Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS MARTYRIBUS BRITANNIS JULIO, AARON ET SOCIIS.


Circa AN. CCCIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS
De hodierno cultu & martyrii tempore.

Julius, Martyr in Britannia (S.)
Aaron, Martyr in Britannia (S.)
Socii Martyres in Britannia (SS.)

AUCTORE J. B. S.

De Lichfeldiensibus Martyribus agens II Januarii Bollandus, eos inter, etiam duos hos nostros complecti visus est, qui utut antiqui sint, ab ipso Venerabili Beda in Anglorum historia celebrati, in nullo tamen classico Martyrologio, seorsim a S. protomartyre Albano, [Ab Adone laudati sunt 22 Junii,] multo minus hoc die recoluntur; quodque magis mirere, nec Beda ipse in suo Martyrologio, etiam ut a Floro aut a quibuscumque aliis auctum est, Julii nostri aut Aaronis meminit. Est igitur Ado unus unicus inter antiquos, qui ipsos nominaverit XXII Junii, sub finem elogii sancti Albani, hisce verbis: Quo in tempore persecutio crudelis, Oceani limbum transgressa, etiam Aaron & Julium Britanniæ, cum aliis pluribus viris ac feminis felici cruore damnavit. Atque hæc prima & sola duorum Martyrum nostrorum memoria est, eaque mere adjectitia, quæ in ullis vetustis Fastis usquam recurrat. Quid quod nec in ullis Hieronymianorum, Adonis aut Usuardi auctariis notati sint? Quæro unde hac I Julii Martyrologio Romano inserti fuerint? In Baronii notatione citantur vetera manuscripta, sed quæ aut qualia ea sint, nusquam dicitur. Ego sincere fateor, me in ingenti nostra plurium voluminum collectione nullum invenisse, in quo Julii aut Aaronis nomina appareant.

[2] Inter omnes auctariorum Usuardinorum compilatores principem locum tenet is, quem Hermannum Grevenum Cartusianum appellare consuevimus, [sed qui primus ipsos hoc die retulerit,] quique hoc die ita legit: Aaron & Julii Martyrum, cum aliis pluribus. Eum secutus Molanus, in prima sua editione addidit typis minoribus: Aaron & Julii Martyrum, cum aliis pluribus, quorum Beda meminit lib. 1 historiæ suæ. Cur in posterioribus editionibus eam annuntiationem abesse voluerit, non divino. At ex his auctariis non videtur accepisse Baronius; neque inducor ut credam, Galesinium ei præluxisse, cujus hoc est elogium: In Legione Augusta, sanctorum Julii & Aaron, qui rerum, quas Albanus Martyr divine fortiterque gesserat, admirabilitate obstupefacti, falsis diis repudiatis, Christianæ fidei adhæserunt, in cujus confessione, virtute admirabili constantes, Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, martyrium strenue subierunt. Hæc a Baronii phræsi, qui Bedam ferme describere maluit, nimium distant. Ab utroque differt brevius Canisii elogium, uti & longius Anglicanum in Martyrologio proprio, annis MDCVIII & MDCXL impresso, & alia, quæ iisdem vel similibus terminis concepta, frustra hic sæpius repeterentur.

[3] Peregrinum est, quod in codice Usuardino Pulsanensi hoc die legitur: [videtur fuisse Petrus Equilinus.] Passio sanctorum DCCC Martyrum, qui tempore Diocletiani, in Verolanio civitate passi sunt: Nam hi certe ad XXII Junii pertinent, ubi videndus commentarius ad Acta sancti Albani, & nostra ad Usuardum observatio. Quisquis vero primus in Kalendas Julii duos nostros Martyres intulerit, puto Castellani observationem non multum a vero abludere, dum ait, Aaronem hunc Anglum cum socio & sociis, ex synonymia nominis cum Aarone sacerdote Levitico, hoc I Julii relatum esse, quemadmodum alibi factum, non semel in Actis nostris demonstratum est. De cetero non verebor asserere, Equilinum Præsulem, liberalem alias dierum distributorem, cum alterum Aaronem hoc die collocatum reperisset, absque longa tergiversatione, juniori quoque Anglico & sociis cultum determinasse, rotunde scribens; triumphatorum cælestium numero sociatos Cal. Julii. Atque ex hoc fonte hausisse reliquos, jam citatos recentiores Martyrologos, & Baronium ipsum, plusquam verosimile existimo. Verum de his dicta sufficiant.

[4] Antiquior est horum Sanctorum certa & solida laus apud Bedam libro 1 historiæ cap. 7, [De iis Beda in historia, ex quo Baronii elogium:] dum ad calcem passionis sancti Albani Anglorum protomartyris adjungit: Passi sunt ea tempestate Aaron & Julius, Legionum urbis cives, aliique utriusque sexus diversis in locis perplures; qui diversis cruciatibus torti, & inaudita membrorum discerptione lacerati, animas ad supernæ civitatis gaudia, perfecto agone, miserunt. Hæc tota & vera, quæ quidem a Gildæ sapientis tempore ad nos pervenerit, Julii & Aaronis historica laudatio, ex qua mox patebit, contractum esse Romani moderni encomium, quod supra dicebam a Baronio, Petrum Equilinum secuto, phrasi Gælesinianæ antepositum, his verbis: In Britannia, sanctorum Martyrum Julii & Aaron, qui post sanctum Albanum, in persecutione Diocletiani passi sunt: quo tempore ibidem quamplurimi diversis cruciatibus torti, & sævissime lacerati, ad supernæ civitatis gaudia, consummato agone, pervenerunt. Videtur Baronius a palæstra nominanda quasi consulto abstinuisse, quamvis eam Beda expresserit. Martyrologium Anglicum editionis MDCVIII vocat Carleon ad Oscam fluvium, in Cambriæ provincia, vulgo Soutwales: posterior anni MDCXL, Caerline vel Caer-legion; quæ satis est verbo notasse. Plura vide apud Camdenum pag. 489 circa finem.

[5] [aliud in dicto Equilini catalogi;] Legenda Capgravii solam de nostris Martyribus Bedæ epitomen transumpsit fol. 8 verso, col. 2; alii rem paraphrastice reddiderunt, veluti laudatus Equilinus lib. 6 cap. 35: Aaron & Julius urbis Legionum, quæ est civitas in Britannia, cives, & alii plures Martyres utriusque sexus, in eadem civitate passi sunt sub persecutione Diocletiani & Maximiani; qui propter multa & insignia miracula, quæ in passione beati Albani Martyris ostensa sunt, ut supra in ejus passione actum est XI Kal. Julii, conversi sunt ad Christum, & pro ejusdem fidei ac confessionis gloria, & ipsi ab infidelibus martyrium passi, triumphatorum cælestium numero sociati Cal. Julii. Simile ferme corollarium ex Floribus historiarum refert Usserius pag. 167, sed multis id genus laciniis describendis hic non immorabor diutius, omnia complecti videtur Alfordus noster in Annalibus ad annum CCLXXXVII a num. 28, ubi præmisso Albani sociisque Heraclii militis martyrio, post longam de Amphibalo ejusque anonymis comitibus institutam quæstionem, tandem de nostris ita prosequitur:

[6] Illa vero Britanniæ pars unde Amphibalus oriundus, [Sed melius adducitur Alfordus,] servavit paulo melius concivium suorum Martyrum memoriam: nam ibi Julius & Aaron, ut hac Diocletiani & Maximiani persecutione, passi memorantur. Olim illi, cum domi litteris & rerum divinarum meditationi vacavissent; ipsum Christianæ religionis fontem Romam (quod sæpe antea a Britannis factum) petiverunt. Testatur hoc Balæus, cognomento Apostata, Romani nominis & Ecclesiæ hostis, qui ita de illis scripsit: [Julius & Aaron famigeratæ Legionum urbis (ita Isca Silurum appellatur, ubi Legio secunda) cives præclari, & Amphibali Martyris in Christo discipuli, pietatis ornamenta plane illustria in Britannia fuerunt: non solum in sua patria litteris obnixe invigilabant, sed & exteras nationes, pro bonis artibus addiscendis petebant, Romæque potissimum studuisse leguntur. Inde insigniter eruditos fuisse illos, Britannica passim narrat historia] Ita ille. Jam vero si eorum fidem excutias; cum Romæ potissimum studuerint, & Martyris Amphibali discipuli fuerint; crucem enimvero, Sanctos, Sanctorumque reliquias, & principem urbem in omni religionis ritu illos coluisse, atque ita non minus Romanæ fidei, quam Britanniæ nostræ illustria fuisse ornamenta, certum est.

[7] Sic recte Alfordus, argumento, ut ajunt, ad hominem, [alios refutans] Balæum apostatam suomet gladio jugulat; mallem ego, ipsam ejus narrationem accuratius discussisset, aut saltem docuisset, quæ sit illa Britannica historia, ex qua Balæus periocham suam adornavit. Sane Gilda & Beda antiquiorem non somniaverit; atqui ipsi de tota ea peregrinatione ad exteras nationes, ipsamque urbem Ramanam, deque Amphibali discipulatu, nec verbo meminerunt, quanam igitur auctoritate niti potest speciosa Apostatæ commentatio? Subjungit Alfordus, laudari etiam hosce Martyres a Joanne Fox, sed qui in eo fallatur, quod vocet eos cives Verolamienses, quos Gildas & Beda Legionum urbis cives appellant. Sic alii scriptores Angli alia comminiscuntur, quos cum Balæo & Foxio ad Bedæ textum remittimus, qui in citatis Annalibus sequitur, a nobis supra relatus. Hic solus est, qui verus & genuinus dici possit; cui adde verba Gildæ, quod summa magnanimitate in acie Christi perstiterint. Hinc vero statue, sub numeri 28 finem rectissime observasse laudatum Alfordum, nihil aliud exstare de genere mortis aut gestis eorumdem.

[8] [& rem explicans.] Ceterum (sic pergit Alfordus) antiqui Britanni, non minus hos duos, quam Albanum & Amphibalum erectis aris templisque coluerunt. Et imprimis Legionum urbs, ubi nati & defuncti vita sunt, eorum sacra corpora, structa desuper ecclesia, honoravit, ut testis est Giraldus Cambrensis in itinerario, ubi de Legionum urbe agens; [Jacent hic, inquit, duo nobiles, & post Albanum & Amphibalum præcipui Britanniæ majoris proto-martyres, & ibidem martyrio coronati; Julius scilicet & Aaron, quorum uterque ecclesiam in urbe insignem habebat, suo nomine decoratam. Tres enim egregiæ in hac urbe Legionum antiquis temporibus fuerunt ecclesiæ. Una Julii Martyris, virgineo Deo dicata, regularium choro venustata. Altera vero beati Aaron socii, ejusdem nomine fundata, & canonicorum ordine præclaro nobilitata. Tertia vero metropolitana sede Cambriæ totius insignita.] Hæc apud Alfordum Giraldus, in quo ex Galfrido Monemuthensi paucula carpit Usserius pag, 168, verum, cum ad Sanctos nostros eorumve cultum non spectent, neque ad nos pertinet ea examinare Verba ex Giraldo Cambrensi accepta, aliter a Camdeno pag. 490 referuntur, eadem tamen sententia, quousque ad Sanctos nostros spectat. Fontem consulat, qui alia quærit.

[9] [Quæritur quo anno passi sint.] Opportunius hic quæreretur, quo anno martyrium passi sint gloriosi nostri pugiles, siquidem aliquid affulgeret, quo id certo & indubitate determinari posset. Ad annum CCCIV sub initium magnæ persecutionis Diocletianææ, Lichfeldienses suos II Januarii revocavit Bollandus, Henschenius autem Albani sociorumque passionem signavit anno CCCIII. Repugnat Alfordus, cum receptiori a tanto tempore Anglorum traditione pro anno CCLXXXVII decertans. At enim Majorum nostrorum opinionem præferendam censemus; cum enim Beda illam persecutionem clarissime denotet, quæomnibus fere anteactis diuturnior atque immanior fuit, utpote quæ per decem annos (ut ibi ex Orosio Beda describit) incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentum, cædibus Martyrum incessabiliter acta est, dubitandum non est, quin ad ultimam respiciat, anno CCCIII, mense Februario Nicomediæ inchoatam; hæc autem cum in Britannia brevi sopita fuerit; Albani, Amphibali ac proinde Julii, Aaron sociorumque martyrium anno illi CCCIII verosimillime adscripsit Henschenius, estque etiam Baronii sententia, ab Usserio contra populares asserta pag. 147. Tillemontius rem dubiam facit tomo 4. pag. 738, sed de his pluribus disputare supervacaneum est.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Aaron von Caerleon

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Aaron von Caerleon

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 05.10.2019
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: