Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS MARTYRIBVS ZOSIMO MONACHO ET ATHANASIO COMMENTARIENSI.


Svb Diocletian.

[Commentarius]

Zosimus, monachus Martyr in Cilicia (S.)Athanasius, Commentariensis Martyr in Cilicia (S.)

[1] Admirabiles hos viros itæ celebrat hoc die Martyrologium Romanum: In Cilicia sanctorū Martyrum Zosimi, Athanasij Commentariensis, Theopempti, & Theonæ, qui in persecutione Diocletiani illustre martyrium obierunt. Martyres quoque Menæa appellant IV. Ianuarij: [SS. Zosimus & Athanasius passi sub Domitiano Præside.] Eodem die memoria sanctorum Martyrum Zosimi monachi & Athanasij Commentariensis. Baronius hos cum Theopempto & Theona coniungit; aitq; in Notis ab Græcorum Menæis passos referri sub Domitiano Imperatore. Verum non Imperator Domitianus hic fuit, sed Αρχων Præfectus aut Præses. IV. Ianuarij eos refert Ferrarius in generali Catalogo Sāctorum, vti & Menologium, in quo hæc habentur: Eodem die commemorario sancti Martyris Zosimi & Athanasij Commentariensis, qui Domitiano Præside apud Ciliciam illustre martyrium pertulerunt.

[2] Menæa paullo fusius: S. Zosimus in Cilicia eremum cum feris incolebat. [S. Zosimus varie torquetur.] Comprehensus Domitiano Præsidi sistitur, cumque Christum confiteretur, aures ei candenti ferro aduruntur. Deinde in lebetem liquato plumbo plenum a capite suspensus mittitur. Verum mirabiliter ex omnibus liberatus, apparente in theatro leone, ac de Christo humana voce loquente, [Leo humana voce loquitur.] Athanasium Commentariensem ad fidem adduxit. Dimissus a tyranno, redit ad montes in quibus ante pietati vacare consueuerat, [Athanasius conuertitur.] ibique commorans erudit baptizatque Athanasium. Inde sub disruptas hiantesque petras simul ingressi animas Deo reddiderunt.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Zosimus der Mönch

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Zosimus der Mönch

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 18.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: