo nunc Biland, vnico milliari distans a Neuburgensi, in quo Guilielmus Neubrigensis se a puero educatum scribit.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Vitalis von Savigny

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Vitalis von Savigny

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: