Ökumenisches Heiligenlexikon

VISITATIO B. MARIÆ VIRGINIS AD ELISABETH.

[Praefatio]

Visitatio S. Mariæ Virginis

AUCTORE J. P.

[Prologus]

Hoc titulo Martyrologium Romanum annuam ac solennem præsentis festivitatis memoriam annuntiat; de qua pro more, nostris Majoribus usitato, notanda quædam breviter parceque veniunt. Enimvero Virginis Dei Matris, Deo plenæ, Deum sacratissimo utero gestantis, [Festum Annuntiationis.] potentibus inhabitantis Spiritus sancti stimulis agitatæ, atque ad montana properantis ad visendam cognatam suam Elisabeth; & Joannem, Præcursorem Domini, ab hereditaria peccati originalis labe liberandum, notior cuilibet exploratiorque historia est, quam ut explanari hic a me ejus mysterium pluribus vel conveniat, vel necesse sit. Et sane falcem, quod aiunt, in alienam messem mittere viderer, si pias atque eruditas aliorum commentationes atque observationes, quibus textum Euangelicum illustrarunt, in medium proferrem. Hæ quippe eorum sunt partes, eorum hoc officium, quibus interpretandi atque explanandi sacras Paginas, in otio litterario negotium incumbit. Quare ut sua cuique relinquatur provincia, pro mysterii notione aut expositione lectori sanctos Patres ac sacrarum Litterarum interpretes assigno, duobus limitibus præsens argumentum breviter circumscripturus; & altero quidem de primæva origine seu institutione hujus festi; altero de ejus propagatione, instituturus sermonem.

§ I. De primæva hujus festi institutione.

Ut primævam festi hujus institutionem a primis ejus exordiis quam possumus altissime repetamus, revocandum est in memoriam spatium præteriti temporis, [Festum hoc, cur & quando institutum] quo Ecclesiæ Catholicæ concordia atque unitate fœde ac misere distracta, tunica Christi inconsutilis pernicioso pariter ac diuturno schismate in partes avulsa, dissecta & dilacerata fuit versus finem seculi XIV, sedente Clemente VII Gebennensi Avenione contra Urbanem VI, Ecclesiæ gubernacula Romæ moderantem. [& a quo;] Ad componendas Ecclesiæ turbas & famosum schisma exstirpandum, solennitatem hanc primus instituit Urbanus VI prædictus, VI Idus Aprilis anno Christi MCCCLXXXIX, pontificatus sui XI, ut amicum in fœdus, annitente ac patrocinante Arca fœderis, sanctissima Dei Genitrice, divisa coirent Ecclesiæ membra, & pax unice necessaria a cælorum Regina ac Domina peteretur, quam mundus dare non poterat,

[3] [a quo publicatum.] Sublato e vivis Urbano VI, antequam decretum de hac colenda festivitate more debito quaquaversum potuerit promulgari, Bonifacius IX, ejus successor, illud publicavit anno MCCCLXXXIX. Consule Cardinalem Baronium in Annotationibus ad Martyrologium Romanum hac die, sic loquentem ad propositum nostrum. Extant, inquit, de ea re diplomata excusa in secunda parte Legend. in bibliotheca Vaticana plut. 4 num. 226. Nactus sum tractatum Ms. Joannis Pragensis contra Adalbertum, ejus solemnitatis impugnatorem; in quo cum plura erudite disserat, [Miraculis illustratum] texit etiam nonnulla divina miracula, & certas revelationes, quibus Deus dictam sacratissimam solemnitatem manifestissime comprobavit. Raynaldus, Annalium Ecclesiasticorum post Baronium continuator, ad dictum annum inter res alias memorabiles ab Urbano VI gestas, quas ex Gobelino recenset, hanc narrat, prout sequitur: Secundum (nempe insigne & memorabile) fuit festum Visitationis B. Mariæ Virginis, quod statuit crastino Octavæ S. Joannis Baptistæ singulis annis in ecclesia celebrari, ut beata Virgo suis precibus ecclesiæ unionem reformaret, & reformatam conservare dignaretur. Eidem sanctioni auctoritatem suam adjecit Bonifacius IX, cum, ut ait, prius morte oppressus fuisset Urbanus, quam litteras Apostolicas edidisset. Hæc ille.

[4] Tum producit bullam a Bonifacio IX vulgatam, non quidem integram, [Bulla Bonifacii 9.] sed acephalam, & magna sui parte truncatam. Eam nos integram, ex pergameno Ms. ecclesiæ Fridlariensis desumptam, atque a P. Joanne Gamansio nostra ad nos missam anno 1641, lectoris oculis subjicimus. Eadem habetur in Breviario Spirensi anni 1478. Eadem legitur in Breviario Sleszuicensi anni 1512. Nonnulla ejus fragmenta alibi in aliis antiquis Breviariis interspersa inveniuntur. Sic itaque sonat correcta & collata juxta exemplar: quod in Bullario Pontificum est excusum.

[5] Bonifacius Episcopus, servus servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. [Verbi incarnati bonitas,] Superni benignitas conditoris humanam creaturam ad similitudinem suam creatam, misericordi pietate respiciens, etiam collapsam fore primi parentis lapsu considerans, illam miro decrevit consilio relevandam, ut scilicet Verbum supernum, quod erat in principio, eam a mortis nexibus liberaret. Igitur pii Patris, qua nos dilexit, caritas, temporis veniente plenitudine, Verbum ipsum æternum sub forma servi, carnem nostræ mortalitatis assumere voluit, ut eamdem mortem nostram moriendo destrueret, ac damnationis sententiam, simul & maculam, quam per reatum primi hominis, generis humani posteritas incurrisse noscebatur, clemens æterni Verbi bonitas aboleret.

[6] Quapropter de clara stirpe regia Davidica præelegit Virginem, [Mariæ dignitas,] in cujus utero, mystico spiramine, Verbum ipsum carnem susciperet; ut egrederetur juxta verbum propheticum, Virga de radice Jesse, & flos de radice ejus ascenderet, & requiesceret spiritus Domini super eum, profecto * reginam inclytam, in matrem eligens, quæ tanto rege digna fuit sui corporis thalamum præparare, de quo tamquam sponsus præ filiis hominum procederet speciosus, locum in Nazareth, quæ flos, sive sanctitas dicitur, ad suam conceptionem elegit, in quo per Angelicæ salutationis eloquia ipsius incarnati Verbi mysteria, miraque fuerunt solemnia celebrata. Ibi enim sumpsimus nostræ redemptionis exordia, ibique primum dies sanctificationis illuxit, qui nobis de salute spem intulit & de æternitate lætitiam. In hoc etenim tantæ fœcunditatis loco, Virgo regia venustissima a Domino conservata, flos sanctitatis, vas cælestis gratiæ mundissimum, omnium virtutum floribus redimita; cujus pulchritudinem sol & luna mirantur; Redemptorem genitum Virgo concepit, datura lucem gentibus, sub mortis caligine constitutis.

[7] Sane ipsa Regina cælorum, in cujus se clausit viscera Dei Filius factus homo, [humilitas.] ex tanti honoris fastigio sibi er Angelum nunciato, nequaquam elationis assumpsit spiritum, sed tamquam ancilla humilis, quamvis mater effecta Dei, demum humilitatis suæ, quam respexit Dominus, exsequens officium, exsurgens abiit in montana ad Elizabeth cognatam suam, quæ vocabatur sterilis, jam semestri prægnantem, cum festinatione, & quemadmodum ab Angelo humillimæ salutationis susceperat oraculum, sic etiam ipsam Elizabeth humiliter salutavit. Elizabeth vero ut salutationem audivit Virginis gloriosæ, repleta Spiritu sancto, & incarnati Verbi mysterium in utero sentiens virginali, voce magna exclamavit, & dixit: Benedicta tu inter mulieres, & benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim, ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exultavit præ gaudio infans in utero meo. Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur in te, quæ dicta sunt tibi a Domino. Ad quam Virgo veneranda in humilitatis spiritu respondens, illud mirabile canticum decantavit: Magnificat anima mea Dominum, & exultavit spiritus meus in Deo salutari meo, quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes; quia fecit mihi magna qui potens est, & sanctum nomen ejus.

[8] [Visitationis mysterium] O magnum mysterium! o admirabile commercium! o ineffabile sacramentum, ut matres de pignoribus, quæ gestabant in uteris, in spiritu præsentirent, & etiam prophetarent, &, ut sacri Euangelii pandit historia, cæli Regina gravida, partu consecranda divino, præ humilitatis amplioris signaculo, Præcursoris, sui, quem gestabat, filii genitrici gravidæ humilitatis impendit obsequium; quo impenso completoque hujusmodi visitationis quasi trium mensium tempore, in domum suam est reversa. Hæc est enim illa, de qua sacra canunt elogia, quæ sole amictæ, lunam habens sub pedibus, stellis coronari meruit duodenis. Hæc est enim illa, quæ in suis castis visceribus, cæli terraque gestavit opificem, & sola cunctas hæreses interemit, & pro Christiano populo, ut advocata strenua & exoratrix pervigil, ad regem, quem genuit, intercedit.

[9] Igitur felicis recordationis Urbanus Papa sextus, prædecessor noster, [ab Urbano 6] dignum reputans & debitum, ut festum Visitationis ipsius beatæ Mariæ virginis, quando, ut præfertur, visitavit Elizabeth, in Dei Ecclesia celebraretur, quod testimonio sancti suffultum Euangelii, humanis nequit rationibus detrectari; ac attendens, quod laudes tantæ Virginis humana lingua non sufficit exprimere; nec etiam Sancti & justi eam, in cujus ille, quem cæli capere non poterant, se contulit, aula Virginali, dignis laudum præconiis ad plenum efferre poterunt; & considerans, quod ex quo Dominum in Sanctis suis laudare jubemur; quanto magis in veneratione beatæ Mariæ Virginis, Matris ipsius, exultantibus animis collaudare, & ejus laudum augendo titulos, gratias referre, quem genuit, Filio debeamus, quæ etiam exaltata super sidera, stellato consedit sui solio genitoris.

[10] [& Bonifacio 9] Ne etiam divinæ visus fuisset resistere voluntati, quæ tam sibi, quam aliis viris devotis ad hujusmodi sanctam festivitatem celebrandam, ut pie idem prædecessor credidit, dignata fuit mentem inspirare: Deliberatione etiam super hoc matura præhabita, de fratrum suorum, sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalium, de quorum numero tunc eramus, consilio ad exalationem fidei Catholicæ, digne & rationabiliter, videlicet sexto Idus Aprilis, Pontificatus sui anno undecimo, statuit, ut festum præfatum; videlicet Visitationis beatæ Mariæ Virginis, quando, ut præfertur, visitavit Elizabeth, sexto Nonas Julii annis singulis in Dei Ecclesia cum laudum cantico, lætitiæ jubilo, cordisque tripudio, sub duplici officio per orbem universum solenniter celebraretur.

[11] Suasit etiam & consuluit idem Prædecessor, ut ipsius festi vigilia, [celebrari præceptum] ut vigilia Nativitatis, & Assumptionis prædictæ Virginis festivitatum, etiam in observatione jejunii devotius observaretur, & mandavit quod simile non tamen duplex officium absque alicujus Sancti commemoratione exceptis primis vesperis ante octavam Apostolorum Petri & Pauli & officio totius diei octavæ cum commemoratione tamen ejusdem novi festi, per septem sequentes dies in Dei ecclesia cum celebritate debita decantaretur. Ac etiam volens idem prædecessor Christi fideles ad colendum tantæ festum Virginis & etiam celebrandum, donis spiritualibus animare, ipsosque mysticis thesauris militantis Ecclesiæ benedictionum muneribus cupiens prævenire: Et omnibus vere pœnitentibus, & confessis, qui matutinali officio festi ejusdem in Ecclesia, in qua idem festum celebraretur, interessent, centum; qui vero Missæ, totidem; qui autem in primis ipsius festi vesperis, similiter centum; qui autem in secundis vesperis, totidem. Illis vero, qui primæ, tertiæ, sextæ, nonæ ac completorii officiis [interessent,] pro qualibet horarum ipsarum, quadraginta dies.

[12] Illis vero qui per octavas festi prædicti matutinalibus vesperorum, [additis indulgentiis] Missæ, ac prædictarum horarum officiis interessent, centum dies singulis octavarum ipsarum diebus, de omnipotentis Dei misericordia, & beatorum Petri, & Pauli, Apostolorum ejus auctoritate confisus, de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxavit. Ne autem pro eo quod ipsius Prædecessoris nostri superveniente obitu, litteræ Apostolicæ super præmissis confectæ, minime exstiterint, hujusmodi constitutio prædicti prædecessoris frustretur effectu; volentes & auctoritate Apostolica decernentes quod hujusmodi constitutio a dicta die, videlicet sexto Idus Aprilis, perinde fortiatur effectum, acsi super ea Prædecessoris litteræ sub ipsius diei data confectæ fuissent, prout superius enarratur; quodque præsentes litteræ ad probandum plene constitutionem hujusmodi, ubique sufficiant, nec ad id probationis alterius adminiculum requiratur.

[13] Universos Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos & alios ecclesiarum prælatos monemus & hortamur in Domino, [atque ab hoc stricte] per Apostolica eis scripta, in virtute sanctæ obedientiæ districte præcipiendo mandantes, & in remissionem peccaminum injungentes, quatenus tam gloriosum festum & celebre annis singulis sexto Nonas Julii, ut præfertur, devote ac solemniter celebrent, ac jejunium vigiliæ hujusmodi suadeant in augmentum meriti observari, & faciant per universas ecclesias suarum civitatum, & diœcesum celebrari, ac officium peragi supradictum, ut pia ejusdem Virginis Mariæ intercessione ipsi Christi fideles, & hic a noxiis protegi, & in futuro sempiterna gaudia consequi mereantur.

[14] Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostræ voluntatis, constitutionis, monitionis, hortationis & mandati paginam infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, [publicari jussum.] indignationem omnipotentis Dei & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Romæ apud sanctum Petrum Quinto Idus Novembris Pontificatus nostri anno primo.

[15] [Non est primitius institutum a Concilio Basileensi.] Itaque ex authentica hac bulla de primæva ac genuina hujus festi institutione satis superque constat. Jure merito Gretserus noster lib. 2 de Festis: Fallitur, inquit, Lutheranus Dresserus in suo libello de Festis, cum Visitationis festum institutum tradit in concilio Basileensi, anno MCCCCXLI, secutus nimirum errorem Hermanni Witickindi, qui tamen id a Concilio Basileensi factum scribit MCCCCXXXII, sed errat: quia aliud est denuo promulgare, & præcipere, aliud primitus instituere. Prius illud fecit Synodus Basileensis; posterius Urbanus VI & Bonifacius IX. At vero dictam synodum non segniter allaborasse propagandæ isti festivitati, facile evincitur ex decreto sessionis 43, quo statuit & decernit….. ad honorem ipsius Virginis Dei Genitricis, ut post expleta Resurrectionis Dominicæ, Pentecostes, gloriosæ Trinitatis, sacri Corporis Christi, beatorum Joannis Baptistæ, & Apostolorum Petri & Pauli, solemnia, in quibus Ecclesia post solemnitatem Annuntiationis Dominicæ, quam præfata Visitatio, temporis ordine confestim sequebatur, est occupata, per singulas Christianorum ecclesias, quolibet anno sexto Nonas Julii, festum gloriosæ Virginis celebretur. Pia & pathetica prædicto decreto præmittitur hortatio, qua excitantur fidelium mentes, ut spem suam in hac Virgine collocent, & docte atque ascetice mysterium Visitationis illustratur. Quæ omnia de integro hic transcribere nihil cogit, & ibidem videri possunt.

[16] Quærere hic non abs re quis possit cum Joanne Azorio nostro Part. 2 Institutionum Moralium lib. 1 cap. 23. Cur Ecclesia secundo die Julii celebrat Visitationem B. Virginis, cum ex Euangelio constet eam statim secutam fuisse post Annuntiationem? Ego cum illo respondeo: Ecclesiam celebrare diem festum Virgis secunda die Julii, post Octavam S. Joannis Baptistæ, quia, quo die B. Maria S. Elizabetham visitaverit, ex sacris litteris non constat. At ex iis liquido constat, quasi tribus mensibus apud illam mansisse, ex quo die ad illam visitandam accessit. Unde ex Euangelio magis nobis notum est tempus, quo Visitatio finem habuit, quam tempus, quo Visitatio facta est. Nam si B. Elizabetha visitata, quasi tribus mensibus in domo Zachariæ mansit, consequens est ut manserit usque ad diem, quo natus est Joannes Baptista, paulo ante aut paulo post. Ecclesia igitur certior de tempore, quo finita est Visitatio, quam de tempore, quo cœpta est, celebrat diem festum Visitationis post natalem S. Joannis Baptistæ, quia tunc vel paulo ante visitatio finem habuit, & B. Virgo domum suam rediit. Huic opinioni adstipulatur e recentioribus Simon Motherius noster in suis observationibus ad Romanum Martyrologium Gallice editum, ad diem II Julii; ubi insuper notat festum hunc diem semper celebrari consuevisse in diœcesi Abrincensi Kalendis Aprilis; & ab anno dumtaxat 1698 signatum esse in novo Breviario ejus, die II Julii; Remis item peragi die octava ejusdem mensis ritu primæ classis cum Octava solenni. Sed ad mysterii hujus laudes, de quo loquimur, non vulgaris accedit commendatio ex eo, quod a tot jam seculis in Menologio Græco, jussu Basilii imperatoris Porphyrogeniti collecto, expressa dicti mysterii mentio habeatur.

[Annotatum]

* al. perfectam.

§ II. Propagatio hujus festi in variis ecclesiis & locis.

Jam vero ecclesias, diœceses, provincias, regna longe lateque diffusa, in quibus hoc festum pie, religiose, ac solenniter celebrari consuevit, curiosius inquirere ac perlustrare, [Hoc festum anno 1263] supervacanei operis rem censeo, & minime necessarii laboris. Suffecerit, quædam e multis specimina exhibuisse. Non videtur dubitari posse, quin post factam a Concilio Basileensi promulgationem, solennitas hæc fuerit admissa per universam Galliam, & multarum hujus regni diœceseon ac civitatum populis sub præcepto celebrari jussa; quemadmodum fiebat Romæ, tempore Pauli. Tertii. Verum diversis in locis abrogata fertur, [a Franciscanis celebratum fertur.] ubi solummodo officium ejus ritu duplici celebrandum sine Octava præscribitur. Dicuntur Franciscani religiosi hoc festum celebrasse in suo Ordine jam tum ab anno 1263, id est centum viginti annis & amplius ante communem ejus institutionem. Sunt qui velint, usitatum fuisse in ecclesia Orientali, & in Syria celebratum Dominica quinta ex octo Dominicis, natalem Domini præcedentibus, quæ erat ordine quarta, huic festo natali prævia. Officium ecclesiasticum, quo tenore & ritu vulgatum apparuit a tempore Clementis VIII, auctorem habuit Petrum Ruisium de Visitatione, ordinis S. Francisci de Paula religiosum, qui adhibitus fuerat ad reformationem Kalendarii Romani sub Gregorio XIII, & ad correctionem Missalis ac Breviarii, id est totius liturgiæ Romanæ sub Clemente VIII, uti fidem facit Nicolaus Antonius tomo 2 Biblioth. Hispanicæ pag. 188. Nunc nonnulla, quæ ad stabiliendam hujus mysterii in variis loci venerationem conducunt, ex antiquis aliquot Kalendariis ac Breviariis coacervemus.

[18] Exordium sumo a Kelandario Coptico, in quo ita legitur die II Julii: [Ejus cultus ex antiquis breviariis] Festivitatis Dominæ nostræ Deiparæ Mariæ, & itus ipsius ad Elizabeth. Accedit Kalendarium Chaldaicum sive Syriacum verbis Italis, quæ latine ita sonant: Visitatio B. V. Mariæ facta ad Elizabeth. Dictum Kalendarium Syriacum sive Chaldaicum, Romæ impressum traditur anno 1624, e quo decerpsit Sanctos Simon Moysis Maronita, alumnus collegii Maronitarum in Urbe (prout ipsemet interpres adscribit ad calcem, vel alius ejus nomine) magna cum diligentia. Officium hujus festi in veteri Romano Breviario Venetiis excuso 1479, celebrandum præscribitur cum Octava; ubi & ratio assignatur, quid fuerit obstaculi, quo minus ubique terrarum & gentium statim hoc festum promulgatum fuerit & admissum: Verum, inquit, imminente tunc in Ecclesia Dei magna quadam scissura, Christi membra variis sub Pontificibus, & longo quidem tempore vehementer afflixit, non ab omnibus universim suscepta festivitas est; nec potuit in ecclesiarum notitiam singularum tam sancta. atque salubris institutio pervenire, neque officium fuit psallendum in ecclesiis ordinatum, quod, ut par erat, tantæ festivitatis mysteria rationibus congruis & verbis sufficientibus explicaret. Quas ob res Sixtus, hujus nominis IV, Romanus item Pontifex, cui ea vel maxime devotio cordi est, inviolatæ Virginis festa sacris condecorare muneribus, pietatemque fidelium de ea celebranda, indulgentiarum elargitione provocare, ad exornandam festivitatem istam, pietate religionis accensus, sedulo convertit affectum.

[19] [stabilitus.] Hujus festi Officium, quo majore cum splendore & solennitate perageretur, suis cum Octava celebrandum præscripsit ecclesia Spirensis, uti liquet ex antiquo ejusdem Breviario anni 1478, his verbis: Ut autem omnis Fidelium multitudo ad memoriam præfatæ Visitationis Mariæ de Elizabeth acrius & devotius excitetur, voluit idem Romanus Pontifex Urbanus VI, ut omnibus vere confessis & contritis dictum festum Visitationis Mariæ celebrantibus cum Octavis, loco distributionum materialium, in ecclesias fieri consuetis, de thesauro spirituali Ecclesiæ veræ indulgentiæ, sicut in festo corporis Christi, futuris temporibus effectualiter largirentur. Colligo ex Officiis propriis Sanctorum archidiœcesis Pragensis dictam festivitatem ibidem a clero celebrari ritu duplici primæ classis cum Octava. Idem fit in diœcesi Vratislaviensi. Idem primitus factum, saltem quoad Octavam in diœcesi Leodiensi, prout patet ex antiquissimo breviario acephalo Ms,, ad cujus calcem ita lego: Nota, historia Visitationis S. Mariæ Virginis inchoavit in Leodiensi diœcesi anno Domini MCCCXCVI, prima die post Octavam B. Joannis Baptistæ prædicto anno. Observandum præterea est dicto officio varias collectas proprias de B Virgine, & lectiones interseri, dicendas per Octavam. Monumentum aliquod etiam fuerit de hoc festo in bibliotheca Neostadiensi ad Salam, cujus fit mentio ad finem jam producti diplomatis, institutionem festi Annuntiationis promulgantis, calamo, si non fallor, dicti patris Gamansii nostri adjecta; uti etiam litterarum propriarum Saxoniæ ducis, & aliarum Electoris Moguntini, mandantium idem festum celebrari, & una iis totum officium adjunctum.

[20] [Erectæ in ejus honorem Congregationes.] Hæc ex antiquis breviariis dicta sufficiant. Materiam hanc breviter prosequor aliunde. P. Georgius Weis in litteris Praga ad P. Papebrochium datis die XXIX Junii 1669 sic scribit in rem nostram: Hoc anno incipimus, aut potius reassumimus auctoritate suæ Sanctitatis festum Visitationis B. Virginis in foro celebrare. Adde, quod ad reverentiæ mysterio huic debitæ commendationem, non parum ponderis ac momenti habere debeat id quod scribit Cornelius a Lapide in cap. 1. Lucæ, ubi sic statuit: Quocirca exemplo & titulo Visitationis B. Virginis, multæ congregationes ad visitandos pauperes, hospites, infirmos, incarceratos &c. institutæ sunt; ac nuper hoc titulo congregationem Religiosarum insignium per totam Galliam, quæ ægris serviat, instituit D. Franciscus de Sales, vir magnæ pietatis & zeli, ea ratione adductus, ut observat Motherius, quod persuasum haberet, istius Ordinis Religiosas per orbem terrarum debere propagari, ut servirent proximo. Sed postquam Cardinalis de Marquemont, archiepiscopus Lugdunensis, aliam ei mentem injecisset, evicissetque, claustrum esse conveniens, quin imo necessarium filiabus; institutum Franciscus suum stabilivit sub ea forma, quam hodiedum habet, relicto ipsi priore nomine. Verum de præfatarum Religiosarum instituto, professione, propagatione plurima congessit D. Marsollierius in vita S. Francisci Salosii Gallice abs se edita tomo 2 lib. 7, quam tu lector, si tua id referat, consule.

APPENDIX
De S. Maria Virgine, Consolatrice afflictorum,
Protectrice & Patrona præcipua Ducatus Luxemburgensis & Chiniacensis.

Visitatio S. Mariæ Virginis

AUCTORE J. P.

Quandoquidem dies solennis & festiva, qua Virgo Mater in protectricem ac patronam præcipuam Ducatus Luxemburgensis ac Chiniacensis fuit electa sub titulo Consolatricis afflictorum, [Cur de Maria Consolatrice afflictorum agatur hac die.] incidit in secundam mensis Julii; proponiturque in impresso programmate officium Visitationis B. M. V. celebrandum hoc anno MDCLXXIX ritu duplici primæ classis ab utroque clero ducatus Luxemburgensis & comitatus Chiniacensis, & a seculari quidem cum octava, ob festum B. Mariæ Matris Jesu, Consolatricis afflictorum, protectricis ac patronæ principalis ducatus Luxemburgensis ac comitatus Chiniacensis II Julii, existimavi me non facturum rem a nostro instituto alienam, si hac die secunda Julii paucula subnecterem, quæ huc spectant.

[22] Dictum programma sic habet: Secunda Julii, die Visitationis S. Virginis, [Programma solennitatis,] per totum ducatum Luxemburgensem, & comitatum Chiniacensem celebrabitur festum S. Mariæ, Matris Jesu, Consolatricis afflictorum, protectricis ac patronæ præcipuæ, vi electionis factæ XX Februarii MDCLXXVIII per tres Ordines provinciæ ac ducatus Luxemburgensis, nec non comitatus Chiniacensis, ac dein per omnes ejusdem provinciæ civitates & parœcias, & approbatum per serenissimos principes, Electorem Archiepiscopum Trevirensem & Electorem Archiepiscopum Coloniensem, nec non Episcopum Leodiensem; & per sacram Congregationem Cardinalium, qui Ritibus præsunt, Romæ VI Maii MDCLXXIX.

[23] Porro dictorum Cardinalium approbatio sequentis est tenoris: [approbatio] Deputati ordinarii trium ordinum statuum ducatus Luxemburgensis & comitatus Chiniacensis exposuerunt apud sacram rituum Congregationem, quod beata Maria, Mater Jesu, Consolatrix afflictorum, quæ colitur in capella, eidem sub dicto titulo dedicata, & ad collegium Societatis Jesu Luxemburgi pertinente, sita vero extra & juxta mœnia ejusdem civitatis Luxemburgi, Trevirensis diœcesis, electa fuerit in protectricem & patronam, tum a tribus ordinibus statuum, tum a populo singularum civitatum præfatorum ducatus & comitatus per secreta suffragia & interveniente consensu Episcopi & cleri dictarum civitatum.

[24] Quare supplicarunt pro confirmatione & approbatione hujusmodi electionis, & eadem sacra Congregatio ad relationem Eminentissimi Domini Cardinalis Columnæ, [Congregationis rituum.] cognita causa de electione dicta B. Mariæ, Matris Jesu Consolatricis afflictorum in protectricem & patronam ducatus Luxemburgensis & Comitatus Chiniacensis, quorum nullus antehac fuit communis & universalis Patronus, facta; servatis servandis juxta dispositionem decreti ejusdem sacræ Congregationis, super electione Sanctorum in patronos, de mandato felicis recordationis Urbani VIII editi die XXIII Martii MDCXXX, præfatam electionem confirmavit, & approbavit, & de præfata B. Maria Matre Jesu, Consolatrice afflictorum, in Protectricem & Patronam sic electa, prærogativas omnes, eisdem protectoribus & patronis competentes, decrevit, juxta tamen rubricas Breviarii & Missalis Romani, & ad formam Constitutionis ejusdem Urbani VIII super observatione festorum sub die XIII Septembris anni MDCXLII emanatæ. Hac die VI Maii MDCLXXIX. Signatum erat Cæs. Cardinalis Fachinettus. Infrascriptum erat Bernardinus Casalius sacræ Rituum Congregationis secretarius. Appositum erat sigillum in cera rubra.

[25] [Festivus solennitatis splendor] Redeo ad prædictum programma, atque ex eo compendiose digero, quæ institutam hanc solennitatem quo majore cum splendore ac pompa perageretur, cohonestarunt. Innocentius PP. XI illam indulgentiis plenariis, edito diplomate XXVI Maii 1679, pro hoc anno per totam dictam octavam lucrandis, prosecutus fuit. Cujuslibet, qui in urbe Luxemburgensi erat, æris campani sonus, festiva admurmuratione vicibus quatuor auditus. Missa solennis a Reverendissimo & Illustrissimo Domino Episcopo Hierapolitano, suffraganeo Trevirensi, decantata, sub quam renovata electio misericordissimæ Virginis Consolatricis afflictorum, tamquam protectricis & patronæ provinciæ. Instituta supplicatio solennis, cujus apparatum, ordinem, ornatum, magnificentiam, inscriptiones, comitatum, statuas, currus triumphales sigillatim recensere, plus æquo longum foret.

[26] Per Octavam cantata sacra solennia a reverendissimis Dominis abbatibus Epternacensi ac Monasteriensi, [compendiose descriptus.] nec non reverendis patribus Superioribus ordinum religiosorum. Ceterum tanta fuit populi frequentia, tanta omnis ordinis ac conditionis virorum ac mulierum multitudo, tam propensa omnium certatim in Virginem Matrem ac pia voluntas, ut in solius urbis Luxemburgensis templis ac sacello D. Consolatricis per octavam distributa fuerint facile quadraginta minorum hostiarum millia. Ita narratur in scripto de rebus, hanc celebritatem circumstantibus, concinnato, ubi scriptor narrationem suam, uti & ego meam, pio & apposito hoc epiphonemate absolvimus, Benedictus Deus, quod, quo tempore in aliis oris Mariæ cultus convellitur, in hac Provincia, tota quanta est Mariana, ita stabiliatur.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Maria - Visitatio - „Heimsuchung Mariä”

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Maria - Visitatio - „Heimsuchung Mariä”

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: