Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. MARTINO EPISCOPO
VIENNÆ IN GALLIA


Seculo II.

SYLLOGE HISTORICA
De ejus ætate, cultu antiquo, & recentiorum Martyrologorum elogiis.

Martinus, Episcopus Viennensis, Apostolorum discipulus (S.)

AUCTORE J. B. S.

Quemadmodum de primis nonnullis Galliarum Apostolis multa pridem fuit disceptatio, sic cirtici aliqui, de omnibus ferme dubitare soliti, primos Viennenses Episcopos vix audent admittere. Hos inter Tillemontius tomo 3, [Primorum Viennensium Epp. series.] nota 3, in S. Irenæum a pag. 621, non pauca erudite colligit, quæ priorum istorum Episcoporum ætatem & gesta, ut minimum, non satis exacta ostendunt. Dubitationes eas omnes fortasse dispelleret, saltem comprimeret Adonis auctoritas, si ejus Chronicon purum & integrum superesset; nam quod vulgatum habemus, tam parum chronologicum est, ut nemo hactenus Viennensium Episcoporum seriem recte ex ipso ordinare potuerit. Fatendum præterea, celeberrimum Antistitem, seculi dumtaxat noni scriptorem, testem irrefragabilem non esse in iis, quæ tempora ejus tam longe antecedunt; quamquam credibile sit, Viennensis ecclesiæ vetustiores tabulas præluxisse, in quibus tam probata monumenta repererit, ut iis tuto innitendum existimarit. Ita censuisse videntur Majores nostri, qui in primis duobus Episcopis, Crescente, XXVII Junii, atque Zacharia, XXVII Maii, si non tempora, saltem Episcopos ipsos tamquam primos Viennenses & Apostolorum temporibus proximos adoptarunt: quorum ego non infundatam credulitatem æmulari exopto potius, quam neocriticorum nimis quandoque scrupulosam religionem, tametsi de cetero plurima offendam, valde imperite digesta.

[2] [in Adonis Chronico non satis exacta] Hic successionis ordo ab Adone in Chronico statuitur. Postquam sub Nerone retulit: Quo tempore creditur Paulus in Hispanias pervenisse, & Arelate Trophimum, Viennæ Crescentem discipulos suos ad prædicandum reliquisse; de temporibus Trajani loquens, sic habet: Sub quo etiam Imperatore gloriosissimus senex Zacharias, Viennensis ecclesiæ Episcopus, martyriocoronatur. Nam primus Crescens, discipulus Apostolorum, Viennæ aliquot annos resedit; quo ad Galatiam reverso, tertius Martinus Episcopus & discipulus Apostolorum Viennæ resedit. Turbata hæc esse nemo non videt, nec lucem adserunt, quæ paulo post subdit: Verus Viennensis Episcopus, qui unus fuit de discipulis & auditoribus Apostolorum, Trajani temporibus doctrina & confessione fidei floruit: quæ si ad litteram intelliguntur, dicendum erit, Zachariam & Verum, ac proinde intermedium Martinum Trajani tempore floruisse aut passos fuisse, in quo vel interpolatum vel truncatum Adonis Chronicon mihi quidem videtur, aliquatenus restituendum, si pro Trajani legere liceat Adriani. Sic series ipsa utcumque conciliabitur, atque una ex Elencho pontificali historico apud Boscium in Bibliotheca Floriacensi, sic tempora dividi poterunt, ut Crescenti subrogatus Zacharias, post multos annos martyrii coronam consecutus sit, quem deinde exceperit is, de quo agimus, S. Martinus, itidem Apostolorum vel virorum apostolicorum discipulus, sic in præfato Elencho apud Boscium depictus:

[3] Post beatum Zachariam (hujus martyrii annum non definit) sancti Apostoli (vellem indicarent scriptores illi, [uti neque apud Boscium,] quinam per id tempus Apostoli in iis partibus superstites fuerint) tertium Episcopum ad hanc tunc temporis in Galliis florentissimam civitatem direxerunt Martinum nomine, qui propriis Christum in cruce pendentem ac patientem viderat oculis, quique post demandatum sibi euangelicæ prædicationis strenue decursum munus, tandem sub Vespasiano, placido fine obdormivit (alii Martyrem faciunt) annua a successoribus memoria Kalendis Julii honoratus; sic tamen ut & officio & rituali commemoratione prorsus careat, solo nomine notus in Breviario anni MDXXII. Sequitur in citato Elencho Verus episcopus, qui postea Kalendis Augusti sub Nerva Imperatore, sanguine suo Viennensem ecclesiam purpuravit: ad quem etiam Pius I Romanus Pontifex apostolicum rescriptum transmisit. Immanis parachronismus, quo Nervæ anno XCVIII defuncti, imperium cum Pio Papa, qui totis quinquaginta & amplius annis, posterior est, ineptissime connectitur. Ceterum Boscii Elenchum ferme descripsit Chenu: Claudius Robertus & Sammarthani in nominum ordine concordes (quamquam hi dicant Verum restituendum loco XII, anno CCCXIV) tempora distinctius notare caute evitant; estque ea tutissima ratio, quamdiu certiora non suppetunt documenta, unde implexa probabilius evolvantur.

[4] Interim Bosquetus & Labbeus malunt Veri martyrium ad Pii I tempora differre, unde consequens esset, [neque apud alios,] aut diu vixisse priores Episcopos, aut certe paulo tardius incepisse, quam ferat Viennensium traditio, ex qua etiam Adonis Chronicon, non ipsius, opinor, sed interpolatorum culpa, tam in prioribus præcipitatum est, quam in Justo Episcopo quinto extensum, dum anno CXX scribit: Hoc itidem tempore & Justus Viennensis ecclesiæ Episcopus illustrissimus in confessione extitit: tum vero sub annum CLXIII: Justus Viennensis Episcopus, longo tempore exilio maceratus, Martyr gloriosus efficitur; quæ omnia in Boscii. Elencho accuratiora non sunt. Sed Justum abunde illustravit Henschenius die VI Maii, de salvanda primorum jam memoratorum Episcoporum chronologica serie nihil magnopere solicitus, quamvis eam æque ac Sammarthani perturbatissimam facile agnosceret. Nobis etiam satis erit ea proferre, quæ ad Sancti nostri antiquam cultum spectantia, in Fastis ecclesiasticis tradita invenimus. Quod si paucula in Adonis Chronico mutare liceat, obscurissima chronologiæ lucem aliquam affundere non desperamus.

[5] [minus etiam apud Lievræum:] At locum hic etiam suum prius postulare videtur Joannes Lievræus in opere Gallico de antiquitatibus, Viennensium, a Majoribus nostris non semel appellato & refutato, cujus imperitissima distribuendorum temporum ratio satis evidentur ostendit, quam apud Viennenses incertus sit primorum istorum Episcoporum calculus. Statuit itaque, pro suo partriæ nobilitatis antiquitatisque vindicandæ zelo præfatus Lievræus cap. 7 pag. 55; ipsum Apostolum Paulum primum fuisse Viennensis ecclesiæ Pastorem. Quo pacto Arelatensibus omnem præripit de S. Trophimo gloriandi materiam, olim tantopere agitatam. Tam illustri principio posito, Crescens secundus, Zacharias tertius, Martinus vero noster quartus ordine Episcopus numerandus erit. Zachariæ tribuit annos regiminis duos & quadraginta; post quem viduatam illam ecclesiam asserit, usque ad pontificatum Alexandri I, (sedit hic tempore Adriani Imperatoris ab anno circiter CXIX ad CXXX) qui S. Martinum nostrum natione Romanum, Christi Redemptoris &c. Viennam destinavit. Sedit porro Martinus annis tribus, mense uno, martyrio coronatus sub Vespasiano anno CXII. Ita Lievræus, qui an hæc somnians scripserit nescio, dum Alexandrum I Papam æqualem facit Vespasiano, hunc vero superstitem facit an. CXII, quem constat ultra XXIV Junii anni LXXIX (Baronio LXXXI) vitam non protraxisse.

[6] [ex cujus Viennensi Martyrologio] Est inter varia nostra Martyrologia Mss. quæ solos particularium ecclesiarum Sanctos complectuntur, Ordo & series Sanctorum sanctæ & antiquæ Viennensis ecclesiæ, metropolis Allobrogum in Gallia, prout in Martyrologio digeruntur, cura R. P. Petri Francisci Chiffletii extractus, quem anno MDCLXII Viennæ existens Papebrochius totum descripsit sub hoc titulo: Martyrologium Viennensis ecclesiæ, nuper reformatum, & maxime a S. Adone Archiepiscopo ejusdem ecclesiæ dispositum, labore & studio Joannis le Lievre, Theologiæ doctoris, ejusdem ecclesiæ canonici, abbatisque S. Ferreoli instauratum. Utriusque eadem est oratio, eadem sententia; cumque ab eodem Lievræo antiquitatum Viennensium historiæ auctore compilata sint, nihil profecto mirum, si & Martyrologium & historia, parta utrobique cumminiscantur, paucissimis exceptis, quæ curiosus lector per se facile observabit. Juvat hic totum prædicti Martyrologii textum transcribere, acceptum, ni fallor, ex legenda aliqua, qualem refert codex Bodecensis, ab Henschenio in Zacharia citatus tomo VI Maii pag. 659 num. 6. Audiamus Lievræum die I Julii:

[7] [datur elogium male dispositum.] Natale S. Martini Martyris, qui tertius a B. Crescente Viennensis Episcopus, Domini Salvatoris discipulus extitit, quem patientem in cruce propriis ipse oculis vidit, tamen solis obscuratum super terram, mortuosque suscitatos admirando, cum aliis multis exclamasse fertur; Vere filius Dei erat iste. Is itaque lapidato ab infidelibus B. Zacharia, Viennam ab Alexandro Papa I missus & consecratus, postquam illa pluribus annis pastore destituta foret, cœpit circa sepulcrum S. Zachariæ domunculam ædificare ad honorem D. Salvatoris, B. Petri & SS. Apostolorum; ubi Missam celebrabat, verbumque Dei prædicabat. At vero postquam Viennæ sedisset annis tribus & mense, ipse martyrio est coronatus sub Vespasiano Imperatore, ANNO a Christo CXII, & in eadem domuncula conditus. Stat in urbe Vienna ecclesia ejus nomine a sancto Nicetio ejusdem urbis Archiepiscopo constructa & a canonicis regularibus S. Rufi diversata. Ejus dies festus Kalendis Julii agitur.

[8] Hæc Lievræus, seu potius Martyrologium ab ipso instauratum dicam, [Verior S. Martini laus] an depravatum, cujus ineptiis refellendis, cum patentissimæ sint, ulteriorem operam sumere non vacat. Ad veriorem, certe præclariorem S. Martini Viennensis laudem plurimum confert probatissimum Adonis Martyrologium, prout ab ipso secundis curis auctum est, dum Viennensem cathedram occuparet, ut variis locis monui in novissima Martyrologii Usuardini recensione. Nimirum cum præfatum Martyrologium suum ex Romano parvo, ex Beda a Floro aucto, atque ex collectis Sanctorum Actis Lugduni concinnasset, quale in Usuardi manus anonymum pervenisse præf. cap. 3 art. 3 a num. 160 ostendimus, posteaquam ad infulas Viennenses evectus est, decessores, suos Episcopos sanctos, antea prætermissos, propriis quosque locis subinde adjunxit; quæ causa fuit, cur eorum plerosque Usuardus ignoraverit, imo nonnulla Adonis exempla supersint, a quibus Episcopi illi Viennenses absunt. Exemplo sint codices nostri Mss. Morinensis & Reginæ Suec. qui hoc die de S. Martino non meminerunt. At editiones integræ Mosandri & Rosweydi, nec non codices alii Mss. omnes sic diserte pronuntiant: Viennæ, B. Martini, tertii ejusdem urbis Episcopi, ab Apostolis ad præfatam urbem missi.

[9] In vero Adoniano textu hæc annuntiatio ultimo loco refertur, [apud Adonem qui Episcopus, Matyrologium auxit.] ut facile intelligas additamentum esse, sed ab ipso Adone factum. Qui autem Adonem sub nomine Bedæ edidit, quem alii Bedam spurium seu supposititium, nos Plantinianum appellamus, eadem ipsa Adonis verba medio textui inseruit. Quid Notkerus velit XI Maii, non equidem satis perspicio; audi ejus textum: Viennæ, beatorum Episcoporum Martini & Materni. Quem Maternum, ob clades imminentes, solenni ante Ascensionem Domini [triduo] Letanias instituisse retulimus. Vehementer fallor, nisi Mamertum voluerit dicere, qui eo die colitur: sed quid ea connexio duorum Sanctorum tot seculis disjunctorum? Cur Martinus XI Maii refertur, quem omnes constantissime I Julii collocant? Ceterum S. Martini nostri antiquam venerationem abunde probant bina hæc Martyrologia classica, quibus codices Usuardinos auctiores cum aliis recentioribus Martyrologiis subnectemus, quos inter Bruxellensis, editio Lubeco Coloniensis, Grevenus & ex eo Canisius ipsa ferme Adonis verba immutata referunt: ut & Florarium Ms. in quo adjectus annus nec legi potest, nec si posset, quidquam significaret.

[10] Paulo uberior est phrasis Galesinii ita secundo loco scribentis: [Quid Galesinius & Saussayus.] Viennæ, S. Marini Episcopi, Apostolorum discipuli, qui beato Zachriæ Martyri in episcopatu succedens, cælesti doctrina & præclara fidei confessione eluxit. In notatione recte monet legendum Martini; sed unde annum Christi XCIV sub Nerva Trajano eruerit, plane ignoro. Satis verosimile est, ex Galesinio in Romanum transisse, sed compendiosa periodo: Viennæ, S. Martini Episcopi, Apostolorum discipuli. Nemo plura verba, dedit quam Saussayus solita sua elegantia: Viennæ Allobrogum, transitus S. Martini Apostolorum discipuli, civitatis hujus Episcopi secundi. Is quem ferunt Christum in Cruce pendentem & patientem pro salute nostra, oculis propriis conspexisse. Ex Oriente in Occidentem progressus, cum Paulo gentium doctore Romam venit; Petri jam præconio euangelico illustratam; ubi suscepta ab ipsis fidei principibus, prædicandi in Gallia auctoritate, cum Vero, sibi dato sancti muneris subsidiario, variis in locis Viennensi & Celticæ Galliæ, salutis verbum disseminavit. Deinde Zacharia, Viennensis ecclesiæ Pontifice, qui prima fuit in Gallia fidei victima, ob pietatis assertionem, nobili agone laureato, Viennam, ut dispersas oves solaretur, profectus, episcopatum ibidem iniit gloriosum, tamdiuque ibi hæsit, Christi gloriam gregisque salutem provehens, qua verbo, qua signis & apostolica conversatione, donec decurso strenue euangelicæ prædicationis officio, tandem sub Trajano principe, placido fine obdormivit; atque Christi primariis præconibus in cælis sociatus, perfuncti sanctissime muneris percepit, sacra bene exacta militia, æternum donativum. Cujus nomen in benedictione permanens, sacris ex tunc diptychis ascriptum, condignoque honoratum cultu, tanti herois memoriam perennavit gloriosam.

[11] [Qua ratione Viennenses Episcopi] In hujusmodi locis communibus reliquos omnes Martyrologos longe antecellit Saussayus: sed de prisco S. Martini cultu, jam satis diximus; liceat postremum conjectura saltem aliqua non omnino inverisimili, ita primos Viennenses Antistites disponere, ut inepta & absurda omnia prorsus eliminentur. Dent nobis hodierni dubitantes, Crescentem in Gallia atque adeo Viennæ fuisse, ut illustrissimus de Marca, in celebri sua ad Henricum Valesium epistola, aliique viri doctissimi satis probabiliter evincere conantur, quidquid obluctentur alii: non continuo sequitur, Zachariam in Viennensi cathedra ipsi immediate successisse, quemadmodum bodie de vacantibus sedibus disponitur: nemo tam scrupulose primorum Episcoporum aut exitus aut successiones uspiam discussit. Fuerit porro a Crescente, in Galatiam profecto, secundus Zacharias, extremis Trajani temporibus (quod cum Adonis Chronico nequaquam pugnat) circa annum CXV martyrio affectus, cui si cum Lievræo annos totos XLII episcopatus tribuere fas sit, ordine retrogrado ad annum Christi LXXIII, facile cum Crescentis discessu combinandum ascendemus. Jam vero S. Zæchariam secutus postea Martinus noster, annis aliquot regnante Adriano sederit, pertigeritque ad tempora S. Alexandri Papæ I, sub quo aut in pace depositus, aut forte martyrio coronatus, locum cesserit Vero, qui Adriani (non Trajani ut diximus) temporibus doctrina & confessione fidei florens (sic enim Adonis Chronicon restituendum putamus) rectissime dici possit ad S. Pii I pontificatum supervixisse, atque adeo rescriptum illud accepisse, de quo inter eruditos controvertitur.

[12] [ordinari posse videantur.] Sic equidem existimo, scabritiem omnem, quæ in scriptis Viennensibus lectores offendit, aliquantulum lævigari & explanari posse. Si ea non placent, accuratius aliquid reperi, quod substituas. At vero eo pacto non tam commode poterit Martinus dici Apostolorum discipulus, aut Christum vidisse in Cruce pendentem &c. Apage minutias fortasse heri excogitatas. Audiant me, obsecro, Viennenses nec patriæ sumo abrepti de istis circumstantiis litigent, sed opportuno munere contenti, quæ recentius inventa sunt, ultro deserant, idque adeo facilius, quod satis vulgata acceptione Apostolorum discipuli intelligantur, qui cum primis apostolicis viris conversati sunt. Si paradoxis nimium delectentur, doceant ipsi, a quibus Apostolis, post SS. Petri & Pauli martyrium, Martinus & Verus Viennam destinati sint: multum profecto in eorum gratiam evicisse videbor, si ipsorum Præsulum seriem ad Apostolorum tempora non adeo incongrue perduci posse ostendero. Sequentium ætatem & ordinem elucidare ac stabilire, hujus loci non est; viam sternimus, quam si Viennenses ingredi voluerint, securiori methodo suorum Pastorum catalogum digerent, quam Boscius, Lievræus & alii hactenus fecerint, vix usquam sibi cohærentes. Hæc occasione S. Martini dicta sint satis.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Martin von Vienne

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Martin von Vienne

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: