Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. GVILIELMO ABBATE S. BENIGNI DIVIONE.


An. Chr. MXXXI.

[Praefatio]

Guilielmus, Abbas Diuione in Burgundia (S.)

[1] Sancti Guilielmi, siue VVillelmi, Abbatis natalem consecrat Menardus in Martyrologio Benedictino Kalendis Ianuarij his verbis: [S. Guilielmi nomen in Martyrologiis.] Fiscani, depositio S. Guilielmi Abbatis, discipuli S. Maioli. Libro 1. Obseruationum, vitam eius breuiter recenset ex MS. S. Benigni Diuionensis, quam hic integram exhibeo a doctißimo humanißimoq; Iacobo Sirmondo nostro submissam, [Vita a Glabro Rodulpho scripta.] scriptam olim a Glabro Rodulpho, vt ipsemet testatur lib. 4. historiæ suæ cap.4. Nec non prænominatus Pater monachorum, fundatorque cœnobiorum eximius Willermus, de quo etiam perplura forent dicenda vtilia, nisi quod in libello, quem de vita & virtutibus illius edidimus, prolata dudum fuisse noscuntur: vnum restat tamen quod noui ibidem minime contineri. Migrauit enim prædictus Pater a sæculo ad beatorum requiem in Neustriæ partibus, [Fiscani mortuus est.] in Fiscaninense videlicet monasterio supra mare Oceanum constituto, quod a Rothomagense vrbe quadraginta fere milliaribus distat; vti tantum condecebat virum in loco optimo eiusdem ecclesiæ.

[2] [Puer æger eius ope sanatur.] Post aliquot fere dies contigit vt puerulus ferme decennis valida confectus ægritudine, ad sepulchrum illius gratia recuperandæ sanitatis duceretur: ibique a parentibus dimissus decubabat solus: qui subito respiciens vidit super idem sepulchrum insidentem auiculam, formam columbæ præferentem; quam diu intuens obdormiuit, dehinc leui exoletus somno, euigilans ita se reperit incolumem, ac si nihil ægritudinis persensisset. Suscipiunt itaque læti parentes suum: fit omnibus commune gaudium.

[3] [Mire ordinem Benedictinum propagat.] De eo agit idem Rodulphus lib.3.cap.5. Claruit eo in tempore in prædicta domorum Dei melioratione venerabilis Abbas Willermus; a Beato siquidem Maiolo primitus Ecclesiæ sancti Martyris Benigni Pater constitutus. Quam videlicet ecclesiam illico tam mira locatione permutauit, vt huiuscemodi alter difficile queat inueniri; regulari etiam distinctione non minus effloruit, atque incomparabilis huius ordinis suo tempore propagator extitit. Sed quantum pro hac re diligebatur a religiosis & piis, tanto magis detrahebatur, insidiabaturque a fraudulentis & impiis. Fuit enim ex Italia ortus, nobilem ducens a parentibus prosapiam: nobilior tamē illustrem per assecutam scientiam. Nam in eodem territorio, scilicet in fundo, qui ei parentum iure debebatur, [Construit Fructuariense monasterium.] prius vocato Vulpiam, construxit Monasterium totius Græcie abundantissimum, postea ab ipso mutato nomine Frutuarense cognominatum. Quod cum multigenis locupletasset beneficiis, constituit ibi monachorum Patrem, per omnia se imitantem, nomine Ioannem.

[4] Erat enim prædictus Willermus acer ingenio, & insignis prudentia, idcirco summum in palatiis Regum ac ceterorū Principum obtinebat locum. Quodcumque denique monasterium proprio * viduabatur Pastore, statim compellebatur tam a Regibus, vel Comitibus, quam a Pontificibus, vt meliorandi gratia illud ad regendum susciperet; quoniam vltra cetera diuitiis & sanctitate ipsius patrocinio assumpta cernebantur excellere monasteria. [Multis Monasteriis præficitur.] Ipse quoque firma testabatur assertione, quia si huius institutionis tenor quocumque loco a monachis custodiretur, nullam omnino indigentiam cuiuscumque rei paterentur. Quod etiam euidentissime declaratum est in locis sibi commissis. Et nonnullis de propagatione ordinis Benedictini in Gallia, atque origine Congregationis Cluniacensis interiectis, Hic tamen, inquit, Pater scilicet Willermus, de quo in præsentiarum sermo exordium habuit, præ omnibus exinde præcedentibus præscriptæ institutionis laboriosior ac spermologius fructificatior est repertus.

[5] Agit de S. Guilielmo fuse Claudius Robertus in Diuione sua, vbi recenset ab eo reformatas Abbatias Bezuensem, Melundensem, Reomensem, Tornodorensem, Tullensem, [Abbatias varias reformat.] Metensem, Gemiticensem, Vezaliensem, Parisiensem S. Germani, Meldensem S. Pharonis, Fiscanensem.

[6] De eodem Andreas Duchesnius in Notis ad vitam S. Maioli Cluniacensis: Wilelmus monasterium S. Benigni Diuionensis præcipiente Maiolo reformauit, eiusque Abbas & Rector constitutus est, vti docet Chronicon eiusdem Monasterij his verbis: Videns Dominus Episcopus Bruno statum loci in ambiguo positum, supplex adiit D. Maiolum Cluniacensis monasterij Abbatem, [Mittitur vt reformet S. Benigni cœnobium.] multaque prece poposcit, quatenus eius auxilio quiuisset reparare in melius, interius religionem, & exterius possessiones. Cuius precibus flexus reuerendus Abbas Maiolus, dedit ei XII. Monachos ex omni congregatione electos, disciplina sanctæ religionis instructos, diuina & humana sapientia doctos, nobilitate carnali claros. His Abbatem præfecit Willelmum nomine, & patrem spiritalem sibi poscentibus filiis instituit.

[7] [Eius genus, & in Gallias aduentus.] Hic Italia extitit oriundus, alto satus germine & nobili prosapia editus; quem supradictus D. Maiolus Roma veniens in monasterio Lanceio dicto, vbi a puero educatus fuerat, reperit; assumensque eum ipso deprecante, secum adduxit Cluniacum ætate iuuenili florentem. Ordinatus est igitur Abbas a D. Brunone Episcopo anno Domini DCCCCXC. Officio vero Abbatis accepto, diuinis seipsum cœpit exercere virtutibus. Erat enim corpore castus, [Eius egregiæ virtutes ac dotes.] mente deuotus, affabilis alloquio, prudentia præditus, temperantia clarus, interna fortitudine firmus, censura iustitiæ stabilis, longanimitate assiduus, patientia robustus, humilitate mansuetus, bonorum operum gratia plenus, &c.

[8] Huius audita fama religionis Henricus Dux Burgundiæ, sicut fert idem Chronicon, [Aliis monasteriis præficitur.] commisit ei Abbatiam Verzeliacensem pene ad nihilum redactam, vt ab eo restitueretur in pristinum statum: quod & fecit auxiliante Deo. Dominus quoque Episcopus Bruno omnia in suo Episcopio monasteria ipsius delegauit prouidentiæ, Abbatiam scilicet Besuensem Apostolorum Petri & Pauli honore dicatam, monasterium S. Ioannis quod Reomaus dicitur, locum Sancti Michaelis Archangeli iuxta castrum Tarnodorum, Abbatiam Mellundensem, vbi Sanctus Valerius Archidiaconus & Martyr quiescit. Plura isthic congerit scriptorum de VVilelmo testimonia Duchesnius, & Claudius Robertus loco citato.

[9] De Parisiensi S. Germani monasterio ab eo ad pristinam pietatem reuocato ista habet Aimonini ampliator lib.5.ca.47. Dum monachi sæpefati cœnobij sæculari modo vitam ducerent, [Abbatiam S. Germani Parisiis reformat.] piissimus Robertus Rex vna cum sua vxore, videlicet Constantia Regina, accersens Dominum Guiliermum Abbatem Diuionensis cœnobij, ei Abbatiam dedit Beati Germani: qui eam regulariter instituens anno Domini MXXX. vita decessit. imo anno MXXXI. vt patet ex indictione XIV. littera Dominicali C. cum obierit feria VI. Kalendis Ianuarij.

[10] Trithemius lib.3. de viris illustribus ordin. S. Benedicti cap.240. Wilhelmus Abbas Diuionensis, vir doctus scientia scripturarum, & morum honestate insignis, magno zelo regularis disciplinæ feruens, multis virtutibus clarus enituit, quemadmodum in gestis ipsius scriptum inuenitur. Claruit anno Domini 1020. Sigebertus ad ann. 1027. vocat seueritate reuerendum. Haud scio an sit in Sanctorum catalogum adhuc publice relatus.

[Annotatum]

* Excusi habent, induebatur.

VITA S. GVILIELMI AVCTORE GLABRO RODVLPHO.

Guilielmus, Abbas Diuione in Burgundia (S.)BHL Number: 8907

Per Gla. Rodvlp.

PRÆFATIO AVCTORIS.

[1] Dvlcedine sancti Spiritus præditis Patribus venerandis, ac diligendis Fratribus vbique Ecclesiarum Dei vniuersalis documentis in charitatiua spe seruientibus, monachorum infimus Rodulphus, tantillam obeditionis exhibitionem. Placere denique vnanimitati vestræ diffidimus, * si de vita vel conuersatione vestri omnium dilectoris, Domni videlicet Sacerdotis atque Abbatis Willelmi, prout diuina pietas largiri dignata fuerit, posteris mandare studuerimus. Plura siquidem a nobis visa, [Vnde hauserit Rodulphus quæ scribit.] plurima tamen a veracissimis relatoribus comperta huius narrationis informabunt seriem. Idcirco communem fidelium virtutigenum obsecramus charitatem, ne simplex contemptui habeatur sermo, neve pro vili canistro puræ respuatur similaginis offa; cuius si prudenti manu exercitaretur materia, omnem valeret excludere inopiam, & sospitatem conferre perennem.

[Annotatum]

* potius, nisi.

CAPVT I. S. Guilielmi ortus & parentes.

[2] Vir igitur religiosus Domnus Willelmus, quem pius Dominus Ecclesiæ suæ filiis pastorem, [S. Guilielmi patria.] ac iuris suæ legis propagatorem constituit, natione quidem Italus: auus tamen eius, Vibo nomine, militari industria clarus, gente Sueuus fuit. [Auus Vibo.] Qui scilicet ob inimicitiarum vltionem, natiuam relinquens prouinciam, perrexit habitaturus Italiam, ibique copiose locupletatus opum gratia feliciter deguit.

[3] [Pater Robertus, mater Perinza.] Hic ergo extitit genitor Roberti, qui accipiens sibi vxorem ex Longobardorum nobilioribus, nomine Perinzam, quæ fœcunda prole filiorum genuit ei etiam præ cunctis optabilem Willelmum. Contigit namque sub ipso tempore illius natiuitatis, Berengario Longobardorum Rege defuncto, vt Otto Imperatorum maximus hostili manu omnem sibi subiugandam peteret Italiam. [Parentes eius ab Ottone I. obsidentur cū Regina Longobardorum.] Qui comperiens prædicti Berengarij vxorem in quoddam castrum situm in lacu vrbis Nouitiæ fecisse confugium, atque cum ea viros, quorum conspiratio rebellis foret eidem Imperatori. Ad quod illico deuertēs cinxit illud ferocis obsidione exercitus. Erat enim prædictus Robertus in eodem castro cum propria vxore & liberis: cui etiam quinque illorum cum sua Domina curam atque tutelam commiserant sui. Cumque diutius ab vtriusque partibus acerrime decertatum fuisset, cernens Imperator differri sibi victoriam, tentans largitionibus munerum clam inflectere suorum hostium signiferum. Nam spopondit ei cum maximis donis etiam apud sublimitatem suam celsitudinis locum, si suos deserens illius parti faueret. Ille vero minime adquieuit, vtpote miles adiuratus, respondens sibi optabiliorem fore proprij interitum corporis, quam sacramentis assertæ fidei desertor haberi. Post aliquot vero dies habito inuicem pacis consilio in deditionem gratis deuenere Imperatoris.

[4] [S. VVillelmus tempore obsidionis natus.] Tunc quoque isdem Rotbertus, vt erat vir prudens ac strenuus, suggessit Imperatori, vt filium, quem ei vxor sua intra ipsius obsidionem castri pepererat, Catechumenum fieri per manum Imperialem præcepit. Quod ille libentissime annuens, vt monitus fuerat impleri mandauit, ac propria puerum sustulit dextera, ei que nomen indixit Willelmum. quem scilicet postmodum Regina coniunx illius ex sacro fonte suscepit Baptismatis.

[5] Erat ergo, vt diximus, eiusdem genitrix non solum prosapia nobilis, sed etiam morum honestate præcipua. Hæc siquidem referre erat solita de eodem puero huiusmodi verba, Videbam me, inquiens, nocte quadam dalmatica veste indutam, [Angelos per somnium videt mater eius.] statimque Solis radius illustrabat mihi mamillam dexteram. Dehinc vero apparuerunt quidam vultus gerentes Angelicos, ipsique filium meum mihi abstrahentes altius efferebant eumdem infantulum claritate nimia circumfusum. Ego quoque hæc intuens pauore perterrita nil aliud quod dicerem reperiebam, nisi tantum, Sancta Mater Domini Saluatoris tibi committo, custodi illum.

CAPVT II. Studia litterarum; vita eius monastica Luciaci vna cum patre Rotberto.

[6] Alia namque perplura optimi præsagij, quæ nos fastidium vitantes reticemus, conspicabantur in illo. Nam & habitudo tenerrimæ ætatis ita dissimilis videbatur ceterorum vt nimium admirabilis haberetur. Propterea vterque parens vno consensu ac voluntate, [Deo deuouetur a parentibus.] cum suorum omnium fauorabili sortem Christo Domino vouere illum in eius domo assidue seruiturum.

[7] Duxerunt autem illum cum esset fere septennis ad monasterium Sanctæ Mariæ, Sanctique Archangeli Michaelis in honore Sanctorum, [In monasterio eruditur.] nomine Luciacum, in quo etiam veneranda habentur ossa Beati Martyris Ianuarij. Ibique iuxta morem normæ regularis eum ipsius loci Abbati obtulerunt. Qui satis deuote illū suscipiens sacræ Monachilis religionis etiam veste induit. Hic namque tradidit ei primos litterarum apices, atque huiusce custodiæ addidit præceptorem, cuius animum stupor inuasit nimius, quoniam velocitas sensus sibi commissi pueri ad tantam proficiebat indaginem, [Præstat discendi celeritate.] vt vniuersa priorum conscholasticorum studia in breui transcenderet spatio. Proinde in admiratione non modica iam tunc tam Abbati quam fratribus ceteris habebatur.

[8] Præterea in vicino monasterio quædam anus, cuius erat maritus iam senior, congruum habebat domicilium. Ad quod prædictus puer familiaris curæ prouidentia per dies ducebatur: in quo etiam aliquotiens quietis noctium gratia suscipiebatur. Cum igitur prædicta anus eum aliquando diligentia fouendi in sinu proprio brachiis complexa fuisset, [Anui eum adhuc puerulum cōplexæ, māmæ lacte turgent.] mammæ quæ latis pendebant ac rugosis pellibus, subito turgentes lac fudere vberrime. At illa vt erat piæ mentis, ac Deum timens religiosis quibusque sagaciter intimare curauit, quoniam isdem qui videbatur puer, excellentioris vitæ ac diligentis vitæ gratia esset augmentandus.

[9] In processu namque temporis cum adoleuisset, ac iam in Dei timore obedienter seruire studuisset, non defuere inuidentiæ stimuli. Quibus etiam sæpius agitatus constanter sustulit illorum probra, in quorum profectum toto conamine laborauerat. Nam olim in Vercellensi vrbe primitus, postmodum apud Ticinum sub tuta custodia regulas artis grammaticæ pleniter didicerat. Constituitur etenim diuini officij assiduus custos, ac scalæ capitalis illius loci. Qui felici virtutum incremento Deo fouente proficiens, commissa est ei Secretarij cura, [Varia gerit officia.] atque administratio, nec non etiam totius supellectilis sanctuarij, domi forisque consiliorum diffinitio.

[10] Cœpit interim cogitare qualiter suum genitorem a fluctiuaga istius sæculi cura subtraheret, ac quod illi vitæ supererat secum in monasterio pro æterna requie laborando consumeret. [Patrem ad vitā monasticam inducit.] Nam mater illius iam in pace obierat. Tūc nēpe suasit ei, vt mente tractauerat, & ille statim dilecto obediuit filio, imo Deo, qui ei præstitit talē. Sicque satis accurate cum plurimis donorum xeniis duxit illum ad monasterium, vbi deuotissime a cunctis susceptus in sanctæ conuersationis habitu & ipse deuote viuens non multo post, præsente filio, optimo fine vitam compleuit.

CAPVT III. Remora in suscipiendo Sacerdotio. Iter ad monasterium S. Michaelis.

[11] In terra petebatur promoueri ad diadematis officium, qui reuera obsequens extiterat inferiorum præceptionibus graduum, vt etiam ipsis Sacerdotibus imitabile foret exemplar ad iter arripiendum tutum. Sed prædictum monasterium in Vercellensis vrbis Episcopio situm, atque eiusdem Episcopi ditioni subiacebat. Insoleuerat etiam malæ arreptæ consuetudinis vsus, vt nullus fratrum loci illius Leuitici ordinis gradum prius susciperet, quam sese assertione iurādi promitteret seruaturum fidelitatem Episcopo. Hoc quoque dum suggestum fuisset Willelmo, [Renuit Sacerdotio ordinandus iurare fidelitatem Episcopo.] vt iuxta illorum morem faceret, vt erat eleganter affabilis, respondens dixit se non posse salubriter perpendere, vt pro his quæ solius Dei imperio gratis præstari debeant, horum ministro alicuius sanandæ fidei assertionē vllo modo exhiberet. Quin potius, inquit, terribilem huiusmodi assentatoribus Saluatoris sententiam imminere. Atque huiusmodi responso prolato omnino quod hortauerant facere distulit.

[12] [Ideo vexatur.] Illico nempe oppido ab huiusce suasoribus detractionum conrosionibus lacessitur, ab ipso Præsule redarguitur, ac veluti contumax sui iuris habetur. Ille vero talia pro nihilo ducens, ac magis magisque in Dei se cultum adstringens, ita vt pene ipsi soli omnis cura ac sollicitudo psallendi, legendi, horarumque pulsandi die noctuque loci illius incumberet; erat enim castissimæ mentis & corporis, paratus ad omne bonum: ac meditabatur frequentius, si forte quempiam reperire locum valeret, ad quem transiens deuotius præceptis regularibus inseruire liceret. Iam enim inibi feruor disciplinæ regularis admodum tepuerat. Proinde accepta quondam licentia orationis ac visitationis gratia, [Cogitat alio ire.] vt ad monasterium B. Archangeli Michaelis, quod situm constat in altissimis iugis Alpium pergeret. Qui dum ad montis radices deuenisset, atque vt est iter arduum ascendendi ad monasterium iam pene superaret; ipsius equus, quem post se habena dextera iniecta trahebat ab angusto tramite pede luendo paullulum deuians, excussa habena quantū est illud immane præcipitiū, totus ruit. Quod cernens vir Deo deuotus, mente quidem exterritus, vultu tamen sereno perrexit ad Ecclesiam, orationi incubuit, ibique diutius ac si nil aduersi contigisset, orauit. [Equum in præcipitiū prolapsum, incolumem recipit.] Deinde vero exiens, misit famulum si forte de equo aliter quam sperare poterant contigisset, vt ei renuntiaret: qui egressus reperit eum in loco, vbi præceps ruerat, stantem incolumem, ita vt nulla omnino læsura in eo videretur, sed neque in loris aut ligno sedilis aliqua attritio appareret. Siquidem cum milliaria duo, & eo amplius a loco vnde ruinam cœperat vsque in vallem vbi substiterat computentur. * . . . Receptoque qui missus fuerat, equo, ei qui amisit reduxit. At ipse gratias omnipotenti Deo referens alacer ad monasterium rediit. Quæ res gesta plurimis admirationem præbuit, atque indicium sanctitatis.

[Annotatum]

* hic aliquid videtur deesse.

CAPVT IV. Migrat Cluniacum cum S. Maiolo Abbate.
Sacerdotium suscipere ex humilitate renuit.

[13] Avdierat iam fama multiplici personante monasterium esse cognomento Cluniacum in partibus Burgundiæ, cuius sanctitatis ordo ac distinctio regularis, materque virtutum discretio præ cunctis incomparabiliter viguerant ab initio; ad quod etiam ire, illud inuisere, toto mentis flagrabat desiderio. Contigit quoque dum hoc meditaretur agere, vt sanctissimus Abba prædicti loci Maiolus sacra Ecclesiarum loca ex more visitans, [Agit cum S. Maiolo de adeundo Cluniaco.] ad cœnobium Luciacum diuerteret. Quod cernens famulus Christi Willelmus, intelligensque suum a Deo desiderium compleri decretum, secretius accessit ad Dei virum, eique sui pectoris patefecit arcanum. At ille nimium alacriter spopondit ei iuuamen optabile ad omne quod in diuini operis cultu decreuerat exercere. Dehinc Romam pergens perinde rediturus vt secum ad diu optatum locum illum deduceret.

[14] Interim vero Willelmus deliberans prudenter de omnibus, quæ ad se pertinere videbantur, ac si in procinctu miles expeditus, ne forte ad fidei certamen ei properaturo res diu licenter vsæ, non necessitas parentum, aut speciositas carnalium fratrum, seu vici ac latifundia, atque castella eorum quæ perplura erant, non saltem pietas natiui soli, vel generalis amor cunctorum obsisterent. Sed vt ab his omnibus liber, atque exoneratus viam mandatorum Dei prout disposuerat currere valeret, totum se diuinæ commisit prouidentiæ. Regrediente igitur a Roma viro Dei Maiolo, memor vterque propriæ sponsionis, suscepit Willelmum in spiritualem Christi filiationem, [Abit cum eo Cluniacum.] ac duxit illum ad locorum sanctissimum Cluniacum.

[15] Ad quod cum venisset misit ante se ex suis vnum, denuntians fratribus vt obuiam ei ex more ornati procederent, quoniam excepturi erant quemdam secum aduenientem, [Honorifice excipitur.] cui honor diuinitus debebatur. Exceptus denique, vt Sanctus mandauerat, solemni apparatu promouit eum honorifice cum consilio fratrum, quippe dum vna sensere in illo vitæ meritum. Nam & isdem vir Dei Maiolus peculiare frequentius cum eodem Willelmo de his, quæ veræ salutis sunt, exercebat conloquium. Iamque expleto in eodem loco plus minus anno integro, plus cunctis admirabilis, venerabilisque, nec non honestioribus imitabilis habebatur. Tunc namque spiritualis Pater iudicauit eum Sacerdotio fungi dignissimum. Iam enim sacratus fuerat Leuitico ministerio; [Recusat ex humilitate suscipere Sacerdotium.] at ille humiliter pauendoque se subtrahens, dicens se omnino non esse dignum tractare tanti mysterij Sacramentum, Sanctus quoque nolens placorem animi eius turbare, consensit vt voluit.

CAPVT V. Præficitur cœnobiis S. Saturnini, S. Benigni,
Verziacensi, & Besuensi; quæ reformat.

[16] Interea venit quidam frater Præpositus cœnobij S. Martyris Saturnini, quod est super Rhodanum, precaturus sanctum virum Maiolum, quatenus ei aliquem e suis commendaret, qui eum cum fratribus sibi commissis ad salutis viam agnoscendam instituere valeret. At vir misericordiæ gemina consideratione inspiciens, vnius videlicet iuuamen, alterius quoque obeditionis probationem; Domnum protinus commisit VVillelmum. [Præficitur cœnobio S. Saturnini.] Qui omnino nil dubitans aut renitens, perrexit humiliter ad Patris imperium obsecuturus ei, qui ad hoc venerat vtilitatis animæ gratia. Habebat enim præfatus vir plures fratres secum simul degentes, vna tamen voluntas omnium, par consensus, similiter operatio, modus operandi, ac psallendi, atque edendi, & totus horum habitus charitatis gratia vniformis, VVillelmo reuera, vt ipsis conuenerat, præceptore, Cluniacensi ex more. Enimuero quidquid illorum erat peculij communis in Ecclesia eremus esse videbatur, atque isdem postquam ad potiora VVillelmus sublimatus fuisset, referre erat solitus, nusquam se locum optabiliorem reperisse ad eam quam obtinere deliberauerat pauperiem consequi vel extremitatem sanctitatis.

[17] Memorabili igitur Patri Maiolo sub eodem tempore suggestum est a Brunone venerandæ memoriæ Lingonis Pontifice, vt monasterium egregij Martyris Benigni, quod iuxta Diuionense castrum antiquitus veneratur, ad redintegrandum diuini cultus ordinem, qui in eodem loco omnino defecerat, susciperet, & sicut per plurima cœnobia iamdudum agere consueuerat, ita & istud in melius reformare satageret. At vir sanctus motus pietate ad preces Pontificis misit continuo qui ad se reducerent VVillelmum. Iam enim cum eodem fratre, cui illum commiserat, annum & semis pie viuendo expleuerat. [Mittitur reformaturus monasterium S. Benigni.] Cui vtique ad se reuocato prædicti sancti Martyris monasterij dulci imperio paternam ouilis Christi curam commisit. Spopondit insuper vt quidquid iuuaminis ad spiritalis huius negotij incrementum optaret, ipse libenti animo æqui penderet. Episcopo nihilominus in Dei fide pariter & sua contestatus est, vt illi more dulcissimi Patris aduocatus & custos, adiutor atque consolator in omnibus esset. Qui integerrima obseruatione monitui eius obaudiens vltra quam credi potuit illum in vita dilexit. Clemens igitur Domnus Willelmus ad sibi destinatum suscipiendi ac regendi gratia monasterium missis cum eo a Sancto Maiolo quibusdam ex honestioribus Cluniaci fratribus, ibique honorifice exceptus, atque ab eodem Præsule Brunone monachorum Pater est ex more consecratus.

[18] Cumque acerrime ac vigilanti studio se sibique commissos pro Dei amore disciplinis regularibus subderet, [Committitur illi Verziacense cœnobium;] non multo post commissum ei ab Henrico venerabili Duce monasterium etiam Verziaci castri ex latere situm, vbi antiquus Confessor Christi Sanctus requiescit Viuentius *. Illud quoque, veluti primum, modulamine regulari erat distinctum, illoque in melius reformato, tertio nihilominus destituto, ac recte viuendi lege super fontem posito Besuæ, Apostolorumque Principi sacrato ab eodem Brunone Pontifice constituitur Pater. Erat antiquissimum, [Deinde Besuense.] ac sæpius paganorum seu pessimorum quotcumque hominum infestatione desolatum.

[19] Ad huius nempe redintegrationem dum toto conamine inuitaret contigit vt prædictus Episcopus cum Comite, ipso patre præsente, colloquium patris haberet. Post cetera dixit Præsul in aure Comiti, vt Abbati, vtpote propinquo scilicet suo leniter suggereret, vt elationem, ne forte pro virtutum gratia, vel rerum copia surreperet, caueret. Ille quoque reuerenter accedens dixit vt monitus fuerat. [Monitus vt a vana gloria caueret, quid responderit.] Tunc Pater Willelmus vultu alacri eidem Comiti huiusmodi responsum protulit, Si, inquiens, cognoscere potero, quod augmentum terrenarum opum vel possessionum vnius tantum diei nostræ vitæ protrahat spatium, persuaderi non mihi potest quin horum extollat incrementum. Hoc autem responsum dum Comes retulisset Episcopo, admirati sunt vterque eius prudentiam, pariterque lætati propter humilem illius sapientiam.

[Annotatum]

* De quo 13. Ianuar.

CAPVT VI. Rogatu Ducis Normanniæ erigit cœnobium Fiscannense:
& variis in monasteriis constituit scholas publicas.

[20] Cvm igitur fama sanctitatis illius iam latius deferretur, Normannorum Dux venerabilis illam comperiens Ricardus, [A Duce Normanniæ euocatur.] misit ad eum reuerenter supplicans vt ad se veniret, qui tandem libenter vt rogatus fuerat pergens venit ad eum: a quo etiam sicuti decebat honorifice susceptus est. Cuius sanctissimis cum recreatus, vt erat totius boni amator, Dux fuisset eloquiis, obsecrans illum vt Ecclesiam sanctæ & indiuiduæ Trinitatis nomini & honori dicatam in loco Fiscannensi cognomento antiquitus constructam, a suo tamen patre Richardo honorificentius reformatam, ordine Monachorum suscipiens decoraret. Erat enim illic more viuens carnali, iugo soluta regulari, clericorum leuis conciola. Cernens denique Pater Willelmus illius animi deuotionem promisit se cum Dei adiutorio illud, quod poscebat, impleturum. [Traditur ei Fiscanense cœnobium.] Qui pariter venientes ad prædictum locum satis sublime ac solenniter commisit ei isdem Dux cum aliquibus Episcopis dominium & curam regiminis totius loci. Iam vir Domini congregauit ibidem monachorum regularem cateruam, ita videlicet personis numerosam, [Eo inducit monachos.] ac bonorum studiis copiosam vt triplici sui numero præteritorum numerum excelleret Clericorum. Quod cernens iam dictus Princeps, multorum donorum ac possessionum largitionibus ampliauit locum. [Richardi Ducis in eos liberalitas.] Monuit etiam tam Abbatem quam ceteros fratres sæpius, vt ab illo peterent quidquid suorum vtilitati expedire nossent, vtpote quoniam de hac re secundum velle prouenerat ei & posse.

[21] Interea cernens vigilantissimus Pater quoniam non solum illo in loco, sed etiā per totam prouinciam illam, nec non per totam Galliam in plebeiis maxime scientiam psallendi ac legendi deficere, [Constituit qui gratis doceant legere & psallere.] & annullari Clericis, instituit scholas sacri ministerij, quibus pro Dei amore assidui instarent fratres huius officij docti, vbi siquidem gratis largiretur cunctis doctrinæ beneficium ad cœnobia sibi commissa confluentibus; nullusque qui ad hæc vellet accedere prohiberetur. Quin potius tam seruis quam liberis, diuitibus cum egenis vniforme caritatis impenderetur documentum. Plures etiam ex ipsis, ex cœnobiis, vtpote rerū * tenaces, accipiebant victum. Ex quibus quoque nonnulli in sanctæ conuersationis monachorum deuenere habitum. Cuius denique institutionis labor nimium optabilem diuersis Ecclesiis contulit fructum. [Floret eius industria Fiscannū.] Nam præfatum, vt dicere cœperamus, locum taliter claustris atque officinis regularibus, ceterisque bonorum copiis adornauit, vt præ ceteris illius prouinciæ felicibus semper floreat incrementis.

[Annotatum]

* forte tenues.

CAPVT VII. Restaurans templum S. Benigni, reperit eius reliquias.

[22] Contigit ergo postmodum, quatenus pars Ecclesiæ beati Martyris Benigni, cui auctore Deo primitus pater datus fuerat, ruinam corruens daret. Quam cum reformare cuperent artifices cæmentarij, grauiorem pars eadem dedit ruinam. Quod cernens vir Deo deuotus, intellexit diuinitus sibi dari indicium, quod totum a fundamentis renouari conueniret templum. Illicoque summo mentis ingenio cœpit ipsius Ecclesiæ reformandæ mirificum construere apparatum. [Ecclesiam S. Benigni reædificat.] Quam denique cum cœpisset reædificare positione mirabili valde longiore ac latiore quam fuerat; ignotus tamen erat vniuersis locellus, quo pretiosi Martyris membra claudebantur Benigni, quia solerti cura taliter antiquitus fuerat reconditus, vt illo fiducialiter veneraretur Martyr per æuum, vbi felici morte occubuit propter Deum, sed a quibusdam incautis dicebatur etiam ibi non haberi. Cuius ignoratio rei nimium mœstificabat animum Patris VVillelmi. Tali quoque defectu anxio reuelatum est visione pulcherrima per ipsum Dei Martyrem ipsius honorabile sepulchrum. Erat enim, vt beatus multorum sanctorum descriptor miraculorum Gregorius Turonorum Pontifex refert, pergrandis arca lapidei sarcophagi continens illum. Pro cuius incredulitate narrat idem Sanctus alterum sancti nominis Gregorium Lingoniensem Episcopum acrius quondam fuisse increpatum. * Cuius namque positionem loci antiqua vetustas occuluit. Nam coram præcipuo illius monasterij altare profundius habebatur defossum memoratum sepulchrum. Quod continuo requirēs inuenit, [Reliquias S. Benigni inuenit.] aperiensque contingere meruit sacratissima egregij Martyris ossa, in cuius enim cerebro quod in descripta ipsius passione legitur, vulnus ferreo illatum vecte apparuit. Quæ omnia integro numero præsentibus honestioribus tam Episcopis quam ceteris diuersorum ordinum vel sexuum cum odoriferis thymiamatibus ac psallentium choris in eodem recondidit sarcophago, [Honorificentius recondit.] indeq; paullulum ad orientem illum amouens in pulcherrimo atque incomparabili locauit tumulo. Dehinc namque Pater venerandus acriori accensus deuotione reformandæ opus basilicæ constanter, [Templum restaurat.] quemadmodum decreuerat, accelerabat perficere. Quoniam vt diximus, & præsto est cernere, totius Galliæ basilicis mirabiliorem atque propria positione incomparabilem perficere disponebat.

[Annotatum]

* Infra 4. Ianuar.

CAPVT VIII. Reformato monasterio S. Arnulphi Sacerdos abit Romam. Aegrotat in reditu.

[23] Omnipotentis etenim Dei gratia in ipso cooperante cœpit illius fama sanctitatis circum adiacentes seu longinquas penetrare prouincias. Nam Præsul Metensium Adalbero reuerenter satis illum euocans, [S. Arnulphi monasterio præficitur.] commisit eidem Sancti Arnulfi Confessoris regendum ac meliorandum, vt agere consueuerat, monasterium. Suscipiens ergo illud breui tempore reddidit emendatum. Tunc enim deuota concepit merita, vt Apostolorum Principis Petri sanctissimi limina visitaturus adiret. [It Romam,] Stabiliens nempe cœnobia sibi cōmissa idoneis Præpositorum seu ceterorum officiorum personis, vt decreuerat, Romam orandi gratia perrexit. Visitatis quoque Sanctorum sepulchris vel oratoriis, sacris etiam Missarum per semet celebratis solemniis (nam præfatus Bruno Episcopus Sacerdotium illi imposuerat) cum Apostolica benedictione consolatus regreditur ad patriam, [factus antea Sacerdos.] cœpit febricitans ægrotare. Iam iamque ad cœnobium S. Virginis Christinæ perueniens in lectum decubuit. Qui paullulum conualescens Vercellis deuenit, rursusque ibidem prauius periclitari cœpit. Tunc quoque, [Ægrotat Vercellis,] vt idem referre erat solitus, & etiam bonæ memoriæ Gerbaldus almi Patris Maioli monachus, ac prædicti cœnobij S. Christinæ Abbas perhibebat, dum in ecclesia Sancti iaceret Eusebij Præsulis per quatuor vel quinque horarum spatia ita factus est exanimis, [Plures horas exanimis iacet.] vt nullum omnino spiramen in ipso cognosceretur. Sed tamen ignoratur quid tunc diuinitatis persenserit. Quoniam paullulum in se reuersus voce qua poterat lingua palpitans hæc personabat verba: Domine Iesu Christe Rex æternæ gloriæ, suscipe me, si placet, quoniam bonus es, non dubito ad te ex hoc corpore transire. Sciendum vero est quoniam istius mora ægritudinis, vt euentus rei subsequentis demonstrat, non fuit impedimentum tantum quam gratia spiritalis lucri.

CAPVT IX. Rogatu fratrum, Fructuariense cœnobium extruit in Italia.

[24] Occvrrentes ei denique illuc tres ipsius germani fratres, leui euectione deduxerunt illum ad sui iuris prædia confouendum, [A fratribus benigne excipitur.] ardenter enim desiderabant videre illum, quoniam compungebat corda eorumdem diuinæ absentia pietatis. Conualescente quoque eo ab ægritudine post aliquot dierum spatium conuenere ad illum quique suorum ac plures domini . . . . . vicinorum, & suadere illi cœperunt primittentes se plura largituros, si in natiua patria cœnobium sibi, sicut in externa audiuerant illum fecisse, ædificare inciperet. Tunc etiam, quod potissimum fuit, duo ipsius germani, videlicet Godefredus atque Nitardus, viri spectabiles secretius illum cum Comite maximæ partis Burgundiæ Willelmo, qui etiam eiusdem patris, de quo sermo est, extiterat affinitate propinquus, adeuntes spoponderunt se sæcularem relicturos militiam, ac se suaque omnia in omnipotentis Dei peculiare dominium deuenire. His auditis Dei cultor illico fiducialiter cœpit tractare de cœnobij, vnde rogabatur, constructione. [Fructuariense cœnobium in Italia ædificat, ornat reliquiis SS.] Qui pariter communi consilio & voluntate locum quærentes rei huiusmodi aptum reperere in rure paterno a Pado distantem flumine quaterno milliario, solitarium, cognomento Fructuariensem. Ibi namque collocari præcepit basilicā, quam præsente Arduino Rege cum aliquibus Episcopis sacrari iussit in honore genitricis Dei Mariæ, Sanctique Benigni Martyris, atque omnium Sanctorum. In qua etiam isdem Rex cum sua coniuge & filiis humatus quiescit. Ad quam nihilominus tam a Romana vrbe, quam a diuersis partibus plurima congregauit sanctorum Martyrum corpora. Breui namque in spatio temporis collecta est ibidem numerosa fratrum congregatio, Deum timentium, instituta B. Benedicti Abbatis præcipui seruantes, quæ isdem Pater VVillelmus a S. Maiolo Cluniaci didicerat.

CAPVT X. S. Odilonem ad Religionem conuertit.

[25] [Multos conatur ad religionem conuertere.] Revertens igitur post hæc ab Italia, omni studio satagebat e diuersis partibus terrarum colligere viros seruituti Christi idoneos, suadendo eis vitæ cælestis gloriam, pariterque comminans inferorum supplicia. Tantam enim ei Dominus cum ceteris virtutibus virtutem salutaris verbi concessit, vt quibusque doctrinam illius suscipientibus summam conferret fidei firmitatem, bonarum que virtutū augmentum, ac vitiorum emēdationem. Omnibus enim sicuti expedire nouerat siue leniter, seu asperrime, charitatiue tamen huiusmodi exhibebat.

[26] Contigit ergo illum aliquando cum viro per omnia desiderabili, [S. Odilonē ad religionem conuertit.] Domno scilicet Odilone, adhuc illo in canonicali habitu degente, de vera animarum salute habuisse colloquium. Intelligens vero illum niti ad sanctitatis culmina, cœpit illi attentius suadere, vt quod potissimum fore creditur quantocyus explere satageret. Negotiis videlicet seculi istius abiectis, Christum Iesum sequi liceret expeditius. Compunctus illico vir clarus libenter se facturum promisit quod Pater suaserat VVillelmus. Nam post paullulum ad cœnobium nominatissimum honorifice deueniens Cluniacum, ibique a S. Maiolo est deuote susceptus, atque in habitu sanctæ conuersationis monachus ex more sacratus est. Cuius etiam conuersatio in tantum extitit cara Deo, & dulcis Deum diligentibus, vt isdem Sanctissimus Maiolus sibi commisso gregi allegans illum in vita, qualiter post ipsius obitū haberent Patrem atque Pastorem. Quod ita manifestissime & vtiliter fieri contigit. Quam enim præmaximam exinde dum aduiuerent dilectionem inter se habuere dum alter eorumdem alterum sibi vtcumque præferens, exprimi non valet.

CAPVT XI. Quidam ei aduersantes male pereunt. S. Henricum Imp.
& Robertum Galliæ Regem sibi iratos conciliat.

[27] Qvorvmdam etenim nomina aliquando interpretabatur siue ad profectum siue ad detrimentum ipsorum. Cum igitur post mortem Bertoaldi Tullensis Pontificis, [S. Apri monachos persequitur Ermannus Episc. Tullensis.] qui ei monasterium S. Apri Confessoris commiserat, eidem Episcopatui quidam Ermannus Præsul datus fuisset, ita cœpit exosos huius Patris habere monachos cum sua institutione, vt etiā honestissimum fratrem, VVidricum nomine, qui post illum eiusdem loci pater deuotus extitit, cui tunc ceterorum cura imminebat, baculo verberaturus eum impegerit. Quod dum Patri relatum fuisset, ad nomen illius alludens ait: Secundum suum nomen, inquiens, facit Episcopus iste. Nam lingua barbara Erman, in nostra Homo errans dicitur. Ac deinde: Si enim Christi pastor fuisset, illius ouiculas minime laceraret. Sinite illum, verus Pastor nouit, & ipse quæ sua sunt colliget. Non multo post denique pergens in longinquum sæcularia exacturus negotia crudeliter obiit peregrina potitus sepultura. [Peregre moritur.]

[28] Simili inuidia quoque Leo Vercellensis Episcopus ad actus vniuersos istius Patris extiterat infestus. [Leo Vercellensis Episcopus eum vexat: æternum damnatur.] De quo etiam talia narrare solitus: Hic ergo crudelissimus Leo totus est sine Deo, quia si fuisset Deus cum eo, quæ illius sunt amaret pro illo. Affirmabat autem post mortem & æternaliter illum esse damnatum. Manifestissime siquidem in multis claruit, quoniam quisquis illum odio habuit exinde pœnas luit; sicut vice versa vt ad conspectum illius ventum fuisset statim mirabātur semet ab his, quæ intenderant exprimere, alienatos fuisse, amissaque ferocitate rei præteritæ, quidquid id erat, totum procedebat ex mansuetudine.

[29] Heinrico siquidem Imperatori de eo suggestum fuerat, quod illi derogans illumque contemnendum adiudicans, Arduini quoque parti, qui sibi Italiæ regnum præripuerat, faueret, illumque pro posse defensitaret. Ex hoc quippe viro Dei quamuis abs re iratus fuerat. Ille vero vt comperit, ad illum pergens, [S. Henrico Imperat. carus.] rei veritatem sese purgando pandit, atque si quid erat odij a corde illius detersit. In tantum etiam isdem Imperator postmodum illum dilexit, vt illi dona largiretur plurima, & quidquid ab eodem vellet fieri continuo impetraret.

[30] Pari namque ratione Rotberto Francorum Regi de ipso indicatum fuerat, quod Brunoni prædicto Lingonum Episcopo, qui Regi minus adquiescebat, talia suaderet, quaæ regali iuri nimium resisterent. Ille vero simul & Regina coniux illius propter hoc illi irati comminati sunt aliquotiens cœnobiis eius damnū inferre maximum. [Robertum Galliæ Regem sibi iratum, conciliat.] Adiens ergo intrepidus amborum præsentiam ita illorum diuini verbi virtute iram compescuit, vt etiam summam dignitatis gratiam apud illos obtineret.

[31] Nam cum illorum filius, qui pro suæ iuuentutis elegantia ac liberalitate Hugo Magnus cognominabatur, iam in Regem vnctus obiisset, ac Parēs vterque pro morte ipsius pene vsque in suimet necem cordis dolore & luctu affligerentur; tunc accessit ad eos spiritalis medicus, & ait: Non infelices enim vos putare debetis, quod talem amisistis. Quin potius felices valde, quia talem habere meruistis. Ego, inquiens, [Eum & vxorem in funere filij consolatur.] ex vllo hominum gradu non tam paucissimos saluos futuros æstimo, sicut de Regum. Qui cum attoniti responderent, Quid hoc dicis Pater? Respondit: Non audistis, inquit, sacer Canon quomodo refert, vix tres de triginta Regibus bonos extitisse? Idcirco cessate, queso, hunc iuuenem flere mortuum, sed potius congratulamini ei, sicuti requiei datum & a malis liberatum. His dictis ita consolans illos placabiles fecit, vt viderentur habere quod plangerent, & Deum dicerent visitasse illos per sanctum virum.

CAPVT XII. Diligitur a summis Pontificibus. Ioannem XX. libere monet.

[32] [Summis Pontificibus carus.] Præterea Pontificibus Romanis Pater VVillelmus, qui suo tempore præfuere, in tanta veneratione ac reuerentia est habitus, vt quidquid illis suggessisset siue per se, siue per aliquam legationem libentissime implere studebant. Nam & Ioannem Papam spiritualia dona per orbem maxime Italicum, auri vel argenti pretio distracta minus curantem tali inuectione monere studuit per epistolam hæc continentem: [Monet Ioannem XX. Papam de simonia.] Parcite, quæso, parcite, qui dicimini sal terræ, & lux mundi. Sufficiat hominibus iam semel Christum fuisse venditum pro communi salute vniuersorum. Iam enim refugæ veri luminis, solo nomine Pastores, ouile Christi, imo membra illius, videte post vos quo eunt. Si iuxta fontem tepet riuus, in lōginquum fœtere nulli dubium est. Idcirco cura quibusdam venditur ad suum interitum. Volo vos pastores ac Pontifices omnes in commune iudicis securim gestantis, apud ianuam assistentis memores. Quam epistolam Papa libenter amplectens grates ac benedictiones tanto Patri retulit, [Pontifex non offenditur.] Deumque in illo glorificauit. Sed & illud denique in eodem Patre fuit valde memorabile, quod multi tum etiam nobiles venenatis infecti verbis malorum, dum aduersus illum contumeliarum verba dicenda concepissent, seu iurgia vltionis vice referenda, vice si quis illum dilexit, mercedem a Christo percepit illius auctorem sanctitatis. Fertilem igitur gratiam ac dona vberrima a bonorum omnium largitore Pater iste promeruisse euidentissime passim claruit.

CAPVT XIII. Plura gubernat monasteria. Suos egregie in spiritualibus instituit.

[33] Sed nos lectoris tædium cauentes plurima silentio tegimus. Erant namque tam monasteria, quā cœnobia atque cellulæ monachorum circiter quadraginta, [Præest monasteriis 40. monachis 1200.] quæ illius patrocinio tute cunctorum bonorum affluebant copiis; Fratres vero in ipsis degentes proculdubio plus mille ducenti. Quibus inerat fides integerrima, vt quamdiu id deuote exercerent, quod ab eodem Patre didicerant, nil mundi huius formidare debere, aut cuiuspiam suæ vtilitatis rei indigentiam pati. Id ipsum enim suis sæpissime inculcabat a Deo sperare & credere, quod etiam plurimis probauere experimentis. Nam aliquando per diuersa terrarum euntes itinera dum ex euentus facie perturbari potuissent, [In fide eius precantes exaundiuntur.] dicere erant soliti: Domine in fide Patris Willelmi fac nobis sicut vis. Nec vllus illorum vnquam hoc dicens ope caruit.

[34] Instituit quoque simplicioribus, vel idiotis, e sæculo ad se confugientibus fratribus orandi formam, quinque modulis mystice cōstantem, vt videlicet quot sensibus humani corporis Deus offenditur, totidem vocum clausulis ad misericordiam rogaretur. Erat autem huiusmodi: [Rudes docet orare.] Domine, Iesu, Rex pie, Rex clemens, pie Deus. Subiungebatur vero singulis Miserere. Supputabatur namque taliter, vt si verbi gratia in decemnouennalibus articulorum iuncturis ter & quinquies itentidem reuoluendo deuote diceretur, psalterij tota series mutuata persolueretur. Vnde etiam pro psalterio apud illos habebatur, vt Pater docuit, & cognominabatur.

[35] [Mortificatio monachorum eius.] Mortificatio nempe carnis, & abiectio corporis, ac vilitas vestium, ciborumque extremitas vel parsimonia, in suorum vniuersis ac si naturaliter viguit. Ipsius etenim sermonis salitudo æqualiter cūctis prout videbatur in gratia erat condita. Pietatis quidem & misericordiæ expleri nequit quantum operis dabat. Cum supernæ dulcedinis nectare, artificialis etiam musicæ perdoctus ac comptus dogmate, [Musicæ erat peritus.] quidquid in psallendo choris suorum psallebatur die ac nocte tam in antiphonis, quam in responsoriis vel hymnis, corrigendo & emendando ad tantam direxit rectitudinem, vt nullis decentius ac rectius psallere contingat in tota Ecclesia Romana. [Cantum corrigit, ordinat.] Psalmorum nihilominus concentum dulcissimo vltra omnes distinguens decorauit melodimate.

CAPVT XIV. S.Benigni ecclesia dedicatur. Concionatur Guilielmus.

[36] [40. monasteria ab eo vel extructa vel restaurata.] Erant igitur, vt diximus, sub eiusdem patrocinio tam maxima quam minora perpluta monasteria atque cœnobia, quæ videlicet ipse omnia aut a fundamentis innouauit, vel ampliando honestauit. Nā sancti Martyris Benigni, vt dicere occepimus, cui Deo auctore primitus Pastor allegatus fuerat, basilicam incomparabili opere pene expletam iam Brunone defuncto, Lambertoque in sede illius subrogato placuit vt eadem basilica Pontificali ex more benedictione sacraretur. Tunc denique ad votum ipsius Patres conuenere die designato, e diuersis prouinciis, non solum Episcopi, [S. Benigni basilica solemniter dedicatur.] verum etiam quorumcumque ordinum promiscuæ plebis innumera multitudo. Erat enim autumnus dies tertius Kalendarum Nouēbrium, ante videlicet natale ipsius Martyris, qui omnia rite ac solemniter, vt condecens erat, explentes petierunt qui aderant Episcopi, ac * quinque Religiosi Patrem Willelmum, vt in die tantæ consecrationis tam ipsis quam vniuersæ plebi inter sacra Missarum solemnia diuini eleemosynā impenderet verbi. Ipse vero, vt erat bonis omnibus obsequens, agere non distulit, sed mente pia, corde contrito, vultu alacri, spiritu Sancto plenus in hæc verba cum lacrymis erupit: Conuenistis fratres & sorores, [Eius cōcio in dedicatione ecclesiæ.] grex pretio Christi sanguinis redemptus; conuenistis, inquam, ad nuptias ipsius sponsæ, matrisque vestræ cælestis ac sempiternæ Ecclesiæ, quæ id circo vniuersalis dicitur quoniam non solum quod in omnes mundi terminos dilatatur, sed etiam pro eo quod nulla immanitas criminum illius superat, si tantum fides adsit, dona misericordiarum. Quæ scilicet Patriarcharum mysticis præsignata figuris, Prophetarum ostensa præsagiis, Apostolorum auctoritate ac labore constructa, & Martyrum sanguine consecrata. In qua abluti ac renouati a culpa veteris piaculi per salutaris vndam baptismatis, sicque induimini prima stola Angelicæ beatitudinis, quam amisistis in transgressione parentis primi incolæ paradisi. Deinde vero editis carnem ac potatis sanguinem illius omnipotentis agni, qui vos præ ceteris mundi creaturis formans & redimens inuicta benignitate elegit ad sui atque Patris regnum, sanctique Spiritus gloriam possidendam, ad quam dilectissimi tendere vos inuito, moneo, obsecro per charitatis ignem, & humilitatis, atque castitatis continuam custodiam. Exaudire, inquit, contigisset mihi ex vestræ vnanimitatis deuotione huius sanctificationis concursus. Sed quia nimius mœror mentem deprimit ex signis satanæ quæ euidentissime apparent in populo Dei: Non, inquiens, despicietis quibus est adhuc mens sanior, quæ scissuræ & detruncationes vestium rabidissimæ? quæ attonsuræ per ceruices virorum? quam turpis in barba chiripilatio maxillarum? quam nugacissima pene vniuersorum & insanissima actitatio? Quam lasciua ad omnes pene sermones ore terricrepo iuramenta? Ista etenim vniuersa recentia & nuper crassata, non ex religiositate Christianitatis processere, quin potius ex diabolicæ superstitiositatis rabie emersere. Exinde quoque pullulat radix omnium malorum superbia, ceterorumque vitiorū fomenta. Atque vos ipsi iudicate, si non ipsius famuli estis, cuius insignia & stigmata in vobismetipsis geritis. Nam & me pudet dicere dum pœnitet reticere, quoniam expectastis dulcedinem verbi, & ego propino vobis generaliter amaritudinem redargutionis. Moneo etiam illum si quis est in tota hac plebe qui vel quinque solidos, seu quippiam ad huius sancti Martyris obtulit reædificandam muneris ecclesiam, quam præ oculis habetis, coram cunctis referat. Dum ergo non inueniretur quispiam aliquid contulisse; rursus ait, Videte fratres amantissimi, inter quas spinas atque incendia pessimorum hæc aula omnipotentis Dei per fidem sui testis Benigni, ad quam elegantia excreuit ipso cooperante fastigia. Volo vos, si placet, assidue esse memores quam velox vnicuique sit mundanæ curæ & ambitionis depositio. Propter quod obsecro cū nostri auctoris adiutorio resistite vitiis, & maligno diabolo; virtutes quoque præclaras assumite & colite, benignissimo Deo conditori ac redemptori vestro in cunctis obaudite, qui vos per fidem & orationes ac merita omnium fidelium suorum dignos faciat introducendi cum eis in sempiternæ gloriæ regnum, per Iesum Christum dilectum filium suum. Dumque ille ita perorasset, ac responsum ab omnibus fuisset, Amen; qui singultus! quantæ lacrymæ! qui gemitus per totam agebantur ecclesiam, exprimi non valet. Omnibusque rite perfectis cum gaudio quique rediere ad propria.

[37] [Multa deinceps facta ad sepulchrum S. Benigni miracula.] Ex illo etenim die in eadem basilica præcipue ad tumulū gloriosi Martyris factæ sunt multimodæ curationes diuersarum infirmitatum, quæ etiam ob multiplicitatem scribi nequeunt. Sed etsi quis cum fide plena sibi deposcens quæque vtilia proculdubio adipiscitur, si talis sit vt promereatur Sanctorum meritis & orationibus.

[Annotatum]

* forte, quique.

CAPVT XV. Guilielmi miracula.

[38] [S. Guilielmi miracula.] Nec prætereundum nobis videtur quod dum Patris Willelmi alloquio multi fuerint in mente recreati, plures etiam in corpore tactu eiusdem redintegrati, oratione refocillati, visitatione confortati, ac benedictione firmati. Et quamuis nunc minus audiatur quod olim Christi sequacibus vsui fuit, suscitare mortuum, pauca tamen de pluribus, vt testati sumus, quæ Dominus per istum operatus est dicemus. Reuertenti namque illi quondam a cœnobio Sancti Viuentij Confessoris, cum iam adpropinquaret S. Benigni monasterio, obuiam habuit promiscui vulgi turbam plangentem ac repedantem a spectaculo cuiusdam miserrimi, videlicet ex eiusdem seruorum familia S. Benigni, quem magistratus crimine conuictum, morteque suspensionis patibuli adiudicatū deliberauerat. Quod audiens misericors miliario distans a loco dimisso equo illuc quantocyus occurrens hoc tantum dicebat: Iesv, Iesv, qui pepercisti latroni in Cruce, miserere; iussitque suis velocius infelicem illum, quem cernebant e trabe pendere, iam rigentem deponere. Iste vero toto prostratus corpore orationi incubuit. At illi soluentes lora guttur illius arctantia exanimis in terram cecidit. Ad quem accedens vir pius, [Suspensum ad vitam reuocat.] ait: Surge, inquit, Dominus imperat. Ipse vero aperiens oculos erexit se admirans valde sibi superesse. Qui cum viro Dei egrediens exultantibus cunctis ad monasterium plures postea vixit annos. Multos nempe ab huiusmodi patibuli suspendio ac nece per diuersas prouincias tam interuentu, quam redemptionis pretio liberauit.

[39] [Mitis in exactione redituum.] Nam & tribus monasteriorum vtilitatibus Præpositis illud sæpius inculcabat, vt in exactione sibi cōmissorum forent prouidi, ne forte nimis tenues pro census reditu affligerentur. Dicebat enim se magis velle largiri egenti, quam exigere quidpiam ab indigente. Itinera quoque eius per ciuitates & vicos seu quorsum haberet, ingens pauperum atque infirmorum turba præoccupauerat. At ipse liberalis & largus beneficiorum erat vniuersorum impensor. Desiderabatur enim ab omni hominum ordine vel sexu ipsius præsentia sicuti vnius e Patriarchis aut Apostolis Domini.

[40] [Quosdam, in somnis eis apparens, monet.] Aliquanti etiam referebant illum sibi per visum in somnis apparuisse, seque de prauis actibus redarguisse, vel monuisse illos de communi animarum salute. Testor ego, inquam, ipsius ac virtutum matrem charitatem, quoniam quondam meorum culpis facinorum offensus, & sensi illum ad horam amaricatum, secessi in aliud cœnobium ipsius ditioni minime subditum. Dumque illic degerem adstetisse mihi vna nocte visus est aspectu placido, [Auctori apparet, eumq; monet; Qui eius iussu historiā scribit.] ac manu iniecta caput mihi demulcens aiebat: Rogo ex me discas si non te amare fingebas. Quin potius exercere te cupio quæ promiseras. Ipsius namque imperio maxima iam ex parte euentorum atque prodigiorum, quæ circa & infra incarnati Saluatoris annum contigere millesimum descripseram. Quæ etiam causa ad præsens opus me compulit inflectere articulum. Idcirco omnes pariter oro ne propter hoc præiudicium de me fiat.

CAPVT XVI. Venetorum in eum amor. Pie moritur Fiscanni in Normannia.

[41] Beatitvdo igitur eximij Patris VVillelmi iam ad tantam excreuerat excellentiam, vt cunctas Latij ac Galliarum prouincias ipsius amor ac veneratio penetraret. Nam Reges vt patrem, Pontifices vt magistrum, Abbates & monachi vt Archangelum, omnes in commune vt Dei amicum, suæque præceptorem salutis habebant. [Diligebatur a Venetis Guilielmus.] Quis enim vnquam alius præter eum Veneticorum gentem in tam amica familiaritate habuit? Exaggeratiue secūdum Apostolum loquimur, quoniam si fieri posset oculos suos eruissent, & dedissent ei. [Galat.4. 15.] Siquidem Vrsus Patriarcha * illorū, ipsius sancti Patris decreuit effici monachus. Sed quia ipse dispendium illius gentis, quod foret pro tanti absentia viri considerans, in suo proposito permanere suasit. Quod etiam de multis similis rei gratia cognitum habetur fecisse.

[42] Iam vero in Dei opere magis adsiduus quam frequens cum esset in Italia suum biennio præstolans a sæculo excessum, sed rerum opportunitatibus exinde euocatus, ægerrime tamen ad Gallias remeauit. Cumque reuisendi caritate cunctos Gorzense vsque monasterium a se olim cum ceteris ad regulare specimen reformatum deuenisset, quæ supererant inuisere curauit. Dehinc ad prænominatum venit Fiscannum. [Ægrotat.] Post aliquot vero dierum . . . . . acribus cœpit doloribus affligi. Iam quippe imminente solemnitate Natiuitatis Dominicæ prænoscens suæ a Christo vocationis diem, [Præscit obitus diē.] conuocatis ad se fratribus deliberans coram eis prouide ac sapienter de cunctis quæ ipsius innitebantur patrocinio, quid vel qualiter agendum seu ordinandum foret, sicque vniuersis præsentibus simul & absentibus sua benedictione firmatis ac Deo commissis, expetiit sibi dari salutare ac viuificum commeatum. [Sumit viaticum.] Expletisque solemnibus totis octo dierum nil omnino loquens oculos tantum ad Deum erigens, illi soli intēdens, illum solum mente respiciens; iamque adspiciebat felix anima, subito ad illum itura de vasculo carnis, in sua gloria Deum Maiestatis.

[43] [Moritur I. Ianuar. an. 1031.] Anno igitur eiusdem Natiuitatis Dominicæ M. XXXI. Indictione XIV.a natiuitate quoque ipsius patris ac Dei cultoris LXX. & ab aduentu illius ad Gallias de Italia XLI. regnante Conrado Imperatore, in Francia nihilominus Roberto Rege, die Dominicæ Circumcisionis venerabili, atque eiusdem natiuitatis octauo, VI. feria mane dum aurora superuenientis diei pelleret tenebras, e mundo transiuit a sancto istius Dei amici corpore anima felix & beata, lucerna videlicet orbis ad sempiternam ac deificam lucem, suis lugentibus, sed Angelis lætantibus, cum quibus laudans ac magnificans benedicit Deum, in quo viuit quidquid iuste subsistit. [Sepelitur.] Sepultum namque est sacrum illius corpus honorifice in gremio eiusdem Sanctæ Trinitatis ecclesiæ in conspectu euntium ac redeuntium fratrum, vt quotidie siquidem præ oculis imitabilem haberent patrem, quem ad æternam iustitiæ mercedem habuere institutorem: ipsiusque meritis & precibus valeant percipere æternæ vitæ regnum & gloriam cum Sanctis omnibus donante Domino Iesv Christo Saluatore.

[Annotatum]

* id est, Gradensis, filius B. Petri Vrseoli, de quo XI. Ianua.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Wilhelm von Dijon

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Wilhelm von Dijon

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 18.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: