Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. OTTONE EPISC. ET CONFESS. POMERANORUM APOSTOLO.
BAMBERGÆ IN FRANCONIA.


ANNO MCXXXIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Otto Episcopus Bambergensis, Pomeranorum Apostolus, in Franconia (S.)

>AUCTORE J. B. S.

§ I. De Scriptoribus Actorum S. Ottonis.

Commentarium hunc ab ipsis vitæ sancti Ottonis scriptoribus exordior, fere præter morem nostrum, qui cetera prius discutere consuevimus. Eo me compulit Scriptorum diversitas, atque in iis accurate dignoscendis, [Andreas ad S. Michaëlis abbas, anno 1499, vitarum collector] discernendis, secernendisque, major quam credi facile possit, difficultas; unde & alia exoritur in dissolvendis præviis controversiis, ad quas explanandas necessaria omnino est distincta Scriptorum cognitio. Præfatam difficultatem inductam potissimum existimo ab interpolatoribus, quibus monumenta, antiquitate sua veneranda, amplificare, polire, mutare, conjungere, augere vel contrahere libuit. Horum novissimus & ætate postremus fuit Andreas Montis monachorum ad S. Michaëlis prope Bambergam abbas ordine XXXVI, inquit catalogus Ms. apud Gretserum pag. 377, cujus hoc est elogium: Domino Udalrico cita morte sublato, Andreas, de Staffelstein oriundus, in ejus locum subrogatur anno salutis MCCCCLXXXIII, ipso die S. Dorotheæ virginis. Hic a primæva sua institutione per prædecessores suos, in sancta reformatione & religionis observantia, bene paterna ex arte instructus, morum probitate & vitæ honestate, tamquam bonus agonotheta, in bona operatione secutus est pedes & vestigia patrum suorum prædecessorum. In augmentatione spiritualium & temporalium utilissima ædificia perfecit, cum insigni bibliotheca. Tandem … mortem obiit die XXIII mensis Octobris, anno MDII. Ita ille.

[2] At Bucelinus Germaniæ sacræ tomo 2, pag. 236 locum XXXVII ei tribuit, [a Jac. Gretsero editus an. 1611:] ita scribens: Andreas ex vicino oppido Staffelstein oriundus, vir religione non minus quam eruditione clarissimus, præfuit summa cum laude annis XX, abbatum omnium hujus monasterii præcipuus appellandus. OEconomico etiam studio felicissimus, multa struxit; multas piscinas fodit, bibliothecam auxit. Ipse etiam magnum opus Sanctorum ex Ord. S. P. N. canonizatorum composuit: historiam item S. Ottonis Episc. libris 4, & tractatum de Conceptione Virginali. Obiit. Kal. Nov. MDII. Hæc paulo fusius apud Bruschium, qui Bucelino præluxit, de monasteriis Germaniæ pag. 91, ast in eo hic aberravit, quod non adverterit ante Kal. Nov. apponi X, sic ut sit X Kal. Nov. qui verus Andreæ obitus dies, ut ex Gretsero nuperrime vidimus. Ex his saltem certo habetur Scriptoris ætas, utpote qui cœnobii Montis monachorum præfecturam gesserit a VI Februarii anni MCCCCLXXXIII ad XXIII Octobris MDII, hoc est annis serme XX. Atque hic est Andreas, cujus collectionem ex Ms. primus vulgavit & Divis suis Bambergensibus inseruit scriptor celeberrimus noster Jacobus Gretserus anno MDCXI, unde in posthumam amplissimamque Surianam anni MDCXVIII editionem transiit, cum in priori anni MDLXXIII breve dumtaxat Vitæ S. Ottonis compendium, nescio a quo digestum reperiatur.

[3] [alius Andreas a Valerio Jaschio 1681,] Meritissimam æstimationem apud eruditos consecuta est ea Gretseri editio, neque de alia Andreæ lucubratione magnopere cogitatum fuisset, nisi Valerius Faschius Pomeranus, Lutheranicæ theologiæ Licentiatus, novam & quasi Gretserianæ oppositam ex membranis, Benedicto sanctæ Camminensis ecclesiæ pontifici inscriptis, anno MDCLXXXI protrusisset in lucem, acceptam procul dubio ex schedis Crameri, qui eamdem in Pomeranicis suis sæpe citaverat, dicam, an mala fide reddiderat, ea causa a Gretsero non semel castigatus. En igitur vitas geminas auctoris ejusdem Andreæ abbatis, in plurimis diversissimas, diversis inscriptas, epistolis discrepantibus nuncupatas; verbo, unius hominis opera sibi mutuo propemodum opposita, in quibus conferendis non minimam voluminis bene magni partem insumpsit præfatus Jaschius, locis variis annotationum suarum non minus inepta & odiosa importune depromens, quam ante Cramerus fecerat; religionis catholicæ integritatem, tam gloriose a S. Ottone majoribus suis prædicatam, nusquam non arrodere soliti. Hæc cursim & obiter; neque enim res ab instituto nostro alienas tractandas suscipimus; contemplandus nobis est Andreas noster, ut ipsummet sibi, vel saltem opus ejus, siquidem fieri potest, operi conciliemus.

[4] [Vitas suas diversis inscribunt,] Gretserus hunc titulum profert: Vita S. Ottonis Babebergensis episcopi, ac Pomeranicæ gentis apostoli, quatuor liberis scripta, ab Andrea monasterii sancti Michaëlis prope Bambergam abbate. Jaschii titulus ita conceptus est: Andreæ abbatis Bambergensis, de vita S. Ottonis Babenbergensis ecclesiæ episcopi, ac Pomeranorum gentis apostoli, libri quatuor. Utrum in utroque Ms. ad apicem usque ita expressi fuerint tituli, nec quæro nec disputo, ex nuncupatoriis certum est, utrobique Andream, eumdemque Montis S Michaëlis abbatem appellari. Ita sonat Gretseriana: Venerabili ac supplici in Christo patti, Joanni Macario, Seraphici Ordinis conventus Bambergensis Guardiano, proclamatori verbi Dei constantissimo, frater Andreas, humilis servitor fratrum cœnobii S. Michaëlis archangeli, Ordinis S. Benedicti prope Babebergam, salutem & charitatem. Apud Jaschium sic lego: Domino reverendissimo, Deoque vere dignissimo, Benedicto, Dei gratia, sanctæ Camminensis ecclesiæ pontifici, Andreas humilis servitor fratrum cœnobii sancti Michaëlis archangeli prope & extra muros civitatis Babenbergensis, in ipso qui est via, veritas, & vita, viam veritatem, & vitam invenire sempiternam deposcit.

[5] Multum diversa hæc sunt, nec minus diversa utriusque dedicationis oratio, [in dedicationibus] quamvis nonnulla interluceant, quæ visam alteri alterius epistolam suadeant. En Gretseriani Andræ exordium: Petitionibus vestris, venerande Pater, prout scientiæ meæ tenuitas permisit, parere studui. Petistis enim ut sanctissimi patris nostri Ottonis, Babebergensis Episcopi vitam, præcipuo quidem eligantique stylo scriptam, utpote Ebbonis, nostri cœnobii monachi, sicut eam ex ore venerandi & a Deo dilecti sacerdotis Udalrici audivit, nec non Sefridi atque Tiemonis, per modum Dialogi antiquitus editam, sed in locis quibusdam ita infirmo intellectui obscuram, ut difficile pateat, quo oratio tendat, & in nonnullis locis a seipsis discrepantem, hanc ego sententia apertiori reseratem. Confer modo Jaschiana: Exigitis a me, Pater per secula memorande, & Præsul nominatissime in orbe, ut signa & portenta, quæ per opinatissimum, nunc in secula sanctum Ottonem, Babenbergensis ecclesiæ Episcopum, ac nostris temporibus Pommeranorum apostolum, novis temporibus divina peregit clementia, cura diligentissima indagata, ad laudem & nomen vivificæ Trinitatis, nec non ad excitandos animos Dominicæ plebis, prout eadem contulerit liberalis ac Deifica Trinitas, scedulis annotare decertem. Vasta & hians, ne dicam ex parte falsa oratio.

[6] Hæc in specimen sufficerent, nisi hic aliud indagandum superesset, [contratria de antiquis scriptoribus tradentes.] quod me cogat altius fodere. Quæro fontem ipsum, seu fontes, ex quibus sua hausit Andreas, sive unum, sive geminum; qui quidem jam ferme assignati sunt, sed qui non uniformiter in utraque dedicatione describuntur. Audi Andream Gretseri: Sefridus vir ille beatus, quid in peregrinis & barbaris nationibus egerit Otto Episcopus sanctus quia horum sibi conscius magis fuit, & quomodo apud Principem in curia degerit, vel qua opportunitate in curiam venerit, & inde ad pontificatus dignitatem, homo curialis & in curia enutritus, aptius explanavit. Tiemon autem homo simplex: velut Jacob habitans in tabernaculis cum Rebecca matre sua, quæ domi solitus erat agere Episcopus, & de fundationibus vel renovationibus cellarum & cœnobiorum, cœnobita clarius edicit …. Ebbo vero presbyter & monachus cœnobii nostri, vitam beati viri Ottonis Episcopi, pro ut ex ore Udalrici, sacerdotis S. Ægidii edoctus fuerat, eleganti satis stylo descripsit. Herbordus autem scholasticus vitam præfati Ottonis in libello quodam, dramatico carmine vel etiam prosa, luculentissime persudavit.

[7] Hic genuinis suis coloribus ad vivum depinguntur primi illi, [Quid Sefridus & Ebbo præstiterint.] qui sancti Ottonis gesta ad posteros transmiserunt, & quorum priores tres, si non integri, saltem mutili aut interpolati supersunt: ubi sedulo adverti velim, præcipua quatuor capita ab ipsis illustrata: 1, accessum in curiam & promotionem ad episcopatum; 2, fundationes restaurationesque cœnobiorum ac cellarum; 3, misericordiam in pauperes; 4, missionem Pomeranicam. De origine, deque in adolescentia aut juventute gestis, cursim pauca Tiemo aut Sefridus. At quæ episcopatus tempore spinosa & implexa multa cum Henris IV & V, cum aliis Episcopis & imperii Principibus, cum Catholicis & Schismaticis tractanda habuerit, studiose neglecta videntur. Atque hæc obiter insinuasse sufficiat. Locus hic postulat, ut relata Andreæ verba cum alterius Andreæ sententia expendamus. Ebbonem ibi audis & supra audisti, eleganti stylo scribentem; at enim idem ipse apud Jaschium alios colores induit: Alterius vero Ebbonis ratio, inquit, etsi rerum veritate subnixa, sic pene tamen videtur humi jacere, ut quisquis sapientum hinc quiddam potuerit gustare, pigeat ulterius ad hanc inclinare.

[8] [De posteriori diversa judicia:] Equidem quid velit hic Andreas, non satis clare perspicio; at mirum profecto, si unus idemque Andreas, vir tantus talisque, qualis a Bruschio, Bucelino, aliisque describitur; mirum, inquam, si tam opposita ferre potuerit de Ebbonis opere judicia. Nec magis congruit alius ejusdem Jaschiani Andreæ locus, dum ait pag. 3: Accedit etiam quod venerandæ memoriæ Ebbo, nostri cœnobii præsbyter & monachus, nulli modernorum secundus, idem negotium attemptavit, cui si ipse manum extremam imposuisset, parvitas mea super hoc omnino digitum ori imposuisset. Attamen seriem historiæ totius, verbis fidem accommodans, ipsius vestigiis inhæsi, absque his per eum obmissis, quæ supplevere duo viri celeberrimi, fide digni, Tiemo videlicet nostri cœnobii Prior, ac Sefridus presbyter, per modum Dialogi loquentes. Hæc, ut ut barbare dicta, qui legit, mecum haud dubie concipit, Ebbonem primum fuisse vitæ S. Ottonis scriptorem, sed operis imperfecti, quod supplere debuerint Tiemo & Sefridus; cum vice versa, testes illos duos oculatos primum de rebus gestis S. Ottonis commentarium elaborasse oporteat, ex quo nonnulla fortasse accepit Ebbo, expolivitque, iis auctum & ornatum, quæ ex Udalrico intellexerat. Illud verissimum est, Ebbonis vestigiis inhæsisse Andream illum Jaschii, unde tantopere a Gretseriano deflectit, qui potissimam operis sui partem ex historia Sefridiana desumpsit.

[9] [in utroque ex Andreis eruendo difficultas.] Ceterum, ut jam dicebam, habemus scriptores omnes antiquos, nominibus suis notos, qui de vita & gestis S. Ottonis egerunt, quosque utinam sinceros & incorruptos ad nos transmisissent Andreæ isti, plurium in unum compilatores, ut de se ipse non obscure fatetur verus Gretseri Andreas: Unde, inquit, quæcumque scripta, huic operi conducentia, de ipso invenire potui, in unum colligere studui, & nonumquam nomen auctoris expressi. Habet id singulare Gretseri editio, ut sæpe, ad marginem apponantur Tiemonis, Sefridi & Ebbonis nomina; quæ utrum satis exacte in Gretseri apographo adjecta fuerint, certo definiri posset, si integra singulorum opera superessent. At vero cum aut Andreas ipse antiqua suppresserit, aut alii negligenda putaverint, eo redigimur, ut multa palpando & quasi divinando investigare necesse sit. In hoc precipue disquisitionis nostræ cardo vertitur, ut qua possumus diligentia, id scrutemur, sintne satis discernibiles primigeniæ lucubrationes, sic ut ab Andreæ additamentis sejungi & separari possint, ac proinde, eo relicto, tamquam primi purioresque fontes a nobis illustrari, adjectis ad calcem iis omnibus, quæ in antiquioribus non reperiuntur, sive quod amanuensium oscitantia præterita sint, sive quod ea aliunde collegerit laudatus Andreas, ad quem brevi redibit oratio.

§ II. De Sefrido & Ebbone, vitæ scriptoribus.

Qui primus sancti Ottonis Bambergensis Episcopi vitam typis subjecit, fuit is V. C. ac veterum monumentorum collector diligentissimus Henricus Canisius, [S. Ottonis vita a Canisio edita,] inter antiquas lectiones tomo 2 a pag. 324, sed tam turpi, fœda & hiulca editione, ut de ea integritati suæ reddenda penitus desperassem, nisi opportune succurrisset alia ejusdem operis impressio, a citato jam semel atque iterum Jaschio procurata, ex qua Canisianam, satis feliciter, non sine tetrico labore a nobis restitutam existimo. Ad illam ita præfatur Jaschius pag. 270: Anonymi cujusdam, qui sancti Ottonis comes fuit & socius in convertenda gente Pomeranorum, non minus atque Udalricus, ut patet ex lib. 2, cap. 12, & lib. 3, cap. 11 sub initium; relatio, cum historia abbatis Andreæ, qui ex hac multa in libros suos transtulit, & in ordinem, uti profitetur, redegit, collata, eo modo, ut quæ Andreas jam recensuit, iisdem plane verbis cum hoc anonymo, qui vel Tiemo, vel ut doctor Cramerus putat, Sefridus est; vel Tiemo quoad librum primum, & Sefridus quoad lib. 2 & 3; qui ambo floruerunt anno Christi MCXX & sequentibus, cum utriusque sermo ab Andrea (puta Gretseri) personis illorum tributus, in his libellis referatur &c.

[11] Haud dubium quin hic in plerisque satis recte senserit Jaschius, [ex Sefridi & Tiemonis dialogo conflata videtur:] nempe opus Canisianum Sefridi & Tiemonis Dialogum complecti, ab alio, opinor, monacho ad historiæ formam reductum. Etenim ea planissime continet, quæ supra ex Andreæ Gretseriani prologo dedimus, nimirum, quid in peregrinis & barbaris regionibus egerit Otto Episcopus sanctus; item quomodo apud Principem in curia degerit, & qua opportunitate in curiam venerit, & inde ad pontificatus dignitatem &c. Demum, quæ domi solitus erat agere Episcopus, & de fundationibus vel renovationibus cellarum & cœnobiorum &c. Porro sancti Ottonis comitem fuisse & socium in convertenda gente Pomeranorum illum ipsum, qui eam sub Sefridi persona primum descripsit, non ex solis locis a Jaschio assignatis evincitur, nempe ex lib. 2, cap 12, nobis num. 60, ubi legit invenimus, & simili modo alibi posito; sed idem patet ex nostro num. 92; a nobis, num. 110, nos, num. 134, comperi, aliisque locis, ex quibus certissime deprehenderetur, historiæ hujus compositorem Sefridum ipsissimum esse, nisi passim id genus indicia supprimeret, persona tertia substituta in locum primæ, quæ in editione Gretseri constanter servatur.

[12] Præterea, prologum præmisit auctor, in codice Jaschii non repertum, qui rei nostræ explicandæ non modicum lucis adferat, [certe ejus auctor, rerum gestarum testis oculatus non fuit;] certe ostendat, se S. Ottonis Actorum testem non fuisse. Postrema ejus verba propono: Scripta sunt autem in libro hoc, quæ religiosi ac probatissimi viri, ab ipso gesta oculis suis viderunt, & nobis fideliter enarraverunt, ut in testimonio veritatis, nihil privati amoris & gratiæ inseratur; sed opera ejus, quæ in Deo facta sunt, summa sinceritate & veritate in honorem Dei & utilitatem Ecclesiæ proferantur. Hic ego per religiosos ac probatissimos viros non alios intelligo quam Tiemonem & Sefridum, qui aut voce aut scripto omnia fideliter enarraverunt, quorum ipsi oculati testes fuerant, quemadmodum exprimebat Dialogus, cujus nonnulla specimina servata voluit Andreas, apud Gretserum pagg. 184, 215, 224, 230, 237, 240, 246 & alibi sæpe, quæ a Canisiano collectore studiose omissa sunt, uti & incidentes quæstiones, hinc inde in Dialogo motæ, qualis est illa super morte sacerdotis, apud Gretserum pag. 274, ubi tertius interlocutor inducitur Herbordus, qui in proœmio supra adducto, vitam præfati Ottonis, in libello quodam dramatico carmine, vel etiam prosa diligentissime persudasse dicitur.

[13] [neque dialogus a duobus;] Nodus hic explicandus objicitur; qui involutus lectores sæpe impediet, culpa Andreæ, nobis in sæpedicto Dialogo duos quodammodo diversos auctores obtrudentis, quorum alter Sefridus vir ille beatus, quid in peregrinis & barbaris nationibus egerit Otto Episcopus sanctus &c. Tiemo vero, quæ domi solitus erat agere Episcopus, & de fundationibus &c. seorsim singuli enarraverint. Hæc enim ita animo obversantur, acsi diversa ab hisce duobus opera composita fuerint, ea ratione, qua in Gretseri marginalibus non semel citantur. Verumtamen alienam hanc esse rei ideam nemo non percipit, qui attentius considerat, homines quidem duos hic appellari, ut in Tullii aliorumque colloquiis usuvenit, at non diversos scriptores; nisi quis ineptissime sibi imaginetur, Dialogum istum, partim a Tiemone, partim a Sefrido elaboratum, quod esset perridiculum. Fateor nodi plexum ultimum superesse; quis demum Dialogi auctor dicendus sit, duorumne istorum Tiemonis & Sefridi alteruter, an tertius quispiam? Ne in vanum hariolari cogamur, & plura in decursu nomina citando, multa involvere, scindenda omnino postrema hæc difficultas, sic, ut sine cujusquam injuria, Sefrido adscribatur Dialogi compositio, alteri vero anonymo historica narratio, ex Dialogo concinnata, prout a Canisio & hic a nobis edita est; quam nihilominus tamdiu Sefridi Acta appllare non formidabimus, donec quis, cui tribuenda sint, clare demonstraverit: eccui enim potiori jure vindicabitur opus, quam cui certo debetur apostolatus Pomeranici, hoc est totius vitæ Ottonianæ partis illustrissimæ narratio?

[14] [multo minus a tribus compositus est] Nobiscum non sentit Gretserus, qui quod Ebbonem numquam vidisset, justam de scriptoribus crisim ferre non potuit, ut ex ejus conjectura in notationibus pag. 379 jam patebit: Quis autem sit auctor ejus commentarii de vita & rebus gestis S. Ottonis, quem vir Cl. D. Henricus Canisius tomo 2 antiquæ lectionis publicavit, non difficile erit statuere, lecta hac Andreæ historia; non enim unum parentem habet, sed tres, Ebbonem, Tiemonem & Sefridum seu Sifridum, quem Lutheranus Prædicans Cramerus lib. 1 Chron. Pomeranici cap. 14, ait, fuisse scribam seu notarium S Ottonis. His tribus vitam a Canisio editam adscribi debere, inde manifestum evadit, quod quæ in Andreæ Commentario sub Tiemonis, Sefridi & Ebbonis nomine commemorantur, pleraque, si non omnia, ad verbum in Historia tomo 2 Antiquæ lect. reperiuntur. Hactenus tolerabiliter: falsum est quod sequitur: Nam ex horum trium lucubrationibus olim quidam anonymus vitam S. Ottonis specie Dialogi conscripserat, quam Andreas auxit, supplevit, distinxit & clariorem reddidit, ut ipse sua in præfatione fatetur Quid fateatur Andreas, superius ostensum est. Alii autem, pergit Gretserus, omissa forma Dialogi, & tacitis auctorum nominibus, & nonnullis resectis, hanc, quam Canisius in lucem dedit, historiam concinnarunt.

[15] Plura displicent, sed ea, quam hic tangimus, dissonantia in eo consistit potissimum, [Ebbonis opus ex Ms., a dialogo longe diversum;] quod Gretserus Ebbonem, sibi plane ignotum, Tiemoni & Sefrido conjunctum velit in Actis a Canisio vulgatis, deceptus fortasse postillis marginalibus operis Andreani, Ebbonis narrationem cum Sefridiana nonnumquam confundentibus. Verum quidquid sit de hisce notationibus, aut Ebbonis cum Sefrido in non paucis conformitate, priorem illum a vita Canisiana longissime discrepare, puto non obscure demonstrari posse ex Ms. numquam antehac edito, quod ex celebri bibliotheca Paulina Lipsiensi anno MDCLXXXIII Papebrochio submisit V. C. Christianus Daumius Lutheranus, notis in vitam S. Martini aliisque opusculis orbi litterario non ignotus, propria manu ex vetustissimo codice descripto; quod si vidisset Gretserus, haud dubie longe aliter opinatus fuisset. Porro sitne illud verum, sincerum & integrum Ebbonis ipsius opus, equidem statuere certo non ausim; at fallor vehementer, nisi in eo agnoscantur Ebbonis characteristicæ ab Andrea Gretseriano expressæ. Petistis enim, ut sanctissimi patris nostri Ottonis Babebergensis Episcopi vitam, præcipuo quidem elegantique stylo scriptam, utpote Ebbonis, nostri cœnobii monachi, sicut eam ex ore venerandi & a Deo dilecti sacerdotis Udalrici audierat &c. Si hæc in manuscriptum nostrum conveniant, satis manifestum erit, Ebbonem nos tenere.

[16] Tria maxime expendenda veniunt; I, ut, pro ea ætate, [in quo requisiti characteres reperiuntur,] elegans stylus sit: 2, ut a monacho Montis S. Michaelis opus istud scriptum pateat: 3, ex ore sacerdotis Udalrici. Ac de stylo quidem multis disceptandum non est, conferat lector ambas vitas hic a nobis editas, vel primo ipso intuitu fatebitur, posteriorem, quam Ebbonis dicimus, priori Sefridiana, & nitidiorem & elegantiorem esse. Ex ungue leonem. Sic incipit Sefridus: Semper honorandæ ac divinæ memoriæ Otto beatissimus, ex Suevia duxit originem. Parentes ejus, equidem patrem dico & matrem &c. Audiatur nunc Ebbo: Igitur beatus Otto ex provincia Alemannorum generosa stir pe & parentibus secundum carnem liberis oriundus fuit, patre Ottone, matre Adelheyda nuncupata &c. Hæc de stylo. Ad binos alios characteres quod attinet, disertissimis verbis in suo prologo utrumque sibi vindicat vitæ illius Ms. auctor, sic loquens: Scripturus itaque gesta piissimi patris nostri Ottonis, quæ ex ore veridici ac Deo dilecti sacerdotis Udalrici audivi, lectores, in quorum forte manus venerint, peto &c. S Ottonem patrem vocat, ut facit supra Andreas, fuit igitur ejusdem cœnobii monachus; cetera commentario opus non habent.

[17] Hæc ego convincentia existimo, quod si cui fortasse non sufficiant, [collatum cum Andrea, sed hinc inde contractum.] superaddi potest argumentum quartum æque palpabile, ex ipsis Gretseriani codicis annotationibus, cujuscumque illæ sint; si enim vel levi oculo Andream cum nostro Ebbone componas, manifeste perspicies, quindecim omnino libri primi Gretseriani capita, exceptis quibusdam digressionibus, pene ad verbum ex Ebbone, uti ibidem diserte notatur, desumpta esse. Longa enumeratio fundationum, quæ brevissime ab Ebbone perstringitur, ex Sefrido accepta est: capite 27 ad Ebbonem reditur, cui tamen in decursu alia adscribuntur, quæ ejus esse, sola marginalium auctoritate vix crediderim. Nota est regula; eo sinceriora plerumque reputari Acta, quo paucioribus episodiis referta sunt. Toto deinceps libero primo non signatur Ebbonis nomen, in reliquis paulo rarius; an semper satis recte, ex nostra editione cum Jaschii Andrea collata & adjectis annotationibus curiosus lector dispiciet. Quæri potest, an ea quæ libro tertio, a num. 117, de signis & canonizatione subjunguntur, ea etiam ad verum Ebbonem partineant? Equidem, ut candide dicam, non existimo, nisi ad longævam senectutem pervenisse volueris. Mihi verosimilius est, totius operis compilatorem, occasione canonizationis, tres Ebbonis libros descripsisse, & forte hinc inde contraxisse, in gratiam fortasse ducis Pomeraniæ, qui historiam postulaverit; de suo autem adjecisse, quæ ad posteriora signa, miracula, canonizationem & elevationem spectabant, quæque certum est, in Jaschii codice reperta non fuisse. Cum vero Sefridi commentarius ultra Sancti obitum non procedat, istud, ut antiquius, primo loco ponendum merito existimavi, ex cujus cum Gretseri Andrea collatione intelliges, non sine causa Sefridianum opus a nobis appellatum, cum is unus plerumque ibi citetur, præsertim libris secundo & tertio. Reliqua, quæ de Ebbone dicenda sunt, ex sequenti §, quo de vero Andrea disputamus, abunde intelliges.

§ III. De Andrea, aliorum Scriptorum compilatore.

Ad Andream, antiquiorum scriptorum compilatorem revertimur, quæsituri imprimis, [Jaschii de Andrea judicium] utrum idem in eodem opere opposita, utrum idem de eodem Sancto diversas vitas scripserit, idem diversis dedicaverit, nulla in alterutro commentario facta alterius mentione? Id suadere voluisse videtur Jaschius pag. 382, ubi Andream suum cum Gretseriano conferre aggreditur, postquam Sefridi opus anonymum Andreæ sui editioni subjunxerat. Dubitarem ego, inquit, libri hujus auctorem esse nostrum Andream (intelligit librum a Gretsero vulgatum) eumque a monacho quodam interpolatum crederem, nisi Gretserus affirmaret, quod in codice ejus Ms. hoc ejus nomen inveniatur. Cui si fidem habemus, fateamur, bonum illum Andream, primum conscripsisse hanc nostram relationem, eamque absolvisse anno MCCCCLXXXVII, deinceps vero eamdem augere voluisse ex anonymo nostro (Sefridum indicat, seu vitam Canisianam) ejusque librum secundum (quid ni & tertium) fere verbotenus exscripsisse, quod factum anno Christi MCCCCXCIX, quæ postea vel incuria vel malitia quorumdam sit mutilata.

[19] Postrema hæc nimis quam sæpe usuveniunt, ut nos quotidiana docet experientia; [admitti non potest;] sed priusquam Jaschio respondeam, stabiliendæ sunt utriusque scriptionis epochæ. Jaschianus Andreas, sive verus, sive supposititius, hanc codici suo clausulam apposuit pag. 236: Explicit vita, & de miraculis sanctissimi ac piissimi Ottonis, Babenbergensis Episcopi ac Pomeranorum apostoli. Scriptum per me fratrem Erhardum Vetter, Ordinis S. Benedicti monachum indignum, professum Montis monachorum, Babenbergensis diœceseos, anno millesimo quadringentesimo octuagesimo septimo, in die exaltationis sanctæ Crucis, in præpositura S. Fidis virginis & martyris. Neque hæc interpretatione ulla indigent, Vetteri nomen & scriptionis annus nimis rotunde exprimuntur. Est igitur Jaschii commentarius, si non compositus, saltem descriptus anno MCCCCLXXXVII, sive dedicatio & titulus genuini sint, sive ab alio subinde adjecti. Atque hæ Jaschiani Andreæ notæ distinctivæ certissimæ sunt, at simul a Gretseriano tam discrepantes, ut paradoxa videatur Jaschii opinio, bonum illum Andream, primum conscripsisse relationem ab eo editam, eamque absolvisse anno MCCCCLXXXVII, deinceps vero eamdem augere voluisse, vulgasseque anno Christi MCCCCXCIX. Jam ad Gretseri Andream accedamus.

[20] De eo sic habet Vossius in Historicis Lat. lib. 3, [neque ejusdem auctoris dici utrumque opus.] pag. 643: Fuit Andreas is monasterii sui abbas XXXVI, eumque honorem adeptus est anno Christi MCCCCLXXXIII … Libris de vita Ottonis finem imposuit anno ⅭⅠƆCCCCXCIX, ut ad calcem codicis Ms. erat additum. Verba ejus apud Gretserum sunt pag. 368: Explicit liber quartus & ultimus, de obitu & miraculis sanctissimi & piissimi Ottonis, Babebergensis Episcopi, Pomeranorumque Apostoli, anno Domini millesimo quandringentesimo nonagesimo nono, ipsa die Barnabæ Apostoli. Diu multumque canet Jaschius ille, priusquam hunc Andream cum altero confundendum persuaserit. Appositum calculum confirmare videtur dedicatoria epistola apud Gretserum, ubi Andreas ipse ita de se loquitur: Quinque complevi lustra, quo hæc scribere cœperam: obscure fateor; nec clarius est quod sequitur: tria autem, quo eorum curam suscepi agens. Si Scriptoris mentem assequor; ut ostendat, se nihil temere aut leviter memorasse, licet advena & peregrinus, docere voluit, res sibi adeo notas, ut id timeri non debeat, cum tunc quinque lustris, seu annis quinque & viginti in eo cœnobio fuisset, quindecim autem abbatis munere functus. Modum non reperi; quo implexam periodum dilucidius explanarem. Sic igitur calculi subducendi sunt. Anno MCCCCLXXXIII præfecturam suscepit, ab eo tempore abbas, plenis lustris tribus seu quindecim annis, qui nos ad annum MCCCCXCIX, in codice consignatum deducunt. Miror, ni pateat, paradoxon esse, ex duobus illis Andream unum conflare.

[21] Etenim sola hæc (tametsi abessent cetera) uni soli Andreæ tam sunt propria, [dum tam op posita traduntur.] ut ad alterum transferri nequaquam posse videantur. Revoca in memoriam, quæ de diversa, imo contraria nuncupatoria, diversis hominibus inscripta, nuper exhibuimus; fallor, ni mecum judices, ex duobus illis Andreis unum subditum esse; non Gretserianum, qui tot indiciis se prodit; ergo priorem illum a Jaschio editum. Dices, idem opus ab eodem auctore diversis potuisse inscribi. Haud inficior; verum in prologis diversa & opposita venditare, hoc in eamdem personam non convenit. Scio, Bruschium in Monasteriis Germaniæ tradere, quod Andreas iste, quo de agimus, historiam & vitam S. Ottonis Episcopi scripserit quatuor libris ad illustrissimum Principem Pomeraniæ Boguslaum. Per me licet, & ad Regem Poloniæ, & ad quemvis alium scripserit. Si ubique & idem & eodem tenore styloque loquatur, eumdem auctorem haudquaquam diffitebor. Hic vero cogor asserere, alterutrum larvatum esse, & sub alterius nomine, tamquam clariori & illustriori, latere voluisse, Id quibus præterea argumentis evidentissime demonstrari possit, ex utriusque operis collatione, non perfunctorie nec oscitanter facta, jam luce meridiana clarius perspicies.

[22] [Andreas Gretseri Sefridum potissimum,] Meminisse oportet, nos supra ostendisse, fatente ipso Andrea Gretseri, totum ejus commentarium ex Sefrido Canisiano, seu ex famoso Dialogo, & ex Ebbone compilatum esse, primamque libri primi partem ex Ebbone, alteram ex Sefrido & Temone acceptam, quamvis alio ordine dispositam, libris aliis duobus, ex eodem Sefrido pro majori parte procedentibus. Andreas Jaschianus alia præfixit, alia addidit & immiscuit, præterquam quod plane alia apud ipsum sit capitum series. Capite I mutilam refert Ebbonis præfationem, cum catalogo abbatum a tempore fundationis usque ad tempora sanctissimi Ottonis. Sequitur Ebbo interpolatus usque ad capitulum X: a capitulo X ad XXI disputationes inserit, quæ apud alios non reperiuntur. Capitulo XXI septem Andreana capita complectitur, a XVI ad XXII inclusive. Reliqua saltem ordine differunt. Atque hæc libro primo. Sequentibus duobus, secundo & tertio, Jaschianus immensum a Gretseriano Andrea deflectit; nam hic Sefridum sequitur; alter, alterius vestigiis inhærens, Ebbonianus est totus, ut manifeste deprehendet, qui Ebbonem a nobis hic editum cum Jaschii pseudo-Andrea contulerit. Jaschio ignoscendum, qui Ebbonis opere numquam viso, in tenebris luctari debuit æque ac Gretserus, Canisianum commentarium Ebboni tribuens, qui ex solo Tiemonis & Sefridi Dialogo coaluit.

[23] Hic iterum moneo, incertum esse, utrum Ebbo noster plenus, sincerus & integer sit: [alter Ebbonem, sed licentiose sequitur,] addere liceat, post longam diligentemque collationem, id me observasse, ex Andrea Jaschiano & Ms. nostro haud difficulter Ebbonem integritati suæ restitui potuisse, nisi Andreas Jaschianus sub finem prologi sui ita scriberet: Hoc tamen mihimet & proprio sudore conjunxi, ut latius diffusa, modesta brevitate arctius coërceam, strictius digesta, moderata prolixitate dilatem. Dicam quod sentio. Ebbo apud Jaschium ab Andrea illo qualicumque, interpolatus est; in Ms. nostro, librarii forte oscitantia, hinc inde, nescio in cujus gratiam, contractus. Dandum id temporum istorum calamitati & imperitorum hominum licentiæ, ignorantiæ vel malitiæ, qui nihil primigenium, simplex sincerumve, intactum relinquere potuerint aut voluerint. Sic liber secundus pseudo-Andreæ apud Jaschium, de cetero Ebbo ipsissimus, auctus est capitibus quatuor, nempe XII, XIV, XVI & XVII, quæ in Ms. desiderantur: libro tertio, non minus Ebboniano, passim etiam auctior est, nonnumquam mutilus. En specimina. Lineæ primæ duodecim Jaschii desunt in Ms. Item quæ in hoc dicuntur num. 71, in Jaschio multo auctiora sunt. Rursus num. 73 in nostro omittuntur aliqua de S. Norberto paulo invidiosius dicta, quæ in Jaschiano codice, imo & in Gretseriano habebantur. Sequenti quoque numero contractus est Ebbo, ex Jaschii editione supplendus. Alta inseruntur pag. 182 & 183, quorum locus in Ms. est num. 80. Sic num. 90 omissa est Udalrici, ad Veranos properantis historia; unde nonnulla male ibi connectuntur: contra vero mutilus est Jaschius pag. 197 ex Ms. augendus corrigendusque.

[24] [ut ex facta collatione patescit.] Minutias prætereo, uti & historiam precationum ad S. Michaelis pro S. Ottone, quæ ponenda esset num. 98. Sub finem graviores sunt discrepantiæ, talesque quæ dubium ingerant, apud quem genuinus textus existat. Ceterum ex dictis, non potest non evidentissime patescere, quantum a se mutuo distent Andreas Gretseri & Andreas Jaschii; qui licet libro primo hinc inde conveniant, in primariis duobus libris, secundo & tertio, tantum omnino inter se differunt, quantum Sefridus ab Ebbone disjungitur, ut nulla verisimili ratione dici possit, eumdem unum Andream utriusque operis compilatorem fuisse, præterquam quod supra apertam contradictionem exhibuerim. Ex miraculis potissimum contextus est apud utrumque Andrcam, liber quartus, sed pro mero arbitrio diversimode, ut ferme in solo prologo concordent; quod scriptoris ejusdem indicium non est. Prima quatuor capita Gretseri, apud Jaschium alibi collocata sunt. Hic hymnos refert a pag. 236, de quibus nihil apud Gretserum. Lectiones pro depositione S. Ottonis, ad vitæ finem, ex Sefrido, pertinent, ceteraque omnino aliter disposita sunt.

[25] Dubitavi aliquamdiu, expediretne ita Ebbonem nostrum typis excudere, [Ambo scriptores antiqui, simpliciter hic editi.] ut ex Jaschio supplerentur, quæ ad ipsum ex modo, ordine & stylo pertinere videri poterant, ea uncis inserendo, quo a manuscripti textu distinguerentur. Verum cum necdum satis perspexerim, nec quis facile perspicere possit, quid vere Ebboni, præsertim libro 2 & 3, tribuendum sit; aliunde vero confusionem parere soleat ingrata sæpe orationis interruptio rerumque mixtura, historiæ filum perturbans; demum cum a nostro instituto abhorreat, qui primigenios auctorum textus, prout eos accepimus, sincere & integre reddere solemus: malui qualemcumque Ebbonem nostrum, debitis annotationibus illustratum, fideliter recensere, materiam alteri subministraturus, ut ex aliorum, & nostra impressione atque ex hoc commentario veram, germanam & chronologice ordinatam rerum a S. Ottone gestarum historiam condere possit, ad quod Bambergenses calamos non defuturos ausim plane confidere. Hæd laboris nostri ratio. Sefridum in Canisio deformatissimum, ex Jaschii editione, quoad potuit, restitutum, observationibus explicatum primo loco dabimus; Ebbonem, qualem Ms. reperit Daumius, secundo: quibus adnectentur quæcumque ex Gretseri & Jaschii editione, nova luce digna censebimus. Sed de scriptoribus satis dictum & disputatum sit, nunc sanctum ipsum Ottonem propius intueamur.

§ IV. Brevis notitia urbis episcopalis,
nominis Sancti, ejusque illustris originis.

[26] Notior est nobilissima Franconiæ episcopalis civitas Bamberga, alias Babeberga, Babenberga, Bavenberga, [Undecumque Bamberga denominetur, nobilis civitas est,] a geographis abunde descripta, quam ut hic pluribus a me exornari debeat. Nominis etymon a pavone sumptum aiunt, ut sit germanice Pfauenberg, quod nos belgice diceremus Pauwenberg, latine Mons pavonis, uti in nuncupatoria sua insinuat Andreas Gretseri, finiens; ex Monte-pavonis feliciter. Alii a Baba, Ottonis ducis Saxoniæ filia, atque uxore comitis Bambergensis, nomen duxisse volunt, quasi dicatur Babæ-mons, Babeberg. Joannes Cygneus in annalibus Episcoporum Bambergensium, Ptolomæo Gravionarium dictum putat; facilius admiserim, Gotfridum Viterbiensem, eam appellasse Pfaffenberg, quæ antiquitus fuerit Volhfeld. Selige quod magis placet, nam in etymologicis evolvendis & eruendis mirum in modum confert palati diversitas. Quidquid interim sit de obscurioribus principiis, Bamberga hodie magnificis templis & cœnobiis exculta, fluvium habet, inquit idem Cygneus, e Norico agro divisim per mediam urbem manantem, vulgo Regnesum vel die Gegnitz dictum, quem Mœnus pater, non procul a supradicta urbe apud pagum Bischberg excipit & devorat.

[27] Plura in citatis annalibus vel potius in annalium Prodromo videri possunt (quamvis in iis, quæ ad S. Ottonem spectant tribus pagellis, [SS. Henrico & Ottoni potissimum adscribenda.] turpissime cespitet) & porro alia suggeret sancti Henrici Imperatoris, Bambergensium patroni, vita ad XV Julii illustranda. Sanctissimo huic Principi præcipua sua decora accepta referunt devotissimi clientes; dilata oppidi pomœria, exstructa templa & monasteria, fundatam dotatamque cathedralem ecclesiam: quæ omnia nonnihil collapsa, aut flammis absumpta, egregie instauravit sanctus Otto noster, insignia incrementa adjiciens, de quibus in vita agitur. Jam vero Ottonis nomen varie efferri ante me notavit Gretserus pag. 376, his verbis: Auspicemur a nomine, Outo, Oudo, Uto, Udo, cum aspiratione & sine aspiratione scriptum varie reperio, inquit Aventinus, in sua nomenclatura, unum nomen est a custodia deductum, tandem Oto factum est. Quare & hoc ipsum nomen diversimode scribitur, Oto, Otho, Otto; est cum & Ottho. Roswithæ moniali in panegyrica Othonis magni Oddo. Hæc ad nominum etymologiam delibasse sit satis: utcumque nomenclaturas istas formandas censueris, nos urbem Bambergam, Sancti nomen Ottonem constanter exprimemus.

[28] Quæstio occurrit longe difficilior intricatiorque de veris sancti Ottonis natalibus, gente, [De S. Ottonis origine difficilis quastio] origine & nobilitate, a qua discutienda quantumvis abhorream, profanas genealogias, quantum licet, devitans, non possum, quin veterum de Sancti Actis scriptorum auctoritatem adversus recentiores tuendam suscipiam, quod est pro debito nostro Actorum veritati patrocinari, tametsi inde apud minus peritos offensionem suboriri posse non ignorem. Nimirum innatus quidem gentibus, regnis, provinciis, urbibus, familiis, etiam religiosis antiquitatis & nobilitatis amor, nos pridem & frequenter in invidiam traxit, quod nullius partis studio ducti, pacato & indifferenti animo nudam veritatem protulerimus, nec spe nec metu ab ea docti recedere. Quanta candidæ istius libertatis causa passi sint Majores nostri, non est opus sigillatim exponere. Ne idem mihi accideret, Actis jam undequaque examinatis & discussis, Bambergam recurreram ad virum doctissimum R. P. Dom. Ottonem Schugentes, Ordinis S. Benedicti ad S. Michaëlis apud Bambergam monachum, paucis indicans, nullo pacto videri verosimile, ex ea familia ortum esse S. Ottonem, quam Scriptores neoterici ei certatim adscriberent.

[29] Contulit vir eruditus, quam potuit operam diligentissimam, [schemate genealogico Bambergensi non satis explicatur,] missa primum expansa arbore genealogica non ineleganti, tum vero descripta bina longiori serie, latina altera, altera germanica, quæ ultra viginti chartæ folia adimplent. Excutiendæ mihi fuerunt longæ illæ & tetricæ deductiones, sicubi fortasse instrumenta occurrerent, quibus recentiorum assertum verosimile redderetur, quod me ex tota illa longa de S. Ottonis prosapia tractatione necdum perspexisse, candide prositeor, imo vel inde magis sensisse, non subsistere illa omnia, quæ recentiores tam confidenter prodiderunt de S. Ottone nostro Bambergensium VIII Episcopo, illustrissimæ olim in Bavaria Andechsianæ, Andechisianæ, seu molliori flexu Andecensi familiæ inserendo, quod antiquorum Scriptorum nulli ante seculum, ni fallor, XVI in mentem venerat. Hoc totius controversiæ caput est, hic a nobis ita examinandum, ut soli veritati eruendæ collatum omne studium nostrum velim intelligant Bambergenses, cum mihi de cetero sus deque sit, sive Andecensibus, sive aliis quibuscumque generosis & antiquis familiis tribuatur S. Otto, cujus Acta & gesta illustranda suscepi, satis certus, sanctissimi Viri virtutes & gloriam ab omnibus hujusmodi pigmentis abhorrere.

[30] Nequid in tota re aut præteream aut dissimulem, exordium ducam ab iis auctorum locis, quæ pro vindicanda S. Ottoni Bavarica Andecensium nobilitate, [quæ cum recentioribus Bavarum facit ex familia Andechsia] in medium afferri solent, ea ex antiquioribus subjuncturus, quæ non sine historica evidentia, in veterum scriptorum auctoritate fundata, plane demonstrent, totis quatuor seculis ignoratam fuisse S. Ottonis ab Andecensibus progeniem. Auctor antiquissimus, qui quidem in manus meas devenerit, & cujus ætatem certo noverim, est Gaspar Bruschius in Epitome de episcopatibus Germaniæ edita anno MDXLIX, cujus verba sunt: S. Otto Bavarus Bertoldi comitis Andecensis, ac Dominæ Sophiæ ducissæ in Amberana valle filius. Unde hæc ille acceperit, mihi hactenus incompertum est, sequaces habuisse prope omnes, qui ipso posteriores sunt, satis constat. Ita sensit Gretserus in epistola sua dedicatoria, Sanctos Rambergenses Henricum & Ottonem Bavariæ tribuens: S. Henricus, inquit, S. Kunegundis Bavariæ duces fuere. Otho quoque originem & incunabula sua Boiis debet, quippe comes Andexius; licet non desint, qui eum Suevis asserere tentent, sed frustra. Quam frustra, paulo post videbitur. Subscribit Cygneus supra citatus: Otto sanctus comes ab Andechs. Adde, si ita vis, Raderum, Hofmannum, Bucelinum, aliosque, quibus referendis supersedeo, nam sive ii pauci, sive plures numero sint, nihil ponderis addunt prædictæ sententiæ, a Bruschio fortasse primum excogitatæ, totis quatuor post Sancti obitum seculis.

[31] Non minus illustrai sunt, quæ ex Agilolfingica historia olim submisit noster Joannes Gamans, [aliis plura etiam mire] ex cujus Scheda hæc de describo: Henricus hujus familiæ eo nomine primus dux Bavariæ, comes Altorffensis &c. conjugem illustrissimam habuit beatæ memoriæ Hettam comitissam ab Hohenwarth, Andechs & Diessen, familiæ potentissimæ, e qua multi præstantissimi principes, Meraniæ, Istriæ & Dalmatiæ duces prodiere, & quæ post Agilolfingicam (etsi & hujus ramus fuisse perhibeatur, ab Arnulpho, ut nonnulli volunt, Imperatore oriunda) nullam sibi similem habuerit, egregia in religiosos viros pietate & liberalitate, plurimorumque cœnobiorum fundatione,…. ut de S. Otthone Bambergensi postea Episcopo, cælesti familiæ hujus sidere, nil dixerimus, qui unus omnium vices supplere potuisset, nisi omnes omnium conatus unus ipse longe superasset &c. His paria refert chronicon Montis Sereni apud Jaschium pag. 457: Ex illo Pipino orta est stirps illa nobilis & vetus comitum & principum de Andechs, quorum castrum fuit inexpugnabile, ubi nunc est monasterium nostri Ordinis, dictum Andechs, sive Mons sanctus, vulgo Der heilige berg. Ex dicta progenie sancti & viri & mulieres complures per successum temporis exorti sunt & nati, quorum præstantiores sunt Conradus episcopus Constantiensis, S. Henricus Cæsar Babenbergensis, S. Elisabeth Lantgravia Duringiæ, Hedwigis sancta, matertera S. Elisabeth, Mechtildis abbatissa in Ottelsteten, S. Otto episcopus Babenbergensis &c.

[32] [sed falso connectentibus] Nihil speciosius in Ottaniani sanguinis laudem afferripotest, quam quæ hic tam gloriose ostentant Bucelinus & Jaschius. At enim Agilolfingica illa debilibus fundamentis niti & perexiquæ auctoritatis esse, pridem agnoverunt eruditi, præterquam quod recentia sint, nec conparanda ad scriptorum veterum monumenta. Magis premebat Jaschii locus, tamquam ex chronico Montis Sereni acceptus, quod cum ad seculum XIII pertineat, fortia sane arma suppeditaret recentiorum opinioni, de S. Ottonis Andechsia nobilitate. Deerat nobis hoc Chronicon, nec reperiendi modus supererat, nisi clarissimi atque eruditissimi Viri Joannis Georgii Eccardi, Britannicæ Majestatis Hanoveræ bibliothecarii, officiosissima humanitas eo nos munere beasset. Vix librum aperui, quin mox in oculos incurrerit, latere aliquid, non satis a Jaschio explicatum: nam quod hic citat ex Chronico Montis Sereni, merum est assumentum tractatuli de fundationibus quorumdam Germaniæ monasteriorum, collectis per Benedictinum aliquem anonymum a pag. 269, ubi chronicon desinit pag. 206. Monachus autem, quiscumque fuerit, pag. 289, citat aliqua quæ gesta sunt an. 1489, ut facile perspicias & ipsum juniorem esse, totque seculis a chronico Montis Sereni abesse, ut similia auctori chronici adscribi nequeant, qui ad an. 1140 (pro 1139) simplicissime notavit: Otto Bambergensis Episcopus obiit, qui Pomeranos convertit, quomodo ferme loquuntur eorum temporum chronographi alii, infra citandi. Ast anonymus ille, tametsi recentior, ait, se ea transcripsisse ex Chronico Montis Sancti: fateor equidem, sed hoc est Chronicon Andecense, de quo agit genealogia, cujus ætatem nemo prodere audet; & quisquis prodet, una manifestum faciet, quod brevi ex Kalendario Benedictino dicemus, confusum esse S. Ottonem, cum juniori Ottone, seu Poppone Bambergensi Episcopo, quem Andechsium, Bertholdi filium dici posse, ex Aventino & aliis perspicuum est.

[33] [Cum enim Actis antiquis contraria sint,] Vides igitur quantopere lima indigeant, quæ hic congesta sunt; tamque illustria, splendida & magnifica exhibent S. Ottonis incunabula: id mihi prodigii instar semper visum, tam præcellentes titulos Sancto nostro subinde accessisse, quorum antiqui gestorum ejus oculati testes & alii proximi scriptores nec verbo meminerunt. Primus vitæ editor Canisius hunc titulum præfixerat, De vita B. Ottonis Suevi comitis &c. Qui Bavarum dixere, in ea fuerunt suppositione, quod ex gente Andechsia descenderit, ex qua S. Ratho ad XIX Junii tomo 3, pag. 892; item Mechtildis & Euphemia, de quibus infra: verum id de sancto Ottone veteribus monumentis probatum, hactenus desidero. In genealogia Ms. ad me Bamberga transmissa mire ostentatur Chronicon vetus Andecense, nihil minus quam Chronice aut chronologice res distribuens, cum nusquam tempora signentur, ex quibus de ejus qualicumque genealogia judicium ferri possit. Ostendenda prius probandaque istius chronici ætas, fides & auctoritas, quam toties allegetur: quamvis & id advertam, chronicon istud auctori genealogiæ, in puncto controverso non satis favere. Quanti hæc omnia valeant, norunt eruditi, ad quorum tribunal appello; nihil mirror, stupenda tradidisse auctorem genealogiæ Ms. si talia scripta præ oculis habuit.

[34] Quis porro is fuerit genealogia contextor, docere me non potuit laudatus Schugentes; [& ignota Aventino, Andechsios accurate enumeranti,] ætatem ejus colligo, ex eo quod Hundium citet, auctorem Metropolis Salisburgensis, a Gewoldo primum editæ anno MDCXX, nisi manuscriptum habuerit, uti ab Hundio compositum fuerat ab anno MDLXXXII, quemadmodum præfert hujus nuncupatoria; quo facile intelligitur, recentissimam esse totam illam genealogicam seriem. Ceterum ejus compilator ab exordio profitetur, se Joannis Aventini Annales Boicos, anno MDLIV excusos, impugnare & rejicere. At enim si recte expendantur omnia, non nisi ex Aventino ipso profluxisse videtur, quidquid de primis Andecensis familiæ progenitoribus cum aliquo fundamento tradit, ab isto solum deflectens, ubi Bertoldo I & Sophiæ tribuendi sunt filii, S. Otto & Fridericus, ab Aventino ponitus exclusi, qui non sanctum Ottonem, sed Ottonem alterum, dictum aliis Rothonem vel Popponem, Bambergensem Episcopum Andecensibus adscribit; rectissime, opinor, & secundum historicam veritatem. Ad cujus rei intelligentiam, habenda præ oculis Aventini series lib. 7 pag. 692, ex qua paucula desumo: Bertholdus I Sophiam ab Ambergthal duxit; Berchtoldum II heredem reliquit. Is deinde ex Agnete Neoburgensi Bertholdum III Histriæ Marckgrasium, Ottonem episcopum Bambergensem, divam Machtyldam &c. procreat. Quæ omnia cum superioribus recte hic concatenata, in Ms. distorta sunt, nisi ego vehementer fallar.

[35] Quis ante Bruschium, sanctum Ottonem Andecensi familiæ assuerit, [nec seculo 16 vetustiora,] necdum satis perspectum habeo; id scio, ut supra dicebam, plurimos philopatridas turmatim sequaces invenisse, qui symbolam studiose contulerint. Quisquis autem is fuit, antiquos vitæ scriptores minime consuluit, imo nec Andream ipsum, cujus ævo de S. Ottone Andecensibus annumerando, nec cogitatum fuisse, ex ejus opere evidentissime constat. Addo, nec annis post aliquot, talem opinionem invaluisse, nam qui vitam S. Ottonis contraxit, in priori Surii editione II Julii, cum ceteris asserit, beatissimum Ottonem a Suevia originem duxisse; verum ubi Andreas ex Ebbone, Ottonem & Adelheydam parentes nominavit, iste, ex quo fonte nescio, Bertholdum comitem & Sophiam appellat, nusquam explicato genere; certe non Andecensi, quod in Suevia incassum quæsivisset. Est & alia brevior vita, teste Schugentes, in cœnobio S. Michaëlis, ab ipso Andrea conscripta & conventui suo dedicata, cujus hoc est principium. Otto igitur natione Suevus, patre nobili, Henrici Imperatoris capellanus &c. in qua nec umbra apparet prosapiæ Andecensis.

[36] Ceterum ex supradicta antiquioris Surianæ editionis periodo, rimam facile repererint curiosi illi genealogiarum compilatores, [debito carent fundamento,] per quam sanctum Ottonem Andecensium genti obtruderent, quos inter Bruschius jam non semel citatus. Nimirum cum inter Andecenses comites reperiretur Berchtoldus aliquis cum Sophia junctus, non diu hæsitatum fuit, quin eos sancti Ottonis genitores assererent. Quid si alii, vitis antiquioribus pressius inhærentes, cum & ipsis in eadem genealogia opportune apud Aventinum occurrant Otto & Adelhaidis inter Andecenses comites, Quid si, inquam, ex eo etiam capite, sanctum Ottonem Andecensium comitem dixerint. Non nugemur: undecumque hujusmodi ansa arrepta sit, necdum evicit auctor genealogiæ Ms. neque authentici instrumenti cujusquam fidem adstruxit, ex quo id solide ostendi possit. Hoc autem ut fiat, contrariis documentis æque vetustis & fide dignis convellenda a sunt, quæ a Sefrido, Ebbone, Andrea & ceteris vitarum scriptoribus, unanimi testimonio asseverantur, ut sequenti § fusius demonstratum eo.

[37] [in antiquis chronicis;] Præmittere liceat ea quæ aliunde etiam ostendunt, quam nova sint, quam totis quator ab obitu S. Ottonis seculis inaudita, quæ hic impugnare cogimur. Antiquorum scriptorum omnium silentium, utut negativum appelles, norunt eruditi, quanti in hac parte sit ponderis. Frustra ego apud vetera Chronica vel leve vestigium quæsivi, ex quo Sanctus noster aut Bavarus aut Andechsius censeri possit. Chronographus Saxo, cujus opus desinit in anno 1188, cujusque proinde auctor S. Ottonem novisse potuit, sub canonio anni 1103 (pro 1102, nam uno fere anno a vera Chronologia deflectit) sic legit: Rutbertus Episcopus Babenbergensis obiit, cui per Imperatorem Heinricum Otto Cancellarius ejus substituitur, vir bene religiosus. Idem, sed vitioso rursus canonio, sub annum 1140, sic habet: Item Otto obiit, piæ memoriæ Bavenberg Episcopus, qui sua prædicatione Pomeranos convertit. Solet hic auctor nonnullas genealogias hunc inde texere, verosimiliter non omissurus Ottonianam, si de ea illustre aliquid rescivisset, cum Cancellarii munus non sileat, de cetero Sanctum vocans virum bene religiosum. Tantumdem profert Helmoldus apud Leibnitium tomo 2. Script. Brunswic. pag. 572. Item apud eumdem Engelhusius pag. 1094 sub sinem, quorum verba recitare nil opus est: percurrant Bambergenses annales antiquos omnes, rem gratissimam facient, si in opinionis suæ favorem, talia argumenta suppeditaverint, ut iis suffultus gestorum S. Ottonis scriptoribus adversari compellar.

[38] Verum ne Germanos omnes Bruschium cæce secutos existiment, meminerint, non defuisse, [imo etiam refutantur.] qui rem illam accuratius ante me discuterent. Casu incidi in compendium vitæ sancta Mechtildis abbatissæ ad diem VI Julii, extractum ex tomo 3 Kalendarii Benedictini Ægidii Rambeck, monachi Schyrensis Ord. S. Bened. in Bavaria, ubi auctor aperte declarat, nullo se pacto iis subscribere, qui S. Ottonis genealogiam tam magnifice exornant, eique adeo sororem faciunt prædictam S. Mechtildem. Verba ejus sunt: Qui S. Ottonis Episcopi Babenbergensis & Pomeranorum Apostoli sororem creant Mechtildem, falluntur; cum & natali solo se inter divertant. Hæc Bavara ex Andeciis comitibus nata, ille Sueviæ natales in acceptis referat: & hic denatus, teste Surio, anno 1139, illa, ut audivimus, sub Barbarossa summam imperii tenente, cujus gubernacula non ante 1152 capessit. Errorem peperere cognomines ambobus parentes, a quibus impositum historicis est. Nempe ex Surio supponit Rembecius, sancti, Ottonis parentes, Bertoldi & Sophiæ nominibus appelatos, de quibus nos alibi. Id vere dicit, falli eos, qui S. Ottonis sororem creant Mechtildem, adeoque & eos a veritate longe deviare, quibus fixum est, a præjudiciis suis, de S. Ottone Andechsiis asserendo, non recedere. Sanctæ istius Mechtildis, seu Mathildis Bertoldi Andechsii filiæ Acta pridem illustravit Henschenius ad XXXI Maii, exstantque tomo VII a pag. 442, ubi invenient docti Bambergenses quantum distent S. Mechtildis, soror ejus beata Euphemia, ad XVII Junii in Actis relata, altera soror Gisala, quatuor Episcoporum mater, & Otto Bambergæ Episcopus, a S. Ottone de quo hic agimus, ut mirum profecto sit, tam multos hodie superesse, qui in eo confusionis circulo ambulare pergunt. Jam ad alia argumenta procedimus.

§ V. Variis argumentis ostenditur,
S. Ottonem e familia Andechsiana non fuisse.

[39] Primum sumitur ex vita antiquissima a Canisio primum edita, citata quidem in genealogia, sed nihil minus quam expensa. [Vitæ Sefridianæ aperte ædversantur recentiores,] Ita loquitur ibi auctor S. Ottoni synchronus, quem Sefridum tantisper appellamus: Semper honorandæ ac divinæ memoriæ Otto beatissimus ex Suevia duxit originem. Parentes ejus quidem, patrem dico & matrem, ingenuæ conditionis, nobilitate clari & honorabiles, in divitiis autem & opibus mediocres, filium suum in primæva ætate litteris erudiendum, disciplinis scholaribus tradiderunt. Qui cum diligenter enutritus, in spe bona ad annos discretionis pervenisset, ipsi defuncti sunt & quæ in possessionibus & pecunia reliquerunt, alter filius eorum Fridericus miles futurus possedit. Subtili ratiocinatione hic opus non est, ut quilibet clare perspiciat, S. Ottonis familiam, utut nobilem, Suevicam fuisse, non Bavaricam atque adeo nec Andechsiam, tot titulis & opibus per id tempus inclytissimam, a qua immensum distant homines ingenuæ conditionis, nobilitate clari & honorabiles, in divitiis autem & opibus mediocres. Nihil prætermisit Sefridus, quod ad Sancti sui gloriam posset conducere, an, obsecro, præteriturum putabimus tam illustrem originem, tam propinquam cum celeberrimis Sanctis, quos genealogia enumerat, consaguinitatem, si ad Andechsianos pertinuisset S. Otto? Tantum hæc absunt, ut ne quidem parentum nomina exprimenda censuerit.

[40] Ætate Sefrido suppar Ebbo sic vitam suam orditur: Igitur beatus Otto ex provincia Alemannorum, generosa stirpe & parentibus secundum carnem liberis, [nec minus clare Ebboni,] oriundus fuit, patre Ottone, matre Adylheida nuncupata. Qui ambo simplicitati & mansuetudini operam dantes, nulli violentiam aut oppressionem inferebant, quin imo piis operibus & eleemosynis vacantes, Dei nutui ad consolationem Ecclesiæ, elegantem hunc filium gignere meruerunt &c. Non opinor, existimare quemquam posse, describi hic aut vel eminus indicari familiam Andechsianam, multo minus Berchtoldum aut Sophiam, quos neoterici illi, Sancti nostri parentes constituunt. Porro Provinciam Alemannorum pro Suevia Ebbonis ætate acceptam, nemo vel mediocriter historiæ peritus ignorat: erant enim Galliæ Belgicæ & Vindeliciæ contermini, inter Rhenum fluvium, Nicrum, Lycum, atque Brigantinum lacum extensi &c. ut geographi passim; a Boiis seu Bavaris semper distinctissimi. Parentes diserte memorat Ebbo Ottonem & Adylheidam, generosa quidem stirpe oriundos, at nullis titulis nobiles, saltem ab Andechsianis Bavaris, gente celebri juxta ac potente, longe diversos.

[41] Ebboni tantillum adjunxit vitarum collector Andreas, sic scribens: Igitur ex provincia Alemannorum beatissimus Otto, generosa stirpe & parentibus secundum carnem liberis, ex Suevia duxit originem (nam summis principibus pares erant, [uti & Andreæ abbati.] sed opibus impares) patre Ottone &c. Quam hic cum principibus paritatem indigitet Andreas, nec exprimit ipse satis, nec mihi divinare lubet; melius simpliciter secutus fuisset, quæ a Sefrido & Ebbone tradita invenerat, omissa tota parenthesi, quæ cum scriptorum illorum dictis parum convenit. Non dissimulabo, Sefridum lib. 3, cap. 1, num. 125, ita loqui, ut illustribus natalibus ortum sanctum Ottonem intelligamus. En ejus verba: Et primo de persona id vobis constat, quia homo religiosus, senio & canitie venerabilis est, hoc enim & ipsi videtis. De cujus nobilitate opera testantur & virtutes, & alta, ut fide digna relatione didicimus, avorum & proavorum ejus linea nativitatis. Admitto lubens altam lineam nativitatis, admitto generosam stirpem; at parem principibus; ast Andechsiam, necdum ex Sefrido aut Ebbone percipio. Sueviam illi patriam clarissime declarant, declarat & Andreas, atqui ex Gretseri mente, si Suevis accensendus est S. Otto, Andechsius dici non potest, multo minus Bertoldi familiæ capitis filius. Honoratissimum imperii Principem fuisse, ex præfata oratione apud Gretserum pag. 310 & apud Jaschium pag. 176, pessime deducitur, nisi eo sensu gratis intelligi demus, quo in annotationibus explicabimus ad Ebbonem lib. 3 cap. 1 litt. L.

[42] [Andechsiorum Andechsio non convenit ludimagistrum agere.] Rursus, quantum ab illustrissima familia abfuerit sanctus Otto, docet non obscure laudatus Sefridus, dum ipsum egestate coactum, ludimagistrum in Polonia exhibet, quod nemo admiserit in virum e familia Andechsiana progenitum, præsertim Bertoldo principe, cadere potuisse. Audi Sefridum ita prosequentem: Ottone igitur gratia studii apud extera loca demorante, frater ejus puer domum pro suo posse gubernabat, tenuiter adjuvans fratrem suum in studio positum. Otto autem percursis aliquibus poëtis & philosophis, & grammaticæ metrorumque regulis, tenaci memoriæ commendatis, cum ad altiora studia non haberet sumptus, fratri suo sive aliis cognatis importunus esse noluit vel odiosus, jam tum in ipsa adolescentia verecundiam secutus, & bonæ opinionis pulchritudinem. Itaque in Poloniam peregre vadens, ubi sciebat litteratorum esse penuriam, scholam puerorum accepit, & alios docendo seque ipsum instruendo, brevi tempore ditatus, atque honori habitus est &c. Hæc commentario opus non habent, ut quis manifeste perspiciat, non depingi hic hominem Andechsiano sanguine prognatum.

[43] [Solo suo merito ab Henrico assumptus] Non minus evidens est ex iisdem scriptoribus, Sanctum nostrum ab Henrico IV schismatico illo famosissimo, nulla nobilitatis aut sanguinis gratia in sacellanum & deinde Cancellarium assumptum fuisse, sed solo doctrinæ, virtutis, & personalium meritorum intuitu. Ne paginas integras cogar describere, videatur prædicta Canisii vel nostra editio; aut mihi caligant oculi, aut ibi depingitur homo sanctus, quem avorum aut abavorum tituli nullo pacto Imperatori commendaverint. Demus ex Ebbone num. 4 brevius specimen: Illo tempore abbatissa de Inferiori monasterio, magnæ opinionis, utpote neptis Henrici Imperatoris, & virtutum operatrix habebatur. Quæ cernens personæ & morum elegantiam audiensque magni consilii virum, sine mora eum advocans, ut alium Joseph, rerum suarum totiusque domus dispensatorem constituit, & ille solita gravitate ac industria, fideli devotione gubernabat omnia. Interea Henricus Imperator, quoddam de principalibus festis Ratisbonæ celebraturus, ad neptem suam abbatissam divertit. In cujus obsequio videns tantæ auctoritatis ac reverentiæ virum, mirari ac delectari cœpit sagacitate animi ejus, & conversus ad cognatam, ait: Opportunum est, soror, cunctis hoc festo amicis suis solatiantibus, & te mihi aliquod caritatis obsequium, ob consanguinitatis vinculum impendere. Qua humiliter respondente: Jube quod vis, Domine mi Rex; non enim fas est, ut avertam faciem tuam. Imperator subjunxit: Nil aliud peto, nisi Capellanum tuum Dominum Ottonem, spiritu sapientiæ plenum &c. De nobilitate aut Andechsiana familia, altum silentium.

[44] [a primoribus vix ut nobilis agnoscitur;] Aliud præfatæ vitæ idque ineluctabile argumentum suggerant, ex eo quod legati Bambergenses & aulici apud Cæsarem ipsum aperte conquesti sint, hominem nullius stemmatis aut nobilitatis ab eo in Episcopum obtrudi. Nimis quam clara sunt verba Sefridi lib. 1, cap. 1, num. 9 & 10: Cumque his & hujusmodi verbis consilium suum legatis semel & iterum commendaret Imperator; quidam ex eis, tamquam dilatione pertæsi, ubinam vel quis esset, sciscitantur. Imperator; Nonne, inquit, præsto est? Et manu arripiens Ottonem capellanum suum (ibi enim erat, elegantis personæ, ac indutus bonis vestibus, tonsura, forma, totoque habitu intus & exterius clericum præferens.) En, inquit, hic est Dominus vester, hic est Bambergensis ecclesiæ antistes. Consternati ad horam illi, sese invicem respiciunt, illumque, oculis dejectis, sumunt & resumunt; aliique nobiles circumstantes, qui aut sibi aut suis cupiebant, nutu ac mussitatione, legatos quasi ad mussitationem instigabant. Legati autem subtristes; sperabamus, inquiunt, aliquem ex dominis & principibus curiæ nostræ parentatum, ac nobis notum, dominatorem nos accepturos: Nam hunc, quis sit, aut unde sit, ignoramus.

[45] Mirum profecto, si eo audaciæ prorumpere potuerint legati Bambergenses, [quod Imperatori ipsi improperant;] ut hæc Cæsari in os improperarent; cui facillimum erat, ineptissimas querelas unico verbo difflare, si prosapiam Andechsianam obtrectatoribus objicere aut reponere potuisset, Audi quo divertat: Imperator autem reprobationem personæ haud sustinens; Et vultis, ait, scire, quis sit? Volumus, inquiunt. Profecto, ait, ego pater ejus sum, & Babenberg mater ejus debet esse &c. Audiatur Sanctus ipse num. 11 loquens. Otto igitur, audita clementia Imperatoris, ad pedes ejus sternitur, ubertim lacrymas fundens. Accurrunt legati, prostratum levant; ille humiliter recusat; se pauperem, se indignum tantæ dignitatis affirmans: justius esse, viros ingenuos, claros, nobiles, pontentes ac divites, & concapellanos suos ad tales honores conscendere. Eadem est Ebbonis sententia num. 12: Venientibus itaque Capitaneis ecclesiæ Bambergensis, Imperator eos benigne suscepit, & ascitis coram principibus, ait: Quantum profectui & honori ecclesiæ Bambergensis congratuler, hinc advertite, quod cum tot magnæ & alti sanguinis personæ episcopatum hunc a me pretio comparare tentarent, ego illum potius, qui fide, moribus, sapientia, & religione cunctis præstat, vobis eligere malui &c. Legantur cetera apud utrumque scriptorem; fallor ego, si vel scintilla occurrat, unde Andecensis fumus exurgat.

[46] Superest argumentum ferme ad hominem, ut loquuntur, ex ipsa genealogia Ms. desumptum, [id minime ausuri, si genealogia subsisteret,] quod vel obstinatissimum quemque ab ea; quam impugnamus, opinione avellat. Præfata genealogia pag. 7 Arnolphum aliquem sancti Ottonis avum inducit, tamquam Henrico isti IV gratum & acceptum, imo amicissimum: obiisse autem dicitur Arnolphus ille anno MLXXX, annis non plus viginti duobus ante sancti Ottonis ad Cathedram Bambergensem exaltationem, ut vix magnatum aut aulicorum ullus ignorare potuerit, quanta pridem gratia apud Cæsarem valuisset. Quis igitur nobis satis suadeat, eo oblivionis aut temeritatis processuros fuisse vel aulicos vel Bambergenses Legatos, ut Imperatori ipsi in faciem ingererent, NAM HUNC QUIS SIT AUT UNDE SIT, IGNORAMUS, si sanctus Otto jam dicti Arnolphi Andechsiani comitis nepos fuisset. Certe ego, qui nullo partium studio ductus, rem pacate & libratis utrimque rationum momentis examino, id ab omni prorsus verosimilitudine abhorrere censeo, atque ita propositis argumentis convincor, ut sanctum Ottonem a familia Andecensi tantum distare existimem, quantum tota illa genealogia, in hac saltem parte, a sinceritate & veritate deflectit.

[47] [cum qua jam dicta concordari non possunt;] Hactenus dicta ad hunc syllogismum contraho: Primi scriptores vitæ sancti Ottonis Sefridus & Ebbo, qui sua omnia habent ex ore eorum, qui Sancto intimi & familiares amici fuerunt, quique adeo arcana quæque ad Sanctum spectantia noverant, constanter tradunt, ipsum origine SUEVUM, nobilibus quidem sed pauperibus ferme parentibus genitum, in Polonia præ egestate fuisse ludimiagistrum, vix pro nobili in aula Henrici IV agnitum, contemptum a proceribus & legatis Bambergensibus, qui unde aut quis esset, se ignorare, coram Cæsare testati sunt. Atqui horum omnium nihil prorsus potest cadere in hominem Bavarum, ex comitibus Andecensibus oriundum, qualem sanctum Ottonem finxerunt, post quatuor & amplius ob obitu ejus secula, sine teste, sine vade scriptores neoterici: ergo temere, vel saltem non satis certo asseritur, sanctum Ottonem aut Bavarum fuisse, aut comitibus Andecensibus accensendum. Major seu propositio I, tam est evidens, quam certum sit S. Ottonem Episcopum Bambergensem fuisse & Pomeranorum Apostolum. Assumptio seu proposito altera pro I parte a nemine negari potest, qui Andecensium comitum potentiam ex historia noverit: pars posterior æque certa est; nam qui ante Bruschium seculi XVI scriptorem S. Ottoni nostro junxerti titulum comitis Andecensis Bavari, ex Bertoldo & Sophia geniti, hactenus novi neminem. Consequentia satis recte deducta est.

[48] [nec reliqua magis quid quam probant:] Nequid intactum sit, fatebor, genealogiæ Ms. pag. 20 in fine afferri aliud alterius vitæ Andreanæ exordium: Otto igitur, natione Suevus, patre nobili, Berchtoldo nomine, comite Andechs &c. Ad hæc rogatos velim Bambergenses, ne tot diversas Andreanas vitas in medium proferant; jam ostendimus, majores duas sub ejus nomine editas, historiam plusquam satis involvisse. Rogo item, observent, scriptorem hunc, quisquis est, sibi aperte contradicere, dum Andecensem comitem nobis in Suevia collocat. Lapis etiam, nescio quis, fracto charactere efformatus, exstare dicitur, in quo forte Andechsianum quid reperiatur. Reddant ipsi characteres istos, si de Andechsiana familia ibi sit sermo, non erit difficile ostendere, quod ad seculum XVI pertineant. Neque adducantur officia Bambergensia, recentius concinnata; neque diplomata apud Hundium, illud præsertim quod habet lib. 2, pag. 98, ubi sanctus Otto patrem vocat Bertoldum de Andechs; nam manifestas adeo suppositionis notas continet, ut mirum sit, ab Hundio editum fuisse. Nec plura id genus instrumenta appellavero, a Schugentio allegata, sed & refutata. Alia documenta quærenda sunt, ut Sanctus noster Andecensibus Bavaris asseratur; quæ si produci possint, ultro & lubens Bambergensium opinionem amplectar, quam ea solum de causa impugnare compulsus sum, quod Sancti Actis ex diametro opponatur.

[49] Neque vero adversarios mihi esse Bambergenses omnes, [imo Breviarium Bamb. aliaque oppositum demonstrant.] aut venerandam ejus cathedralem ecclesiam, inde manifeste patet, quod in ipsius seu antiqua seu nova ecclesiastica officia, numquam admissa sit ea, quam hic oppugno, historia de S. Ottone aut Bavaro aut Andechsio, ut videbis paragrapho X hujus commentarii. Nam in Breviario editionis Delinganæ anni 1575, quæ ibi refertur, lectiones desumptæ sunt ex vita antiqua a Canisio edita, quam Sefrido adscribimus, ubi disertissime asseritur, Ottonem beatissimum ex Suevia duxisse originem. In novo autem officio, quo hodie cathedralis eadem utitur, ad normam Romani digesto editoque anno 1671, lectiones secundi nocturni ex prima Surii editione acceptæ sunt, hoc principio: Otto in Suevia, patre Bertholdo comite, matre vero Sophia, nobilitate magis quam rerum opulentia insignibus &c.. De Bertholdo & Sophia jam satis diximus; Suevum asserere sanctum Ottonem, id apud Gretserum & eruditos omnes tantumdem est, ac aperte negare, ex gente Andechsia esse potuisse. Idem statue de Camminensi Breviario, cujus etiam meminit citatus paragraphus, in quo lectiones de S. Ottone, Ebbonianæ sunt, longiusque adeo ab Andechsia gente remotæ. Nec minus clare loquitur Breviarium Herbipolense excusum 1665, cujus quartam de S. Ottone lectionem ad me transmisit P. Josephus Bodaert Societatis nostræ, cujus officiosa opera in his sæpius usus sum: non minus clare, inquam, ibi excluduntur omnia, quæ Andechsiis vel remotissime affinia sunt. Ita incipit prædicta lectio: Otho ex illustri Comitum progenie in Suevia, eamdem virtutibus & litterarum studiis reddidit multo illustriorem. Comitem fuisse S. Ottonem haud gravate patiar, Bavarum & Andechium quomodo in Proprio suo fecerint PP. Benedictini S. Michaëlis, non est operæ pretium pluribus disquirere. De cetero dicere liceat, tam illustri Christiano heroi, fugacis gloriæ splendorem a natalibus frustra accersi, cujus præclarissima gesta immortalem aliunde famam consecuta sunt, sempiternamque & contentionis expertem in cælesti requie coronam. Neque his diutius immorari lubet.

§ VI. Prima S. Ottonis ætas ante
adeptum episcopatum Bambergensem.

Abstrusioris disquisitionis est certa determinatio ætatis & primarum rerum gestarum Sancti nostri, [Alia difficultas in definienda ætate,] a vitæ scriptoribus ita neglecta, ut de loco aut tempore nativitatis, de infantia, pueritia, adolescentia vix quidquam satis distincti memoriæ prodiderint, solis ferme episcopatus gestis, piis præsertim fundationibus & missioni Pomeranicæ describendæ intenti, ac magis plerumque soliciti, dies aliquos, illius ævi more, notare, quam annos discernere, quibus res contigerint, aut saltem characteres adjicere, quibus in anni cognitionem deveniatur. Hoc unum præstitit primæ vitæ auctor, ut sub finem, mortis & sepulturæ annum signaverit, nempe MCXXXIX, tam morbis quam senio exhaustis viribus, sic tamen ut nusquam expressam Sancti ætatem definiverit; quam nec apud Ebbonem, nec apud ipsum Andream reperire est. Citatur a Gretsero pag. 358 Bambergensis annalista Hoffmannus, annos vitæ LXX sancto Ottoni adscribens, episcopatus XXXVII: postremum demonstrari potest, unde primum hauserit, nescio. Cæcutiit Valerius Jaschius, in suo de S. Ottone volumine pag. 494, dum apud laudatum Gretserum se legisse credidit, mortuum esse anno ætatis suæ LXXII. De mortis die agetur alibi, hic ex Sancti senectute, eliciendus est annus quo primum cœpit vivere.

[51] [quæ ex rebus gestis colligi debet;] Ast hic se offert difficultas, quæ a nemine hactenus tacta, multo minus examinata aut expensa, Hoffmanni sententiam omnino evertit, si Sancti Actis credimus, quæ certe, me quidem judice, recentiorum omnium opinionibus præferenda sunt. Porro ex iis constat, Ottone gratia studii apud extera loca demorante, cum a fratre tenuiter adjuvaretur, & percursis aliquibus poëtis & philosophis, & grammaticæ metrorumque regulis tenaci memoriæ commendatis, cum ad altiora studia non haberet sumptus, eum in Poloniam peregre ivisse, scholamque puerorum accipere coactum fuisse. Utique non ipse jam puer, sed ut minimum adolescens pucris instituendis aptus. Ex toto numero secundo intelliges, quo pacto primum divitias, opinor satis modicas, collegerit, atque ob ea studia, omnibus gratus, magnorum virorum atque potentum, suffragante sibi etiam corporis elegantia, contubernio ac familiaritati sese applicuerit, legationibus etiam & responsis, inter magnas personas deferendis, adprime aptus. Denique occasione legationum Duci Poloniæ innotuit, magnamque in oculis ejus & totius curiæ gratiam invenit, ita ut Duci placeret, talis clerici obsequio domum suam honestare.

[52] [ac primum ex Polonicis,] Ita ergo se multa opportunitate ac modestia, per aliquot annos, Duci aptavit, & toti curiæ gratum fecit, adeo ut defuncta Ducis uxore, ablegatus fuerit ad petendam a Cæsare Henrico IV sororem, quam secundis nuptiis sibi copularet. Hæc pluribus ibi describuntur; sed nobis invenienda est rerum & temporum series. Non fuit Dux iste, ut hic nomina confundit Ebbo; non fuit, inquam, Boleslaus, tum vix natus, sed Boleslai pater Wladislaus, cujus conjux Juditha, edito prædicto Boleslao filio, fatis concesserat, teste Dlugosso hist. Polon. lib. 4, col. 308, anno MLXXXVI, quo tempore jam ALIQUOT ANNOS in Polonia versatus fuerat S. Otto, ad eamque ætatem perigerat, quæ apta foret tam celebri legationi obeundæ, anno proxime sequenti MLXXXVII institutæ, nam apud laudatum Dlugossum col. 311, Charæ uxoris Judithæ Wladislaus Polonorum Dux orbatus destitutusque solatio, alterum matrimonii fœdus adhorrebat: crebris tandem suorum prælatorum ac baronum persuasionibus expugnatus, B. Wladislao Pannoniorum Rege, suo affine, id quoque & sibi & reipublicæ expedire censente, Zophiam, alias Zophoniam, Ungariæ reginam, Salomonis Regis Ungariæ relictam, & Henrici III Imperatoris filiam, & quarti Henrici tunc regnantis sororem desponsavit in uxorem, anno MLXXXVIII. Obiter hic notandum est, Reginam illam Hungariæ, Salomonis relictam &c. etiam col. 239 a Dlugosso Zophiam constanter nuncupari, cum tamen eadem ipsa apud Baronium, ad annum MLXXIV, in B. Gregorii VII epistola ad eam directa, disertissime Judith compelletur, quemadmodum & in Ebbone nostro, ut proinde binomiam dici oporteat, nisi vel brevis Pontificii titulum, vel Dlugossum erroris cogamur arguere.

[53] Ceterum quæ hic Dlugossus tradit, cum vetustiori vita apprime concordant, [ad quas aptus esse non potuit,] distinctiusque explicant, quæ ibi obscuriori modo congesta sunt; ex quibus Pagius ad annum MCXXIV occasionem sumpsit, multa non recte commiscendi, quæ mirum est a Baronii critico tam male confundi potuisse, ut ad annum MCXXIV revocaverit, quæ annis omnino sex & triginta antiquiora sunt: illic enim & ad istummet annum, Boleslaum III Poloniæ Ducem, sororem Henrici Imperatoris uxorem duxisse contendit, quod ex Dlugosso jam factum ostendimus anno MLXXXVIII, non a Boleslao, qui tum primum natus erat, sed ab ejus parente Wladislao. Ut verbo rem conficiam, sola opus est Boleslai ad S. Ottonem epistola, apud Sefridum num. 53. Domino suo & patri amantissimo Ottoni, venerabili Episcopo, Polislaus Dux Polonorum, filialis obsequii humilem devotionem. Quia in diebus juventutis tuæ, apud patrem meum decentissima te honestate conversatum memini. Adde quod eodem numero sub principium asserat auctor, Boleslaum ad S. Ottonem recurrisse, eo quod & hunc in adolescentia ejus pater, sui capellani more obsequentem, notum & charum habuerit. Hæc obiter dicta sint, ad confutandos incredibiles Pagii anachronismos, qui certe Baronio superaddendi non erant, erudite illic tractanti, quæ vere ad ea tempora pertinuisse, ex reliqua vitæ S. Ottonis serie brevi ad oculum patebit.

[54] Hic præcipue, imo unice quærimus; quot annos natus censendus sit S. Otto, [si ex recepto calculo ultra 70 annos non vixerit.] dum ea obivit, quæ narrantur a Sefrido num. 3, 4, & 5. Equidem fallar vehementer, si annis quinque & viginti minor esse potuerit; etenim, non nisi ridicule quis dixerit, adolescentem annorum sedecim vel septemdecim, ad hujusmodi res gerendas idoneum aut capellani more Duci obsequentem fuisse. Atqui si natus est anno MLXIX, ut ii statuere debent, qui cum Hoffmanno ad annos dumtaxat LXX vitam ejus protrahunt, in obitu Judithæ annos septemdecim non superabat, fingendum itaque erit prodigium, aut ulterius removendus est S. Ottonis natalis annus. Neque vero occurrit quidquam, quod id prohibeat; imo ex ipsis Actis suademur, ad annos plusquam septuaginta vixisse Sanctum, utpote qui anno MCXXIV, quo primam ad Pomeranos missionem suscepit, jam tum senex & reverenda canitie honorandus apud Ebbonem num. 50 describitur. Nihil, inquam, vetat ad sexennium aut septennium vitam Sancti protrahere, sic ut statuatur ad cælos evolasse anno ætatis suæ LXXVI aut LXXVII, quo vere dicentur vires ejus senio exhaustæ. Liceat itaque, bona Hoffmanni & ceterorum venia, ortum S. Ottonis innectere anno MLXII, aut MLXIII. Addatur, percursis subinde poëtis & philosophis, in Poloniam perrexisse circa annum MLXXX, ibidem aliquot annos, opinor sex, ut minimum docuisse, inque optimatum familiaritatem sese paulatim insinuasse, donec Principi cognitus, ea administrare potuerit, quæ in citatis Actis fusius memorantur.

[55] [Quo ferme tempore ex Polonia redux,] Ex iisdem colligitur, Sanctum nostrum capellani munere apud Ducem & apud Sophiam, quam Juditham appellat Ebbo, perfunctum, unde figi aliquatenus posset sancti Ottonis in Germaniam reditus epocha, si annus, quo Sophia obiit, reperiretur. Juxta Sefridum, ab ipsa Sophia S. Ottonem accepit Henricus IV Imperator; verum Ebbo mavult Sanctum Ratisponam adducere, ubi Cæsaris nepti serviverit in monasterio Inferiori, unde demum ad aulam Cæsaream translatus, ibi primum Sacellani, deinde Cancellarii munere ornatus sit, quidquid de ea dignitate dubitare videatur Malinkrotius in Catalogo sanctorum Germaniæ Cancellariorum pag. 133. Fateri cogimur, obscurissima esse, quæ ad istius temporis S. Ottonis gesta spectant, nec ea satis accurate disquisivisse scriptores vitæ sive vetustiores illos, Sefridum & Ebbonem, sive juniorem Andream, unum vel geminum. Andreas enim a Jaschio editus, pag. 19 hæc ad augendam confusionem, ex nescio quo fabulatore superaddit: Alii vero dicunt, eum liberalibus imbutum disciplinis, primo ad abbatem Wierzenburgensis cœnobii Heinricum venisse; & post modicum, eumdem Heinricum Dei nutu in Polonia archiepiscopatus apicem conscendisse, cui ipsum fidelissimo adhæsisse famulatu testantur &c. Alia difficultas ad eruendum tempus, quo ad aulam Cæsaream pervenerit S. Otto, inde oritur, quod Henricus Imperator, teste Urspergensi, ab anno ferme MXC ad MXCVII in Italia manserit.

[36] [Henrico IV adhæserit,] Interim una omnium sententia est, commissam Sancto fuisse curam absolvendæ Spirensis ecclesiæ fabricæ, quæ a Conrado inchoata, ab Henrico III aucta, a IV Henrico ad finem perducta est, ut diserte testantur ambo scriptores Sefridus & Ebbo. Si alicubi rei istius distincta epocha notaretur, facile esset conjicere, quo tempore S. Otto curiam imperialem frequentare cœperit. Frustra quæsivi annum, quo absoluta fuerit prædicta Spirensis fabrica; ceterum cum Bertha imperatrix, apud Urspergensem, pag. mihi 173, obierit anno MLXXXVIII, Moguntiæ primum, deinde Spiræ sepulta, tempore Joannis Spirensis Episcopi XXXIV, ut vide apud Bruschium pag. 86, si recte sua ordinat Philippus Simonis, auctor historiæ Episcoporum Spirensium, verosimile, ante annum MCI, corporis istius translationem accidisse, ut ante finem seculi XI perfecta omnia fuisse, dicendum omnino videatur. Suggessit mihi nuper eruditus amicus Chronicon Spirense, germanice scriptum a Christophoro Lehmano, excusum Francofurti anno 1612, in quo se legisse testatur, templo Spirensi ab Henrico IV coronidem impositam fuisse anno MXCVII, quod cum nostro calculo apprime convenit. Utcumque statuas, vix equidem dubito, quin pluribus annis prius Henrico Cæsari famulatus sit S. Otto, quam ad ecclesiam Bambergensem promoveretur: cum vero constet, sub finem anni MCII, ante festa Natalitia, nominationem factam esse, ut § sequenti demonstrabitur, non incongrue quis conjiciet, S. Ottonem famoso Henrico adhæsisse vel ab anno MXC, antequam in Italiam pergeret; præsertim cum asserat Cæsar ipse, apud Sefridum longa hunc hominem (S. Ottonem) experientia & probatione se didicisse, seque jam aliquoties Cancellarium suum ad episcopatus alios evehere voluisse, ex cujus textu lux aliqua affulger.

[57] Videat curiosus lector num. 11, ubi ita loquitur Imperator: [multis ab eo muneribus cumulatus] Cernitis, ait, qua hic homo feratur ambitione; jam tertio recusat, jam duos episcopatus, sibi oblatos, ad socios transferri rogavit; quid vobis videtur? Augustensi episcopatui eum locare voluimus: sed iste sciens, quod hereditas, ad quam primo festinatur, in sine benedictione carebit, eos, qui se priores, in laboribus & exercitiis curiæ nostræ exstiterant, prius ad quietem venire, justum esse dicebat. Postea vero de Halberstadensi episcopatu, sibi a nobis oblato, similiter fecit. Notabis hic Sigefridum II, Augustanum episcopatum tenuisse ab anno MLXXVII ad MXCVI, cujus successor Hermannus simoniacus sedem tenuit annis XXX, ut locus nullus sancto Ottoni patuerit, nisi vacante post Sigefridi obitum cathedra, prædicto anno MXCVI, unde & illud inde colligitur, ante annum MXCVI S. Ottonem in Cæsaris curia versatum, imo jam tum tot clarum meritis, ut Augustanæ ecclesiæ præfici mereretur. Halberstadensis ecclesia pastore viduata fuit XXIII Octobris an. MCI; sic ut in hac parte cum chronologico historiæ ordine satis belle conveniat Sefridi narratio.

[58] Fateor nihilominus, hæc non undequaque coincidere cum relatione Ebbonis, [ac demum ad ecclesiam Bambergensem promotus.] num. 9 sic scribentis: Itaque cum, ut diximus, virga pastoralis & annulus episcopi Bremensis Imperatori offerretur, mox ille, accersito unice dilecto Ottone, insignia hæc ei conservanda tradidit; tamquam in signum, quod ipsum ecclesiæ isti destinaret, ut ex toto contextu colligi videtur; nam vacante postmodum Bambergensi cathedra, num. 12, advocans pium Ottonem, annulum & virgam pastoralem Bremensis Archiepiscopi ab eo repetiit, illoque sine mora hæc resignante &c. Atque in his Ebbonem secutus est Andreas, quæ ex antiquiori Sefrido potius accepisset: quamvis de cetero ex chronico Bremensi Henrici Wolteri, apud Meibomium de rerum Germanicarum scriptoribus, habeamus, obiisse Liemarum Archiepiscopum XVI Kal. Junii MCI, unde historicæ veritati nihil refragatur. Attamen Sefridum ego alteri, cujus errorem in nomine sororis Henrici IV, ejusque marito supra notavimus, præferendum censemus; tametsi negare prorsus nolimus, oblatum etiam fuisse S. Ottoni episcopatum Bremensem; unde major ei accrescit gloria, quod tamdiu & a tam diversis infulis abhorruerit. Nunc reliquam vitæ seriem ad chronologicos calculos exigamus.

§ VII. Gesta S. Ottonis a principio
episcopatus ad annum MCXXIV chronologice digesta.

Aliam arenam ingredimur, non minus quam præcedentes implexam, gravioribusque, quam quis facile sibi persuaserit, [Nominatus Episcopus 21 Dec. 1102.] difficultatibus obnoxiam, præsertim cum scriptores nostri Sefridus & Ebbo id neglexerint potissimum, quod ad seriem illam rite disponendam omnino necessarium est. Notant aliquando, ut supra dicebam, diem quo aliquid contigerit, at characteristica, qua in annum deveniatur, rarissima est; sic ut adjumenta aliunde conquirenda sint, si gesta singula certis suis temporibus adaptare velimus. Ab episcopatu Bambergensi ordiamur. Hic opportune signant Acta, Ruperto successisse S. Ottonem, post sex mensium inducias. Addunt, Bambergenses in proxima Dominica ante nativitatem Domini solennem pro obtinendo pastore, qui a Cæsare declarandus erat, supplicationem instituisse. Demum ex Sefrido num. 12 constat, Sanctum nostrum jam Præsulem declaratum, diem natalis Domini Moguntiæ cum Imperatore celebrasse, atque in curia mansisse diebus XL. Ex his conficimus, S. Ottonem ab Imperatore nominatum fuisse Dominica ante nativitatem Domini, quæ sub litt. Dominicali E, fuit XXI Decembris anni MCII. Loquuntur circumstantiæ; Rupertus eo anno vivere desiit XI Julii, non fluxere nisi sex circiter menses induciarum; itaque indubitatum est, testante id etiam chronico abbatis Urspergensis, S. Ottonem eodem illo anno, ante festa natalitia, ad sedem Bambergensem evectum fuisse, per Henricum illum IV, alias III, notorie schismaticum & Ecclesiæ Catholicæ rebellem.

[60] [Bambergam ingressus est 1 Febr. 1103,] Hinc S. Ottonis angustiæ, quæ a Sefrido memorantur num. 12, ubi & votum ejus exprimitur: Numquam se in episcopatu mansurum, nisi & consecutionem pariter & investituram canonice, consensu & petitione ecclesiæ suæ, a manu Domini Apostolici suscipere mereretur. Certum est, in vigilia Purificationis beatæ semper Virginis Mariæ anni proxime insequentis MCIII ab Augustensi & Herbipolensi Episcopis deductum fuisse Bambergam; at scriptores nostri consecrationis annum nusquam tradidere. Sefridus ita loquitur, acsi statim Romam ad consecrationem perrexisset. Audi ejus verba num. 13: Memor ergo voti sui, post paucos dies susceptionis suæ, antequam de aliis rebus suis ordinaret, nuncios Romam & litteras in hunc modum &c. Cetera sic connectens, ut dubium non relinquat, quin statim Romam profectus sit. Non negaverim, eas litteras tunc Romam mitti potuisse; at subsecutam continuo inaugurationem, falsum esse constat ex Ebbone aliisque capitibus hic modo explicandis. Scribit iste num. 17; consecrationis gratiam longo tempore, id est per triennium distulit, ac tum demum eas ad Paschalem PP. litteras dedit, quæ num. 18 ab Ebbone referuntur, a Sefridianis longe diversæ. Ex ejusdem Sefridi num. 16 Romam pervenit in Ascensione Domini atque inde Anagniam, ubi in die sancta Pentecostes, quæ erat tertio Idus Maii, scilicet sancti Gingolfi martyris solenniter ab ipso Paschale PP. consecratus est.

[61] [Anagniæ a Paschale PP. consecratus 13 Maii 1106,] Bellissime hæc omnia concurrunt in annum MCVI, neque in alium quadrare possunt, Pascha sub littera Dominicali G, cadente in XXV Martii, nam eo solo haberi potuit concursus Pentecostes cum XIII Maii, quo die apud multos coli consuevit S. Gingulfus, qui apud alios ponitur IX vel XI Maii, ut vide in auctariis Usuardi novissimæ nostræ editionis. Hoc pacto reperitur triennium dilationis, quo turbatissimis Germaniæ rebus, opportunam occasionem non reperit S. Otto, ut consecrationis gratiam ab Apostolico, ut tunc loquebantur, impetraret. Ex adductis certissimis anni MCVI characteristicis, aperte refelluntur ii omnes, qui Sanctum nostrum citius ordinatum scripsere; quos inter Baronius, in errorem, opinor, inductus, ex textu Sefridi, a Canisio editi, sic scribens: Annus sequitur MCIII Redemptoris, XI Indictione, quo Paschalis Papa, die Pentecostes consecravit episcopum Bambergensem Ottonem, Cancellarium Imperatoris, a schismaticis transfugam ad Catholicos. Hic crisim exercere poterat Pagius, si Andream a Gretsero editum consuluisset; ut supra etiam vidimus, in rebus Ottonianis non satis accurate versatum esse. Ceterum indubitata est stabilita a nobis epocha, quam & ipse Paschalis confirmat, in litteris ad Ruthardum archiepiscopum Moguntinum, apud Ebbonem nostrum cap. 2 num. 22, apud Gretserum pag. 174, cujus hæc sunt verba: Præterea quoniam ecclesia eadem, PER DIUTURNA JAM TEMPORA, EPISCOPALIS OFFICII SOLICITUDINE CARUIT, & propter præteriti schismatis ultionem, in Teutonicis partibus perpauci episcopali funguntur officio, juxta ipsius ecclesiæ postulationem, eidem fratri nostro karissimo, cum per multa ad nos venisset pericula &c.

[62] Dolendum profecto, scriptores Actorum, solis Ottonianis virtutibus describendis intentos, [quo cum alii Epp. Teutonicis profectus erat,] res ejus cum temporis illius historia non magis conciliasse, quod facillime fieri poterat, vel leviter tangendo famosam Henrici IV, in numerosissimis comitiis, quibus etiam S. Ottonem interfuisse oportet, Maguntiæ exauctorationem, subsecutamque celebrem illam legationem virorum spiritu sapientiæ plenorum, dignitatibus, natalibus & elegantia, seu divitiis præcipuorum, in illaque secundum Deum sive seculum veneratione insignium, Brunonis Trevirensis, Henrici Magdeburgensis, Ottonis Babenbergensis &c., ut, si fieri possit, Domini Apostolici præsentiam Cisalpinis partibus impetrent exhiberi. Horum iter, captivitatem Tridenti ab Adalberto, liberationem per Welphonem, aliaque eo spectantia fuse narrat Urspergensis ad prædictum annum MCVI, quo per multa pericula ad Paschalem venit S. Otto, satis ibi notatus, dum ita pergit Chronologus: Sic nimirum, sic per jam tot annos obnubilata lux oriri cœpit nostris in partibus; orthodoxa depublicatur & ventilatur, dejudicatur & convincitur; fœtet & respuitur, condemnatur & anathematisatur hæresis Wigbertina vel Heinriciana; abdicatis sive fugatis hæresibus, Catholici cathedris pontificalibus destinantur, e QUIBUS ETIAM ALIQUI INTER IPSA FESTA CONSECRANTUR.

[63] Minime dubium est, quin inter istos aliquos vere catholicos cathedris pontificalibus destinatos, [ut narrat Urspergensis aliique:] qui inter ipsa festa consecrati sunt, numerandus veniat sanctus noster Otto, in præcipua festivitate, die sancta Pentecostes, per ipsum summum Pontificem inauguratus, quemadmodum fusius describunt supra citati biographi Sefridus a num. 16, Ebbo a num. 19, ut proinde rei certæ ulterius demonstrandæ omnino supersedendum existimem. Accedat tamen Bruschius alibi non semel citatus: Consecratus, inquit, a Paschali II P. M. Anagniæ in festo Pentecostes, ad quem legatus cum aliis Germaniæ Archiepiscopis & Episcopis missus est. Hæc verissime & ad rem nostram: quod autem sequitur, missum fuisse S. Ottonem & legatos istos alios, ab Urspergensi sigillatim enumeratos, ab Imperatore Henrico IV pro impetranda Henrici V coronatione; a multis tradi quidem video; verum longe alia ab Urspergensi legationis istius causa, & pro temporum circumstantiis multo verior affertur, de qua hic disputare instituti nostri non est. Neque huc pertinent, quæ Lutheranus prædicans in Sanctum nostrum intorsit scommata, quod sese subjecerit Paschali tyranno & antichristo; quod pro Henrico filio contra Henricum patrem steterit, & id genus alia, egregie a Gretsero confutata a pag. 392.

[64] [cum vero in Italia tota ea æstate mansisset,] Pergimus cum Ebbone, qui num. 27 sic notat: Igitur electus Dei Pontifex, consecratione solenni ab Apostolico honorifice provectus, aliquantisper ab eo, humanitatis gratia, est detentus, sicque optata potitus emissione, prospero itineris decursu, transcensis Alpibus Carinthiam venit. Post hæc ad curiale colloquium, quod Henricus Imperator universis regni optimatibus Ratisponæ indixerat, Otto novus Antistes occurrit. Ex his chronologiæ filum sic deduco, ut existimem S. Ottonem tota æstate in Italia commoratum, interfuisse concilio Guastallensi, de quo plura apud Urspergensem, qui ita ibi loquitur, acsi legatis illis Teutonicis socius fuisset, eo tempore necdum natus, sed ex aliis chronologicis, in prima persona loquentibus, sua describens. Id observo, in Dominica, quæ erat XII Kal. Novembris seu XXI Octobris, quæ iterum signant an. MCVI, Juvavensibus (hodie Saltzburg) Chunradum, Tridentinis Gebehardum præsules a Paschale PP. consecratos, pluraque sanctissime ordinata in bonum ecclesiarum Germaniæ, cum iisdem ipsis legatis, quorum postremus non erat Sanctus noster. Sic demum narrationem concludit laudatus Urspergensis, alienis iterum verbis tamquam suis utens: Nos vero, id est Alpium transcensores, speciali quodam præ cunctis efferebamur tripudio, eo quod certi essemus, Domini Apostolici profectionem sic fuisse dispositam, quatenus iter nostrum quam mature subsequens, natalem Domini Moguntiæ celebraturus esset, præsente cum universis regni principibus novo Rege nostro.

[65] [circa Natalem D. Ratisponam & 1107 ad ecclesiam suam rediit.] Quem successum habuerit ea exspectatio, docet præsatum Chronicon sub canonio anni MCVII a Natali Domini inchoati, currente adhuc Romano MCVI, quo collocandum est curiale colloquium, quod Henricus Imperator universis regni optimatibus Ratisponæ indixerat, ut est apud Ebbonem citato num. 27, ab Urspergensi vero sic describitur: Rex Henricus natalem Domini Ratisponæ celebravit, præsentibus scilicet legatis Domini Apostolici, vel cujus adventum jam aliquamdiu apud Augustam Alemanniæ metropolim, ceterasque superiores partes præstolatus fuerat. Sic modo aptari possunt tempora rebus a S. Ottone gestis, aut res ipsæ temporibus, ut nostra numerandi ratione, Henrico IV seniore VII Idus Angusti vita functo, natalem Domini novus Antistes, ex Italia occurrens, Ratisponæ cum Henrico V celebraverit an. MCVI, ubi, teste Ebbone, inter principes loquebatur sapientiam, ita ut felicem unanimiter proclamarent ecclesiam, quæ tali divinitus donata esset sacerdote: sicque regia cumulatus beneficentia, post arduæ peregrinationis angariam, pastor pius, ovium suarum curam suscepturus, Babenberg ingressus sit, ibique a clero & populo, debitæ jubilationis tripudio honorifice susceptus, sub principium anni MCVII.

[66] Huc igitur referenda sunt initia gloriosæ administrationis sanctissimi nostri Præsulis, [Hinc fundationes monasteriorum & ecclesiarum,] quam non indiligenter prosequuntur Sefridus & Ebbo, si modo accuratiorem redderent Actorum rationem, eadem suis temporibus recte copulando. Enumerantur plurima monasteria condita, fundata, amplificata; restauratæ & a fundamentis exstructæ ecclesiæ; ubique larga munificentia, & in viros religiosos omnisque generis pauperes, prosusa propemodum pemodum liberalitas: ast annorum, quibus hæc instituta aut facta sint, vix hinc inde vestigium reperias. Primitias operum vocant scriptores nostri Vraugiam seu Vrangiam, Uram seu Vraam cœnobia, quæ ædificaverit in episcopatu Herbipolensi. Primi nomen Germanicum efformat Bucelinus in Germania sacra Vraun, quod ferme utramque formationem complecti videtur. Ceterum si veræ illæ primitiæ fuerunt, pertitent ad annum MCVII aut MCVIII; nam Pruveningense supra Ratisponam ad Nabi & Danubii confluentes situm, asserit Bruschius conditum fuisse MCIX, quem sequitur Bucelinus. Verum de primordiis forte loquuntur ipsi, nam Trithemius in Chronico Hirsaugiensi sic scribit ad an. MCXIV: Anno Brunonis abbatis IX, Indict. Romanorum VII, consummatum fuit monasterium Ordinis nostri, haud procul Ratispona in Bavaria, Pruveningen dictum, quod S. Otto Episcopus Bambergensis a fundamentis novum…. construxit. Additur ibi occasio, de qua etiam Sefridus num. 23, sed ad quem annum ea vere pertineat, mihi hactenus incompertum; certe Urspergensis non notavit, Henricum V anno MCIX per æstatem Ratisponæ commoratum fuisse. Ex citato Hirsaugiensi Chronico alia oritur difficultas, ex eo quod ad annum MCXVIII ibi diserte notetur: Anno etiam præscripto S. Otto Babenbergensis, Christi servus per omnia fidelissimus, inter multa pietatis suæ studia, monasterium Ordinis nostri fundavit . . . quod Vraugia nuncupatur. Intellige hic operis consummationem, quando monachi ex Hirsaugia eo advocati sunt.

[67] Interim ad prædictum annum MCIX alia revocat Cygneus, [quas non satis obvium est chronologice ordinare,] in Prodromo sic scribens: Collegiatam ecclesiam S. Jacobi, ab Hermanno (de-quo vide Bruschium) prius inchoatam, cum ædificiis absolvit S. Otto, XXV die mensis Julii MCIX. Eamdem ecclesiam ipsemet propriis manibus consecravit. Pergit Sefridus: Deinde in Babenbergensi episcopio, tertia & quarta ædificatio duorum cœnobiorum fuit, quorum unum Michilvelt dictum, in honore sancti Joannis Euangelistæ; alterum Lanchein. Nomina non satis recte scripta videntur, neque satis pervium est, scriptorem hunc in his aliisque, ad chronologicos calculos apte reducere. Etenim, si Bruschio credimus, Michelfeldense cœnobium construxit anno Domini MCXIX, prope Averbacense oppidum, sex ab urbe milliaribus, ut fusius deducit in Monasteriis fol. 85 verso. De Lanckheim vero asserit Bucelinus, conditum fuisse MCXXXII, & post annos demum viginti absolutum, fundum præbente, & strenue cooperante S. Ottone Bambergensi: quæ accepta sunt ex Bruschio de monasteriis pag. 78, qui ad eumdem annum revocat fundationem monasterii Fontis salutis vulgo Heilsbrunn fol. 53 verso. Iterum repeto, fundationum ordinem a me inveniri prorsus non potuisse; reliqua describo, quæ suggerit Bruschius: Bantensis ad Mœnum, inter oppida Lichtenfelsum & Staphelsteinium siti (fundator S. Otto;) quod collapsum, anno Domini MCXXVII, denuo instauravit. Montis item Monachorum, quod in honorem S. Michaëlis, olim ab Imperatore S. Henrico inchoatum & liberalissime donatum; jam vero Monachorum negligentia & incuria ruinosum, non solum reædificavit, firmavit, ac magnificentissime illustravit anno Domini MCXVII, sed & in eo habitavit. Vide de his infra vitam quam Sefrido tribuimus num. 34 & Ebbonem num. 29.

[68] Difficultas est in anno MCXVII a Bruschio signato, quo non est verosimile, perfectum fuisse cœnobium Montis S. Michaëlis, [cum nec de restauratione Montis S. Michaëlis constet.] cum teste Andrea apud Gretserum pag. 200: Anno Domini MCXVII, tertio Nonas Januarii, id est in octava S. Joannis Apostoli ….. terræ motus factus est magnus, quarta feria, luna vicesima sexta . . . (de quo fusius Urspergensis ad eumdem hunc annum MCXVII) … quo … ecclesiæ nostræ fabrica, quæ & ante jam longa temporis vetustate, ex parte scissa erat . . concussa est; & post festa Paschalia, jussu pii Ottonis, destructa & solo adæquata est. Hinc jam novi templi ædificatio, quod majori se ambitu dilataret, cœpta est &c. Post multa vero parerga, ita rursus Andreas pag. 205: Igitur anno Domini MCXXI, Indict. XIV, in Kal. Septembris, dedicatum est monasterium S. Michaëlis archangeli in Monte Babenbergensi a venerabili Ottone &c. In anno congruit Ebbo num. 32, in die differt tantillum, fallens etiam in Indictione. Ceterum eo anno, vi terminorum, monasterium dedicatum intelligo, quod quadriennio ante exstrui cœptum fuerat. Sic vero salvatur nota anni MCXVII a Bruschio posita, ut eo anno inchoata fuerit ædificatio, quemadmodum disertissime exprimit laudatus Andreas. Monasterium porro, teste eodem Bruschio, pag. 87, renovatum non tantum, sed & auctum & ditatum fuisse an. MCXXVI, sic accipio, ut variis temporibus varia ab Sancto beneficia monasterio isti collata fuerint. Quandonam vero dedicatæ sint duæ basilicæ, de quibus Ebbo num. 29, non video unde facile eruatur.

[69] [Reformatio istius monasterii] Certum etiam est cathedralem ecclesiam, apud Cygneum, incendio omnino consumptam, in forma hodierna a S. Ottone sumptibus immensis de novo exstructam: at, ut semel dicam, neque hujus fabricæ, neque aliarum, neque ceterarum fundationum aut dotationum, cœnobiis & templis collatarum, certa tempora, utut diligenter & operose quæsiverim, licuit reperire; idque verosimile, quia ad alios annos spectant talium operum exordia, ad alios incrementa eorumque perfectio. Incendium Bambergæ fuisse videtur, dum prima missione in Pomerania prædicaret S. Otto, adeoque ædificatio post annum MCXXV facta fuerit. Plenæ sunt vitæ munificentissimis donis in Montem Michaëlis collatis, cujus cœnobli singularissimam curam suscepit, ut explicat ipse in encyclica epistola, apud Andream Gretseri lib. 1, cap. 30, pag. 198. Ejus cœnobii reformatio per resignationem Gumboldi & substitutionem Wulframi, quam idem Andreas memorat cap. 29, a pag. 193, si recte calculos subduxit Bucelinus, pertinet ad annum MCXII; epistola vero prædicta dari debuit circa annum MXX, quandoquidem Imbricus Michelfeldensis, qui inter alios abbates nominatur, solum præfuerit annis duobus, nempe a MCXIX ad MCXXI, teste iterum Bucelino. Atque hæc hactenus deducta sunt, ad illustrandas Sefridi & Ebbonis vitas, in iis quæ a S. Ottone ante susceptam missionem Pomeranicam sere gesta commemorant, paucis ex Andrea decerptis, quæ ad rem nostram conducere existimavimus.

[70] [aliaque gesta ad annos suos utcumque veducuntur.] Qui commentarii hujus ope, totam sanctissimi præsulis vitam in rectum ordinem disponere voluerint, poterunt ii alia hinc inde inserere, aliunde etiam accepta, quæ hic digito monstrasse satis est. Elucidanda siquidem veniet S. Erminoldi abbatis Pruveningensis correptio, de qua in Actis VI Januarii, pag. 338, num. 17, & in Chronico Hirsaugiensi ad annum MCXIV, in nova editione pag. 360. Item paulo acrior epistola Friderici Coloniensis ad S. Ottonem, anno, ni fallor, MCXV data, videnda apud Gretserum a pag. 502; aliaque id genus monumenta in ea collectione epistolarum vel alibi reperienda. Ejusdem cum Fridericiana argumenti sunt Adalberti Moguntini litteræ, apud eumdem Gretserum a pag. 468, quibus scribendis causam dedit, inquit Gretserus, consuetudo S. Ottonis, qui in tanta rerum omnium turbatione, quantum consequi poterat, publico abstinens, suæ ecclesiæ res curabat. Quod nonnulli, tam Catholicæ, quam schismaticæ partis ægre serebant. Multa in his passum Sanctum nostrum satis clare indicat Urspergensis ad an. MCXIV: Natalem Domini Babenberg, cum summa magnificentia copiosaque principum multitudine celebrat Dominus Imperator, & hoc simpliciter, quia virum Dei Ottonem, inibi Episcopum, propter quædam jam orientia in regno scandala, curiam frequentare renuentem, ex parte suspectum habebat. Ipse vero transitoriis, pro concordia ecclesiastica, non parcens, beneficiis indefessis animositatem Regis gloriose devicit. Quantum vero ad Ecclesiæ pacem contulerit annis MCXXI & MCXXII, ex Urspergensi facile est colligere. Nunc ad Pomeranicam missionem gradum facimus.

§ VIII. Percurritur vitæ reliquum
ab anno MCXXIV usque ad obitum.

[71] Gloriosi apostolatus Pomeranici circumstantias varias afferunt auctores vitæ scriptoresque alii, quas non est hujus loci examinare; concors omnium sententia, [Pomeranicam missionem suscepit an. 1124] susceptam sacram expeditionem an. MCXXIV, quo disertissime signatur ab Urspergensi, cujus verba Andreæ Jaschiano inserta sunt lib. 2, cap. 12, pag. 137. Anno Dominicæ incarnationis MCXXIV, Indict. 2, Calisto Papa II Romanæ Sedi præsidente, Otto Dei gratia Babenbergensis ecclesiæ Episcopus, divino admonitus instinctu, prædicti Apostolici auctoritate & assensu roboratus, partes Pomeranorum, cum quibusdam civitatibus terræ Lutitiæ aggressus est, ut eos ab errore suo revocaret, & ad viam veritatis & ad agnitionem filii Dei perduceret &c. quæ apud Baronium explicata invenies hoc anno a num. 4. Recte asserit Urspergensis, susceptam missionem auctoritate Papæ Calixti II, quod etiam tradit Ebbo num. 41: Sciens ergo, omnia quæ in domo sine dispensatione patrisfamilias fiunt, nihili esse, opus tam arduum nullatenus absque Romani Pontificis auctoritate prævidit inchoandum. Ideoque missis ad Apostolicum Calixtum honorabilibus legatis, licentiam euangelizandi Pomeranis impetravit. Ad eumdem annum spectat diploma laudati Papæ Calixti, quo fundationibus jam a Sancto factis consulitur, exstatque apud Sefridum num. 47, datum Idibus Aprilis Indictione 2, quæ solius hujus anni nota esse potest. Nec posterius, nec multo antiquius fuit ejusdem Pontificis diploma aliud, positum num. 30, quod Baronius eodem ipso anno consignat: ambo autem id plane evincunt, pium Patrem ad exteros proficisci noluisse, quin prius inchoata opera, cœnobiorumque suorum disciplinam in tuto collocasset.

[72] [(in quo alicubi corrigesdus Urspergensis)] Præmiserat Urspergensis, indictum ab Henrico Cæsare imperii principibus, ad curiam venire Babenberg Non. Maii, non anno MCXXIV, ut ibi & in chronico Hirsaugiensi male signatur, sed verosimiliter præcedenti, nam Nonis Maii MCXXIV jam expeditionem susceperat S. Otto, ut statim demonstrabo: Factus est itaque conventus idem non modicus …. quibus singulis necessarios sumptus vel ex toto vel ex parte ministrabat venerandus Episcopus Otto, præter publicum atque constitutum antiquitus imperatoriæ majestati, quod aulicis etiam importunius exigebatur, servitium. Ab ipsis denique Pater idem notabatur, rarius quam ceteri præsules palatium visitare: ipse vero monasteriis constituendis & restaurandis, eleemosynis dispensandis, orationibus invigilandis, ceterisque tam practicæ quam theoreticæ studiis insinuandis, sese maluit occupare. Nec deerant qui id invidiæ causa mussitantes, publicis potius functionibus impendendum judicarent, sicque Cæsaris animositatem contra virum Dei commovere tentarent. Sed quia Dominus custodit omnes diligentes se, & vias peccatorum disperdit, iste rebus transitoriis pro tempore non parcens, miro modo, quamvis undique regiones stringente penuria, sufficienter omnibus ministrando, bonitate malitiam vicit, non fictæ charitatis officiis, totius in se regni benevolum affectum commeruit. Unde compositis causis ejusdem conventus, insinuat tam Augusto, quam primatibus universis, se litteris atque nunciis quampluribus a Duce Poloniæ Polizlao vocatum, insuper etiam Domini Papæ C. permissione atque benedictione directum, ad gentem scilicet Pomeranorum, quam nuper idem Dux sibi finitimam subegerat, & ad Christianitatis confugium impulerat. Annuit tota, quæ convenerat, ecclesia; annuit & aula, prosperitatem piis conatibus imprecantes; soli Babenbergensis ecclesiæ filii, patrem dulcissimum inviti deserunt, multis cum lacrymis, acsi funus, prosequentes.

[73] [iter ingressus 24 Aprilis,] Hæc ad annum MCXXIV spectare prorsus non posse, satis ostendit Urspergensis ipse, dum sequenti pagina prædictum annum appellat, ea narrans, quæ paragraphi hujus principio retulimus. Clarius id ipsum perspicies ex die, quo arduo operi dedit principium, seu potius, quo ecclesiæ suæ valedicens, iter ingressus est. Illum nobis diserte signavit Sefridus lib. 2, num. 55: Paratis ergo, inquit, omnibus, quæ profectioni erant necessaria, proxima die post festum Georgii martyris (fuit is currente littera Dominicali E, Pascha cadente in VI Aprilis, dies jovis, ejusdem mensis XXIV) salutato clero & populo suo, avulsus est: vel ut habet Ebbo num. 43; Tandem velut ultra non visurus, valefaciens, Christo attentius suos commendabat, & non sine lacrymis, paternum amorem testantibus, ad locum suum remisit &c. Si igitur XXIV Aprilis anni MCXXIV Bamberga discessit sanctus Pomeranorum Apostolus, non potuit Nonis Maii ejusdem anni habitus esse conventus ille Principum, jam ex Urspergensi numero superiore descriptus, sed is ad annum prægressum seu MCXXIII certo referendus est. Neque vero dubitari a quoquam posse video, quin Pomeranorum conversionem jam dicto anno MCXXIV aggressus sit Sanctus noster, quemadmodum recte etiam notavit Bruschius: Convertit, ut verus Episcopus, fideliter concionando, Pomeranos anno Domini MCXXIV. Quod etiam probant antiquissimi versiculi a Jaschio relati, altera sui operis pagina:
Anno milleno, centeno bis duodeno.
Otto pius fanis fit Apostolus in Pomeranis.

[74] Negotium facessere posset laudatus Sefridus, nisi clare patesceret, [sedente, non Honorio sed Calixto PP.] confusos ab ipso Pontifices Calixtum & Honorium. Ita scribit num. 45: Jam tempus est, ut in memoriam æternam beati Ottonis pontificis, peregrinationem & laborem ejus stylo fideli prosequamur, qualiter Apostolica auctoritate beati Honorii Papæ, Pomeranicæ genti Apostolus destinatus, prædicaverit, baptizaverit &c. Rursus num. 54, terminis non minus expressis affirmat, susceptum Pomeranicæ gentis apostolatum, auctoritate Papæ Honorii. Verba ejus sunt: Habito igitur chori & cleri sui consilio, missis ad Apostolicam sedem legatis, pro petenda licentia, benedictione, atque obedientia venerandæ memoriæ Domini Honorii Papæ, huic gravissimæ sarcinæ humerum devote applicuit. Clavum universalis Ecclesiæ tenuit Calixtus II usque ad diem XIII Decembris toties dicti anni MCXXIV, Sefrido autem teste, jam ostendimus, missionem a XXIV Aprilis inchoatam, sunt igitur Calixto II certissime tribuenda, quæ hic Honorio itidem II perperam adscribuntur. In hoc Sefridum excuso, quod primam missionem cum secunda confuderit, hæc enim postrema in Honorii tempora manifeste incidit, ut infra patebit, cum is summum Pontificatum tenuerit a XXI Decembris anni MCXXIV, usque ad annum ejus seculi tricesimum.

[75] Menses plusquam undecim durasse primam illam peregrinationem, [inde Bamberbergam redux 29 Martii 1125,] distincte nos docet Ebbo, qui postquam num. 59 ostendit, pium Ottonem assiduis fratrum ac filiorum suorum legationibus contraire non volentem, cum apud Julinenses hiemasset, circa Purificationem S. Mariæ, accepta ab omnibus licentia, unicam sibi sponsam Bambergensem ecclesiam visitare disposuisse; num. 60 subjungit: Tandem fines peregrinationis suæ egressus, Michilvelt venit, ubi occurrentibus sibi multis de clero & populo Bambergensi, cœnam Dominicam celebravit: Sabbato sancto Paschæ Turstat adiit, sed ea die urbem intrare distulit. Mane ergo primo resurrectionis Dominicæ, Bambergensem ecclesiam geminata excepit lætitia, tam jucunditate Paschalis festi, quam etiam adventu pii Ottonis, illustrata. Huc usque tenuit prima ad Pomeranos instituta missio, nempe a XXIV Aprilis anni MCXXIV, ad XXIX Martii, qui fuit Resurrectioni Dominicæ sacer anno MCXXV. Non potuit clarius & apertius res tota circumscribi; nihilominus hic filum denuo turbat Sefridus, cum sub finem numeri 97 festum Purificationis appellat, dum Sanctus apud Stetinenses adhuc moraretur, de quo in annotatis nostris: & dum numerum suum 120 sic concludit: Itaque juxta propositum suum, ante diem Palmarum ad sedem suam sanctus Otto reversus est. Scriptorem istum hic ita explico, ut dicere velit, sanctum Ottonem ante diem Palmarum diœcesis suæ fines attigisse.

[76] Triumphalem, ut ita dicam, sanctissimi Præsulis in urbem suam episcopalem regressum, [absolvendis piis operibus solicite intendit.] cleri & populi universi exultantis lætitiam, satis nitide describit Ebbo sequenti proxime num. 61, miram optimi Patris solicitudinem mox subjungens. Etenim vix domum redierat inclytus Apostolus, cum statim interrupta immensæ charitatis suæ opera resumpsit, de quibus laudatus auctor citato jam numero hæc tradit: Exinde humanæ vitæ incertam attendens metam, illudque beati Job assidua meditatione revolvens: Nescio quamdiu subsistam, & si post modicum tollat me factor meus; omnia quæ dudum inchoaverat, cœnobiorum & ecclesiarum septa, quantocius consummare accelerabat, ne siquid in his neglectum foret, subtractum de mercede sua postea doleret. Hinc facillime intelligitur, recte a me superius dictum, prope adynaton esse, annos certos determinare, quibus monasteria illa, templa aut ædificia alia, inchoata aut completa fuerint. Ceterum pio Præsule, Ebbonis iterum verba sunt, in divinis operibus insudante, per invidiam antiqui serpentis, tot animarum incrementa in Pomerania sibi succrescere dolentis, duæ præcipuæ civitates, Julin & Stetin, apostasiam incurrerunt, abjectoque veri Dei cultu, cervices suas dæmonibus & non Deo subdiderunt. Hæc jam occasio alterius Pomoranicæ missionis, cujus certus annus disquirendus superest.

[77] [Secunda profectio spectare videtur] Sic librum suum tertium orditur Sefridus: Posthæc triennio domi detentus, post quadriennium, quamvis multis domi teneretur negotiis, ipse tamen amore novellæ coloniæ suæ flagrans, omnibus postpositis, illam revisere adgreditur. Secundæ hujus Pomeranicæ peregrinationis causas luculentius explicat Ebbo sub finem libri 2 & initium tertii, num. 70. ita prosequens: Igitur electus Dei Pontifex, audiens inimicum bono semini zizania superseminasse, non est passus Stetinenses claudicare in duas partes, Domino & idolis serviendo; sed petita benedictione a Domino Apostolico Honorio & serenissimo rege Lothario (successerat is Henrico V, anno MCXXV) barbarorum fines rursum adire disposuit, tam pro apostatis, ad sinum Ecclesiæ revocandis, quam etiam pro alia gente, Uznoym dicta, quæ necdum nomen Christi audiverat, jugo fidei subigenda. Præparatis itaque viæ necessariis pluribus, etiam verbi ministris & cooperatoribus assumptis, in Cœna Domini sacratissima, post confectionem Chrismatis, & missarum solennia, devote peracta; jejunus, ac sandaliis, sicut altari adstiterat, ornatus, elato Crucis vexillo, iter prædicationis arripuit, juxta quod scriptum est: Quam speciosi pedes euangelizantium pacem, prædicantium bona. Omnibus ergo filiis suis amantissimum patrem cum lacrymis prosequentibus, & prospera ei unanimiter imprecantibus, ipse fide armatus & galea salutis munitus, civitatem inimici impugnare aggressus est.

[78] Quærimus, quo anno instituta sit altera hæc profectio. Dubios nos relinquit Sefridus, [ad an. 1127, unde redierit 20 Dec.] dum triennium & quadriennium nominat; si enim vel primum sumatur, susceptam oportet secundam hanc missionem anno MCXXVIII, quem margini adscripsit Gretserus pag. 304; a quo ego nequaquam abhorrerem, nisi Ebbo num. 105, miraculum referret, quod in festo Assumptionis B. V. factum sit, cadente in feriam secundam. Audi ejus verba: Et illi, hesternam, inquiunt, Dominicam diem feriavimus, hodie operi manuum intendere volumus. Clarius Sefridus num. 185, & ex eo Andreas Gretserianus pag. 340, editio Faschii schii pag. 207: Erat autem feria secunda. Atqui feria secunda cum festo Assumptionis concurrere non potuit nisi sub littera Dominicali B: hæc autem non habetur nisi anno MCXXVII: ergo si feria ista recte notata est, non potest triennium Sefridi intelligi, nisi ab anno MCXXIV, primæ videlicet missionis exordio, quamvis plusculum aliquid manifeste indicare videatur. Mea quidem nihil interest, uter annus præferatur; difficultates propono, si forte felicius ab alio solvi possint. Ceterum ultra annum MCXXVIII missionem illam secundam nemo, quod sciam, distulit; neque de die reditus ulla subest dubitatio, testantibus omnibus, ad ecclesiam suam postliminio remigrasse in vigilia S. Thomæ Apostoli, opinor, eodem ipso anno MCXXVII aut MCXXVIII. De reliqua vitæ serie nihil memoriæ proditum est: in conciliorum collectione Labbeana, tomo 10 col. 988, dicitur interfuisse concilio Moguntino anno MCXXXI.

[79] Hoc constat, quod Sanctus noster undecim ut minimum annis in sede sua supervixerit, indefesso labore gregi prospiciens, [Reliqua gesta quod attinet,] pauperes sustentans, templa & cænobia ædificans, quæ omnia in unum confusa & contracta ab Actorum scriptoribus, supra indicavimus. Reperi in Bruschio de monasteriis pag. 86, constructam esse ab ipso S. Ottone Episcopo Cellam S. Fidis …. anno MCXXXVI. Plurima miscuit Andreas libro 1, quæ melius alibi collocata fuissent; Sefridus in librum tertium alia rejicit, quæ Pomeranicam missionem certo præcesserunt. Verbo dicam, de Apostolica illa prædicatione fuse & late tractarunt omnes; neque adeo inordinate: cetera absque modo & ordine passim ita congesta & compacta sunt, ut ea secernere & in rectam seriem deducere, tantum non impossibile videatur. Sic apud Sefridum lib. 3, num. 206 refertur S. Ottonis morbus, qui dedicationem templi S. Michaëlis præcessit, quod verosimiliter factum ostendimus anno MCXXI, toto ante triennio, quam in Pomeraniam progrederetur. Contra vero, apud Andream Gretserianum lib. 1 cap. 45, 46 & 47, apud Faschium a cap. 40, ea commemorantur, quæ evidentissime post conversionem Pomeraniæ gesta sunt, ut Rudolphi O Economi pia negotiatio, ejusdem ad Belam Regem Hungariæ legatio, & intrusa illic virginis Sophiæ historia. Etenim Bela, de quo ibi sermo est, ante annum MCXXXI regno non potiebatur. Sic caput 43 apud Gretserum pag. 214 & plura alia, nec locis nec temporibus suis satis recte divisa sunt.

[80] Id equidem extra controversiam pono, sanctissimum Præsulem, [plerumque consusa sunt tempora:] ex altera sua Apostolica expeditione reducem, eidem rei potissimum intendisse, de qua superius meminit Ebbo, nempe, omnia quæ dudum inchoaverat cœnobiorum & ecclesiarum septa, quantocius consummare accelerasse, & in his procurandis, ampliandis, confirmandis, stabiliendis reliquum vitæ impendisse. Atque huc revoco bullam Innocentii II, aliis apud Sefridum commixtam, lib. I, num. 32, qua cœnobiorum securitati & religiosæ disciplinæ prospicitur, quæque ante annum MCXXX dari omnino non potuit, cum eo anno S. Petri Cathedram primum conscenderit Innocentius. Est qui scribat, interfuisse sanctum Ottonem variis comitiis imperii, in quo vix quidquam momenti majoris tractatum fuerit, cui non intervenerit. Id ego interpretor, quantum necessitas tulit, & sic apud Eysengrein in Chronologia Spirensi pag. 204, subscripsit privilegio ibi recitato anno IIII, alias enim ab ecclesia sua & piis, quibus intendebat, operibus, ægerrime avelli se passus est, iisdem tandem dem immortuus, ut lege apud Sefridum num. 207, apud Ebbonem num. 110; quæ, quantum oportuit, sub finem § præcedentis, & hujus principio ex Urspergensi attigimus. Annum obitus indicavit Sefridus, non sine typographi vitio, ultimis suis verbis, MCXXXIX: diem signat Ebbo; nocte ergo qua festivitas S. Pauli Apostoli agitur …. hora autem diei prima, pius Otto …. cælo reddidit animam.

[81] [sanctissime obiit 30 Junii 1239,] Certissimam notam addidit Andreas Gretseri pag. 352, dum expresse notavit feriam sextam quæ anno prædicto, sub littera Dominicali A cum XXX Junii plane coaluit, ut proinde evidenter hallucinentur ii omnes, qui alium diem aut annum obitus nobis perperam assignarunt. Miror ego vehementissime, in ipsum, quod Bambergæ ad S. Michaëlis exstat, Sancti monumentum, errorem irrepsisse, ubi sanctus Otto anno MCXL, II Kal. Julii obiisse dicitur. Monumentum ipsum infra æri incisum exhibebitur. Miror, inquam, quam maxime, talia notari potuisse in eo cœnobio, ubi antiqua vita a Sefrido scripta, ignota esse non potuit, uti nec Andreana, siquidem mausoleum Andrea posterius fuerit, de quo non facile judicaverim. Ne autem ægre ferant Bambergenses, me tam illustre monumentum quodammodo arrodere, advertant, quæso, prima inscriptionis istius verba, longius etiam a vero aberrare. Ita sonant: Anno Domini MCII, III Idus Maii ordinatus est in Episcopum sanctus Otto. Nihil magis imperite scribi potuit, nam Rupertus, sancti Ottonis in episcopatu Bambergensi prædecessor, non obiit ante XI Julii, MCII, ut apud Bruschium aliosque probat Episcoporum catalogus: qui igitur, obsecro, ordinari vel consecrari potuit Episcopus sanctus Otto, III Idus Maii ejusdem anni? Videant quæ in præcedentibus a nobis paulo accuratius discussa sunt, ibi invenient ex indubitatis characteristicis, sanctum Ottonem ordinatum fuisse a Paschale Papa, III Idus seu XIII Maii MCVI. Corrigi itaque poterit in his duabus epochis prædicta inscriptio: superest sepultura, implexo etiam modo a scriptoribus signata.

[82] [verosimillime sepulius 3 Julii.] Sancti corpus tumulatum, ait Sefridus, tertio Non. Julii, sic etiam scripsit Andreas Jaschii pag. 245; pro quo Andreas Gretseri pag. 358 pessime legit tertio Kal. Julii. At neque tertio Nonas mihi placet; sic enim V Julii primo sepultum fuisset sacrum corpus, sexto post obitum die, quod contra Sefridum ipsum & Andream pugnat, qui quarto die factas exequias, habitam orationem funebrem ab Imbricone Herbipolensi, & corpus in tumulum delatum testantur. Lege Sefridi num. 209: Jam enim per totum triduum dormitionis ejus, dilecti corporis gleba per omnes ecclesias circumferebatur …. Quarto die, ubi ad locum tumuli ventum est &c. Ab Ebbone, quod mirere, lucis nihil haberi potest, is enim quasi studio diem sepulturæ tacuisse videtur, solum innuens; venerabile corpus ejus a religiosis viris curatum & aromatibus conditum, per singula monasteria deportatum, illicque vigiliarum excubiis & missarum solemniis honoratum. Siquid conjecturæ indulgere licet, non verobor divinare, illud tertio Nonas, æque ac tertio Kalend. accipi oportere pro III die Julii; at cur hodie II die ejusdem mensis in sacris fastis recolatur, hactenus ignoro. Erravit Gretserus, dum pag. 412 S. Ottonem III Nonas Julii in Martyrologio Romano collocatum scripsit, nam in omnibus editionibus Plantinianis eodem die VI Nonas constanter ponitur. Plures de hoc argumento hallucinationes collegit Jaschius pag. 494, at eas hic referre nil juverit. Sic ad me scripsit laudatus alibi Schugentes VII Maii MDCCXVII: In monasterio nostro commemorationem obitus sancti Ottonis XXX Junii annuatim inviolabiliter fecimus, ac hodiedum facimus.

§ IX. S. Ottonis Canonizatio,
memoria in fastis recentioribus & elogia.

Huc usque de iis quæ a Sancti ortu ad felicem transitum aliquo ordine gesta fuisse reperiuntur. Eximias ejus virtutes, [Ad Canonizationis solennitatem] illustria opera, zelum vere Apostolicum in prædicanda Pomeranis fide, signa & miracula prosequitur Sefridus, quem describit Andreas: at nemo rem eo perduxit, quo eam ab Ebbone descriptam videmus a num. 117, sed præsertim a num. 127, ubi ea prosequitur, quæ ad obtinendam Sancti Canonizationem ab Ottone II Bambergensi episcopo, atque a Wolframmo itidem secundo ejus nominis abbate montis S. Michaëlis, tum in Pomerania, tum repetitis ad Romanos Pontifices legationibus gesta sunt, quarum is demum optatissimus successus fuit. Deputati ad solennitatem Eystettensis & Marseburgensis Præsules anno Dominicæ Incarnationis MCLXXXIX, assistentibus Duce Bohemiæ, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Principibus & infinita multitudine …. nomen beati Ottonis in canone & in litaniis, in catalogo confessorum Christi, qui non minus illis laboravit, recenseri sanxerunt, & ut jam non anniversarius sed natalitius dies celebretur, ex auctoritate Apostolica, Ecclesiæ Christi per latitudinem mundi diffusæ præceperunt. Itaque anno ob obitu quinquagesimo, [deputati Episcopi Merseburg. & Eystett.] quem multis jubilæo confert Ebbonis oratio, elevatum & translatum est sacrum corpus pridie Kal. Octobris, quo die festum ejus celebratur, inquit Surius. Apud Gretserum pag. 375: Anno igitur Domini MCLXXXIX, II Kal. Octobr. in die S. Hieronymi translatus est sanctus Otto, ut pluribus infra. Pro hoc tempore laudatus supra Schugentes testatur, in maxima veneratione & solennitate haberi ejus festum translationis XXX Septembris, quod per totam diœcesim feriatur, quo die milleni homines, tum hujates, tum externi, sepulcrum Sancti visitant, & vinum in Divi nomine sacratum, e phiala sive vase argenteo supradicto expotant, ita ut vix integer etiam dies, pro devota hac siti sedanda sufficere valeat. Addere poterat, veram istam apud Bambergenses S. Ottonis festivitatem esse, utpote quæ sola in Breviario ponitur, ut dicetur paragrapho sequenti.

[84] Non est is verus dies Canonizationis, sed elevationis, quæ bullas Pontificias consecuta est. Primam refert Baronius ad annum jam præcitatum num. 13, quæ & apud Gretserum exstat, cui hic alteram adjunxit pag. 374, repertam in codice quodam bibliothecæ Bavaricæ. Utriusque copiam hic facio, ex prædicta Gretseri editione. Clemens Episcopus, [per breve Clement. III PP.] servus servorum Dei, venerabilibus E. Merseburgensi & O. Eistettensi Episcopis, & dilectis filiis S. Emmerammi Ratisponensi & Schuuartzensi abbatibus, Decano & Scholastico Wirtziburgensi, salutem & Apostolicam benedictionem. Ad audientiam Apostolatus nostri, ex quarumdam serie litterarum & relatione multorum pervenit, quod divina potentia, per merita & interventum beati Ottonis, qui Babenbergensis fuit Episcopus, multam est operata salutem, præcipue in gente Pomeranica, ad quam fuit ab Apostolica Sede transmissus; & in ea compluribus miraculis donavit illi Dominus coruscare. Quoniam igitur, juxta divinæ Scripturæ testimonium, lucerna non sub modio, [sed] supra candelabrum est ponenda; districtioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus de vita ipsius & miraculis diligentius inquiratis, quæ nobis fuerunt per multorum litteras indicata. Et si non inveneritis aliquid, quod obsistat; ipsum canonisatum, auctoritate freti Apostolica, solenniter & publice nuncietis; anniversarium diem sui transitus facientes, & publice nunciantes ad honorem Dei, & ipsius beati viri memoriam solennem haberi. Datum Laterani III Kal. Maii, pontificatus nostri anno secundo. Hactenus bulla ista, quæ non tam vera Canonizatio, quam Canonizationis instituendæ mandatum dici possit: nomina duorum Episcoporum habes in Ebbone nostro num. 133. Altera ad Bambergenses ipsos dirigitur in hæc verba.

[85] [qui Bambergenses de eadem re admonuit,] Clemens Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Ottoni Episcopo, & dilectis filiis canonicis & universo clero & populo Babenbergensi Montis S. Michaëlis, salutem & Apostolicam benedictionem. Cum Sedi Apostolicæ referuntur ea, quæ ad salutem pertinent animarum & devotionem cleri & populi, manifestis indiciis respicere comprobantur, ea, sicut convenit, libenter audimus, & ut debeant in Domino promoveri, favorem, ut expedit, impertimur Apostolicum & assensum. Hinc est, quod cum ad audientiam Apostolatus nostri, quarumdam serie litterarum & multorum relatione pervenerit, quod divina potentia, per miracula & interventum B. Ottonis, qui Babenbergensis fuit Episcopus, sit multorum operata salutem, præcipue in gente Pomeranica, ad quam fuit ab Apostolica sede transmissus: in qua donavit illi Dominus Deus compluribus miraculis coruscare. His gratanter auditis, & pro tantis beneficiis omnipotenti Domino gratiarum actionibus exsolutis, vestris piis desideriis, ad laudem Dei, satisfacere cupientes, Venerabilibus fratribus nostris Merseburgensi & Eistettensi Episcopis, & dilectis filiis S. Emmerami Ratisponensi & Schuuartzensi abbatibus, Decano & Scholastico Wirtzeburgensi dedimus in mandatis, quatenus de vita ipsius & miraculis diligenter inquirant, quæ nobis fuerunt per multorum litteras indicata. Et si non fuerit inventum aliquid, quod obsistat, ipsum canonizatum prædictæ personæ debeant solenniter & publice, auctoritate freti Apostolica, nunciare, anniversarium diem sui transitus facientes, & publice nunciantes ad honorem Dei, & ipsius beati viri memoriam solennem haberi. Datum Laterani Kal. Maii, pontificatus nostri anno secundo.

[86] [omnia peregerunt an 1189 & absolverunt 30 Septembr.] Hæ bullæ vel earum alterutra, aliquos induxit, ut institutam XXXIX Aprilis sancti Ottonis Canonizationem scriberent, quos secutus noster Antonius Balinghemius, ad eum diem ita legit: S. Otto anno 1189 a Clemente III refertur inter Sanctos, quo die & in prætermissis de eo actum est tomo 111, pag. 612. Verumtamen non satis proprie & in rigore ab ipso & ab aliis id intellectum oportuit, cam ex relatis instrumentis manifeste pateat, præcedere debuisse, deputatorum Episcoporum aliorumque de vita S. Ottonis, & miraculis diligentem inquisitionem, priusquam prædictæ magnæ personæ Sanctum, ut Canonizatum solenniter & publice, auctoritate freti Apostolica, nunciare potuerint; quibus rite exequendis menses ut minimum tres insumptos existimo; tum vero ad actum solennem processum esse, coram universa Cæsarea curia, quæ Herbipoli convenerat in festo sancti Laurentii, uti habet noster Ebbo num. 134. Tum vero ad sacri corporis e prima sepultura elevationem, translationem & publicæ venerationi Catholico tunc more expositionem, quæ sub finem Septembris ejusdem anni peracta sunt. Et sic recte pag. 375 subjungit laudatus supra Gretserus: Anno igitur Domini MCLXXXIX, II Kal. Octobris, in die S. Hieronymi translatus est S. Otto, Deo dignus Episcopus Babenbergensis & Pomeranorum Apostolus, præsidente adhuc in sede Babenbergensi Ottone Largo, II ejus nominis.

[87] Atque hæc pro legitima S. Ottonis publicaque veneratione abundantissime sufficiunt, [In addit. Usuardinis variis diebus refertur,] neque a Martyrologiis accersenda auctoritas, cum ferme in solis Usuardinis auctariis, non valde antiquis, notus sit. In nostra Usuardi editione hæc ex Lubeco-Col. habentur XXX Junii, quo vere obiit: Eodem die, S. Ottonis Episcopi Babenbergensis & confessoris; vel ut in Greveno: Ottonis Episcopi Babenbergensis & confessoris: qui hoc die II Julii legit: Ottonis Episcopi & confessoris, secundum alios prid. Kal. Julii. Molanus ad eumdem diem: Ottonis Episcopi & confessoris depositio in Bamberga. Non est iste verus depositionis dies, ut supra ostendimus, at sic hodie invaluit. Alia S. Ottonis memoria fit in dicta edit. Lubeco-Col, ad XXX Septembris, diem nimirum quo corpus elevatum & translatum est: In Babenberga, translatio S. Ottonis Episcopi & confessoris. Sic habet etiam Grevenus, quem descripsit Molanus in prima sua editione; in aliis mutatur textus: Babenberga, sancti Ottonis Episcopi & confessoris, qui convertit Pomeranos. Pro 1 Octobris, reperio solum codicem Hagenoyensem, in quo Sanctorum nomina sæpe transposita sunt: In Babenberg, sancti Ottonis Episcopi & confessoris. In ecclesia Caminensi in Pomerania, sic olim cultum fuisse, § sequenti ostendam. Apud Balinghemium elogium hoc die habetur, quo S. Otto inter alia, ab infantia divæ Virgini a parentibus consecratus dicitur; plura ibi videat curiosus lector: & in Kalendario Benedictino inscriptam S. Ottonis ordinationem XIII Maii.

[88] Aliis Martyrologiis recentioribus enumerandis multam operam non sumemus. [uti & in aliis recentioribus.] Germanicum Canisii hoc die sic paucis: Bambergæ, depositio sancti Episcopi & confessoris Ottonis, qui etiam XXX Junii positus est. At vero XXX Septembris longiori eum ornat encomio, ex Actis contracto, quem longe superat Bucelinus hoc die, nihil veritus asserere, quod abdicato honore, quietem in cucullo quærens, cucullum in monte S. Michaëlis inhiantissime exambiens, monachus adlectus sit; atque item alia, quæ ego sola ejus auctoritate venditare non ausim. Tum XXX Septembris brevius rem tractans; hac autem die, inquit, qua Christi anno MCLXXXIX sacrum ejus corpus translatum est, festum ejus præcipue celebratur. Neque Sanctum Menardus præteriit, descripto textu Martyrologii Romani. Satis nitidum est Galesinii elogium: Babembergæ, S. Ottonis Episcopi. Hic nobili stirpe natus, a parentibus ad veram pietatem eruditus, pervagata illius sanctitatis in omnes partes fama, Babembergæ Episcopus creatus est, quo in munere se religiose perpetuo gessit. Ob divinas ejus virtutes in Pomeraniam accersitus, ab impuris superstitionibus ad Euangelium Pomeranos perduxit, tres illius regionis principes baptizavit; idola evertit; aliaque gessit, quorum meritis cumulatus, æterna perfruitur gloria. Eadem repetit, phrasi tantillum mutata, ad XXX Septembris, nulla translationis facta mentione. Postrema sint Romani Martyrologii verba: Bambergæ, S. Ottonis Episcopi, qui Pomeranis Euangelium prædicans, eosdem ad fidem convertit. Hæc in Martyrologiis.

[89] [Ex plurimis seliguntur elogia Helmoldi;] Jam vero scriptorum de S. Ottone encomia colligere nimis longum foret, pauca de multis antiquiora recensebimus, locis deinde indicatis, ubi alia reperiri possint. Proximus ætate Sancto fuit Helmoldus presbyter Bosoviensis, qui Chronicam suam Slavorum ad annum MCLXVIII perduxit. Hic lib. 1, cap. 40, num. 10 editionis Bangerti pag. 99, sic de Sancto nostro loquitur: Nec tamen prætereundum reor, quod in diebus illis, Henrici junioris, claruit vir insignis sanctitate Otto Bavenbergensis Episcopus, qui invitante pariter & adjuvante Bolizlao Polonorum Duce, Deo placitam adiit peregrinationem ad gentem Slavorum, qui dicuntur Pomerani, & habitant inter Odoram & Poloniam; prædicavitque barbaris verbum Dei, Deo cooperante & sermonem confirmante sequentibus signis; omnemque gentem illam, cum principe eorum Wercezlao convertit ad Dominum, permanetque fructificatio divinæ laudis illic usque ad hodiernum diem. Hactenus Helmoldus. Porro aliorum scriptorum seriem bene longam invenies apud Jaschium a pag. 456, qui omnes in sancti Ottonis laudem excurrunt; verum cum plerique ex Actis ipsis sua desumpserint, aut præcipuum & prope unicum fontem sequantur, sæpe a nobis laudatum Conradum abbatem Urspergensem, nihil ex antedictis hic repetendum censui. Quæ habet iste, & ex eo alii, de Catechumenorum institutione, a S. Ottone facta, malo in Actis ipsis curiosus lector inveniat.

[90] [Grantzii,] Inter plura Crantzii loca, quæ adducit Jaschius, unum adfero, ex quo de reliquis seras judicium, sic refert pag. 458: Circa hæc quoque tempora (quibus Henricus rex quintus ejus nominis, dejecto patre, regnum occupavit) claruit vir sanctitate præcipua Otto Bambergensis Episcopus, qui invitante pariter & adjuvante Bolislao Polono, adiit peregrinationem ad gentem Wandalorum, qui dicuntur Pomerani, prædicavitque barbaris verbum Dei, omnemque gentem illam, cum principe suo Wartislao, convertit ad Dominum, quod in Wandalia exposuimus. Item ex loco altero ejusdem Crantzii, ubi Sancti reditum ex Pomeranica missione lib. 5 Saxoniæ cap. 45 describit: Quo tempore (anno scilicet MCXXIV) Bambergensis Episcopus ex sua peregrinatione reversus, gaudium Paschale duplicavit, quod & suam præsentiam desideratissimis civibus Pastor bonus exhiberet, & magno cum fœnore lucratis tot Christo animabus, felix pater de tot filiis tripudiabat. Urbium nomina in quibus prædicaverat fidemque seminaverat, populo baptizato & Dominicis præceptis instituto, hæc sunt: Poritz, Stetin, Wolin, Camin, Colberg, Belgrat, Lubin, Gresb. Vide ibi citatos plurimos, qui verosimiliter nec nova alia, nec illustriora recensebunt.

[91] Apud eumdem Jaschium carmen reperio pag. 459, [poëticum ex Jaschio:] quod Caminensium in Pomerania Episcoporum nomina complectitur, in honorem Casimiri Episcopi recitatum, die XXVI Octobris anno MCLXXIV, S. Ottonis gloriam satis celebrans, dum ei totius Pomeranicæ gentis conversionem, & episcopatus initia adscribit. Ita ibi canit poeta:
Divus Otho Christum docuit quo tempore verbum,
      In Pomeranorum, numine dante, plagis,
Tunc Pomeranorum Wartslaus nomine primus,
      Consilium sequitur, Christe benigne, tuum.
Namque sacræ ductus pietatis amore, Julino
      Templa cathedralis sedis in urbe locat.
Filius illius quæ transtulit inde Caminum,
      Bughslaus, patris post pia fata sui.
Ac ubi permagnum fructum fecisset Othonis
      In Pomeranorum concio crebra locis,
Bambergam repetit, populos littusque relinquens
      Quod quatit horrisono Baltica nympha mari.
Albertus fit in his tunc primus Episcopus oris
      Qui comes ante pii fidus Othonis erat. &c.

[92] Refert etiam jam toties dictus Jaschius a pag. 450, [item ex diplomate Barnimi Ducis] diploma aliquod Barnimi, qui Stetini, Pomeraniæ &c. Dux erat, datum in monasterio Colbacensi anno MCCCXLIII, quo notum facit, quod de bonis sibi a Deo collatis, cultum sui sanctissimi nominis cupiens ampliare, ad laudem & gloriam ejusdem Dei omnipotentis, ipsius matris Mariæ Virginis gloriosæ, ac sanctissimi confessoris beati Ottonis Episcopi, qui progenitores nostros totumque ducatum ad rectam Christi fidem & ad Catholicam convertit veritatem ….. dederit, tradiderit, obtulerit &c. Tum vero enumeratis bonis, quæ monasterio Colbacensi consert, subjungit servitia quæ a monachis fieri desiderat. Ac primum quidem in festo nativitatis Christi, secundum in cœna Domini, tertium in festo Ascensionis ejusdem, quartum in Assumptione beatæ Mariæ Virginis, quintum in die beati Ottonis Episcopi & confessoris, in quo debet specialis & propria de ipso servari historia, & in summa missa Alleluya, Filiæ Sion lætamini & exultate in Domino decantari, per totam ipsius octavam, tam in Vesperis quam in Matutinis de eo commemoratio specialis haberi. Bruschius de Monasteriis pag. 90, agens de XXV abbate Montis monachorum Walthero, ita scribit: Habuit valde beneficum Barnimum, Pomeraniæ, Stettinii, Sclavorum & Cassubiorum Ducem, anno MCCCXLVI.

[93] Postremum sit elogium Trithemii in Chronico Hirsaugiensi, [& ex chronico Hirsaugiensi.] postremæ editionis, typis Sangallensibus MDCXC, quod male refertur ad annum MCXL, quasi eo anno mortalitatem exuerit sanctissimus Episcopus, cum supra ex disertis Sefridi verbis & feria sexta cum XXX Junii concurrente, ostenderimus, verum obitus annum fuisse MCXXXIX. Hac cautione præmissa textum chronici reddimus: Hoc ipso anno sanctus Otto Bambergensis Episcopus mortuus est, anno pontificatus sui octavo atque tricesimo, & in ecclesia S. Michaëlis archangeli, quam multum amavit, coluit, & vivus sublimavit, in Monte monachorum, ante summum altare sepultus est. Qui mox infinitis coruscare miraculis cœpit, ob quorum testimonium, catalogo Sanctorum meruit inscribi. Vir certe sempiterna memoria dignus, qui multa pro Dei honore bona fecit; monasteria nova construxit, antiqua pulchra * simul & ecclesias magnifice reparavit. Et quod majus est omnibus, Pomeranos & Stetinenses idololatras, cum multitudine paganorum, ad agnitionem veritatis convertit.

[Annotatum]

* forte plura

§ X. Perpetuus S. Ottonis cultus
ex officiis ecclesiasticis.

[94] [Officium ecclesiasticum recentius,] Perpetuum S. Ottonis cultum & in hanc usque diem perseverantem, probant argumenta omnia eo adduci solita, quæ in vitis fuse memorantur miracula, quæque tribus hisce ultimis paragraphis deducam. Primum sit officium ecclesiasticum, quod ad me Bamberga transmissum, non alibi quam apud Montem monachorum in usu esse, ex clarissimi Schugentii litteris satis colligo. Non satis novi, quando compositum fuerit, saltem quo tempore intrusæ sint lectiones: verum cum sancti Ottonis patrem faciat. Berctholdum Andechsianum, seculo XV posterius esse, credere omnino compellor. Antiquiora sunt & Sancto plane propria officia, quæ nobis suggerunt Breviaria ecclesiarum Bambergensis & Caminensis, de quibus infra. Aliud continuati cultus in dubitatum indicium est, veneratio sacris reliquiis delata, quæ quanta sit apud Bambergenses finitimosque populos, manifeste demonstrabitur. Monumenta accepta refero laudato sæpius Schugentio, ex cujus propria delineatione, ut est illius etiam artis peritus, præcipua duo in æs incisa repræsentanda censui, omissis aliis, pro pictoris arbitrio, referentibus vitam, quam eruditi in Sefridi & Ebbonis Actis elegantius & verius adumbratam invenient. Sic de illis Schugentius: Imagines, quæ ex arte delineatæ, æri incidi possent, sunt ex utraque parte sepulcri ad parietes templi appensæ tabulis ligneis numero XXVI, quæ vitam & miracula S. Ottonis, artificioso penicillo depictas exhibent. Hæc indicasse sufficiat; jam ab officii ecclesiastici lectionibus, prout illæ in Monte monachorum in usu sunt, exordiamur.

[95] [in quo primum referuntur gesta ante episcopatum,] Titulum præfigit Schugentius: Ex officio canonico de obitu S. Ottonis, XXX Junii, lectiones II Nocturni. Lect. I. Sanctus Otto, patre Berchtoldo ab Andechs, matre Sophia ab Amerthal comitibus natus, Fridericum uterinum habuit fratrem. Parentes quidem consanguinitate reges ducesque attingebant, at opibus non valebant. Quod S. Otto attendens, cum ad annorum maturitatem pervenisset, atque litterarum humaniorum curriculum perfecisset, peregre in Poloniam abiit: ibi ignotus, latinæ linguæ gnarus, eadem pueros erudiendos suscepit. Ab elegantia morum corporisque forma præstante, in amorem omnium devenit, ac Duci ipsi Poloniæ gratissimus effectus, ab eodem ad Imperatorem Henricum IV, in arduis negotiis missus est. Imperatori mox ita placuit, ut eum in aulicorum suorum adscisceret numerum: paulo post Cancellario ad episcopatum promoto, ipse S. Otto sufficitur. Quo munere dum fungeretur, oblatos duos episcopatus, Augustanum & Alberstadiensem renuit, tandem Bambergensem, urgente Imperatore ipsomet, vix ægre acceptavit.

[96] Lect. II. Sciens autem, quid mali sub investitura episcopatuum a manu Imperatoris latitaret; [tum in episcopatu,] ad summum Pontificem Paschalem II se confert; atque ab eodem denuo episcopatu investitur, & in feriis Pentecostes in Episcopum, Anagniæ initiatur. Quo munere cum fidelissime ab anno Christi millesimo centesimo secundo functus esset, dum basilicam Bambergensem igni vastatam restaurasset, monasteria plurima de novo erexisset ac dotasset; collapsa multa, aut inclinantia erexisset; prædia, fundos, castra, villas, & quidquid demum ad diœceseos amplificationem spectaret, ubertim procurasset; pro Christi amore & animarum salute, Pomeranos adit, & ad Christi fidem, ut verus apostolus, multa tolerans, convertit.

[97] Lect. III. At cum jam in toto imperio spectatus, [demum in obitu.] ob multiplicem curam, senio confectus & laboribus exhaustus esset, anno ætatis septuagesimo, episcopatus trigesimo septimo, ad finem Junii in gravissimum morbum, id est sanguinis profluvium indicit, quem patienter cum gratiarum actione sustinuit: at interim hinc peregrinaturus, sacro se viatico & sacri olei unctione muniit; & rebus omnibus coram Egilberto Cathedralis ecclesiæ Decano, abbatibus & aliis summatibus, quibus specialiter monasterium in monte S. Michaëlis, quod qua ædificia, qua disciplinam monasticam, velut alter fundator erexerat, ceu viscera sua tuendum mandavit, atque ibidem sepeliri petivit: [omnibus] rite dispositis, feria sexta, qua sancti Pauli commemoratio agebatur, inter orantium & lacrymantium gemitus spiritum Deo reddidit. Corpus in prædicto Monte coram altari summo, cum decenti pompa terræ mandatur; ubi quotidie, quantopere non solum Deo placuerit, sed & quam non Montem saltem [leg. solum] sed & totam diœcesim dilexerit, posthumis circa ægrotos declarat beneficiis & miraculis. Huc usque lectiones a Schugentio submissæ.

[98] Verum longe magis placent, quæ in antiquis Breviariis exstant, [Officia vetustiora Bambergense & Caminense] ex Sefridi & Ebbonis Actis desumptæ. Reperi in Museo nostro Bambergense Breviarium, eleganti charactere Romano Dilingæ editum, duobus tomis in 8, anno MDLXXV; ast multo vetustius est, litteris theutonicis excusum Basileæ MDXXI ad usum ecclesiæ Caminensis in Pomerania, tomo unico in eadem forma, haud dubie ex antiquiori aliquo Bambergensi acceptum; illud ponitur XXX Septembris, hoc 1 Octobris, ne impediatur officium S. Hieronymi. Conveniunt ambo, quod S. Ottonis festum recolant cum octava: conveniunt item in peculiaribus Antiphonis, Capitulis, Responsoriis &c. atque in ea oratione, quæ in Bambergensi primo loco refertur. Potissima differentia in eo consistit, quod sex lectiones Bambergenses ex Sefrido Canisii, Caminenses ex nostro Ebbone verbotenus concinnatæ sint; & hic quidem ita, ut ad calcem officii adjungatur longior historica series, quæ per totam octavam commode deducatur, ubi in Bambergensi per singulos dies distributæ sunt. Eas lectiones describere, supervacaneum omnino existimo, cum in ipsis vitis proxime secuturis ad verbum recitentur, ut satius multo visum fuerit, ea dumtaxat in eruditorum gratiam colligere, quæ alibi reperiri non possunt. Sequar editionem Dilinganam, cujus totum officium tunc temporis in Cathedrali Bambergensi usitatum fuit.

[99] [impressa seculo XVI,] Incipiuntur Vesperæ de sancto Ottone Episcopo, cum responsorio. Æstuans igne divino, venerandus præsul Otto, divini operis fructum propensius exequitur, monasteria construens, & Sanctorum gregem pascens. ℣. Jocundus homo qui miseretur & commodat. Et Sanctorum. Amavit eum Dominus. Super Magnificat, Antiph. Gloria Sanctorum, Jesu, spes, vita tuorum, cujus suffulta gratia, gaudet beata anima, pii præsulis Ottonis, æternis ditata bonis; annue votis supplicum, pastorem venerantium, o summe Princeps pastorum. Sequitur oratio: Deus, cujus virtute beatus Otto confessor tuus & pontifex, ad solidandas in fide gentes incredulas, rapidi fluminis cursum prece restrinxit, concede propitius: ut qui doctor factus est infidelium populorum, pro nobis pius intercessor efficiatur ad Dominum. Ad nunc dimittis, Antiph. Beati præsulis bona in Domino stabilita, fructu eleemosynarum, divinum roborant cultum in Ecclesia Sanctorum. Deest hæc antiphona in Caminensi, uti & sequens oratio: Deus qui multitudinem populorum beati Ottonis confessoris tui atque pontificis instantia, ad agnitionem tui nominis vocare dignatus es, concede propitius: ut pro nobis pius intercessor existat, qui tui nominis devotus exstitit prædicator.

[100] [in quibus] Ad Matutinum, invitatorium: Vigiles in laudibus Domino exultemus. Qui pium patrem Ottonem suam duxit in requiem. Psal. Venite exultemus. In primo Nocturno Antiph. I. Ex nobili prosapia, genuit felix Suevia, Ottonem Dei gratia, quem nutrit ab infantia. Antiph. 2. Hic ad exemplum Sanctorum, facies animalium imitatur cælestium, assumens pennas virtutum. Antiph. 3. Spernens mundi vanitatem, per fidem, spem & charitatem, jugiter crevit in Deum, summam sperans præmiorum. Incipiunt lectiones a vitæ principio: Semper honorandæ &c. Resp. Claris ortus natalibus Otto, præsul venerandus, religiosis actibus ornare studuit suæ nobilitatis lineam ℣. Gratia Christi præventus, divinis rebus intentus. Ornare studuit. Post 2 lect. Resp. Religiosus & pius puer, gravitate morum crescens in virum perfectum, profectum [leg. profectu] virtutum, scandit altum præsulatus gradum ℣. Non sibi sumit honorem, sed vocatus a Deo tamquam Aaron. Scandit altum. Post. 3 lect. Resp. Bonus pastor in populo, & cælestia commoda & terrena stipendia, suis præbuit ovibus. ℣. Fidelis & prudens dispensator Domini, tritici mensuram. Suis præbuit ovibus.

[101] [propria sunt serme omnia] In II. Nocturno, Antiph. I. Amator religionis, maximis virtutum donis, cælitus erat ditatus, Deo in omnibus gratus. Antiph. 2. Ordine promotus sacro, venerabilis Otto, ut gemma fulsit in clero, omnem transcendens gratiam. Antiph. 3. Christum diligens ardenter, miseretur hilariter & tribuit simpliciter, quæ in terris possideret. ℣. Justum deduxit Dominus. Post lect. 4 Resp. Flagrans divini amoris igne vir venerabilis, verbo prædicationis. Infudit lumen fidei idolatræ nationi. ℣. Domino cooperante & sermonem confirmante sequentibus signis. Infudit lumen fidei. Post lect. 5 Resp. Sacerdos apostolicus præclarum virtutis opus inter gentes operatus. Ædes profanas destruxit & ecclesias construxit. ℣. Quoniam immolaverunt dæmoniis & non Deo, diis quos ignorabant. Ædes profanas. Post lect. 6, Resp. Favente Christi gratia, doctor prima hæc spolia, tulit de idolatria, tria hominum millia. Quæ convertit ad Dominum. ℣. Adduntur his multo plura Pomeranorum millia. Quæ convertit ad Dominum.

[102] In III Nocturno, I Antiph. A Domino præelectus, [ad Matutinum,] sublimatur vir beatus, in sede pontificatus, Deo dignus Episcopus. 2 Antiph. Cœnobiorum fundator, sacri cultus propagator, ecclesiis quas construxit, prædia large tribuit. 3 Antiph. Fungitur apostolico vir beatus officio, cum Paulo ad gentes missus, gentium fit Apostolus. ℣. Justus ut palma. Lectiones de Euangelio; Sint lumbi vestri præcincti. Resp. I. Furens gentilium turba in necem Sancti armatur, sed manus omnipotentis brachia eorum ligat. Ne servum Christi læderent. ℣. Irruit super eos formido & pavor, in magnitudine brachii tui, Domine. Ne. Resp. 2. Quidam ab hostibus captus, & in vincula conjectus, sancti Præsulis per visum, expertus beneficium, vinculis & carcere liber. Cum multis credit in Christum. ℣. Annuntians in gentibus magnalia Dei, qui est mirabilis in Sanctis ejus. Cum multis. ℣. O beatum pontificem, Apostolorum concivem, qui suo erat tempore, lux & decus Ecclesiæ. Nunc lætus vivit cum Christo, in Sanctorum collegio. ℣. Bonum certamen certavit, cursum consummavit, fidem servavit. Nunc lætus. Te Deum laudamus.

[103] Ante laudes. Justum deduxit. Ad Laudes. I Antiph. Ad opus Dei strenuus, [ad Laudes &c.] pius Otto Episcopus, ecclesias, quas fundavit, bonis plurimis ditavit. 2 Antiph. Ecce floret ut lilium sacerdotium, cujus pia memoria permanebit in secula. 3 Antiph. Lucet verbo & exemplo, præsul venerandus Otto, cujus prædicatione fructus crevit Ecclesiæ. 4 Antiph. Almi patris industria, multa dedit incrementa Ecclesiæ catholicæ, gentium conversione. 5 Antiph. O Christe, Ottonis decus, hoc laus tua, tu illius; cui cum Sanctis perpetua das perfrui lætitia. Cap. Ecce Sacerdos. ℣. Magna est gloria. Super Benedictus. Antiph. Quasi stella matutina in hujus mundi tenebris virtutum lucet exemplis, vita tanti pontificis, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Oratio. Deus cujus virtute &c. In secundis Vesperis Resp. O magnum & memorandum, o vere beatum virum, cujus tanta industria, sancta crevit Ecclesia. Qui Christo Domino novam lucratus est familiam. ℣. Operibus manuum ejus benedixit Dominus. Qui. Super Magnificat. Antiph. O pietas Salvatoris, per omnia laudabilis, qui famulum suum vere vivere monstrat apud se, cujus illustrat tumulum gratia curationum. Ita antiqua Breviaria quæ commentario non indigent. Responsorium ad Vesperas tunc in usu fuisse, satis liquet, cui modo respondet nostrum Capitulum.

[104] Parabam hic subnectere commendationem pii Ottonis Babenbergensis Episcopi ac Pomeranorum Apostoli, [Rhythmus Jaschii,] & de gestis ejus, ut vocat Jaschius pag. 236. Rhythmus is est leoninus stropharum quatuor & triginta, qui prima fronte alicujus pretii videatur; verum accurate perpensis omnibus, solas cœnobiorum fundationes reperi, quas Sefridus libro primo diligentius enumeravit, ut proinde tota illa commendatio nihil novi doceat, nec eam preserat elegantiam, ut hoc loco attexi mereatur. Principio supernam Jerusalem invocat poëta, ubi inter alia sic canit: Qui virtutum profectibus, ascendunt quasi per gradus, ad te sancta Jerusalem, omnium credentium matrem; quæ & reliqua omnia consonantiam non habent, nisi accentus ponatur in ultima syllaba. Tum Sanctorum ordines percurrit, sanctum Ottonem singulis aggregans. Deinde, ut ad cœnobia dilabatur, sic pergit: Ex filiis tuis multos habet hic præsul patronos, sub quorum patrocinio struxit ecclesias Christo. Dat primitias votorum, tibi, Laurenti, suorum Otto præsul ecclesiæ in Vraugia constructæ: & tibi, sancte Georgi &c. Ex quibus abunde intelligas, nec rei substantiam nec versificationem tanti esse, ut imperiti poëtæ cogitata describantur.

[105] [& quæ in officio ab ipso edito,] Sic idem Jaschius a pag. 256 producit antiquum officium de sancto Ottone ex codice Ms. bibliothecæ, quæ fuerit olim Benedicti Episcopi Caminensis, ex eodem codice, in quo vitam S. Ottonis, Benedicto isti dicatam, reperit. Ast hoc etiam præter hymnum & sequentiam, ut vocant, ad Missam, nihil magnopere tradit, quod a nobis hoc paragrapho descriptum non sit ex securiori fonte, atque adeo prætermitti non possit. Delibemus tamen paucula specimina. Titulus est. Hæc sequentia notis musicis subscripta erant, præmissa hac præfatione: Incipit historia de S. Ottone confessore, atque pontifice. Ad primas vigilias Antiph. Festa pii pontificis Ottonis tota devotione veneremur, ut apud Dominum, qui summe pius est, meritis & precibus ejus adjuvari mereamur, Evovae. Interponebantur hæc verba: Psalmi, omnia laudate. Canticum: Omnis pontifex Responsorium. Deinde hæc adjiciebantur sub notis musicis: Æstuans igne divino &c. ut supra. En modo hymni partem ex qua cetera colligas: Dies nunc celebris præsulis Ottonis, incitat animos, promere modulos, quo Deo animam carnisque sarcinam terræ dedit feliciter. Christum qui colere, idola fugere barbaros docuit, arasque diruit fundans ecclesias, reducens animas ad Dominum viriliter. Virtute nominis Divini fluminis cursum strinxit pius, ut fidem populus novus agnosceret &c. Miraculum istud non semel recurrit, tacentibus de eo biographis.

[106] [a nostro discrepant.] Post antiphonas, pro horis canonicis sequitur pag. 264 officium Missæ in festo depositionis S. Ottonis Episcopi & Pomeranorum Apostoli. Introitus. Statuit ei Dominus Collecta. Deus in cujus virtute &c. Lectio. Ecce sacerdos magnus &c. Oratio vel potius Graduale: Juravit Dominus & non pœnitebit eum &c. Alleluia. Filiæ Sion lætamini &c. Sequentia cum notis: Gratulare sponsa Christi, quæ per fidem genuisti virum tanti nominis; in quo Pater gloriatur & virtutes operatur &c. Euangelium. Sint lumbi vestri &c. Offertorium. Inveni David &c. Secretum. Suscipe Domine sacrificium placationis, quod nos famulos tuos, interveniente beato Confessore tuo Ottone atque pontifice, & perducat ad veniam & remedia conferat sempiterna. Per Dom. Com. Fidelis servus &c. Compl. Beati Ottonis confessoris atque pontificis, Domine, precibus confidentes, quæsumus clementiam tuam, ut per ea quæ sumpsimus, æterna remedia capiamus. Per Dom. Officium Missæ in festo translationis S. Ottonis, quod celebratur ipso die S. Hieronymi, per omnia ut in festo depositionis ipsius, [De festo translationis,] quod celebratur ipso die Commemorationis S. Pauli, excepta sequentia, quæ est, ut sequitur: Ad honorem summi Regis, & pastoris sui gregis, nec mens nec vox sileat &c. [ordinationis,] Festum ordinationis S. Ottonis celebratur 11 Id. Maii. Idem in die S. Gangolfi sive Servatii, & recipit commemorationem ad utriusque Vesp. & Laudes cum officio Missæ. Citatum Jaschium ii consulant, quibus jam dicta non sufficiunt.

[107] Hæc jam pridem prælo parata erant, cum a laudato Schugentio Breviarii proprii monasterii S. Michaëlis Bambergæ fragmentum accepi, [& hodiernis officiis Bamb. & Herbipol.] in quo totum S. Ottonis officium pro XXX Junii, idem ferme ipsum est, quod supra ex Dilingana editione descripsi. Additur in principio ad Vesperas hymnus: Dies nunc celebris præsulis Ottonis, ut nuperrime ex Jaschio notavimus. Eadem est Antiphona ad Magnificat, sed oratio: Deus qui multitudinem populorum &c. Minutiæ aliæ variantes occurrunt, ut multiplicatæ aut contractæ antiphonæ, ad ritum Benedictinorum ordinatæ & accommodatæ, quas observare, operæ pretium non existimo. Lectiones I Nocturni: Ecce sacerdos &c. Præcipua differentia in eo consistit, quod PP. Benedictini, nescio cujus ductu, lectiones II Nocturni, pro suo libitu composuerint, quas supra ex Schugentii scheda recitavimus. In festo Canonizationis seu translationis, quod in prædicto monasterio, æque ac in Cathedrali & per totam diœcesim celebratur XXX Septembris, lectiones in dicto monasterio desumuntur ex bullis Clementis III pro Canonizatione, quas suo loco dabimus. Scribit ad me laudatus alibi noster P. Bodaert, festum S. Ottonis in Herbipolitana diœcesi celebrari II Octobris, in Choro tantum, sine octava, sub ritu semiduplicis, saltem ab anno 1665 cum una lectione, de qua superius diximus: in proprio antiquo lectiones eædem erant, quæ hodiedum in Cathedrali Bambergensi leguntur, cujus Breviarium recentius, teste Schugentio, ad normam Romani digestum, approbatum & excusum est anno 1671.

§ XI. Idem cultus ex reliquiis
& monumentis Sancto erectis.

Quæ præcedenti § adduximus, cleri quodammodo propria sunt, tum in ipso S. Ottonis natali die, [Pæcipuus cultus in Monte Monachorum,] de quo supra Schugentius: In monasterio nostro commemorationem obitus sancti Ottonis XXX Junii annuatim inviolabiliter fecimus ac hodiedum facimus: tum præcipue in solennissimo translationis festo, quod unice olim Bambergæ & Camini celebratum, probant ea quæ nuperrime diximus, probatque idem Schugentius, nempe, in maxima veneratione & solennitate haberi ejus festum translationis XXX Septembris, quod per totam diœcesim feriatur &c. cui festo aptissimas lectiones composuit, is qui vitam ab Ebbone scriptam, ad Canonizationem usque prosecutus est, ut vide infra a num. 150: Verum ita Bambergæ prævaluisse videtur translationis festivitas, ut eo die de natali recitetur officium. Hæc est nimirum præcipua Sancti nostri solennitas majori celebritate quotannis institui solita, cui accedit quotidianus ferme ad Sancti tumulum devoti populi concursus, diversis morbis opem & remedium efflagitantis, ut denuo narrat oculatus omnium testis Schugentius his verbis: Cultus hujus Sancti, patroni patriæ, usque in hodiernum diem perseverat, & singulis diebus Veneris varii languoribus & infirmitatibus devexati, maxime vero febricitantes ad tumulum beati Ottonis, quasi ad commune pharmacopolium magna devotione advolant, & pristinam meritis divi Episcopi recuperant sanitatem: fiunt nempe oblationes crebræ, accenduntur in honorem ejusdem cerei plurimi, multæque ex voto aut devotione, ad humilem petitionem eorum, leguntur Missæ. Quæ porro beneficia obtineantur, docebunt sequentes paragraphi XII & XIII.

[109] [ubi corpus depositum, alibi partes,] Qui Canonizationis, elevationis, seu translationis ordinem aliquo usque prosecutus est, Ebbonis continuator, non obscure indicat, sacras corporis reliquias, in varias partes, opinor ad monasteria ab Sancto fundata, delatas fuisse, dum num. 137 agens de sacri corporis elevatione scribit; cum Abbates suorum cœnobiorum, dulces ejus carpentes reliquias, & mundis linteaminibus involventes secum deportaverunt: quamvis S. Otto principalia sui corporis membra apud eos, quos post Deum & Sanctos ejus principaliter dilexit, divina providente gratia sibi retinuit. Item num. 158, totius operis ultimo, Sancti miracula per anacephaleosim, colligens, ita asserit: Hæc vero & his similia, non solum ibi facta sunt, ubi corporali requiescit præsentia; verum etiam quocumque delatæ sunt sacratissimæ corporis reliquiæ, illuc & miraculorum virtus concomitata. Vellem, paulo distinctius loca enumerasset, ad quæ tum temporis delatæ fuerunt sanctissimæ exuviæ; at cum de iis nihil ex professo traditum reperire licuerit; subjungam hic, quod mere fortuito in oculos incurrit, dum alia quærerem in longo catalogo reliquiarum a Majoribus nostris proposito XXV Januarii pag. 612, ubi ita legitur: Allatæ sunt anno MDLXXXVII, mense Octobri, Ulyssiponem præclaræ plurimorum sanctorum reliquiæ, quas magno studio ex variis locis conquisierat, ac præsertim a Rudolpho II Imperatore & Maria ejus matre impetrarat Joannes Borgia, cum pientissima conjuge sua Francisca Aragonia, atque eximio splendore adornatas, donarat domui professæ Societatis Jesu, in eadem urbe S. Rocho dicatæ. In harum numero reponitur feretro 4, S. Ottonis Episcopi Bambergensis brachium. Quæ sane notabilissima est reliquia; ceterum unde ea accepta fuerit, mihi jam non lubet inquirere.

[110] Inter varias quæstiones Cl. Schugentio a me propositas, hæc erat ordine octava: [quas non est facile enumerare.] Per quot monasteria aut ecclesias reliquiæ sancti Episcopi Ottonis fuissent dispersæ? Respondit, se nihil omnino annotatum reperire, præterquam quod in ecclesia Cathedrali Bambergensi, medietas ossis minoris brachii ejusdem asservetur; partes aliæ in cœnobiis Rantz, Michelfeld, Prüvlingen, & Scharzach ad Rhenum Ordinis sancti Benedicti, ac demum in pago quodam Reündorff, duobus milliaribus Bamberga distante, notabilis pars cruris. Reliquum vero corpus, exceptis his & aliis paucis ossibus, habetur in nostro Monte Michaëlis. Gaudet præterea ecclesia nostra sacris ejusdem exuviis, velut infula, stola & casula aureo contextis filo; calice ac pedi curvatura, libro pontificali scripto, in sacerrimum salutis animarum Pomeraniæ negotium adhibito; singulis ac omnibus, quinquaginta annorum spatio, sub terra delitescentibus incorruptis; alio insuper calice superstite, quo sanctus idem Episcopus in vivis pientissime usus fuit; nec minus baculo suo deambulatorio. Præter has venerandas eliquias, restat vas argenteum inauratum largi, circularis obtusique ambitus, mediante cranio S. Ottonis sacratum, e quo vinum epotatum piis febricitantibus mirificum reconvalescentiæ præbet solatium, ac medelam rabie hydrophobica laborantibus afferre solet. Ast hæc ad sequentes paragraphos, quibus de quotidianis beneficiis agitur, spectare, dictum est.
Quærent hic primo curiosi lectores, quo anno insignis illa sepulcralis machina sancto Ottoni erecta sit? Quæsivi & ego satis diligenter, at post operam frustra sumptam, cogor ingenue fateri, neque ex Bambergensibus monumentis, neque ex verisimili conjectura id me hactenus colligere potuisse. Scio, Bruschium de Germaniæ monasteriis, ad XLII Abbatem Georgium Adamum notare, quod præfuerit decem annis, obierit XXIV Aprilis anno Domini MDXLIX, sepultus in ambitu ante aram S. Ottonis episcopi, a se constructam. Verum ego hic aram non video, sed merum sepulcrale decoramentum; totumque illud opus majorem seculo XVI, jam provecto, vetustatem ostendit, quam forte aliquis, me felicior, aliquando definiet. Id certe tuto decerni posse videtur, ea saltem ætate constructum esse tumulum, qua nec artifices, nec curatores satis distincte noverint tempus, quo sanctus Otto in Episcopum ordinatus fuisset, neque verum annum, quo ad superos emigrasset. Sit hæc prima nostra observatio, superius cursim, sed non oscitanter indicata.

[111] Jam ad monumenta accedimus, quorum illustrius & elegantius est, elevatior tumulus, in ecclesia cœnobii S. Michaëlis Montis monachorum conditus, [Præcipuum Sancti monumentum,] de quo Bruschius in Monasteriis pag. 87 ait, quod Sanctus in ejus loci templo primario, sepeliri voluerit, in cujus choro magnificum cernitur ejus mausoleum. Huic Sancti ipsius supina statua, episcopalibus indumentis ornata, superposita est, assurgente cirum & desuper machina affabre facta, quam cum omnibus eo spectantibus in æs incisam repræsentamus, subjunctis accuratissimi delineatoris Dom. Ottonis Schugentii, supra laudati, nostrisque ad eam observationibus.

[112] In declivi plano extimo tegumenti superioris sepulcralis, inquit Schugentius, [cujus inscriptio corrigitur, & alia] legitur scriptura insculpta sequens, charactere theutonico passim abbreviato, ut in ære sculptum intueris ad litteram B; nos vero hic expressioribus verbis describimus: Anno Domini MCII, III Idus Maii ordinatus est in Episcopum sanctus Otto. Anno MCXL, II Kalendas Julii obiit sanctus Otto. Anno MCLXXXIX, II Kalendas Octobris translatus est sanctus ac Deo dignus Episcopus; addit Bruschius; Bambergensis & Pomeranorum Apostolus. Hæc inscriptio tribus constat partibus, quarum prima tam evidenter falsa est, quam quod maxime, nam III Idus, seu XIII Maii an. MCII vivebat etiamnum sancti Ottonis decessor Rupertus Bambergensis episcopus, teste Bruschio & aliis; usque ad XI Julii, vel, si mavis cum aliis, usque ad XI Junii ejusdem anni superstes, ut dixi numero 59. Alibi autem, nempe numero 61, ex certissimis characteribus chronologicis demonstratum est, sanctum Ottonem a Paschale Papa consecratum fuisse anno primum MCVI. Paulo minus evidens est error in parte altera, ubi sanctus Otto dicitur obiisse an. MCXL: attamen & istiusmet propositionis falsitatem ex Sefrido & signata obitus feria sexta cum XXX Junii concurrente, palpabilem reddidimus supra num. 81. Vera manet sola pars ultima de anno & die translationis seu elevationis, XXX Septembris MCLXXXIX. Ex his conjecturam quilibet faciet, quam caute admittenda sint Bambergensia monumenta, imo quam accurate examinanda, dum Actis, quæ synchronos auctores habent, tam aperte repugnant.

[113] Monuit laudatus Schugentius, in superiori lipsanotheca sub littera A, [seorsim explicantur.] tectum ligneum esse, vel cistam seu loculum, sepulcro incumbentem, in quo reconditæ sunt notabiliores majoresque S. Ottonis reliquiæ osseæ. Monet præterea, in inferiori tumuli parte ad litteram C, quadratum & oblongum foramen esse, pedum duorum in latitudine, trium in altitudine, januam afflictis tergi doloribus præbens, per quod incurvato corpore, pio animo, quoties libet aut dolor agitat ac impellit, etsi cum difficultate, præsertium obesi & proceri, reptabundi transeunt, hunc ob finem, quod certo sciant, precibus divi Ottonis se servatum iri a molestis illis dorsi doloribus: qui statis anni temporibus illud repetunt, hujusmodi dolores non sentiunt. Reliquus tumuli ornatus, explicatione vix indiget. Quæ templum manibus gestant statuæ, seu integræ seu anaglypticæ, satis manifeste sanctos Henricum & Cunegundem, ecclesiæ Bambergensis fundatores, adumbrant. In posteriori minorique sepulcri latere, videor agnoscere B. V. Mariam cum S. Archangelo Michaële, patrono Monasterii, draconem confodiente, & sancto ipso Ottone, egregio beatissimæ Virginis cultore. Foramini proxima imago, tum ex habitu, tum ex lapidibus, dextera manu comportatis, sanctum Stephanum protomartyrem nimis quam clare indicat, singularem fortasse etiam cœnobii patronum. Hactenus de Sancti mausoleo.

[114] Monumentum aliud delineavit Schugentius, videlicet statuam lapideam seu effigiem sancti Ottonis supra columnam, [Alterius monumenti descriptio.] mox post obitum ejus positam, juxta sepulcrum ad sinistram parietis, cornu Euangelii respicientis. Habes hic in adjecto schemate totius operis ideam. Facile equidem concessero, mox, vel saltem non diu post obitum hujusmodi statuam fuisse positam, cum nulla sanctitatis indicia præ se ferat, habitum vero, seu mitram, casulam, pedum & ornamenta cetera tempori satis convenientia. Id miror, tam juvenili renidentique facie Sanctum efformatum fuisse, quem constat senem grandævum, & laboribus doloribusque fractum, e vita migrasse. Dubitabunt mecum aliqui, num ea statua sculpta primum fuerit, ut tali erectæ columnæ imponeretur, an potius, ut monumento supina incumberet, quemadmodum commonstrare videtur pulvinar, quod hominibus stantibus post cervicem apponi vel supponi, neque ars docet neque natura, quamvis & alibi id genus opera, pro variorum seculorum captu, erecta esse non negaverim. Columnam ait Schugentes, longitudine statuam adæquare; ut ferme ostendunt partes, hic a delineatore expressæ: ceterum tota ipsa reddenda aut referenda non fuit, cum nibil exhibeat eruditorum consideratione dignum. Neque certe opus est, plura in ea statua expendere, seu mitræ, seu pedi, seu reliquorum sacrorum indumentorum formam spectes, quæ oculis satis exposita sunt. Casulas per ea tempora rotundas, clausas & in terram defluas fuisse, soli illitterati ignorant. Usum pallii Episcopis Bambergensibus pridem concessum, ex Actis intelliges. Hæc satis de eo monumento, ut jam tempus sit, ad quotidiana Sancti beneficia procedendi.

§ XII. Vinum adversus febres benedictum,
& beneficia per illud obtenta.

Hunc & sequentem paragraphum sic dispesco, ut in hoc ea præcipue colligam, quæ ad benedictionem vini pro febricitantibus spectant, varia subnectendo beneficia, [De vini benedictione,] Bamberga ad me per laudatum sæpe Cl. Schugentium transmissa; in altero proponam modum benedictionis vini adversus morsus rabidorum canum, addendo item beneficia, a variis in hac parte accepta, quæ sub finem potissimum referuntur, præmissis aliis ad varios morbos spectantibus, eo ordine, quo a Schugentio disposita sunt, non tam ut materiarum ordinem religiosius observem, quam ut aliquo usque æquales ferme reddantur paragraphi, cum uno facile comprehendi omnia non possint. Utrumque modum seu ordinem benedictionis Vini, ad nos Bamberga pridem, ab anno nempe MDCXCV destinavit P. Joannes Risse, collegii nostri ibidem tunc rector. Tam clare & distincte expressa sunt omnia, ut commentario minime opus sit. De cetero miracula, seu saltem obtenta beneficia, ordine descripta, ea fide nituntur, ut non videam merito in dubium posse revocari, tametsi Ordinarii approbatione aliisque formalitatibus destituta sint. Sequatur itaque

Ordo benedicendi vinum pro febricitantibus.

[116] Præparato primum parvo calice, sanctissimi Ottonis cranium cui inclusum est, [cujus formula exhibetur.] cum vino ac mandibulo ejusdem ante calicem collocato, legantur sequentes benedictiones.
Salvum fac famulum tuum.
Domine exaudi orationem meam.

OREMUS.

Domine sancte Pater Omnipotens æterne Deus, qui cuncta ex nihilo creasti, & jussu tuo ex ligni materia hunc liquorem, ad perfectionem vini venire fecisti: te humiliter ac supplices deprecamur, ut hoc vinum ad invocationem sancti confessoris tui Ottonis benedi✠cere, & sancti✠ficare digneris; ut hic famulus tuus, qui hoc usus fuerit, te per merita sancti Ottonis laudet & glorificet. Exaudi Domine preces de cælo sancto tuo, & de sede majestatis tuæ propitius sis clamanti ad te, quem pretioso Sanguine filii tui redemisti. Amen.

OREMUS.

In tuo nomine, Deus Pater omnipotens, & Jesu Christi filii tui Domini nostri signo, & in virtute Spiritus sancti, hanc creaturam vini exorcisamus, simulque bene✠dicimus: quia ita benignus Dominus per suos sanctos Apostolos declarare dignatus est, dicens: Infirmatur quis ex vobis, inducat presbyteros, & orent super eum, & oratio fidei salvabit infirmum: & si in peccatis est, dimittentur ei, & idem ipse, omnia possibilia esse credentibus, docuit: & ut cunctum sua charitate salvaret, sic in Euangelio locutus est, dicens: Petite & dabitur vobis, quærite & invenietis, pulsate & aperietur vobis. Quapropter, Domine, tua ineffabili bonitate comperta, submissis precibus (credentes nullum alium Deum nisi te Dominum, qui dives es in misericordia, celeriterque subvenis in periculis) te peritissimum medicum imploramus, ut apertis cælis, Spiritus sancti velocitate deducta, virtutis tuæ medicinam in hunc vini liquorem infundas. Descendat super hunc liquorem potentiæ tuæ donum, descendat puritas sanitatis, exorcisetur Crucis ✠ Christi vexillo, bene✠dicatur dextera majestatis tuæ, & corroboretur filii tui Domini nostri signaculo. Præsto sint, Domine, sancti angeli & archangeli, & omnis militia cælestis exercitus. Adsit sanctorum Apostolorum, Martyrum, fidelium sacerdotum, atque aliorum servorum tuorum dignissima oratio, & specialiter sancti confessoris tui Ottonis, pii Pontificis, sub cujus reliquiarum præsentia, dum in tuo & in ipsius nomine, Domine Pater immense, hunc liquorem dederimus infirmo sanando, continuo peragratis visceribus ejus, omnem evomat violentiam fellis. Prosit, Pater misericordiarum, huic famulo tuo febribus laboranti, simulque vexato, quartana, tertiana, quotidiana, excutiat frigora, arentia membra reficiat, dementiam mentis ad scientiam revocet; dolorem capitis, oculorum infimitatem, manuum, pedum, brachiorum, pectoris, atque omnium membrorum, tam extrinsecus, quam intrinsecus, & medullarum depellat. Somnum quietis infundat, & salutem conferat sanitatis. Jube, Domine, per hanc tuam & sancti tui confessoris Ottonis invocationem, ab imis ejus visceribus omnia expelli, ut nullam in eo maculam relinquens, ultra ad eum ingrediendi febris dicta habeat locum, sed salvatus hic famulus tuus ab his malis, referat honori tuo & sancto confessori tuo Ottoni atque Pontifici, in Ecclesia sancta tua atque Catholica laudem, omnem honorem, gratiarumque actionem, & perducatur in vitam æternam. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit & regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus. Per omnia secula seculorum.
Hic accipiat mandibulum & intingat per modum crucis in calicem, dicendo:

Benedictio Dei Patris, & Filii & Spiritus Sancti descendat super hanc creaturam vini & maneat semper. Amen. Pax tecum.

Præsens divi Ottonis in febribus pellendis auxilium.

[117] [Narrantur hic] Medicæ B. Ottonis opi viginti & plures febricitantium prolium parentes suffragantur; quas nihil proficientibus quibusvis pharmacis, stillis aliquot vini, nomine B. Ottonis sacrati, pulmento mixtis, sanitati profitentur restitutas. Idem attestantur non paucæ tabellæ & anathemata in Divi honorem & grati animi tesseram appensa. Non indigenæ modo, sed externi quoque auxiliatricem Thaumaturgi opem deprædicant, quorum non pauci invocatum Patroni sui auxilium, in variis & corporis & animæ periculis experti fuere. Imo ad acatholicos quoque thaumaturga beati Episcopi manus sese extendit. Elisabetha Lutherana Ottonis (qui hujatis monasterii, postmodum Episcopi Bambergensis, a famulitio erat) uxor, dum a celebratis nuptiis promissi sui veram fidem profitendi oblivisceretur, ex diuturna febri jam ad extrema pervenerat, cui cum suæ proximæ mortis memoria incidit, S. Otto quoque, mariti patronus, ejusque prodigiosa manus mentem subit. Ad Beati tumulum deferri petiit, ubi bibito vino in Divi nomine benedicto, cum integritate corporis, animæ quoque salutem obtinuit.

[118] Barbaram a Giech, matronam nobilem, pertinacis febris dolores misere torquebant, [multa beneficia] adhibitis frustra remediis, admonetur ab ancilla, quam habebat, ut ad B. Ottonem suppetias quæreret, quas simul atque vinum sanctum vel primis labiis degustasset, stupente acatholico viro totaque familia, prodigiose impetravit. Alia, Sybilla a Murach dicta, postquam infallibilem S. Ottonis apud Deum intercessionem a multis deprædicatam audiisset, ipsam experientia didicit; dum trimulam filiam suam maligna febri correptam Divo commendavit, qui sanatam matri reddidit. Gertrudis Ungerim, institoris tum Norinbergensis uxor, in nundinis Bambergensibus sanitatem mercata est; ubi enim febri decumbens, ex hospitis sui consilio B. Ottonem imploravit, non absque summa patriotarum admiratione convaluit. Eamdem vini B. Ottonis benedicti virtutem, sanitati restitutæ, professæ sunt duæ virgines moniales in monasterio ad S. Sepulchrum Bambergæ, altera Walburgis Apruchin, altera Martha Geringin, utraque ubi vinum e phiala, cui particula cranii S. Ottonis inclusa est, bibisset, a febri, qua vehementer cruciabatur, recreata est.

[119] Catharina, Leonis Morich granarii quæstoris Albimænii conjux, [per prædictum vinum] eodem malo correpta, ut primum ad fontem salutis Bambergam misit, & apportatum sacrum vinum bibit, continuo plurimis cum marito stupentibus, melius habuit, altero die ex integro valens. Idem in eodem malo remedium se expertum gloriatur vir senator Otto Muller Albimænius civis: is febri prostratus, vinum divi patroni sui in pharmacum adhibuit, consecuta sanitate, salutare expertus est. Filiola quæstoris granarii Rutteldorfensis febricitans, eodem pharmaco usa, sanitatem mox consecuta est. Michaël Sutter, fullo Bambergensis, male habitus a diuturna febri, non modo ipse, sed familia, penum, quod negotiari non posset, penitus amiserat; tandem ad sanctum Episcopum confugit, & ab eodem, hausto ejus vino, sanus dimittitur. Benignissimi archiatri sui virtutem fratris uxori, eodem malo laboranti, narrat; quæ cum gemina prole, ejus quoque potentiam sensit. Non leve virtutis Ottonianæ prodigium est Anna Kautherin; hæc tertiana laborans, B. Ottonis patrocinium implorat; adjicit, se ex devotione, ejus vinum bibituram, & ecce vix verba protulerat, & de incolumitate sibi gratulatur.

[120] Eam ubi tres alii Michaël Rae piscator, Echardus Dreschner, [a variis] artis pictoriæ tiro, & Anna Körberin in eodem malo prostrati secuti essent, eamdem quoque adverterunt Sancti virtutem. Habuit Joannes Lamprecht, ordinis senatorii, filium, Erasmum nomine, febricitantem, qui B. Ottoni præsentatus, reductus est integer. Is ubi puerum in plateis, pallentem & ex eadem tertiana laborantem, offendit; ad fontem, a quo ipse salutem hauserat, duxit, & uterque sospes cum gaudio & plausu a parentibus fuit exceptus. Quædam puella, quadrimula misere torquebatur febri: cum nullum, quodcumque parentes adhibuere, remedium proficeret, in somnis admonetur, ut auxilium efflagitaret a S. Ottone. Illa matrem urget, ut ad S. Ottonem deferretur, quæ filiæ satisfactura, eam ad Monasterium bajulat, quærens remedium pro filia; quod statim invenit, cum vinum S. Ottonis bibisset, quæ enim baculo nixa ad Beati tumbam adrepsit, sua sponte regressa est. Mauritius Appellt puerulus, XXIV Sept. anno MDCXI febri liberatus est, postquam ad Montem S. Michaëlis ad B. Ottonis tumulum adductus est a matre; quæ alterum huic miraculo addidit; professa, se hausto Sancti vino, in partus periculo prodigam S. Ottonis liberalitatem expertam fuisse.

[121] [diverso tempore obtenta.] Id quod & alia fassa fuit. Erat hæc Anna, Andreæ Baminger, stabuli Illustrissimi principis præfecti conjux, quæ dum partui, proxima, febri corripitur, ægre Montem S. Mich. cum marito, in ipso Ascensionis Christi die, conscendit; ubi hausto Sancti vino, sanitatem, & post aliquot dies felicem partum retulit. An. MDCXI, XIX Aprilis Anna Gollin Nordlingensis, continua febris quotidianæ molestia cruciata, fama divi Ottonis excita, petit ex phiala sacra vinum, in Divi honorem sacratum, sibi cum reliquiis porrigi; impetrat, & postquam suo medico grates debitas persolvisset, sana revertitur. Eodem die, qui cœnæ Dominicæ sacer erat, cujusdam scribæ filia, Catharina nomine, ex eodem calice bibens, a febri liberata est. Non secus duo cujusdam olitoris Schuz liberi, Joannes & Margaretha, suæ febris liberatorem agnoverunt. Monachus quidam Benedictinus, in ipso Monte S. Mich. professus, febri, ut vocant, putrida ex improviso correptus, hac usque adeo laborabat, ut quodcumque remedium suggererent medici, frustra adhiberetur; æger se tandem omni humano auxilio destitutum videns, divinum quærere institit. Petit a fratribus, ut pro se ad Deum, in honorem S. Ottonis, preces funderent: postea ad Beati aram ægre baculis innixus deducitur, vinum ex phiala bibit, & continuo meliuscule habere cœpit, post aliquot dies totus sanus, quem paulo ante omnes medici deposuerant, anno MDCX. Et quam toties sanavit S. Otto febrim, ab hac non parum præservat. Testes sunt R. P. Fr. Philippus Mez, Carmelitanæ familiæ Prior, & Reverendus Doctor Abraham Schrepfer, ad S. Gangolphum canonicus, qui alterationis humorum ergo, jam se febrim incessere advertentes, quo [leg. eo] malo ut obviam irent, Montem S. Michaëlis ascendunt, & hausto S. Ottonis vino, revertuntur incolumes.

§ XIII. Vinum benedictum contra morsus
rabidorum canum, & varia alia per S. Ottonem beneficia
.

Ordo benedicendi vinum, pro iis, qui a rabidi canis morsu læsi sunt:
Nimirum ut supra, mutatis mutandis. [Formula benedictionis]
Salvum fac famulum tuum. ℞ Deus meus &c.
Domine exaudi. Et clamor meus.

OREMUS.

Exaudi nos, Domine sancte Pater omnipotens æterne Deus, & mittere dignare Angelum sanctum tuum de cælis, qui benedicere & sanctificare dignetur hanc creaturam vini, ut hic famulus tuus, qui lethifero rabidi canis morsu læsus est, intercedente sancto tuo Confessore atque Pontifice Ottone, cujus suffragiis suffultus, pristinam sanitatem, tam mentis quam corporis, & ab hoc noxiali morsu liberationem consequi mereatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus sancti Deus per omnia secula seculorum.

ANTIPHONA.

O pietas Salvatoris per omnia laudabilis, qui famulum suum vere vivere monstrat apud se: cujus illustrat tumulum gratia curationum.
℣. Ecce Sacerdos magnus,
℞. Qui in diebus suis placuit Deo.

OREMUS.

Deus, in cujus virtute beatus Otto Confessor & Pontifex, ad solidandas in fide gentes incredulas, rapidi fluminis cursum prece restrinxit; concede propitius; ut qui Doctor factus est infidelium populorum in terris, pro nobis ad te pius intercessor efficiatur in cælis. Per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia secula seculorum. Amen.
Hic accipiat mandibulum & intingat per modum crucis in calicem, dicendo:

Benedictio Dei Patris, & Filii, & Spiritus sancti descendat super hanc creaturam vini & maneat semper. Amen.

[123] Quam prodigiosus autem sanctus Episcopus erat in extinguendis febris caloribus, [& variæ sanationes] tam miraculosum sese exhibuit in persanandis aliorum morborum generibus, usque adeo, ut vel solo ejus tumuli attactu, non pauci sanitatem adepti sint. Inter alios numeratur Michaël Ziegler olim ad S. Stephani ædituus, qui ex dorsi doloribus graviter decumbens, ut primum sacros S. Ottoni dies se habiturum vovit, continuo convaluit. Wolfgangus faber eodem morbo laboravit; expleto ad Sancti tumbam eundi voto, sanus surrexit. Idem beneficii Andreas Uthmüller Margaritam conjugem suam consecutam fuisse a S. Ottone, emisso ad Divum voto, attestatur: idem sibi ipsi solatii fuisse asseverat maritus, cum enim octogenarius pene, acutissimis capitis doloribus angeretur, ad suum patronum confugit, & ubi vinum, in ejus honorem sacratum, partim bibit, partim oculis illinit, medico Thaumaturgo sanus, gratias persolvit. Iisdem capitis doloribus misere torquebatur reverendissimus P. Kilianus, Abbas ad S. Stephani Herbipoli; is cum S. Ottonis reliquias veneraturus ad monasterium divertisset, concepto ad Sanctum voto, suæ sanitatis auctorem S. Ottonem deprædicavit.

[124] [per prædictum vinum] Elisabetha Zieglerin, senis, cujus supra mentio facta, conjux, annis nata LXXIX, dolorum suorum liberationem B. Ottoni fert in acceptis; dum enim flosculos, de Beati tumba sumptos, membris languentibus devote applicat, sanitate donatur. Virgo monialis ad sanctum Sepulchrum Bambergæ professa, Barbara Schrepferin, pluribus mensibus febri divexata; ubi varia remedia frustra adhibuit, tandem floribus a Divi tumba collectis, queis collum circumdedit, a morbo recreata est, cujus rei veritati Antistita manu propria subscripsit. Fr. Balthasar, in monasterio ad S. Michaëlis monachus; laborabat febri duplici tertiana, nihil proficientibus quibuscumque remediis; tandem ad sanctum Episcopum sanitatem quærit, quam & invenit, dum Sancti cineribus de collo suspensis, vis morbi penitus evanuit. Monachus in eodem monasterio professus, nomine Burkardus; hæmorrhœa laborans, ad Divum confugit, convaluitque ejus ope. Id beneficii dum ex pudore reticuisset, nec quas debebat gratias persolvisset, febri correptus est, qua itidem sancti Episcopi ope, hausto nimirum vino sacro, liberatus, utrumque simul beneficium, priorisque ingratitudinis pœnam, malum secundum fuisse, professus est.

[125] [a pluribus] S. Episcopi patrocinium, hausto in sui honorem benedicto vino, senserunt devoti Divo clientes, duo conjuges Bartholomæus Hebenstreid & ejus uxor, Auraei superioris incolæ; ipse epilepticus, hæc febricitans, Ottoniana in male affectos beneficentia exciti, Bambergam advolant, vino in ejus nomine sacrato utuntur, & derepente sanantur. Margaretha, Joannis Lungenhein piscatoris Bambergensis uxor, altera a partu hebdomada, tam ardenti febri correpta est, ut ad intolerabiles morbi dolores, ipsa phrænesis accederet; ejus maritus admonitus S. Ottonem implorat, vinumque in ejus honore benedictum ægrotæ defert, quo bibito, stupentibus amicis, a morbo & doloribus simul recreata est. Alia ejusdem nominis, itidem Bambergensis, diu multumque angina cruciabatur, hæc invocato Patroni sui patrocinio nuncupatoque in ejus honorem voto, continuo melius habere cœpit, haustoque Divi vino, ex integro convaluit. Joannes Philmut, ab equestri Reverendissimi & Illustrissimi principis Bambergensis officio, morbo regio seu ictero (ut vocant) jam contabuerat, & vix ossibus hæsit; is exhausto S. Ottonis vino, subito sanitati est redditus. Paulus Osterbach, lanio Hircheidensis, a cane rabido, venenato morsu læsus, ut primum S. Ottonem invocavit, medicum expertus est.

[126] [obtenta.] Huic non absimile est beneficium, quod in se a divo Ottone profectum esse, Joannes Mokell faber ærarius gratus agnoscit. Is a furioso cane periculose morsus, non aliud veneno remedium adhibuit, nisi vinum, in nomine sancti Episcopi benedictum. Adfert quotannis ad S. Ottonis tumbam cereum Caspar Frank lanio, in grati animi tesseram; hujus se patrocinio, periculo exemptum profitetur, quod venenato canis rabidi morsu, una cum filia incurrerat. In Fridericum Seidlen Gaustadianum tanta rabie furiosus canis insiluit, ut totam faciem laceraret, quam paucæ vini stillæ sanitati dederunt; relictis ad perpetuam miraculi memoriam cicatricibus. Quod duo parvuli Hallstadiani Joannes Hofman & Martha Deurlein a cane læsi, veneno infecti, permanserint incolumes, parentes eorum sancto Episcopo in acceptis referunt. Idem beneficii minime obliti faciunt Georgius Faber & ejus uxor Helena, Schluselavenses, quos a veneno S. Patroni patrocinium prodigiose præservavit. Suum denique servatorem S. Ottonem deprædicant Henricus Fliger in crure, & Andreas Fürst puer in manibus læsi.

§ XIV. Appendicula de S. Ottonis
homiliis Mss. quæ supersunt.

Inter Bollandi schedas inventæ sunt litteræ nostri P. Francisci Storer, datæ Ingolstadii XXII Februarii MDCL, quibus vir eruditus diligenter enumerat, quæ ad opus de Actis Sanctorum conducere posse existimabat. Ad sanctum nostrum Ottonem spectant hæc verba: Deinde cum Rev. Va. etiam Sanctorum libros, quos ediderint, recensere soleat, fortassis nondum etiam accepit, in nostro hoc collegio esse homilias beati Ottonis Episcopi Bambergensis, antiqua lingua & charactere scriptas. Titulus, fugiente jam charactere, iste legitur: Incipiunt sermones beati Ottonis Babenberg Episcopi in adventu Domini. Subjungitur series sermonum octo & triginta, quos omnes simplices ait, & maximam partem tantum proponere doctrinam Christianam: censet autem, non male aliquando edendos, ad ostendendum Pomeranis, quam fidem primo hauserint. Notandum in prædictis homiliis brevibus & contractis, Sanctorum & Sanctarum nominibus plerumque titulum præfigi Domini vel Dominæ. Ita, inquit dictus Storerus, in sermone de nativitate B. V. non semel appellatur Dominus Joachim, item Domina Anna. In sermone de sanctis Petro & Paulo; noster Dominus sanctus Petrus, & hi duo Domini; cujus moris vestigia alibi reperiuntur; imo & hodie in nonnullis Galliæ partibus hujusmodi locutiones in usu esse novimus.

[128] Sermonum istorum specimen exhibet Storerus, unum describendo, habitum in festo sancti Michaëlis archangeli, procul dubio in Monte monachorum, hoc præfixo themate: Angeli eorum semper vident in cælis faciem patris mei. Concionis brevitatem intelliges ex eo, quod non impleat unius folii chartæ integram faciem seu paginam. Porro in ea sanctus Otto nitide explicat, bonorum angelorum erga homines ministeria, malorum artes ad eorumdem perniciem; bonos, ut custodes & tutelares proponendo, qui clientum opera pia Domino repræsentent; malos autem, qui non minus solicite homines in perditionem æternam, quam satis graphice depingit, pertrahere moliantur. Tum auditores excitat, ut sanctis angelis sese commendent, præsertim sancto Michaëli, utpote cui data sit potestas super animas justorum & peccatorum. Demum concludit, ad sanctum illum archangelum, cujus festivitas agebatur, maxime recurrendum, ut propitiam nobis reddat Dei misericordiam, qua angelorum societati aliquando copulari eaque æternum frui possimus. Reliquum est, ut homiliarum ipsarum ordinem, sicuti eum Storerus descripsit, subjiciamus.

[129] Est autem sermo I. De Adventu. II. In Nativitate. III. De S. Stephano. IV. De S. Joanne Euangelista. V. De sanctis Innocentibus. VI. In Circumcisione. VII. In Epiphania. VIII. In Purificatione S. Mariæ. IX. In Quadragesima. X. Dominica I in jejunio. XI. Dominica in Palmis. XII. In cœna Domini. XIII. In Parasceve. XIV. In Pascha. XV. In festo sanctorum Petri & Pauli. XVI. S. Laurentii M. XVII. In assumptione S. Mariæ. XVIII. In nativitate S. Mariæ. XIX. In festo S. Michaëlis archangeli. XX. De omnibus Sanctis. XXI. In festo S. Martini Episcopi. XXII. S. Nicolai Episcopi. XXIII. De Apostolis. XXIV. In dedicatione ecclesiæ. XXV. Sermo Decani in concilio Fratrum. XXVI. De Martyribus. XXVII. De Confessoribus. XXVIII. De Virgine una. XXIX. Dominica die quandocumque. XXX. Quandocumque volueris. XXXI. Exhortatio. XXXII. Sermo beati Bernardi Clarevallensium abbatis. XXXIII. Sermo in agenda mortuorum. XXXIV. In subitanea morte. XXXV. In tempore tribulationis. XXXVI. Exhortatio bona. XXXVII. sermo de Dominica oratione. XXXVIII. Item de eodem. Addit Storerus, subjungi symbolum; Et in fine; Expliciunt sermones.

VITA
Auctore Synchrono, qui Sefridum præ oculis habuit,
& hinc inde contraxit.
Ex editione Canisii correcta & emendata.

Otto Episcopus Bambergensis, Pomeranorum Apostolus, in Franconia (S.)

BHL Number: 6402

AUCTORE Sefrido.

PROLOGUS AUCTORIS.

[Intendit gloriam Dei & utilitatem proximi.] Scripturus vitam beati Ottonis episcopi, ac Pommeranæ gentis apostoli, grandi quidem affectu, sed impari facultate materiam ingredior sacram, duo hæc finaliter intendens, ut virtutum & meritorum ejus auctor Deus, in illo glorificetur, & de lucerna in domo Domini sublimiter accensa, pietatis ac devotionis lucem fideles accipiant. Christo enim bonus odor est in ipso & universa Ecclesia. Tamquam paranymphus & amicus sponsi fragrans & ipse unguentis optimis, unguento contritionis ac devotionis; & in Deum ac proximum preciosæ pietatis. Unguentum enim contriti cordis & humilitatis, tamquam pauper spiritu, pedibus Domini suppliciter exhibuit, aperiens os suum in oratione, & pro delictis suis jugiter interpellans; unde & Christus purgavit peccata ipsius, & exaltavit in æternum cornu ipsius. Unguentum autem devotionis, in quo recordatio divinorum beneficiorum intelligitur, in obsequium divini cultus, tamquam in caput redemptoris, tam pie ac copiose effudit, ut expresse de illo dictum videatur: Et domus impleta est ex odore unguenti. Non solum enim sua persona, tamquam sacerdos & pontifex, per exhibitionem cælestium sacramentorum obtulit Domino sacrificium justitiæ, oblationes & holocausta, accedens per semetipsum ad Deum, sed etiam in diversis locis, in vicinis & remotis episcopiis, grandi sumptu & labore Christo multas fundavit & restauravit ecclesias, in quibus miserationes Domini recoluntur, & spiritualibus disciplinis, ac divinis sacrificiis mors Domini annunciatur, donec veniat. Unguentum autem pietatis, quod de latissimo sinu caritatis, ex omni specie misericordiæ, tamquam ex aromatibus, & omni pulvere pigmentario, universo corpori præparatur, quis abundantius membris Christi exhibuit? Taceo infinitas ejus expensas, & miserationes, quas fecit in ecclesiis Domini coram Deo immortales: transeo eleemosynas illius, quas in locis definitis, in hospitalibus, & mansionibus pauperum diligentissima cura; redemptiones captivorum, quas in terras alienas ac remotas mittendo, erogavit: & immensam pecuniam, quam de manu ejus in cælestes thesauros manus pauperum quotidie deportaverunt, quis enumerare sufficiat? Profecto miserationes ejus super omnia opera ejus. Nam non solum sua, sed etiam seipsum pro lucro animarum Christo impendit, divinitus ab ipso directus in pœnitentiam Pommeranæ gentis, cujus per Euangelium Christi, tulit abominationes, & gubernavit ad Dominum cor ipsius, perferens in ea contumelias, persecutiones, passiones; & ferventissimo cordis affectu, pro lege Dei sui mori coronamque martyrii adipisci desiderans. Hæc idcirco brevi epilogo præmisi, ut quantus sit iste, de quo sermo habendus est, in capite libelli videatur, & de tanto pontifice, de novo patrono, non solum nostra specialiter, sed etiam omnis generaliter Ecclesia glorietur, qui senescente jam seculo & ad occasum vergente, secundum incrementa & consummationes perfectionis apparuit, quasi stella matutina in medio nebulæ, & quasi lux plena in diebus suis lucens, & quasi sol refulgens, sic refulsit in templo Dei, Romani imperii ac sacerdotii firmamentum, gemma sacerdotum, spiritualis ordinis decus & præsidium, prædicator veritatis, & doctor gentium, Martha frequens, & fervens in obsequio Domini Jesu, pater, minister, ac susceptor peregrinorum, captivorum, & omnium membrorum Christi. Scripta sunt autem in libro hoc, quæ religiosi ac probatissimi viri, ab ipso gesta oculis suis viderunt, & nobis fideliter enarraverunt, ut in testimonio veritatis nihil privati amoris & gratiæ inferatur, sed opera ejus, quæ in Deo facta sunt, summa sinceritate & veritate in honorem Dei & utilitatem Ecclesiæ proferantur.

ANNOTATA.

Hoc prologo caret editio recentior Jaschii, qui auctorem anonymum vixisse putat anno MCXX, & comitem sociumque fuisse S. Ottonis in convertenda gente Pomeranica. Verum ex postremis hujus præfatiunculæ verbis, oppositum certo constat, dum dicuntur scripta esse in libro hoc, quæ religiosi ac probatissimi viri ab ipso gesta oculis suis viderunt, & nobis fideliter enarraverunt. Vide plura in commentario prævio § 2. Quæ hic & in toto opere male apud Canisium impressa erant, ex editione Jaschii restituimus.

LIBER PRIMUS

CAPUT I.
Ortus, studia, legationes, gratia apud Cæsarem,
promotio ad episcopatum Bambergensem
a

Semper honorandæ b ac divinæ memoriæ, Otto beatissimus ex Suevia duxit originem. [Claris ortus natalibus,] Parentes ejus equidem, Patrem dico & matrem, ingenuæ conditionis c nobilitate clari & honorabiles, in divitiis autem & opibus mediocres, filium suum in primæva ætate litteris erudiendum, disciplinis scholaribus tradiderunt. Qui cum diligenter enutritus, in spe bona ad annos discretionis pervenisset, ipsi defuncti sunt, & quæ in possessionibus & pecunia reliquerunt; alter filius eorum Fridericus, miles futurus, possedit. [sed a fratre tenuiter adjutus,] Ottone igitur gratia studii apud extera loco demorante, frater ejus puer, domum pro suo posse gubernabat, tenuiter adjuvans fratrem suum in studio positum. Otto autem percursis aliquibus Poëtis & Philosophis, & Grammaticæ metrorumque regulis tenaci memoriæ commendatis, cum ad altiora studia non haberet sumptus, fratri suo sive aliis cognatis importunus esse noluit, vel odiosus; jam tum in ipsa adolescentia verecundiam secutus, & bonæ opinionis pulchritudinem.

[2] [Ludimagistrum in Polonia agit:] Itaque in Poloniam peregre vadens, ubi sciebat litteratorum esse penuriam, scholam puerorum accepit, & alios docendo, seque ipsum instruendo, brevi tempore ditatus atque honori habitus est. Linguam quoque terræ illius apprehendit, atque ad altiora paulatim progrediens, parsimoniæ, frugalitatis, & castimoniæ disciplinis litteraturam adornabat. Ob ea igitur studia omnibus gratus, magnorum virorum atque potentum, suffragante sibi etiam corporis elegantia, contubernio ac familiaritati sese applicuit. Legationibus etiam & responsis, inter magnas personas deferendis, apprime aptus erat. Denique occasione legationum Duci Poloniæ innotuit, magnamque in oculis ejus & totius curiæ gratiam invenit, ita ut Duci placeret talis clerici obsequio domum suam honestare. [ubi magnatibus gratus,] Ita ergo se multa opportunitate ac modestia Duci aptavit, & toti curiæ gratum fecit. Cumque aliquot annos probe & sapienter ibi mansisset, uxor d Ducis defuncta est. Expletis igitur diebus lamentationis ac luctus, cum se lætius Dux habere cœpisset, Otto qui cum majoribus terræ frequenter erat; tentare & investigare cœpit de animo Ducis, si quomodo ultra ad alios thoros venire cogitaret, adjungens quod in partibus Theutonicis, honestissimum posset invenire matrimonium, per quod magna nobilitas, immo totius Theutonici regni potentia summis amicitiis conjungeretur. Dum hæc Otto crebro monet, sermo ad Ducem perlatus est.

[3] Primo autem cœpit apud se ille tractare, deinde consilium habere cum aliis, [Duci innotescit,] postmodum ipsum Ottonem ad consilium vocare, plenius ab eo rem cogniturus. Itaque Otto de majestate ac potentia Romani imperii, & de antiqua & clarissima Regis prosapia, pauca præmittens, de viduitate sororis ejus, Dominæ viduæ e, quodque eam Imperator dignis thalamis sociare volens, totius curiæ ac Principum, super hoc consilium exspectaret, plurima subjunxit, felicem fore affirmans, cui tantæ pulchritudinis thorus contingeret. Ex parte autem Ducis monebat, [a quo] ultra in imperiis nihil ei quærendum, nisi amicos, genus, potentiam; utpote cui opes abunde suppeditarent. Quid plura? Dux ipse omnesque consilii participes, a Deo sermonem esse dicunt. Deinde magis ac magis Ducem hortantur sui, monent publice ac privatim, hoc tam ingens decus, tam opportune venientem gloriam mature captandam. Ubi autem ad plenum Duci res animo sedit, non prius adgredi voluit, nisi & hoc principibus Poloniæ placeret. Habito igitur colloquio, invenit assensum; id idem omnes sequuntur, probant, cupiunt, tanta claritate tantaque nobilitate illustrari Poloniam.

[4] Otto igitur pro tali consilio magnus & clarus habitus est. [ad Cæsarem mittitur,] Cum ergo de nuntiis ageretur, ipse eligitur, & magni summique viri comites ei decernuntur; vestitur, ornatur, ditatur, omnibusque necessariis, quæ usus honorque poscebat, abunde expeditur; sicque in multa gratia dirigitur, in summæ legationis secretissimo officio, gratiam & gloriam recepturus. Eo tempore soror Imperatoris in contubernio ipsius, digno honore & apparatu manebat; de qua ille magnæ affinitatis sperans necessitudines, secundum magnificentiam generis ac potentiæ, felices de illa nuptias exspectabat. Acceptis igitur nuntiis & petitione Ducis, [sororem ejus postulaturus.] Rex hilariter respondit; magnæ legationi, consilio principum se responsurum pollicetur, gratias tamen agens Deo, vota sua de honore sororis opportune promotum iri. Consilium igitur de tanto negotio habens cum Episcopis & Archiepiscopis aliisque principibus seu magnis viris, magnifice tractat rem & retractat, nuntiis interim ad decus imperiale bene habitis. Denique ubi satis omnia exquisita videntur, vocatis eis, rem per se breviter exequitur Imperator; Ducem Poloniæ, nobilitate, opibus ac potentia dignum altis thalamis; sororem quoque suam unicam unici fratris, gratam sibi præ cunctis rebus, libenti animo tali viro copulare, quia suis fidissimis hoc visum sit consiliariis. Addit etiam, hoc commercio duos populos confœderari, Poloniæ res nobilitari, Duci amicos, potentiam & gloriam conquiri.

[5] Figitur ergo contractui locus & tempus, remittuntur nuntii, [Qua occasione] magnis cumulati muneribus, ingens utrimque apparatus, pro personarum dignitate, nuptialibus rebus componitur. Duce igitur optatis thalamis potito, major iterum gratia Ottoni accessit, suique paranymphi Domina oblita non est, in omni domo sua inclitum, charum, & familiarem eum habens. Et quotiens germano suo Imperatori dona vel responsa mittebat, [ita placet Cæsari,] Otto internuntius & fidus mediator fuit; factaque est per eum quasi una respublica, domus Imperatoris & domus Ducis. Cumque inter eas sæpe iret, & rediret, Imperator, vir sagax, legati fidem & prudentiam animadvertit; & quamvis sorori ac sororis marito commodum eum ac necessarium agnosceret, intelligebat tamen altiori dignitati hunc fore opportunum. Quare clementi beneficentia eum alliciens, sorori pro eo scripsit verba postulationis, suis dicens talem Clericum obsequiis necessarium. Soror autem & Dux in multis divitiis benefacientes Capellano suo, in multa honestatis gratia Imperatori eum quamvis inviti dimiserunt f.

[6] [ut primo ad Capellani] Imperator vero primo in levibus eum rebus exercens, familiari ejus servitio in multis bene usus est, psalmos & orationes privatas, si quando vacabat, cum eo ruminare solebat. Nam adeo litteratus erat Imperator, ut per se breves g legeret ac faceret. Videns igitur hoc placere Imperatori, psalmos & hymnos, capitula & orationes per totum annum, ut memoriter cursim dicere posset, efformare Clericus elaborabat, aliisque capellanis alias intentis, hic semper præsto erat, & Psalterium h, quo uti solebat Imperator, sub ascella jugiter habens, vel ad sellam suam jugiter dependens, quociens opus erat, requirenti obtulit Imperatori. Nihil enim Ottonis solertia negligendum putabat, quo sibi gratiam Domini conciliare valeret. Unde mane, vesperi, omni tempore cum Psalterio suo ad manum Imperatoris præsto se Otto exhibuit.

[7] [deinde ad Cancellarii munus,] Porro illis diebus investituras Ecclesiarum Imperatores dare solebant, & quotiens Episcopi decedebant, id moris erat, ut Ecclesia illa baculum & annulum Imperatori transmittens, de curia expostularet Episcopum. Multi ergo nobiles & magni viri, cognati ac filii principum in curia degebant, spe promotionis, vice capellanorum Imperatori obsequentes. Inter quos omnes tam æqualiter & composite Otto se gerebat, ut neque ex elatione invidiam, neque ex vilitate despectum incurreret. Denique quodam eorum, qui Cancellarius i fuit, ad episcopatum sublimato, Otto sigillum Imperatoris & officium Cancellariæ suscepit; tantaque industria & bonitate se in illa gessit, ut ab omnibus curialibus amaretur, & a cunctis ei deferretur. Imperator vero famosum ac laboriosum opus Spirensis monasterii habebat in manibus, omnes sapientes ac industrios architectos, fabros, cæmentarios, aliosque opifices regni sui, vel etiam de aliis regnis in ipso opere habens, aurum & argentum & pecuniam multam sumptusque infinitos annis singulis expendebat. At magistri operis, partim negligentes, partim etiam sua commoda sectati, rem tarde promovebant. Commonitus ergo Princeps a fidelibus suis, de jactura impensorum, diligentius tractare cœpit, ac securus de Ottonis fide, diligentia, & sagacitate, omne opus ei commisit; præcipiens ut tam opifices, quam magistri eorum illi soli parerent, omnemque pecuniam, sumptus & impensas ab eo expeterent, illique retaxarent. Sed quid? Nam facile dici potest, quanta conservatio rerum facta sit, & quanta structuræ promotio. Ita ergo in omnibus rebus, Deo propitio, præstabilem se & charum summis & mediocribus Otto faciebat in aula Regis, quasi alter Joseph, curam gerens universorum.

[8] Interea Rupertus Babenbergensis Episcopus de hac vita migravit k. Itaque ex more temporis, [demum ad episcopatum Bambergensem] insignia episcopatus ad curiam allata sunt, & petitio Ecclesiæ pro pastore. Sed Imperator consilio sex mensium ponit inducias; Ecclesia vero Babenbergensis cum Clero & populo, Deo interim devotissime pro idoneo rectore supplicabat. Elapsis ergo induciarum diebus, cum jam tempus esset mittendi ad curiam pro Episcopo, Imperator benignitatis & gratiæ litteris nuncios evocans, idoneum illi ecclesiæ inventum indicat Episcopum: inter spem & metum anxii attentius rem Domino Babenbergenses commendabant. Abeuntibus ergo nuntiis, summis & præcipuis de ipsa Ecclesia viris, tam Clericis quam laicis; reliqui omnes a minimo usque ad maximum, in proxima Dominica ante Nativitatem Domini, elatis Crucibus cum processione montem beati Michaëlis ascendunt, angelica suffragia quæsituri; scilicet beatus Michaël archangelus cælestis militiæ signifer, negotio huic se ingereret, ut ejus strenuo interventu, strenuum, bonum & gnarum super se provisorem accipere mererentur. Quos in misericordia & veritate summa divinitas, interventu archangeli, exaudivit, ut ipse rerum probavit eventus. Nam & legati Ecclesiæ ab omni imperatoria majestate honorabiliter suscepti sunt, & optime de negotio suo expediti.

[9] Imperator etenim annuens eis, quantam, inquit, [propter egregia sua merita,] solicitudinem geramus pro Ecclesia vestra, hinc advertere potestis, quod non temere aut subito rectorem vobis destinandum putaverimus; sed magis consilio & deliberatione, mora temporis & cura diligenter exquisita. Nec mirum sane; a nostris enim proximis ac progenitoribus, ut nostis, Ecclesia illa fundata, prædiis & possessionibus feudatis, & ministerialibus & omnium rerum affluentia ditata & sublimata est: quod de aliis Ecclesiis dicere non possumus, hæc omnino illi adhuc integra manent, & conservata. Quare in talem domum, providum & sagacem & rerum conservatorem; non vanum, non superbum convenit intromittere rectorem. Unde alias non ita soliciti fuimus, sed cito & absque temporis dilatione fecimus, quod faciendum erat. Cumque his & hujusmodi verbis consilium suum legatis semel & iterum commendaret Imperator, quidam ex eis tanquam pertæsi dilatione, ubinam, vel quis esset sciscitantur. Imperator, Nonne, inquit, præsto est, & manu arripiens Ottonem capellanum suum (ibi enim erat, elegantis personä, ac indutus bonis vestibus, tonsura, forma, totoque habitu intus & exterius clericum præferens) En, inquit, hic est Dominus vester, hic est Babenbergensis Ecclesiæ Antistes. Consternati ad horam illi, invicem respiciunt, illumque oculis dejectis sumunt & resumunt; aliique nobiles circumstantes, qui aut sibi aut suis cupiebant, nutu ac mussitatione legatos quasi ad contradictionem instigabant.

[10] Legati autem subtristes; Sperabamus, inquiunt, aliquem ex dominis & principibus, curiæ nostræ parentatum, ac nobis notum, dominatorem nos accepturos. Nam hunc, quis fit, aut unde sit, ignoramus. [obirectantibus nequidquam invidis,] Imperator autem reprobationem personæ haud sustinens; & vultis, ait, scire quis sit? Volumus, inquiunt: Profecto, ait, ego pater ejus sum, & Babenberg mater ejus debet esse. Verbum hoc mutare non poterimus. Si quis autem huic nostræ ordinationi, quæ a Deo est, contraire temptaverit, offensam nostræ indignationis procul dubio incurret. Non enim levitate aut privatis commodis ducimur, sed quod honestissimum & maxime illi Ecclesiæ necessarium esse perspeximus, id simplici animo in hoc negotio sectati sumus. De expertis rebus non incertum judicium est l. Longa hunc hominem experientia & probatione didicimus; patientiam, sagacitatem & diligentiam in exequendis parvis rebus; strenuitatem ejus in magnis negotiis notam habemus. Denique absentatio ejus magnum domui nostræ impedimentum fiet, quam ipse de omnibus rebus strenue ac fideliter expedire solebat.

[11] [evectus sit.] Otto igitur audita clementia Imperatoris, ad pedes ejus sternitur, ubertim lachrymas fundens. Accurrunt legati, prostratum levant; ille humiliter recusat; se pauperem, se indignum tantæ dignitatis affirmans: justius esse, viros ingenuos, claros, nobiles, potentes ac divites, & concapellanos suos, ad tales honores conscendere. Cernitis, ait Imperator, qua hic homo feratur ambitione? Jam tertio recusat; jam duos episcopatus sibi oblatos, ad socios transferri rogavit. Quid vobis videtur? Augustiensi episcopatui eum locare voluimus; sed iste sciens, quod hereditas ad quam primo festinatur, in fine benedictione carebit, eos, qui se priores in laboribus & exercitiis curiæ nostræ extiterant, prius ad quietem venire, justum esse dicebat. Postea vero de Halberstadensi episcopatu, sibi a nobis oblato, similiter fecit. Quid ergo? Spero, ait, Babenbergensi Ecclesiæ hunc divinitus esse reservatum. Hæc dicens, annulum episcopalem digito ejus infixit & baculum dedit illi; sicque vestitum legatis consignavit; moxque ab omni curia ei acclamatur. Legati ergo rem a Deo esse cognoscentes, suscipiunt, amplectuntur, Dominum & Patrem suum illum vocantes. Quos etiam alloquens Imperator: Assumite, ait, Dominum vestrum, & omni reverentia, dilectione ac bonitate ipsum complectimini. Testor eum, qui novit omnia, non me hominem nosse mortalem, cui honestius ac tutius ejus loci cura credi potuisset. Me quoque vivo & in imperio Romanorum posito, qui hunc tetigerit, tanget pupillam oculi mei.

[12] [Pium ejus tempore schismatis votum.] His modis, hoc ordine, ad pontificatus gradus scandere coactus, ægre quidem, & cum multa hæsitatione consensit, propter de investitura contentionem inter regnum & sacerdotium, & propter electiones Ecclesiarum, quas evacuare, ac sibi vendicare, vi magis quam juste laborabat imperialis auctoritas. Cogitabat etiam, non absque divinitatis nutu tertia jam vice episcopatum sibi offerri, quem si tertio repudiasset, timuit ne sententiam incurreret illam, qua dicitur, noluit benedictionem & elongabitur ab eo. [Psal. 108 v. 18.] Itaque in his angustiis positus, quod solum salutare putabat, ad sanctæ & Apostolicæ Sedis, Catholicæ matris auxilium confugere delegit. In ipso igitur articulo adhuc in curia positus, votum vovit m Domino, numquam se in episcopatu mansurum, nisi & consecrationem pariter, & investituram canonice, consensu & petitione Ecclesiæ suæ, a manu Domini Apostolici suscipere mereretur. Diem autem Natalis Domini Moguntiæ cum Imperatore celebravit, dehinc retentis ex parte atque ex parte dimissis legatis, qui pro se venerant, in curia mansit diebus pene XL, decore magno & honestate, Imperatore ipso & omni aula plurimum ei deferente.

ANNOTATA.

a In editione Canisii præfigitur hic titulus: Incipit vita venerabilis ac Deo digni Ottonis Episcopi & confessoris Apostoli Pommeranorum. Jaschius alium ponit titulum hoc modo: Incipit liber de vita S. Ottonis Pomeranorum apostoli. In hac, liber dividitur in capita 37, sed absque titulis: in Canisiana tituli plures sunt, capita a Gretsero dicta; ut facile observare possis, pro amanuensium ingenio, nonnulla hinc inde addita aut contracta esse, ut etiam de Ebbone in commentario præmonuimus. Nostra hic est divisio capitum, numerorum &c. more a Majoribus semper usitato.

b Paucis observo, Andream ex hoc & sequenti capite nihil, sed ex Ebbone accepisse omnia usque ad caput suum XVI.

c De conditione, origine & nobilitate Sancti, in commentario satis dictum est.

d De ea Ducis uxore & subsecutis secundis cum Sophia, alias Juditha, Henrici IV sorore nuptiis, vide commentarium § 6.

e Cujus vidua fuerit, ibidem invenies. Sed repetitio viduæ, hic nullum sensum facit; malim legere Dominæ Judithæ.

f Alia Ebbonis narratio, ut citato loco explicatum est.

g Per breves, intelligo litteras; si de brevibus plura cupis, adi Glossarium Cangii.

h De Psalterio & Spalterio aliqua notavit Gretserus pag. 380; nos legimus & legendum putamus Psalterium.

i De Cancellarii munere & cura perficiendæ ecclesiæ Spirensis, alibi egimus.

k XI Julii MCII. Vide in commentario explanationem inscriptionis tumuli.

l De his omnibus videndus iterum commentarii prævii § 6.

m Hanc S. Ottonis religiosam observantiam egregie tuetur Gretserus a pag. 392, adversus Crameri & aliorum prædicantium calumnias.

CAPUT II.
Ingressus in ecclesiam suam, consecratio &
commendatio per Paschalem PP. a quo pallio donatus,
regimen sancte orditur
.

Post hæc Princeps Augustensi & Wirtzburgensi mandat Episcopis, [Frigida hieme nudipes ecclesiam adit.] aliisque de curia sua honoratis viris, qui honestissima societate atque ingenti comitatu, ad sedem suam, in vigilia Purificationis beatæ semper Virginis Mariæ, Babenberg eum deducant, omni Clero & populo in magno desiderio & exspectatione positis. Itaque propinquante illo ad locum, ubi primitus conspicere potuit monasterium cathedrale, ab equo descendit, calceamina solvit, humilitatem cordis, habitu corporis ostendit; frigora, nives, & glaciem Februarii, nudis pedibus, usque in ædem beati Georgii calcavit, occurentibus ei longo examine Clericis & monachis, nobilibusque laicis in multitudine copiosa, cum universa plebe Babenbergensis ecclesiæ, in pompa & processione gloriosa, in ornamentis & reliquiis Sanctorum, in hymnis & confessionibus, personæ ac tempori opportunis; tantaque fuit exultatio & decus susceptionis, ut verbis explicari non queat. Salutatione autem completa, penetrabile gelu pedes Episcopi ita adusserat, ut vitæ sedem, cor & vitalia, frigus ex toto pene possederit; Episcopus autem rerum gnarus, aliis aquam calidam ad lavandos pedes offerentibus; ille frigidam poposcit, & imponens pedes, frigore frigus propulsavit. Memor ergo voti sui, post paucos dies a susceptionis suæ, antequam de aliis rebus suis ordinaret, nuncios Romam mittit & literas in hunc modum.

[14] Domino & Patri suo Paschali, sanctæ & Apostolicæ Sedis universali Episcopo, [Ejus litteræ ad Paschalem PP.] Otto Babenbergensis Ecclesiæ id quod est, tam devotæ quam debitæ subjectionis orationes & servitium. Quia totius Ecclesiasticæ dignitatis ac religionis firmamentum in Christo petra est, & in Petro ejus discipulo & ejus successoribus; idcirco ab hac linea, ab hac virga directionis, virga regnorum, pontificatuum & omnium potestatum in Ecclesia, insanum duxi aberrare. Vobis igitur, Pater sanctissime, & sanctæ matri nostræ Romanæ Ecclesiæ collum devote submittens, auxilium & consilium de rebus meis flagito. In obsequio enim Domini mei Imperatoris per annos aliquot degens & gratiam in oculis ejus inveniens, suspectam habens de manu principis investituram; semel & iterum, cum dare vellet, renui episcopatum. Nunc vero jam tertio in Babenbergensi episcopatu me ordinavit, in quo tamen minime permanebo, nisi vestræ complaceat Sanctitati, per vos me investire & consecrare. Quidquid ergo placeat discretioni vestræ de me, per nuncios mihi significate servo vestro; ne forte in vacuum curram, si ad vos currere incipiam. Omnipotens mihi propitiam incolumitatem vestram custodiat. Dominus autem Apostolicus visis litteris gavisus [est], eo quod pauci Episcopi Teutonici regni, in ea malignitate temporum, matri suæ, ut justum esset, deferrent, ac ei tales litteras destinavit:

[15] Paschalis servus servorum Dei, b Ottoni dilecto fratri Babenbergensis Ecclesiæ Electo, [& hujus responsoriæ.] salutem & Apostolicam benedictionem. Filius sapiens lætificat matrem suam. [Prov. 10.] Opera tua & consilium tuum, virum præferunt sensatum. Nos igitur honorare, & profectus tuos juvare congruum duximus. Nihil ergo de nostra benevolentia dubitans, tuam nobis, quantocius vales, præsentiam exhibeto. Certi enim sumus, quod divina sapientia etiam malis hominibus bene uti novit.

[16] Igitur, acceptis litteris, juxta verbum Domini Apostoli, beatus Otto Romam, in Ascensione Domini veniens c, transivit, & in Anagnia civitate Campaniæ, [Romæ insignia Pontifici resignat,] Dominum Apostolicum invenit. Porro viri honorati, qui cum eo erant, data & accepta salute, Dominum Apostolicum etiam ex parte salutant, Ecclesiæ subdentes petitionem & vota pro Electo. Otto vero nihil cunctatus, ordinem & modum accessionis aperit: fatetur omnia, baculum ponit & annulum ad pedes Apostolici, temeritatis vel errati veniam petit; insinuans tamen, non voluntate sua, sed potestate factum aliena, Pro quo & severus in se, canonicæ districtionis sibimet imprecatur ultionem. Apostolicus vero, vir summæ prudentiæ, constantiam ejus admiratus, levare jubet insignia. Negat ille; indignum se & peccatorem protestatus. Cum Apostolicus: Sancti Spiritus, inquit, festum propinquat, tanti arbitri consiliis rem hanc commendare debemus. Deinde, ubi de his satis utrimque dictum est, benedictione accepta, Otto cum suis ad hospitium digreditur. [sed revocatus, a Papa consecratur.] Ibi multa secum tota nocte illa, & sequenti die tractabat: malitiam temporum, anxietates & pericula pastorum, inobedientiam & inquietudines subditorum; postremo quidquid in tali re duri vel adversi esse potest, ante oculos ponebat, ac plena deliberatione omnibus depositis, privatus & quietus apud se vivere decrevit. Itaque ascitis sociis viæ, quid deliberasset aperuit. Moxque valefaciens Domino Apostolico & curiæ, per viam qua venerat, redire cœpit. Cumque iter diei cucurrisset, missis legatis, sub sanctæ obedientiæ mandato Apostolicus redire jubet abeuntem: mittit dona donorum significantia, monet cor & corpus aptare donis Spiritus sancti. Quid faceret? Obedientia retrahitur, a comitibus impellitur, & cum tremore ac reverentia, juxta mandatum Domini Apostolici reversus, in sancto die sacrosanctæ Pentecostes, petentibus nunciis ecclesiæ suæ, ab ipso Domino Apostolico investitur, multoque decore ac lætitia totius curiæ, sancti Spiritus invocatione, inter missarum solennia in Episcopum consecratus est. Et revertens, has de itinere litteras exspectanti Ecclesiæ suæ præmisit.

[17] Otto d dei gratia Babenbergensis Episcopus, Eberhardo Præposito, [Rem ecclesiæ suæ significat] Adalberto Decano ceterisque fratribus omne bonum. Quantum ego novi & expertus sum caritatem vestram, scio vos jam diu exspectare eventum nostri laboris, ut de nostro successu, siquidem bene per misericordiam Dei successerit, gaudeatis. Litteris istis vobis significare decrevimus, quam misericorditer Deus more suo post immensos labores & sudores plurimos, nobiscum operatus sit. In die Pentecostes sancto, qui ex adventu sancti Spiritus sacratus, & cunctis fidelibus universe solennis est, illo, inquam, die, Deo sic ordinante, in Anagnia civitate Campaniæ, quæ Romaniam dividit & Apuliam, episcopalis benedictionis munus, quamvis indignus, Domino largiente suscepi; venerabili Papa Domino Paschali manum imponente; ceteris vero Episcopis plurimis cooperantibus; Clero quoque Romanæ Ecclesiæ, cujus magna pars ea die in eamdem civitatem convenerat, astante & consentiente: & quod nulli, la Romano Pontifice consecrato, nostris temporibus contigit, sine obligatione alicujus juramenti consecratus sum. Hujus loci, hujus diei, hujus gratuitæ misericordiæ Dei semper memores esse debemus, & ut vos memores esse velitis cum gratiarum actione, obnixe precamur; præcipue cum aliæ quamplures venerandæ personæ, de magnis rebus ad Apostolicam sedem agentes, infecto negotio redierint. Valete.

[18] [cui a Pontifice commendatur:] Apostolicus vero has commendatitias litteras Ecclesiæ scripsit, pro dilectione Ottonis Episcopi. Paschalis Episcopus e, servus servorum Dei, Clero & populo Babenbergensi salutem & Apostolicam benedictionem. Quantæ affectionis debito Babenbergensis Ecclesia ab ipso suo constitutionis primordio, sedi Apostolicæ constringatur, etsi nos lateret, litterarum vestrarum significatio manifestat. Quod affectionis debitum, venerabilis frater Otto, vestræ Ecclesiæ Electus, non inconstanter tenuisse ac tenere cognoscitur; cum per tot & tanta pericula ad Apostolicæ sedis visitationem tendere procuravit. Nos igitur eum debitæ benignitatis affectione suscepimus, & juxta vestræ dilectionis desiderium, nostris tamquam Beati Petri manibus, salvo Metropolitani jure, vobis per Dei gratiam Præsulem ordinavimus. Hunc igitur, sub præsentium litterarum prosecutione, ad Ecclesiæ vestræ regimen remittentes, plena hortamur affectione diligi, plena humilitate venerari. Confidimus enim eum disciplinæ ecclesiasticæ futurum esse custodem & salutis vestræ solicitum provisorem. Huic ergo sedulis officiis obedite, & gratiam vobis in eo conciliate cælestem. Integritatem Catholicæ fidei firmam semper in omnibus conservate, sedi Apostolicæ semper devotius adhærete, ut per ejus consortium a contagiis omnibus liberi, ad æternæ salutis portum feliciter pervenire, domino largiente, mereamini.

[19] [Singulari in Ecclesiam fide, & largitate elucet,] Cunctis ergo diebus, quocumque statu Ecclesiæ, Apostolicæ sedi constanter ac fideliter adhæsit Otto Episcopus, adeo ut in illa dolenda excommunicatione Imperatoris Hainrici junioris, toto tempore schismatis, cum sacerdotio perstiterit, Canonicis suo non ingenio quidem, imperio pro conservatione rerum temporalium faventibus. Tali igitur ordine & honore in Episcopum consecratus, multis virtutibus enituit; sed una in eo tanta claritate resplenduit, ut in morem solis, cetera sidera prænitentis, sua luce alias quodammodo minus redderet fulgentes. Dico autem beneficentiam vel liberalitatem, quæ in eo speciali quadam prærogativa sic enituit, ut sine ambitione gloriæ inanis, gratiam consequeretur apud Deum & homines. Tanta enim in dando usus est discretione, ut numquam prodigus, semper autem liberalis inveniretur. Immanes autem jacturas & sumptus infinitos parvi pendebat. Si autem suæ aut etiam alienæ rei augendæ ratio postularet, equidem homo gravis, omnia facta sua certo judicio ponderabat. Unde si aliquando res major & utilior magna largitione acquirebatur, nequaquam manum contraxit. Causa igitur largitionis, semper ei fuit aut utilitas, aut necessitas, aut honestas; aut divinæ remunerationis intuitus. Huic autem super omnia intentus, omnium indigentium, vel qualibet calamitate oppressorum commune fuit consilium. His tamen beneficentiæ modis plus afficiebatur, quorum memoriam posteris relinqueret.

[20] Post Dei autem honorem, quem in cunctis factis suis glorificare jocundum habebat, [Donatusque Pallii usu,] etiam Ecclesiæ cui præerat, gratiam & decorem cumulare satagebat. Unde factum est, quod in ipso introitu suo, cum eatenus quamdam specialis honorificentiæ prærogativam Babenbergensis Ecclesia, usum scilicet Crucis & Pallii, quater in anno haberet; ille quando ex more, pro accipienda episcopali benedictione, Romanæ matri venerandum caput offerebat, non quidem ex ambitione, quod illa vehementer execrari solet, sed ex gratuita ipsius matris benignitate, quæ dignos filios honorare gaudet, eodem honore duplicato, usum Pallii f & Crucis, quatuor aliis vicibus, eo quod idoneus & honore dignissimus videretur, ad omnes successores suos transmittendum, a beatæ memoriæ Papa Paschali percepit, in sacro die Pentecostes, ab ipso in Episcopum, sancti Spiritus cooperante virtute, consecratus. Ex eo igitur tempore, operante in se gratia ejusdem Spiritus sancti, tam in secularibus, quam in spiritualibus causis & negotiis, consilio viguit & prudentia, ita ut dignitatem sibi augeret & gratiam apud omnes quidem, sed apud illos specialius, quibus non magis præesse quam prodesse incipiebat.

[21] Itaque multa cura ei fuit, viam & instituta nosse majorum: [omnes boni pastoris partes adimplet.] & quidquid honoris vel emolumenti alicui ordini vel professioni vel etiam dignitati, debite vel gratuito exhibere potuit, numquam sponte prætermisit. Ac omnium synodalium & legum provincialium, vel synodalium processus vel excessus summe cognitos habebat, atque ad depromendum quod sentiebat, gravi & grata & ornata dicendi facultate comptus est. Unde licet non philosophicæ, nec tam profundæ in litteratura esset eruditionis, tamen in populari sermone, ad erudiendos in divinis & ecclesiasticis rebus homines, nihil ejus eloquentia præstabilius g, quam admiratione audientium & ædificatione compunctorum, & peccata sua deplangentium, sæpe constat probatam. Huic enim ab omnibus sui temporis pontificibus, in docendo populum naturali sermone, principatus minime negabatur; quia disertus & naturali pollens eloquio, usu & frequentia in dicendo facilis erat, quid loco, quid tempori, quid personis competeret observans. Sed quia pluris est benefacere quam benedicere, licet utrobique valuerit, & utrumque rectoribus h Ecclesiarum conveniat, tamen plerumque contingit in altero aliquem esse propensiorem. Unde ad benefaciendum maluit esse proclivior, & in eam partem bonitatis, quæ de fonte rei familiaris emanat in proximos, quia copia sinebat, studium inflexit, multaque in præsentes erogans, etiam posterorum, & absentium, vel nondum natorum oblitus non est. Hinc est quod illis rebus, quæ posteris etiam manere possent, majores sumptus impendit, ut sunt, muri, pontes, aquarum ductus, & quidquid ad multorum in longum posset durare commoditatem. i Amen.

ANNOTATA.

a Potuit S. Otto post paucos dies legatos Romam mittere cum sequentibus litteris: ast alia est epistola ab Ebbone recitata num. 18, multo serius ad Paschalem PP. a Sancto destinata.

b Hoc responsum deest in Ebbone & Andrea.

c De hujus narrationis veritate, dubitandum non est; verum ita præcipitatur rerum gestarum ordo, acsi trimestris spatio facta fuissent omnia, quæ ad tres & amplius annos protracta novimus.

d Sunt hæc apud Ebbonem num. 26, ubi præpositus vocatur Egilbertus.

e Apud Ebbonem num. 24, qui & alia diplomata adducit, hic prætermissa. Ordinem porro, quo gesta sunt singula, ex commentario nostro accipias.

f Singulare hoc Bambergensis ecclesiæ privilegium eruditis satis notum est; neque ex Jaschio discendum pag. 468, quis pallii usus sit &c. Neque æstimandæ aliæ ejusdem ineptiæ a pag. 466. Vide potius notulam Gretseri pag. 173.

g De Sancti sermonibus actum est capite ultimo commentarii prævii.

h Annotatio Jaschii pag. 470, ipsi & suis longe melius applicaretur.

i Hactenus hujus anonymi auctoris propria, sive hic vere Sefridus, sive Thimo; sive, quod verosimilius est, ex eorum narratione tertius aliquis, Sefridum potissimum secutus, præcipue libro 2 & 3, ut postmodum ex Andreæ Gretseriani citationibus intelliges.

CAPUT III.
Multorum monasteriorum fundationes qua intentione
aggressus sit, & quomodo eas a summis Pontificibus
confirmari curaverit
.

Et primitiæ a quidem perum ejus, duorum fuit structura cœnobiorum in episcopio Herbipolensi, [Multa cœnobia fundat & exstruit] quorum primum Vraugia dicitur, sub patrocinio beati Laurentii. Alterum Ura, in honore beati Petri Apostoli: his autem honesta & eleganti fabrica compositis, sicut omnibus cœnobiis faciebat suis, prædia emere, silvas & agros & prata comparare, vel aliis justis modis acquirere satagebat. Ipsa vero nominare & enumerare universa, ne longus aut fastidiosus fiam, omitto. Deinde in Babenbergensi episcopio tertia & quarta ædificatio duorum cœnobiorum fuit, quorum unum Michelvelt dictum, in honore sancti Joannis Euangelistæ. Alterum Lanchein, [Lanchein,] in honore beatissimæ virginis Mariæ de ordine Cisterciensi. Nam ista tria fecit de ordine Cluniacensi Et Michelvelt & Vraugia in patrimoniali fundo Ecclesiæ; Lanchein vero & Ura in adventitio locata sunt. Porro in episcopatu Ratisponensi sex monasteria construxit; qumque de ordine Cluniacensi, quorum unum Enstorff dictum, in honore sancti Jacobi Apostoli. Secundum Priffling *, sub patrocinio beati Georgii martyris. Utraque autem in adventitio fundo locata sunt. Sed Enstorff ab Ottone Palatino Comite acceptum, magnificæ liberalitatis munificentia ditatum, ædificiis, ac prædiorum largitionibus decoravit ac provexit. Priffling vero quomodo divinæ revelationis & angelicæ visionis occasione, a fundo cœperit, ad notitiam posterorum scripto transmittere non mutile credimus.

[23] Heinricus b proinde quintus, Heinrici quarti Imperatoris filius, [etiam apud Ratisponam] æstivo quodam tempore curiam Episcoporum ac Principum totius Theuronici regni frequentia celebrem Ratisponæ celebrabat, cui venerandum Ottonem, utpote magnum consilio, & omnium primatum aspectibus gratiosum, quippe qui gratia & affabilitate, & vitæ etiam merito omnium sibi conciliabat favorem, regia non patiebatur deesse vocatio. Sed pius Otto, qui cum Psalmista dicere noverat: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, & volabo & requiescam? Si quando locus dabatur & opportunitas, ne tumultu ac strepitu curialium, meditationis ejus impediretur propositum, a curia se absentabat; ut solus soli Deo, quo liberius, eo licentius vacaret. Erat itaque in occidentali civitatis parte, in vicinia villæ, Priffling dictæ, a qua & monasterium pro condignitate nomen contraxit; ager pascuus, arborum umbra & graminis viriditate admodum delectabilis, in quo venerandus Præsul, pro loci amœnitate; cum tentorium subrigi sibi fecisset, meridiano tempore fessa quieti membra dederat. Cum ecce in morem scalæ illius, in qua Jacob patriarcha angelos vidit descendentes & ascendentes, a capite dormientis ad cælum usque porrigi beato Pontifici visa est; & angeli in ea alternis vicibus descendentes & ascendentes. Ille ergo excitatus, Capellanos reliquosque commilitones suscitatos advocat, & seriem visionis avide auscultantibus exponit. Omnes itaque visionem a Deo esse considerantes, non somnum vanum; divinæ revelationis glorificant dignationem: & Episcopum, ut inibi obsequium Deo provideat, per visionem hujusmodi admonitum dicunt. O felicem Præsulem, omni laude & honore dignissimum, cujus quia in cælis esset conversatio, divina revelatio, & cælestium civium visio declaravit. Ipse proinde, agri possessore requisito, agrum comparavit, & altare in eo, ubi sponda steterat, & desuper ecclesiam exstruxit, donec agrum conterminabilibus comparavit, spaciosum locum monasterio & cellæ constituendæ conquisivit. Talis itaque ei fuit occasio cœnobii Bryvingensis a fundo exstruendi.

[24] Tertium est cœnobium Munster, quod cum adjacente parochia, ejusdem nominis, auri & argenti pretio ab Heinrico duce Bavariæ & a Dypoldo Marchione comparavit; [ac variis aliis locis] & regali privilegio Lotharii, in proprietatem Babenbergensis Ecclesiæ collatum, suscepit. Quartum Biburch. Quintum Malenstorf. Sed Biburch sub patrocinio est beatæ Dei genitricis; illud autem in honore sancti Joannis Euangelistæ; utrumque autem fundi adventitii. Sextum est Windeberg de ordine Nortpertinorum, in honore beatæ semper virginis Mariæ, & ipsum de fundo adventitio. In episcopatu Halberstadensi, undecimum ei est, congregatio Reginstorf de ordine Cluniacensi, sub patrocinio B. Joannis Baptistæ. Abbatiam, Wirtzenburch, quæ nunc mutato loco & nomine, Reginstorf appellatur, cum omnibus pertinentiis, ab Heinrico Imperatore acceptis privilegiis, Babenbergensi adjecit Ecclesiæ. Bona quoque ejusdem cœnobii duplicavit. Nam cum prius non nisi sexaginta habuerit mansos, eumdem numerum totidem additis ipse ampliare curavit. In episcopatu Aistetenfi duodecimum illi est, congregatio de ordine Cisterciensi, Halsbrunn dicta, sub patrocinio beatæ Dei genitricis. Ipse autem [locus,] fundis a venerabili Ottone multa pecunia comparatis, magnis sumptibus in abbatiam promotus est.

[25] [aliisque in episcopatibus.] In episcopatu Pataviensi decimum tertium, congregatio Alderbach dicta. Et decimum quartum Cluniacense sub patrocinio beati Andreæ Apostoli, juxta fluvium Anisen. * Hanc a Lyopoldo Marchione datam suscepit, in cujus promotione viginti mansos & quinquaginta marcas expendit. Et in patriarchatu Aquileigensi quintum decimum cœnobium, in castro Arnoldenstein, destructa munitione, construxit. Quadraginta vero & quinque annis hoc castrum, cum nonaginta quinque mansis, ad se pertinentibus, Ecclesiæ Babenbergensi abalienatum fuit. Sed ipse multo labore & impensa recuperavit, & additis ei sexaginta mansis, abbatiam esse fecit. Has quindecim congregationes opera illius & benignitas fœcunda semper propagavit. Quinque insuper cellulas, quasi totidem grana seminis, seminare curavit, sciens, quod neque qui rigat, nec qui plantat, est aliquid, sed qui incrementum dat Deus. Ex eisdem autem granis quidam jam surculi pullulant; poteruntque, Deo præstante incrementum, in arbores consurgere. Sunt autem hæ, una, quæ dicitur Aspach, in honore sancti Matthæi Apostoli & Euangelistæ, ipsum autem fundum & prædium ejus Babenbergensis Ecclesia multo tempore perdiderat; sed ipse illud solerti cura requisitum, cellam fecit monachorum, eaque in abbatiam convaluit; prædiorum donatione copiosa ab ipso primum, deinde ab aliis fidelibus ditata. Secunda est in loco Babenbergensi, in domate sancti Michaëlis sita, sub patrocinio sanctæ Fidis, Virginis & Martyris. Primo hanc sanctimonialium esse voluit; sed altiori consilio septem monachis eam instituit, & cum omnibus pertinentiis suis sancto Michaëli consignavit.

[26] [De quinque Cellis.] Tertia est Rotha, sub patrocinio sancti Georgii Martyris in episcopio Herbipolensi. Quarta est Verzera in eodem episcopio, in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ, de ordine Norpertinorum. Sed alterius fœcunditas, alteri fecit sterilitatem. Rotha enim in sua permanens sterilitate, proficienti Verzeræ tamquam meliori ad serviendum subdita est. Hoc tamen sciendum, quod Episcopus Rotham ab Agnete Palatina & ejus sorore Adelheyde, cum sexaginta mansis Ecclesiæ Babenbergensi donatam suscepit; circumjacentia vero ecclesiæ cellæ emit bona ducentis septuaginta quinque marcis, cum ministerialibus, scilicet agris, silvis & pratis, pascuis ac molendinis, & cum utilitate ac jure, quo Chuno dux idem prædium noscitur habuisse. Verzeram autem Goteboldus Comes ædificare inchoaverat, quam Episcopus ab eo sibi datam suscipiens, suis eam promovit impensis. Quinta ei cella fuit in episcopio Herbipolensi, Nichardelsehausen, in pago Tullenelt. Atque si, quod verum est, fateri liceat, sextam ille Tikchelnhausem in eodem episcopio annumerare debemus; hujus enim structores, dum ejus promotioni minus sufficerent, scientes Episcopum talium rerum studiosissimum, ut ejus opitulatione locus promoveretur, ipsius hunc titulo adscripserunt, atque ut eum Babenbergensi Ecclesiæ omni jure firmarent, coram idoneis testibus promiserunt. Hac igitur coditione multa eidem loco impendit. Hæc de cellis & monasteriis ejus, dicta sufficiant.

[27] Inquisitus autem familiariter a suis, quare tot & tanta in sumptus ecclesiarum Christi, [Causam toi largitatum rogatus,] tam diligenter c expenderet. Parabolam illam Euangelicam de Samaritano & homine a latronibus cæso, & stabulo & stabulario, ad reddendam rationem causæ suæ humiliter inferebat; Mundus, inquiens, iste totus exilium est, & quamdiu vivimus in hoc mundo, peregrinamur a Domino; unde stabulis egemus atque diversoriis. Stabula vero & diversoria, cellas dicebat & monasteria; & ea non indigenis, sed peregrinis seculi esse opportuna. Quid multa, inquit, vel nimia esse, vel fieri, queruntur diversoria, non semper in peregrinatione positos se putant, sed in patria. Quod si a latrunculis occupati fuerint, si spoliati, cæsi, atque plagati fuerint, & ita semivivi relicti, certe vel inviti experientur, quam melius est, juxta esse stabulum, quam procul. Cum enim repentinus supervenit interitus, & dolor sicut in utero habentis; ita ut evadere non possint, quomodo illuc levari poterunt, si procul est? Et si tales multi in locis multis, nonne melius est stabula multa esse quam pauca? Si enim pauca fuerint, quo modo multis peregrinis, multis sufficient ægrotis? Præterea, inquit, novissima hora est, & mundus in maligno positus est; sed propter eos, qui ab illo fugere ac salvari cupiunt, quia homines multiplicati sunt super terram, & cœnobia multiplicari, absurdum non est. Ab initio seculi, cum pauci essent homines, necessaria erat propagatio hominum, & ideo non continebant; tempus est; continere debent homines, quicumque possunt, atque vacare Deo. Continentia vero & alia sanctitatis opera in cœnobiis melius, quam extra observari potest.

[28] Hæc mihi causa, inquit, fuit, hæc intentio multiplicandi cœnobia. [solidis rationibus] Et ut aliquid secundum hominem loquar, dum proficiunt ac succrescunt cœnobia studiis & oblationibus fidelium, sicut in plerisque locis videmus, quia tribuente Deo, promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud, oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis, boves eorum crassæ; ipsorumque providente solertia, non est ruina maceriæ, neque tansitus inutilis in satis eorum & pratis; possunt nonnumquam honori atque utilitati esse suis Episcopis. Si vero tenues sunt & pauperes, habent successores mei, apud quos opportune collocent eleemosynas suas, & occasionem inveniunt benefaciendi honestam, si meos surculos irrigando, suas arbores faciunt, sicut & ego aliorum meas feci aliquas: & facilius quidem inchoata promovere, quam ea, quæ nulla sunt, inchoare. Initia enim rerum difficilia sunt. Unde si qui ad inchoandum talia tardi fuerint & timidi, vel meis initiis, meisque fundamentis in nomine Domini superædificare accingantur.

[29] [intentum suum graphice exponit;] Tales suorum operum ille rationes reddere dedignatus non est; hoc fine concludens omnia, ut in omnibus honorificetur Deus & proximus adjuvetur. Nec eum utique spes fefellit, multa enim bona ex ejus studiis in Ecclesia provenere, atque proveniunt quotidie. Quid enim putamus in tot cellis & cœnobiis Deo servitii & honoris; quid proximo solatii exhibetur & utilitatis; Signa illic & portenta per eum & per ejus opera fiunt quotidie; & si non corporaliter, profecto quod melius est, fiunt spiritualiter. Ibi enim cæci vident, surdi audiunt, claudi ambulant, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes euangelizantur. [Matth. 11.] His enim malis & incommodis circumventi homines peccatores, de seculo, ad meliorem vitam secundum animam, in cœnobiis convalescunt. Ibi lectiones sacræ, psalmodia & orationes, missæ, atque divinarum rerum contemplationes, jejunia & vigiliæ, & pugna jugis contra spirituales nequitias, ibi carnis contritiones & cordis, eleemosynarum largitiones & hospitalitates. Quis negat ex magna parte meritis ejus hæc omnia posse asscribi, cujus labore & impensa ipsa cœnobia contigit fundari? Considerans autem quod ipsorum cænobiorum suorum structura robustius consisteret, si eam Apostolocæ auctoritatis petra solidaret, nec facile convelli posse, si vallata esset munimine Petri; sub ejus defensione omnia constituens, a sede Apostolica hujusmodi scripta suscepit.

[30] [privilegiis Calixti] Calixtus d Episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Ottoni Babenbergensi Episcopo salutem & Apostolicam benedictionem. Bonis fratrum nostrorum studiis, non solum favere, sed ad ea ipsorum etiam debemus animos incitare. Tuis ergo, charissime & venerabilis Frater, Otto Babenbergensis Episcope, supplicationibus inclinati, monasteria, quæ ipse propriis sumptibus extruxisti, & Babenbergensi Ecclesiæ conferens, Apostolicæ Sedis roborari munimine quæsivisti, in beati Petri ejusque Romanæ Ecclesiæ protectione suscipimus, contra pravorum hominum nequitiam, defensanda. Statuimus ergo, ut possessiones, prædia & bona omnia, quæ & Fraternitas tua eisdem monasteriis, divini amoris intuitu, contulit, quæque aliorum fidelium justa oblatione concessa sunt, aut in futurum juste legaliterve acquiri vel offerri contigerit, firma eis & illibata, Domino auctore permaneant. Ordinationes sane Abbbatum vel monachorum suorum a Catholicis Episcopis accipiant, rerum vero ipsorum monasteriorum curam & administrationem in tuo tuorumque successorum arbitrio & potestate manere censemus. Nulli itaque hominum facultas sit, eadem monasteria perturbare, aut eorum possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis fatigationibus vexare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione & gubernatione concessa sunt, usibus commodis profutura. Si qua igitur ecclesiastica, secularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere, de perpetrata iniquitate, & a sacratissimo corpore & sanguine Dei & Domini redemptoris Jesu Christi aliena fiat; atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eisdem monasteriis justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem, præmia æternæ pacis inveniant. Scriptum per manum Gervasii Scriniarii regionarii & notarii sacri Palatii.

[31] Sed sicut in rebus temporalibus perpetuam securitatem & immunitatem suis cœnobiis, per Apostolicam auctoritatem providere studuit, ita in religione & disciplina spirituali stabilitatem atque immutabilitatem monastici Ordinis ejusdem sacræ Sedis auctoritate corroboravit, sicut in privilegio, quod a Domino Innocentio Papa accepit, perspicue considerari potest.

[32] Innocentius e Episcopus servus servorum Dei, [& Innocentii] Venerabili fratri Ottoni Babenbergensi Episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis, salutem & Apostolicam benedictionem. Quoties a nobis petitur illud, quod religioni & honestati convenire cognoscitur, animo nos decet libenti concedere, & congruum impartiri suffragium, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Proinde venerabilis Frater, Otto Episcope, petitionis tuæ desideriis ex consueta sedis Apostolicæ mansuetudine, clementer annuimus. In primis siquidem statuentes, ut tenor religionis, qui in ecclesiis tibi commissis est per tuam diligentiam, cooperante Domino, institutus, firmiter in eis, perpetuis temporibus conservetur. Constituimus etiam, ut in eisdem Ecclesiis nullus per simoniacam hæresim statuatur, sed honestæ personæ, quibus utique morum & status dignitas suffragatur, inibi ordinentur. Sane in cœnobiis, quæ vel antiquitus in tua parochia constructa sunt, vel tu ipse devotionis intuitu constituisti, seu aliis justis modis Ecclesiæ tuæ unire poteris, vel ab aliquo deinceps fidelium, infra tuam diœcesim, divina inspirante gratia construentur, sacræ religionis ordinem manere decernimus; nec alicui liceat ejusdem institutionis formam ullatenus permutare; nisi forte ad melioris status prærogativam, præstante Domino, promovere voluerit. Nec id alicujus singulari judicio committatur, sed omnium monasteriorum ad Babenbergensem Ecclesiam pertinentium, aut sanioris partis consilio ac consensu fieri debere sancimus. Si quis autem huic nostræ constitutioni temere contraire temptaverit; secundo, tertiove commonitus, si non factum suum digna satisfactione correxerit, a sacratissimo corpore & sanguine Dei ac Domini redemptoris Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtæ subjaceat ultioni. Conservantes eisdem locis, quæ justa sunt; omnipotentis Dei & beatorum Apostolorum Petri & Pauli ac nostram gratiam consequantur.

[33] His ita se habentibus, manifeste vides, beatum Ottonem satis, [omnium firmitati prospiciens.] quantum in se fuit providisse, ut in omnibus cœnobiis suis ordo ac tenor religionis sacræ, qui per ejus diligentiam, cooperante Domino institutus est, firmiter perpetuis temporibus conservetur. Aperte enim sancitum est auctoritate Romana, ut in eisdem ejus cœnobiis sanctæ institutionis formam nullatenus alicui mortalium liceat permutare; nisi forte ad melioris status prærogativam, præstante Domino, voluerit promovere f.

ANNOTATA.

a Hic incipit caput XVI Andreæ a Gretsero editi, qui in sex diversa capita dividit, quæ apud Canisium indistincte referuntur, luxatis quandoque & corruptis nominibus, ex Gretseri editione restituendis. Videri etiam possunt quæ ipse de his fundationibus notavit a pag. 395. Nos hic auctorem nostrum reddimus.

b Historiam istam cum S. Ottonis visione, in Chronico etiam Hirsaugiensi narrari, alibi monuimus, utinam tam certo sciretur, quo anno acciderit. Vox conterminabilibus ibi in fine usurpata, intelligenda videtur, de empto agro contermino.

c Andreas Gretseri cap. 23 loquentes inducit Sefridum & Thimonem, servata tota rei substantia: unde rursus colligitur, scriptorem nostrum dialogis istis usum fuisse. Nugæ Jaschianæ super miraculis pag. 471, contemnendæ potius quam refutandæ.

d Dixi in commentario, hanc bullam haud dubie postulatam, antequam ad missionem Pomeranicam tenderet anno 1124, ut etiam notavit Baronius. Atque huc revocandum aliud privilegium, quod infra ponitur num. 37. Nugatur denuo Jaschius, nescio quas gerras intorquens, quæ ad rem non pertinent.

e Fuit hic Innocentius II, qui sedit ab anno 1130 ad 1143. Cum autem privilegium anni nota careat, id solum conjici potest, datum circa annum 1131 aut 1132, S. Ottone jam senescente, sed disciplinæ monasticæ prudenter consulente.

f Post hæc aliqua apologetica inseruntur vitæ a Gretsero editæ, quæ Andreæ potius esse crediderim, quam antiquorum scriptorum, licet eadem referat Andreas Jaschii, sub finem capitis 24.

* al. Pruveniugen.

* al. OEnum.

CAPUT IV.
Cura restaurandæ Cathedralis augendique episcopii.
Sancti frugalitas, morbus, misericordia tempore famis
.

In diebus ipsius, semper honorandæ memoriæ Ottonis, [Monasterium cathedrale] Cathedralis ecclesiæ monasterium, quod sub antecessore a suo, Domino permittente, usque ad solos muros superstites conflagratum erat incendio, multis sumptibus ab eo ad pristini decoris nobilitatem reparatum est. Ipse pavimentum stravit, columnas ecclesiæ, quas ignis afflaverat, opere gipseo & firmavit & ornavit, chorum sancti Georgii exaltavit, picturas quoque, non ignobiliores prioribus effecit; & ne ultra similes formidare debeat eventus, totum monasterium & turres cupreis tabulis contexit; sphæras quoque & cruces turrium deauravit, omnia denique ædificia claustri per officinas singulas renovare, & in meliorem statum promovere curavit. Quantum vero eidem ecclesiæ bonorum & prædiorum, præter ea quæ a fundatoris liberalitate ipse pridem habuerat, benignitate ipse superaddiderit, in redditibus & oblationibus quotidianis canonicæ præbendæ considerari potest b. Ecclesiam quoque sancti Michaëlis cum terræ motu soluta, [& ecclesiam S. Michaëlis splendide restaurat,] ruinam sui minari videretur, a fundamento destruxit, & ingenti sumptu ac pecunia, majoris & elegantis fabricæ monasterium, in laudem & gloriam Dei & militiæ cælestis erexit.

[35] Stipendia quoque fratrum, talentis plusquam nonaginta redituum per singulos annos cumulavit. [quaquaversum mire munificus,] Multa c quoque ornamenta eidem loco contulit, ipsumque usque ad novissimam tubam & vocem filii Dei, locum habitationis suo venerando corpori elegit. Multa hic studio brevitatis prætereo, quæ huic & aliis cœnobiis & ecclesiis suis ab ipso collata sunt, in palliis, stolis & casulis, in calicibus aureis & argenteis, in thuribulis & acerris, in candelabris & variis ecclesiarum utensilibus, in cortinis, aulæis, & tapetibus, & in libris utriusque testamenti, & variis codicibus, quorum omnium tam ingens copia est, ut numerus æstimationem videatur excedere; mirumque ab uno Episcopo tot locis tanta potuisse conferri. Sed hæc omnia de fonte rei familiaris hauriens, Deo subministrante abundantiam, ipsum non exhausit; quia, sicut fateri consuevit, quanto magis in opera Dei erogabat, tanto magis quod erogaret habebat. Nam licet totus in Deo fuerit, & omnia sua in cælestes thesauros præmittere festinaret; ipse tamen, utpote prudens & potens, Deo quæ Dei erant reddidit, & mundo quod suum erat non negavit.

[36] Regibus quippe seculi, super omnes regni Pontifices, [absque jactura mensæ episcopalis,] honorifice ac fideliter domi forisque servivit; Principum quoque sibi familiaritates & amicitias intimas conciliavit: ministerialibus & feudatis Ecclesiæ propria jura & honorem intemeratum conservavit; familiam denique, & omnia sibi adhærentia firmissimo pietatis præsidio, & maternæ affectionis ala confovendo protexit; stipendia episcopalis mensæ nullius umquam necessitatis occasione minoravit; sed quod de parsimoniali fundo Ecclesiæ matricis, propter adjacentiam & opportunitatem cœnobiis contulit, emptitiis & adventitiis prædiis recompensare cum augmento ei curavit; quia de injusto non posse fieri dicebat eleemosynam. Injustum autem, imo injuriam maximam esse affirmabat, aliqua largitione aut feudatione, sine recompensatione, tabulam minuere successorum. Ad hanc ergo excludendam suspicionem, & ne cuiquam succedentium sibi Episcoporum fas sit dispositioni ejus quidquam superordinare, vel ab ipso bene ordinata rescindere, Sedes Apostolica, ejus postulatione, super his omnibus hujusmodi ei confirmationis privilegium postulavit. [leg. porrexit.]

[37] Calixtus d Episcopus servus servorum Dei, [ut probant bulla Calixti] venerabili fratri Ottoni Babenbergensi Episcopo salutem & Apostolicam benedictionem. Sanctorum Patrum præceptis & Canonicis sanctionibus demonstratur, quod prædia & possessiones ecclesiarum, quæ vota fidelium, pretia peccatorum & pauperum patrimonia non immerito nuncupantur, vendi vel alienari non debeant. Quæ enim divinæ majestatis obsequio, & cælestium secretorum usui sunt dicata, non decet in alienum jus redigi, vel in alterius servitii formam transmutari. Nempe ut beati Symmachi Papæ verbis loquamur; Possessiones, quas unusquisque Ecclesiæ proprio dedit aut reliquit arbitrio, alienari quibuslibet titulis aut distractionibus, vel sub quocumque argumento, non patimur. Eapropter nos tuis justis postulationibus annuentes, mansos, qui episcopalis mensæ tuæ servitio dediti sunt, in eodem statu, in quo bene a te dispositi cognoscuntur, futuris temporibus permanere, præsentis scripti nostri confimatione sancimus; statuentes, ut nulli successorum tuorum, vel alicui hominum liceat eos vendere, sive in laicorum beneficium tradere, vel in usus alios commutare. Sed sicut a te dispositum est, de unoquoque prædictorum mansorum denarius unus annis singulis Babenbergensi ecclesiæ, pro anima Imperatoris Heinrici fundatoris ejus, ad concinnanda luminaria conferatur. Abbatias vero & Regulares canonicas, per industriam tuam in religionis ordine stabilitas, & alia a te recte constituta, nulli hominum facultas sit, in posterum immutare. Si quis autem contra hanc confirmationem venire temerario ausu præsumpserit, excommunicationis vinculo subjacebit. Data Latterani Idibus Aprilis, Indictione secunda. [1124]

[38] [& varia bona episcopio adjecta,] Rem quoque familiarem episcopii, sicut prædiis & possessionibus, ita etiam ædificiis & castrorum munitionibus adjuvit atque sublimavit. Nam per diversa loca & curtes episcopii, quatuordecim basilicas & quatuor cœnacula elegantis fabricæ construxit. Præterea sex castella, quæ pridem non habuit, dominio episcopatus adjecit, unum videlicet Albuinestein. Secundum Lupoldenstein. Tertium Geutenreut. Quartum Hemphenveld. Quintum Ebersperck. Sextum Eschenveld. Castrum vero Albuinenstein, quod etiam dicitur Bottenstein, fere in meditullio situm episcopatus, octingentis argenti libris, nec non XVII auri talentis comparavit. Providens in hoc sibi & posteris non modicum pacis subsidium: quia bonis Ecclesiæ in circuitu positis defensio est, & terror inimicis. Multa quidem commemorare possem, quæ illius studio ac lobore in rebus temporalibus episcopatui accessere: sed parcius hæc laudanda puto; quia pene omne genus hominum acquirendi studiosum est, & sua cumulandi, neque ut id faciant, egent exemplo; sed ne male id faciant. Hic ergo non in eo quidem magno opere laudandus, quod rem familiarem quærere aut augere solicitus fuit; sed hoc in eo non temere laudatur, quod his rebus a quibus abesset turpitudo & avaritiæ suspicio e [sancte uteretur] diligentia videlicet & frugali parsimonia.

[39] Non in veste f, non in cibis, rebus episcopii umquam indulgentius uti voluit; [ipse interim summe frugalis.] nec voluptati, sed necessitati suæ tantum providebat. Quin etiam, aiunt, illum humilitatis causa ocreas vel subtalares dissolutos g plerumque ad sartorem misisse. Murmurantibus autem de hoc aliquibus, Sinite, inquit, fratres, sinite; res episcopii, eleëmosynæ sunt fidelium; vanis usibus eas profligare non debemus. Nec in vestitu ei frugalitas defuit. Ac in victu quomodo se restrinxerit, vix ulli credibile videbitur. Nam dixisse hunc pro certo accepimus, numquam se ad satietatem panem in episcopatu comedisse. Semper enim sobrius ac pene jejunus de cœna vel prandio surrexit; apposita omnia infirmis, pauperibus ac mendicis impertiens. Quodam jejunii tempore multa penuria piscium fuit, sed quidam procurator ejus, lucium parvæ quantitatis; emptum duobus solidis, prandenti attulit bene paratum, modeste obsecrans, ut se uberius reficeret vel cibo, qui tam magno pretio constabat. Cui Episcopus: Quanto? inquit. Procurator, duobus, ait, solidis. Et Episcopus: Absit ut miser Otto solus hodie tot denarios absumat, levansque discum, defer, ait, hunc pretiosum cibum Christo meo, qui mihi me ipso pretiosior esse debet; defer, inquam, ei, sicubi ægrotus in lecto jaceat, vel paralyticus. Nam ego robustus hoc me pane reficiam. Sic ille in opulentia sua delitiis affluebat, Præterea in consuetudine habuit, a manibus sacerdotum, in conclavi, corporales accipere disciplinas h, sane adeo acres, ut cruor aliquando latera ejus tingeret. Ipse quoque Pater cælestis, qui ait: Ego quos amo arguo & castigo; suo interdum verbere, ad eruditionem eum tangebat.

[40] Referam unum de flagellis ejus, causamque sive ordinem monstrabo, [Volens cistulam sacram solvere] quidve inde boni provenerit. Dum forte in vico, qui dicitur Buchelbach, divinarum rerum studiosus chartulam Patrociniorum i legisset, & in ara ecclesiolæ multas & permaximas Sanctorum reliquias reconditas cognosceret, ad nobiliora loca eas transferre cogitabat, ubi ampliori honore divinæ servitutis ac religionis colerentur. Itaque assumptis clericis, jejunio & oratione præmissa, pia, ut dictum est, intentione, sigillum altaris solvi præcepit, sed hæsitantibus cunctis ac trepidantibus, ipse ferramentum corripiens; Absit, inquit, ut tantum decus sub tam vili schemate remaneat. Cumque bis aut ter sigillum malleo percuteret, sanguis de cistula plumbi cucurrit, acsi de corpore animalis flueret. Sed quid? Turbatur Episcopus, ferramentum projicit, stupent omnes, opus cœptum omittitur, ad orationem tam ipse, quam omnes qui aderant se prosternunt, commissi veniam postulantes. [languore a Deo tactus,] Sed Pater omnipotens, sapiens & benignus, qui ad disciplinam filium erudire parabat, gravi statim languore tetigit ottonem suum, adeo, ut vitæ terminum putaret. Igitur invalescente morbo, cum evadere non speraret, eum quem maxime fidum ac familiarem habuit Abbatem sancti Michaëlis Wolframum vocavit, ut sive ad vitam sive ad mortem res vergeret, fide & obsequio fidelis amici uteretur, qui dum ejus lectulo assisteret, ejusque dolores quibus poterat consolationibus relevare curaret, Otto beatus, monasticæ religionis præcipuus semper amator, habitum monachicum ardentissime flagitabat; a multis annis se dicens in proposito habuisse, depositis pontificalibus, in paupertate spiritus & contritione cordis Deo servire sub magistri obedientia.

[41] Verum Abbas, vir gnarus ac prudens, & magni consilii, [monachus fieri postulat,] obedientiam quidem promittentis suscepit, desiderium laudans ac petitionem: porro de habitu distulit ingeniose. Hinc post aliquot dies, melioratur ægrotus, voti memor, habitum quærit religionis; disponit de rebus suis; ad monasterium se portari jubet. Abbas igitur lætus de fervore votivi sui, adhibitis sui nominis compluribus honestis viris, de hoc verbo cum eis communicat. At hi quidem perspectis omnibus, inutile factum dicunt, personam talem, Ecclesiæ & pauperibus Christi tam necessariam, ad silentium monasterii transire. Itaque cum reverentia Episcopum interrogat; si promissam sibi obedientiam implere vellet. Ille vero, [sed ab Abbate pie fallitur.] in ejus, inquit, nomine, qui pro nobis Deo patri usque ad mortem obedivit, tibi obedire paratus sum. Cui ille, & ego, inquit, in nomine ipsius tibi jubeo, Pater sanctissime, sub honore accepti regiminis usque ad diem vocationis tuæ permanere, & honorem & utilitatem Ecclesiæ, ad consolationem egenorum & pauperum, in sublevatione viduarum & orphanorum facere, sicut facis, ad consummanda cœpta tua in operibus tuis bonis; &, ut brevius dicam, facere quod facis, operari quod operaris, pro æterna vita & centuplo. Quis enim monachorum tantæ perfectionis k est, ut ejus merita vel paupertatem tuis divitiis adæquemus? Igitur post hæc tempora episcopatus Babenbergensis totus in eleemosynas, totus in hospitalitates pauperum & peregrinorum versus est. Quidquid frumentorum aut victualium, quidquid auri vel argenti usquam vel umquam inveniri potuit, per egentium manus in thesauros cæli transmissum est.

[42] [Tempore famis] Eo tempore orientalis Francia sterilitate annorum, magna panis inopia laborabat; ipsi namque opulentiores fame & necessitate squalebant; inopes autem & mendici passim per plateas & agros mortui jacebant, ita ut præ multitudine in cœmeteriis humari non possent. Sed vir Dei misericordia plenus, memor Tobiæ, modo per se, modo per alios sepeliendi officium complevit: ubi autem cadaverum multitudo sepulturam ordinatam fieri non sinebat, ingentes fossas præparavit, & centenos & millenos simul quandoque terræ mandabat, pretio conducens homines, [vel in mortuos misericors,] qui talibus officiis, jugiter inservirent. Ipse autem per se omnia lustrabat, vicos, plateas, ac domos pupillorum, vespere, mane & meridie, nec non etiam nocturno tempore visitando ægrotos, reficiendo famelicos, omnique ingenio bene operandi vias inquirebat. Accidit ergo die quadam æstu meridiano, quando in umbraculis & refrigidariis suis soporantur homines, Episcopus accito cubiculario, more suo, ad hospitale pauperum pergebat. Dum autem iret, fœtor inhumati corporis non procul a via de sub urticis nares ejus tetigit Substitit ergo & cubiculario suo digito locum demonstrans, Sentio, ait, tamquam illic corpus humanum jaceat. Pergente puero sequitur Episcopus, diligenter quærunt, ac tandem inter herbas & silvam stantis urticæ projectum ad sepem cadaver inveniunt mulieris, lacero vultu, & ab avibus comesto.

[43] [mulieris corpus humeris ad sepulcrum defert,] Episcopus autem, conspecta miseria, ferit pectus, sortem deflet humanam, flagellum divini confitetur judicii. Postremo seipsum culpabilem, se reum addicit, qui ea die qua hæc fame periisset, multis panibus abundaret. Dehinc dicta breviter oratione pro anima jacentis, manum mittit ad corpus, cubicularium hortatur levare secum. At ille, Noli, ait, Domine, noli sacras manus tuas inquinare. Curram & vocabo alios, ac sepeliemus eam. Cui Episcopus: Absit, inquit, ut sororem meam filiam Adæ, immo filiam Ecclesiæ tangere dispiciam. Portabo mortuam, quam vivam pavisse debueram. Sed tu, rogo, juva me; certus quod a Deo & a me quoque mercedem accipies. Ille autem, etsi horrore & fœtore pariter propelli potuisset, tamen dum luctantem & laborantem, ipsique horrori humerum jam aptantem videt, vicit semetipsum, & clausis naribus aversoque vultu, dorsum invite subjecit sarcinæ, & cum Episcopo communicato labore ad cœmeterium cadaver fœtidum deportant, cantante ac flente sacerdote: Heu me, Domine.

[44] Videns ergo, quia tempus eum monet, omnes apothecas suas aperuit, [& sua omnia famelicis distribuit.] panes præparat, alit egentes, & ecce quasi ad universales ordines nundinarum, de tota provincia famelicorum turbæ concurrunt, de monasteriis virorum ac feminarum præpositi ad dispensatores, omnesque quos annorum egestas premebat, ad promptuaria Episcopi currebant, sperata subsidia sine mora invenientes. Cumque messis appropinquaret, & maturæ segetes ubique locorum falcem postularent, multa millia falcium pauperibus, quos toto anno aluerat, præparata distribui fecit, atque refectis omnibus, in festivitate sancti Jacobi; Ecce, inquit Pater optimus, filioli mei; terra coram vobis est, finita est dierum malitia. Et accipiens singulas falces, singulos addidit denarios, unicuique denarium & falcem, instrumentum operis & viaticum, sicque valefecit eis, & bonitate & gaudio eos dimisit. Iis modis id officium ei fuit omnibus annis inopiæ ac sterilitatis. His aliisque operibus misericordiæ, maximam sibi fiduciam apud Deum altissimum conquirebat, & temporalibus expensis in cælis sibi thesaurisans, dispersit dedit pauperibus, ut justitia ejus maneat in seculum seculi lm.

ANNOTATA.

a Fuit is Rupertus, de quo supra.

b Huc usque cap. 26 Andreæ Gretseri, qui Ebbonem denuo citat. Verum hic alius a nostro esse debuit, aut nostrum mire contractum oportet, qui sub finem libri primi in compendium redactus videtur. Hic doctorem rursus agit Jaschius: sed sutor ultra crepidam.

c Et hæc in nostro anonymo contracta sunt, sed ex Andrea suppleri possunt.

d De hoc privilegio nuper locuti sumus. Historiam explicet notator Jaschius; at rebus sacris aut vitæ canonicæ sese non immisceat.

e Totus hic numerus, est caput 35 Andreæ Gretseriani, ubi ultima hæc constuctio non recte exprimitur. Correcta est ex editione Jaschii.

f Capite 36 Andreæ Gretseri & 31 Jaschii aliqua hisce præmittuntur de pelliceo habitu S. Ottonis, quem renonem recte appellat Andreas Jaschii. Tu de eo vide Glossarium Cangii. Bruno quondam Argentinensis episcopus, qui ibi inducitur, ejectus est a Lothario Imperatore, adeoque post annum 1125. Vide Gretserum pag. 419.

g In utroque Andrea est dissutos. In Canisii editione bene corrigitur subtalares, pro voce male expressa, sive ea sotulares sit, sive socculares.

h Est hoc caput 38 Andreæ Gretseri, cujus notationem frustra arrodit Jaschius.

i Recte id explicat Gretserus de indice reliquiarum, ut patet ex toto contextu.

k In perfectione monachorum pueriliter ludis Jaschius, non intelligens quid dicat.

l Videor definire posse, quo hæc anno facta fuerint, nam ad annum 1125 talia narrat Urspergensis, quæ cum ea calamitate satis conveniunt. Verba ejus sunt: Hoc etiam anno nonnullos ex nobilibus, una cum innumera multitudine vulgarium sæviens mortalitas absumptis: inter quos Udalricum Eihstatensem ac Ruoggerum Wirziburgensem, Arnoldum quoque comitis Arnoldi filium, bonæ indolis adolescentem, pluresque alios sors ultima pressit. Nam post vulgi stragem immensam tam fame quam pestilentia, judicio divino, patratam; lues tanta tamque indifferens per populos ubique grassati cœpit, ut nulli conditioni, sexui vel ætati parcendum fore, mors minitaretur pallida, vixque vivi sufficerent ad curanda defungentium cadavera. Audisti, fuisse annorum calamitatem & annos inopiæ, ut forte maxime sævierit anno 1126, quo toto S. Ottonem Bambergæ fuisse constat.

m Hic recte finitur liber primus, nempe cap. 42 Andreæ Gretseri & 37 Jaschii; nam Andreas ille sequentia capita melius alibi collocasset, ut dictum est in commentario, & iterum notabitur sub finem lib. 3, hujus operis. In Jaschio alius est ordo a nobis non curandus.

PRÆFATIO
ad librum sequentem a

[De S. Ottonis missione in Pomeraniam,] Jam tempus est, ut in memoriam æternam beati Ottonis Pontificis, peregrinationem & laborem ejus stylo fideli prosequamur, qualiter Apostolica autoritate beati Honorii b Papæ Pommeranicæ genti Apostolus destinatus, prædicaverit, baptizaverit, & ministerium suum fideliter adimplendo, opus Euangelistæ fecerit, in quo revera similem illum fecit Dominus gloriæ Sanctorum, quam magnifice adeptus est in conversatione c gentis illius, in cujus pœnitentiam divinitus est directus. Magna quidem sunt merita ipsius, quæ secundum dilectionem proximi, in operibus bonis & eleëmosynis, membris Christi exhibuit, magnæ & indeficientes miserationes ejus, quam fecit in domo Dei sui, & in cæremoniis ejus; sed oleum divinæ charitatis in ipso abunde effusum virtutibus ejus supereminet universis. Venit enim non solum reducere oves perditas, & convertere ad pastorem & Episcopum animarum suarum, sed etiam animam suam ponere pro testamento Dei, ardentissimo desiderio amplectens contumelias, plagas, & persecutiones expectans, etiam vincula & carceres, & ipsam mortem pro nomine Domini Jesu felici constantia, relictis omnibus sustinere. Credimus repositam ergo illi coronam justitiæ in illum diem regenerationis, cum sederit filius hominis in sede majestatis suæ, quando veniens in exultatione cum Apostolis, Doctoribus & Euangelistis, tamquam fidelis operator dominicæ messis, plures adducet manipulos, a Principe Pastorum percepturus duplicem stolam jocunditatis & immarcessibilem gloriæ coronam. Nunc ergo quibus de causis, quibus auctoribus, quo ordine & tempore conversionem Pommeranicæ gentis sit aggressus, exequamur, de situ & qualitate ipsius terræ, de ritu gentis pauca præmittentes.

[46] [quæ regio paucis describitur.] Pommerania provincia d ex ipsa nominis etymologia, qualitatem sui nominis & situs indicare videtur. Nam Pommo e lingua Sclavorum, juxta sonat, vel circa; morim autem mare. Inde quasi Pommorizania, id est juxta vel circa mare posita. Est autem terra hæc, si totam ejus positionem tam in stagnis & refusionibus marinis, quam in locis campestribus considerare velimus, quasi figura triangula, quia tribus lateribus, quasi tribus lineis, per capita sibi cohærentibus, tres angulos habere deprehenditur, ita tamen, ut unus angulus duobus reliquis sit extensior, qui etiam usque ad Leutitiam & prope Saxoniam, versus Aquilonem ad fluctus Oceani paulatim recurvatus demittitur. Itaque Pommerania post se in Oceano Daciam habet, & Rugiam insulam parvam f sed populosam; super se autem, id est ad dexteram Septemtrionis, Slaviam habet & Prusciam, & Rusciam. Ante se vero, id est versus aridam, parva extremitate se attingentes fines respicit Ungariæ ac Moraviæ. Deinde Poloniam spatiosa contiguitate, usque ad confinia Leutitiæ & Saxoniæ se habet, attingendo extendentem. Gens ista, terra marique bellare perita, spoliis & raptu vivere consueta, naturali quadam feritate semper erat indomita, & a cultu & fide Christiana penitus aliena. Terra vero ipsa, piscium & ferarum copiosam incolis præbet abundantiam, omnigenumque frumentorum & leguminum sive seminum fertilissima est; nulla mellis feracior, nulla pascuis & gramine fœcundior. Vinum autem nec habent nec quærunt; sed melleis poculis & cervisia curatissime confecta, vina superant Falernica. Sed de his alias. Nunc autem expediendum, quod multis admirationi est, quare videlicet hi homines, tam procul ab orientali Francia, & a Babenbergensi Ecclesia, immo a toto pene orbe divisi, non alium quemquam de vicinioribus regnis, vel Ecclesiis baptistam & prædicatorem, quam Babenbergensem Episcopum habere potuerint. Sed hic fructus ad incrementum beatitudinis ejus, illi a Deo donatus est g.

ANNOTATA.

a Deest tota hæc præfatio in utraque Andreæ editione. Longe distat ab Andrea Jaschiano, qui hic Ebbonianus est totus: Gretserianus librum suum incipit a numero sequenti, cum tamen anonymus, & hunc & numerum sequentem libro secundo præmittat, etiam in editione Jaschii a pag. 286.

b Necesse est Sefridum & hunc Sefridi compilatorem, nomina Pontificum confudisse, cum indubitatum videatur, sanctum Ottonem primam missionem suscepisse, sedente adhuc Calixto PP., ut in commentario fusius explicuimus.

c Malim legere conversione, nihil tamen mutatum est, in consensu utriusque editionis.

d Hic inchoatur etiam liber secundus in editione Jaschii, ex qua & Andreæ Gretseri nonnulla in Canisio corrigenda.

e De tota hac etymologia nominis Pomeraniæ, quæ in Andrea Jaschii paulo aliter explicatur, frustra disputationem instituam; uti & de finibus, quos tunc habuerit, hodie magis restrictis; satis rem explicat auctor ut fusiori commentario opus habere non videatur: & quamvis hinc inde limites ad amussim non definiret, ea omnia ad vitam S. Ottonis parum conferunt.

f Melior est hæc lectio, quam Jaschiana, in quo pro parvam habetur puta.

g Addit hic aliquid interlocutor Thimo apud Gretserum, uti sæpius alibi inducitur: sed meræ videntur transitiones, aut certe interpellationes non magni momenti, quæ proinde a nostro facile negligi potuerunt.

LIBER SECUNDUS

CAPUT I.
Boleslai Pomeranorum domitoris litteris invitatus S. Otto,
auctoritate Apostolica missionem suscipit
& gentis illius fines ingreditur
.

[Dux Poloniæ vicinorum terror] Tempore quo Dominus Episcopus Babenbergensem regebat Ecclesiam, Polizlaus a vir strenuus & ingenuæ atque avitæ nobilitatis decore illustris, ducatum Poloniæ administrabat. Qui dum se graviter ac provide gereret, omnes terræ suæ terminos, sub prædecessoribus suis hostium violentia invasos & perturbatos, & castra urbesque, a sua potestate vi alienatas, manu robusta recuperare prævaluit. Cumque bellicos actus suos felici exitu sæpe prosperari videret, erga Deum quidem, a quo sibi sciebat præstari victoriam, humilior atque devotior, erga hostes vero erectior atque animosior factus, mutua vice terminos eorum ferro & igne attemptare, prædasque & manubias frequenter abstrahere, & personas captivare solebat, quousque assiduis cladibus ac terrore confracti, multis obsequiis & donorum impensis, animum ejus delinirent, datisque & acceptis dextris, fidem pacis firmissime pangerent & pacta reciperent. Erant autem diversi, cum quibus diversis temporibus certamen habebatur, ex parte una Poloniæ, Bohemi, Ungari, Moravi; ex alia Rutheni, gens crudelis & aspera, qui Slavorum, Pruscorum & Pomeranorum freti auxiliis, acrius diutiusque illi restiterunt; sed frustra; qui tandem superati ab eo & contriti, post multas clades pacem ab eo postulare cum rege suo decreverunt. At ille, ut erat bellis ac laboribus semper infractus; non continuo de pace acquiescere voluit, nisi prius aliqua memorabili honorificentia satisfactionem accepisset.

[48] [Ruthenis infestis,] Rex vero & omnes principes Ruthenorum, sine amicitia & pace Ducis, non se quietos fore perpendentes, viam inveniendæ mutuæ pacis & gratiæ, illius prudentiæ ac fidei committendam præsumpserunt. Ille vero hanc honestissimam ratus viam statuendæ ac firmandæ pacis, filiam ipsius regis petivit & accepit uxorem, videlicet, ut hoc affinitatis commercio, tam principes ipsi, quam subditi eis terræ utriusque populi pacem ad invicem haberent perpetuam, atque in necessitatibus & opportunitatibus suis, mutuo contra hostes sibi præsidio forent atque auxilia portarent. Colebant ergo se mutuis beneficiis socer & gener; magnificatusque est Polislaus & confortatus ac prosperatus undique est. Nec ulla ei erat contradictio, universis potestatis suæ terminis hoste nullo turbatis. Verum ea perfunctoria & brevis tranquillitas. Nam post paucos annos Ruthenissa uxor Polislai moritur, unum tantum ei filium relinquens. Unde quasi rupto vinculo, quo tota inter generum & socerum constabat amicitia, dudum consopita bella paulatim recrudescunt.

[49] Polislaus igitur feritate gentis permotus, cum suis consilium habuit, [capto eorum rege] quonam [modo] rediviva mala hæc propulsare potuisset. Habebat autem Petrum quemdam militiæ ductorem, virum acris ingenii, & fortem robore, de quo dubium, utrum in armis, an in consiliis major fuerit, qui erat præfectus a Duce super viros bellatores. Hic ascitus consiliis; Si suis tantum, inquit, Rutheni viribus dimicarent, illos nobis conteri, non esset laboriosum; sed habent Slavos, habent Pruscos, habent etiam Pommeranos, gentem idololatram, invisam ac nimis indomitam, quos omnes simul in arma provocare, quam durum sit, inexperti non sumus; quamvis ante de his triumphos habuerimus. Quo circa meo animo consilium incidit, Ruthenos arte melius superari. Et ne quis impossibile hoc existimet, ecce vadam ad illos, & incruentam nobis de tyranno victoriam reportabo, Deo mihi præstante ingenium. Sed quid multis? Placuit Duci & Principibus experiri, si effectum habere verba Petri queant. Assumptisque viris quasi triginta robustissimis, ficta necessitate Petrus ad Regem transfugit Ruthenorum, eumque arte sermonis circumventum, quod male de Duce sentiret, æstimare fecit. Et rex eo quod fidem haberet homini, quem etiam prudentem sensit, ad multa negotia sua, ejus familiaritate usus est, sperans quod tandem per eum de Polonia tota triumpharet.

[50] At Petro aliud mentis erat. Nam cum die quadam fictus transfuga, [pacem in leges suas conficit.] ipsiusque socii cum rege in saltu nemoris venandi gratia vagarentur, rex nihil mali suspicatus, occasione ferarum longius a mœnibus abscesserat, elongatisque aliis, Petrus cum suis circa illum remansit. Qua fretus opportunitate, capto rege, incruentam, ut pollicitus erat, de Ruthenis victoriam Domino suo duci reportavit; mirumque dictu, effera gens illa hoc facto ita edomita est, ut numquam postea, vivente Duce, ne quidem de bello cogitaret. Nam pro ereptione sui tyrannus, quidquid majorum suorum studio ac solertia in thesauris collectum habere poterat, dare coactus est, aurum & argentum, & quæque speciosa in vasis & vestibus & variis opum speciebus, quadrigis & camelis in Poloniam adportantibus, ita ut Ruthenia tota, insolita paupertate contabesceret b. Deinde ubi fœdera mansuetæ pacis jurejurando, tam rex quam optimates Ruthenorum, solidaverant, etiam hoc polliceri fide firmissima rogati sunt; ne Pommeranis ultra forent auxilio. Contra illos enim totis viribus Dux manum levare cogitavit.

[51] His ergo omnibus ipsius ad votum compositis, Pommeraniam c insultibus crebis concutere, vastare ac populari cœpit. Et quia paganismo tenebantur, [Hinc debellatos Pomeranos idololatras] Dux eos aut penitus elidere, aut ferro ad fidem Christianismi conatus est impellere d. At illi suis fisi viribus, eo quod civitates & castra, natura & arte firma, in introitu haberent quam plurima, se inexpugnabiles fore arbitrari sunt, omnemque substantiam suam in urbibus collocantes, armorum præsidia præparare moliuntur. Sed quia Deo placuit, aliquos ex eis conterere, ut ceteros ad fidem converteret, ingenium & vires contra eos Polislao ministravit, ita ut multis & magnis cladibus eos frequenter afficeret. Nam & civitatem Stetinensem, quæ stagno & aquis undique cincta, omni hosti inaccessibilis putabatur, quæ etiam totius Pomeraniæ metropolis fuit, hiemali tempore strictam per glaciem, non sine periculo exercitum ducens, inopinata clade percussit. Vadam e quoque civitatem, munitam & fortem, valde fregit & succendit; & omnem in circuitu ejus regionem igni & ferro vastavit; adeo ut ruinas, & adustiones, & acervos cadaverum interfectorum, per diversa loca, monstrarent post annos tres, acsi de strage recenti.

[52] [fidem Christianam suscipere compellit,] Tam gravissime autem in illarum civitarum expugnatione subacti sunt, ut quos neci & captivitati Dux superesse passus est, cum suo principe, Christianos se atque tributarios fore, quod jurare licuit, pro ingenti lucro ducerent. Ferunt autem, quod 18000 virorum pugnatorum neci traditis, 8000 cum uxoribus & parvulis, ad terram suam captivos abduxerint, & in periculosis marchiarum f locis, in urbibus & castris eos collocans, quo terræ suæ præsidio forent, & cum hostibus suis, gentibus scilicet extraneis, bella gererent, indixit. Hoc addito, ut abdicatis idolis, Christianæ se religioni per omnia conformarent. Sed cum reliquos de gente perfida, quos in terra propria tributarios dimiserat, Dux fidei Christianæ apponere curaret, omnes Episcopos terræ suæ conveniens, nulli persuadere potuit, ut illo ire, atque in tenebris & umbra mortis sedentibus, lumen vitæ vellent ostendere; singulis suas excusationes prætendentibus. Sicque per triennium dilata est prædicatio.

[53] [ad quam prædicandam] Tandem instinctu admonitus divino, ad hoc opus Ottonem Babenbergensem Episcopum, cujus tunc fama late in regnis effloruit, eo quod & hunc in adolescentia ejus pater, sui capellani more obsequentem, notum & charum habuerit, invitare decrevit: opportunum fore autumans, cum tali viro & antiquas renovare amicitias, & tam sancti operis gratiam illius injungere sanctitati. Mittens ergo legatos & munera, scripsit ei litteras, secundum verba hæc: Domino suo & patri amantissimo Ottoni, venerabili Episcopo, Polizlaus Dux Polonorum filialis obsequii humilem devotionem. Quia in diebus juventutis tuæ, apud patrem meum decentissima te honestate conversatum memini g, & nunc quoque Dominus tecum est, firmans te & benedicens tibi in omnibus viis tuis, si tuæ non displicet dignitati, veteres tecum renovare animo meo sedit amicitias, tuoque consilio simul & auxilio uti, ad Dei gloriam promovendam, ipsius gratia coadjuvante. Nosti enim, ut arbitror, quomodo Pommeranorum cruda barbaries, non mea quidem sed Dei virtute humiliata, societati ecclesiæ, per Baptismi lavacrum se admitti petivit. Sed ecce per triennium laboro, quod nullum episcoporum vel sacerdotum idoneorum mihive assinium, [S. Ottonem invitat:] ad hoc opus inducere queo. Unde quia tua sanctitas ad omne opus bonum prompta & indefessa prædicatur, rogamus, Pater amantissime, non te pigeat, nostro comitante servitio, pro Dei gloria tuæque beatitudinis incremento, id laboris assumere. Sed & ego tuæ paternitatis devotus famulus, impensas omnes & socios itinerum, & linguæ interpretes, & coadjutores presbyteros, & quæcumque necessaria fuerint, præbebo, tu tantum, sanctissime Pater, venire dignare.

[54] His auditis Episcopus, quasi de cælo vocem Dei loquentis accepisset, [qui, facta sibi a Papa potestate,] toto pectore abundantia lætitiæ repletus, gratias egit omnipotenti Deo, quod ad tale negotium, suo uti dignaretur ministerio. Habito igitur chori & cleri sui consilio; missis ad Apostolicam Sedem legatis, pro petenda licentia, benedictione atque obedientia, venerandæ memoriæ Domini Honorii h Papæ, huic gravissimæ sarcinæ humerum devote applicuit. Sed quia terram Pomeranorum, fama ferente, opulentam audiverat, & egenos sive mendicos penitus non habere, sed vehementer aspernari, & jam dudum quosdam servos Dei prædicatores egenos ac censu tenues, propter inopiam contempsisse, quasi non pro salute hominum, sed pro sua necessitate relevanda, officio insisterent prædicandi; studiose procuravit, ut non solum illis non indigens, verum etiam opulentus appareret, non opes eorum sibi, sed ipsos potius velle Deo lucrari i. Assumptis ergo clericis idoneis, & eisdem ad iter abunde procuratis, Missales aliosque libros & calices cum indumentis, sacerdotalibus, & alia quæque altaris utensilia, quæ in gente pagana subito non posse inveniri sciebat, provida liberalitate secum fecit portari, ne sine instrumento agricola fidus in agrum Domini sui exire videretur. Vestes quoque & pannos pretiosos aliaque donaria, nobilibus ac divitibus apta, Euangelista simplex & prudens in viam portavit Euangelii, ne forte indigentiæ causa, paganis videretur euangelizare: sed novellæ plantationi sua potius conferre, quam illius appetere.

[55] Paratis ergo omnibus quæ profectioni erant necessaria, [peragrata Bohemia,] proxima die post festum sancti Georgii Martyris, salutato clero & populo suo, tamquam hoc opere viam sanctificaret, duas ecclesias, unam in Luchenberge k, & alteram in Vohendrere consecravit. Hinc transito nemore Bohemico, venit ad Cladrim cœnobium, Cluniacensis ordinis; ubi honorifice susceptus, dedicavit ecclesiam in honore sancti Nicolai. Ibi etiam quasdam sorores velavit, quarum unam nomine Richam, amarissime flentem, blande consolatus est, dicens: Noli flere filia, quia secura esto, quia in die judicii ego animam tuam sponso tuo Domino nostro Jesu Christo consignabo. In hujus promissionis argumentum, post multa annorum curricula, in anniversario depositionis beati Ottonis die, defuncta est. A Cladrim digrediens, pervenit Bragam, inde per Sacischam, in Albis fluminis ripa sitam ecclesiam, ad castrum Ducis Bohemici, quod Mileciam dicunt, ubi a Duce ipso susceptus & donis honoratus est. Inde per aliud ejus castrum, Burda nomine, usque ad Nemetiam urbem Ducis Poloniæ: atque inde per tres Episcopatus Poloniæ, Brezlabensem videlicet, & Calissensem atque Poznanensem, usque ad archiepiscopatum Gneznensem, cum gaudio & pace conducti sunt. Omnibus illic Ecclesiis, una salutationis forma, Episcopum suscipientibus; festivæ scilicet per processionis honorem, gaudentesque per loca singula, uno eodemque exultationis cantu, ejus proposito alludentes: Cives Apostolorum & Domestici Dei advenerunt hodie, & cetera quæ in illo Responsorio sunt, devote cecinerunt.

[56] [in Poloniam adventans,] Præterea Dux ipse & omnes optimates Poloniæ, quasi ducentis passibus ab urbe Gnezna, nudis pedibus procedentes, cum magna susceptum reverentia, principalem usque ad ecclesiam conduxerunt. Dux ergo tali hospite lætissimus & gloriosus, per dies septem ejus fruens præsentia, multa eis l humanitate & benignitate, omnia etiam viæ necessaria solerti cura institit præparare: deditque Domino Episcopo de gente illa, tam Sclaviæ quam Teutonicæ linguæ gnaros satellites, ad diversa ejus ministeria, ne quam incommoditatem per linguæ ignorantiam, in gente externa pateretur. Quid dicam? currus & quadrigas, ordine longo, victualia & omnes sarcinas Episcopi portantes, monetam quoque illius terræ liberalitate contulit ingenui: nulla eos sustinens laborare inopia; sed neque propria expendere, acsi omne illius viæ meritum, suis impensis emere cogitaret. Tres etiam sacerdotes capellanos, de latere suo, Princeps Episcopo sociavit coadjutores verbi, & centurionem quemdam Paulitium nomine, virum strenuum & catholicum; qui etiam naturali facundia idoneus esset concionari ad populum.

[57] [a Boleslao honorifice susceptus,] Taliter a Duce Poloniæ dimissi, scilicet Episcopus & qui cum eo erant, per castrum in extremis Poloniæ finibus transeuntes, nemus horrendum & vastum, quod Pomeraniam Poloniamque dividit, intraverunt m: sed viam in invio quam difficile sit tenere, etiam illic experiri potuerunt. Nemus quippe hoc, nulli ante mortalium pervium erat, nisi quod superioribus annis Dux latrocinandi causa, priusquam subegisset totam Pomeraniam, sectis signatisque arboribus, viam sibi exercituique suo exciderat. Quæ signa tenentes, [duce Paulitio, per difficiles vias] magna quidem difficultae propter serpentum ferarumque diversarum monstra, nec non & gruum, in ramis arborum nidos habentium, eosque garritu & plausu nimis infestantium, importunitatem, simulque propter loca palustria, quadrigas & currus præpedientia, vix diebus sex emenso nemore, ad ripam fluminis, quæ limes Pomeraniæ est, consederunt.

[58] [Pomeraniæ sines attingit;] Dux vero Pomeranorum adventus eorum præscius, cum quingentis viris occurrens, ex alia parte aquæ castra metatus est, moxque amne transmisso, cum paucis Episcopum salutat, atque salutatur ab illo, & quia Christianus erat, occulte autem, propter metum paganorum, corde magis quam ore locutus, in amplexu Pontificis diu pendens, alta devotione super viæ causa, Dei clementiam collaudat, Episcopo & Duce, cum interprete Paulitio, seorsum in colloquio demorantibus. Ceteri, qui venerant cum Duce, homines barbari, quia clericos aliquantum trepidare videbant, ficto eos terrore amplius vexabant, ita ut articulum passionis imminere metuentes, confessione & orationibus atque psalmodia, Domino suum commendarent agonem. Nam primo illic paganos viderunt, [suis ad barbarorum aspectum trepidantibus,] & qua mente Dux advenerit, nondum omnes sciebant. Sed & horror solitudinis, & loca insolita, & nuper evasi nemoris nigra densitas, & crepusculum noctis propinquæ, & hominum barbarorum crudelis aspectus, materia eis non parvi timoris erant. Nam & cultros acutissimos educentes, vivos eos excoriare aut transfigere, ac humi eos defodere usque ad verticem, coronasque eorum eisdem cultris punctare ac secare minati sunt; & alia multa genera tormentorum, rictu fremituque eos terrentes, eis imminere dixerunt. Sed cito respiraverunt, Duce ipso eos placidæ benignæque consolationis eulogio n relevante, quodque inani pavore pulsati fuerint, utrimque pro joco esse cœpit. Nam ubi eis Ducem ipsum aliosque milites, qui eos terruerant, Christianos esse compertum est, paulatim quidem animose, deinde fiducialius agere, ipsosque etiam adhortari ac docere præsumpserunt, quos antea vel intueri, metu percussi, non potuerant.

[59] Ipsis ergo jam mansuescentibus, & religioni Christianæ magis magisque deferentibus, [sed Duce prospera omnia pollicente.] repletum est gaudio os illorum, & lingua eorum exultatione; dicebantque inter gentes, quarum Deus tetigerat corda: Magnificavit Dominus facere nobiscum, facti sumus lætantes; quia Episcopo veniente ad eos, dissolvisset Dominus captivitatem eorum, sicut solvitur glacies a sole meridiano. [1 Reg. 10.] Episcopus igitur, bene agendi semper avidus, bene se venisse ominatus, donariis ducem honorans, baculum quoque dedit eburneum, quo ille statim usus, ipsoque incubens, gratulabundus huc illucque ambulat, conversusque ad milites: Qualem, ait, Patrem nobis Deus dedit, & qualia Patris dona, & hæc nunc quidem magis quam alio tempore gratiora? Hinc ad castra discessum est; factoque mane, Dux de viris, qui secum venerant, ductores & ministros reliquit Episcopo, mandans in tota Pomerania, per cuncta loca suæ possessionis, liberalia ei præberi hospitia. Christiani vero & Episcopus, transito fluvio, terram Pomeranorum, in nomine Domini intraverunt, & conductoribus eorum viam demonstrantibus, iter ad castrum Pirissam direxerunt. Dux vero ab eis ad sua negotia divellitur.

ANNOTATA.

a Polizlaus, Bolizlaus, Boleslaus & hujusmodi inflexiones alias observandas non puto; de ejus parentibus aliisque ad rem nostram spectantibus, dictum est in commentario prævio. Qui heroica viri bellatoris gesta & perpetua ferme, cum finitimis & fratre notho, bella discere voluerit, adeat Martinum Cromerum lib. 5. Hæc pluribus illustrare operæ pretium non est, utpote vitæ sancti Ottonis plane extranea.

b Talem belli Ruthenici circumstantiam non facile alibi reperies; at ex Sefridi auctoritate admittendam censeo, quamvis in Ebbone nihil reperiatur, quod ei historiæ affine sit.

c De bellis Pomeranicis multa referunt scriptores Poloni: videatur jam dictus Cromerus citato libro, conversionem gentis ad fidem Christianam non satis apte temporibus connectens, eaque omittens, quæ hinc suppleri possunt.

d Novus prædicandæ fidei modus, qui tamen Pomeranis saluti fuit.

e Cromerus Naclum appellat, ut vide jam dicto libro, pag. mihi 124.

f Marcham vel Marchiam regionis limitem vel extremum terminum significare, vulgo notum est; forte hic accipitur pro certis terrarum tractibus, hostium excursionibus magis expositis.

g Quæ huc spectant, in commentario abunde explicata sunt.

h Item de prima, Pomeranis prædicandi potestate, non ab Honorio, sed a Calixto facta, de qua vide pag. 411 editionis Andreæ apud Gretserum, ineptas Crameri Lutherani phrases pro merito redarguentem.

i Missionem & missionis modum genti, loco & tempori sapientissime aptavit novus Apostolus, ut hinc discant hypercritici, non omnibus omnia semper convenire, sed Apostolos ipsos omnibus omnia fieri oportere.

k Nonnulla nomina aliter effert Andreas Gretseri, aliter quandoque Jaschii editio; verum hujusmodi minutiis eruderandis bonas horas insumere, operæ prætium non videtur.

l Sefridus apud Gretserum sic loquitur: Multa nobis exhibita humanitate, & ita pergit, ut omnibus se interfuisse ostendat. Noster ea signa studiose mutavit, quamvis hinc inde nonnulla vestigia reliquerit.

m Intravimus, inquit Sefridus &c. Castrum porro Uzdam appellat, quod nomen hic omissum est.

n Malim alloquio, ut notavit Gretserus.

CAPUT II.
Pirissæ post aliquam tergiversationem admissus,
ingenti fructu populum catechizat, baptizat,
ac fidei mysteriis & Sacramentis instituit
.

In ipso autem itinere viculos paucos, bellica pridem vastatione dirutos & raros incolas, [Posito felici principio,] qui nuper se, post dispersionem recollegerant, invenimus a, qui de fide Christiana conventi, an credere vellent interrogati, humiliter pedibus advolvuntur Episcopi, catechizari se atque baptizari postulantes. Hos ergo quasi primitias messis Dominicæ, in aream Domini sui messor devotus, cum gratiarum actione componens, baptizavit illic homines triginta, fidemque sanctæ Trinitatis & Decalogum legis in numero tacite considerans, opus euangelicum, mystice a se inchoatum gavisus est. Deinde ad castrum Ducis Pirissam, undecima hora diei propinquantes, ecce illic hominum ad quatuor millia, ex omni provincia confluxisse, ut erant eminus, aspexerunt: erat enim dies festus paganorum, quem lusu, luxu, cantuque gens vesana celebrans, vociferatione alta, eos reddidit attonitos. Non igitur utile vel cautum eis visum est, illa nocte in turbam potu lætitiaque serventem, eos tam insolitos hospites advenire; sed manentes, ubi fuerunt, noctem illam insomnem duxerunt; nec ignem in castris habere ausi, nec verbis apertioribus ad invicem loqui præsumpserunt.

[61] Mane vero Episcopus Paulitium & nuncios Vrotislai Ducis ad castrum mittit. [Pirissam accedit,] At illi, salutatis majoribus ex nomine Ducum, ab eis missum nunciant Episcopum, qui fidem & religionem Christianam terræ illi debeat prædicare: atque sub eorumdem authoritate mandant & suadent, ut digne ac reverenter susceptum audiant: addentes, virum esse honorabilem, domi divitem, & nunc quoque in aliena terra suis opibus sufficientem; nihil illum petere; nullius egere; pro illorum salute advenisse, non quæstus gratia. Memores sint fidei ac sponsionis suæ, memores divinæ ultionis & recentis exterminii, ne denuo iram Dei exasperent: orbem universum Christianis legibus deditum, se solos universitati resistere non posse. At illi, diu cunctabundi & diversas excusationes molientes, indulgentiam temporis consilio petunt; non oportere, dicentes, rem tam grandem subito aut inconsulte aggredi.

[62] Paulitius vero & legati, astute ea dici animadvertentes; [quæ primo tergi versatur,] Non, inquiunt, tempus est productionis consilii; quod facturi estis, facite citius: ecce juxta est; sero intraturus erat ad vos Dominus Antistes, sed quia ludo & Jocis occupatos audivit, distulit intrare, in campo figens tentoria. Sed vestræ hoc convenit prudentiæ, ut non illum despectiva dilatione contristetis, ne forte & Domini Duces se doleant super hoc injuriatos. Et est, inquiunt, tam prope? Quibus, ita esse, respondentibus: Et omnia, inquiunt, consilia nostra ruptum venit. Quoniam ergo rerum convenientia sic postulat, faciamus sponte & alacres, quod facturi sumus. Nam & altissimus Deus sua nos virtute circumventos undique trahere videtur: declinare non possumus; sequamur ergo trahentem ad vitam, ne reluctantes bonitati ejus, præcipitemur in mortem. Dii nostri, sicut apparet, dii non sunt, contra eum nos juvare non possunt. Melius ergo est, ut relictis desertoribus, ad verum Deum; qui non deserit sperantes in se, ex toto corde transeamus.

[63] Verum ubi eam sententiam tam bonam tamque salubrem diligenti retractatione probaverant; [instante Paulitio Sancti ductore,] primo quidem apud se in conclavi, deinde vero cum legatis & Paulitio, ad plenum vigorem laxiori consilio firmaverunt, cum eisdem ad populum egressi; qui sicut ad festum confluxerat, contra morem indispersus, Dei nutu in loco manebat, nec in rus discesserat; luculenti sermonis dulcedine, multo benevolentiæ captu, eos de hoc verbo allocuti sunt. Sed quid multa? Mirum dictu, quam subito, quam facili consensu, omnis illa multitudo populi, auditis Primatum verbis, in eumdem sese consensum inclinaverunt. Et quia dici audiunt, Episcopum in proximo esse, facto ingenti clamore, ut advocetur, universi rogant, quo illum videre queant & audire, antequam soluto cœtu singuli in loca sua discedant.

[64] Redeuntibus itaque Paulitio & legatis, abierunt quidam de castellanis cum eis ad Episcopum, qui obnixa veneratione, ad se illum invitarent, salutatum ex parte nobilium, plebisque universæ, quibus fidem facerent, [faciles aures præbet] sine omni periculo vel injuriæ metu, eum ascendere posse; quin etiam in omnibus obaudituros se ex animo. Episcopus vero, tam quieto successu rebus se promoventibus, gratias agens Deo, ad castrum se levabat. Sed ecce cum quadrigas, vehicula, & saginarios b eorum victualia portantes, jumenta quoque & qui cum eis veniebant, eminus videre cœperunt, quasi apparatum belli suspicantes, modicum turbati sunt. Re autem, sicut erat, recte agnita, pavore abjecto, in modum torrentis omnis populus in occursum eorum effunditur, ambiens & circumdans, admirans & contemplans, & eos & omnia eorum usque ad hospitii locum conducendo. Fuit autem ante introitum castri area spatiosa, quam occupantes fixerunt tentoria in eodem loco, ipsis barbaris mansuete ac familiariter eos adjuvantibus & in omnibus se eis opportunos exhibentibus.

[65] [& S. Ottonem suscipit.] Interea vero Episcopus pontificalibus indutus, monente Paulitio & primatibus, de loco editiori populum cupientem ore alloquitur interpretis; ita dicens: Benedictio Domini super vos, benedicti vos a Domino: benedicimus & vobis gratias referimus in nomino Domini; quia grata & jucunda & benigna susceptione nos refovistis. Et causa quidem adventus nostri ad vos, quæ sit, forte jam audistis; & iterum, si dignamini, audire debetis & diligentius attendere. De via longa venimus; salus vestra, beatitudo vestra, gaudium vestrum, tantæ nobis viæ causa fuit. Nam læti, salvi atque beati eritis æternaliter, si creatorem vestrum agnoscere & illi servire vultis. Hæc & his similia, quæ inserere studio brevitatis omitto, populo rudi simpliciter euangelizante Pontifice, omnis illa multitudo, quasi unus homo, fidei sanctæ concordantes, illius doctrinæ se commiserunt. At ille cum clericis & sacerdotibus septem diebus eos catechizans, & de omnibus quæ Christianæ religioni conveniebant, diligentissime instruens, indicto trium dierum jejunio, jussit, ut corpora sua balneis mundarent, & lotis albisque induti vestibus, mundo corde & corpore, mundoque habitu, ad sanctum baptisma concurrerent. Interim vero tribus exstructis baptisteriis, ita ordinavit, ut ipse solos mares pueros in uno baptizaret; alii autem sacerdotes in aliis feminas seorsum, & viros seorsum.

[66] [Ipse cum sociis prædicans & catechizans,] Tanta quoque diligentia, tanta munditia & honestate, Pater optimus Sacramenti operationem fieri edocuit, ut nihil indecorum, nihil umquam, quod alicui gentium minus placere posset, ibi ageretur. Namque dolia grandia valde, terræ altius immergi præcepit, ita ut ora doliorum usque ad genu hominis vel minus de terra prominerent, quibus aqua impletis, facilis erat in eam descensus. Cortinas circa dolia, fixis columnellis funibusque inductis, oppandi fecit, ut in modum coronaæ, velo undique cuppa cingeretur, ante sacerdotem vero & comministros, qui ex una parte astantes Sacramenti opus explere habebant, linteum fune trajectum pependit; quatenus verecundiæ undique provisum foret; nequid ineptiæ aut turpitudinis notaretur in Sacramento, neve honestiores personæ, pudoris occasione, se a baptismo subtraherent. Cum ergo ad stadium Baptismi turbæ venirent, sermone, qui talibus competeret, Episcopus eos omnes communiter alloquens, sexumque a sexu dextrorsum & sinistrorsum statuens, catechizatos oleo perunxit; deinde ad baptisteria degredi mandat. Igitur ad introitum cortinæ venientes, singuli tantum cum patrinis suis intrabant; statimque vestem, qua fuit amictus is qui baptizandus erat, & cereum, illo in aquam descendente, patrini suscipiebant; & ante faciem suam illam tenentes, exspectabant, donec eam redderent de aqua exeunti. Sacerdos vero qui ad cupam stabat, cum audisset potius, quam vidisset, quod aliquis esset in aqua, velo paululum remoto, trina immersione capitis illius, mysterium Sacramenti perfecit, unctumque liquore chrismatis in vertice, & alba imposita, reductoque velo, de aqua jussit exire baptizatum; patrinis, veste quam tenebant, illum cooperientibus atque deducentibus.

[67] Hic modus, hæc species, hic ordo eis fuit baptizandi viros & mulieres & pueros adultos, [omnibus rite dispositis,] qui a sacerdotibus in aquam levari non poterant, tam in Pyrissa quam in urbibus aliis & castellis, ubicumque populi copia eos moram facere coëgisset. In hieme quoque in stubis calefactis & in aqua calida eodem nitore atque verecundiæ observatione, infossis doliis & cortinis adhibitis, thure quoque & aliis odoriferis speciebus cuncta respergentibus, veneranda Baptismi confecit sacramenta. Namque in omni action sua (quod & paganis dignum laude videbatur) quamdam a Spiritu sancto cujusdam singularis munditiæ atque elegantis & urbanæ disciplinæ prærogativam habebat; ita ut nihil umquam dedecens aut ineptum inhonestumve quid, in cibo aut potu, sermone, gestu, vel habitu admitteret, sed in omni officio exterioris hominis, quænam esset compositio interioris, ostendebat, bonitate, disciplina, cautela prudentiæ conspicuus.

[68] Manserunt autem in eodem loco quasi diebus viginti, [solennem Baptismum instituit,] euangelizantes populo & baptizantes eos in nomine Domini; docentes eos servare unitatem fidei in vinculo pacis; instruentes de festivitatibus & observationibus Christianæ religionis, de jejuniis quatuor temporum, de quadragesimali jejunio, de Incarnatione, de Nativitate, Circumcisione, Apparitione, Præsentatione, Baptismate, Transfiguratione, Passione, Resurrectione atque Ascensione Domini nostri Jesu Christi, de Adventu Spiritus sancti, de vigiliis & natalitiis Apostolorum & aliorum Martyrum & Sanctorum, de die Dominica, de sexta feria, de distributione mensium & institutione totius anni secundum Christianos, exstructoque altari & sanctuario (totum enim corpus basilicæ tam subito fieri non potuit) altare sanctificavit, & interim Missas illic celebrari præcepit, dans eis sacerdotem, libros & calicem, paraturam & omnia utensilia, quæ ad officium altaris pertinebant. Quæ omnia illi cum multo gaudio, alacritate ac devotione suscipientes, & gratias agentes, omnes veteres, & profanas superstitiones suas & gentiles observantias penitus abjiciebant, & exuti veterem hominem cum actibus suis, in vitæ novitate ambulare cœperunt & proficere. Erat autem numerus conversorum ibi ad fidem quasi septem millia.

[69] [& neophytos mysteria edocet.] Videns autem Episcopus, quia messis multa, &, quod aliis civitatibus oportet eum euangelizare regnum Dei, cum inde processurus esset, vocata concione, hoc sermone allocutus est Ecclesiam: Fratres æmulor vos Dei æmulatione: vos enim omnes, qui in præsentiarum ad me audiendum convenistis, & me docente, Christo credidistis & Christiani facti estis, una in Domino Ecclesia estis, desponsati per fidem Domino meo Jesu Christo; una, inquam, vos omnes Ecclesia estis, una & unica sponsa Domini mei Jesu Christi, quia unicæ universali Ecclesiæ per fidem incorporati estis. Sed quia ego per ejus gratiam, hujus veræ desponsionis auctor esse videor, (nam ego ei uni viro despondi vos virginem castam exhibere) hinc est quod æmulor vos, non tamen qualibet, sed Dei æmulatione. Nam & mala æmulatio esse potest juxta illud Apostoli: Sunt quidam, qui æmulantur vos non bene. [Gal. 4.] Æmulari autem est, velle indignari, licet pro imitari nonnumquam positum inveniatur, ut est, Æmulamini charismata meliora. Volo autem vobis indignari & paratus sum vobis indignari, quod pridem dixi; Æmulor vos: quia sine tristitia & indignatione ferre non possum, nec potero, si, quod absit, ad injuriam Domini mei Jesu Christi, cui per fidem vos despondi, cum diis alienis vos denuo contaminare volueritis: hoc enim est fornicationis genus, quod maxime separat a Deo.

[70] [Insignis ejus exhortatio] Fratres attendite, ecce omnes in Christo baptizati estis, & omnes Christum induistis, originalium & actualium peccatorum indulgentiam accepistis ab ipso, mundi estis & sancti, non per nos, sed per eum sanctificati & mundati: quia ipse in sanguine suo lavit peccata mundi. Nolite ergo iterum inquinare vos cultura idolorum, nam hæc est immunditia, qua omnino Deus offenditur, & penitus separat a gratia Dei. Nolite vos prostituere corruptoribus & immundis spiritibus. Soli creatori vero, nulli autem creaturæ divinum honorem exhibeatis, ne indignatio ejus & furor veniat super vos: sed magis in fide & spe & charitate proficite, ut benedictio ejus veniat super vos & super filios vestros, & ut ei credentes & fidem operibus exornantes, vitam habeatis in nomine ipsius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. [ad fidem & mores christianos.] Certi enim esse, & nullatenus dubitare debetis, quia si hanc, in qua hodie positi estis, innocentiam servaveritis, & istam sanctificationem ipsius adjutorio servare usque ad finem vitæ vestræ studueritis, non solum mortem evadetis æternam, sed etiam gaudium regni cælestis possidebitis in æternum. Sed quia vita præsens sine peccatis duci non potest: luctamen enim & temptatio est vita hominis super terram, discessurus a vobis, trado vobis, quæ tradita sunt nobis a Domino. Arrham fidei sanctæ inter vos & Deum, septem scilicet Sacramenta Ecclesiæ, quasi septem significativa dona Spiritus sancti, quibus intendendo in laboribus & certamine hujus vitæ non deficere, sed proficere vestra possit ecclesia, suosque defectus reficere. Videte ergo & tenete, ut sciatis diligenter enumerare, quæ tradimus vobis, discedentes a vobis.

[71] Primum ergo Sacramentum est, quo jam imbuti estis, [Septem Sacramenta] sacrosanctus Baptismus. Hoc Sacramentum, fratres mei, abhinc & semper tenere & venerari debetis, & parvulis vestris opportuno tempore, scilicet in Sabbato sancto Paschæ ac Pentecostes, per manus Sacerdotum tradere debetis c; certissime scientes quod quicumque sine illo de hac vita emigraverit, regno Dei carebit, & insuper maledicti originalis pœnas luet æternas.

[72] Secundum Sacramentum est Confirmatio, id est, [sigillatim] unctio Chrismatis in fronte. Hoc Sacramentum victuris est necessarium: videlicet, ut Spiritus sancti corroboratione muniantur & armentur, contra omnes tentationes & nequitias vitæ præsentis pugnaturi. Non autem usque in senectam differendum est, ut quidam putant, sed in ipsius adolescentiæ fervore percipiendum: quia illa ætas magis obnoxia est temptationibus.

[73] Tertium Sacramentum est Unctio infirmorum, quod ideo morituris est necessarium, [enumerat,] quia in illa unctione, per virtutem Spiritus sancti, remissio datur peccatorum; & ipse, qui moriturus est, contra spirituales nequitias, id est, contra malignos spiritus, in exitu vitæ animabus insidiantes, eadem Spiritus sancti virtute pugnaturus armatur. Hoc omni Christiano in agone mortis ardentissime desiderandum, & devotissime percipiendum est, utpote remedium animæ certissimum.

[74] Quartum Sacramentum est Eucharistia, id est, [& accurate explicat] corpus & sanguis Domini. Hoc Sacramentum victuris & morituris est necessarium. Sive enim vivimus sive morimur, hoc viatico semper utendum est. Est enim cibus animæ verus, vitam in se habens æternam. Unde frequenter Missæ celebrandæ sunt, & vos ad easdem devote convenire debetis, ut sæpius huic viatico communicetis. Quod si non potestis, quia carnales estis, huic tam sanctissimæ rei per vos ad omnes Missas participari, saltem per mediatorem vestrum, scilicet sacerdotem, qui pro vobis communicat, fideliter, reverenter ac devote Missas audiendo communicate. Oportet tamen & vos ipsos ter vel quater in anno, si amplius fieri non potest, & confessionem facere atque ipsi Sacramento cummunicare.

[75] Quintum Sacramentum est, per pœnitentiam reconciliatio lapsorum, [præsertim] id est, eorum, qui post Baptismum propter graviores culpas ab ecclesia projecti, per satisfactionem pœnitentiæ iterum ei conformantur. Et hoc Sacramentum quasi malagma & recuperatio est cadentium in pugna, & vulneratorum.

[76] Sextum Sacramentum est Conjugium, id est, [Matrimonium] copula matrimonialis. Quinque autem superiora Sacramenta, quasi generalia sunt, & omni Christiano necessaria: istud autem quasi particulare est; quia non omnibus necessarium, sed eis tantum qui se continere non possunt, & sicut ad superiora Sacramenta omnes homines trahendi sunt & invitandi, ita nullus ad hoc trahendus est, & invitandus; nisi qui, ut dictum est, se non continent, sed vago & illicito concubitu sese polluunt & commaculant: his enim suadendum est, ut infirmitati suæ honestiori subveniant remedio.

[77] Vos autem qui usque ad hæc tempora non Christiani sed pagani fuistis, Sacramentum conjugii non habuistis: [ejusque obligationem;] quia fidem uni thoro non servastis. Sed qui voluistis, plures habuistis uxores; quod deinceps vobis non licebit. Sed unus vir unam tantum habere debet uxorem, & una unum. Quod amplius, a malo est. Si quis ergo in vobis est, qui plures habuerit uxores ante Baptismum, nunc unam de illis, quæ sibi magis placet, eligat, dimissisque aliis, hanc solam habeat, ritu Christiano. Et partus, inquit, femineos, audio, quia vos, o mulieres, necare consuevistis: quod quantum abominationis habeat, exprimi sermone non potest. Videte si hoc vel bruta animalia faciant fœtibus suis. Parricidium hoc non fiat amodo in vobis: quia sine gravissima pœnitentia dimitti non potest. Sive igitur sit masculus, sive femina, diligenter enutrite partus vestros: Dei enim est & marem procreare & feminam.

[78] [& Ordinem sacrum] Septimum itaque Sacramentum est, Ordinatio sive Consecratio Clericorum, quod & ipsum particulare est & non generale, quia non omni homini necessarium est. Quamvis enim omnes homines indigeant clericis, non tamen est necessarium omnes homines fieri clericos. Ad ipsum tamen Sacramentum, qui moribus ac scientia magis idonei sunt, invitandi potius, quam trahendi. Unde adhortor vos & invito: quia cogere non debeo: ut de liberis vestris ad clericatum tradatis, liberalibus studiis prius diligenter instructos, ut ipsi per vos, sicut aliæ gentes, de lingua vestra, latinitatis conscios possitis habere clericos & sacerdotes. Ista ergo septem Sacramenta, quæ iterum vestri causa enumerare libet, & Baptismum, Confirmationem, infirmorum Unctionem, Eucharistiam, lapsorum Reconciliationem, Conjugium, & Ordines, per nos humiles suos paranymphos sponsus cælestis in arrham veræ dilectionis vobis, Ecclesiæ suæ transmittere dignatus est. Quapropter omni honore ac reverentia eadem Sacramenta servate diligenter, & veneramini; docete ea filios vestros, ut memoriter teneant, & diligenter observent in omnes generationes d. Ecce habetis Ecclesiam, habetis sacerdotem de his omnibus, & quæcumque sunt necessaria vobis, abundantius vos instruere scientem. Ipsum ergo sicut me audietis, honorantes & amantes eum, & quæcumque vobis dixerit facientes. Et nunc ego vado, iterum cito reversurus ad vos. Valete in Domino dilectissimi.

ANNOTATA.

a Non ita primæ personæ loquentis indicia suppressit Anonymus, ut non aliquando elabi siverit & hic & alibi.

b Melius sagmarios, ut in Andrea Gretseri. Sensus ostendit, agi de jumento sarcinario aut equo clitellario.

c Notus est ritus antiquus, a nobis hic non explicandus. Cetera etiam satis plana sunt.

d Totam hanc de septem Sacramentis catholicam sancti Ottonis doctrinam digerere haud potuit Lutheranus Jaschius pag. 482. Ut paucis sese expediat, temere & audacter asserit, de suo hoc addidisse monachum, qui hanc Sefridi historiam edidit. Bella enimvero solutio; nempe quia in pseudo-Andrea hic ex Ebbone compilato, ea non traduntur. At si tali effugio uti licet, plurima ex Sefrido rescindenda erunt, quæ in Ebbone non reperiuntur; multa item ex Ebbone, quæ Sefridus non tangit, quasi singula singuli enarraverint. Ea præcipue descripsit Ebbo, quæ ex Udalrico audiverat: verum gestis & dictis omnibus adfuit Sefridus, qui ubique in prima persona, ut testis oculatus & auritus loquitur, non solum Sancti acta, sed etiam verba, sed etiam prædicationes & allocutiones ad populum accurate referens, ut ex Gretseri editione convinci potuit Jaschius.

CAPUT III.
Felix Caminæ conversio, ubi Dux polygamiam deserit.
Punitio matronæ die Dominica metentis.
Julinenses barbari, repulso Euangelio,
S. Ottoni necem intentant
.

Postquam confirmata & instructa est ecclesia in Pirissa, uberrime lacrymati, populoque primitivo eorum, [Opera ducissæ, urbs Camina.] caro affectu vale facientes, legatis eos deducentibus, ad civitatem Ducis Caminam deveniunt. Erat autem illic Ducissa, uxor videlicet Ducis legitima, & licet inter paganos, Christianæ tamen religionis memor, de eorum adventu lætissima efficitur, & cum omni domo sua tanto eos devotissime suscepit, quanto & hoc marito placere, suæque & illius saluti profuturum non dubitavit. Eis enim Pirissæ demorantibus, omnia quæ illic gerebantur, immissis clam exploratoribus, diligenter edidicit, magnoque tripudio cordis de illuminatione illius plebis exultans, ipsam quoque suæ fidei scintillam, quasi sub mortuis cineribus eatenus consopitam, inter suos familiares modeste primo, deinde fiducialius apud omnes, quos potuit, ventilare cœpit. Et quia scriptum est: De scintilla consurgit ignis, totam illam civitatem, etiam ante eorum introitum, tantus ardor fidei, operante Domino per matronam, invaserat, ut non solum nil contradictionis, verum etiam totius populi consensum, de suscipiendo Baptismo, invenerint, in multa gaudii plenitudine.

[80] Quadraginta ergo ferme diebus in eodem loco manentes, [S. Ottonis prædicatione convertitur,] tam ipse Pontifex, quam alii ejus cooperatores, sacerdotes & clerici, id pene solum operis habuerunt; suscipere venientes ad fidem, ducere, catechizare, prædicare & baptizare: videbanturque in tam copiosa messe, pauci messores. Nam & ipsius loci atque circumjacentis provinciæ populus catervatim accedebat quotidie ac recedebat. Quibus omnibus dum satis fieri oporteret, immenso labore, maxime qui fuit in baptizando, Episcopum (licet solos mares pueros tingeret) sæpenumero sudantem aspexerunt; adeo profecto, ut alba ejus ab humeris usque ad umbilicum ante & retro sudore manaret. Sæpe etiam ipsius ministerii nimietate lassatus, brevi sessione vires recuperans, modicumque sedendo respirans, quasi animosus operator & strenuus, denuo se sublevabat in idem opus sibi dulcissimum; gratias agens omnipotenti Deo, quod ipsius præstante clementia, ot manipulos in ejus horreo cum sudore ac lassitudine sua congereret.

[81] [Duce ipso,] Dum ea Caminæ gerebantur, atque de successu rerum & Episcopus cum suis & populus civitatis cum ipsa matrona nobilissima & Christianissima, spirituali gaudio fruerentur, ecce cum suo comitatu Dux terræ Vrotislaus a, non modicum lætitiæ salutaris augmentum, supervenit, nihilque moratus, quasi filiali fiducia, in amplexus ruens Episcopi: Salve, inquit, Pater sanctissime. Deinde: Non, quæso, ait, irascaris, quod post primam illam salutationem tam diu fui, te non videns, sed causa fuere inexcusabiles reipublicæ administrationes. Nunc autem ecce adsum parere ac servire tuæ paternitati prout vis. Etenim nos ipsi & omnia nostra tui sumus, utere sicut vis. Et hæc dicens, conversus ad clericos & ad alios quosque meliores de comitibus Episcopi; & hos, inquit, Pater, tuos collaboratores, tua licentia salutabo: apprehendensque manus singulorum tenebat, & benedicebat illis atque deosculabatur, eos filios & fratres appellans charissimos: benedixitque Deum omnium bonorum largitorem, quod hospites tam gratissimos sua domo suscipere meruisset.

[82] [post sufficientem instructionem præeunte,] Quia vero deinceps navigio de civitate ad civitatem eundem fuit, omnes equos & jumenta eorum, villicos suos ad opportuna loca terræ, pastus gratia, deducere jussit; neque ante eis reddebantur, quam etiam consummatis omnibus, de terra fuerant jam exituri. Quos certe ita receperunt alteratos, ut præ crassitudine vix cuique suus cognosceretur. Milites ergo, qui cum Duce venerant, catechizati statim & baptizati sunt; multique ex eis, prius qui Christiani fuerant, sed ex consortio incredulorum metas Christianitatis excesserant, ex quorum numero Ducem etiam ipsum fuisse constat, per confessionem & pœnitentiam confirmati sunt; promittentes deinceps, omnia quæ Christiano inimica sunt nomini, respuere, & ea quæ sunt apta sectari.

[83] [in repudianda polygamia.] Dux etiam: Scio, inquit, Christianæ sanctitati esse contrarium, plures uxores vel concubinas habere, simulque tactis Sanctorum reliquiis, sicut Christianis jurare mos est b, coram populo, aspiciente Episcopo, viginti quatuor concubinas, quas ritu gentili suæ lægitimæ uxori superduxerat, publice abjuravit. Quod videntes alii complures, ejusdem enormitatis præsumptores, abjurata & ipsi conjugii pluralitate, uni thoro, exemplo Ducis, fidem servaturos se polliciti sunt. Crevit ergo Ecclesia in loco illo, & confortata est, in timore Domini ambulans, & Spiritu sancto replebatur, Episcopo & clericis instantibus & euangelizantibus regnum Dei. Exstructa quoque illic basilica, & sanctificato altari & sanctuario, collatisque illuc per Ducem prædiis ac dote, in sustentationem sacerdotis, pater liberalissimus, sicut omnibus in terra illa ecclesiis faciebat, libros contulit & indumenta sacerdotalia, calicem quoque argenteum cum ceteris utensilibus, deque suis sacerdotibus unum, qui populum posset instruere, eidem præfecit ecclesiæ.

[84] Cum hæc omnia rite peracta fuissent, & non solum de civitate, [Matrona prædives] verum etiam de rure populus ad ecclesiam omni die convenirent, & diem Dominicam aliasque solennitates devote observarent; vidua quædam in rure non longe a civitate Caminensi, dives ac nobilis valde; Christiana religione contempta, patrios deos se colere nullaque occasione vanitatis novæ, a patrum suorum veteri traditione declinare se velle dicebat. Erat autem multam habens familiam, & non parvæ auctoritatis matrona, strenue regens domum suam: &, quod in illa terra magnum videbatur, maritus ejus, dum viveret, in usum satellitii sui triginta equos cum ascensoribus suis habere consueverat. Fortitudo enim & potentia nobilium & capitaneorum, secundum copiam vel numerum æstimari solet caballorum. Fortis, inquiunt, & potens ac dives est ille, qui tot vel tot potest habere caballos, sicque audito numero caballorum, numerus militum intelligitur; nullus enim militum præter unum caballum illic habere consuevit.

[85] Sunt autem magni & fortes equi terræ illius, [die Dominica segetes metens] & unusquisque militum sine scutifero militat, manticam per se gestans & clypeum, agiliter satis & strenue sic militiæ suæ officium exequens. Soli autem Principes & capitanei uno tantum, vel si multum est, duobus clientibus contenti sunt. Factum est ergo in una Dominica die tempore messis, populo undique ad ecclesiam properante, præfata matrona nec ipsa veniebat, nec suos permittebat; sed magis turbulenta: Ite, inquit, metite mihi agros meos, hoc enim utilius est, quam vacare illi, nescio cui, novo Deo, quem de terra sua vobis affert ille Otto Babenbergensis Episcopus. Quid nobis cum illo? Videtisne quanta bona, & quantas divitias nobis dederint dii nostri? Ipsorum utique largitate, opibus & gloria omnibusque rebus abundantes sumus, quare ab eorum cultura discedere non levis injuria est. Igitur ite ad metendas segetes nostras; &, ut minus timeatis, parate mihi vehiculum; ecce ipsa ego vobiscum in campos messura descendam. Cumque in agrum venisset: Quod me, inquit, facere videritis, omnes similiter faciatis; moxque rebrachiatis manicis succinctaque veste, falcem dextra corripuit, stantes vero calamos sinistra tenens metere nisa est. Sed mirum dictu, in actu ipso subito, ut erat inclinis, misera diriguit, & quasi marmoris effigies, nec semetipsam erigere, nec falcem e manu dimittere potuit, nec segetem; sed muta & nil loquens, similis simulachro stabat, tantum intuens intuentes se.

[86] Videntes autem famuli, timuerunt valde, & circumstabant eam aspicientes & operientes, [terribili exemplo mortua corruit.] si nam melius esset habitura. Rogant etiam, ut a temeritate sua resipiscat, dicentes, fortem esse Deum Christianorum. Sed illa nihil respondebat. Injectis ergo manibus violenter illam trahentes, erigere conati sunt, & falcem segetemque de manibus extorquere; sed minime potuerunt. Stabat autem quasi moles immobilis terræ affixa. At ubi satis miraculi ac stuporis hoc habitu infelix illa intuentibus ostenderat, ipsique famuli dolore ac tædio affecti, jam abire illamque dimittere vellent, soluta illa repente corruit, sontemque animam in ignem tartareum efflavit. Quam levantes in vehiculum: En, inquiunt, qualem manipulum de agro die Dominico reportamus. Quod factum ubi perferente fama passim vulgatum est; nam famuli statim ad ecclesiam currentes Baptismum postulant, stupidi, quod acciderat referentes: & credentibus quidem fides aucta est ex miraculo; non credentes autem, & si quid adhuc blasphemi exstiterant, ad credendum ex pœna mulctatæ mulieris eruditi sunt. Dies autem Dominicus & aliæ solennitates reverentius observari cœperunt, & tam ipsum cum suis omnibus Episcopum, quam omnem eorum doctrinam amplius reveriti sunt.

[87] Expletis autem illic ferme quinquaginta diebus, acceptis a Duce legatis, [Julinam provectus Otto] & conductoribus de ipso loco civibus, Domezlao videlicet & filio ejus, viris honoratis, per lacus & refusiones marinas, Julinam vecti sunt navigio. Est autem civitas hæc magna & fortis: homines ipsius loci crudeles erant & barbari. Cum autem appropinquassent civitati, conductores eorum hærere, pavere atque inter se mussitare cœperunt. Quod intelligens Episcopus: Quid est, ait, quod ad invicem confertis? At illi: Timemus, inquiunt, Pater, tibi ac tuis. Populus iste durus semper & indomitus fuit. Si ergo placet tibi, applicemus, & moram in littore usque ad crepusculum noctis faciamus, ne forte civitatem manifeste ingrediendo, tumultum populi super nos suscitemus. In singulis autem civitatibus Dux palatium habebat & curtem cum ædibus, ad quam si quis confugisset, lex talis erat, ut quolibet hoste persequente, sucurus ibi consisteret & illæsus.

[88] [& noctu Ducis palatium ingressus,] Dixerunt ergo, si per noctem ad Ducis tecta intramus, freti securitate, paulatim cives conveniendo, negotiumque nostrum illis pedetentim insinuando, melius fortasse proficiemus. Placuit consilium; & cum dies abscessisset, tecti umbra noctis, curtem & mœnia Ducis invaserunt, illis ignorantibus. In crastinum vero, ubi eos viderunt, & quinam essent, & unde & quare venerint, maligni homines scrutati sunt. Primo quidem moveri ac sensim turbari, currere ac discurrere, videre illos, iterumque videre, & aliis alii nuntiare; postremo vero, insano furore correpti, magno tumultu, securibus & gladiis aliisque telis armati, sine ulla reverentia, in ipsam Ducis curtem irrumpentes, mortem eis sine ulla rectractatione, nisi quanto citius de curia & de ipsa civitate fugerent, comminabantur.

[89] [a furenti papulo] Erat in ipsa curte ædificium quoddam fortissimum, trabibus & tabulis ingentibus compactum, quod Stubam c vel pyrale vocant, in quod scrinia & clitellas & capellam Episcopi & pecunias & quæque pretiosa deportaverunt: quin & propter impetum furentis populi, cum Episcopo clerici omnes illuc confugerant. Sed illi vociferabantur & clamabant, exire eos compellentes. Sed moram eis facientibus, quasi a furore illi essent cessaturi, magis eorum exarsit insania, factoque impetu stubam aggrediuntur & dissipant, tecto primum, dein parietibus disjectis & excisis. Tunc vero Episcopus, ad coronam passionis se invitari sperans, aliis trepidantibus, quibusdam etiam præ pavore lachrymantibus, ille spiritu jocundo & hilari vultu stabat intrepidus, optans & gliscens, ut vel unum ictum aut vulnus in nomine Jesu accipere dignus habeatur.

[90] Paulitius vero & legati, videntes quia vere insaniunt omnes, [ad necem quæritur,] & quia illic moram facere deterins est atque deterius; in medium populi exilientes, validissimo clamore, acsi & ipsi furerent, extentis manibus, silentium fieri postulant. Quibus ad modicum sedatis, illi continuo prosecuti. Quid est hoc, inquiunt? Et causam totam in semetipsos transumentes: Nos, aiunt, hic in curia Domini nostri Ducis pacifice consistere non sinitis, saltem pacifice hinc exire permittite. Quid furitis in nos? Quem læsimus ex vobis? At illi: Impostorem, inquiunt, illum Episcopum & ceteros cum eo Christianos, deos nostros blasphemantes, interficere venimus. Sed si eos salvare vultis, ecce damus locum, cito eos extra civitatem deducite. Plateæ autem civitatis palustres erant & lutosæ, & pontes extracti, & tabulæ undique positæ propter lutum. Arripiens ergo Paulitius, per manum trahere cœpit Episcopum, & deducere, adhortans modeste, ut, si posset, properantius iret. Ut autem per medium turbæ omnes, non imperturbatis passibus, extra curtim usque ad pontes devenimus d: ecce quidam de turba, vir barbarus & fortis, librata, quam gestabat ingenti phalanga e, vasto ictu caput ferire nisus est Episcopi: sed ille avertens caput, humero ictum suscepit, eodemque geminante cominus, & alio eminus in eum jaciente contum, inter manus Paulitii ac Hiltani sacerdotis, ducentium illum a ponte, in lutum prosternitur Otto Episcopus.

[91] Paulitius vero, animo & corpore ibi se virum exhibens, [& a barbaro in lutum prostratus, verberatusque] jacentem Episcopum, nec propter imminentia tela deseruit, sed proprii corporis objectu, crebras percussiones excipiens, inque cœnum a ponte inguine tenus descendens, sublevabat de luto prostratum. Similiter & alii sacerdotes & clerici, dum protegunt illum & jacenti manus porrigunt, fustibus & contis juxta suum Pontificem in nomine Jesu vapulaverunt. Tandem multo discrimine, ponte arrepto, rursum ire & abire cœperunt extra civitatem, illique a prudentioribus sedati, cessaverunt a nobis f. Abeuntes ergo trans lacum, disjecto ponte a tergo, ne iterum impetum super eos facerent, in campo inter areas & loca horreorum decumbendo respiraverunt, videntes & dinumurantes socios; & quia nullus defuit, Deum benedicentes; ex hoc autem magis gaudentes, quod digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Postquam autem respiraverunt & illi desævierunt, Otto beatissimus: Proh dolor! inquit, bona spe cassati sumus. Palma in manibus erat; vos eam (Deus vobis ignoscat filii & fratres) extorsistis de manibus nostris; vix omnes illi ictus unius passioni sufficerent: sed dum omnes ad coronam prosiluistis, nec unum pervenire dimisistis. Cui Paulitius: Satis, inquit, Domine, nobis visus es accepisse. Parum, inquit ille, quia voto minus. Tua quoque audacia * meam ex magna parte præripuit benedictionem; hoc autem dixit de ictibus quos ille intercepit. Constat tamen Episcopum tribus plagis vapulasse.

[92] Manserunt ergo per dies quinque trans stagnum, quod cingebat civitatem, exspectantes, [vix periculum evadit.] si forte meliori animo fierent. Interea vero Christiani ad illos sæpe ibant & redibant; similiter & illorum primates veniebant ad istos, excusare se, stultis hominibus & vilioribus de plebe culpam illius tumultus imponentes Habuit ergo Episcopus cum eis verbum de fide Christianismi, quasi per ambages, hortans eos & suadens. Præferebat etiam nomen & potentiam Ducis Poloniæ, & quomodo ad illius injuriam spectat illata sibi suisque contumelia, quidve mali contra eos inde oriri queat, nisi forte illorum intercedat conversio, insinuavit. At illi, consilium se accepturos dicebant; regressique ad suos omnia hæc tractabant diligenter atque retractabant: tandemque in unius sententiæ formam concesserunt; videlicet super hoc verbo se facturos, quidcumque facerent Stetinenses. Hanc enim civitatem antiquissimam & nobilissimam dicebant in terra Pomeranorum, matremque civitatum, & satis injustum fore, se aliquam novæ religionis observantiam admittere, quæ illius auctoritate prius roborata non fuisset.

ANNOTATA.

a Alias Vortislaus, Wortizlaus, Vuratislaus, pro vario librariorum scribendi modo, quem in nostro corrigendum non existimavi.

b Utique antiquus Christianorum jur andi modus, de quo vide auctoritates multas & exempla apud Cangium, verbo jurare.

c Patet, vaporarium indicari seu hypocaustum, quod etiam indicat pyrale a Græco πῦρ, πυρὸς ignis.

d En iterum Sefridi loquentis vestigium, qui paulo ante in Andrea Gretserifebrim, qua tenebatur, describit, eo tempore, quo barbari maxime furerent: sed hoc prateriit compilator noster.

e Falangus etiam & falanca dicitur, sicque vocatur fustis teres, quem navibus subjiciunt, de quo plura Cangius.

f Jam satis ostensum est, Anonymum nostrum non tam accurate expunxisse omnia Sefridi loquentis vestigia, ut non aliqua remanserint; cetera vide in Andrea Gretseri.

* al. avaritia

CAPUT IV.
Stetinensium obduratio, ex felici successu legationis Polonicæ,
& adolescentium cum matre conversione, mitescit. Verbum Dei
recipitur, sublatis idolis, sortilegiis &c.

[93] [Stetinenses principio rebelles] Quibus auditis Episcopus Stetinam nihil cunctatus adire festinat, & quemdam de Julinensibus civibus, Nedaverum nomine, ut viam sibi monstraret, assumpsit. Hic autem familiaritate Episcopi bene utens, cum filio suo quasi alter Nicodemus, occulte eos frequentabat, & quæ dicebantur, libenter audiebat. Alii quoque nonnulli de ipsa civitate occulte Christum colebant, tam viri quam mulieres. Isti etiam frequentabant eos, dum ibi moras facerent, deque suis rebus eis humanitatem honeste impendentes, spirituali consolatione ab Episcopo recreati sunt; optantes, ut Stetina recipiente verbum Dei, Julina quoque recipere ex ratione pacti convincatur. Quidam de ipsis, quid de Christo sentiant, Christianis patefacientes, in locum suum occulte reversi sunt. Ipsi vero post crepusculum noctis, applicantes civitati, egressi naves, curiam Ducis intraverunt. Mane facto, Paulitius & legati, primates adeunt; ex parte Ducum se cum Episcopo missos referunt; causam viæ proponunt eis, Euangelium, dant consilium, promittunt & terrent. At illi inquiunt, Quid nobis & vobis? Patrias leges non dimittemus, contenti sumus religione, quam habemus. Apud Christianos, aiunt, fures sunt, latrones sunt, truncantur pedibus, privantur oculis; & omnia genera scelerum & pœnarum Christianus exercet in Christianum. Absit a nobis Religio talis. Hæc & his similia protestantes, obturaverunt aures suas ne audirent verbum. Omnibus igitur obstinatis, per duos menses & plus ibi morantes, nihil pæne profecerunt.

[94] Dum ergo tam longa & inutilis mora eis turbationi esset, consilium incidit, legatos mittere ad Ducem Poloniæ, [in Poloniam legatos mittunt.] sciscitari, quid de Christianis juberet, utrum manere illic, an redire; & de contradictione civitatum, quid ei videretur. Quod consilium ubi civibus compertum fuit, timebant quidem, tamen rogabant, ut mitterentur legati; suos cum illis hac ratione profecturos, dicentes; ut si apud Ducem perpetuæ pacis stabilitatem obtinere, tributumque alleviare queant, his ibi coram suis & nostris legatis scripto firmatis, Christianis se legibus sponte inclinarent. Abeuntibus ergo cum Paulitio Christianorum & paganorum legatis, isti interim bis in hebdomada in diebus scilicet mercatus, per medium fori, populo ex omni provincia convensente, sacerdotalibus vestibus induti, Crucem portaverunt, & de fide atque agnitione Dei populum incredulum opportune & importune alloquendo, jugulum neci quodammodo quotidie aptaverunt: sed Deo protegente, læsi non sunt. Plebs autem, quæ de rure fuit, & simplicitate sua & rerum novitate capta, negotiis suis postpositis, prædicationem libentissime accepit, quamvis credere non auderet. Et quia certis diebus Crux portabatur, & sermones fiebant, magis propter verbum, quam propter forum ruriculæ confluebant.

[95] Quotidie autem fidei retia laxantibus, & nihil eis capientibus, [Conversis duobus adolescentibus,] & multum super hoc tædentibus, tandem benignus Dominus sedulitatem boni servi sui Ottonis, laborem quoque ac mœstitiam miserando respexit. Nam duo pulcherrimi adolescentes, filii cujusdam nobilis de civitate, domum Christianorum frequentare, & familiares se præbere, paulatimque de Deo nostro & de fide quærere cœperunt. Episcopus autem sentiens, quia in bono veniunt, futurorum bonorum præsagium captando de his, blandis mulcet colloquiis, atque de munditia & honestate Christianismi, de immortalitate animarum, de resurrectione corporum, de spe & gloria vitæ æternæ, adolescentibus per singulos dies euangelizavit. Quæ omnia, flante Spiritu sancto, pueri altius suis imbibere pectoribus; neque diu cunctati, credere se velle atque Baptismum percipere dixerunt.

[96] [& postea] Episcopus ergo lætissimus pueros statim catechizat, ac de omnibus quæ Christianæ religioni competebant, diligenter instructos, jussit, ut loti & lotis induti, cum cereis suis & albis, sese præberent baptizandos. Illi ut moniti erant, silenter exequentes omnia, die statuto, parentibus insciis, loti & purificati novisque ac mundis vestibus induti, cum albis & cereis, percepturi sanctum baptisma, se manibus Episcopi obtulerunt. Videres humano in corpore vultus angelicos; videres, expulsa dæmoniaci squaloris inertia, in vultibus juvenum Christum, novum hominem gratioso jam coruscare aspectu. Pontifex ipse omnesque alii sacerdotes & clerici gavisi sunt, & admirati super gratia, quam videre in pueris. Sed quid multa? baptizati sunt, & propter octavam Purificationis a, octo dies apud Episcopum commorantes, in domos parentum non sunt reversi.

[97] [eorum matre'] Mater vero illorum (nam pater domo aberat) ubi quæ gesta sunt audivit, pueris nondum exalbatis, ultra quam dici queat, gaudio perfusa, cuidam de pueris suis; Vade, inquit, nuntia Domino meo Episcopo, quia ipsum & filios meos videre venio. Erat enim magnæ honestatis & potentiæ in civitate illa. Episcopus ergo audiens illam advenire, de sub recto exiens, in graminis cespite sub divo [dio] consedit, suosque regeneratos, adhuc in albis positos, circumsedentibus clericis, ad pedes suos collocavit. Sed ubi matrem eminus advenientem conspiciunt, modeste consurgentes & Episcopo inclinantes, quod advertere pulchrum fuit, quasi petita licentia, obviam ei vadunt. Quos illa intuens albatos, magnitudine gaudii quasi amens & stupida, soluta in lachrymas, subito in terram corruit. Accurrit Episcopus accurrunt clerici, levant, tenent, consolantur: putabant enim quod nimietate doloris defecisset. At illa, recuperato flatu; Benedico, inquit, te Domine Jesu Christe, totius spei & consolationis auctor, quod filios meos tuis Sacramentis imbutos, tuæ que fidei veritate aspicio illustratos. Scis enim, Domine Jesu Christe, quod hos (tenensque osculata pueros & amplexata) in secreto pectoris mei tuæ miserationi jam per multos annos commendare non cessavi, petens ut hoc eis faceres, quod fecisti. Deinde ad Episcopum, Benedictus, inquit, introitus tuus in hanc civitatem, Domine & pater reverendissime, multum enim populum tua perseverantia Domino hic habes acquirere. Non te fatiget dilatio. En ego ipsa, quæ coram te adsto, Dei omnipotentis adjutorio, & tui, Pater, animata præsentia, sed & pignorum meorum freta subsidio, Chistianam me confiteor; quod hactenus non audebam.

[98] [olim Christiana, eorumque domesticis & amicis,] Sicut enim protestata est, in diebus adolescentiæ suæ de terra Christianorum ablata fuit: & cum esset ingenua & speciosa, gentili homini marito suo, diviti ac præpotenti hero copulata est, & eosdem filios ex eo suscepit. Episcopus ergo super his omnibus Deum benedicens, confitenti matronæ verbo confortationis fidem auxit & fiduciam, suæque liberalitatis non immemor, griseæ pelliculæ b chlamidem pretiosam ei dedit, & eadem petente atque cum fiducia jam euangelizante, omnes ejus domesticos aqua tinxit regenerationis; deinde etiam omnes convicinos ejus ac familiares, viros ac feminas cum parvulis suis, eadem societas involvit. Pueros quoque ipsos, post expletos octo dies, in die depositionis albarum, duabus camisiis c de subtili panno vestivit, & easdem camisias aurifrigio more capitii, & futura humerali atque brachiali ornari eis fecit, duosque cingulos aureos tradens & calceamenta picturata, verboque doctrinæ & Sacramento Eucharistiæ eos communiens, cum gaudio in matris domum remisit. Ita miris modis d aurum suum & donaria Otto beatissimus expendit. Ut enim salvi essent homines, pretio conduxit, verbo instruxit, rudesque alumnos & spiritualibus documentis informabat, & corporalibus beneficiis conciliabat. Sed quanto fœnore donaria sua in thesauros Domini sui aliquotiens congesserit, hoc proximo poterit adverti eloquio.

[99] Præfati etenim pueri, cum ad suos coadolescentes pervenissent, [sensim mitescunt] & quomodo ab Episcopo habiti & instructi essent, quanta esset apud illum disciplina & honestas, quanta pietas & mansuetudo, nuntiare cœperunt; mox etiam quantæ munificentiæ ac liberalitatis circa omnes existeret, prædicare obliti non sunt: atque in argumentum rei, Cernite, inquiunt, his indumentis post omnia beneficia sua nos induit, his aureis cingulis honoravit. Pecunia sua captivos redimit, suis impensis eosdem vestit, cibis reficit, & liberos abire permittit. Quid umquam simile visum auditumve est in terra Pomeranorum? Quid simile nostri pontifices & sacerdotes faciunt? Nunc certe, aliquem visibilem Deum inter homines advenisse, ipsa gratuita redemptio captivorum, in cippis & compedibus putrefactorum, multos cives nostros fecerat autumare: sed ille hoc negans, non Deum se, sed Dei altissimi servum, pro nostra salute ad nos directum, dici & credi optat; & animæ immortalitatem, & corporum resurrectionem, & æternæ vitæ gloriam, doctrinam dicit esse Christianorum. Quare non credatur ei?

[100] Hæc & his similia pagana juventus a juvenibus audiens, [Stetinensium animi.] aspirante gratia Dei, tracta est, & attracta per eosdem in eumdem fidei fervorem, reversique ad Episcopum pueri, fide recenter imbuti, more columbarum alias trahentium, gregem non modicum adduxere coævorum, Euangelii rudimenta suscipere cupientium. Quid multa? Catechizantur, baptizantur, & a pueris & juvenibus cana patrum prudentia se passa est erudiri, flammaque fidei paulatim progrediente, concaluit civitas universa: neque jam occulte vel pauci, sed publice ac multi simul quotidie veniebant ad fidem. Interea præfatæ conjunx matronæ & pater primitivorum, in via, domo absens, ubi audivit quod uxor & filii totaque domus ejus, projecto paganismo, ritu viverent Christiano, mori voluit præ dolore. Sed uxor provida, cognatos ejus & amicos, qui malagma ei consolationis apponerent, obviam direxit ægroto; ipsa vero domi pro illius conversione preces Domino & vota non irrita offerre non cessavit. Itaque reversus ille, cum non solum domesticos suos, verum & alios vicinos & concives suos, veterem hominem exutos, in novitate vitæ conspiceret ambulantes, ad conformandum se illis, Deo visitante cor illius, facile inclinatus est.

[101] [Reversi legati,] Dum ea geruntur in civitate, Paulitius, & legati tam paganorum quam Christianorum, a duce Poloniæ veniunt, peractis mandatis; & scripta tyranni secundum hæc verba reportantes : Polislaus, omnipotentis Dei favente clementia, Dux Poloniorum, hostis omnium paganorum, genti Pomeranicæ & populo Stetinensi, promissæ fidei sacramenta servanti, Pacem firmam & longas amicitias; non servanti vero, cædem & incendia & æternas inimicitias. Si occasiones quærerem adversum vos, justa esse poterat indignatio mea, quod quasi fidei vestræ transgressores, vos retrorsum abire conspicio, & quod Dominum & patrem meum Ottonem Episcopum, omni honore ac reverentia dignissimum, vita & fama in omni populo & gente præclarum, vestræ saluti, a Deo vero, & nostro ministerio destinatum, sicut oportuit, non suscepistis, neque hactenus, secundum Dei timorem, illius doctrinæ obedistis. Omnia hæc vestræ valebant accusationi: sed interpellavere pro vobis responsales & mei & vestri, honorati viri ac prudentes, præcipue autem ipse Pontifex, apud vos manens, Euangelista vester & Apostolus. Horum ergo consilio ac petitioni acquiescere dignum judicans, servitutis ac tributi pondus, ut jugum Christi eo alacriores suscipiatis, hoc modo relevare decrevi.

[102] [obtenta tributi imminutione,] Tota terra Pommeranorum Duci Poloniæ, quicumque sit ille, trecentas tantum argenti marcas publici ponderis annis singulis persolvant. Si bellum ingruerit ei, hoc modo eum juvabunt. Novem patres familias decimum in expeditionem armis & impensis abunde procurabunt, & ejusdem familiæ interim domi fideliter providebunt. Ista servantes & fidei Christianæ consentientes, nostram pacem, porrectione pacis e & manus, & æternæ vitæ gaudium consequemini, & in omnibus opportunitatibus vestris præsidia semper & auxilia Polonensium, tamquam socii & amici experiemini. Igitur habita concione, ubi coram populo & principibus verba hæc recitata sunt, multo f, quam dum apud Vadam armis subacti sunt, lætiores facti, sacramenta devote suscipientes, remota omni controversia, Euangelicis traditionibus se submiserunt. Episcopus ergo arrepto tempore pulpitum conscendens; Nunc, ait, ad nostri sermonis officium ventum est. Et incipiens: Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete; modestia vestra, fides & conversio vestra nota sit omnibus, nota sit omni mundo; nam totus mundus pro vestra doluit infidelitate. Totus enim mundus, fratres charissimi, usque ad hunc terræ vestræ angulum, lumen veritatis agnoscit, & vos in tenebris remanere voluistis. Pudeat & pœniteat vos, creatorem vestrum hactenus vos non agnovisse.

[103] [optatam faciem inducunt.] Nunc ergo tanto devotius, quanto serius, ad ipsum convertimini, currite, festinate, ut eos, qui vos in fide præcesserunt, consequamini; hoc agere soliciti, ut qui de vestra cæcitate pie doluerunt, de vestra illuminatione possint in Christo gloriari. Et primo ipsis deceptoribus diis vestris, surdis & mutis, sculptilibus, & immundis spiritibus; qui in eis sunt, signo Crucis armati, quanto citius renunciate; fana diruite, simulachra conterite, ut hostibus ejus ejectis a vobis, Dominus vester, Deus vivus & verus in medio vestri habitare dignetur. Nisi enim omnes alios deos abjiciatis, ipsum habere propitium non potestis: fugit enim & indignum sibi reputat aliorum deorum consortium; & nulla communicatio templo ejus cum idolis. Sed scio quia nondum satis confiditis, scio quod timetis dæmones, inhabitatores fanorum & sculptilium vestrorum; & idcirco non audetis ea comminuere. Sed pace vestra sit, ut ego ipse cum fratribus meis sacerdotibus & clericis simulachra & continas g aggrediar: si nos Crucis sanctæ signaculo præmunitos illæsos permanere videritis, eodem Crucis muniti trophæo, vos omnes nobiscum in securi & ascia, excisis januis & parietibus, dejicite illas & incendite.

[104] Quod cum audissent & annuissent, Episcopus & sacerdotes, [Confringuntur idola] celebrata Missa & accepta communione, armati securibus & sarpis, continas aggrediuntur, & fana comminuentes & excidentes omnia, scandentes tecta & convellentes. Stabant autem cives aspicientes, quid dii facerent miserrimi, utrumnam tecta sua defenderent, nec ne. At ubi destructoribus nihil mali evenire vident: Si, inquiunt, aliquid divinæ virtutis haberent isti, quorum sacra & templa convelluntur, utique defenderent se: si autem defendere se aut sibi prodesse non valent, quomodo nos defendere vel nobis prodesse poterunt? Et hæc dicentes, facto impetu, diruunt & comminuunt omnia, ipsamque lignorum materiam inter se diripientes, ad domos suas in usum foci coquendis panibus & cibis comportabant. Et quia plus rapienti, plus habere fas erat, omnes ille continæ, numero quatuor, mira celeritate confractæ sunt ac direptæ. Ne forte vero minus pateat legentibus, quid significent, vel unde dicantur continæ, sciendum, quod Sclavica lingua in plerisque dictionibus latinitatem attingit, & ideo, puto ab eo, quod est continere, continas esse vocatas.

[105] Erant autem in civitate Stetinensi continæ quatuor, [& inter alia] sed una, quæ ex his principalis erat, mirabili cultu & artificio constructa fuit, interius & exterius sculpturas habens, de parietibus prominentes imagines hominum & volucrum & bestiarum, tam proprie suis habitudinibus expressas, ut spirare putarentur ac vivere; quodque rarum dixerim, colores imaginum extrinsecus nulla tempestate nivium vel imbrium fuscari vel dilui poterant, id agente industria pictorum. In hanc ædem, ex prisca patrum consuetudine, captas opes & arma hostium, & quidquid ex præda navali vel terrestri pugna quæsitum erat, sub lege decimationis congerebant; crateres etiam aureos vel argenteos, in quibus augurari, epulari & potare nobiles solebant ac potentes, in diebus solennitatum, quasi de sanctuario proferendos, ibi collocaverunt. Cornua etiam grandia taurorum agrestium, deaurata & gemmis intexta, potibus apta, & cornua cantibus apta, mucrones & cultros, multamque supellectilem pretiosam, raram & visu pulchram, in ornatum & honorem deorum suorum ibi conservabant. Quæ omnia Episcopo & sacerdotibus, ubi fanum dirutum fuerat, danda censebant. Sed ille: Absit a me, inquit, ut a vobis ditemur, nam talia & his meliora domi nobis abundant: vos ea potius, quorum sunt, in vestros usus cum Dei benedictione distribuite. Et aqua benedicta omnia conspergens, & sanctæ Crucis super ea benedictione facta, jussit, ut inter se illa dividerent.

[106] [Triglaus triceps;] Erat autem ibi simulachrum triceps quod in uno corpore tria capita habens, Triglaus h vocabatur: quod solum accipiens, ipsa capitella sibi cohærentia, corpore comminuto, secum inde quasi pro trophæo asportavit, & postea Romam pro argumento conversionis illorum transmisit; scilicet ad videndum Domino Apostolico & universali Ecclesiæ, quid ipse illius obedientiarius vellendo & plantando, ædificando & destruendo, apud gentem illam profecisset. Tres vero aliæ continæ minus venerationis habebant, minusque ornatæ fuerant: sedilia tantum intus in circuitu extructa erant, & mensæ: quia ibi conciliabula & conventus suos habere soliti erant. Nam sive potare, sive seria sua tractare vellent, in easdem ædes certis diebus veniebant & horis. Erat præterea ibi quercus ingens & frondosa & fons subter eam amœnissimus, quam plebs simplex numinis alicujus inhabitatione sacram æstimans, magna veneratione colebat. Hanc etiam Episcopus cum post destructas continas incidere vellet, rogatus est a populo ne faceret. Promittebant enim, se numquam ulterius sub nomine religionis nec arborem illam culturos nec locum, sed solius umbræ atque amœnitatis gratia, quia hoc peccatum non sit, salvare illam potius quam salvari ab illa se velle. Qua suscepta promissione; Acquiesco, inquit Episcopus, de arbore: sed illud vivum numen sortium i vestrarum de medio tolli oportet: quia nec augurium, nec sortilegium exercere Christianis licet.

[107] [abolitis etiam sortilegiis,] Habebant enim caballum miræ magnitudinis & pinguem, nigri coloris, & acrem valde. Iste toto anni tempore vacabat, tantæque fuit sanctitatis, ut nullum dignaretur sessorem; habuitque unum de quatuor sacerdotibus, templorum custodem diligentissimum. Quando ergo itinere terrestri contra hostes, aut prædatum ire cogitabant, eventum rei hoc modo solebant prædiscere. Hastæ novem disponebantur humo, spatio unius cubiti ab invicem separatæ. Strato ergo caballo atque frenato, sacerdos ad quem pertinebat custodia illius, tentum freno per jacentes hastas transversum ducebat ter, atque reducebat. Quod si pedibus inoffensis, hastisque indisturbatis, equus transibat, signum habuere prosperitatis, & securi pergebant; sin autem, quiescebant.

[108] [& aliis superstitionibus,] Hoc ergo genus sortium aliasque ligneas calculationes, in quibus navalis pugnæ vel prædæ considerabant auguria, quamvis multum renuentibus aliquibus, Dei tandem auxilio, penitus abrasit, ipsumque profani vaticinii caballum, ne simplicibus esset laqueus offensionis, in aliam terram vendi præcepit, asserens, hunc magis quadrigis quam prophetiis idoneum. Cumque omnes superstitiones & enormitates suas, Episcopo docente abjecissent, monuit etiam, ut omnes Christianos fratres suos reputantes, nec venderent, nec interficerent; neque captivando torquerent, nec terminos eorum turbarent, nec prædas ex eis tollerent, sed fraterne ac socialiter se cum omnibus gererent, eademque ab illis mutuo sperarent. Et, quod immanitate crudelius erat, femineos partus necare, ne ultra fierit, mulieres collaudans, monebat. Nam usque ad hæc tempora, si plures filias aliquæ genuissent, ut ceteris facilius providerent, aliquas ex eis jugulabant, pro nihilo ducentes patricidium.

[109] Emundata igitur civitate ab immanitate scelerum & spurcitiarum, [& sacerdote idolorum punito.] abdicata etiam conjugum pluralitate, adjuvantibus & coeuangelizantibus illis; qui ante universalem populi consensum, fidem privatim acceperant, fiunt catechismi per vicos & capita platearum, tuba insonat Euangelii, Cruces eriguntur, Crucifixus adoratur, omnis ætas, omnis lingua Christum nominat, Christum ruminat, verbaque fidei aut discunt omnes aut docent. In tam ingenti autem civitate, quæ nongentos patres familias, absque parvulis & mulieribus & reliqua multitudine, numeratos habebat; non est inventa persona, quæ post generalem consensum Euangelii, veritati se subtrahere niteretur, nisi tantum ille sacerdos, qui præfati caballi curam susceperat. Hic autem cum multis importunitatibus fatigaret Episcopum, & bono semini zizania superjaceret, die quadam cum multa prece ab omnibus rogatus, & ab Episcopo multis rationibus superatus, ex obstinatione nullo modo vellet acquiescere veritati, nocte ipsa, divina ultione percussus, tumore ventris ac dolore crepuit & mortuus est. Quod factum universæ civitati magnum incussit terrorem, omnesque Christum laudantes, fortem Deum suæque legis æmulatorem vocitabant.

ANNOTATA.

a Ita legunt editio Gretseri, altera Jaschii æque ac Canisiana. Verumtamen errorem hic irrepsisse ex eo collige, quod certum sit, circa festum Purificationis S. Ottonem ex Pomerania discessisse. Malim itaque substituere Nativitatis, nisi fortasse intelligatur, non octava Purificationis B. M. V., sed ea octava purificationis baptismalis, qua olim per octiduum manebant in albis recens baptizati: hac ratione facile tollitur omnis difficultas.

b Existimo hic intelligi griseum vel grisium, hoc est pellem animalis cujusdam, quod vulgo Vair Galli appellant, ut explicat Cangius.

c Tota descriptio satis ostendit, quid indicare voluerit Sefridus.

d Hæc apud Gretserum interloquenti Thimoni tribuuntur, at forte melius uno contextu Noster conjunxit omnia.

e Convenit editio Jaschii cum Canisiana, at melius legit Gretserus, nostram pacem porrectione manus, & æternæ &c.

f Puto legendum, multo, quam dum apud Naclum armis subacti sunt, lætiores facti, Sacramenta devote &c.

g In editione Jaschii reperio cortinas & concivas, Canisius & Gretserus legunt continas, & ita servo, quod vocem illam interroganti Thumoni sic explicet Sefridus: Et ideo puto ab eo quod est continere, continas esse vocatas. Non multum hinc abludit explicatio germanica Crameri apud Gretserum.

h De Triglao, Trigelao, Trigelawo plura tradit Jaschius pag. 483, quæ describere non vacat: ad historiam pertinet hujus Triglai destructio & trunci tricipitis Romam transmissio, hic tam diserte a Sefrido assertæ, quamvis hæc cum Ebbone a num. 56 non facile concordari possint, nisi plura, aut saltem aliud Trigelawi simulacrum fuerint, vel Noster circumstantias multas tacitus præterierit.

i

Apud Gretserum est Sordium, at sensus exigere videtur ut sit numen vivum sortium seu sortilegorum.

Nota, cap. 34 apud Gretserum referri dialogum Thimonem inter & Sefridum super morte sacrificuli, qui recte a Nostro prætermissus est, cum ad historiam nihil faciat.

CAPUT V.
Exemplo Stetini Julina idololatriæ renuntiat,
ædificatis duabus basilicis. Accedit Dodona, Colobrega
& Belgradia. S. Otto ad ecclesiam suam revertitur
.

[110] Destructis ergo fanis, collisis simulachris, multato divinitus sacerdote, [Sedulo instructis] victoria Crucis erigitur, construuntur Baptisteria, dolia humo infodiuntur, cortinis velantur, omnibusque religiose ac sancte aptatis, populus per aliquot dies ante catechizatus & instructus, ad aquam regenerationis cum multa gravitate ac disciplina se offerebat, toto corpore balneis prius abluti, & lotis ac mundis vestibus induti, cereos ardentes & albas suas gestantes, & Spiritus sancti accensi desiderio, singuli apud se in cordibus suis cantantes: Tamquam cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. [Psalm. 41] Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam & apparebo ante faciem Domini? Pater etiam eorum spiritualis fervorem & studia filiorum tacita mente considerans, abundantia lætitiæ spiritum excitante, obortisque præ gaudio lachrymis, inter agendum in vocem exultationis erupit, dicens exhortando: Venite filii, audite me, timorem Domini docebo vos; accedite ad eum & illuminamini, & facies vestræ non confundentur. [Psalm. 33.] Neque ab re fuit talis in omnes Sacerdotis exhoratio: videbat enim quod & alii comites sui cum magnæ admirationis tripudio contuebantur, quodque ipsi cives nos a contemplari monuerunt, in vultibus scilicet omnium baptizatorum quemdam jucundum & spiritualis gratiæ rutilare fulgorem, ita ut baptizati a non baptizatis, veluti lux a tenebris, facile discerni possent; quidve tenebrosus dæmon suis cultoribus, & quid Deus, lucis auctor & amator, suis cultoribus conferre habeat, omnibus intueri promptum fuit.

[111] Currebant ergo de ipsa civitate & de omni circum provincia felices animæ, [& batizatis Stetinensibus,] ad regales nuptias ingredi cupientes, & Episcopo seorsum tingente solos mares pueros, aliis autem atque aliis sacerdotibus seorsum viros, & seorsum mulieres, apud omnes opera Dei servabant, & de Ægyptia servitute, populo acquisitionis transito mari liberato, velut olim ad montem Sinai lex panditur Euangelii; & quid Christianis fugiendum sequendumve, sicut fide plena docentur, sic & plena intentione discunt, & facere ardent. Manserunt autem in eodum loco negotiosi operatores fere aliis tribus mensibus b, destruentes & ædificantes & evellentes, plantantes & plantata irrigantes, ipso agro dominico suis cultoribus, grata & gratuita fœcunditate, victum præbente necessarium. In omnibus enim victui eorum competentibus, liberales eis extiterunt & humani, optantes, ut, si fieri posset, numquam a se divellerentur. Ordinatis autem illic omnibus, quæ rudi Ecclesiæ profutura credebantur, exstructaque basilica diligenti cura in medio foro Stetinensi, collatisque omnibus, quæ sacerdotalis officii ratio poscebat, qui populo præesset, sicut ubique faciebat, sacerdotem investiri curavit.

[112] Julinenses autem, Episcopo ignorante, quosdam homines cautos & gnaros Stetinam miserant, [Julinam reditur,] exploraturos tacite, quidnam illic ageretur; si Episcopus ab eis reciperetur, an non; & qui omnes vias & studia Episcopi discerent atque referrent. At illi, ubi habita exploratione diligentissima, nil imposturæ aut doli circa Euangelizantes invenerunt, & Stetinenses, licet tarde, fidem tamen unanimiter suscepisse viderunt; reversi ad suos, more Apostolorum vel Euangelistarum, pagani paganis, istis absentibus, quanta bona vidissent & audissent, & quam munda esset fides & doctrina Christiana, prædicare non cessabant; eorumque verbis paulatim scintillantibus, quasi arundinetum tota civitas incanduit, & jam tædere atque horrere super suis abominationibus, suaque idola & errores, quibus involuti tenebantur, execrari cœperunt. Episcopus autem tenorem pacti, quo ab eis recesserat, mente habens, cogitabat quidem statim post conversionem Stetinæ ad eos properare: sed rogatus est, duo prius invisere castella, Gratitiam videlicet & Lubinum, quæ in confinio posita ad pagum pertinebant Stetinensem.

[113] At ubi homines illi, velut arida imbrem sitiens, verba Euangelii suscipientes, fidei sacramentis imbuti sunt, exstructo altari & sanctificato per castellum utrumque, atque ordinatis illic sacerdotibus, per Odoram flumen in mare lapsi, vento meliori, ad Julinæ littora navigaverunt. Quanto autem exultationis tripudio illic recepti fuerint, & quanta humilitate illorum & satisfactione priores injurias oblivisci Episcopum rogaverint, non potest explicari sermone. Quidquid autem suscipiendi Christianismi ratio exigebat; discere & facere, assumere vel rejicere, non morabantur; ita ut illic impleretur, quod scriptum est: Dominus dixit & facta sunt. Populus quem non cognovi servivit mihi; in auditu auris obedivit mihi. Nam quos prius contis & fustibus a suis terminis satis inclementer exturbaverant, postmodum quasi angelos de cælo venientes summo studio venerati sunt, sanctum arbitrantes atque divinum, quidquid ab eis dictum vel factum est.

[114] Sed quid plura? Tota civitas & provincia, cum populo suo apposita est ad Deum, tantaque fuit multitudo virorum & mulierum, [quæ Stetinensium exemplo] & utriusque sexus puerorum, ut in spatio duorum mensium, quamvis sine cessatione ageretur opus, vix omnes tingi potuissent. Quantum & illic sudoris & laboris sanctæ semper memoriæ Otto loquendo & clamando in turba, baptizando, & faciendo multa, pertulerit, qui videt omnia, viderit Deus. Sed quia civitas hæc in meditullio sita est Pomeraniæ, civesque Julinenses fortes & duræ cervicis sunt, eam Dux Vrotizlaus & principes terræ sedem episcopatus fore censuerunt; scilicet ut gens aspera ex jugi doctoris præsentia mansuesceret, nec ad pristinos rediret errores; & quod de medio ad omnes terræ terminos Chrisma & alia quæ ab Episcopo accipienda sunt, facilius deportari possent. [ab erroribus revocatur, ædificatis 2 basilicis.] Itaque duas illic basilicas fieri præcipiens, altaria tantum, & sanctuaria sanctificavit; quia reliqua pars interim consurgebat & perfectionem exspectare longum erat ad alia festinanti.

[115] [Post hæc Dodona,] Moventes autem a Julina Dodonam venerunt, nihilque difficultatis aut contradictionis illic invenientes, sanctæ Crucis trophæum ibi erexerunt, & quia locus nemorosus erat & amœnus, & ligna ad ædificandum suppetebant, in honore sanctæ Crucis ingentem ecclesiam de nobili ædificio fundaverunt, & cum lætitia & gaudio populum catechizantes & baptizantes, quia messis multa erat, ad ulteriora progredi festinaverunt. Transito autem flumine, quod Dodonam præterlabitur, civitatem quamdam invenerunt, magnam quidem ambitu & spatiosam, sed raros incolas; nam ferro & incendio se vastatam, adustionum signis & cadaverum acervis, spectantibus indicabat. Ipsi autem tenues incolæ illorum se fuisse clientulos, qui a Duce Poloniæ illic interfecti erant & captivati, asserebant, & a facie gladii salvatos se fugæ præsidio. Fecerant autem ex ramis & virgultis circa ruinas parietum tuguria & umbracula, quibus tegebantur, quousque tecta meliora instaurarent. Hos pater optimus verbis consolans & stipe relevans, benignissime instruxit & baptizavit. Multi etiam de viculis circumpositis ruricolæ illic confluentes, fidei percepere sacramenta.

[116] [Colobrega] Inde Colobregam pervenerunt, quæ super littus maris sita est. Sed quia cives illius pene omnes, more institorum, ad exteras insulas causa negotiandi navigaverant, illi, qui domi reperti sunt, absentibus suis concivibus, nihil se novi aggressuros dicebant. Hacque sub occasione aliquamdiu restiterunt Euangelio. Tandem exhortationibus crebris ab Episcopo superati sunt. Confirmatis ergo eisdem in fide sanctæ Trinitatis & Baptismo regeneratis, & fundato altari & sanctuario, ceterisque, quæ nascenti Ecclesiæ utilia credebantur, ordine peractis, diei unius itinere distantem a Colobrega Belgradiam petens, simili operum effectu, illic lætificatus est, omnibus se Domino sponte applicanbitus. Quod ubi factum erat, visum est ei bonum esse, omissis quatuor, quæ supererant, civitatibus cum pagis, viculis & insulis suis c, Unznoimia videlicet, Hologosta, Hozgongia, & Timina, quia tempus eum revocabat, hiems quippe erat, id quod plantaverat interim irrigare, ne forte dilatando tantum agrum suum, & non etiam excolendo, in vacuum curreret, aut cucurrisset, quin etiam si ulterius procederet, ante diem Palmarum, sicut disposuerat, redire ad suam sedem, consecraturus chrisma, minime potuisset.

[117] Discretus ergo pontifex, apud Belgradiam terminum ponens Euangelii, [& Belgradia fide initiantur,] omnia loca & civitates superius nominatas, in quibus semina fidei sparserat fidelis agricola, denuo perlustravit; cognitutus, quomodo se haberent sata. Et ecce omnes; quas imperfectas dimiserat basilicas & ecclesias, perfectas invenit. Ad opus ergo dedicationis devotus & lætus accingitur, atque inter dedicandum, chrismatis unctione populum confirmans, etiam quam plurimos invenit baptizandos, qui generali baptisimo prius interesse non potuerant, eo quod in exteris partibus peregrinati, negotia sua exercerent, quorum profecto Dodonæ, Julinæ, Stetinæ, maxima erat copia. Mira quippe aviditate, audito quod Episcopus ab eis discedere vellet, ad eum confluxerunt, infelices se reputantes, quibus sine illius benedictione remanere contingeret. [Sancto deinde templa dedicante, & omnibus valedicente.] Quæ res in singulis locis aliquamdiu eis remorandi causa fuit. Nullam autem civitatem aut locum plantationis suæ relinquere voluit, quam non semel aut sæpius, ante exitum de terra, confortationis aut consolationis causa reviseret. Talibus ergo visitationibus regione peragrata, consolando, confirmando atque salutando amicos patrinos & filiolos suos, in pacis osculo dimisit eos & dimissus est, lachrymis & gemitibus divulsionis dolorem utrimque temperantes d. Et ut veritas proferatur, multotiens toto conamine eos jugiter apud se retinere moliti, Dominum Episcopum, ut episcopatum ibi gubernaret, ardentissime rogabant; se ipsos & omnia sua illius ditioni servire pollicentes. Et ut verum fatear, tanto amore suæ plantationis flagrabat Episcopus, quod voluntatem plenariam apud eos remanendi haberet, sed a clericis suis dissuasus est.

[118] Possent etiam in his locis non importune esse cœnobia, [Describitur natura Pomeraniæ.] & maxime hujus temporis Sanctorum, qui terram uberem, quam scopulos aridos vel squalentem eremum incolere malunt, suæ memores imbecillitatis. Nam piscium illic tam ex mari, quam ex aquis & lacubus & stagnis abundantia est incredibilis, carratamque e pro denario recentis acciperes halecis. Ferinæ, cervorum, bubalorum & equulorum agrestium, ursorum & aprorum, porcorum omniumque ferarum copia redundat omnis provincia; butyrum de armento, & lac de ovibus cum adipe agnorum & arietum, cum abundantia mellis & tritici, cum cannabo & papavere & cuncti generis legumine. Atque si vitem & oleam & ficum haberet, terram putares esse repromissionis, propter lignorum abundantiam fructiferorum. Sed Episcopus vitem illi terræ deesse nolens, in secunda profectione cuppam surculis plenam attulit & implantari fecit, ut tellus ea vel sacrificio vinum procrearet.

[119] Tanta vero fides & societas est inter eos, ut furtorum & fraudum penitus inexperti, cistas aut scrinia non habeant serata. [Stupenda incolarum inter se fiducia,] Nam seram vel clavem ibi non viderunt, sed ipsi admodum mirati sunt, quod clitellas Episcopi & scrinia Episcopi serata viderunt. Vestes suas, pecuniam & omnia pretiosa sua in cuppis & doliis suis simpliciter coopertis recondunt, fraudem non metuentes, utpote inexperti. Et quod mirum dictu, mensa eorum numquam disarmatur f, numquam deferculatur, sed quilibet Pater familias domum habet seorsum mundam & honestam, tantum refectioni vacantem. Illic mensa cum omnibus, quæ bibi ac mandi possunt, numquam vacuatur, sed aliis absumptis, alia subrogantur; non sorex, non sorilegus g admittitur, sed de mappa mundissima fercula teguntur, comesturos exspectantia. Quacumque igitur hora reficere placuerit, hospites sint, domestici sint, omnia parata inveniunt intromissi ad mensam. Et de his satis dictum est.

[120] [& Sancti Bambergam reditus.] Revertentes autem de terra illa, transitum fecerunt per patrem eorum Ducem Poloniæ. Retribuat illi Dominus Jesus in die agnitionis suæ, omnia bona quæ ostendit omnibus illis. Nam tantæ affectionis tantæque benignitatis circa eos exstitit, ut etiam in Pomerania positis, hiemis tempore, vir ille optimus vestes eis mitteret hiemales, Episcopo & unicuique secundum suam personam idoneas, tam clericis quam militibus sive scutiferis omnibus. Tunc ergo consummatis his, ad quæ eos vocaverat ipse, ad se reversos omnes ipsos, ut filios charissimos excipiens, Episcopum & ceteros quosque congruis honoribus habitos, nullum dimisit indonatum. Denique quia festinantes vidit, cum multa gratiarum actione dimissos, usque in Bohemiam eos fecit conduci. Episcopus vero propter festinationem, de episcopatu Pomeraniæ pro voto suo tunc ordinare non potuit, sed de prudentia Ducis confisus, ei ex otio commisit ordinandum. At ille unum de capellanis suis Adalbertum nomine, quem de latere suo cum aliis duobus sacerdotibus in adjutorium concesserat Episcopo, præsulatus honore in gente illa sublimavit. Itaque juxta propositum suum ante diem Palmarum ad sedem suam sanctus Otto reversus est h.

ANNOTATA.

a Hic denuo recurrit persona prima, sive Sefridus, loquens; quæ & alibi opportune servaretur.

b Non facile quis calculos subduxerit, nisi S. Otto Pomeraniæ fines attigisse supponatur adulto jam Maio; cum autem diebus XX Pirissæ, XL Caminæ laboraverit; supponendam videretur, sub finem Julii vel Augusti principium, Stetinum appulisse; illo & sequenti sere mense non multum illic profecisse; in conversione autem ut minimum usque ad Novembrem commoratum: unde Julinam regressus sit, ubi hiemasse dicitur, & num. 114 spatio duorum mensium sine cessatione opus egisse: quæ non video multo scrupulosius expendi posse, & cum iis conciliari, quæ habet Ebbo a num. 47.

c Aliter ferme urbium nomina efferuntur apud Gretserum, quem curiosi consulere possunt, uti & ejus notationem ad templum S. Crucis Dodonense, a S. Ottone erectum, pag. 412, & Jaschium pag. 488.

d Et hic sensus & alii obscuri sunt, quia tertia persona primæ substituta est. Perfecta esset constructio si legeretur: dimisimus eos & dimissi sumus. Sic in sequenti periodo clariora essent omnia si pro eos, haberetur nos, &c. Vide Gretserum pag. 282.

e Intellige, quantum carro vehi potest.

f Mentem explicat auctor, dum asserit, mensam numquam deferculari, numquam vacuari.

g Quid sorex sit, probe capio; non item quid sorilegus. vel, ut Gretserus, soricilegus, nisi felem velit indicare.

h Huc usque Sefridus & ex eo Noster, quibus tota prima missio absolvitur, Andreæ Gretseriani cap. 40. Subditur caput 41, de incendio in civitate Bambergensi exorto, quod Ebboni tribuitur; non nostro, forte contracto, sed qui a Jaschio sub Andreæ nomine editus est. Caput 42 Ebboni recte tribuitur, exstatque num. 58. Legatio Bambergensium, epistola Wigandi ejusque elogium, in nostro Ebbone omissa sunt: caput 45 invenies a num. 59.

LIBER TERTIUS

CAPUT I.
Altera missione per Saxoniam delatus S. Otto,
Duce Pomeraniæ egregie cooperante, apud Timinam,
Uznoym & Hologastam fructuose laborat
.

Post hæc triennio a domi detentus, post quadriennium, quamvis multis domi teneretur negotiis, [Resumpta missione,] ipse tamen amore novellæ coloniæ suæ flagrans, omnibus postpositis, illam revisere adgreditur. Sed ne forte gravaret, per quos dudum transierat, Ducem Bohemiæ vel Ducem Poloniæ, aliosve illius viæ hospites & amicos suos, per Saxoniam iter disposuit, & apud Hallam naves victualibus onerans, per Albam flumen in Habalam perlapsus, Leutitiæ littora usque adductus est. Et ne inanis & vacuus adveniens, sponsæ suæ vilesceret, neve ii, qui adhuc convertendi erant, si modo cum sumptu poneret, qui prius sine sumptu b posuerat euangelium, contra se murmurarent, in auri & argenti copia, in purpura & bysso, & pannis pretiosis & muneribus magnis & variis, pro varietate personarum, dives studuit advenire, cunctaque Hallæ coëmpta & navigio usque in Leutitiam portata, [per Saxoniam ad Pomeranos rediens,] curribus & quadrigis quinquaginta cum annona imponens, ibi per terram Leutitiæ usque Timinam civitatem Pomeraniæ transportavit. Quo ubi cum labore ac fatigatione ventum esset, multos horrores & pavores illa nocte ibi sustinuerunt. Nam civitas illa, Dei adhuc ignara, cruda quodammodo & barbara fuit Christianis, & ii ignoti ad ignotos venerunt. Solum tamen urbis præfectum in priori peregrinatione cognitum habentes, ipsum de hospitio convenerunt: sed ille amice eos suscipiens & alios quoque se hospites habiturum dicens, aream juxta civitatem in veteri castello, eorum mansioni designavit, in qua fixis tentoriis se requieturos sperantes, novis terroribus tota illa nocte agitabantur.

[122] Nam Dux Pomeraniæ populaturus Leutitiam, [apud Timinam incidit in copias Ducis,] cum exercitu eadem nocte illo venturus erat. Timinenses autem Leutitios audierant ad pugnam ibi ei occursuros. Unde non modica trepidatio fuit in civitate. Ingruente igitur noctis silentio, exercitus Ducis per turmas suas illuc confluxit, factumque est, ut una cohors peditum & altera cohors equitum, ex diverso juxta civitatem convenientes, quia nox erat, utrique se hostes suspicati, diutissime gladiis cæderent. Hoc vero strepitu ac tinnitu armorum excitati & exterriti, ignem in castris aqua perfuderunt, fugam meditantes. Interea socios se agnoscentes, illi a pugna desierunt. Præfectus vero, misso satellite, causam illius tumultus eis insinuans, ne timerent rogavit; sicque animati constiterunt in loco suo. Facto mane Dux cum exercitu omni ad prædam festinans, Episcopum videre non potuit; sed missis nunciis ibidem illum die illa rogavit se exspectare. Circa meridiem vero Leutitium quaquaversum fumigare aspexerunt; [qui vastata Leutitia,] signum omnia vastantis exercitus. Ad vesperum autem, ecce Dux voti compos, multa onustus præda, cum suis omnibus lætus & incolumis revertitur. Aspiciebat namque Episcopus quia dividebant spolia, vestes, pecuniam, pecora & aliam diversi generis substantiam; homines quoque quos captivaverant, inter se distribuebant. Ibi vero fletus & gemitus & dolores innumeri, cum ad diversos dominos, pro ratione divisionis, vir ab uxore & uxor a viro, & parentes a filiis discedebant. Et quamvis pagani omnes essent, communis quos hujusmodi miseria involverat; Episcopus tamen, pius semper & misericors, conditionem miseratus humanam, lachrymas tenere non potuit.

[123] [S Apostolum lætus excipit;] Dux vero & successu rerum & de adventu Episcopi lætissimus, videns quia hoc ejus voto placuit, teneriores & infirmiores quosdam absolvi præcepit, & quibus separatio dolori erat, manere simul, ejus interventu, ordinabat; auditoque eo multa faciebat, & libenter ei obaudiebat. Episcopus etiam multos pretio absolvit, quos tamen fide imbutos baptismoque novit renatos *, & liberos abire permisit. Deinde cum mutuis colloquiis se recreassent & invicem muneribus honorassent, Duce ad sua negotia digresso, Episcopus omnem substantiam suam & populi, qui secum erat, Timinæ navibus imponens, per proni fluminis undam tribus diebus Unznoimiam vecti sunt, Episcopo itinere terrestri cum paucis gradiente. Nec mora, Euangelico vomere agrum Domini sui proscindens, semen spargit fidei, neque ibi difficultas erat in opere: quia civitas illa præcompluta fuerat imbre doctrinæ Salutaris. Sacerdotes etenim, quos pater beatus operis sui vicarios in gente illa reliquerat, Unznoimiam ex magna parte converterant: reliqua pars per Episcopum apposita est ad Dominum.

[124] [atque apud Uznoym,] Igitur in hac civitate, quia prope fuit festum adventus Spiritus sancti, Dux terræ Vrotizlaus toto corde Christianus, instinctu Ottonis, baronibus ac capitaneis totius provinciæ ac præfectis civitatum in festo Pentecostes conventum indixit; causam simul Christi mandans Euangelium & Euangelistam iterum advenisse Ottonem Episcopum. Itaque die statuto congregatis omnibus, adducto in medium Episcopo, Dux ait: En ad quod venistis; En coram est nuncius Altissimi. Pacem fert non arma, neque vestra sibi, sed vosmetipsos Deo lucrari quærit. Attendite, oro. Ante hoc quadriennium c in superioribus hujus terræ partibus docens, me teste, nostis quoque & ipsi, omnia replevit Euangelio. Et tunc quidem has partes visitare volebat, sed Deo prosperante negotia sua, toto anno illo sanctis operibus illic tenebatur occupatus; emensoque anno, ad sua reverti, suæ sedis rationibus cogebatur, nec ad vos venire prævaluit. Sed, quæso, una mecum & hujus & illius viæ causas diligenter advertite, quodque in omni causa fieri solet, quis, vel quare, quid, vel quomodo agat, altius contemplemur.

[125] Et primo de persona id vobis constat, quia homo religiosus, [egregia oratione,] senio & canitie venerabilis est; hoc enim & ipsi videtis. De cujus nobilitate opera testantur & virtutes, & alta, ut fida relatione didicimus, avorum & proavorum ejus linea nativitatis. Porro si dignitatem quærimus; præsulari fulget officio & universis Teutonici regni principibus speculum est & lucerna. Imperatori quoque Romano & Apostolicæ Sedis Pontifici gratus valde est & unice familiaris. In auro quoque & argento, in ministerialibus & feudatis, in agris & possessionibus, & quæcumque hic mundus pretiosa vocat, Dominum divitem novimus & gloriosum. Nunc etiam opulentus venit, vestræ saluti ministraturus, nec aliunde quam de suis sumptibus apud vos vivere propositum habens. Sed, rogo, quid intendit? Ut quid tantæ viæ laborem aggressus, nec proprio corpori nec sumptibus parcit? Sed ut breviter dicam, sicut & pridem, nihil aliud quærit, nisi vos omnes separare a diabolo, & per fidem Catholicam jungere Domino Jesu Christo. Sed quonam modo? Non fraudulenter, non violenter, non lucri alicujus terreni, sed vestræ tantum salutis gratia, & Dei honoris benignitate. Et nunc quidem nihil justæ excusationis a vobis inveniri poterit super hoc tali viro, quo minus eum audire debeatis. Neque enim is est, cui necem aut patibulum, ob circumventionis vel imposturæ culpam intentare conveniat, vel alterius generis injurias, quemadmodum peregrinis & pauperibus Christi prædicatoribus paulo ante fecistis, suspicati, dolo & fraude quæstusve gratia, nudos homines & inopes rerum, loqui verbum Dei.

[126] Sed illi quidem plagis & verberibus pro veritate subacti, [subditos ad fidem cohortatur,] a vestris finibus abscesserunt d, vos autem hucusque in infidelitate perstitistis. Pudeat jam & pœniteat vos longi erroris & ignorantiæ, & qui noluistis audire mendicos Euangelistas, audite opulentos: Dixistis namque & subsannando blasphemastis, quia Deus Christianorum vilior esset omnibus diis atque inferior, qui suæ doctrinæ ministros habere non posset, nisi tantum homines imperitos & rusticos, mendicitati egestatique addictos. Et vos quidem in insania vestra hæc dixistis: ille vero pius & misericors, & præstabilis super malitia, quasi morem gerens insipientiæ vestræ, de imperitia vel rusticitate, de improperio etiam mendicitatis legati, omnem vobis abstulit excusationem. Superest modo, ut nos qui primi & majores dicimur ac sumus, vestræ dignitati consulamus, tam dignissimæ ac sanctissimæ rei consentientes, ut populus qui nobis subjectus est, nostro possit erudiri exemplo. Quidquid enim religionis vel honestatis, secundum Deum vel homines aggrediendum est, justius atque decentius autumo, ut a capite hoc in membra, quam ut a membris derivetur in caput. Et in primitiva quidem Ecclesia, sicut audivimus, religio fidei Christinæ a plebe & plebeis personis incipiens, ad mediocres progressa, etiam maximos hujus mundi involuit. Reddamus vicem Ecclesiæ primitivæ, ut a nobis principibus incipiens, & usque ad mediocres progressa, facili proventu totum populum & gentem sanctificatio divinæ religionis illustret.

[127] [qui omnes baptismo regenerantur.] Sed quid plura? Affuit Spiritus sancti gratia, & sermonem Ducis omnium cordibus altius, quam dici queat, implantavit, omnesque pari voto, pari consensu faciendum respondent, quidquid Episcopus suaderet. Igitur occasione ipsius temporis, de adventu Spiritus sancti, de remissione peccatorum, de variis charismatum donis, de bonitate & clementia divina, sermone mirabili Præsul eos alloquens, euangelizavit illis Jesum. Et quosdam quidem jam dudum Christianos, sed errore paganismi denuo inquinatos, præsenti sermone ad compunctionem & validam cordis contritionem emollitos, cum magno fructu aspicientium, per manus impositionem Ecclesiæ reconciliavit, alios autem certatim se offerentes, catechizatos ac pro tempore instructos, baptizavit, & totam illam hebdomadam doctrinæ sacrisque operibus instabat, gaudio ingenti, adeo ut vere Spiritus sancti præsentiam illic adesse certissime constaret. Itaque concilium hoc non antea solutum est, quam principes ipsi & omnes, qui cum eis advenerant, baptismi Sacramenta percepissent.

[128] [Sacrificulus habitu idoli indutus,] Porro fama facti repente in universam provinciam divulgatur, villas & vicos in studia diversa conscindens, aliis autem dicentibus; Quia bene est, aliis autem dicentibus; Non; sed magis seductio magnates apprehendit. Ipsi vero sacerdotes idolorum non minima causa hujus concisionis erant, appositi eis, quibus displicebat, quod factum fuerat; sua nimirum lucra cessatum iri non ignorantes, si cultura dæmonum illic aboleretur; unde modis omnibus rem præpedire moliti, varia calliditatis suæ argumenta visionibus, somniis, prodigiis, & variis terroribus confinxerunt. Quin etiam in Hologasta civitate, quo tunc proxime adventurus nunciabatur Episcopus, sacerdos, qui illic idolo ministrabat, nocturno tempore vicinam silvam ingressus, & in loco editiori secus viam inter condensa fruticum, sacerdotalibus indutus astabat, & mane summo quemdam rusticum, de rure ad forum gradientem, his alloquitur verbis: Heus tu, inquit, bone homo. At ille respiciens in eam partem, unde vocem audierat, inter virgulta personam candidis indutam, quamvis dubia luce, videre cœpit & timere.

[129] [rusticum & per hunc Hologastenses] Et ille: Sta, inquit; & accipe quæ dico. Ego sum Deus tuus, ego sum qui vestio & graminibus campos & frondibus nemora & fructus agrorum & lignorum, fœtus pecorum, & omnia quæcumque usibus hominum serviunt, in mea sunt potestate, hæc dare soleo cultoribus meis; & his, qui me contemnunt, auferre. Dic ergo eis qui sunt in civitate Hologastensi, ne suscipiant Deum alienum, qui eis prodesse non possit; mone etiam, ut alterius religionis viros, quos ad eos venturos prædico, vivere non patiantur. Hæc ubi attonito ruriculæ dæmon visibilis edixerat, ad densiora nemora se contulit imposterum. Rusticus vero, quasi de oraculo stupidus, corruens pronus adoravit in terram; deinde abiens in civitatem, cœpit annuntiare visionem. Quid plura? Credidit populus, iterumque atque iterum circumdantes hominem, eadem sæpius narrare cogebant, moti videlicet monstri novitate.

[130] Postremo, acsi nescius omnium, advenit sacerdos, [contra S. Ottonem incendit,] indignationem simulans primo, quasi dementatus; deinde attentius audire & obtestari cœpit hominem, ut vera tantum narrans, nullo figmento populum solicitaret. At ille, ut erat rusticanæ simplicitatis, manus tendere, oculos ad cælum levare, magnisque juramentis & forti protestatione rem ita se habere asserens, etiam locum ipsius apparitionis se ostensurum pollicetur. Tunc sacerdos, conversus ad populum, immane suspirans; En hoc est, inquit, quod toto anno dicebam. Quid nobis cum alieno Deo? Quid nobis cum religione Christianorum? Juste movetur & irascitur deus noster, si post omnia beneficia ejus, stulti & ingrati ad alium convertimur. Sed ne iratus, occidat nos, illis irascamur & occidamus eos, qui nos seducere veniunt. Quod dictum cum placuisset omnibus, firmaverunt decretum, ut si Episcopus Otto vel quispiam de societate ejus civitatem intraret, sine mora occideretur. Item firmaverunt sibi sermonem nequam, scilicet, ut si nocte vel clam intrantes quispiam tecto reciperet, simili sententiæ subjaceret. Et hæc agentes multis opprobriis & verborum injuriis religionem Christianorum deridebant blasphemantes.

[131] Interea vero apud Unznoimiam rebus feliciter comsummatis, [adeo ut duo ejus socii,] solutoque cœtu primatum, Dux cum Episcopo remanens, de his quæ post agenda videbantur, & de progressione, vel quonam diverterent, consilium habuit, multaque devotione studiis Episcopi gratias agens; Ecce, inquit, terra omnis coram te est, securus esto, Domine Pater, non est qui tibi contradicat, majoribus natu ac principibus omnibus jam fide imbutis. Qua securitate fretus Antistes, quasi exemplo Domini Jesu Christi, binos & binos de discipulis suis præmittebat ante faciem suam in omnem civitatem & locum, quo erat ipse venturus. Contigit ergo Udalricum & Albinum, duos presbyteros simul pergentes, Hologastam intrare, ubi a matrona quadam, uxore videlicet præfecti, sunt hospitio suscepti, atque satis humane tractati. Nam hæc, quamvis pagana, multum hospitalitati dedita fuit ac timori divino, & religiosa valde, adeo ut esset eis admirationi. Post refectionem e vero Albinus, Sclavicæ linguæ gnarus, matronæ adhuc ignoranti, rem omnem secreto aperit, scilicet quinam essent & quare advenissent.

[132] At illa vehementer attonita; Me miseram, inquit, [a furentibus prope interfecti sint.] o Domini mei, quare ad me intrastis, de vobis enim jam apud magistratus data sententia est, & de me quoque, si vos non prodidero. Sed divina clementia servos suos ubique tueri novit. Nam matrona illa divinitus, ut puto, commonita, in superiori quodam cœnaculo eos abscondit, & quasi Raab Iherichontina, ne proderentur, effecit. Equitaturas etenim illorum & sarcinas, & quæcumque habere poterant, illa per pueros suos subito extra civitatem deduci & in præsidio suo collocari fecit. Quibus deductis, ecce gladiatores, & turba populi cum telis & fustibus tecta matronæ irrumpunt, cum tumultu & clamore magno, illos ignotos homines sibi exhiberi jubentes. At illa, Fateor, inquit, homines ignoti ac peregrini, ut sæpe solent, ad me declinaverunt. Sed accepto prandio, mox in viam suam abierunt. At illi scrutantes omnia, cum nec jumenta, nec vestes, nec ulla signa itinerantium invenissent, furere desierunt. Porro illis per triduum ibi latitantibus, nec usquam prodire, nec ullo modo mussitare præsumentibus, Episcopus cum Duce ab Unznoimia profectus, multa manu militum & sociorum Hologastam intravit, spem salutis & præsidium portans Apostolis in conclavi latitantibus.

[133] [Duce allaborante, res succedit;] Itaque urbem ingressus, Duce fideliter ac strenue ad omnia cooperante, semen sparsit Euangelii, & dura incredulorum corda placidæ prædicationis unguento paulatim detumescere faciebat. Interea quidam de Christianorum sociis, Udalricum & Albinum de latibulis suis emergentes & junctos consociis timorem suum referentes, deriserunt, & quasi eis insultantes, securius sese habere cœperunt, & longius a suis digressi, fana etiam idolorum, Episcopo sermonem exhortationis proferente, speculatum vagabantur. Verum quidam maligni homines, apud quos radix paganismi adhuc valentius vigebat; En, inquiunt, isti explorant, quomodo templa nostra incendant. Et congregantes se in platea, etiam arma portare ac fustes cœperunt, & qua transituri videbantur, eis obviam stare. Udalricus autem intuens eos eminus, & subsistens; Non advertitis, inquit, hos non sine causa convenire? Nam & turbulenter se habent & arma portant omnes; & prioris periculi recordans; Nolo, inquit, toties temptare Deum meum.

[134] [sed zelo indiscreto socius alter,] Et conversus, illo, ubi Episcopum dimiserat, redire cœpit, aliis omnibus eum sequentibus, præter clericum quemdam, Theodoricum nomine, qui longius ante illos progressus, jam fores delubri tenebat. Videntes autem pagani, qui convenerant, illos a cœpta via reversos, prosequi eos quidem non audebant, sed ad illum clericum interficiendum omnes acquieverunt. Quo viso, ille aliud, quo declinaret, non habens, fanum audacter, quamvis exterritus intravit. Erat autem illic clypeus pendens in pariete, miræ magnitudinis, operoso artificio, auri laminis obtectus, quem contingere nulli mortalium liceret, eo quod esset illis, nescio quod in hoc sacrosanctum ac paganæ religionis auspicium, in tantum, ut numquam nisi belli tempore a loco suo moveri deberet. Nam, ut postea comperi, deo suo, Herovito f, qui lingua latina Mars dicitur, erat consecratus, & in omni prælio victores sese, hoc prævio, confidebant. Clericus autem, vir acris ingenii, dum metu mortis in templo huc illucque diffugeret, telum aliquod vel latibulum quæritans, clypeum corripuit, & amento collo injecto, levaque loris inserta, in medium turbæ furentis prosiliit.

[135] Rustici vero prodigialem armaturam videntes, partim in fugam conversi, [non nisi astu mortem effugit.] partim etiam quasi examines facti, in terram cadunt: ille autem projecto clypeo, secus hospitium ad socios currere cœpit, & pedibus timor addidit alas. Cumque anhelans & pallidus ad suos devenisset, de ipsa hujus trepidatione & eorum, qui præmissi fuerant, triduana occultatione apud omnes, præcipue vero apud Episcopum & Ducem tota nocte illa jucunda erat narratio. Monuit tamen pius Pater filios suos & discipulos, propter insidias latentis inimici, ut se circumspecte agerent. Tamdiu ergo mansit in loco illo disputans & suadens de regno Dei, quo usque omnis populus fidei sacramenta percipiens, fana sua destrueret & ecclesiæ sanctuarium cum altari præpararet. Quod Episcopus consecrans, Johannem presbyterum eis ordinavit, & ut reliquam basilicæ formam post suum discessum promoveret, admonuit.

ANNOTATA.

a Triennium istud vel quadriennium, de integris annis accipi non posse, in commentario explicuimus, siquidem vera sit circumstantia, tam diserte expressa, de miraculo facto feria secunda, quæ concurrit cum festo Assumptionis B. V. M. ut vide num. 185. Notabis, præcipitem Sefridi narrationem, qui nulla data secundæ hujus missionis causa, continuo iter ingreditur. Verum hæc ab Ebbone opportune supplentur, ex quo libri sui tertii exordium melius desumpsit Andreas Gretseri.

b Non magna attentione opus est, ut deprehendatur, oppositum plane dicere voluisse Sefridum: nam & antea cum sumptu posuerat Euangelium, ut habes a num. 54. Nec sane ex Pomeranorum parte murmuratio timeri poterat a sumptu & splendore, sed a paupertate, ipsis maxime despecta. Dubium igitur esse non potest, quin vera lectio sit: Si modo sine sumptu poneret, qui prius cum sumptu posuerat Euangelium.

c En rursus quadriennium, quod velim ab alio felicius exponi.

d Videatur Ebbo noster a num. 36.

e Vide caput 6 Andreæ Gretseri, qui aliqua transposuit; & Ebbonem num. 77.

f Si de hoc idolo Herovito, seu Gerovito plura scire desideras, adisis scriptores a Jaschio citatos pag. 490, & notulam Gretseri pag. 315, qui deinde nomina ista idolorum in Vitus terminata, ex Crantzio erudite explicat pag. 418 tamquam quæ a, S. Vito in nova Corbeia celeberrimo, efformata sint &c.

* al regeneratos.

CAPUT II.
Gozgangiæ fanum destruitur, templo christiano
dedicato. Mira Mizlai ad misericordiam conversio.
Boleslaus Pomeranis imminens, placatur.
Tentata insulæ Veraniæ conversio
.

Deinde omni populo valefaciens, & in multa caritate omnipotenti Deo illos committens, [Apud Gozgangiam] ad Gozgangiam iter divertit. In hac siquidem civitate miræ magnitudinis ac pulchritudinis templum fuit; sed Episcopus cum de fide Christianæ religionis eos per interpretem alloqueretur (nam Dux ad sua negotia jam ab eo discesserat) illi ad omnia paratos se asserebant, si modo fanum eorum intactum remanere potuisset: magnis enim sumptibus nuper extructum fuerat, multumque in eo gloriabantur, eo quod videretur magnum totius civitatis esse ornamentum. Tentabant etiam, occulte immitentes quosdam, Pontificis animum lenire muneribus, pro ædis conservatione; tandem rogantes, ut vel in basilicam ordinaretur.

[137] [sumptuosum idolorum fanum destruit;] Sed Episcopus constanter agens, indignum esse dicebat, ædem sub titulo dæmonis ædificatam immundoque ritu profanatam, divinis usibus mancipari. Nam quæ conventio Christi ab Belial, aut quæ communicatio templo Dei cum idolis? Dicebat autem illis & similitudinem. Numquid seminatis frumenta vestra super dumos & spinas? Non puto. Sicut ergo de agris vestris spinas primo eradicatis ac tribulos, ut jactis bonis seminibus, optatas segetes ferre queant, ita & hanc radicem idololatriæ, spinamque prædicationis, de medio vestrum funditus exstirpate, ut de bono Euangelii semine corda vestra fructificent in vitam æternam. His & aliis hujusmodi sermonibus opportune, importune, obsecrando, increpando, arguendo per singulos dies insistens, duros gentilium animos tandem ita emollivit, ut ipsi ædem execrabilem, de qua tota quæstio fuit, suis manibus confringerent & simulachra protererent a.

[138] Dum ea gerebantur, legati marchionis Adelberti de Saxonia supervenere, [ubi marchionis Saxoniæ legatos excipit.] opera & statum Episcopi studiose inquirentes. Marchio etenim cum esset amicus valde ac familiaris Episcopo, in gente barbara hunc periclitari metuebat: unde, si opus haberet, præsidium & opem ei ferre cupiebat. Affuere etiam ipsius Episcopi œconomorum nuntii, aurum & argentum, vestes quoque & alia necessaria ei deferentes: Ut enim supra dictum est, licet Euangelium annuntians, de Euangelio vivere deberet, ipse nihil horum uti volens, suis se tantum sumptibus transigebat. Igitur legatos omnes apud se ibi tam diu retinuit, quousque videndo & audiendo discerent, quid de operibus aut statu ejus referre deberent. Porro baptizatis omnibus, tam viris quam mulieribus totius civitatis, ad dedicationem altaris & sanctuarii jam surgentis Basilicæ, multa exultatione populi, devotus accingitur, omni studio ac diligentia, ipsi festo decorem & reverentiam procurans, quatenus de amissione prioris fani vel celebritatis minime dolerent, melioris solennitatis tripudio & melioris fabricæ ornamento consolati.

[139] Inter agendum vero, quid ipsa dedicatio, vel quid singula opera dedicationis significare habent, [Templum dedicaturus,] rudi populo Antistes exposuit; præcipue vero Mizlaum ipsius civitatis principem, quem pridem in Pentecoste cum aliis primatibus Unznoimiæ baptizaverat, ut in eo ceteros erudiret, de his omnibus alloquitur; sacramentum dedicationis ad animam cujusque fidelis pertinere, sufficienti sermone demonstrans, quæ Spiritus sancti templum efficitur, vel in cujus corde Christus per fidem inhabitat. Dein sermonem ad ipsum principem ex toto convertens: Tu es, inquit, fili charissime, vera domus Dei. Tu ipse hodie dicandus & dedicandus es omnipotenti creatori tuo Deo, ut eminus ab omni alieno possessore, ipsius tantum mansio fias & possessio. Non ergo impedias dedicationem tuam, [Mizlaum principem cogit] fili charissime; nihil enim prodest istam, quam cernis, domum foris dedicari, nisi & dedicatio ista, ad cordis tui sanctificationem proficiat. Ille vero exhortatione compunctus, ait; Et quid est, Pater? Quid me jubes facere, ut dedicatio ista in me compleatur? Episcopus autem intelligens adesse Spiritum sanctum: Ex parte, inquit, fili, domus Dei esse cœpisti; fac ut ex toto sis. Jam enim idololatriam fide commutasti, baptismi gratiam consecutus.

[140] Nunc sequitur, ut fidem pietatis operibus exornes. [captivos omnes solvere,] Impietates, violentias, & crudelitates, oppressiones, rapinas, homicidia, fraudes, penitus devita; postremo quidquid tibi fieri non vis, alii ne feceris. Captivitates, quas habes, absolve omnes. Quod si non omnes, vel eos certe, qui Christiani sunt, tuæ fidei consortes. Tum ille parum hæsitans: Durum, inquit, mihi est, Pater, dimittere omnes: quia magnis rationibus ac debitis quidam ex eis modo detinentur. Tunc Episcopus: Debita, inquit, pro debitis dimitti, & sermo Euangelicus & Dominica suadet oratio. Sic enim omnium debitorum tuorum apud Dominum certam remissionem consequeris, si omnes debitores tuos in ejus nomine dimittis. At ille altius ingemiscens: En, inquit, in nomine Domini Jesu omnes absolvo, ut, secundum verbum tuum, dimissis peccatis meis, dedicatio ista hodie in me compleatur. Et vocans ministrum, qui super captivos erat, omnes demitti præcepit. Erat autem inter eos adolescens nobilis, filius cujusdam potentis de Dacia. Iste absolutis aliis, in cavea quadam subterranea vinctus cippo & catenis tenebatur, eo quod pater ejus quingentarum librarum debitor, hunc vadem posuisset. Cumque de absolutione captivitatum, de obedientia & religione Mizlai principis, multa esset tam populo quam Episcopo & omnibus qui aderant in Domino exultatio, & ad consummationem dedicationis, ministri ac sacerdotes alacriter festinarent & necessaria præpararent; habitis omnibus, vas cum cineribus; quod ad aram positum erat, inveniri non potuit. Cumque ministri, commixtionem salis & vini & cinerum facturi, de non inventis cineribus turbarentur, Udalricus sacerdos, correpta concha, vicinas domos, unam vel duas scrutatus, in eis cinerem non invenit.

[141] [illum etiam, quem celaverat,] Deinde ad tertiam currens, cryptam quamdam subterraneam, in qua prædictus adolescens in abditiori parte claudebatur, intravit. Sed captivus per fenestram manu porrecta, & sonitu facto, currentem sacerdotem ad se vocat, rogans, ut pro sui liberatione Episcopo significet. Sacerdos vero, correptis cineribus, properanter ad ecclesiam rediit & operienti Episcopo aliisque fratribus de illo insinuat. Episcopus vero, quamvis misericordia moveretur; Tanta, inquit, præstitit nobis, ut amplius eum rogando gravare non audeam. Tamen ne gaudium hujus festi aliqua ex parte claudicet, super hujus quoque miseriam, Dei misericordiam invocemus. Et conversus ad orientem cum ministris, quasi hora una preces fudit ad Dominum. [potentis Dani filium;] Deinde sacerdotibus ait, seorsum accipite Mizlaum, & quam modestius potestis, super hoc verbo exhortamini. Quod cum facerent, Mizlaus ait; In hoc uno homine parcat mihi velim prudentia vestra, nam pater ejus majoribus mihi debitis adstrictus est, quam ut gratis absolvi possit. Sufficiat vobis, quod tantos absolvi gratis. Tunc illi: Revera, inquiunt, multum est quod fecisti; miratur hoc Dominus Episcopus, miramur & nos, nec in longo tempore a Christianis tale quid in terra Christianorum comperimus, unde & Dominus Episcopus & omnes fratres gratias tibi referunt & honori te habent & semper habebunt, Deoque omnipotenti, cujus te servum exhibuisti, quo de omnibus vicem tibi rependat, devote supplicabunt.

[142] [ferro & catenis onustum:] Nam & Dominus Episcopus tam magni pendit, quod fecisti, ut ultra quidquam rogare te, injuriam putet; unde quasi parcens dilectioni tuæ, ore proprio rogare te verecundatus est. Sed noveris in veritate, quoniam si quo pacto te ipsum vincens, hoc bonum ceteris tuis meritis superaddere possis, magna tibi gratia magnaque recompensatio apud Deum cumularetur. Magnus etenim Dominus Deus noster, & magna virtus ejus, morisque illi cum sit, pro parvis magna restituere, quanto magis pro magnis maxima. Quod si hoc magnum & difficile tibi pro ipso feceris, non sine mercede maxima ab eo indonatus remanebis. Sed quid multis? Ingemuit homo, tactusque ab intus spiritu pietatis, totus solvitur in lachrymas. Deinde cum ipsis clericis ad Episcopum tendens: En, ait, Pater sanctissime, in ista quoque petitione Deum meum & te servum ejus, dominosque meos sacerdotes, ministros tuos honorabo: quinimo pro nomine Domini mei Jesu corpus meum & omnia mea, si ratio postulaverit, devotus impendam. Et jubens adduci vinctum, ferro & catenis oneratum, flentibus omnibus qui aderant, in hostiam & oblationem Deo aræ imposuit, petens sibi remissionem peccatorum a Domino pro ipso recompensari.

[143] [quo facto, consummata est dedicatio.] Ita ergo in plenitudine gaudii spiritualis tota illa Ecclesia fervente, & laudes Deo super universis bonis ac donis ejus concinente, dedicatio consummatur, omnesque alii, exemplo Mizlai principis, vias suas correxerunt, unusquisque ab injustitiis & violentiis seu oppressionibus suis temperando, & vi ablata proximis suis restituendo. Ecclesia ergo proficiebat & crescebat, & licet invidente diabolo, ambulans in timore Domini, Spiritu sancto replebatur. Sed hostis antiquus damna sua non ferens, opera Dei turbare molitus, validis terroribus universam provinciam concussit. Nam Polizlaus Dux Polonorum invictissimus, in multa fortitudine & copioso militum apparatu de terra sua jam veniens, in ipsis terminis Pomeraniæ castra metatus, ferebatur in furore gravi terram ipsam ingressurus. Audierat enim, quod post priorem beati Ottonis prædicationem, nec pacti secum fœderis, nec susceptæ religionis jura servare curarent.

[144] Insuper compertum habebat, quod civitates, quæ pridem conversæ fuerant, [Boleslaus rebillibus imminens,] remissi tributi veniam aspernatæ, suique mediatoris oblitæ, viribus suis se deinceps tutas fore confiderent, munitionibus & castris, quæ bellica vi complanata fuerant, ex magna parte hoc intervallo reparatis. Unde quasi justam commotionem habens Dux, eos iterum conterere veniebat, suæque ditioni subjugare. Quod illi audientes, missisque sæpius atque remissis exploratoribus, exercitum jam in proximo cognoscentes; multum ubique trepidare cœperunt, partimque fugere ac res suas ad loca munita deferre, partim etiam arma contra movere, finesque suos defendere meditabantur. In ipso tamen articulo, utpote a Deo inspirati omnes, quasi oves ad pastorem, sic ad Episcopum confugiunt, & quid facto opus esset, consilium quærebant. At ille pietatis visceribus affluens, Ecclesiam rudem & neophytam, bellico tumultu vexari, perniciosum sciens, de divina misericordia, simul etiam de Poleslai Ducis amicitia non vane præsumens, bellum simul & causam belli, si modo consiliis ejus parere velint, dissolvere pollicetur. Quo audito, illi prudentiæ & sanctitati Doctoris sui attendentes, nec sinistre casurum arbitrati negotium, quod ille in timore Domini suscepisset, communi decreto semetipsos & omnia sua consilia ejus sapientiæ commiserunt.

[145] Assumptis igitur clericis Pater venerabilis, sarcinas quidem & omnem supellectilem suam ibi relinquens, [S. Ottonis interventu placatur;] obviam se parat exercitui, junctis sibi viris honorabilibus de terra, qui a Duce objectis respondere & omnibus controversiis decidendis, hinc inde exortis, possent sufficere. Ubi igitur ad castra venit, a Duce honorabiliter susceptus est, mirumque dictu, quam facile divinis eloquiis animi ejus feritate lenita, ad omne, quod volebat, Principem inclinaverit. Ille namque multum protestabatur, non alia ex causa hoc tempore bellum suscepisse, quam ob injuriæ Dei omnipotentis ultionem & mutui fœderis ruptionem, qui & Christianismi jura plerisque locis, rediviva paganitate, violassent, & initæ societatis & compositionis ligam * minime servassent. Episcopus ergo hæc omnia emendatione dignissima fassus, legatosque aliquantum pro his objurgans, ad pristinæ compositionis pactum partem revocat utramque, sese tunc temporis, quemadmodum & nunc, pacis mediatorem extitisse commemorans. Placabat autem maxime Ducem Poloniæ, Vrotizlai Ducis fides & devotio, ab Episcopo laudata: quia & in priori & in secunda prædicatione æque fidelis inventus, multa bona prædicatoribus ostendisset. Stetinensibus vero, quod aliqui ex eis ad errores pristinos revoluti essent, divinæ indignationis ac suæ, illis mandat non defore vindictam, nisi quantocius apostasiæ immunditias congrua diluant satisfactione, indulgentia petita Doctoris.

[146] Dux itaque talibus modis a beato Viro mitigatus, licet nimis murmurantem exercitum, [hinc summa Sancti æstimatio.] utpote prædæ avidum, versis aquilis, ad sua redire præcepit. Porro Episcopus voti compos, cum legatis rediens, attonitis gregibus suis, optatæ pacis & securitatis nuntium reportavit. Et quantum illi pridem de metu belli mœstificati fuerant & concussi, tantum alacres facti sunt & in fide Christianismi fundati; sane Doctori suo ascribentes patriæ liberationem, Servusque Dei magnificatus est vehementer in terra Pomeranorum. Ille vero nihil meritis suis tribuens, tanto se humiliorem apud Deum & homines exhibuit, quanto sine illius auxilio, se nihil posse sciebat, dimittensque nuntios, de quibus supra dictum est, Marchioni & Saxonibus gratias egit, pro bona voluntate; de Dei operibus & de suo statu mandans, quæ audissent & vidissent, ad Dei gloriam narrare.

[147] [In Veraniam pergere meditans,] Erat autem Unznoimiæ illis diebus dux pariter & Episcopus. Est autem insula quædam, non longe a civitate illa, habens mare interjectum, quasi itinere unius diei, Verania b nomine. Sed loci hujus incolæ duri erant & barbari, singulari feritate crudeles. Hi, prædicatione beati Viri dudum comperta, omnia, quæ de illo dicebantur, aspernati, mortem ei, si ad eos veniret, minabantur. Sed quo amplius duras eorum minas audierat, eo amplius in animo suo fixum habebat illo ire, sperans ibi martyrii coronam se adepturum. De hoc vero cum Duce & aliis familiaribus suis dum consilium tractaret, propter immanitatem periculi ab omnibus dissuasus est. Quod ægerrime ferens, ingeniosius agere cœpit, quomodo se, nescientibus eis, illo proriperet. Hoc sentientes illi, cautius eum observabant, nullam secreti opportunitatem, [a Duce dissuadetur:] quo id aggredi posset, ei concedebant: salutem illius vitamque longiorem multis utilem ac necessariam memorantes. Verum desiderii magnitudine nihil hujusmodi rationem audire potuit, illos potius modicæ fidei arguens, ac pusillanimitatem eorum increpans; fidem Christianam factis magis firmandam aiebat, quam verbis; satisque inertes æternæ vitæ prædicatores, qui pro illa vitam præsentem expendere formidarent? Et quid, inquam, fieret, si in his barbaris nationibus euangelizantes pro Christi nomine omnes occumberemus? Nimirum gloriosior esset prædicatio, quæ Martyrum sanguine firmaretur. Sed, o dolor! de tanto fratrum numero nec unus, puto, dignus habebitur, morte sua, vitæ, quam speramus, perhibere testimonium? Atque verbis talibus verecundia nata est trepidantibus.

[148] [Udalricus vices suppleturus,] Udalricus autem venerabilis sacerdos constantior factus, sciens etiam hoc Seni placere, huic se periculo intrepidus offerebat, comitem tantum & viæ ducem postulans. Accepta igitur benedictione, paraturam sacerdotalem, calicem quoque ac librum & cetera, quæ faciendæ Missæ ratio postulat, assumens, navem conscendit. Sed illi videntes fratrem suum unice carum, solum ad martyrii palmam properantem, cum dehortari eum non possent, viam ejus lachrymis uberioribus prosecuti sunt. Qui horis quasi tribus, prosperis flatibus navigans, fere jam ab oculis eorum ablatus fuerat, & ecce tempestas oritur, ventisque contrariis, ratem huc illucque pellentibus, viam tenere non potuit, sed ad littus unde exierat, post multam fatigationem appulsus est. Ille vero tametsi tempestatis injuria & imbribus desuper irruentibus, & procellis navem deorsum implentibus, totus esset madidus, vixque spirare videretur, a cœpto desistere noluit, neque ad terram exire voluit, sed sedens in navicula tranquillitatem maris exspectabat; interim aquam de navi vasculo projiciens. Ventis itaque paululum sedatis, iterum navigare cœperunt, [contrariis ventis impeditus est.] iterumque simili modo impeditus est. Tertia quoque vice ire temptans, sed nihilominus nocte ac tempestate ingruente, ponti sævitiam vix & quasi per miraculum evasit; tempestas vero infra dies septem non cessavit.

[150] Intellexit ergo vir Dei, Veranos Euangelicæ gratiæ indignos; [Jocos ea super re compescit,] currensque cum clericis, discipulum quasi de palæstra coronatum, de littore ducit ad tectum, super ipsius constantia fideique magnitudine Dominum benedicens. At ubi cœnatum fuit, fratres de navigatione Udalrici jocari cœperunt. Et quis, inquiunt, si periisset homo, reus homicidii teneretur? Adelbertus autem interpres, cui maxime factum displicebat; Quis justius, inquit, homicidium lueret, quam is qui eum ad tale periculum direxit? Verum Episcopus, quamvis ab eodem fratre de hoc verbo ante pulsatus fuerat, nil motus, ad Euangelium se convertit, & exemplo Domini, discipulos quasi oves inter lupos mittentis, factum suum defendit. Quis enim, ait, homicidii reus tenebatur, discipulis, qui a Domino mittebantur, interfectis? Qui oves ad lupos misit, profecto a lupis oves devorandas scivit. Devoratæ sunt oves a lupis, interfecti sunt Apostoli a tyrannis. [& socios in varias partes distribuit.] Deinde parabolam facto suo coaptans, plena rationis doctrina discipulos animavit, dignisque exhortationibus in gaudio spirituali magnam partem noctis expendit. Et mane facto, quidnam agerent, vel quo ducerent, inter se tractabant. Verum haud diu cunctabundi, quod superfuit de opere in agro Domini, coloni fideles inter se distribuunt; aliis retro ad Timinam, aliis autem ad loca alia, euangelizandi gratia divertentibus c.

ANNOTATA.

a Mirum est, Andream, qui ex Sefrido tam multa hoc etiam capite desumpsit, totam hanc historiam præteriisse, unde hiulca redditur ejus narratio, non satis apte res connectens.

b Observat Jaschius, Veranos, qui & Rani & Rutheni appellati sunt, eos esse, qui hodie Rugiani vocantur, ab insula Rugia.

c Hic & in sequentibus Sefridianus totus est Andreas Gretseri, æque ac Anonymus noster; sed in eo differt, quod Ebboniana aliqua in principio retulerit, quæ paulo post ex Sefrido prætermittere cogitur.

* al. legem

CAPUT III.
Solus ad Stetinenses apostatas properans S. Otto,
socios adsciscere cogitur. Stupenda VVitsaci per Sanctum
e vinculis liberatio.
Furibundi, instigante sacrificulo, hastas vibraturi obrigescunt
.

Episcopus vero ad Stetinam iter proposuit cum ministris suis, [Frustra dehortantibus sociis,] de apostasia in spiritu vehementi increpare superbos. Sed clerici qui cum ipso ituri erant, Stetinenses barbaros & crudeles agnoscentes, suæ pariter & illius saluti metuebant. Unde ne illuc veniat dehortantur studiosius. Cumque illi molesti essent; Video, ait, tantum ad delicias venimus: quidquid asperum & difficile occurrit, totum declinandum judicamus. Sed esto, nam ad gloriam martyrii, sicut nullum cogere volo, ita, si fieri posset, omnes vos hortari vellem. Rogo autem, si juvare non vultis, saltem ne me impediatis. Suæ vitæ potestatem habeat unusquisque: liberi estis vos; liber & ego. Dimittite me, viri, obsecro. Et ejectis omnibus sese in cubili suo in orationem dedit usque ad vesperam. Deinde vocat puerum familiarem, præcipiens ut clausis undique ostiis, a se omnes dimoveat, nullumque sine sui conscientia admittat.

[152] [clam ad apostatas Stetinenses perrecturus,] Quo facto, secreti sui compos, fugam meditatur, itineralia induitur, succingitur; indumenta sua sacerdotalia cum libro, calice, aliisque utensilibus in mantica ponens, omnia in humeros levat, tectusque umbra noctis, clam, cunctis nescientibus, incomitatus urbem egreditur, viam carpens, quæ Stetinam vergit. Cumque circumspexisset huc atque illuc, & nullum comitari se videret, lætus & alacer de prosperitate furti, Deum benedicens, matutinale inchoat officium, gliscens, & properans totum iter nocte illa complere. Cumque nocturnus viator viam ardenter carperet, hora noctis decima jam instabat. Clerici autem e diversis stratis surgentes, cum ad dicendas matutinas se colligerent, quidam suspenso gradu ad cubiculum pergunt Episcopi, utrum dormiat an vigilet, vel quid agat, explorare cupientes. Verum ubi propius propiusque admoti, Episcopum non inveniunt, consternati sunt animo. Et diligenter omnia scrutantes, cubicularium Episcopi & alios, qui juxta erant, crebro sciscitantes, quod factum fuerat, tandem ediscunt.

[153] [invitus ab ipsis vetrahitur:] Quid multis? Turbantur omnes, aliique pedibus, alii vero ascensis equis, huc illucque pontificem quæsituri discurrunt; factoque mane, hi qui in equis fuerant, directo calle ac concito gradu versus mare viam insequuntur abeuntis, & abeuntem consequuntur. At ille ubi eminus venientes, navem jam intraturus, agnovit, turbatus est valde & altius ingemiscens: Heu, inquit, Domine Jesu, unice Dei, unice Virginis, dulce nomen spei meæ, numquid fraudabis me a desiderio meo? Fac, oro, ut hi qui veniunt, aut mecum eant, aut me a proposito meo non impediant. His dictis, illi accurrebant, moxque ab equis desilientes, pedibus illius prosternuntur. Sed quid? Prosternitur & ipse: levant illi; levat & ipse: flebant illi, flebat & ipse, vocemque mœror ac tristitia utrimque diutissime interclusit. Tandem post multas lachrymas Senior a mœstus, in hanc vocem prorupit: Ad quid venistis? Redite quæso ad hospitium, & ego via, qua cœpi, pergam. At illi. Absit, inquiunt. Sufficit nobis hæc tam grandis confusio; amodo te nequaquam deserimus. Si redire vis; tecum redibimus; sin autem progredi mavis, tecum progredimur. Sed placeat sanctitati tuæ consilium nostrum. Redeamus pariter ad fratres & ad pueros nostros hodie, cras (ecce coram te loquimur) sive in mortem sive in vitam omnes tecum veniemus.

[154] Tali ergo pacto Episcopus cum eis reversus, crastina die, [una tamen eo pergunt,] omnibus se comitantibus, viam eamdem ingrediuntur, ascensaque navi, prosperis flatibus, Stetinam sunt advecti. Homines autem de civitate inter se divisi erant, aliis adhuc in fide manentibus, aliis vero ex majori parte ad paganismum reversis. Fuit autem basilica ante introitum civitatis in area spaciosa, quam ipse in priori profectione dedicaverat. Quam ingressi hospitari cœperunt. Fideles itaque de adventu Episcopi gaudebant, infideles turbabantur. Præ omnibus vero nefandi sacerdotes furere & furorem in turba excitare festinant, adeo ut collecta manu armatorum, ecclesiam undique cingerent, & insanis tumultibus debacchantes, ædem ipsam convellendam & omnes qui erant ibi, una cum magistro interficiendos clamitarent.

[155] Episcopus itaque martyrii avidus, pontificalibus se induens, [prælata cruce hymnos concinentes.] arma sua, Crucem tollit & reliquias, psalmosque ac hymnos cum clericis personans, agonem suum Domino commendabat. Barbari vero audito cantu mirati sunt valde, quod quasi in articulo mortis positi cantare potuissent. Et auscultantes, mutuoque se invicem respicientes, virtute utpote verborum incantati, clementius se habere cœperunt, & jam non viribus, sed magis ratione opus esse dicebant, ad talia recipienda, vel etiam propulsanda. Deinde sapientiores quique super his rebus ipsos sacerdotes secretius conveniunt, ipsorum esse dicentes, congruis rationibus religionem suam defendere. Talia inter se mussitantes, paulatim singuli ad sua digrediuntur. Erat autem sexta feria, & Episcopus cum suis illa die sabbatoque jejuniis & orationibus sacrisque meditationibus usque in diem Dominicam intentius operam dabat.

[156] Interea civis quidam nobilis ejusdem civitatis, Witsacus b nomine, in conventu populi, in plateis & domibus, [Witsacus prodigio per S. Ottonem] ubicumque & quandocumque facultas data est, regnum Dei & fidem prædicare non desiit, Christianas traditiones & omnia documenta Episcopi sana & sancta & veritatis plena contestans. Hic etenim non longe ante adventum piissimi Ottonis, cum aliis concivibus suis piraticam contra paganos exercendo, dum incautius ageret, in hostes inciderat, multisque ibi trucidatis, cum aliis vitæ relictis in captivitatem ductus fuerat. Cumque ferro & catenis & tenebrosi carceris custodia clauderetur, orando ad Dominum, per merita Episcopi liberatus fuit. Nempe cum diuturna oratione fatigatus, in somnum resolutus esset, Episcopum Ottonem, qui eum baptizaverat & de sacro fonte levaverat, sibi assistentem videbat. Quem dum ille cognosceret, rogat iterum & genua flectit pro ereptione. At ille: Ad hoc, inquit, veni; sed tu liberatus, ea quæ Stetinensibus mando, ferre non dubites. Et mox datis mandati verbis, & signo crucis ad eum facto, captivum exire jubet. Expergefactus homo de visu lætatur, movet gressum, effectum probat visionis. Et ecce catenæ omnes & vincula solvebantur; progreditur ad ostium, & carcer apertus erat.

[157] [e dira captivitate liberatus,] Sentit ergo virtutem adesse divinam, altumque suspirans, gratias agit omnipotenti Deo, ac timido gressu invisam domum exivit, suspectisque locis leniter transitis, cursum ad mare tetendit; diuque huc illuc discurrens, navem quærebat, sed nullam inveniens admodum anxiari cœpit: Nam se denuo capi, denuo incarcerari metuebat. Sed quid faceret? Ad ultimum, formidine majoris mali, cum jam sine remige corpus in undas pararet mittere, Ottonem suum nominans, ingemuit ad Dominum; & ecce de insperato cymba littori adlabitur; quam sibi a Deo paratam videns, cum gratias egisset, ascendit & utrisque manibus fluctus verberans, ratem convertit in altum, mirumque dictu, quam citissime, prosperante Deo, patriis oris appulsus est. Quod miraculum assiduo relatu notum fecerat, & Stetinam veniens responsa Episcopi civibus in unum congregatis, ut jussus erat, præmissa ex ordine liberatione sua, ita exposuit: O cives, doctor & magister noster beatus Otto sic & sic fecit mihi: & hæc mandat vobis. Gravis & dura nimis ab omnipotenti Deo vindicta super vos & super civitatem istam ordinata est, pro eo quod ejus fidem & culturam polluistis, partim cum eo, partim pro eo idolis servientes.

[158] [& impii sacrificuli punitio,] Nefandi quippe sacerdotes, dum peste ac mortibus homines & jumenta quodam anno ex inæqualitate aëris ibi laborant, a diis hoc malum immissum esse dicebant & ex voluntate populi ecclesiam sancti Adelberti c Martyris, tintinnabulo & campanis dejectis, destruere cœperant, unusquisque illorum, dum malleo cæmentarii altare percuteret, subito languore ac stupore a Domino percussus est. Cumque malleus de manu ejus caderet, cecidit & ipse: deinde post longum, spiritu parum resumpto, populum astantem, quasi ex plaga emendatus, sic adorsus est: Frustra, O cives, nitimur: Deus Christianorum fortis est, & nostra vi a nobis expelli non potest. Mihi autem consilium videtur, ut illum habeamus, & tamen antiquos deos nostros non dimittamus, & juxta illius aram nostris quoque diis aram constituamus, ut eos omnes pariter colendo, illum & istos pariter habeamus propitios. Quid faceret populus? Territus prodigio, consilium probavit, exstructoque nefando altari juxta Dominicum altare, Deo servierunt & dæmonibus, juxta historiam antiquitatis, qua dicitur, quod populus Samariæ deos gentium colens, nihilominus Domino serviebat.

[159] Witsacus ergo fidei zelo calens, non semel aut bis legationem, [viam sensim aperiunt.] quam acceperat, egit ad populum; sed ex quo a captivitate rediit, numquam cessavit euangelizare regnum Dei, misericordiam Dei & merita liberatoris sui civibus inculcans; & nisi ab errore quiescant, divinam eis ultionem intentans. Tota vero civitas, exceptis sacerdotibus, factum hoc cum veneratione mirabantur, & tamen prævalente consuetudine, a paganismi ritibus cessare non poterant. Sed jam de præsentia Domini Episcopi responsalis ejus audentior factus, linguam laxat eloquio, victorque idolorum & vatum, vana de his vaticinantium, ad servum Dei veniens cum amicis & cognatis suis, pronus adorat, gratias agit, referens omnem ex ordine rem, ipsumque ardenter ad opus prædicationis instigat, auxilium ei & consilium ex sua suorumque parte ad omnia pollicitus. Itaque die Dominico, completis Missarum solenniis, sicut erat sacra indutus armatura, vexillo Crucis ex more prælato, in medium forum civitatis duci se rogavit. Cumque ad portam ventum esset, ecce, per quam sine remigio trans mare Witsacus vectus erat, navicula poste pendebat; & admotus lateri Pontificis; Vides, ait, Pater? Et feriens eam hasta; Hæc, inquit, cymba testimonium sanctitatis tuæ, firmamentum fidei meæ, argumentum legationis meæ ad populum istum.

[160] Erat autem alveus brevissimus, qui a duobus viris facile portaretur. [Monstratur Witsaci cymbula,] Substitit Episcopus, & diligenter rem considerabat, perpenditque, quod in pacatissimo amne, vix remo gubernata, unam personam portare sufficeret, nedum in fluctibus marinis sine omni gubernaculo, nisi hoc divinæ virtutis esset gubernaculum. Gratias agit Deo beatus Antistes, quod incredulæ genti virtutem suam tali facto demonstrasset. Liberatus autem subintulit; Hanc idcirco suspendi feci ad portam, ut ingredientes & egredientes facto hoc discerent, quid in suis necessitatibus de Dei misericordia ac de tuis meritis, sanctissime Pater, sperare deberent. His dictis, in confertissimas paganorum turbas, ministris comitantibus, in medium forum sese contulit Episcopus. Erant autem ibi gradus lignei, de quibus præcones & magistratus ad populum concionari solebant; in quibus stans Minister Euangelii, sermonem cœpit, fremitum vero dissidentis populi Witsacus, vice præconis, manu & voce sedabat.

[161] Cumque d omnes conticuissent, & verbum exhortationis pars maxima libenter audiret, [dein Sancto pro concione dicente,] ecce unus sacerdotum, vir Belial, plenus furore, pinguis ac procerus, in medium turbæ sese fortiter intrudens, cambuccam e suam manu gestabat, spiransque & anhelans, usque ad ipsos gradus accessit, levataque manu semel & bis columnam graduum validissime percussit. Deinde clamore magno & verbis nescio quibus, contumeliose prolatis, silentium mandat loquenti, suæque vocis grossitudine magnum tonans, sermonem Episcopi & interpretis pariter oppressit, populoque ait: Sic, o insensati & stulti & inertes, quare decepti & incantari estis? Ecce hostis vester & hostis deorum vestrorum. Quid exspectatis? Feretne impune contemptum & injuriam? [qui hastas in eum torquebant, obrigescunt:] Omnes autem incedebant hastati. Fatur ergo sacerdos: Hæc dies omnibus erroribus ejus finem imponet; omnesque adhortans, sigillatim quoque, de quorum certus erat malignitate, propriis nominibus compellabat. Et quicumque spiritu vesano agitabantur, quibusque familiare fuit, audacter magis quam consulte agere, ad dicentis vocem inflammati, hastas levant, quas dum ad jaciendum vibrant, actu rigent in ipso, mirumque dictu, nec hastas jacere, nec dimittere dexteras, vel de loco moveri poterant.

[162] [quo miraculo commoti Stetinenses,] Stabant igitur ut simulacra immobiles, fidelibus & religiosis facti speculum. Quotquot enim erant infideles & maligni, qui a fide Christianismi defecerant, & in infidelitate sua pertinaci dementia stantes, impias manus contra servum Dei levaverant, hac pœna tamdiu sunt multati, quousque in sua fide boni firmarentur, & illi a pravitate cordis per pœnam corporis corrigerentur. Nam & Episcopus arrepta miraculi occasione; Cernitis, inquit, fratres, quanta sit potentia Domini. Certe, ut video, divinitus ligati estis. Quare non jacitis hastas? Quare non dimittitis dexteras? Quamdiu in hoc visu apparebitis? Illi autem, nescio an præ confusione, an præ stupore, nihil respondebant. Tunc ille; En, inquit, dii vestri, pro quorum religione certatis, si quid possunt, auxilientur vobis. Sed & iste vester tumultuosus sacerdos invocet nunc deos suos super vos, det consilium, det auxilium. Si quid novit, si quid potest, jam tempus est. Ille vero jam dudum eventu rerum attonitus stabat, jam ulterius nec mutire præsumens.

[163] [ad saniora consilia redeunt.] Cumque omnes ingenti pavore silerent, Episcopus miseratione tactus; Gratias, inquit, tibi Domine Jesu Christe, qui potentiam fortitudinis tuæ, cum tempus est, ad terrendos adversarios & ad protegendos servos tuos, exercere soles. Sed quia pius & misericors es, ignosce, ignosce, rogamus, ignorantiæ seu temeritati populi hujus & usum corporum suorum, quo te ligante privati sunt, solita illis miseratione restitue. Quo dicto, Crucisque signo ad eos facto, effectus orationem mox insecutus est. Et subjungens; En, inquit Episcopus, si audire hactenus noluistis, tangite saltem, & sensu ipso probate, quanta sit misericordia Dei nostri, quanta sit veritas fidei, quam prædicamus vobis; & longius de judicio & misericordia Dei, de vitæ præsentis incerto, & perseverantia æternorum profunde disputans, contritos in sinu peccatores erudivit, tandemque medicamine salutaris eloquii aliquantum mansuefactos benedixit, & cœtum dimisit. Descendens vero de gradibus, ecclesiam sancti Adelberti cum fidelibus, zelo zelatis pro domo Domini, intravit, ac præmissa inibi orationis solennitate, altare abominationis fregit, comminuit & ejecit, factaque reconciliationis emundatione, fracturas basilicæ suis fecit emendari impensis.

[164] Cumque sæpius eamdem frequentaret ecclesiam, quodam tempore pueros in platea ludentes invenit, [Quomodo Sanctus Christianos pueros,] quos dum lingua barbara salutasset, veluti conjocando illis, etiam Crucis signo eos benedixit. Et paululum procedens, intellexit, quod universi relictis lusibus suis, visendi studio collecti, a tergo sequuntur Episcopum, hominum ignotorum, ut est mos illi ætati, aspectum habitumque admirati. Substitit homo Dei, & circumfusos blande alloquens, sciscitatur, si aliqui, ex eis baptisma percepissent. Illi se mutuo respicientes, cœperunt invicem prodere, qui fuerint ex eis baptizati. quos Episcopus seorsum vocans, quærit ab eis, si voluntatis eorum sit, tenere fidem, quæ ad Baptismum spectat, vel non? Illis autem, se tenere velle constanter affirmantibus, Episcopus, Si, inquit, Christiani esse velitis, & fidem servare Baptismi; istos non baptizatos & infideles pueros ad ludum vestrum admittere non debetis. Qui statim juxta verbum Episcopi, similes cum similibus congregati, [a paganis segregaverit.] pueri baptizati non baptizatos abjicere & abominari cœperunt, nulla eis ludi societate communicantes. Itaque videre pulchrum erat, quomodo hi de professione Christiani nominis gloriantes, familiarius agere & avide intueri & audire doctorem, etiam inter ludos suos; illi autem quasi de infidelitate confusi & exterriti, a longius stare [solerent.] Sed pater optimus & credentes miti sermone ad fidem plenius pro ipsorum capacitate instruxit; non credentes vero ad credendum tam diu exhortabatur, quousque baptizari se & Christianos fieri omnes flagitarent.

ANNOTATA.

a Senior hic accipi posset pro grandævo sene, sed talis necdum erat S. Otto, qui etiam juxta supputationem nostram, annum quintum & sexagesimum non superaverat; at fallor, si non significet Dominum, unde ortum gallicum Seigneur, norunt etymologiarum periti.

b Wiricus nominatur ab Ebbone, ab aliis Witschacus, sed in eis inflexionibus non laboro. Ebbo totam ejus historiam secundæ S. Ottonis in Pomeraniam profectioni præmittit, a num. 66, ex quo eam cap. 2 libri sui tertii retulit Andreas Gretseri, omnia Sefridiana hic negligens usque ad num. 161.

c Quam in priori missione ibi condiderat in honorem sancti Pragensis Episcopi, apostoli Prussorum & Martyris, de quo vide Acta ad XXIII Aprilis.

d Hic rursus cum Nostro convenit Andreas Gretseri, qui, ut supra monui, Ebboniana cum Sefridianis non semper satis ordinate commiscet.

e Recte notavit Gretserus, pedum esse seu baculum, ut etiam habet Cangius.

CAPUT IV.
Sincera Stetinensium resipiscentia,
non sine multis S. Ottonis periculis.
Varia miracula, Ruthenorum conversione tentata,
gloriosæ missioni coronidem imponens, ad propria remeat
.

[Stetinenses coacto prudentiorum confilio,] Interim vero majores natu & sapientiores quique de rebus istis altius inter se tractaturi consederant, & a mane usque ad medium noctis huic deliberationi vacantes, de salute propria & totius populi, de statu civitatis & conservatione patriæ, secundum prudentiam seculi, diligenter disputabant. Præcipue autem universa, quæ Ottonis erant dicta vel facta examussim trutinabant, & mediante Spiritu sancto, in hanc sententiam omnes conveniebant, ut funditus exstirpata idololatria, ex integro se religioni Christianæ submittant; atque in hoc verbo concilium solvunt. Witsacus vero, qui omnibus his intererat, nocte ipsa cum paucis ad Episcopum veniens, optatum affert nuntium, omne consilium ei breviter intimans. Deinde etiam, collectis ad Episcopum clericis & aliis familiaribus, omnia quæ audierat quæque in concilio de ipsis dicta fuerant, secundum ordinem liberationis ejus, qui loquebatur; & de miraculo, quod hastas vibrantes contra Episcopum pridie obriguerant, & quod adhuc Episcopum latebat, quando ad ecclesiam cum ministris per plateam præparatus incedebat, tantus splendor vestium apparuit, ut maligni homines, qui ad eum necandum ex insidiis veniebant, nimiæ claritatis aspectu in fugam, territi ac turbati, versi fuerint. Denique virum illum Belial sacerdotem, qui ei concionanti ad populum impedimento fuerat, ab ipsis civibus ejectum nuntiat.

[166] [ab apostasia plane resipiscunt.] Porro apud eos ejus liberalitates & eleemosynarum inæstimatæ largitiones, captivorum redemptiones, quodque sine magna recompensatione, nullius eorum opes vel substantiam oblatam contigerit, suis impensis sese atque suos transigens, etiam basilicas exstrueret, destructasque reædificaret; omnia hæc quantæ venerationis, quantæve admirationis habita sint, cum gaudio referebat. Igitur de mane consurgens Episcopus, & cum gratiarum actione Missas celebrans, concurrentes cives iterum alloquitur; & paratos atque obedientes ad omnia invenit Quicumque enim apostasiæ vitio se inquinaverant, Spiritus sancti virtute faciente, compuncti, per manus impositionem in fonte lachrymarum suarum loti, Ecclesiæ sanctæ reformantur. Pueri vero & quicumque Sacramentum baptismi nondum erant consecuti, baptizantur; fana destruuntur, ecclesiarum fracturæ solidantur; & si quæ destructæ fuerant, reparantur. Omnis ergo populus, jam quasi vir unus, idipsum sapiebat in Domino. Gaudet Episcopus, lætantur sacerdotes, magnificata sunt in consilio justorum opera Domini.

[167] Præter hanc autem spiritualis lætitiæ occasionem, [Ingens rombo, insolito tempore capitur.] Divinitas omnipotentis illi civitati ex inopinato corporale commodum exhibuit. Nam immensæ molis ac magnitudinis Rombonem a, circa portus ac naves se ostentantem, piscatorum manus ad litus ejecit in mense Augusto; cum tamen illis in locis talis captura non nisi vernali tempore occurrat; ex cujus carnibus ac pinguedine omnes cives partes capiunt, & Episcopo, cujus meritis hoc munus adscribebant, plusquam absumere cum suis omnibus posset, apportant.

[168] Verum tam lætis eventibus temptatio non defuit. [S. Otto ictum securis evadit,] Nam cum delendis & exstirpandis fanis idolorum & sacris diligentius instaret Episcopus, etiam nucis arborem b mirandæ pulchritudinis, idolo dicatam, ne scandalo esset rudibus, volebat incidere. Vicini autem, qui umbra ejus & amœnitate sæpe delectati fuerant, ne incideret eam, rogabant. Porro agri possessor vehementius irasci atque indignari cœpit, aliisque modeste agentibus, hic minis & clamoribus longius assistens, furorem cordis evomuit. Itaque, quasi paululum furore sopito, silenter a tergo accedit, nulloque spectante, securim bellicam utrisque manibus levans, caput Episcopi ferire nisus est. Sed illo præsentiente atque in aliam partem ruente, bipennis casso vulnere in trabem pontis, juxta quam stabant, perlata est, tam fortiter, ut a feriente reduci non posset. Accurrunt omnes, comprehendunt, trahunt, tundunt infelicem illum, &, nisi per interventum Episcopi, eadem securi trucidassent.

[169] Ottone sic a periculo liberato, percussore suo de manibus percutientium salvato, inter adstantes Adalbertus presbyter, [de quo gratias agit Adalbertus.] ad Teutonicas se partes vertens; profundius inclinat, Deo & sancto Michaëli in Babenberg & fratrum orationibus gratias agit pro salute. Et conversus ad Episcopum; En, inquit, scutum orationis fratrum & protectio sancti Michaëlis Archangeli. De arbore vero ne incideretur, tandem cives multis precibus obtinuerunt, jurejurando affirmantes, nihil umquam divinitatis vel sanctitatis arbori se adseveraturos, neque numinis vel idoli alicujus vice habituros; sed magis pro utilitate fructuum & amœnitate umbrarum c. Omnibus ergo, quæ ad cultum fidei spectant, [Stetinenses Duci reconciliat,] rite illic ordinatis, dum ad alia loca pararet iter, ab universis majoribus natu, prudentioribus civitatis, rogatus est, ut quia Deus cum illo erat, & multa eis bona ostenderat, Ducem Vrotizlaum, cujus offensam gravibus culpis incurrerant, eis placare studeret, atque hoc facto cuncta circa se studia sua deauraret. Annuit: elegit viros honorabiles, ad responsa accipienda sive reddenda idoneos; Ducem adit, preces fundit, accusat populum & excusat. Deinde potenti suadela mitigat indignantem, jubet, obsecrat, facit compositionem, pacatisque ad perfectum omnibus, legatus cum legatis pacem affert civitati. Hinc toti Ecclesiæ valefaciens, miris affectionibus Julinam ire dimittitur. Maligni vero sacerdotes, pleni dæmonibus, cum jam aperte non possent, vel per insidias servo Dei nocere moliti sunt. Conducta enim magna sicariorum manu, viam abeuntis in arctioribus navigii locis obsederunt; suis amicis, istarum rerum nesciis, mortem Episcopi, quasi per divinationem prænuntiantes.

[170] At ubi ad insidias ventum est, hostes arma corripiunt, funambulos d tenent, navigantes invadunt, [vitatque insidias sacrificuli,] Episcopi sanguinem super omnia sitientes. Stetinenses vero & comites Episcopi arma rapiunt, ex rate prosiliunt, partim terra, partim aqua consistunt, vim viribus audacter arcentes. Cumque aliquamdiu pugnatum esset, hi qui de insidiis erant, a Stetinensibus cœperunt agnosci, & confusi de male facto fugerunt. At sacerdos, qui hæc machinatus erat, eadem hora domi cum amicis residens, paralysi & vehementissimo cœpit vexari languore, suis eum diis non immerito laniantibus. Cumque ore, oculi, ac tota facie distorta, frontem ad scapulas verteret, & miserabili corporis agitatione in mortem solveretur, exclamavit: Hæc patior propter insidias & mala, quæ contra Ottonem feci. In hac voce vitam finivit. Tantus autem fœtor subsecutus est, ut Pluto ipse infernalis, [qui dira morte punitur.] vel quisquis illic est maximus, ab hujus faucibus spirare putaretur. Item alius quidam de sacerdotibus, Ottoni contrariis, cum ad negotia sua cum institoribus forte navigaret & in insulam quamdam nautæ, ut adsolet, ad suas commoditates applicuissent, iste alienata mente, nec vultu, nec voce sanum quid agens, ob amentiam a comitibus notatus est. Cumque seorsum ab aliis in silva veluti per amentiam vagaretur, juvenes quidam, quasi per lasciviam secuti, delirum persequuntur, fune per guttur ad arborem ligant, ac discedunt. Ille vero incautis motibus, vinculorum impatiens, solvere se luctabatur. Sed divino judicio confectus, per funem, qui collo injectus erat, intercluso anhelitu mortuus est.

[171] [Julinenses etiam convertuntur.] Episcopus autem, Dei protectus auxilio, cum Julinam venisset, nihil ibi invenit adversitatis. Omnes enim redargutiones de apostasia seu de aliis excessibus patienter ferebant, indigna & mala opera sua dignis emendationibus, ad ejus doctrinam expurgare & corrigere parati. Ille autem per manus impositionem & sacri verbi exhortationem sanctæ & Apostolicæ Ecclesiæ omnes reformavit, baptizatis pueris & quoscumque Sacramenti hujus expertes invenit. Sicut enim exemplo Stetinensium pridem a fide recesserant, ita denuo, conversis illis, facile convertebantur. Illos enim per omnia imitari, quasi pro sententia eis fuit.

[172] [Cæca mulier simplicitate sua,] Cum autem sacris operibus illic instaret Episcopus, mulier quædam in rure posita, nescio quo eventu, subita cæcitate percussa est. Audiens autem Antistitem adhuc esse in civitate, duci se illo jubet, & veniens corruit ante pedes ejus, auxilium petens super clade sua. Signum autem æris pendebat ante fores ecclesiæ, quod simplices, cum intrarent oraturi, quasi ad excitandum Sanctos pulsare consueverant. Episcopus ergo dum ad succurrendum a muliere crebro invocaretur: Vade, ait, mater, vade ad ecclesiam, quassa campanam e, excita sanctum Adalbertum, ut te adjuvet. Abiit illa, Deum & sanctum Adalbertum invocans, arreptoque fune, non prius a pulsatione signi cessavit, quam oculorum lumen reciperet.

[173] [visum Sancti ope recuperat.] Videntes autem cives, gratias agunt Domino super gratia hujusmodi, & magis in fide Catholica roborati sunt. Sed dum hoc factum Episcopi meritis adscribere vellent, prohibuit eos, dicens; Non me miraculorum factorem, sed peccatorem sciatis. Potius hoc beati Martyris Adalberti meritis adscribendum certissime noveritis. Num obliti estis, quomodo priori anno, cum tota civitas ist a incendio vastaretur, hanc ædiculam suam beatus Martyr in mediis flammis positam liberavit; Sed moneo, ut illius calamitatis memores, nec Julium f ipsum, nec Julii hastam, nec statuas idolorum vel simulacra ullo modo colatis, denuo pristina mala iterantes; nec mortem, pestilentiam, incendia, bella, divina incurratis ultione. Hæc & his similia Dei servus ad eruditionem populi blanda oratione loquebatur.

[174] Die vero quadam miles habens filium lunaticum, [Sanatus puer,] benedicendum eum obtulit Episcopo, adductis cum eo quatuor bobus pascualibus, donans donarium & gratiam pro benedictione. Sed Doctor bonus, manus suas excutere suetus ab omni munere, benedictionem quidem puero tribuit, ipsum autem puerum cum patre ac donariis ad papilionem suum, ubi capsæ ac reliquiæ Sanctorum erant, deduci jubet, ut ibi, si vellent, facta oratione & oblatione, Dei misericordiam invocarent. Vadunt: sanatur puer; gratias agunt.

[175] Miles quidam frenesi ac dementia, interdum capitis languore vexatus, [item phreneticus.] in loco, ubi ad orandum steterant pedes ejus, sese projiciens, sanitatem orans obtinuit.

[176] In die sancti Laurentii Bocetis, presbyter beati viri, [Seges in festo laborantis exusta:] ad villam pergebat: homines autem terræ illius nondum consueverant servare dies feriatos. In ipso ergo die transeunte presbytero, rustici segetem metebant. Ille autem de observantia festi eos alloquens, merita Martyris prædicabat, atque ut ab opere cessarent, sub contestatione & reverentia beati Laurentii admonebat. Sed cum scriptum sit: Stultus non corrigitur verbis; homo qui magister erat operis, spreta sacerdotis admonitione, operarios suos magis ac magis urgebat. Contristatus ergo super illorum temeritate presbyter, cum abiret, imprecatus est Dominum, ut digna ultione contemptum Martyris sui vindicaret. Nec mora; ecce ex improviso ignis venit & stantem segetem & eam quæ messa fuerat, undique afflavit, tantaque vis ardentis fuit stipulæ, ut ipsi rustici de campo fugerent! Factumque est, ut qui salvis frugibus ab opere sponte cessare noluerant, perditis omnibus quæ habebant, cessarent inviti.

[177] Simile quiddam, eodem presbytero per viam pergente, [ob eamdem causam puniti duo alii.] in Assumptione beatæ semper Virginis Mariæ factum comperimus, duobus videlicet rustico & ejus uxore in agro metentibus. Zelo enim religionis presbyter eos prohibebat, dicens: Huic diei propter Assumptionem Dei Genitricis honorem deberi. Erat autem secunda feria. Dicebat ergo rusticus, Heri propter Dominicam non licuit operari, & iterum hodie vacare debemus; quæ est hæc doctrina g, quæ homines a rebus necessariis bonis jubet cessare? Quando ergo collectas videbimus fruges nostras? Puto vos invidere utilitatibus nostris. Cumque jam ad blasphemandum os aperire vellet, & falcem crebris tractibus messor vehemens in calamos vibraret; mirum dictu, subito extinctus in sulcos cecidit, falcemque in dextra, segetem autem in sinistra, ut absecta erat, tam fortiter mortuus tenebat, ut a nullo auferri posset. Mulier autem infelix socia operis, morte quidem mulctata non est, puto, quia sub viri posita fuit obedientia, sed tamen sine pœna & confusione non evasit. Nam corpus exanime viri ad ecclesiam secuta, falcem & segetem, de manibus suis & ipsa excutere non potuit, quousque coram populo & clero argumentum hoc illicitæ operationis probaretur. Sepulto igitur viro, abeunte cum timore populo, mulier quoque soluta est. Ex hoc autem facto populus majorem Dei Genitrici reverentiam, majoremque aliis festis celebritatem doctus est exhibere.

[178] [Ruthenorum minis nil territus] Interea Rutheni h comperta fide & conversione Stetinensum, & quod in Christianitate penitus roborati sunt, a societate illorum se averterunt; commercia omnia mutuaque negotia institorum ex indignatione abrumpentes, quasi alterius jam fidei populo communicare in talibus non deberent. Isti autem sæpenumero a multis prædicatoribus ad fidem vocati, de integro nulli submittere se voluerunt; sed aliis interdum credentibus, alii non credebant, atque ex majori parte paganicis ritibus degentes, semina fidei i veluti spinæ suffocantes, illis convalescere non sinebant. Ruthenia vero Danos adjunctos habet. Porro Archiepiscopo Danorum etiam Ruthenia subjecta esse debuit. Sed populo fidem Catholicam propulsante, superfluum est Sacerdotes de Parochiæ terminis litigare. Rutheni ergo, paulatim crescente odio, Stetinensibus publice adversari cœperunt. Et primo quidem naves illorum a littoribus suis arcere, post etiam naves illorum submergere prorsus, etiam ex communi decreto hostes eos haberi statuunt; Ottoni Episcopo mandantes (audierant enim quod illo ad prædicandum venire vellet) ne umquam fines eorum contingeret. Dicebant enim nihil eum apud se inventurum nisi acerbas pœnas & mortem certissimam.

[170] [ad eos perrexisset,] Ille autem accepta tali legatione, tacite apud se exultat, animum parat ad martyrium, cogitat disponere omnia, tractat anxie apud se, an melius sit solum se ad tale convivium ire, an cum multis. Stetinenses autem quidam boni viri & prudentes in comitatu Episcopi erant Julinæ, gnari locorum, provinciarum, & morum cujusque gentis. Hos ergo paulatim Episcopus interrogationibus pertemptabat, scire volens, si quomodo Christus per eos se illuc perducere dignaretur. [nisi Archiepiscopo Danorum fuissent subjecti,] At illi de origine Rutheniæ gentis, de feritate animorum, de instabilitate fidei, & bestiali eorum conversatione multa ei narrantes, etiam hoc, quod Archiepiscopo Danorum subjecti esse debuerint, non tacebant. Sperans ergo Episcopus gratum fore illi, si converti possent, simulque attendens, congruum esse, quod per ejus licentiam ac permissionem ad prædicandum ejus parochiam veniret, Juvanum venerabilem presbyterum de latere suo & alios nuntios navigio cum litteris & muneribus, illuc pro licentia direxit.

[180] [ad quem legatos mittit,] Archiepiscopus vero in maximo gaudio & honore legatos accepit, habitosque apud se multa humanitate, plurima de statu, de doctrina, & de operibus beati Ottonis percunctabatur. Erat autem vir bonus & simplex, bonarum rerum cupidus auditor, non mediocris scientiæ ac religionis, in exterioribus tamen Sclavicæ rusticitatis. Nam & homines terræ illius tales sunt, ut in maxima ubertate atque divitiis, generali quadam duritia, omnes inculti videantur & agrestes. Urbes ibi & castra sine muro & turribus, ligno tamen ac fossatis muniuntur. Ecclesiæ ac domus nobilium humiles & vili schemate. Studia hominum aut venatio aut piscatio est, vel pecorum pastura: in his etenim omnes divitiæ illorum consistunt; siquidem agrorum cultus rarus ibi est. Porro in victu vel in habitu vestium parum lauti habent aut pulchritudinis. Nostri ergo mediocres, in comparatione illorum, gloriosi erant. Juvanus vero presbyter Archiepiscopo ipso major esse videbatur.

[181] Cumque esset boni oris, ad omnia composite respondens, [sed eo rem procrastinante,] illum valde oblectabat, nihilque satis ei esse potuit, quidquid de Ottone audiebat. Fama enim ante annos plures hunc notum habuit; & nunc quidem gloriari atque lætari abundantius cœpit, quod ejus dignos & præclaros nuntios præsentes haberet, cujus tanta & tam præclara facta, vulgari fama passim prædicari prius audisset. De legatione autem ejus ad præsens nihil se respondere posse dicebat, nisi ante principes Danorum atque magnates per aliquas inducias consuluisset. Juvanus autem & legati hoc longum sibi judicantes, dimitti se rogant, ne super eorum mora contristaretur Episcopus. Annuit ille cum benignitate, ac litteras, donaria, navemque grandiusculam, butyro plenam, signum dilectionis & amicitiæ mittens Episcopo, dicebat; ex consilio pricipum per suos legatos de verbo prædicationis se responsurum. Quod utrum industria, an simpliciter dixerit, nobis compertum non est. Nam cum per aliquot dies ejus nuntios exspectaret Episcopus, de partibus Alamanniæ, de domo Babenbergensi, plures nuntii venerunt, magnis & necessariis causis Episcopum revocantes.

[182] Rutheni autem crebris insultibus Pomeranos lacessunt, [obtenta de Ruthenis victoria,] & Stetinensium fines armatis navibus perturbant. Cumque semel & bis repercussi, a bello cessare noluissent, Stetinenses ex consilio communi, arma tractare cœperunt, atque iterum venientibus, coadunatis viribus, occurrere. Sed quid plura? Tanta strage Rutheni fusi sunt & tanti ex eis in captivitatem redacti, ut qui evadere potuerunt, nullum ultra victoribus bellum intulerint. Stetinenses igitur hac victoria potiti, Domino Jesu Christo & servo ejus Ottoni honorem adscribebant; Ruthenos ultra jam non timentes, sed ex captivitatibus ad humiles satisque indignas compositiones eos astringentes. Beatissimus proinde Otto, omnibus propter quæ venerat, [Sanctus Bambergam revertitur.] bene completis, visitans omnes quos potuit, decorum vale in maxima lætitia illis faciebat, per Ducem Poloniæ ac per alios amicos suos iter ad sedem suam relegens. Itaque aliquot diebus gratiosa sui præsentia & caris aspectibus Ducem, Polonienses dilectos dilectores suos, in plenitudine sanctitatis, mansuetudinis & gratiæ lætificans, ita se promovit, ut in vigilia sancti Thomæ, Babenbergensi in ecclesia Cathedrali, in multo desiderio & exspectatione suorum, quasi de victoria cum exultatione rediens, susciperetur, cantantibus clero & monachis tota mente totisque viribus: Domine suscipe me, ut cum fratribus meis sim k.

ANNOTATA.

a Rhombus, est piscis plani genus, a figura sic dictus.

b De ethnicorum more arbores etiam colendi, remittit Gretserus ad Serrarium lib. 3 Rer. Mogunt. notat. 19: de eadem vel simili arbore actum est supra num. 107. Vide etiam Jaschium pag. 492.

c Inserit hic Andreas Gretseri caput 23, de orationibus pro salvatione pii Ottonis in Monte S. Michaëlis factis, & de visione Ellenhardi senioris, quæ nescio unde acceperit.

d Nautas, opinor, indigitat.

e Non placet Jaschio ista mulieris simplicitas, at Deo placuisse, ex eventu satis manifestum est.

f De Julina, Julium Cæsarem colente, agemus in notationibus ad Ebbonem.

g Non potuit Jaschius decoquere, quod ad marginem apposuerat Gretserus, de Lutheranis & Calvinianis, festa non observantibus.

h Per Ruthenos hic intelligendi veniunt Rugii seu Rugiani, ab insula Rugia, de qua superius iterum locuti sumus.

i Fidem in ea insula diu ante ea tempora prædicatam fuisse, & in honorem sancti Viti exstructam ecclesiam, docebunt Acta nostra tomo VI Junii pag. 140.

k Hæc paulo clarius ab Ebbone explicata sunt, ex quo sua hic accepit Andreas Gretseri.

CAPUT V.
Pretiosis Boleslai pellibus operitur
fœtens leprosus. Ad Pomeranos mittuntur dona.
Sancti cum Bela Rege Hungariæ, amicitia.
Hujus filiæ Sophiæ heroica in servando virginitatis proposito constantia
.

[Nobili veste a Boleslao donatus,] Dux Poloniæ Polizlaus a omnesque meliores terræ, illi summa amicitia conjuncti erant; frequentes ei salutationes & litteras mittebant, donariis suis eum magnifice honorantes, quia meritis ipsius ac precibus se apud Dominum juvari plurimum posse confidebant. Alii quoque principes ac divites de omnibus terris, audientes famam operum ejus, audientes eleemosynas, ei sæpenumero ingentia dona mittebant, socios se fieri & comparticipes studiorum ejus devote postulantes. Quadam vice tegimentum nocturnale mirabilis pretii, de serico, auro & megalina b pelle confectum, inter alia ei dona allatum est, ipseque auctor doni, specialis amicitiæ signum hoc esse nuntians, obnixe rogabat, ut in recordatione sui, ejus usum dignaretur; neve de profligatione fei causaretur; devote promittit, hoc detrito vel parumper absumpto, aliud se transmissurum.

[184] At Præsul, accepta veste, plicat eam ac replicat, & diligenter undique perspectam, vestiario suo commendat. [ipsam magni se facere ostendit;] Deinde portitoribus & legatis, sub persona mittentis, reverenter inclinat, gratiasque agit dicens: Siquidem magnæ dilectionis munus hoc testimonium est; & ego in memoriam datoris, in perpetuum illud servare curabo, ita sartum, ut nec mures vel ulli fures furentur, vel tinea demoliatur aut ærugo. Habebat autem cognitos & ex nominibus propriis notatos omnes paralyticos, languidos, cancerosos sive leprosos de civitate sua, modum, tempus, quantitatem languoris eorum per se investigans, congruaque subsidia omnibus providebat & curabat. Vocato igitur vestiario suo: Tolle, ait, præclarum istud & carum mihi tegimentum, ac pone super illum paralyticum, nomine illum designans, quem sciebat longis doloribus adtractatum *, ulceribus scatentem & vermibus, cujus fœtorem vicinia tota perhorrebat. Abiit ille & juxta mandatum Episcopi delicatissima veste miserrimum illum cooperuit, mirantibus ac stupentibus omnibus qui hoc viderant.

[185] Erant autem complures majores ac nobiliores, talia dona de manibus illius accipere consueti, [sed ad fœdum leprosum deferri mandat,] qui spe hujus delusi, vix ab injuria linguas retinerent, dicentes; non opus esse megalinis pellibus leprosos ac paralyticos tegi, quibus utique ovium vel leporum vestimenta sufficere potuissent. Sed sunt aliqui Episcoporum, qui si hanc vestem corpori subtraherent, proprio sanguini injuriam inferri fortasse non negarent, qui terrenæ sapientiæ dediti, tales sumptus fatuitatem vocant, qui cor trahentes in terra, lingua cælum pulsant; qui terrenum habent fundamentum, rem suam humanis præsidiis tutandam putant, moles turrium & inertem massam murorum multis sumptibus coacervantes, spiritualia munimenta vilipendunt. Verum Ottoni beatissimo non ea mens erat, omnem fiduciam in divinitatis ope collocabat. Castra quidem & urbes ad terrenos usus quandoque parabat: sed longe major ecclesiarum vel monasteriorum ei cura fuit.

[186] Faber c quidam peritissimus, de arte sua Episcopo innotescere cupiens, telorum ac diversi generis sagittarum, [ac oblatas sagittas in clavos converti.] ad opus bellicum mirabiliter præparatarum, sportam plenam adportavit, ut in urbibus & propugnaculis Episcopi futuris necessitatibus servari debuissent. Episcopus vero gratias quidem egit homini, pro munere dignam illico mercedem rependens, sed manu propria unam levans, quæ triplici acie ac longo acumine, visu etiam erat terribilis: Quare, inquit, istam tam longam, tam subtilem, tam acutam fecisti? Ille; Tales, inquit, facimus ad penetrandas loricas & clypeos. Impulsu enim balistæ, tales sagittæ nec scuto nec thoraci tueri sinunt hominem. Cui Episcopus: Ego, inquit, agam, ut mortales se de his non mortificent: jubetque omnes simul levari, sicut erant in cophino, portitotibus dicens: Ferte hac abbati Hermanno, rogantes diligenter, ut, mei causa, eas in obsequio Domini expendat, ne mortibus hominum aptentur. Habebat autem Abbas in manibus opus, tectum videlicet Ecclesiæ sancti Michaël Archangeli. Acceptis ergo sagittis, patula retro hæsimenta d omnibus convolvi jussit, ac de nobilissimis sagittis clavos tegularum fabricans, tecto illos Ecclesiæ coaptavit.

[187] [Pomeranis semper intentus,] Quidam œconomorum ejus Rudolfus, vir bonus ac prudens, ad eum propter domesticas causas veniebat: cumque pro explicandis rebus apud eum aliquamdiu demoraretur, Episcopus more suo egressus visitare Xenodochium, stabulum transivit œconomi, vidensque duos equos fortes & eleganti corpore, a comitantibus, cujusnam hi sint, inquirit: sed illi procuratoris sui esse eos, dicunt. Bene, inquit, magni sunt & fortes: certe portare habent pretia & redemptiones captivorum in terram Pomeranorum. Audierat enim quosdam de baptizatis suis in civitate barbararum gentium fuisse captivatos. Sublatis ergo equis, œconomus re agnita, ad Episcopum venit; de via sua & negotiis suis insinuat, equitaturas repetit, quas si habere non possit, ad omnia se impeditum dicit. Cui Episcopus: Non irascaris, obsecro, lucrum quoddam & negotiationem cogitavi: esto socius meus. Agamus pariter, ut de fructu & lucro actionis pariter gaudeamus. Decem equos, pannis oneratos, in Pomeraniam missurus, opera tua indigeo.

[188] Omnem igitur pannum e, qui ad usus nostros in partibus Saxoniæ repositus servatur, inargentabis, [œconomum suum pia negotiatione instituit.] insuper omnes pecunias de redditibus earumdem partium ad nos pertinentium, quas colligere poteris, cuncta simul ad nundinas Hallæ portabis. Nosti etenim nobiles, puros, & pretiosos pannos in terra Pomeranorum caros, frugi mercatu Hallæ inveniri. Igitur quidquid ex præfata pecunia fustani f, & purpuræ, frissati, fritsali quoque seu alterius cujuslibet optimi generis vel coloris pannorum coëmere poteris, in sarcinas concludes, aliasque species gloriosas & res pulchras emens, omnia his jumentis in Pomeraniam diriges, partim dona majoribus, reliqua vero, cauta venditione habita, pretium captivis, quos in barbaras nationes abductos constiterit. Hæc autem si, ut dictum est, ita exequi potuerimus, nec tu nec ego fructu inanes nec sine mercede in futura vita remanebimus. Hac etenim causa equitaturas abstuli. Abiit homo & quia fidelis erat, omnia sicut Episcopus ordinaverat, haud segniter implevit. Munerantur honestiores, institor Ottonis laudatur, forum ejus ac distractio populo rudi admirationi fuit & exemplo, certatimque cuncti rapientes, res duplo emebant, tum præ dilectione Pontificis, tum etiam quia pretium redemptionis esse sciebant.

[189] [Eumdem ad Belam mittit,] His omnibus ad votum Episcopi explicitis, eumdem œconomum mittit ad Regem Hunorum, illum beatæ memoriæ Belam g. Qui a patruo suo Colomanno Rege, cum patre suo almo Duce, in diebus adolescentiæ luminibus privatus, postea in regnum sublimatus est, oculisque fidei ac sapientia mentis præditus, rempublicam Ungarorum per annos plures graviter administravit, plenus orationibus, plenus & operibus bonis, & eleemosynis. Certus itaque de strenuitate Rudolfi Episcopus, cujus memoria semper in benedictione sit, qui ad omnia studia misericordiæ sedulus ei minister erat, ad prædictum Regem Belam, magnum eleemosynatorem, cum litteris ac donariis eum direxit, parare amicitias as societatem, notitiam quoque ac parilitatem studiorum in operibus misericordiæ, accendere hominem sanctum ad desiderium futuræ exspectationis, ad gaudium æternæ vitæ atque beatitudinis.

[190] Bela igitur accepto nuntio auditisque litteris Episcopi, spirituali gratia & divina consolatione plenis, [cui sancta amicitia conjungitur.] lætatus est valde, atque in festo Paschali, quod apud Ungaros, etiam propter ipsius terræ maximam ubertatem, multa epularum largitate splendide ac delicate celebrari solet, magnifice habuit nuntios Ottonis, vitam ejus, conversationem, statum & opera crebro interrogans, miraturque omnia, quæ de illo audivit; magnæ felicitati adscribens, quod talis viri notitiam per nuntios, dona & litteras accipere meruisset. Consummatis ergo diebus, cum tempus esset dimittendi legatos, multa devotione sacris beati Viri orationibus Rex sese commendans, dona multiplicat, vasa aurea & argentea & vestes pretiosas mittit, insuper viginti libras excocti auri, specialiter obsecrans, ut has in aliquos divinos usus, in recordationem sui, expendere dignaretur. Episcopus ergo acceptis donis & auro, nil moratus, beato Michaëli hoc obtulit, Crucis decus in nomine Salvatoris de hoc fieri mandans, additque de suo, auri quantitatem & gemmas, & cusorem conducens, insigne trecentas argenti marcas valiturum, ad honorem Dei & utilitatem Ecclesiæ fabricatus est.

[191] Sed quia Belæ Ungarici Regis mentio incidit, pauca de filia ejus Sophia h, quæ in proposito virginitatis, [Belæ filia Sophia,] sub sacro velamine inter sacras virgines Admontensis cœnobii laudabiliter degit, licet a proposito discordent, inserenda sunt; si quos forte legentium sive audientium posthac lucri facere ejus exemplo Dominus hac lectione dignetur. Hæc etenim ante annos nubiles petita est in matrimonium Heinrico puero, Conradi Regis Teutonicorum filio primogenito. Bela ergo cum sæpe rogatus adquievisset hanc illi dare, & nuntii propterea venissent, Archiepiscopi & Episcopi, aliique primates de regno Alemanniæ, ut juxta imperialem magnificentiam clare ad nuptias duceretur: hoc ordine, hac oratione ad sponsalia eam direxit; Domine, inquiens, cæli ac terræ, tu omnia vides, ego vero nihil video. Tua ordinatione, sicut voluisti Domine, cæcus factus sum. Sed tu omnia videns, intueris abdita cordium; vides præsentia & futura indifferenter. Et manus ponens super caput filiæ, Hæc inquit, Domine, mihi unica est filia: hac me sola prole feminea in tua miseratione beasti. Hanc hodie, te teste, te ad auxilium nostrum invocato, ad nuptias mitto; hanc, te comitante, præsentibus nuntiis committo, tali fixa inter me & te, Domine Deus, conditione, ut numquam eam deseras. Et, si forte is, qui eam petit filio suo, Dominus Imperator Conradus, umquam mali quidquam adversus eam cogitaverit, tua in protectione, tibi hanc commissam habeas.

[192] Ad legatos autem: En, inquit, coram vobis est; [filio Conradi Cæs. nuptui data,] tollite filiam meam, ducite eam Imperatori vestro: & quia mea vita ipsa mihi carior est, omne quod charum vel pretiosum habeo, cum ea transmitto. Jussitque apportari omnia regalia sua, capellam suam totam cum patrociniis Sanctorum, cum universis paraturis & utensilibus aureis & argenteis, cum tentoriis ac papilionibus, cum jumentis optimis ad subvectionem rerum, insuper aurum & argentum absque ulla æstimatione, dona genero suo ac filiæ. Et apprehendens scrinium, in quo erat patrocinium beati Blasii, statuit super hoc filiam suam, dehinc ad legatos: En, inquit, filiam meam cum patrono suo, in hæc verba, ut locutus sum, in nomine Domini vobis committo. Igitur abeuntibus nuntiis, exita jam Ungaria, cum ad Taurum montem Carinthiæ propinquassent, Imperator Conradus, obviam eis mittens, ad virgines admontensis cœnobii dominam cum puellis suis interim locari fecit, donec opportuno tempore; solemni habita curia, convenienti honestate ad nuptialia vocaretur sacramenta. Dona vero ac omnes divitias, quæ allatæ cum ea erant, sibi adportari fecit.

[193] [eo præmortuo,] Itaque diversis negotiis ingruentibus, quæ Regum etiam animos a propositis retardant, rem explicare præpeditus est. Puer etiam infirmitate præventus, domina in monasterio permanente, ex hac luce subtractus est. Bela quoque requievit in Domino & filius ejus Giso * ei successit in regno. Qui videns nuptias sororis esse frustratas, nuntios misit, ut reduceretur: sed illa notuit. Secundo misit & tertio: sed illa redire abnuit. [ipsa in parthenone Admontensi,] Ad extremum reputans apud se, vi fortasse teneri eam a rectoribus monasterii, indignari cœpit adversus locum, & nisi quantocius redderetur, excidium vastationemque minari. Sed virgo castissima, mente & corpore ad omne bonum disposita, Deo magis quam seculo placere desiderans, sororibus ibidem degentibus adhærere cogitabat, apertisque ostiis claustri, cum abbas in ejus posuisset deliberatione, intus manere vel ad nuntios fratris exire; manere intus delegit, & numquam a proposito virginitatis recedere. Rex autem nimio germanitatis affectu circa sororem affectus, [virginibus adhærere statuit;] cum secundum seculi hujus magnitudinem sublimare eam vellet, modo vi, modo astu & ingenio teneri eam querebatur, habitoque cum necessariis consilio, ire parat liberare eam in manu forti. Sed viri magni & prudentes, quos consilio suo adsciverat, Regem monebant non abire, nec cito Theutonicorum regno bellum importari oportere sine causa belli. Optimum esse factu, ut missa persona publica & honesto comitatu, cum decore ac disciplina dominam repeterent. Quæ si inordinate negaretur, justas demum communionis causas fore.

[194] [fratre Gisone] Sed quid multis? Licet ægre fracto animo, Rex audivit consilium. Mittit ducem unum, virum fortem cognatum suum, amatorem gloriæ suæ, & cum eo militiam magnam. Et ecce ventum est Admonti. Abbas vero & fratres, conspecta multitudine & potentia legati, rem agi serio vident, turbantur, præsidia orationis quærunt. Deinde egressi ad legatos, responsa tyranni tristes accipiunt; scilicet ut puellam reddant, aut graves Regis Ungarorum experiantur inimicitias. Abbas vero, [frustra minis,] vir dignæ auctoritatis, gnarus ad omnia maturoque pollens consilio, meritis ac religione, decus & firmamentum monastici ordinis, ad verba legatorum his paucis respondit: In hac causa nihil a nobis perperam actum est sive agetur. Sed hodie curam corporum vestrorum, quia in itinere fatigati estis, velim agatis. Negotium ero vestrum crastina dies expediet. [promissis & donis,] Itaque lauto apparatu epularum multaque diligentia eis mimistratur. Sequenti vero die Abbas ad legatos: Et quid, inquit, facietis, si domina vestra sponte vobiscum venire noluerit? Numquid invitam abstrahetis? Numquid nolenti & renitenti manus violentas injicietis? Siquidem hoc regibus ac regnis extremum est dedecus, vi trahi ad quod nolint, & subjici quando non velint, atque alienæ voluntati seu violentiæ mancipari; non id puto convenire libertati ingenuæ.

[195] At illi: Sic est, inquiunt, & nos eam libertati suæ restituemus, & non vim, sed obsequium præbebimus eunti. [eam inde avellere conato.] Denique si ab indigna coactione soluta, suæque libertati fuerit restituta, certe quidquid propria deliberatione elegerit, neque vos neque nos prohibere debebimus: & Rex Ungarorum invictissimus indecenter vel contra decus regii sanguinis habitam germanam suam conterinam * causari non poterit. Placuit sermo Abbati & fratribus, venientesque in atrium Basilicæ ante fores claustri, quo virgo sancta cum convirginibus clausa degebat, duos faciebant globos, seorsum legati & milites populusque multus, qui ad spectaculum venerat, & seorsum Abbas cum fratribus. Reserantur postes, januæ claustrales panduntur, regina ad nuntios exire rogatur. Negat illa; Nihil sibi & eis esse dicens. Lege se loci, limen januæ, nisi morte obita, non esse transituram. Docetur ergo, quid inter Abbatem & legatos sententiæ ac rationis de ipsa constiterit. Illam de sub claustris in apertum egredi oportere, liberam fieri, coactione solvi: ceterum in ejus arbitrio locandum, quam sibi viam elegerit.

[196] At illa femineo corpore viriles animos gerens, [Heroica virginis constantia,] ubi vidit, quia sic necesse est, neque litem aliter posse decidi, pede limini imposito: En, ait, sancta Maria Domina mea, patrona mea, mater Domini mei Jesu Christi, sponsi mei, salva gratia tua & pace, te duce, te comite, limina tua transeo; te adjuvante, te protegente, cito reversura; tibi commendo causam meam, Virgo virgiinum: & tu, beate Blasi, Martyr Christi, patrone Admontensium, Domine ac dominator loci hujus, qui me, a parente meo tibi commendatam, divina ordinatione in hæc tua tecta suscepisti peregrinam; obsecro ne me derelinquas. His dictis, flebant virgines, fratres flebant universi. Egreditur illa, modesto gradu ac lento in medium tendens. Stabant legati immobiles, vestes tantum ac purpuram gemmasque pretiosas, in cultum seculi ei allatas, offerentes ac protendentes, ad reginæ animos pelliciendos. Omnes igitur, qui aderant, immoti stabant, avide spectantes & operientes, quid esset factura, nullo ei propinquante. Sacræ autem virgines stabant, ardentissime flentes & orantes, veritæ admodum, ne tantum decus societatis amitterent. Itaque ubi libertatem & absolutionem suam in medio posita satis omnibus ostenderat, ad nuntios conversa Regina virgo, modeste inclinans, valefacit eis.

[197] Deinde via, qua venerat, ad sorores rediens, [omnium applausu excepta.] clara voce, multam compunctionem omnibus excitans, cantare cœpit: Regnum mundi & omnem ornatum seculi contempsi: succinentibus ceteris virginibus, quæ illam in limine stantem operiebantur; succinentibus pariter & monachis, & prosequentibus eam in gaudio & lachrymis usque ad introitum januæ. Omnis quoque populus voces & laudes dedit in excelsum, gratias agens Deo, quod virgo nobilis & tenera tam virili mente seculi abjecisset delicias. Nuntii quoque, non minus aliis, Dominum magnificabant, omniaque ornamenta seu vestes, quas in usum seculi ei portaverant, monasterio conferunt; & reginæ valefacientes, ejusque se orationibus commendantes, in pace & gaudio ad Dominum suum revertuntur; quæ gesta erant ei referentes. Mitigatus est itaque Rex, ultra a proposito suo illam revocare desistens. Hac igitur brevi digressione utilitati posterorum consuluerimus. Ceterum ad propositum revertamur.

ANNOTATA.

a Hic incipiunt capita aliquot in Andrea Gretseri distincta, quæ alibi diximus, male ab eo relata esse libro 1, cum pleraque spectare videantur ad sancti Ottonis gesta post apostolarum Pomeranicum, ita ut anonymus hic noster, Sefridum haud dubie secutus, rerum seriem melius servaverit. Apud Gretserum libro isto primo cap. 34 interloquuntur Thimo & Sefridus, sed hic omnia paulo contractius posita sunt.

b Eadem quæ mygalina, a mygala animalculo, inter murem & mustelam speciem habente, quod Latini murem araneum appellant, cujus mentio est Levit. II inquit Cangius. Vide ibi ℣ 30.

c Historia Sagittarum non male lib. I collocaretur. Siquidem acciderit dum templum sancti Michaëlis ædificabatur, quod circa annum 1120 contingere potuit; nisi agatur de alio monasterio aut æde satra, quam alio tempore consecraverit sanctus Otto, uti forte indicant verba relata sub initium capitis sequentis, dum appellatur Præsul grandævus, qualis certe dici non potuit, dum anno 1121 consecravit monasterium S. Michaëlis, ut alibi dictum est. Porro non unam fuisse ecclesiam istius monasterii, docet nos Ebbo lib. I num. 9 cujus verba sunt: Statuens duas basilicas ex utroque latere monasterii, præter capellam B. Ægidii &c. quæ cuperem a scriptoribus nostris distinctius explicata.

d Apud Canisium & Jaschium est patula retro haurimenta, apud utrumque Andream pabula retro hæsimenta: corrupta, opinor, utrobique lectio ita intelligenda, ut dicere velit, auctor, ex triplici sagittarum acie, duas esse convolutas, sic ut longum acumen solum superesset, atque sic de nobilissimis sagitis clavi tegularum fabricari, & tecto ecclesiæ coaptari potuerint.

e Annonam legunt alii; verum sive pannus, sive annona, quomodo inargentari dicantur, non satis perspicio, nisi liberali in pauperes & captivos distributione.

f Non magis pervium mihi est divinare, qui aut quales panni isti fuerint, quam Jaschio pag. 474.

g Tota hæc historia, mera est digressio, ad vitam S Ottonis nullo modo pertinens, quæque tota post obitum ejus contigit. Ceterum heroica virginis regiæ constantia in exemplum proponi meretur. Si recte Cramerum intelligo, hanc Sophiam confuderit Bonfinius, cum alia Sophia Henrici IV sorore, de qua supra. Vide Polonum historicum pag. mihi 94.

* al. affectum.

* al. Geisa.

* An non coüterinam?

CAPUT VI.
Ad consecrandum monasterium divinitus convalescit.
Senio & laboribus fractus, operibus misericordiæ
sanctissime immortuus, ab iis potissimum oratione
funebri Imbriconis laudatur
.

Quodam tempore a dum monasterii cujusdam consummatio dedicationem exspectaret, & omnia, [Consecraturus monasterium,] quæ hujus officii ratio poscebat in corporalibus & spiritualibus, laute ac diligenter præparata fuissent, omnibus in expectatione positis, Præsul grandævus molestia corporis laboravit, adeoque infirmatus est, ut ad opus consecrationis vires minime habens, misso nuntio, in vigilia beati Ægidii, ad aliud tempus dedicationem transferendam statueret. Sed quia parata erant omnia & cupientibus animis omnis dilatio invisa est, duplici mœrore ecclesia turbari cœpit, pro languore videlicet Episcopi, & pro frustrato desiderio exspectatæ consecrationis. Quocirca orationes non cassas mittunt ad Dominum, vires ac sanitatem Præsuli obnixe postulantes. Igitur meridiano tempore in lecto recubans & sopore paululum pressus, [a morbo divinitus convalescit.] puerum coram se per somnum ludentem & saltantem videt Episcopus, ac de Psalmo versum crebro cantantem: In Domum Domini lætantes ibimus. Expergefactus vero, ægros prius artus, fortes invenit & vegetatos. Corpus levat, sentit gratiam sanitatis redisse: cubicularios citat, interdictum consecrationis mutat, proximoque in die sancti Ægidii, sicut antea voluerat, in magna totius ecclesiæ lætitia dedicationem peragit, Domino sibi vires administrante.

[199] Post ea vero tempora, tam morbis b quam senio exhaustis viribus corporis, [Senio & laboribus fractus,] indies dissolvi cœpit, & labore infirmitatis continuæ ad laborum finem tendere. Itaque cum se acrius premente languore, in proximo ad Dominum speraret migraturum, illud amicum sibi semper ac solitum opus eleemosynæ tanto ardentius exercuit, quanto illi constabat, quod diu hoc exercere non daretur. Omnia igitur loca, omnes domus & curtes circa positæ, imo tota civitas, eo volente atque jubente, pauperibus & peregrinis repleta fuit. Aderant viduarum & orphanorum longa examina, clericorum & monachorum intrantium & exeuntium multitudines negotio beato pii mercatoris, jam abire parantis, ad extremas nundinas; sacras dixerim; in quibus terrenis cælestia, temporalibus æterna bona comparabat. Fervebant sane circa illius lectum cœli terræque sancta negotia, & Martha semper solicita & turbata circa multa, & innumerabilis humanitatis officio, nec languida jam mortique vicina, cessavit ab operibus suis plurimis propter unum, quod sciebat esse necessarium. Cum abbatibus enim & præpositis, cum procuratoribus & dispensatoribus suis, de omnibus ordinavit; ecclesias & cœnobia sua & diversoria, intima retractatione digessit, singulisque, prout opportunum videbatur, sumptus & necessaria supplevit. Cerneres jam oleam uberem & frugiferam, solita ubertate uberiorem, & copiosissimis fructibus, onustam, totam se carpentium manibus inclinare.

[200] [suis omnibus in pauperes erogatis,] Et revera, mirum valde est, quod hic inexhausta benignitatis arca, quæ tot ante diebus & annis ad erogandum jugiter patuit, adhuc tantillo tempore tantum quod erogaret, habere potuerit. O Martha, Martha devota Domini, quando vel quomodo sentires egestatem? Quis enim donantium, donanti omnia, egens umquam factus est? Interea vero languor magis magisque spiritum luctantem urgebat, riteque dispositis omnibus, quæcumque post se victuris præstare potuit; supplici & pura confessione præmissa, olea illa, & placida & sacra unctione sacri olei delibuta, propitiabile viaticum, corpus Domini percepit, & circumstante illo suo semper familiari collegio virorum religiosorum, tam monachorum quam clericorum, psalmis & orationibus agonem ejus devote Deo commendantium, plenam operibus bonis & eleemosynis, [sanctissime moritur.] plenam honoris & gratiæ animam exaltavit in cælum. Quid multa? Flebat civitas universa, juvenes, & virgines, senes cum junioribus: flebat omnis ordo, flebat omnis religio, divites & pauperes, nobiles & mediocres cum plebe rusticana, omnes patrem ademptum tanto lugebant amarius, quanto ab omnibus illis carius ipse amabatur. Monasteria & ecclesiæ longe vel prope positæ; magnates & capitanei provinciæ, fama mortis ejus exciti, ex omni parte confluebant: se ingratos atque inertes arbitrati, si ejus, quem tantopere dilexerant, funeri non adessent, vel si debitos honores tantis exequiis non præstarent.

[201] [Imbrico, Herbipolensis Episcopus,] Supervenit quoque sacræ semper memoriæ Imbrico, Herbipolensis Episcopus, vir clarus & prudens, tam eloquii venustate vel ingenio, quam etiam sapientia præpollens. Supervenit, inquam, amicus ad amici exequias invisas c & dolenti & ardentissime flenti ecclesiæ, lugendo ipse ac dolendo luctum auxit & dolorem. Jam enim per totum triduum dormitionis ejus, dilecti corporis gleba per omnes ecclesias circumferebatur, jugi sacrificio, indefessisque orationibus & multis eleemosynarum largitionibus, beata ejus anima Deo commendata fuerat ab omnibus. Quarto die ubi ad locum tumuli ventum est, Episcopus commendationem celebravit, atque inter Missarum solennia, quæ pro dilecti patris & amici, multa intentione devotus agebat, ad mœrentem & lugentem conversus multitudinem, brevem quidem, sed gratiæ dulcedinis plenum intulit sermonem, ita dicens:

[202] [funebri oratione,] Ecquid fiet, quid erit consilii? Mortua est Martha, Ecce ubi jacet. Quis ergo venientem Dominum Jesum in hoc castello amodo suscipiet? Equidem defuncta est, defuncta est Martha, quæ illum suscipere consueverat. Defuncta est hospita Domini Jesu Christi, quæ venienti hospitium præbebat, sed & ponebat mensam. Pariter benigne ac liberaliter ministratum ab eo est; nisi quod non solum ministravit Christo, sed minister & hospes ac susceptor fuit Christianorum. Ecquis stabit in loco ejus, quis vicem ministerii hujus implebit? Quis, rogo, aget quæ iste agere consuevit? Omnibus gradibus, omnibus ordinibus, omnibus personis Ecclesiæ valde utilis fuit. Ecce defunctus est, ut vere dicam, servus servorum Dei. Quid facietis monachi? Quid facietis clerici? Quid facietis pauperes & mendici? Quis vobis restituet matrem vestram? Ubi amodo illa materna ubera, ubi maternos affectus quæretis? Sed quærere ubique potestis; vobis denuntio, nusquam invenietis. Sui temporis enim secula (confidenter dico) hunc solum, hunc unum tantæ misericordiæ virum habuerunt. Ut enim de aliis virtutibus ejus taceam, quæ plurimæ fuerunt & claræ, in misericordia & misericordiæ operibus tantus erat, ut nullum penitus ex omnibus mihi notis ei possim adæquare.

[203] Sed quid dicam? Doleo, dico iterum, doleo vicem illorum, [Sanctum Marthæ comparat,] qui in sinum hunc misericordiæ fugere consueverunt. Doleo, ut verum fatear, vicem meimetipsius, ac, ut ita dicam, me miseret mei meritoque mœrore conturbor. Multum enim præsidii, multum solaminis in hoc amico perdidi. Hic enim commodus, societate opportunus, magnum mihi fuit præsidium. Cum hoc fiducialiter ac tute omnes curas meas, omnia negotia seu consilia pensiora d communicare solebam. Hic mihi, ut breviter dicam, in omnibus opportunitatibus meus magnus fuit sublevator. De me certe dico; Nam mei nominis ordo universus, videlicet ordo pontificalis, hoc adempto compare, merito lugebit. Hic nobis gemma, hic decus, hic splendor fuit. Conventus quippe nostros in conciliis sive curiis, virtutum suarum radiis collustrabat. In hoc, ut ita dicam, quasi in veteri libro, quomodo nobis vivendum, vel quid agendum esset conspiciebamus. Sancta enim exempla, sanctæ actiones magis erudiunt, quam verba. Sed doctrina hæc, o dolor, rara est in hominibus: quotquot sumus, eloquio magis, quam exemplo proximos ædificare studemus. Sed iste & eloquio & exemplo, dixit & fecit. Talem Martham de medio nostri ablatam æqua mente quis ferat? Sed vado ad altiores.

[204] Hujus certe interitum, o Romane Pontifex, caput sacrosanctæ Ecclesiæ, [ejus opera misericordiæ] senties; & tu regnator orbis, Rex Alammaniæ…, Imperator Rom. Auguste, casum Pontificis hujus experieris. Ambo, permaximi, magna clade multati estis. Magnus enim Ahod ille ambidexter vobis occubuit. Occubuit ille, qui utraque manu pro dextera utebatur, Israheliticæ gentis ductor egregius. Occubuit, inquam, qui potens erat & industrius, & prona voluntate reddere quæ sunt Cæsaris Cæsari, & Deo, quæ sunt Dei. Non tibi, o Imperialis majestas, non tibi cito consurget alia columna, cui tam fiducialiter inniti queas. Hic te quidem non solum divitiis & prudentia seculari, sed, quod utraque majus est, sanctitate suffulsit. Sanctitate, inquam, & virtutum meritis Imperatorem pariter & imperium sublevavit. Justitia enim & sanctitas in dextera ejus. Non parva res acta est, non parva hæc mutatio in Ecclesia Dei. Non ergo leviter ferenda talis viri mors e. Ubi amodo tale ingenium, talem prudentiam, talem bonitatem inveniemus? Sed redeamus ad monachos, redeamus ad populum spiritualem, detrimenta illorum lamenta nobis faciunt.

[205] [potissimum extollens.] Quid fiet de illis? Quid fiet de monachis & pauperibus, qui ad has manus spectare consueverant? Lugetis, video, & fletis Ottonem nostrum; & certe non immerito. Vobis enim ille occubuit, vobis ablatus est. Vos nempe, o monachi, specialiter populus pascuæ ejus & oves manus ejus. Hic profecto erat, qui de abundantia divitum hujus mundi vestram supplere sollicitus fuit inopiam Hic magno auctoritatis exemplo gloriari solebat, dicens: Spolians Ægyptios, ditavi Hæbræos. Nam revera sancte ac religiose multa secularibus extorsit, quibus penuriam sublevaret spiritualium. Sancta & religiosa fraude, ut ita dicam, divites circumveniebat, ut eleemosynas facerent quandoque non cogitatas; argumentosus enim erat in lucris divinis: nam & manus Domini cum eo erat. O quam multos divites cum suis omnibus divitiis ad spiritualem vitam trajecit! Quidquid personarum, quidquid rerum vel operum seculo auferre potuit, Deo aptavit, pietatis ac misericordiæ obtentu. Quid multa? Misericordia ejus, super omnia opera ejus; misericordia Dei ante oculos ejus semper fuit.

[206] [Ultima deprecatio,] Orate ergo, fratres dilectissimi, orate attentius, ut & ipse hodie misericordiam consequatur. Orate ut illa beatissima anima, quam credidit, quam speravit, quam dilexit, re ipsa Dei misericordiam hodie percipiat. Equidem non furdis auribus illud Euangelicum accepit: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et; Estote misericordes, sicut & Pater vester misericors est. Nullus autem misericors esse potest, qui non & humilis fuit. Omnis ergo misericors, & humilis est. Unde bene inferre possumus, quod veram & coram Deo probatam habuit humilitatem spiritus ejus, qui tantæ misericordiæ extitit. Interventu ergo beatæ Dei Genitricis Mariæ, cui semper devotus fuit; interventu beati Michaëlis Archangeli, cujus ecclesiæ reparator & sublimator hodie conspicitur, quem patronum & servatorem, & corpori & animæ suæ delegit; interventuque omnium beatorum spirituum, spiritus ejus divinam misericordiam consequatur. Ipsorum, inquam, atque omnium Sanctorum suorum meritis, si uspiam, sicut est humanæ fragilitatis, tanta ejus opera, tantæ ipsius miserationes & benefacta, humana laude vel humanæ laudis intentione titillata sunt vel maculata (nihil enim satis purum coram summo judice) Rogate, quæso, rogate attentius: oremus omnes pariter, ut hoc abolere, hoc tollere dignetur ipse, qui tollit peccata mundi, Agnus Dei, Dominus noster Jesus Christus, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus in secula seculorum.

[207] [& omnium Ordinum planctus.] Quanta vero vociferatione, quanto mugitu, quantis affectibus & lachrymis omnes Amen responderint, dici non potest. Sic ergo finita Missa, in loco, ubi cernitur, in ecclesia beati Michaëlis, Comitibus, Marchionibus seu aliis quibuslibet nobilibus feretrum ejus certatim gestantibus, sarcofagum levantibus, seu alia, quæ ibi erant necessaria, operariorum more, suis manibus devotissime agentibus, ejus corpus tumulatum est. Anno Dominicæ incarnationis MCXXXIX f. Tertio Nonas Julii, feliciter. Amen.

ANNOTATA.

a Hanc consecrationem fusius descripsit Andreas Gretseri ex Ebbone, ut ait: nos rem totam cum aliis analectis in appendicem rejecimus.

b Compendio utitur anonymus; rem melius disposuit Ebbo: narratio suppleri poterit in additione, quam ex Andrea Gretseri & aliunde subjungemus.

c Andreas Gretseri legit invitas; neutrum placet: malim ego invitatus.

d Laudatus Andreas melius posuit penitiora.

e Legitur ibidem ablatio.

f Error typographi in omissione unius litteræ numeralis C, hic correctus est. Andreas Gretseri omnia certius verbis expressit: ast in die non minus erravit quam noster Anonymus, scribens III Kal. Julii; quod falsum esse, evidentissime patet, cum pridie Kalendas primum mortuus sit Sanctus. Noster signavit III Non Julii, in quo etiam fallit; est enim hic dies Julii quintus, adeoque sexto ab obitu die sepultus esset, contra quam superius num. 201 disertissime scripsit, & habet Andreas quoque pag. 354, quarto die ad locum tumuli ventum est, eodem habita oratio funebris, eodem die ejus corpus tumulatum; ut proinde recte dixerim in commentario, pro III Kal. & III Nonas, substituendum III die Julii.

VITA ALTERA
Auctore, si non fallimur, Ebbone monacho.
Ex Ms. Bibliothecæ Paulinæ Lipsiæ, numquam antehac edita.

Otto Episcopus Bambergensis, Pomeranorum Apostolus, in Franconia (S.)

BHL Number: 6396, 6400, 6401

AUCTORE Ebbone.

PROLOGUS.

Omne, quod agimus, per humilitatis custodiam munire debemus; quia, testante beato Gregorio, qui virtutes sine humilitate congregat, in vento pulverem portat: & unde ferre aliquid cernitur, inde deterius excæcatur. Scripturus itaque gesta piissimi patris nostri Ottonis, quæ ex ore veridici ac Deo dilecti Sacerdotis Udalrici * audivi, lectores in quorum forte manus venerint, peto, ne arrogantiæ aut temeritati hoc asscribant: sed, Deo teste, sciant, me sola caritate urgente, dum vocem pectori negare non possum, ob notitiam posterorum hæc humiliter depromere. Cujus enim vel saxeum pectus ad compunctionem non moveat tam flagrantissimum hujus beati Patris desiderium, quo omnes Christi fideles, acsi nutrix officiosissima, fovere non desiit? Quis sine lacrymis ad memoriam reducat, quomodo totus, velut seraphim, ad propagandam divinæ servitutis celebritatem ardobat? Quomodo cuncta, quæ poterat mundo abripere, servis Dei festinabat offerre? Quomodo gloriam Christi, non solum in Teutonicis regionibus, per multa, quæ construxit, cœnobia, & hospitalia dilatavit, sed etiam in exteris & longe remotis barbarorum finibus, miro devotionis fervore, Euangelii tubam cecinit, & Apostolus gentis Pomeranorum nostris temporibus appellari meruit? Quod quanto his diebus constat insolitum, eo magis in eo amplectendum est, & omni laude colendum. Nunc ergo tantum lumen Ecclesiæ, unde processerit, videamus, & quo ordine ad culmen pontificatus accesserit, fideli relatione aperiamus.

ANNOTATIO.

* Per hæc verba atque ex paribus characteribus in decursu expressis, Ebbonem depingi ostendimus in commentario prævio, quod pluribus ex Andrea, ipsum identidem citante ulterius demonstrari posset; quamvis hanc vitam integre Ebbonianam esse, asserere non audeamus, cum potius videatur ab alio monacho nonnihil contracta & occasione canonizationis sic compilata atque additamentis, quæ Ebboniana esse vix possunt, ad calcem aucta. Vidit hunc prologum quisquis sub Andreæ nomine vitam scripsit a Jaschio editam, Benedicto Caminensis ecclesiæ Episcopo inscriptam, sed catalogo Abbatum a tempore fundationis usque ad tempora sanctissimi Ottonis interpolavit, iis studiose suppressis, quæ manifestum reddere poterant operis auctorem, quem priori libri primi parte passim describit; nonnullis aliunde insertis, quæ nec apud Andream Gretseri reperiuntur, verum quæ tanti non sunt, ut minutius observari mereantur, utpote ad historiam non magnopere spectantia. Ceterum incredibiles difficultates adferunt recentiores illi, ita paulatim res involventes, ut summa eis habenda esset gratia, si primorum scriptorum opera ad nos intacta transmisissent.

LIBER PRIMUS

CAPUT I.
S. Otto origine nobilis, fit sororis &
neptis Henrici IV Imp. Capellanus, ab hoc vero Cancellarius,
deinde Bambergensis Episcopus nominatur, &
ad ecclesiam deducitur
.

[Genere nobilis,] Igitur beatus Otto, ex provincia Alamannorum, generosa stirpe & parentibus, secundum carnem liberis a, oriundus fuit, patre Ottone, matre Adylheida nuncupata. Qui ambo simplicitati & mansuetudini operam dantes, nulli violentiam aut oppressionem inferebant, quin immo piis operibus & eleemosynis vacantes, Dei nutu ad consolationem Ecclesiæ, elegantem hunc filium gignere meruerunt. Qui, decursa teneriori infantia, [gravis & modestus,] litteris imbutus, ubi primum annos intelligibiles attigit, mirum in modum spiritu sapientiæ & intellectus abundare cœpit. Sed & morum gravitate & modesti habitus nitore, cunctis acceptus & honorabilis erat.

[2] Accidit forte illis diebus, ut germana soror Heinrici quarti Imperatoris, Judita b nomine, [Judithæ sacellanus in Polonia.] in matrimonio jungeretur Bolizlao Polonorum Duci. Cui ille, tamquam fidelissimus adhærens Capellanus, Poloniam venit, ibique in brevi loquelam gentis addiscens, & præfatæ matronæ obsequio deditus, prudenter se agebat, donec magnus valde & nominatus in regione illa factus est. Sed & nobiles quoque & potentes terræ certatim ei filios suos ad erudiendum offerebant. Sicque, Deo cuncta ejus opera dirigente, non mediocriter dives esse cœpit, in possessione argenti & auri. Non enim in ludicris & vanis mundi illecebris opes, sapientia & fidelitate congregatas, expendebat: sed, ut vir prudens, rem suam tam servare, quam etiam sapienter expendere noverat. Domina etiam Judita, cui familiare contubernium præstabat, frequenter per cum munera varia & permagnifica germano suo Imperatori dirigebat, utpote quæ nullum fide & moribus inter obsequentes sibi præstantiorem habebat. Cujus legationis officium tanta auctoritate & circumspectione persolvebat, ut pro hoc etiam ipsi rerum Domino admirabilis videretur.

[3] Sæpius vero transitum faciens per Witreburgense cœnobium, [Herbipoli Xenodochium fundat.] a religioso ejusdem loci abbate, Heinrico c nomine, ut vir gravioris personæ, reverenter suscipiebatur, debitoque humanitatis officio benigne tractabatur. Cujus benevolentiæ vir sagacis animi non immemor, audiensque magnam illic victualium rerum esse penuriam, ut totus misericordiæ visceribus affluebat, inopiæ eorum condoluit. Et quia caritas operatur magna si est, si vero operari renuit, caritas non est: ex opibus a Deo sibi concessis, hospitale, ad receptionem peregrinorum, illic construxit, hocque primum devotionis munus de thesauro bonæ voluntatis, Christo exhibuit. Sic bona arbor fructum plurimum germinatura, in florem erupit, & quasi primitias agri sui ad altare veri Sacerdotis detulit, ut centuplum in hoc seculo, & in futuro vitam æternam reciperet. Bonum plane initium, quod finis est optimus subsecutus.

[4] Post obitum ergo Dominæ venerabilis Juditæ, [Post nepti Cæsaris serviens,] ad Teutonicas reversus regiones, Ratisponam, adiit. Ubi Canonicis in servitio Christi adhærens, reverendi habitus modestia ac vitæ probabilis disciplina, cunctis amori & exemplo fuit. Illo tempore abbatissa de Inferiori monasterio, magnæ opinionis, utpote neptis Heinrici Imperatoris, & virtutum operatrix habebatur. Quæ cernens personæ & morum elegantiam, audiensque magni consilii virum, sine mora eum advocans, ut alium Joseph rerum suarum totiusque domus dispensatorem constituit, & ille, solita gravitate ac industria, fideli devotione gubernabat omnia.

[5] Interea Heinricus Imperator, quoddam de principalibus festis Ratisbonæ celebraturus; ad neptem suam abbatissam divertit. [ab hoc sit Cancellarius,] In cujus obsequio videns tantæ auctoritatis ac reverentiæ virum, mirari ac delectari cœpit sagacitate animi ejus, [&] conversus ad cognatam ait: Opportunum est, soror, cunctis in hoc festo amicis suis solatiantibus, & te mihi aliquod caritatis obsequium, ob consanguinitatis vinculum, impendere. Qua humiliter respondente: Jube quod vis, Domine, mi Rex: non enim fas est, ut avertam faciem tuam. Imperator subjunxit; Nil aliud peto, nisi Capellanum tuum dominum Ottonem, spiritu sapientiæ plenum. Talem enim virum respublica nostra habet necessarium. Quo audito abbatissa, licet fidelissimi sui auricularii ægre ferret abscessum, Imperatoris tamen majestati contraire non potuit. Et advocans eum, debitasque ministerii sui gratias exsolvens, non sine lacrymis, pium amorem testantibus, Principi assignavit. Assumptus itaque, Dei nutu, in aulam regiam vir totius industriæ & religionis, ita sibi prudentissimum Imperatorem, nobilitate morum & fidei pietate devinxit, ut eum quasi unicum amplectens filium, secretalem intimum & custodem capitis sui poneret cunctis diebus. Nam & Cancellarium eum fecit, & quæque pretiosa vel cariora in palatio habuit, ejus fidei commisit.

[6] [& templi Spirensis fabricæ præficitur.] Eo tempore gloriosissimus Imperator Heinricus magnum illud & admirabile Spirensis ecclesiæ ædificium, ob venerationem perpetuæ virginis Mariæ, cujus specialis alumnus fuit, regali magnificentia exstruebat. Sed magistri operis, fraudulenter & sine timore Dei agentes, magnam pecuniæ quantitatem suis usibus insumebant, ita ut frequenter, ad opus tam mirificum, pecunia ipsa deficeret. Unde Augustus, accito familiari suo auriculario Ottone, ei totius operis magisterium commisit, utpote cujus sapientia, cunctis probata, etiam ad majora quæque & ardua dispensanda, esset idonea. Qui sagaciter & provide commisso operi intendens, sciebat enim juxta Apostolicum mandatum, Dominis carnalibus sic quasi Deo serviendum; frequenter ad aulam regiam regressus, pecuniam, quæ supererat statuto operi, fideliter ei resignabat. Insuper ad indicium ingeniosæ diligentiæ suæ, æquam fenestrarum ecclesiæ mensuram, prudenter a se dispositam, Imperatori considerandam offerebat. Pro qua sincerissimæ fidei constantia, non solum Regi, sed & cunctis optimatibus ita se acceptum reddidit, ut Deo gratias agerent, quod ad ejus notitiam pervenissent d.

[7] [Cæsaris psalterium,] Imperator igitur Heinricus, fide & prudentia pii Ottonis agnita, secretius eum compellans, an psalterium cordetenus psallere posset, inquisivit. Quo respondente, etiam; Imperator eum sibi assidere præcepit, & remotis aliis, psalmodiæ cum eo vacabat, quotiens a negotiis expeditus esse poterat. Erat enim litteris adeo imbutus, ut chartas, a quibuslibet sibi missas, per semetipsum legere & intelligere prævaleret e. Codex autem, in quo psalmos decantabat, manuali frequentia rugosus & admodum obfuscatus erat. Quod pius Otto cernens, absente Imperatore, codicem vetusto spoliavit involucro, & novam mercatus pellem, eumque decenter cooperiens, loco suo reposuit. Veniens ergo postmodum Imperator, & quod factum erat nesciens, psalterium a cubiculariis requirebat. Turbantibus autem se ad quærendum, cubiculariis, dum præ oculis omnium jacens, veteribus rescellis codex exutus, & novis decoratus induviis, nescitur; fit huc illuc discursus, nec quidquam reperitur.

[8] Tandem Imperator: Vocate, inquit, Ottonem meum, [gratiose refici curat;] & ab eo sciscitamini. Quo coram posito, Imperator ab eo Psalterium exquirebat. At ille concitus librum coram Imperatore jacentem elevans: Ecce, ait, præ oculis omnium hic fuit, ubi & semper reponebatur. Et Imperator: Quis, ait; tam nitido hunc innovavit operimento? At ille ait: Ego, Domine. Quo audito, Imperator, Vivit Dominus, inquit, sicut tu inter cetera diligentiæ monumenta Psalterium meum, vetusto exutum tegmine, novo illustrasti cooperimento: sic & ego te paupertatis tunica spoliatum, novo honoris culmine sublimabo. Et exinde quærebat opportunitatem, quomodo eum promovere & pontificali insula redimire posset. Nec multo post, annulus cum virga pastorali Bremensis f Episcopi ad aulam regiam translata est. Eo siquidem tempore Ecclesia liberam electionem non habebat, sicut postea sub Heinrico quinto, mediante piæ memoriæ Calixto Papa, actum est; sed cum quilibet Antistes viam universæ carnis ingressus fuisset, mox Capitanei civitatis illius, annulum & virgam pastoralem ad palatium transmittebant; sicque regia auctoritate, communicato cum aulicis consilio, orbatæ plebi idoneum constituebat Præsulem.

[9] Itaque cum, ut diximus, virga pastoralis & annulus episcopi Bremensis Imperatori offerretur, [tum Bremensis,] mox ille accersito unice dilecto sibi Ottone, insignia hæc ei consecranda tradidit. Post paucos vero dies rursum annulus & virga Pastoralis Roberti Babenbergensis Episcopi Domino Imperatori transmissa est. [deinde Bambergensis præsul,] Quo audito, multi nobiles, & tam scientia quam divitiis insignes, ad aulam regiam confluebant, qui alteram harum, prece vel pretio sibi comparare tentabant. Imperator vero gaudens, quod occasionem honorandi intimum secretalem suum Ottonem, ut voluerat, invenisset; cunctos, qui præcipue pro episcopatu Babenbergensi adipiscendo satagebant, arguta responsionum ambiguitate suspensos reddidit. Accidit itaque, ut procedens crepusculo diei cujusdam ex aula regia, & parumper in limine subsistens, audiret puerulos quosdam, naturali ingenio callentes, talia invicem mussitare: Non bene agit g Imperator, qui nobilem illum Bambergensem episcopatum pretio venumdare disponit. Cur non potuis fideli suo domino Ottoni hunc assignat, in quo est aspectus angelicus, reverendus habitus, mores religiosi, facundia singularis, prudentia & magnanimitas admirabilis? Hunc omni pietate & modestia conspicuum, decet esse pastorem populorum. Audiens hæc Imperator, hilaris effectus est, recordatusque propheticum octavi Psalmi versum; Ex ore infantium & lactentium perfecisti laudem; Deo gratias agebat, quod voluntatem suam hoc testimonio confirmari cernebat.

[10] Nec mirum quod infantilis ætas tali eum præconio efferebat. [ob egregias dotes designatur.] Illo enim tempore, sicut & postea, tantæ benignitatis tantæque affectionis erga omnes erat, ut nemo cohabitantium ei inveniretur, qui non hunc ex corde diligeret, & verum Dei servum acclamaret. Sed & modestia habitus & perspicua religionis auctoritas sic in eo eminebat, ut nullus, eo præsente, quidpiam indecens, aut risui aptum, seu [verbo seu] facto prætendere auderet; sed cum aulam regiam intrabat, mox omnis prioris lasciviæ intentionem magna gravitatis manu tergebat. Imperator vero legatos honorabiles clero & populo Babenbergensi dirigit, pastorem se eis idoneum & electum ex millibus providisse nunciat; utque Capitanei civitatis, Mogontiam ad natale Dominicum sibi occurrant, denunciat. Exhilarantur omnes hoc nuntio, & confestim Egilbertus Præpositus,. Adelbertus quoque Decanus cum Eberhardo piæ memoriæ, tunc sancti Jacobi, postmodum vero majoris ecclesiæ Præposito, assumptis natu majoribus & quibusque illustrioribus personis, Imperatori Maguntiam tempore condicto occurrunt.

[11] [Bambergenses de pastore soliciti,] Interim vero Clerus & populus Bambergensis, diu jam episcopali benedictione privatus, nullo modo a precibus cessabat: sed in unanimi devotione congregatus, in Dominica proxima Natali Dominico, solemni processione cum reliquiis Sanctorum, montem beati Michaëlis Archangeli ascendunt, ibique Missarum celebritatem summa compunctionis dulcedine agentes, divinam exorabanat clementiam, ut per summum suæ sedis ministrum, qui semper in adjutorium populi Dei occurrit, eis propitiatus, acceptabilem largiri dignaretur Antistitem. Quorum preces & vota, quomodo secretissimas Dei penetraverint aures, hodieque & in consummatione seculi patenter datur intelligi; quia talem huic Ecclesiæ destinavit Præsulem, qui omnes prædecessores suos meritorum prærogativa longe antecessit: cujus memoria in omni ore quasi mel indulcorabitur, & musica in convivio vini. Divinitus enim revera in hunc locum est directus, quem pene collapsum mirifice, Deo cooperante, reparavit, & cultu interiori tam nobiliter augmentavit, ut quousque mundus iste volvetur, ejus laudabile meritum semper accipiat incrementum.

[12] [a Cæsare S. Ottonem accipiunt.] Venientibus itaque Capitaneis ecclesiæ Bambergensis, imperator eos benigne suscepit, & ascitis coram Principibus, ait: Quantum profectui & honori ecclesiæ Bambergensis congratuler, hinc advertite, quod cum tot magnæ & alti sanguinis personæ episcopatum hunc a me pretio comparare tentarent, ego illum potius, qui fide, moribus, sapientia & religione cunctis præstat, vobis eligere malui. Et advocans pium Ottonem, annulum & virgam pastoralem Bremensis Archiepiscopi ab eo repetiit. Illoque sine mora hæc resignante, Imperator ait: Ex multo jam tempore fidelem te mihi & præ omnibus utilem approbavi. Tempus est, ut & ego fidei tuæ, digna munificentiæ meæ largitate respondeam. Accipe nobilem ecclesiæ Bambergensis præsulatum, quem multi quidem pecuniis & muneribus sibi comparare satagunt; sed ego, spretis omnibus illis, te solum pontificali culmine statui illustrare.

[13] [Ejus animi demissio,] Mox pius Otto, cadens in faciem & cum lacrymis se tanto apici indignum præstans, jussu ipsius Cæsaris an optimatibus erigitur, annulo & virga pastorali, quamvis plurimum renuens, investitur, & quantum se indignum fatebatur, tantum dignus a cunctis asserebatur. Mirumque in modum universa, quæ aderat, multitudo, in electionem ejus acclamabat, una omnium voluntas, eadem vota, eamdemque sententia, Ottonem episcopatu dignissimum, felicem fore ecclesiam quæ tali Sacerdote [frueretur.] Quid multa? Non aliud pium Ottonem facere licuit, nisi quod Imperator & populus, Domino volente, constituit. Itaque Imperator clero & populo affectuosa cum sedulitate commendans; Ecce, ait, electus & Deo dignus Pontifex. Hunc ut viscera mea suscipite, scientes omni divina & humana scientia probabiliter instructum. Nam, ut verum fatear, ex quo regni solium, Dei largitate, conscendi, in capella nostra non memini me virum honestate, prudentia, & omni virtutum genere præstantiorem vidisse.

[14] Adhæc Berngerus Comes de Sulzbach, cui cum bonis semper læva voluntas fuit, [Cæsaris elogio laudata.] submurmurans; Domine, ait, nescimus quis vel unde sit, quem nobis Pastorem assignati. Cui Imperator: Si unde sit quæris, ait, Bambergensis ecclesia mater ejus; ego autem pater ipsius sum. Et vivit Dominus, qui nocuerit eum, tangit pupillam oculi mei; quive eum deponere tentaverit, me quoque regni solio privabit. Hunc, divino credens electum judicio, vobis Pontificem dignum offero. Nam qualis sit, quantave in eo gratia redundet, evidentius adhuc experimentum capietis. His dictis, cuncti in altum elata voce, laudem Deo canebant; clerus & populus prospera ei divinitus imprecando, affectuosis vocibus concrepabat. Imperator autem, secretius eum de necessariis quibusque paterna informans diligentia, aliquamdiu h in palatio detinuit, donisque optimis cumulatum, ecclesiæ Babenbergensi destinavit. At pius Otto cari Cæsaris vitam, Jesu multum commendans, iter cum suis aggressus est.

[15] Cumque emenso itinere ad villam, Ampharbach dictam, [Ad ecclesiam,] venisset, occurrunt ei eminentiores quique & honorati Bambergensium, & magno exultationis concentu, Patrem desiderantissimum excipientes, debiti sedulitate obsequii invicem sese prævenire certabant. Ipse autem paululum ex eadem villa progressus, cum civitati Bamberc appropinquaret, ad demonstranda veræ humilitatis & invictæ magnanimitatis exempla, equo, cui insederat, sese excutiens, & calceamentum solvens, nudipes intrat urbem. Erat autem tunc hiems nivosa, & glaciali frigore asperrima, & ille Beatus, igne divini amoris calens, in intimis virili constantia tolerabat horrorem tanti algoris, ita ut per longissimos viæ tractus nudipes ambulans, cunctis pro hoc admirationi esset ac stupori.

[16] Igitur in Purificatione sanctæ Dei Genitricis Mariæ, pio Ottone Cathedram suam invisente, [nudipes hieme deducitur.] Clerus & populus Bambergensis unanimi devotione adunatus, ante portam civitatis occurrit, & solenni apparatu cantuque dulcisono, ut competebat, in domum Domini novum Pastorem deducentes, cum lacrymis spirituali gaudio plenis, Deo gratias agebant. Cumque post debitam devotæ susceptionis & salutationis jocunditatem, domum episcopalem adisset, pedes ejus nimio gelu diriguerant, ita ut sanguis guttatim procurrens, tepida eos aqua confoveri urgeret i. Unde & postmodum sæpius vehementissimo podagræ dolore cruciabatur; sed inerat ei admiranda fortitudo patientiæ & robur mentis, tentaque vis amoris Christi, ut pro hoc a Dei opere nullatenus cessaret.

ANNOTATA.

a Quantum hæc absint ab inclytissima familia Andechsiana Bavara, nemo non perspicit.

b Confusum hic Bolislai nomen, in commentario monuimus: non mirarer, si imperitus interpolator nomen hic mutasset. Vide priorem vitam ex Sefrido collectam.

c De his nihil apud Sefridum, saltem ut a Canisio & Andrea Gretseri editus est, uti nec de sequenti historia neptis Henrici Imperatoris in monasterio Ratisponensi. Sed quid miri, si nonnulla collegerit Ebbo, quæ a Sefrido, Thimone & Herbordo neglecta, saltem non observata fuerant.

d Vide quæ interferuntur apud Andream Gretseri pag. 161.

e Breves vocat Sefridi compendiator, ut suo loco dictum est. Sed ea vox, & sequens paulo infra rescellæ vel rescelli, ex sensu intelliguntur.

f De ea re egimus in commentario. Porro Simoniacæ istius temporis investituræ episcopatuum, apud scriptores Catholicos notissimæ sunt, ut opus non sit a Jaschio lucem accersere.

g Notabilis casus a Sefrido prætermissus.

h Diebus fere quadraginta, inquit Sefridus, sub finem num. 12.

i Vide Sefridum num. 13.

CAPUT II.
Dilatum munus consecrationis a Paschale PP. suscipit,
donatusque usu Pallii, Moguntino metropolitæ &
ecclesiæ suæ commendatur. Stupenda ejus in fundandis
restaurandisque cœnobiis munificentia
.

[Differt ordinationem,] Sciens autem veridicum illud proverbium: hereditas, ad quam in principio festinatur, in novissimo benedictione carebit; consecrationis suæ gratiam longo tempore, id est per triennium a, distulit, ut postmodum suscepti præsulatus curam, tanto perfectiori interiorum & exteriorum scientia administraret, quanto ad hanc instructior ex tempore veniret. Augebat quoque hujus dilationis causam, schismatis, quod tunc in regno erat, dolenda satis confusio. Quia Ruthardus b venerabilis Moguntinus Archiepiscopus, quasi rebellis Imperatori, & pro hoc Cathedra sua depulsus, in Thuringia per octo annos jam morabatur; plurimi quoque Episcoporum in Teutonicis partibus, officii sacerdotalis suspensione multati fuerant. Unde pius Otto ordinationis suæ gratiam ab carissimæ memoriæ Paschali Papa consequi desiderabat, sciens, quantæ affectionis privilegio, Bambergensis Ecclesia a fundatore suo Heinrico Imperatore primitus Romanæ Sedi, quasi unica filia, matri esset obligata. Pro hoc ergo litteras hujuscemodi per fideles & honorabiles nuntios misit Apostolico.

[18] [scribens Paschali PP.] Domino Apostolico Paschali, prærogativa c meritorum, & sanctitate morum, Romanæ Sedis apice condigne sublimato, Otto Dei gratia Bambergensis electus, cum omni devotione, orationes promptissimas, & servitium tam voluntarium quam debitum. Quia tandem, Domino miserante & Ecclesiæ suæ navim moderante, post nubilas errorum tempestates, serenæ lux veritatis occidentali refulsit Ecclesiæ, ante omnia & super omnia desiderans scire Sanctitatem tuam, in omnibus nos paruisse Legato vestro, Episcopo videlicet Constantiensi, & summa devotione, cuncta, quæ per ipsum edocti sumus, partim exsecutos fuisse; partim, si vita detur, exsequi paratos. Quamobrem vestigiis pedum vestrorum advoluti, obnixe flagitamus, ut Paternitatis vestræ servum patienter audiatis. Siquidem, mundo jam in maligno posito, cum vix cuiquam creditur homini vel loco, non parvæ nos torquent angustiæ, pro ordinationis nostræ exsequutione. Proinde dubius & anxius, & fluctibus curarum naufrago simillimus cum Principe Apostolorum, cujus vicem tenetis, ad vos clamo: Domine salva me. Et ut paucis summam nostræ causæ concludamus, in hac hora & potestate tenebrarum, Vos solum respiciunt oculi nostri; Vobis debitam servare obedientiam parati sumus; Vobiscum aut consistere, aut pro Vobis in carcerem ire decrevimus. Auctoritati ergo vestræ tota mente desideramus inniti; quid nos velitis facere, jubete. Si mandatis, ut ad vos veniamus, opes nostræ, licet rapina & igne sint attritæ; tamen desiderio vos videndi, & consecrationis gratiam consequendi, cum debita servitutis nostræ benedictione, tuæ Majestatis præsentabimur aspectibus. Dignentur ergo viscera pietatis vestræ, super hoc negotio, aliquo nos rescripto certum reddere, quo & iter tutius ad vos veniendi nobis præmonstretur, & benedictionem, quam devoti efflagitamus, a te percepturos esse, significetur. Quod nimirum propterea a vestræ Sanctitatis manu tantopere expetimus; quia Metropolitanus noster, etsi per vos habeat consecrationis gratiam, tamen, quod sine lacrymis fateri nequimus, magnam cooperatorum spiritualis doni patitur penuriam.

[19] His ergo litteris ab Apostolico susceptis & relectis, [a quo Romam evocatus,] idem summus Pontifex Paschalis pium Ottonem paterna dulcedine ad Sedem Apostolicam evocavit. Qui pro hoc Deo gratias exsolvens, ut mandatum acceperat, cum suis impigre limina Apostolorum d adiit. Cumque clementer ab Apostolico susceptus fuisset, juxta quod est scriptum, Justus in principio accusator est sui, genibus Domini Papæ advolutus, curam pastoralem humiliter ei resignavit, se indignum, & nullatenus tanto oneri aptum esse, lacrymosis singultibus vociferans. Verebatur enim aliquantula Simoniacæ hæreseos e umbra se respersum: quia tanto tempore in aula regia fideli ministerio desudaverat, ne forte Imperator, pro mercede ejusdem servitii, pontificatus eum infula sublimasset: ideoque non sine animæ periculo, hujus sacerdotii dignitate fungeretur. Unde maluit temporanei honoris subire dispendium, quam superni arbitri oculos offendere, animæque suæ pati detrimentum. Cumque abdicata pastorali cura, e conspectu Apostolici, gaudens pro hujusmodi libertate, abscessisset, conversus ad Dominum; Expeditius, inquit, tibi, Domine, serviturus sum, quia tanto me onere liberasti.

[20] Sed non diu hac ei libertate frui licuit. Papa enim, divino tactus spiritu, sequenti die ad revocandum virum Dei legatos dirigit, [Anagniæ consecratur,] cum jam ille ad locum, Sudra f dictum, venisset, eique opus ecclesiastici regiminis, quod pridie abjecerat, plurimum renitenti, ex auctoritate sancti Petri imposuit: & iterum atque iterum renitentem, dulcibus & vere paternis animavit promissionibus, se ei fautorem & fidissimum contra omnes mundi impetus defensorem spondens. Deinde in vigilia Pentecostes xenia ei per honorabilem transmisit apocrisiarium, cui & in mandatis tradidit: Dic Episcopo, ut præparet se ad accipiendum Spiritum sanctum. Sicque in die sancta Pentecostes, quæ erat tertio Idus Maii, scilicet sancti Gingolfi Martyris g, Deo dignum Antistitem propriis, tamquam beati Petri manibus, solemniter consecravit. In Anagnia civitate, quæ Romaniam dividit h & Apuliam, & privilegio Crucis ac Pallii, tam eum, quam omnes successores ejus, in perpetuum honorandos esse censuit; idque scriptis talibus confirmavit.

[21] [donaturque usu Pallii,] Paschalis Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Ottoni, Babenbergensi Episcopo, salutem & Apostolicam benedictionem. Caritatis proprium est bonum, congaudere profectibus aliorum. Caritas, enim non quærit quæ sua sunt. Unde Apostolus; Tunc, ait, vivimus, si vos statis in Domino. Et iterum: Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? Nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum? Hoc igitur Caritatis debito provocamus & Apostolicæ Sedis auctoritate compellimur, honorem debitum fratribus exhibere, sanctæ Romanæ Ecclesiæ dignitatem pro suo cuique modo ceteris ecclesiis impertiri. Idcirco, venerabilis Otto Bambergensis Episcope, dilectioni tuæ pallium ad sacra Missarum solemnia celebranda concedimus. Quo nimirum fraternitas tua intra ecclesiam tantum, [uti] noverit, illis solummodo diebus, quos præsens descriptio continet: videlicet die sancto Resurrectionis Dominicæ, & Pentecostes; item Nativitatis Domini nostri Jesu Christi, & in Natalitio sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, & in solemnitate sancti Dionysii Martyris; Anniversario etiam tuæ consecrationis die, & dedicationibus ecclesiarum. [cujus prærogativæ explicantur.] Cujus nimirum pallii volumus te per omnia gratiam vendicare: hujus siquidem indumenti honor, humilitas atque justitia est. Tota ergo mente fraternitas tua se exhibere festinet, in prosperis humilem & in adversis, si quando eveniant, cum justitia erectam, amicam bonis, perversis contrariam: nullius umquam faciem contra veritatem suscipiens, nullius umquam faciem pro veritate loquentem premens, misericordiæ operibus juxta virtutem substantiæ insistens, & tamen insistere etiam supra virtutem cupiens; infirmis compatiens, bene valentibus congaudens; aliena damna, propria deputans; de alienis gaudiis, tamquam de propriis, exultans; in corrigendis vitiis pie sæviens; in fovendis virtutibus auditorum animum demulcens; in ira judicium sine ira tenens; in tranquillitate autem severitatis justæ censuram non deserens. Hoc est ergo, frater carissime, pallii accepti dignitas, quam si sollicite servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Ad hæc etiam Crucis vexillum, intra Babenbergensis Ecclesiæ parochiam, ante faciem tuam portari concedimus, salva videlicet Moguntinæ Metropolis reverentia, ut speciali sanctæ Romanæ Ecclesiæ dignitate præditus, specialiter ejus studeas servitiis insudare. Paternitatem tuam superna dignatio per tempora longa conservet incolumem. Amen. Scriptum per manum Heinrici scriniarii regionari ac notarii sacri palatii.

[22] Sed & venerando Præsuli Ruthardo metropolitano idem Apostolicus litteras commendatitias pro dilecto filio Ottone misit, [commendatur archiepiscopo Moguntino,] in hunc modum se continentes: Paschalis Episcopus servus servorum Dei, Ruthardo Mogontino Archiepiscopo salutem & Apostolicam benedictionem. Quantum a suæ institutionis exordio Bambergensis ecclesia Sedi Apostolicæ familiaris extiterit, prudentiæ tuæ notum existimamus. Congruum igitur duximus, ut venientem ad nos venerabilem fratrem nostrum Ottonem, ejusdem Ecclesiæ electum, integra & perfecta præteritæ familiaritatis gratia susciperemus. Præterea quoniam ecclesia eadem per diuturna tempora episcopalis officii sollicitudine caruit, & propter præteriti schismatis ultionem in Teutonicis partibus perpauci episcopali funguntur officio, juxta ipsius Ecclesiæ postulationem, eidem fratri nostro carissimo, cum per multa ad nos venisset pericula, consentientibus & unanimi sententia decernentibus omnibus, qui nobiscum aderant, Episcopalis benedictionis manum, Domino largiente, contulimus, salva nimirum debitæ tuæ metropolis reverentia. Eum igitur ad te, cum nostræ gratiæ dulcedine remittentes, fraternitatis tuæ litteris præsentibus commendamus, ut quanto Sedi Apostolicæ familiarior creditur, tanto apud vos carius habeatur. Data Lateranis XII Kal. Junii.

[23] Talibus scriptis beatissimum patrem nostrum Ottonem Apostolicus, [atque etiam] divæ memoriæ, Ruthardo Archiepiscopo fideli suo commendans; quam intimis paterni amoris visceribus eum amplectendo foveret, & fovendo amplecteretur, evidentius aperuit. Nec immerito. Prævidebat enim beatum hunc firmissimam Ecclesiæ Dei columnam futurum & arcam Domini, inter undas diluvii, felicissima gubernatione recturum. Nihilominus clero & populo Bambergensi idem summus Ecclesiæ Pastor litteras hujuscemodi transmisit, ut filiis unicum patrem, antea gratum, gratiorem redderet.

[24] Paschalis Episcopus, servus servorum Dei, [ecclesiæ suæ,] clero & populo Bambergensi salutem & Apostolicam benedictionem: Quantæ affectionis debito Bambergensis ecclesia, ab ipso suæ constitutionis primordio, Sedi Apostolicæ constringatur, etsi nos lateret, litterarum vestrarum significatio manifestat. Quod affectionis debitum venerabilis frater Otto, vestræ ecclesiæ electus, non inconstanter tenuisse & tenere cognoscitur, cum per tot & tanta pericula ad Apostolicæ Sedis visitationem tendere procuravit. Nos igitur eum debitæ benignitatis affectione suscepimus, & juxta nostræ dilectionis desiderium, nostris, tamquam beati Petri manibus, salvo Metropolitani jure, vobis, per Dei gratiam, Præsulem ordinavimus. Hunc ergo, sub præsentium litterarum prosecutione, ad Ecclesiæ vestræ regimen remittentes, plena hortamur affectione diligi, plena humilitate venerari. Confidimus enim, eum disciplinæ ecclesiasticæ futurum esse custodem, & sollicitum vestræ salutis provisorem. Huic ergo sedulis obedite obsequiis, gratiam vobis in eo conciliate cælestem, integritatem fidei Catholicæ in omnibus conservate, Sedi Apostolicæ semper devotius adhærete, ut, per ejus consortium, a contagiis omnibus liberi, ad æternæ salutis portum pervenire, Domino largiente, mereamini.

[25] [ad quam,] Hoc modo vir ille, per omnia Apostolicus & vere dignus Petri vicarius, Patrem devotissimis filiis commendabat. Ad hæc etiam ipse piissimus Pater Otto, non ignarus curarum & sollicitudinum, quibus grex fidelis pro unico pastore angebatur, jamjamque ardens & sitiens desiderabili ejus reditu recreari, consolatorias ei misit litteras, hæc continentes:

[26] [& ipse scribit,] Otto, Dei gratia Bambergensis Episcopus, Egilberto Præposito, Adelberto Decano, ceterisque fratribus omne bonum. Quantum ego novi & expertus sum caritatem vestram, scio vos jam diu exspectare eventum nostri laboris, ut de nostro successu, siquidem bene per misericordiam Dei successerit, gaudeatis. Ne ergo diutius suspensi aut dubii sitis de nobis; sed, ut justum est, sincerissime gratulemini, litteris istis significare vobis decrevimus, quam misericorditer Deus, more suo, post immensos labores & sudores plurimos, nobiscum operatus sit. In die sancto Pentecostes, qui dies ex adventu sancti Spiritus sacratus, & cunctis fidelibus jure solemnis est; illo, inquam, die, Deo sic ordinante, in Anagnia civitate Campaniæ, quæ Romaniam dividit & Apuliam, Episcopalis benedictionis manum, quamvis indignus, Domino largiente, suscepi, beatissimo Papa Paschali manum imponente, ceteris vero Episcopis plurimis cooperantibus, clero quoque Romanæ Ecclesiæ, cujus magna pars ea die in eamdem civitatem convenerat, astante & consentiente. Et quod nulli, a Romano Pontifice consecrato, nostris temporibus contigit, sine obligatione alicujus juramenti i censecratus sum. Hujus loci, hujus diei, hujus gratuitæ misericordiæ Dei semper memores esse debemus, & ut vos memores esse velitis, cum omnia gratiarum actione, obnixe precamur; præcipue cum aliæ quamplures venerandæ personæ, de magnis rebus apud Apostolicam sedem agentes, infecto negotio redierint k. Magnificate ergo Dominum meum, & exaltate nomen ejus in invicem: cui quam facile est resistere superbis, tam facile est humilibus dare gratiam. Quia vero asperum est, confusis temporibus, esse præpositos, curandum nobis est & omnino satagendum, ut res dura fiat mercedis occasio. Dum ergo seminandi tempus est, semina bonorum operum serere non cessemus, ut majores in die messis lætitiæ manipulos reportemus capiti nostro, quod est Christus, per compagem caritatis adhærentes, ne ab eo, mundanis plus justo intenti lucris, separemur, & veluti palmites de vite ejecti, arescamus. Sed quia in exsequendis justitiæ operibus divinæ gratiæ adjutorio opus est, omnipotentis Dei [misericordiam] assiduis precibus exorate, quatenus ad hæc operanda & velle tribuat, & posse concedat, atque in ea nos via, cum fructu boni operis, quam se esse testatus est, dirigat; ut, sine quo nil sumus, per ipsum implere omnia valeamus. [l]

[27] Igitur electus Dei Pontifex, consecratione solemni ab Apostolico honorifice provectus, [paulo post redux.] aliquantisper ab eo humanitatis gratia est detentus, sicque optata potitus emissione, prospero itineris decursu, transcensis Alpibus, Carinthiam venit. Posthæc ad curiale colloquium, quod Heinricus Imperator universis regni optimatibus Ratisponæ indixerat, Otto novus Antistes occurrit, & inter Principes loquebatur sapientiam, ita ut felicem unanimiter proclamarent Ecclesiam, quæ tali divinitus donata esset Sacerdote. Sicque regia cumulatus munificentia, post arduæ peregrinationis angariam, Pastor pius, ovium suarum curam suscepturus, Babenberg ingreditur, ibique a clero & populo debitæ jubilationis tripudio honorifice suscipitur. Qui glorificantem se Deum, in suis glorificans opetibus, in cunctis affectabat Christi honorem, salutem populi, contemptum sui, sciens, sibi in his omnibus, non sua, sed Domini lucra esse quærenda. Nitebatur itaque, in domo Domini oliva esse fructifera, studuitque in populis verbi erogare talentum, pro quo se sciebat quandoque super omnia Domini bona constituendum. Quapropter de commissa sibi cura sollicitus, ecclesiasticæ utilitati diebus invigilabat ac noctibus, dans operam, quomodo bona Ecclesiæ suæ vel augeret inventa, vel restauraret dispersa.

[28] Cumque ad dilatandam Christi gloriam tota ejus flagraret vitæ ratio, [Plurimæ fundationes piæ,] quædam cœnobia a fundamentis construxit, quædam vero prius tenuiter inchoata, sed per eum Ecclesiæ Babenbergensi digno pretio acquisita, largo sumptu perfecit. Primitiæ votorum ejus ædificatio fuit duorum cœnobiorum in episcopatu Wurzeburgensi. Vrangia videlicet, sub patrocinio beati Laurentii; Vraa vero, in honore Principis Apostolorum. Item alia duo in propria fecit diœcesi, Lancheim, in honore semper Virginis Dei Genitricis Mariæ; & Michelvelt, sub patrocinio sancti Johannis Euangelistæ. Sex deinde construxit monasteria in episcopatu Ratisponensi. Bruveningen videlicet, pretioso Martyri Georgio; Endistorph, beato Jacobo Apostolo; Madelhardestorph, in honore sancti Johannis Euangelistæ; Biburk sub patrocinio perpetuæ Virginis Mariæ; Munster vero, sancti Petri Apostoli titulo adornatum; Windeberk autem, regularium Clericorum, memoria gloriosæ Matris Domini condecoratum. In episcopatu Halberstadensi construxit Remerdorph in honore sancti Johannis Baptistæ. In episcopatu Eistetensi Halesbrunnen, sub defensione Dei Genitricis Mariæ. In episcopatu Pataviensi Mersbach & Clunich in honore sancti Andreæ Apostoli; in episcopatu Aquilegiensi Arnoldisten, titulo sancti Georgii Martyris nobilitatum. Sex cellas m divino cultui assignavit: Aspach, sancti Matthæi; in loco Babenbergensi, beatæ Fidis virginis & Martyris; in Rotha, sancti Georgii; Drosendorf, & Tullevelth; itemque Vezzere, defensioni Dei Genitricis attitulavit. His omnibus conventualibus ecclesiis sive Cellis, prædia, usquequaque pervigili labore & multo pretio acquisita, congruis in locis distribuit, quæ hic omittenda n censentur.

[29] Idem Deo devotus Pontifex, in monte Babenbergensi, monasterium sancti Michaëlis, cum universis ejusdem ecclesiæ ædificiis, [& in S. Michaëlis cœnobium,] mirifice construxit, statuens duas basilicas ex utroque latere monasterii: unam beatæ Mariæ Virgini, alteram beato Bartholomæo Apostolo dicatam. Plurima eidem loco vir beatus ornamenta contulit; inter quæ crucem pretiosam, auro gemmisque nobiliter fabricatam, recondito in ea salutari ligno Sanctorumque reliquiis ipse sacravit, crucemque Salvatoris appellari statuit, & banni sui interpositione, ne ab ipso monasterio pro aliqua necessitate auferretur, indicens, beato Michaëli Archangelo eam devotissime obtulit. Hunc ergo locum ille, Deo plenus, fidelissimo semper amore dilexit, hunc restauravit & ditavit, hujus gloriam quæsivit, huic bona tribuit, hunc sublimavit & coluit, hujus profectum semper amavit, & in ipso, coram altari ejusdem Archangeli, cujus specialis minister erat, se sepeliri decrevit. Eidem monasterio, in usus fratrum, dedit prædia, quingentis argenti libris comparata. Præterea ecclesiam o juxta Albuch, hereditario sibi jure propriam, eidem monasterio cum duabus aliis ecclesiis donavit, ob memoriam videlicet sui parentumque suorum, inibi corpore quiescentium.

[30] [profusa liberalitas;] Adhuc autem dilectissimum sibi locum amplificare desiderans, sub monte beati Michaëlis, capellam beati Ægidii cum hospitali domo, pauperum & peregrinorum receptionibus apta, construxit. Totus enim misericordiæ visceribus affluebat, totus eleemosynæ & compassionis affectu sic ardebat, ut confidenter cum beato job dicere posset: Ab initio crevit mecum miseratio, & de ventre matris meæ egressa est mecum. Flebam super eum, qui afflictus erat, & compatiebatur anima mea pauperi. Recolebat illam beati Gregorii sententiam: Qui compassionem non habet, vacuum Episcopi nomen tenet. Virtus namque sanctæ caritatis omnibus quidem fidelibus, sed maxime Christi congruit Sacerdotibus. Qua virtute caritatis pius Otto singulari decore circumfultus, usquequaque eam propagare, & felicissimis declarare satagebat operibus.

[31] [cujus ecclesiam, divinitus sanatus,] Cum igitur beatus Pontifex Otto prædictam ecclesiam in monte Bambergensi, quam ipse a fundamentis ampliori statu reædificaverat, in Kal. Septembris dedicare statuisset, appropinquante eadem die, summus arbiter, qui quos amat castigat, hunc beatissimum Patrem corporalis ægritudinis tam gravi perculit molestia, ut penitus fracta corporis virtute, succumberet, omnemque propositæ dedicationis intentionem postponeret. Quo audito fratres ejusdem loci, ut habet natura, capite vulnerato, cetera quoque membra dolore atteri, languorem pii Patris grex devotus, suum deputabat. Unde quod solum in his erat remedium, toto ad Deum corde conversi, cum oblationibus hostiarum & eleemosynarum, salutem ei & sospitatem cælitus imprecari non cessabant, donec prospiciens de excelso sancto suo Dominus, desiderium pauperum suorum exaudire dignatus est. Illis enim orantibus, dum Pater amabilis apud castrum Botenstein quiesceret in meridie, vidit manifeste Angelum Dei lecto suo gratulabundum assistere, & magna jocunditate Antiphonam vespertinalem psallere: In Domum Domini lætantes ibimus. Nec mora post abscessum angeli, se sanum & incolumem sentiens, nuntiavit fratribus, quod viderat & audiverat, & dedicationi necessaria præparari mandat. Qui exauditori suo Deo debitas gratias agentes, venturæ solemnitatis jocunditatem devoti præstolabantur.

[32] Igitur anno Domini MCXX primo, Indictione quinta decima, [dedicat an. 1121.] III Kal. Septemb. [in Kal.] dedicatum est monasterium p in monte Babenbergensi a venerabili Ottone, ejusdem Sedis octavo Episcopo, in honore sancti Michaëlis Archangeli, sanctique Benedicti abbatis, quibus videlicet Patronis idem locus a primo fundatore suo beato Heinrico Imperatore attitulatus fuerat.

ANNOTATA.

a Dilatio ista in commentario satis explicata est.

b De Ruthardo legendum Serrarium lib. 5 Rer. Mogunt. ad an. 1088 & 1109, monet Gretserus, aperti mendacii Cramerum merito arguens pag. 392, dum fingit dilationis causam S. Ottoni fuisse Moguntini absentiam &c.

c Dixi in annotatis ad alteram vitam, non unas ad Paschalem PP. litteras S. Ottonem destinare debuisse, quod triennii spatio facile fieri potuit.

d Quando & qua occasione usus, Romam adierit, & consecrationis munus Anagniæ a summo Pontifice obtinuerit, in commentario fusius deductum invenies.

e Quomodo simoniacam hæresim illam deglutiat Jaschius, vide a pag. 466.

f Si Sutrium indicet, urbem 24 milliaribus in occasum æstivum Roma distantem, ostendit Sanctum festinasse, ne forte revocari posset.

g Ex iis characteristicis evicimus, inauguratum fuisse S. Ottonem an. 1106.

h Condonandus est lapsus geographicus, qui etiam in Sefrido observari potuit. Notior est Anagniæ situs in Latio, quam ut pluribus explicari debeat.

i De hisce Pontificum bullis, alibi etiam locuti sumus.

k Notabilem etiam circumstantiam non putavit Jaschius intactam relinqui posse; neque tamen viri istius oracula multum curamus.

l Quæ sequuntur, desunt in nostro anonymo Sefridiano.

m Legunt alii, cellas quinque, interim tamen. sex enumerant. Præcipuas quinque ad S. Ottonem magis proprie pertinere, facile quivis intelligit.

n Imo hic plura omittuntur & contrahuntur, quæ fusius ab Andrea relata sunt.

o Intellige, patronatum spectasse ad familiam, quam nec origine nec habitatione Bavaricam fuisse, clare, ni fallor, ostendit Albuch territorium montosum & silvosum, ut describunt geographi, ad Sueviam pertinens, in qua proinde natum S. Ottonem recte dixere Sefridus & Ebbo, in qua & parentes sui corpore quieverunt. Non opinor, novos illos Ottonianæ genealogiæ textores in tractu Suevico Albuchensi, Comitum Andechsiorum sepulturam reperturos.

p Sic etiam Andreas Gretseri, dedicatum est monasterium, cum tamen hic Ebbo noster, sub initium numeri præcedentis, agat de dedicatione ecclesiæ: an de basilica B. M. V. an sancti Bartholomæi, quas nominavit num. 29, non facile dixeris. Alibi indicari videtur, non solum monasterium, sed & templum S. Michaëli dicatum fuisse. Hæc ego iis explicanda relinquo, qui propius locum intuentur.

LIBER SECUNDUS

CAPUT I.
Irrita Bernardi Episcopi in Pomerania missio,
S. Ottonem accendit, ad novam alia ratione instituendam.
Caminæ cum fructu prædicat, sed a Julinensibus barbare repellitur
.

Senescente jam mundo a & die seculi advesperascente, cum divinæ pietatis dignatio Pomeranos, eatenus paganitatis errore depressos, [Occasio Pomeranicæ missionis,] splendore fidei illuminare decrevisset, juxta quod scriptum est; In omnes gentes primum prædicari oportet Euangelium: idoneum eis verbi ministrum, scilicet pium Ottonem Episcopum destinavit. Hic enim totus lucrandis animabus invigilans, amplificatus est, quasi stella matutina in medio nebulæ, & ut luna plena in diebus suis lucebat, ac veluti sol refulgens inter suos collegas Episcopos emicuit. Hujus autem apostolatus quæ fuerit occasio, scire volentibus, aperiam; sicut ex ore servi Dei Udalrici sacerdotis audivi; cujus reverendæ maturitati & spectatæ coram Deo & hominibus fidei,ita me necesse fuit credere, acsi propriis oculis ea, quæ dicebat, vidissem.

[34] [Bernardus Episcopus Hispanus,] Aiebat ergo, quia Episcopus quidam, miræ sanctitatis & scientiæ fuit, Bernardus b nomine, Hispanus quidem genere, sed Romæ ad episcopatum electus & consecratus. Hic aliquanto tempore eremiticam vitam cum aliis servis Dei duxerat: sed deposito Romæ quodam erroneo Episcopo, ipse, nutu divino, raptus ex eremo, ei subrogatus est. Qui cernens Ecclesiam horrendo schismate laniari; quia pars una Bernardo, pars altera deposito favebat Episcopo, ut vir prudens & doctus, in scissura mentium Deum non esse, perpendens, cedendum tempori & diebus malis intellexit, curaque pastorali deposita, ad eremum regredi cogitabat, tamquam & ipse cum Athanasio diceret; Si propter me est tempestas ista, tollite me & mittite in mare. Audiens vero Pomeraniam adhuc gentilitatis errori deditam, zelo pietatis armatus, illuc euangelizandi gratia divertit, cupiens, aut illos Ecclesiæ Catholicæ per fidem incorporare, aut per martyrii gloriam ibidem pro Christo occumbere. Erat enim vitæ præsentis contemptor, suique corporis acerrimus castigator, ita ut arido parvoque cibo uteretur, nullo umquam potu, nisi sola aqua uteretur. Veniens itaque ad Ducem Poloniæ, benigne ut servus Dei excipitur.

[35] Cumque itineris sui causam expossuisset, Dux benigne respondit; [qui in Polonia duce viæ accepto,] Se quidem ardori tam sanctæ voluntatis ejus congratulari, sed tantam gentis illius esse ferocitatem, ut magis ei necem inferre, quam jugum fidei subire parata sit. Cui Episcopus constanter ajebat: Ad hoc se egressum, ut mortis sententiam pro amore Christi, si necesse fuerit, libenter excipiat. Quo responso Dux exhilaratus, interpretem ei & viæ ducem tribuit, imprecatus ei prospera divinitus subministrari. Ille autem humilitatis ac paupertatis suæ etiam in episcopatu custos, sciebat enim regnum diaboli, non potentia sed humilitate Christi destructum: & quia dives est, qui cum Christo pauper est, in abjectis vestibus & nudis pedibus urbem Julini ingreditur, ibique intrepidus fidei Catholicæ semina spargere cœpit.

[36] Cives autem ex ipso habitu eum despicientes, utpote, [Julinam iugressus,] qui non nisi secundum faciem judicare sciebant, quis esset, vel a quo missus inquirunt. At ille, servum se veri Dei, factoris cæli & terræ profitetur & ab eo se missum, ut illos ab errore idololatriæ ad viam veritatis reducat. Illi vero indignati; Quomodo, inquiunt, credere possumus te nuntium summi Dei esse, cum ille gloriosus sit, & omnibus divitiis plenus: Tu vero despicabilis & tantæ paupertatis, ut nec calceamenta habere possis? Non recipiemus te, nec audiemus. Summus enim Deus numquam tam abjectum nobis legatum dirigeret. Sed si revera conversionem nostram desiderat, per idoneum & dignum suæ potestatis ministrum nos visitabit. [ob paupertatem despicitur,] Tu vero si vitæ tuæ consultum esse volueris, quantocius ad locum, unde egressus, revertere, nec ad injuriam summi Dei, missum ejus te profitearis; quia pro sola tuæ mendicitatis inopia relevanda, huc migrasti. Bernardus autem intrepidus animo, illato sibi terrore constantior: Si verbis, inquit, meis non creditis, vel operibus credite. Domum quamlibet vetustate collapsam & nullo usui aptam, igni immisso, succendite, meque in medium jactate; &, si domo flammis absumpta, ego illæsus ab igne apparuero, scitote, quia misit me Dominus, cujus imperio ignis & [omnis] simul creatura famulatur.

[37] His auditis, sacerdotes & seniores plebis multam inter se conquisitionem habentes, aiebant; [& verberibus exceptus] Iste insanus & desperatus est, nimia cogente inopia, mortem appetit. Sed & argumentosa nos circumveniens nequitia, repulsionis suæ vindictam a nobis exigit, ut sine nostro non moriatur exitio; quia scilicet una domo succensa, totius urbis interitum subsequi necesse est. Unde cavendum est nobis, ne hominem vesani capitis audiamus. Non enim expedit nobis peregrinum nudipedem interficere, quia & fratres nostri Prusci, ante annos aliquot, Adelbertum c quemdam, similia huic prædicantem, occiderunt: unde omnis pressura & calamitas apprehendit eos, totaque substantia eorum ad nihilum redacta est. Ideo, si consultum nobis esse volumus, sine injuria eum a finibus nostris exterminemus, navique impositum, ad alias terras transmigrare faciamus. Interim vero servus Dei Bernardus, amore martyrii flagrans, correptam secure columnam mire magnitudinis, Julio Cæsari d, a quo Urbs Julin nomen sumpsit, dicatam, excidere aggressus est. Quod pagani indigne ferentes, accensis animis, irruunt super eum, & plagis impositis abierunt, semivivo relicto. Sed illis abeuntibus servus Dei Bernardus, accurrente Capellano suo Petro, ac manum ei dante, surrexit, resumptisque viribus, populo verbum salutis annuntiare exorsus est.

[38] [tandemque ejectus,] Sacerdotes vero idolorum, de medio plebis eum violenter abstrahentes, cum Capellano & interprete suo, naviculæ imposuerunt, dicentes; Quandoquidem tanta tibi prædicationis inest aviditas, prædica piscibus maris & volatilibus, & cave ne ultra in nomine Dei tui, nobis inaudita loquaris. Bernardus autem, juxta mandatum euangelicum, excusso in eos pulvere pedum, [Poloniam repetit,] ad Ducem Poloniæ revertitur, eventuumque suorum lacrymabiliter retexit historiam. Cui ille: Nonne, ait, prædixeram, Pomeranos fidem minime recepturos? Prophani enim sunt, & verbo salutis indigni. At Episcopus: Me quidem, pro paupertatis meæ tenuitate, spreverunt, sed si potens quisquam prædicator, cujus gloriam & divitias revereantur, ad eos accesserit, forte audient illum. Quia hominem non nisi exteriori habitu metiuntur. Dux ergo servum Dei apud se, humanitatis gratia, peraliquot dies detinens, cum ei temporalis vitæ administraret adminicula, ab ejus ore, in suo pectore, vitæ referebat alimenta. Interim, convenientibus regni Principibus, [inde Bambergam;] in civitate Babenbergensi colloquium habitum est, ubi & ipse Deo dignus affuit Bernardus Episcopus, cunctisque scientiæ & veræ humilitatis, ac ceterarum virtutum culmine mirabilis apparebat. Qui mutato Pontificali habitu, in conventu fratrum, in monte sancti Michaëlis Deo servientium, monachum induit, & locum illum summo deinceps affectu excoluit.

[39] [ubi S. Ottonem,] Agnito itaque pius Otto sanctitatis ejus rumore celebri, & insolito illis temporibus prædicationis fervore, debita eum veneratione excipiens, omnem peregrinationis suæ historiam & statum Pomeranicæ gentis curiose sciscitabatur. Quibus expositis, Bernardus sentiens, pium Ottonem ad omne opus bonum paratum, verbis suasoriis, tamquam oleum igni adjiciens, ait: Ego quidem, honorande Pater, memor verbi Domini, discipulos ad prædicationem mittentis; Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamentum, tanta paupertatis abjectione opus Euangelii aggressus sum, ut nec calceamentis uti voluissem. Sed gens illa, nimiæ insipientiæ dedita, veritatisque penitus ignara, cernens tenuitatis meæ & habitus despectionem, non pro amore Christi, sed pro sola inopiæ necessitate, me illo migrasse credidit; ideoque verbum salutis ex ore meo audire contemnens, repulit.

[40] [alium instituendæ missionis modum edocet.] Unde necesse est, ut, si tu, Pater venerande, lucrum aliquod in brutis barbarorum pectoribus agere volueris, assumpta cooperatorum & obsequentium nobili frequentia; sed & victus & vestitus copioso apparatu, illuc tendas, & qui hemilitatis jugum effrenata cervice spreverunt, divitiarum gloriam reveriti, colla submittent. Cavendum est etiam, ne quidquam de bonis eorum appetas; sed &, si oblatum quid ab eis fuerit, majora quam acceperis restituas, ut per hoc intelligant, te non turpis lucri gratia, sed solo Dei amore opus Euangelii subisse. Confortare igitur & esto robustus: tu enim maximam populi multitudinem in veram repromissionis terram introduces. Nec te labor arduus & insolitus deterreat: quia, quanto pugna difficilior, tanto erit corona gloriosior. His beati viri monitis e, sicut ferrum inflammatur ab igne, ita cor pii Ottonis succensum est, ut nihil carius haberet, quam arctam peregrinationis hujus subire angariam. Hac igitur occasione pius Otto Pomeraniam, euangelizandi gratia, adiit. Sed quo ordine, vel quem illic fructum fecerit, consequenter, Deo favente, explicabimus.

[41] Sciens ergo, omnia, quaæ in domo sine dispensatione patris familias [fiunt,] nihili esse, [Hic, rebus dispositis,] opus tam arduum nullatenus, absque Romani Pontificis auctoritate, prævidit inchoandum. Ideoque missis ad Apostolicum Calixtum f honorabilibus legatis, licentiam euangelizandi Pomeranis impetravit. Qua impetrata, pius Otto, Bambergensis ecclesiæ & multorum monasteriorum, quorum pater & constructor erat, statu bene disposito, electis peregrinationis suæ comitibus, sumptis quoque tantæ viæ necessariis, propositum iter aggressus est. Multi vero de Clero & familia Bambergensi, nimio piissimi patris sui amore devincti, ad locum Michilveldensem eum fuerant prosecuti, cupientes, vel tantillo tempore, amabili ejus præsentia, & doctrinæ suavissimæ desiderabili eloquentia recreari. Quos ille, monitis salutaribus instruens, ad pacis & fraternæ unanimitatis concordiam, uberibus paternæ consolationis reficiebat, dicens inter alia.

[42] Quia pro amore Christi arduam peregrinationis hujus viam subire & lucrum aliquod in remotis barbarorum finibus propagare desidero, [suos consolatus,] pacem relinquo vobis, pacem iterum atque iterum commendo vobis. Hanc quippe Dominus & redemptor noster, ad passionem mortis iturus, velut unicum & speciale pignus, discipulis suis relinquere & dare dignatus est, ut eos, qui sibi firmitate fidei cohærebant, per hanc illi faceret sua pietate consortes. Scriptum namque est; Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Quisquis ergo patri suo heres esse desiderat, filius existere, pacem custodiendo, non renuat. Nam qui locum præbet discordiæ, ipse profecto tanti se muneris exortem constituit. Siqua igitur divini amoris æmulatio, siqua in vobis meæ humilitatis est affectio, pacem sectamini cum omnibus domi forisque, cum domesticis & extraneis, ea quæ sunt pacis & caritatis agite, hospitalitem diligite, providentes bona, non tantum coram Domino, sed etiam coram omnibus hominibus.

[43] Hæc & his similia triduo eis inculcans, tandem velut ultra non visurus, valefaciens, Christo attentius commendabat, [arduum iter ingreditur,] & non sine lacrymis, paternum amorem testantibus, ad locum suum remisit. Illi autem, quia vinculo caritatis cum eo fuerant arctius uniti, cum lamentabili singultu pium Ottonem prosequebantur. Cum quidem ille, conversus ad eos, pastorali auctoritate & sacerdotali gravitate, quantum porerat, flentes consolari satageret. Itaque egressus cum nobili suo comitatu, dedicavit ecclesiam quamdam in episcopatu Ratisponensi, ubi multitudo copiosa plebis, ad sex milia vel amplius computata, ei occurrens, confirmationis gratiam suppliciter ab eo flagitabat; quam, desiderata manus ejus impositione consecuta, mirum dictu, gratulari cœpit in Domino, & pro longiturna tanti patris vita, prosperoque peregrinationis ejus eventu, Divinam exorare clementiam. Fuit enim in summa apud Deum & homines gratia, ita ut cuncti, ad videndam ejus venerabilem canitiem, sitienter anhelarent, & non solum manus, plenas munditia & assidua eleemosynarum largitate sanctificatas, verum etiam vestigia ejus exosculari summopere gauderent.

[44] [in Bohemia] Post hæc ad Cladrunense veniens cœnobium, honorifice cum suis exceptus est. Nam & Dux Boëmiæ Ladizlaus g honorabiles legatos suos illuc in occursum pii Patris præmiserat, qui ei debita devotionis reverentia obsequerentur, ac ducatum præberent usque in præsentiam Ducis, ad civitatem Pragam, ubi Dux cum divæ memoriæ Meginhardo, ejusdem urbis Episcopo, omnique clero & populo, officiosissime eum excipiens, magna ei donaria obtulit, quæ ipse in usus pauperum delegavit. [& Polonia honorifice susceptus.] Præterea prædictus Dux certas eis mansiones, usque ad terram Poloniorum, constituit. Bolizlaus igitur Dux Poloniæ, comperto viri Dei adventu, flere cœpit præ gaudio, moxque egressus cum omni clero & populo, dilecto Patri nudis pedibus occurrit, tantaque cum devotione excepit, ut etiam filios suos lactentes, in humeris illi obvios portari & vestigia ejus exosculari juberet, sacraque ejus benedictione, per manus impositionem, confirmari cum lacrymis expeteret. Erat enim Dux ipse Christianissimus, amator pauperum & piissimus inopum consolator, humilitatis & caritatis virture omnibus amabilis, congregationibus fidelium & domiciliis Sanctorum, magis quam urbibus exstruendis, operam dare solitus.

[45] [Dux Pomeraniæ Sancto occurrit,] Post hæc, gubernante Deo, prospero itinere usque ad fines terræ Poloniorum processit. Cumque ad castrum quoddam, Uzda nominatum, quod est in confinio utriusque terræ, cum suis venisset, comes Paulus, ductor ejus, præmisit nuntios ad Worcizlaum, Pomeraniæ Ducem, qui servum Dei Ottonem, apud eos fama vulgatum celeberrima, fines suos, euangelizandi gratia, adire insinuarent; cui tam pro suæ sanctitatis reverentia, quam Domini Calixti, cujus missus erat, omni devotione occurrerent, & monitis ejus seu præceptis per omnia obtemperarent. Quo mandato Dux Worcizlaus accepto, in castro, Litarigrod nuncupato, ei occurrit, honorifice illum, ut angelum Domini, excipiens. Cui pius Otto pacem Domini offerens, more etiam suo, munera pretiosa obtulit, ut temporalibus illum bonis, ad amorem cælestium facilius attraheret. Barbari autem, instinctu inimici & satellitum ejus, videlicet sacerdotum suorum, seditionem in plebe excitantium, in filios pacis crudeli impetu irruerunt, mortemque minitari cœperunt h. Quo viso, Dux statim cum suis accurrens, contumaciam eorum viriliter repressit, & famulos Dei exterritos & pene desperatos, non minime consolatus est.

[46] [qui ulterius progressus,] Sed & legatos suos pio Ottoni assignavit, qui per desertum magnum, quod imminebat, continuato septem dierum spatio, eum transduxerunt, ubi grande venenatorum animalium periculum incurrerunt. Sed, Deo protegente, illæsi evaserunt. Et post hæc ad stagnum quoddam venerunt, ubi occurrentibus sibi Pomeranis, quorum Deus corda tetigerat, & ultro fide ac lavacri salutaris gratiam expetentibus, flens præ gaudio; primitias novi gregis ovili Christi adjecit. Altera die ad villam proximam divertit, ibique plures, [Piritscum] Domino cooperante, secundæ nativitatis Sacramento initiavit. Tertia die ad Piritscum primum Pomeraniæ castrum venit, ubi cives ejus ad fidem exhortans, quatuordecim dies mansit, eis nimirum invidentibus, & servum Dei ad alia migrare loca compellentibus, seque novam hanc legem sine primatu & majorum suorum consilio non posse aggredi testantibus.

[47] Tandem, pio Ottone assiduis pro salvatione eorum precibus insistente, [inde Caminam pervenit,] spiritu Dei, qui ubi vult spirat, & cui vult miseretur, tacti assenserunt; & jugo fidei colla submittentes, baptizati sunt quotquot erant præordinati ad vitam. Itaque in nativitate sancti Johannis Baptistæ ad castrum, Camin dictum, ubi sedes Ducis est, pervenit, ubi multum tempus, id est, quatuordecim hebdomadibus i vel amplius prædicans, ecclesias de ramis arborum, ut novella plantatio exigebat, composuit; & ipse quidem infantes, cooperatores autem sui viros ac mulieres, ad Christum confluentes, baptizabant. Illic ergo in catechizatione requisitum est a mulieribus, quod infantes necarent. [ubi ingens, prædicationis fructus.] Nam crudelitate paganica, puellas necare & mares reservare solebant, & pro hoc scelere specialis pœnitentia eis injuncta est. Singulariter ergo viri, singulariter feminæ, sacro abluebantur fonte, oppansis circa baptisterium velis, tanto ab invicem semoti spatio, ne ullius scandali hinc oboriri posset occasio k. Prædicationem vero pii Ottonis signa & prodigia confirmabant, quæ hic inseri ordo relationis exigit.

[48] In eodem castro Camin mulier quædam, nobilitate & divitiis famosa, [Mulier Dominica laborans,] sed inimici suasionibus Deo exosa, piissimi Apostoli sui doctrinam pro nihilo ducebat, &, verba Dei postponens, sequi nolebat. Unde inter alia contemptus & transgressionis indicia, Dominica die, juxta præceptum beati Pontificis, cunctis feriantibus, ipsa in agrum egressa, metebat, & reclamante ac reluctante ejus familia, irreverenter & infrunito animo, cœpto operi instabat. Sed pius Dominus, qui prædicatoribus suis polliceri dignatus est, dicens: Qui vos audit, me audit, & qui vos spernit, me spernit; evidenti miraculo ad correctionem aliorum, despectionis hujus vindex & castigator factus est. [morte punitur.] Nam dum mulier infelix, solo inclinata, pertinaciter operi sola insisteret, ac familiæ suæ, cur eam adjuvare negligeret, garrula comminatione exprobraret; subito collapsa retrorsum, dicto citius exspiravit, magnumque astantibus horrorem incussit. Moxque a familia plangente & ululante, loculo imposita, per omnem civitatis ambitum miserabiliter circumferebatur, cunctisque tam manifestum Dei judicium pertimescentibus, novella plantatio in fide & religione Christiana magis ac magis convalescebat.

[49] Progressus inde novus Apostolus Pomeranorum, venit ad urbem magnam Julin; [Julinæ pessime exceptus,] ubi Odora fluvius præterfluens, lacum vastæ longitudinis ac latitudinis reddit, illicque mare influit. Cives autem loci illius crudeles erant & impii. Unde pius Otto magno illuc capitis sui ingressus periculo, certam mortis exspectationem cum suis omnibus habebat. Mos autem regionis illius est, ut princeps terræ in singulis castris propriam sedem & mansionem habeat, in quam quicumque fugerit, tutum ab inimicis asylum possidet. Illuc ergo pius Otto ingressus, orationibus & lacrymis pro conversione gentis Pomeranicæ instabat. Sed tunc exauditus non est. Julinenses enim calice furoris Domini misere ebriati, audito servorum Dei adventu, sequenti die primo diluculo ad famulos Christi, cum gladiis & fustibus exierunt, tamquam ad latrones, dicentes, in vanum eos Ducis mansionem irrupisse, quasi illic pacem habituri essent; cum subversores patriæ, ac legum antiquarum, extranei ab hac pacis conditione, Deorum suorum edicto censerentur. Vix interventu ac suffragio Ducis, post multimodas injurias vivi evaserunt, & extensis ante castrum tentoriis, septem diebus illic morabantur, cottidie per internuntios utriusque Ducis, id est Bolizlai & Wortizlai, requirentes a Julinensibus, si fidei Christianæ jugum subire deliberassent. Sed illi, sacerdotum suorum depravati consilio, nullatenus sanæ doctrinæ præconem recipere volebant: quin immo de finibus suis proturbantes ejecerunt.

[50] Accidit quoque in eodem loco, servum Dei gravem & suo nomine indignam subire jacturam, [a rustico tantum non mactatus est.] quæ illi majorem apud Deum retributionis æternæ pariebat gloriam. Nam rusticus quidam, filius perditionis, in silvam ad præcidenda ligna ierat, rediensque cum plaustro lignis onusto, viro Dei occurrit in loco, ubi magna cœni profunditas erat. Et nimia furoris armatus insania, instinctu se possidentis satanæ, arrepto validissimo ligno, caput servi Dei perfringere nisus est. Sed secus accidit. Domino enim pium Ottonem ad multorum ædificationem conservante, nefandus ille homicida, sanctum ejus verticem attingere non potuit: sed ingentem ei inter scapulas ictum dedit, ita ut pronus in cœnum laberetur, caputque illud, reverenda canitie honorandum, cum toto corpore luto fœtidissimo turparetur. Servus autem Christi e luto extractus, gratias pro contumelia agebat, dicens: Gratia tibi Domine, quia etsi amplius non erit, tamen unum pro amore tuo ictum accipere merui. Verum non usquequaque deseruit Deus famulum suum, pro nomine ejus tanti discriminis acerbitate laborantem; quinimo defensorem illi, & adjutorem in opportunitatibus in tribulatione, illustrem virum, nomine Nedamirum, destinare dignatus est. Eratque vir ille divitiis & potentia inter suos opinatissimus, antea quidem in Saxonia factus Christianus, occultus tamen, propter metum paganorum. Hic omnem pio Ottoni exhibuit caritatem & humanitatem, ita ut abeuntem magna hilaritate prosecutus, tres naves, victualium copia oneratas, alacriter præberet, ac ducatum ei ad urbem Stetin, usque in arcem Ducis, officiose exhiberet. Ipse vero, accepta benedictione, ad cives suos Julinenses clam rediit. Apostolus itaque Pomeranorum, continuis novem hebdomadibus l, tuto in loco diu multumque in opere Dei & verbo prædicationis opportune, importune instabat; tandemque, Dei gratuita præveniente clementia, conversionem efferæ gentis obtinuit hoc modo.

ANNOTATA.

a Aliud hic plane exordium a Sefridiano; alia prorsus historia, de qua Sefridus non meminit. Ceterum de rei veritate dubitari omnino non potest, cum rursus diserte testetur Ebbo, se ex ore servi Dei Udalrici sacerdotis audivisse &c.

b De Bernardo isto nihil alibi legere mimini; successum apostolatus ejus hic habes, quo longe felicior Ottoniana prædicatio, tametsi in curribus & in equis, imo & principum terrore & potentia adjuta.

c De S. Adalberto egimus in annotatis ad Sefridum lib. 3, cap. 3, lit. c.

d Ita majores nostri, inquit Jaschius, honorare voluerunt Julium, cujus virtutes ac labores ubique prædicabantur, ut visa hac statua, illius vestigia premerent, &c. Vide ibi pag. 478.

e Pathetica illa Bernardi oratio, S. Ottonis animum non solum incendit, verum etiam docuit, quo pacto cum fructu annuntiandum esset Pomeranis Euangelium.

f Sefridi errorem alibi reteximus, primam hanc missionem ad Honorii P P. tempora revocantis.

g Cum eo Duce necessitudinem aliquam S. Ottoni intervenisse, docet noster Bohuslaus Balbinus, de Ducibus & Regibus Bohemiæ pag. 87, Miscell. parte altera.

h Vide Anonymum Sefridianum num. 58.

i Hæc si vera sunt, debuit S. Otto Caminæ hæsisse usque ad mensem Novembrem, quod est contra Sefridum, qui Caminensi missioni solum tribuit dies XL.

k Apud Sefridum fusius & distinctius tota prædicatio describitur, usque ad num. 85, quo subjicitur miraculum de matrona metente &c.

l Hæ nos perducerent ad anni finem. Sefridus, testis oculatus, temporum rationem æque ac rerum ordinem melius servasse videtur. Hinc necesse non puto, plures notationes ad ea explicanda coacervare.

CAPUT II.
Conversis Stetinensibus, Julinam invitatur Apostolus.
Quæsitum Triglai idolum. A suis revocatus, constitutis in
Pomerania ecclesiis, Bambergam revertitur
.

Domuzlaus quidam, corpore & animo ac divitiarum copia, sed & generis nobilitate inter Stetinenses eminentissimus, [Stetini Domuzlaum lucratus,] tanto ab omnibus honore & reverentia colebatur, ut nec ipse Dux Pomeraniæ Wortizlaus sine consilio & assensu ejus quidquam ageret; sed in illius arbitrio tam publica quam privata pendebant negotia. Nam eximia urbs illa Stetin, quæ tres montes suo ambitu inclusos habens, principatum omnium Pomeraniæ civitatum obtinet, cognatis, servis & amicis ejus repleta erat. Sed & in aliis circumjacentibus regionibus, tantam propinquorum turbam habebat, ut non facile ei quidquam resistere posset. Sciens itaque pius Otto, utpote vir sagacissimus, quia si hunc fidei Christianæ cum propinquis suis subjiceret, omnis plebs exemplo ejus attraheretur, toto conamine rhinocerotam a hunc, ad arandum in agro Domini, loro prædicationis alligare contendit. Sed quia infrenis erat & dura cervice, nec facile constringi poterat, primum filios ejus, absente patre, fidei sacramentis imbuit, matremque cum filiis in Christo regeneravit. Quo audito Domuzlaus, primo quidem graviter indignatus, quod sine voluntate & assensu ejus hæc acta essent, velut alter Saulus persecutionem in servos Dei excitavit, & eos de finibus illis exterminare cogitavit. Sed Apostolo Pomeranorum genua ad Deum flectente, & orante, ut, ubi abundavit iniquitas, superabundaret gratia; ille timore simul & amore Dei tactus, tamquam & ei superna voce diceretur: Domuzlae, quid me persequeris? Olim quidem debui perdere te: sed Otto servus meus oravit pro te, repente de lupo agnus; hoc est, qui fuit devastator, factus est veritatis defensor & propagator. Compunctus enim, & totus lacrymis infusus, pio Ottoni, humili adgeniculatione prosternitur, indulgentiam ab eo & locum pœnitentiæ flagitans.

[52] A quo benigne susceptus & paterna benedictione consolatus, secreta confessione innotuit, [ejus exemplo ceteros convettit.] se olim in Saxonia baptismi gratiam percepisse, sed asturia inimici, tanta divitiarum mole in barbarica terra sibi accedente, fidem Christi inter idololatras servare non potuisse. Ex eo igitur, abdicato penitus gentilitatis errore, fidei, quam impugnaverat, validissimus propugnator factus est; & plus correctus profuit, quam errans læserat. Statimque omnis familia ejus cum gaudio novæ regenerationis lavacro perfusa est, scilicet animæ plusquam quingentæ. Sed & propinqui ejus & amici cum domesticis suis, exemplo ejus provocati, fidem receperunt; sicque factum est, ut, de die in diem crescente numero fidelium, tota civitas cum adjacente provincia, fugatis idololatriæ tenebris, splendore fidei illuminaretur. Mansit itaque illic post Prædicator per instantem hiemem, & confluentibus ad se populis baptismi gratiam tradens, ecclesias in locis opportunis construens, easque ministris ac sacerdotibus committens, omni ornatu ecclesiastico diligenter instituit. Sed quia, sicut Dominus ore prophetico prædixerat; Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum, fidelem operarium suum, viriliter pro se agonizantem, sequentium miraculorum indiciis dignatus est illustrare.

[53] [Sanantur dua matronæ.] Matronæ duæ, errore gentilitatis irretitæ, ægritudinis molestia detinebantur, ita ut omni membrorum officio destitutæ, morti jam proximæ viderentur. Ad quas pius Otto accessit, verbum salutis prout capere poterant annuntiavit, & sancta spe de misericordia Christi præsumens, pollicitus est eis, si credere & baptizari vellent, non solum animæ sed & corporis medelam & integerrimam sanitatem. Quod sine mora pollicentibus eis, servus Dei, oratione facta, manus capitibus earum imposuit & signo crucis communivit. Statimque ipso momento fugatis doloribus universis, a duplici morte, corporis videlicet & animæ, per orationes sancti Præsulis sunt absolutæ, & unda salutari cum gaudio magno regeneratæ, multis salutis æternæ occasio fuere.

[54] Julinenses autem, qui dudum veritatis præconem a se repulerant, [Julinenses Sanctum ad se invitant,] cum audissent, Stetinenses fidem recepisse, nutu Dei mente compuncti, legatos honorabiles ad revocandum servum Dei miserunt. Quibus ille visis; Quid, inquit, venistis ad me, hominem quem odistis & expulistis? At illi, veniam petentes; Nos, inquiunt, antiquam Patrum nostrorum & majorum legem, sine consensu Primatum, quos in hac Stetinensi nostra metropoli reveremur, infringere non præsumimus. Sed postquam Deus tuus Principes nostros sibi per te subegit, nos quoque, omni remota diffidentia, doctrinam salutis excipere parati sumus. Quo audito, Antistes Domini, positis genibus, Deo gratias egit, [& fidem suscipiunt.] profectusque cum eis, & debita a Julinensibus susceptus reverentia, veritatis viam errantibus aperuit & baptismi sacramento purificans, adoptivum populum Deo exhibuit. Computatus est autem numerus baptizatorum viginti duo millia & centum quinquaginta sex homines, quos Pater sanctus, pro ignorantia & cultu rei insensibiles, comparatos jumentis insipientibus & similes factos illis, ad rectum tramitem perduxit, & destructis universis erroribus paganicis, rationabile Deo vivo obsequium exhibere docuit. Absque notitia etenim creatoris sui omnis homo pecus est b.

[55] Soli autem Pontifices idolorum viæ Domini resistebant, [Apostasiam veritus,] & multos servo Dei tendentes laqueos, occulte eum perimere nitebantur. Nam multitudine plebis cottidie ad fidem convolante, cum nullus sacrilegis & profanis sacerdotibus ad eum pateret accessus, confusi & reveriti a facie ejus, longius extra regionem illam secesserunt, & quocumque devenissent, invidiam ei ac inimicitias excitantes, maledicta in eum & probra congerebant. Cum vero ad summi Dei gloriam, idolorum destruerentur imagines, sacerdotes Trigelawi, qui principaliter ab eis colebatur, auream fugati effigiem extra provinciam abduxerunt, & cuidam viduæ, apud villam modicam degenti, ubi nec spes ulla requirendi esset, ad costodiendum tradiderunt. Quæ mercede conducta, quasi pupillam oculi sui profanum illud custodiebat simulacrum: ita ut, trunco validissimæ arboris cavato, illic Trigelaum, pallio obductum, includeret, & nec videndi, ne dicam tangendi illum, cuiquam copia esset- Solummodo foramen modicum, ubi sacrificium inferretur, in trunco patebat; nec quisquam domum illam, nisi profanos sacrificiorum ritus agendi causa, intrabat. Quod audiens inclitus Pomeranorum Apostolus, multifaria intentione satagebat, quoquomodo illuc attingere, præmetuens, quod & accidit post abscessum suum, rudibus adhuc & necdum in fide confirmatis illud in ruinam futurum.

[56] Sed prudenter animadvertens, quod si illuc publicam profectionem indiceret, [idolum Trigelawum,] sacerdotes, audito ejus adventu, imaginem Trigelawi, rursum ad remotiora occultando, abducerent, sapienti usus consilio, quemdam ex comitibus suis, Hermannum nomine, barbaricæ locutionis sciolum, & ingenio acutum, latenter ad viduam illam destinavit. Cui etiam præcepit, ut barbarico habitu, ad sacrificandum Trigelawo se pergere fingeret. Hermannus itaque chlamydem & pelliolum c mercatus barbaricum, post multa arduæ viæ pericula, viduam illam tandem conveniens, asserebat, se nuper, de procelloso maris gurgite, per invocationem Trigelawi erutum; ideoque debitum pro salvatione sua sacrificium litare desiderantem, ductu ejus, illo mirabili ordine, per incognitos viæ tractus devenisse. At illa: Si ab eo, inquit, es missus, ecce ædes, in qua Deus noster, robore cavato inclusus detinetur. Ipsum quidem videre & tangere non poteris; sed ante truncum procidens, eminus foramen, ubi munus inferas, attende. Quod dum imposueris, reverenter clauso ostio, egredere, &, si vitæ tuæ consultum esse volueris, cave ne cuiquam hunc patefacias sermonem.

[57] [astu surripere conatur.] Qui alacer ædem illam ingressus, dragmam argenti in foramen jactavit, ut sonitu metalli sacrificasse putaretur. Sed concitus, quod jecerat, retraxit, & sputaculum pro sacrificio obtulit Trigelawo. Deinde curiosius attendens, si forte negotium, pro quo missus erat, exsequendi facultas suppeteret, animadvertit, imaginem idoli tanta cautela & firmitate trunco impressam, ut nullo pacto eripi aut saltem loco moveri posset. Unde non mediocriter tactus dolore, quidnam ageret, æstuabat, dicens intra se; Heu quid tantum viæ pelagus sine fructu peragravi! Quid respondebo Domino meo? Vel quis credet, me hic fuisse, cum vacuus rediero? Et circumferens oculos, videt sellam Trigelawi cominus parieti affixam. Erat autem nimiæ antiquitatis, & nullo jam pene usui apta; statimque exiliens cum gaudio, infaustum munus parieti detrahit & abscondit. Primoque noctis canticinio egressus, omni festinatione Dominum suum sociosque revisit: cuncta quæ egerat, replicat, sellam etiam in testimonium fidei suæ repræsentat. Apostolus itaque Pomeranorum, habito cum suis consilio, sibi quidem & suis ab hac requisitione desistendum censuit, ne non tam zelo justitiæ, quam auri cupiditate hoc agere videretur. Collectis tamen & adunatis principibus ac natu majoribus, jusjurandum ab eis exegit, ut cultura Trigelawi penitus abdicaretur, & confracta imagine, aurum omne in redemptionem captivorum erogaretur.

[58] [Duabus ecclesiis Julinæ constitutis,] Plurimi autem Julinensium, pro negotiatione sua, trans mare abierant, qui audita civium suorum conversione, spiritu Dei præveniente, æmulatores eorum facti sunt, & ad metropolim suam reversi, regi regum Christo colla submittunt; statimque a presbyteris, quos pius Otto illic constituerat, baptizati, civibus suis, Christianis legibus initiatis, pari fervore adunantur. Ecclesia autem, præcone veritatis in verbo Dei laborante, crescebat & confortabatur, Dominusque augebat cottidie, qui salvi fierent per ipsum. Apostolus itaque Pomeranorum duas illic ecclesias constituit, unam in civitate Julin, sub honore Sanctorum Adelberti & Wenezlai Martyrum, in loco ubi profani dæmoniorum ritus agi solebant, ut, ubi spurca pridem commercia, Christi deinceps frequentarentur mysteria. Alteram extra civitatem, in campo miræ latitudinis & amœnitatis, in veneratione beatissimi Apostolorum Principis ædificavit, illicque sedem Episcopalem statuit.

[59] Sed pio Doctore animarum lucris & ecclesiarum ordinationibus occupato, [a Bambergensibus revocatus,] congregationes fidelium, non solum in Bambergensi loco, sed & in pluribus cœnobiis, pro longiturna tanti Patris absentia, sollicita exspectatione angebantur, & preces precibus, vota votis congeminantes, reditum ejus de toto corde desiderabant. Igitur pius Otto, assiduis fratrum ac filiorum suorum legationibus contraire non valens, cum apud Julinenses hiemasset, circa Purificationem sanctæ Mariæ, accepta ab omnibus licentia, unicam sibi sponsam Bambergensem ecclesiam visitare disposuit. Quo audito, plebs neophita Pomeranorum, in fide tenera, & adhuc quasi pannis infantiæ involuta, non mediocri dolore perculsa, lacrymosis precibus vestigia pii pastoris ambire, eumque apud se derinere conata est: sed incassum. Ipse enim graves in terra sua diversorum negotiorum causas sibi imminere respondit: sed & magnum animæ suæ periculum sciebat, si dum nova de alienis gregibus lucra requirit, proprias oves, sibi specialiter assignatas, negligeret. Moxque, adunata sociorum & cooperatorum turba, cunctos, quibus fidei verbum disseminaverat, circuivit; & in religione Christiana tam monitis quam precibus confirmavit. Primum vero castellum Camin, exin Dodinensem locum, in honore sanctæ Crucis consecratum, addit, ubi multos Pomeranorum, de insulis maris reversos, ubi timore Bolizlai Ducis occultati erant, baptizavit.

[60] Nam Dux Bolizlaus, sicut erga Deum cultoresque Dei religione ac pietate insignis; ita erga idololatras & ærumnosos, [via, qua venerat,] debiti tigoris asperitate, fuit impacabilis, Singulis quippe annis collecto exercitu valido, terras paganorum devastare solebat, ut vel timore, jugo Christianæ fidei subderentur. Ministerio vero pii Ottonis, arma in pacem d mutata sunt, cunctique de latibulis, ubi absconditi erant, accepta per beatum Præsulem securitate, prodeuntes, baptismi gratiam consecuti sunt. His peractis, Colubregam petiit, ubi ecclesiam in honore sanctæ Dei Genitricis Mariæ, dudum a se inchoatam e perfecit & consecravit. Posthæc, visitatis omnibus ecclesiis, Deoque intima supplicatione commendatis, auctus benedictione Domini, Pomeraniam egreditur. Deinde veniens Poloniam, cum ingenti gaudio a Duce Bolezlao omnique clero & populo suscipitur. Aliquamdiu ergo illic ab eodem Christianissimo Duce humanitatis gratia detentus, Boëmiam adiit, similemque Ladizlao f Duci & omnibus suis, de adventu suo lætitiam magnam præbuit. Tandem fines peregrinationis suæ egressus, Michilvelth venit, ubi occurrentibus sibi multis de clero & populo Bambergensi, Cœnam Dominicam celebravit. Sabbato sancto Paschæ Turstat adiit: sed ea die urbem intrare distulit.

[61] Mane ergo primo Resurrectionis Dominicæ, Bambergensem ecclesiam geminata excepit lætitia, [in Paschate ad eos revertitur.] tam jocunditate Paschalis festi, quam etiam adventu pii Ottonis illustrata. Convenit enim tota civitas, novum nostri temporis Apostolum excipiens, & populo laudem decantante, dulcis in ore cleri resonabat cantus; Advenisti desiderabilis, quem expectabamus in tenebris. Sic infinito stipatus agmine, processit ad ecclesiam, cunctis ejus reverendam canitiem & angelicam faciem desideranter intuentibus, & pedes ejus Euangelio pacis consecratos, exosculati gaudentibus. Quibus ille verbum Dei, quod numquam ejus ori abfuit, solita eructans dulcedine, Pomeraniam Christi legibus subjugatam annunciabat, & conctorum affectus ad considerandam divinæ pietatis gratiam, illo, quo ipse ardebat caritatis igne, accendebat. Exinde humanæ vitæ incertam attendens metam, illudque beati Job assidua meditatione revolvens, Nescio quamdiu subsistam; & Si post modicum tollat me factor meus: omnia quæ dudum inchoaverat, cœnobiorum & ecclesiarum septa g, quantocius consummare accelerabat, ne, si quid in his neglectum foret, subtractum de mercede sua postea doleret. Sed pio Præsule in divinis operibus insudante, per invidiam antiqui serpentis, tot animarum incrementa in Pomerania sibi succrescere dolentis, duæ præcipuæ civitates Julin & Stetin apostasiam incurrerunt, abjectoque veri Dei cultu, cervices suas dæmonibus, & non Deo subdiderunt. Hoc autem quo ordine sit factum, vel qualiter pii Otronis secundo Apostolatu, per gratiam Dei, sit recuperatum, tertius liber, Domino annuente, explicabit.

ANNOTATA.

a Durior phrasis, sed facile condonanda. Multa hic rursus compendio percurrit Ebbo noster, quæ a Sefrido melius narrata sunt; forte & a genuino Ebbone, si integer haberetur,

b Qui toto hoc libro Ebbonem secutus est Andreas Jaschii, subjungit extraneum fere caput ex Urspergensi, ni fallor, pro majori parte descriptum; estque ipsi capitulum duodecimum, ex quo materiam egregiarum notationum sumpsit Jaschius a pag. 480, sed ubi denuo extra oleam saltat. Utpote qui ex S. Ottonis præclare gestis, correctorem se declaret aliorum Episcoporum, rectius facturus, si suorum scandala corriperet.

c Melius Andreas Jaschii pileolum. Tota vero historia ista Ebboniana, aut tonota fuit Sefrido, aut eam prætereundam putavit; sane circumstantiæ illæ cum ejus narratione non conveniunt, ut suo loco annotavimus.

d Ut multo fusius descripsit Sefridus a num. 95.

e Multa cursim transilit Ebbo, quæ ex Sefrido pleraque suppleri possunt. At quis reperiet, quo tempore Colbergensis ecclesia a Sancto fuerit inchoata.

f Huc referri possunt, quæ habet noster Balbinus, citato superius loco, de S. Ottonis cum Wladislao Bohemiæ Duce familiaritate, utpote quo agente, Sobieslaum I, etiam proprio filio præterito, proceribus commendaverit, & post se principem nominaverit. Hæc autem transacta opinor, mense Marito 1125, cum Wladislaus iste obierit 2 Aprilis ejusdem anni. Unde rursus confirmatur, quod in commentario probavimus, primam missionem Pomeranicam susceptam esse anno 1124, absolutam sub finem Martii 1125.

g Melius, cœpta.

LIBER TERTIUS

CAPUT I.
De apostasia Stetinensium & Julinensium,
& variis ibi prodigiis. Resumitur a S. Ottone missio,
& Duce cum suis converso,
inter varia pericula fides restituitur
.

Beato Ottone Episcopo, post primum Pomeranicæ gentis apostolatum, ad sedem propriam feliciter reverso, [De apostasia Stetini & Julinæ.] duæ ex nobilissimis Pomeraniæ civitatibus, Julin & Stetin, invidia diaboli instigante, ad pristinas idololatriæ sordes rediere; hac tamen occasione. Julin, a Julio Cæsare condita a & nominata; in qua etiam lancea ipsius columnæ miræ magnitudinis, ob memoriam ejus, infixa servabatur; cujusdam idoli celebritatem, in initio æstatis, maximo concursu & tripudio agere solebat. Cumque verbo fidei & baptismi lavacro mundata, idola major & minora, quæ in propatulo erant, ignibus conflagrari cœpissent, quidam stultorum modicas idolorum statuas auro & argento decoratas, clam furati, penes se absconderunt, nescientes quale per hoc urbi suæ ferrent excidium, sicut infelix Achas, qui, urbe Jericho subversa, auream regulam quinquaginta siclorum, cum pallio coccineo, ducentis siclis furatus est, & per hoc se cum tota gente Judaica anathemate obligavit. Nam ad prædictam idoli celebritatem comprovincialibus solito fervore concurrentibus, ludosque & comessationes multiformi apparatu exhibentibus, ipsi, dudum absconditas simulacrorum effigies, populo, inani lætitia dissoluto, repræsentantes, eos ad antiquum paganizandi ritum impulerunt, statimque per hoc divinæ correptionis plagam incurrerunt.

[63] Siquidem ludis & saltationibus paganico more occupatis, [In hujus incendio,] subito ignis Dei cecidit de cælo super apostaticam civitatem, tantaque violentia tota urbs conflagrare cœpit, ut nemo quidpiam de rebus suis eripere valeret, sed animas tantum suas salvare cupientes, fuga pernici, sæviens incendium vix evaderent. Tandem vero, urbe sua ignis atrocitate deleta, reversi, invenerunt ecclesiam sancti Adelberti, per beatum Ottonem illic in meditullio, propter raritatem lapidis firmo lignorum tabulatu constructam, ex media parte flammarum vaporibus absumptam. [intactum manet sanctuarium;] Sed mirum in modum sanctuarium, quod viliori schemate, id est arundineto contectum fuerat, subter habens pannum linteum oppansum, propter vermiculos ab altari arcendos, omnino ab ignibus intactum remanserat. Quo ingenti viso miraculo, tota plebs in laudem acclamabat, asserens, procul dubio verum hunc esse Deum, qui in tanta ignis violentia, quæ etiam lapides comminuerat, arundinetum, suo altari super congestum, reservaverat illæsum. Sicque, advocatis sacerdotibus Christianis, publicam egere pœnitentiam, & abjuratis idolis, urbeque sua reædificata, jugo Christi cervices suas submiserunt. Hoc modo divinæ correptionis plaga salutem in urbe Julin operata est.

[64] Stetin vero amplissima civitas, & major Julin, tres montes ambitu suo conclusos habebat; [in illa se erigunt sacrificuli;] quorum medius, qui & altior, paganorum Deo Trigelao dicatus, tricapitum habebat simulacrum, quod aurea cidari oculos & labia contegebat, asserentibus idolorum sacerdotibus, ideo summum eorum Deum tria habere capita, quoniam tria procurarer regna, id est, cæli, terræ & inferni; & faciem cidari operire, pro eo, quod peccata hominum quasi non videns & tacens dissimularet. Hac itaque potentissima civitate, ad veri Dei agnitionem per beatum Præsulem adducta, delubra idolorum flammis erant absumpta, duæque ecclesiæ una in monte Trigelai sub honore sancti Adelberti, alia extra civitatis mœnia, in veneratione sancti Petri, erant locatæ; & ex hoc sacrificia, quæ copioso apparatu & divitiis, sacerdotibus & fanis idolorum exhibebantur, ecclesiæ Christi sibi vendicabant. Unde commoti sacerdotes, & prioris pompæ delicias cottidie sibi decrescere dolentes, occasionem quærebant, ut populum ad idololatriam, quæstus sui gratia, revocarent.

[65] [sed unius punitio alios reprimit,] Accidit ergo mortalitatem magnam civitati supervenire, & requisiti sacerdotes a plebe, dicebant, abjurationis idolorum causa hæc eos incurrisse, omnesque subito morituros, nisi antiquos deos sacrificiis & solitis placarent muneribus. Ad hanc vocem statim conventus forenses aguntur, simul ac requiruntur; & in commune profanus sacrificiorum ritus & superstitio repetitur; ecclesiæ Christi ex media parte destruuntur, cumque ad sanctuarium plebs furibunda venisset, non ausa ulterius progredi, summum idolorum pontificem sic alloquitur: Ecce quod nostrum erat, exsecuti sumus; tuum est, istud caput & culmen Teutonici Dei pro officio aggredi & profanare. Ille autem arrepta securi, cum altius dextram librasset, subito diriguit, & resupinus corruens, clamore lamentabili dolorem suum protestatus est. Accurrens vulgus, causam doloris requirit. At ille graviter ingemiscens, ait: Heu quantæ potentiæ, quantæ fortitudinis est ille Deus, & quis resistet ei? En quia sacram ejus ædem contingere præsumpsi, graviter percussus sum. Illis vero attonitis, & quid agerent, inquirentibus, Pontifex eorum; Ædificate, ait, hic domum Dei vestri, juxta ædem Teutonici Dei, & colite eum pariter cum diis vestris, ne forte indignatus, interitum huic loco quantocius inferat. Qui præcepto ejus paruerunt, & usque ad reditum piissimi Ottonis in hoc errore permanserunt b.

[66] [Wiricus civis Stetinensis,] Sed interim non destitit divinæ pietatis providentia, quæ semper conversionem errantium desiderat, paterna eos lenitate redarguere, per quemdam potentissimum de civibus suis, Wiricum nomine, mirabiliter ab hostium captivitate & maris periculo liberatum, quod nullatenus silentio prætereundum est, maxime, cum per absentem licet, beatissimum Pomeranicæ gentis Apostolum, tam evidens miraculum Christus operari dignatus sit. Siquidem orientalis est regio barbarorum Pomeraniæ, habens ex latere provinciam Danorum, mari interjacente, tantaque est maris latitudo, utramque dividens regionem, ut qui in medio navigans serenissima die positus fuerit, vix provincias has ad instar parvissimæ nubis considerare valeat. Hic itaque civis Stetinensis frequenter in provinciam Danorum navigare, & prædam ex ea agere solebat, sicut & illi econtra in Pomeraniam crebras incursiones piraticas faciebant.

[67] Sed eo tempore quo civitas sua apostasiam incurrerat, [a Danis captus,] idem præpotens vir Wiricus, copioso sex navium apparatu, Danos infensos petebat, & non prævisas incidens insidias, cum omnibus suis captus est, sociisque crudeliter strangulatis, ipse solus carceri traditur, collo, pectore, manibus pedibusque gravi catenarum nexu, quæstus dumtaxat gratia, compeditur. In hac arctissima reclusione compeditus, singulisque momentis, quando ad mortis supplicium traheretur, suspectus c; Ottonis Episcopi memoriam animo revolvere cœpit, & lacrymarum imbre perfusus, anxius hanc supplicem Domino profudit orationem: Domine Deus, qui nos ad cognitionem nominis tui, [invocato S. Ottone,] per os sancti Patris nostri Episcopi, venire tribuisti, miserere & succurre mihi in hac tribulatione, per ejus beatissima merita. Qui me, licet indignum, de fonte baptismatis suscepit, ut si vera sunt omnia, quæ ex ore ejus de tua inæstimabili pietate audivi, nunc in tam horrenda mortis imagine positus experiar, & tuo munere absolutus, deinceps ab hac piratica invasione desistam, tuæque religioni strictius jugiter inhæream.

[68] His dictis, in somnum resolutus est, continuoque dilectum Patronum suum Ottonem Episcopum cernit, [vinculis solvitur,] pontificalibus indutum & infulatum, & virga pastorali latera pulsare dormientis. Qui de gravi somno evigilans, hac flebili voce eum compellat: O serve Dei vivi, quis te sic inopinatum huc adeo adduxit? At ille: Propter te, inquit, veni: Surge quantocius, & sequere me. Cui captivus; Quomodo, ait, surgam, tantis catenarum nexibus undique irretitus? Tum Pater benignus, signo crucis edito, erexit eum, statimque vincula ejus cælesti virtute soluta ceciderunt in terram: & surgens secutus est eum. Cui servus Domini; Ecce, ait, absolvit te Christus, cui credidisti. Memento, ut cum redieris in terram tuam, omnibus civibus tuis legationem meam perferas. Gravem quippe offensam Dei incurrerunt, pro eo quod, cultu ejus neglecto, idololatriam repetere veriti non sunt, & nisi quantocius resipiscant, cælestis iræ vindictam, hic & in futuro seculo multipliciter incurrent. His dictis, evanuit ab oculis ejus.

[69] At ille, cursu rapidissimo, venit ad mare. Sed quid ageret dubius, [miraculose in patriam reductus.] intra semetipsum variis cogitationibus æstuabat, dicens: Quid faciam? Deus per merita Patris mei beatissimi Ottonis absolvit me; sed quomodo tanta maris spatia sine navi transibo? Hoc animo volvens, in tetræ noctis silentio aspicit modicam coram se naviculam, littori sine vectore appulsam, in qua non nisi aliquis navigandi gnarus, solus vehi posset. Quam sine cunctatione ingressus, pelago, se committit, sola fide munitus, & hæc secum reputans; Satius duco, in profundo maris, si sic necesse est, interire, quam denuo in cruentas hostium manus incidere. Sed ascendente eo naviculam, statim Dominus ventum validissimum misit in mare, qui eum sine mora ad littus Stetinensis civitatis sine remige deposuit. Et egressus ad terram, cum lacrymis Deo omnipotenti & beato Ottoni debitas gratias exsolvit, maximoque omnium civium suorum gaudio & admiratione susceptus, omnem jacturæ & ereptionis suæ ordinem eis exposuit. Qui etiam in testimonium miraculi hujus, naviculam ipsam, in portæ urbis introitu, suspenderunt. Stetinenses vero, a malis præventi sacerdotibus, legationem pii Ottonis spreverunt, in eodem errore durantes, quoadusque Præsul ipse, denuo eos visitans, ad viam veritatis revocaret. Quod quo ordine factum sit, præsens narratio declarabit.

[70] [Missionem repetens Sanctus,] Igitur electus Dei Pontifex, audiens inimicum bono semini zizania superseminasse, non est passus Stetinenses claudicare in duas partes, Domino & idolis serviendo: sed petita benedictione a Domino Apostolico Honorio d & serenissimo Rege Lothario, barbarorum fines rursum adire disposuit, tam pro apostatis, ad sinum Ecclesiæ revocandis, quam etiam pro alia gente Uznoym e dicta, quæ necdum nomen Christi audierat, jugo fidei subigenda. Præparatis itaque viæ necessariis pluribus, etiam verbi ministris & cooperatoribus assumptis, in cœna Domini sacratissima, post confectionem Chrismatis & missarum solemnia devote peracta, jejunus ac sandaliis, sicut altari astiterat, ornatus, elato crucis vexillo, iter prædicationis arripuit, juxta quod scriptum est: Quam speciosi pedes euangelizantium pacem, prædicantium bona? Omnibus ergo filiis suis amantissimum Patrem cum lacrymis prosequentibus, & prospera ei unanimiter imprecantibus: ipse fide armatus, & galea salutis munitus, civitatem inimici expugnare aggressus est.

[71] [ad S. Norbertum divertit;] Venit igitur ad insignem illam Saxoniæ metropolim, urbem Virginum f, ubi a Norperto Archiepiscopo honorifice susceptus est. Deinde Habelbergense episcopium petiit. Quod tunc paganorum crebris incursionibus ita destructum erat, ut Christiani nominis vix tenues reliquiæ ibi remansissent. Nam ipsa die adventus ejus civitas, vexillis undique circumpositis, cujusdam idoli Veroviti g celebritatem agebat. Quod vir Domini ut advertit, pro tali errore compunctus, urbis mœnia ingredi recusavit: sed stans in porta civitatis, omni populo coadunato verbum salutis prædicabat, & abdicationem hujus sacrilegæ superstitionis facile apud eos obtinuit.

[72] [& silvam transiens,] Erat illic vastissima silva, qua diebus quinque transmissa, venit ad stagnum miræ longitudinis, ubi homuncionem, paravæ insidentem naviculæ, contemplatus, copiosam ab eo piscium multitudinem comparavit; sed ipse, argento aliisque speciebus sibi propositis, nil pretii, nisi tantum sal, accipere consensit, Dicebat enim, septennio se panem non gustasse, sed piscibus tantum & aqua stagni illius se sustentari. Siquidem capta a Duce Poloniæ eadem provincia, ipse cum uxore sua fugiens, securi & ascia sua sumpta, [homine in medio stagni reperto,] parvam in medio stagni planitiem invenit, ubi ædificata domuncula, secure habitabat, tantamque siccatorum piscium multitudinem æstivo tempore congregabat, ut tota hieme superabundaret, quibus etiam condiendis non parvam salis quantitatem a pio Ottone recepit.

[73] Erat etiam illic barbarorum natio, quæ Moriz h vocabatur. [ad Timinam, Ducem in armis offendit;] Hæc audita beati Præsulis opinione, ultro se fidei Sacramentis ab eo imbui expetebat. Quibus ipse benigne respondit, se quidem interim ad gentes sibi commissas tendere, sed post earum conversionem, si in hac voluntate pesisterent, auctoritate & permissu Domini Papæ, atque consensu Norperti Archiepiscopi, eos impigre visitaturum. Igitur veniens ad urbem Timinam, magnum illic belli apparatum, hostilemque Luticensium incursionem reperit. Nam Luticenses, quorum civitas cum fano suo a gloriosissimo Rege Lothario, zelo justitiæ, nuper igni i erat tradita, urbem Timinam vastare, civesque ejus captivare nitebantur. Sed ipsi viriliter eis resistentes, Wortizlai Ducis auxilium requirebant.

[74] Ipsa vero die adventus Præsulis eximii, cives Timinenses ante portam concionabantur k. [a quo jam victore,] Qui dum vexillum Crucis & Ottonem Episcopum adventare eminus cognoverunt, certatim ei occurrerunt, & mœnia civitatis intrare coëgerunt. Qui renuens urbem, idololatriæ sordibus pollutam, ingredi, ante portam fixis tentoriis habitabat, interimque accersitos ad se primates plebis, ad fidem Christianam mira prædicationis dulcedine provocabat. Dux igitur Pomeraniæ in auxilium Timinensium, cum duobus exercitibus navali & equestri, supervenit, & terras rebellium Luticensium invadens, cuncta ferro & igni vastat. Ad vesperam vero magna præda onustus rediens, [Uznoym, provinciæ caput, perducitur.] carissimum sibi patrem Ottonem cum reverentia suscepit, ac Uznoym perduxit, ubi opportunam manendi & prædicandi quietem habebat. Statimque in Pentecoste generale Principum terræ suæ colloquium in eodem loco indixit: ubi convenientibus Timinensis aliarumque urbium primoribus, sapienter eos ad suscipiendum Christianæ fidei jugum hortabatur. Ipse enim in pueritia captivus atque in Teutonicas regiones abductus, in oppido Merseburgensi baptizatus est. Sed inter paganos vivens, ritum Christianæ legis exequi non poterat; ideoque gentem, cui præerat, fidei jugo subjici ardenter desiderabat. Considentibus ergo Principibus, Dux ita exorsus est.

[75] Cernitis l, dilectissimi, quomodo Præsul hic beatissimus, pro salute vestra, omnem gloriam & divitias, [Egregia Ducis oratio ad suos,] quas apud suos habebat, reliquerit, & longinquas sibique ignotas adierit regiones, nec propriis sumptibus, nec caris suis pro Dei amore parcens, sed in morte animam suam ponens, ut vos a morte ad vitam revocaret, inexpertam & difficilem hanc subire non dubitavit peregrinationem. Antea quidem multi verbum Dei his partibus annuntiaverunt, quos per malitiam vestram occidistis. E quibus etiam unum nuper crucifixistis m. Sed ossa ejus, capellani Domini mei colligentes, cum timore & reverentia sepelierunt. Tales injurias amantissimo patri & Domino meo Episcopo inferre non debetis, sed nec potestis: quia missus est Domini Papæ & Lotharii Regis invictissimi. Unde sciatis, quod si quidquam molestiæ aut controversiæ ei a vobis irrogatum fuerit, ii qui miserunt eum, sibi factum reputabunt, & usque ad internecionem vos & terram vestram delebunt. Non est meum ad hanc vos religionem cogere n: quia ut ex ore Episcopi audivi, non vult Deus coacta servitia, sed voluntaria. Quapropter unanimi consilio inter vos convenientes, salutis vestræ causam agite, & si verbum Dei & legatum ejusdem verbi recipiatis, in commune decernite.

[76] His auditis, principes & natu majores opportunum huic colloquio locum petentes, [qui omnes baptismi gratiam recipiunt.] diu multumque ancipiti sententia nutabundi oberrabant, præsertim sacerdotibus, quæstus sui gratia, contradicentibus. Sed pars sanior consilii affirmabat, infinitæ nimis esse insipientiæ, cum totus Romanus orbis, & circumpositæ nationes Christianæ fidei jugum subierint, se ultra abortivos a gremio sanctæ matris Ecclesiæ abalienari, meritoque diligendum Christianorum Deum, qui per tot annorum curricula eos sibi rebelles pertulerit, patienter exspectans conversionem eorum; nimisque verendum, si amplius jugum ejus detrectaverint, cælestis iræ importabilem sese vindictam invenire. Tandem, divina volente clementia, unanimiter cultum idolorum abdicarunt, & baptismi gratiam flagitare cœperunt. Quo audito, Pastor piissimus, flens præ gaudio positisque genibus, Deo gratias exsolvit.

[77] [Inde socii duo, Hologastam intromissi,] Mox igitur in eadem civitate, baptizatis principibus universis, binos & binos e presbyteris sibi adhærentibus, ad alias urbes ante faciem suam præmisit, ut populo conversionem principum, suumque denuntiarent adventum. Quorum duo, Udalricus o religiosus presbyter S. Ægidii, & Albwinus interpres viri Dei, opulentissimam civitatem, Hologost p dictam, adierunt, ubi ab uxore, præfecti urbis honorifice suscepti sunt, ita ut pedes eorum summa humilitatis devotione lavaret, statimque mensa apposita, copiosissimis eos dapibus reficeret, mirantibus eis & admodum stupentibus, quod talem in regno diaboli, humilitatis & hospitalitatis gratiam invenissent. Tandem, finito prandio, Albwinus matrem familias secretius conveniens, indicavit ei causam adventus sui, & qualiter ad colloquium, Uznoym habitum, cuncti principes, abdicatis idololatriæ sordibus, Christi gratiam induerint. Hæc illa audiens, adeo expavit, ut terræ procumbens, diu semianimis remanserit. Quam tandem ad se reversam Albwinus requirere cœpit; Cur Dei gratiam adeo exhorruisset, cum magis lætari debuerit, pro eo, quod visitavit Deus plebem suam.

[78] [pio matronæ dolo,] At illa; Non pro hoc, ait, obstupui: sed magis pro nece vestra, jamjamque imminenti, contremuit cor meum. Nam magistratus civitatis hujus cum omni plebe dispositum habent, ut si uspiam apparueritis, sine retractatione occidamini, & hæc domus mea quieta & pacifica, quæ semper viatori patuit, sanguine vestro contaminanda erit. Nam si aliquis magistratuum introitum vestrum deprehenderit, hac hora domus mea obsidione vallabitur, & ego infelix, nisi vos tradidero, igne cum omnibus meis concremabor. Ascendite ergo in superiora domus meæ, ibique latitate, & ego ministros meos, cum exuviis vestris atque caballis, ad remotiores villas meas dirigam, ut si venerint inquisitores, libere vos excusare possim, cum nec indumenta vestra, neque caballi vestri apud me deprehendantur. Illi vero, piæ provisioni ejus gratias agentes, fecerunt ut docti erant. Statimque ministris caballos eorum & vestes abducentibus, post modicum plebs furibunda irrupit, & eversa domo q peregrinos illic ingressos violenter ad mortem expetebant. Quibus matrona, Fateor, ait, [furibundorum manus evadunt.] domum meam ingressi sunt, sed refecti, velocius abierunt: & ego qui vel unde essent, aut quo tenderent, explorare non potui. Sequimini autem, & forsitan comprehendetis eos Illi vero; Si, inquiunt, abierunt, vanum est eos insequi: sed ipsi viam suam pergant, & si denuo hic apparuerint, morti procul dubio involvendos sciant. Et sic inquisitio eorum, Dei nutu, cassata est; servique Dei in solario matronæ illius, velut alterius Raab, absconditi latuerunt.

[79] Causa autem inquisitionis hujus & tumultus, sacerdos quidam idolorum fuit; [Sacrificuli diabolica astutia.] qui, audita novæ prædicationis opinione, ad callida argumenta conversus, cujusdam fani chlamyde & reliquis indutus exuviis, urbem clam egreditur, vicinamque petens silvam, prætereuntem quemdam rusticum insolito occursu perterruit. Qui videns illum vestibus idoli amictum, suspicatus Deum suum sibi apparuisse, in faciem corruit, eumque talia dicentem audivit: Ego sum deus tuus, quem colis. Ne paveas, sed surge quantocyus, urbemque ingrediens, legationem meam magistratibus omnique populo insinua, ut si discipuli seductoris illius, qui cum Duce Wortizlao apud Uznoym moratur, illic apparuerint, sine dilatione morti tradantur: alioquin civitas cum habitatoribus suis peribit. Quod cum rusticus ille summa festinatione civibus denuntiasset, illi unanimiter adunati, mandatum Dei sui peragere conabantur. Sed, ut prædiximus, divina providentia servos suos abscondit, donec sequenti die pius Otto Episcopus, cum duce superveniens, eos de latibulis produxit.

[80] Sed nec ipsa die adventus Episcopi, tentatio per invidiam diaboli servis Dei immissa defuit. [Alterius clerici periculum.] Advesperascente namque die, quidam ex comitibus Episcopi, fanum ejusdem urbis considerare volentes, minus caute pergebant. Quod cernentes aliqui de civibus, suspicati sunt, fanum igni eos velle tradere. Et congregati seditionaliter, cum tumultu eis occurrerunt. Tunc religiosus presbyter Udalricus conversus ad socios ait: Non sine causa congregantur isti. Sciatis nos proditos esse. Quo audito socii, retrogradum iter secuti, fugæ præsidia petunt. Clericus autem, Ditricus r nomine, qui jam præcedens eos, portis delubri ipsius appropinquarat, nesciens quo diverteret, audacter fanum ipsum irrupit, & videns aureum clypeum parieti affixum, Gerowito, qui Deus militiæ eorum fuit, consecratum, quem contingere apud eos illicitum erat, arrepto eodem clypeo, obviam eis processit. Illi autem nimiæ simplicitatis viri, censentes Deum suum Gerowitum sibi occurrere, abierunt retrorsum & ceciderunt in terram. Ditricus autem videns amentiam eorum, projecto clypeo, aufugit, benedicens Deum, qui de manu odientium eripuit eos.

[81] Apostolus itaque Pomeranorum per septem dies in eadem civitate verbum fidei disseminans, & baptismi gratiam tradens, Johannem presbyterum eis præfecit: [Fana & delubra destruuntur,] sicque aliam urbem Cohzegowan expetiit. In qua magni decoris & miri artificii fana erant, quæ cives ejusdem loci trecentis exstruxerant talentis. Qui beato Patri pecuniam offerebant, ne ea deleret, sed pro ornatu loci, integra [conservari permitteret. At Episcopus; indignum esse] sacrilegas ædes reservare affirmabat, dicens; Post discessum suum materiam apostasiæ, causam ruinæ, infirmis exinde generari. Jocundum igitur erat sanctæ Ecclesiæ spectaculum; [nam] aurificis manu cælata, deargentata sive deaurata, jam omnibus membris ignominiose truncata, per descensum cujusdam pontis, ad Christi gloriam, ignibus cremanda trahebantur, astantibus idolorum fautoribus & magno ejulatu, ut diis suis succurreretur, ac iniqui patriæ subversores per pontem demergerentur, acclamantibus; aliis vero sanioris consilii econtra protestantibus; quia si veri dii sunt, liberent se ab imminenti periculo.

[82] [dæmoniis sub muscarum forma diffugientibus.] Miraculum vero ingens apparuit in ipsorum fanorum dilapidatione. Subito enim, astante populo, insolitæ magnitudinis muscæ, quæ numquam in terra illa visæ sunt, magno impetu ex delubris idolorum proruperunt, & tanta densitate omnem civitatis ambitum operiebant, ut pene lucem diei tetra caligine obducere viderentur. Sed & oculos & labia universorum nimia importunitate vexantes, non parvum horrorem aspicientibus ingerebant. Sed cum violentis manuum repercussionibus abigerentur, nihilominus tum diutius insistebant; donec fidelibus laudes Dei concrepantibus, Crucisque vexillum circumferentibus, invisum monstrum, portis apertis evolans, agmine facto, Ruthenos summa velocitate petiit. Unde cunctorum sapientum judicio definitum est, hoc portenti genus dœmonum expulsionem præsagare s; quorum princeps Beelzebub, id est, vir muscarum, Ruthenos, adhuc paganico errore irretitos, adiret.

ANNOTATA.

a Palpabilis fabella, a Jaschio confutata pag. 488.

b Primi isti Ebbonis numeri serviunt connectendæ historiæ prioris & alterius Pomeranicæ missionis; quæ omnia a Sefrido omissa sunt. Sequens vero miraculum in Wirico, quem Sefridus Witscachum appellat, æque ac Andreas Jaschii, alio loco relatum est, ut ibi observavimus.

c Ita etiam in utroque Andrea; voluit dicere auctor, exspectans.

d Recte hic appellatur Honorius PP, qui potestatem fecerit suscipiendæ alterius missionis; uti & Lotharius, qui Henrico V successerat ab anno 1125.

e Usedomiam interpretatur Jaschius in indice, vulgo Usedom.

f Magdeburg, ut expressius loquuntur ambo Andreæ, apud quos non pauca interseruntur, quæ in nostro Ms. prætermissa sunt, præsertim illa quæ de S. Norberto paulo invidiosius dicta videntur.

g De Verovito, Gerovito, & Herovito satis dictum est supra ad libri tertii Sefridiani cap. 1, lit. e.

h Qui in excolandis nescio quibus gerris nimius est Jaschius, rem se dignam facit, dum ad elucidationem historiæ, geographicas patriæ suæ notas adjicit, gentes & urbes describendo, quas vellem addidisset quoque circa silvam vastissimam & stagnum miræ longitudinis, de quibus numero præcedenti. Timinam in indice vocat Demmin. De Lutitia fusius agit pag. 480.

i De ea Lotharii Regis expeditione, frustra alibi lucem quæsivi; forte facta fuerit priusquam in regem esset electus, aut saltem paulo post, per se aut per suos, dum anno 1126 in Bohemiam profectus est: quo adduci poterunt verba Engelhusii tomo 2 de script. Brunswic. pag. 1098, ubi ait, Regem Poloniæ Lothario de Pomeranis & Rugianis homagium fecisse, sub certo stipendio annuatim solvendo.

k Alii legunt conventus forenses agebant, pluraque iterum hinc & inde admiscent, quæ hic desiderantur.

l Videatur hæc oratio fusius deducta apud Sefridum a num. 124, ubi a Sancti dotibus, canitie, virtutibus & nobilitate arguit orator; imo apud Gretserum pag. 310, & apud Jaschium pag. 176, hæc inseruntur: Nam & ipse Romani imperii Princeps, cuncti primates, loco patris eum venerantes, consiliis ejus obaudire per omnia satagunt. Unde Jaschius in indice posuit: Otto Episcopus, Princeps Imperii honoratissimus. Ast ego hic per Principem imperii Cæsarem ipsum intelligo, & hoc vere innuit vitæ istius auctor; quamquam & admitti possit, Principem fuisse imperii, qua Episcopus Bambergensis fuit.

m Non dicit Sefridus, aliquem cruci affixum fuisse, at Ebboni, ex Udalrici ore id referenti, plane credendum existimo.

n Ad hæc vide, si lubet, annotationem Jaschii pag. 490, timentis, opinor, ne aliquando hæretici ad Ecclesiæ matris suæ gremium redire compellantur. Ambæ S. Ottonis missiones satis ostendunt, singularia media ad Pomeranorum conversionem fuisse adhibita; quæ porro etiam a potestate laica olim usitata sint, docebit Ludovicus Thomassinus, in opere Dogmatico-historico, de mediis, omni tempore adhibitis, ad firmandam conservandamque Ecclesiæ Catholicæ unitatem, gallice edito Parisiis 1703.

o Is haud dubie, ex cujus relatione S. Ottonis vitam adornavit Ebbo.

p Hodie Wolgast: cetera habes apud Sefridum a num. 131.

q Lege cum utroque Andrea; & omnia scrutantes.

r Apud Sefridum num. 134 Theodoricus, quod plane synonymum est. Ibi Chozegowa aliter etiam inflectitur, uti & id genus alia minoris momenti, quibus chartam implere, operæ pretium non judico.

s Sic etiam Andreas Jaschii, aliqua inserens, quæ vere Ebbonis esse non videntur; altero Gretseri Andrea Sefridum identidem describente. Sæpe deploro, in messem sinceram, non æque sinceras manus falcem immisisse.

CAPUT II.
Mira Mizlai in captivos misericordia ante ecclesiæ
dedicationem. Boleslai cum Duce reconciliatio.
Stetinensium perfidia corrigitur, ejectis sacrificulis,
eorumque delubris eversis
.

[Novæ ecclesiæ dedicationi intentus,] Pius itaque prædicator, destructis idolorum fanis, & populo sacræ regenerationis fonte innovato, novam Christo ædificare cœpit ecclesiam. Ad cujus dedicationem cum loci ejusdem princeps, Mizlaus nomine, venisset; qui dudum [cum] aliis primoribus, ad colloquium Uznoym habitum, baptismi gratiam perceperat; his eum beatus Pontifex per interpretem allocutus est verbis: Fili carissime, quem ego in Christo per Euangelium genui, dedicatio hæc exterior, interiorem tui cordis dedicationem requirit. [a Mizlao obtinet] Tu enim es templum Dei, ubi Christus per fidem inhabitare dignatur, & si domum cordis tui sic ornare volueris, ut Deo, qui inspector ejus est, mansio illa placeat, cum gaudio spirituali hanc exteriorem peragere potero dedicationem. Qui compunctus his verbis, flebili voce respondit: Quid ergo faciam, ut Deus domum pectoris mei inhabitare dignetur? At ille; Hoc est, ait, quod moneo, ut secreta conscientiæ tuæ scruteris, & si cui aliquid per violentiam rapuisti, digne restituas. Si quos causa pecuniæ captivasti, pro honore Dei absolvas. Tum ille; Nemini, inquit, violentiam exhibui; [captivorum libertatem;] sed captivos multos penes me habeo, graviter mihi obnoxios. Cui Vir Domini; Require, ait, si qui inter eos sint Christiani. Et dum requisisset, invenit plures ex Danorum regione Christianos. Quos statim, omni debito absolutos, beato Patri nostro obtulit. Ad quod servus Dei gratulatus; Quæ, ait, cœpisti, perfice gratum Domino sacrificium, ut paganos a etiam, captivitate depressos, absolvas, quo facilius jugo fidei colla submittant. Et ille; Multorum, inquit, criminum rei sunt isti, & damna mihi non ferenda intulerunt: [sed] juxta verbum tuum, Pater amantissime, absolvantur. His auditis, Otto pius cum lacrymis gratias agens, Nunc, ait, acceptabilis erit Deo hæc dedicatio; qui hospitium cordis tui ad inhabitandum Domino dedicasti. Et hæc dicens, solemnia dedicationis exorsus est.

[84] [sed dum cineres quæruntur,] Nutu autem Dei, ex improviso cineres defuerunt, & jurantibus ministris, pridem se eos in circuitu altaris collocasse, mirum in modum, nec signum excessionis uspiam inveniri potuit. Tunc presbyter Udalricus, spiritu Dei actus, ad subterraneum quoddam habitaculum pro cineribus colligendis velocius abiit. Cujus introitu audito, captivus illic latitans, vocem cum gemitu emisit, & manum de cavea protraxit. Obstupefactus Udalricus accessit videre, quidnam hoc esset, viditque juvenem mirabiliter collo, pectore ac pedibus ferro inclusum. Et accersito interprete, hæc ab eo audivit: Serve Dei, miserere mei, & mitte manum tuam, ut educas me de gravissimo captivitatis hujus jugo. Ego enim sum nobilissimi Danorum Principis filius, & Dux Mizlaus pro quingentis marcis b, a patre meo sibi dandis, [reperitur vinctus Principis filius:] hic me inclusum retinet. Quo audito, Udalricus ad Episcopum redit, & secreto eum conveniens; Non sine causa, inquit, hoc impedimentum, dedicationi nostræ accidit; quia nutu Dei, ego in reclusione gravissima filium Principis Danorum inveni, dum pro cineribus colligendis abissem, & non poterit rata esse dedicatio, nisi hic cum reliquis absolvatur.

[85] Cui Episcopus; Jam, ait, tanta præstitit nobis, quod non facile præsumo, eum amplius interpellare; [quo etiam soluto,] nec puto quemquam Principum in Teutonicis partibus tam exorabilem esse, sicut hic alienigena. Secreto tamen eum convenite, & forsitan acquiescet vobis; licet grave sit negotium. Udalricus itaque, assumpto Adelberto, viri Dei interprete, de turba eduxit Mizlaum Principem, & primum pacis Christi verbo salutans, requirit, si omnes captivi ejus relaxati essent. Quo dicente, Etiam; Cur, ait, fallere conaris Christum, qui falli non potest? Cur Apostolum ejus, negando & dissimulando, contristas? Ecce impedimentum dedicationi huic tua dissimulatione fecisti. Siquidem cineres hesterna die repositi, nutu divino disparuerunt, & dum cooperator Domini mei Udalricus, non casu, sed Deo sic disponente, ad requirendos cineres abisset, invenit captivum tuum, quem Deo, cui omnia patent, occultare voluisti.

[86] His auditis obstupefactus Princeps; Hic, ait, [succedit dedicatio.] captivus singulariter præ omnibus aliis mihi obnoxius est. Ideoque peto, ne causa ejus manifestetur; sed magis in subterraneo habitaculo inclusus reservetur. Cui servus Dei Udalricus; Absit, inquit, ut tanta pietatis opera, quæ Deo exhibuisti, ita ut etiam Domino meo Episcopo admirationi sis & honori, hac una crudelitate pereant. Cui ille; Quid ergo fiet de quingentis argenti talentis, a patre ipsius, pro incomparabili damno mihi illato, exsolvendis? Ad quod famulus Dei: Habet, inquit, Dominus, unde tibi centuplum hæc restituat. Tunc demum Mizlaus Princeps, gravi suspirio frendens in semetipso; Deum, ait; testem invoco; quod etsi corpus meum pro nomine ejus martyrio consecrarem, non amplius quid, nec animo meo gravius, agere possem; quam quod hunc, tanto mihi debito obnoxium, quem nullo pacto relaxari decreveram, nunc animo meo violenter reluctans, pro honore Dei omnipotentis & amore Domini mei Episcopi absolvo. Statimque, missis satellitibus suis, de ergastulo eum tenebroso produxit, & manibus suis altari superponens, holocaustum eum in odorem suavitatis obtulit Domino, & mox vincula ejus solvi mandavit, cunctis, qui aderant, præ gaudio flentibus, Deumque, pro tanta viri devotione, benedicentibus. Tandem igitur Christi Pontifex Otto officium dedicationis, lætiori quam cœperat exsecutione, adimplevit.

[87] Eo tempore c Dux Polonorum Bolizlaus, olim graviter a gente Pomeranorum offensus, expeditionem illo cum manu valida indixit. Quo nuntio gens illa, [Boleslaum Pomeranis infestum,] noviter in fide Christi erudita, non mediocriter est perterrita. Primates & natu majores, ad Apostolum suum confugientes, ejus magnopere flagitabant auxilium. Quibus Pater piissimus: Nolite, ait, timere: vos tantum state in fide. Ego autem Ducem Polonorum adeam, eumque ab intentione bellandi, Deo auxiliante, avertam. Et confestim, ascitis viæ sociis, Udalricum, vice sua, ad confirmandam neophitam plebem, Uznoym reliquit. Ipse vero ad Ducem Polonorum, ut condixerat, ire cœpit. Cujus adventu Dux comperto, benignissime eum suscepit, quia & antea eum familiarem [habuerat.] Agnitis vero causis itineris; respondit: Non ex facili sibi constare, ut expeditionem illam, tanto tempore propositam, intermitteret; sed pro nihilo se habendum deinceps ab omni populo suo, si Pomeranorum Ducem, tam graviter sibi obnoxium, debito talione non repercuteret. Cui Episcopus: Noveris, inquit, fili carissime; quia si novam hanc Christi Ecclesiam, belli turbine conquassatam, fidei jugo abalienaveris, in tremendo examine Deo rationem positurus eris. Sed ego pro ovibus mihi creditis, mortem excipere paratus sum.

[88] [placat & cum Duce conciliat.] Ad hæc ille: Si, inquit, Pomeranorum Dux per semetipsum mihi occurrens, humiliatus veniam deprecari voluerit, faciam secundum verbum tuum. Mox ergo legati honorabiliter, Wortizlaum Ducem & Udalricum presbyterum accersentes, diriguntur, data eis prius firmissimæ pacis securitate. Qui trium dierum itinere confecto, Poloniam venerunt, & causam, pro qua venerant, tractantes, per duos dies interminatam reliquerunt. Tertio tandem, Domino opitulante, & pio Ottone mediante, reconciliati ambo Duces, pacis fœdus coram principibus, & nobilium frequentia pepigerunt. Ipse quoque Dux Pomeranorum, in testimonium pacis, magnam pecuniæ quantitatem super altare beati Adelberti Martyris, Canonicorum illic servientium usibus profuturam, obtulit, & itinere, quo venerant, cum pio Ottone Uznoym rediit.

[89] Erant autem trans mare barbari, crudelitate & sævitia singulares, [Ad Veranos pergere prohibitus,] qui Verani d dicebantur. Cumque vir Dei sæpius illo tendere disponeret, ab omnibus, vitam ejus desiderantibus, inhibebatur. Ægre tamen ferebat Episcopus, quod nullus ex comitibus suis hoc opus aggredi volebat. Ipse vero martyrii ardore flagrans, quadam die, secreto collectis pontificalibus exuviis colloque impositis, solus ad Veranos tendere cœpit, & navem ibi fortuito prætereuntem aspiciens, naulo dato, eam quantocius ingreditur. Quod Udalricus animadvertens, sociis confestim indicavit. Illi pernici cursu eum insequuntur, primusque Adelbertus interpres eum comprehendens, invitum ac renitentem retraxit. Qui altius ingemiscens seque deprehensum acriter dolens, paucos hujus viæ socios habuit. Qui nimium ejus fervorem considerantes, nefas censebant, eum revocare, aut incomitatum relinquere. Navem ergo ingressi, cum civitati Stetinensi appropinquassent, speculatores, eos agnoscentes, ingenti strepitu antiquum erroris magistrum supervenire acclamabant, cui cum gladiis & fustibus occurrere, & ad injuriam deorum vindicandam, indigne tractate expediret.

[90] Quod famulus Dei cum per interpretem agnovisset, intrepidus ac calore fidei armatus e, [Stetinum appellit,] Crucis vexillum erexit, pontificalibus indumentis sese præparavit, eisque obviam ire deliberavit. Primoque ecclesiam Principis Apostolorum, quam ante portam ejusdem urbis exstruxerat, ingressus, debitum persolvebat obsequium; jam jamque præstolans barbarorum occursum, suamque in Christo consummationem. Illi vero post modicum, tumultuoso strepitu portis erumpentes, diu multumque hæsitantes, & inter se quidnam agerent conferentes, tandem nutu Dei timore perterriti, via qua venerant confusi regrediuntur. Illo igitur die & sequenti sabbato, in eadem ecclesia cum suis theoriæ vacans, horas passionis sitienter exspectabat. Dominica autem illucescente, primo mane, post completa Missarum solemnia, Otto servus Dei, Pontificali redimitus infula, Crucisque vexillo prælato, euangelizandi gratia in turba processit, Udalricum vice diaconi dalmatica indutum, & Adelbertum in loco subdiaconi, aliosque verbi Dei cooperatores sibi assumens. [ubi intrepide apostatas arguens,] Erant autem illic pyramides f magnæ, & in altum more paganico muratæ. Coadunato itaque populo, pius prædicator, super unam cum sociis suis ascendens pyramidem, per interpretem suum Adelbertum, cœpit errantibus viam veritatis aperire, & nisi ab hac resipiscerent apostasia, æternum comminari interitum.

[91] Prædicante autem eo, ecce pontifex idolorum anhelus cucurrit, [barbarorum hastis impetitur,] multoque sudore confertissimam irrepens turbam percussit, ac servum Dei obmutescere magni clamoris virtute imperavit. Ipse enim cum suis priori nocte, in nece Episcopi, summo Dominicæ crepusculo conspiraverat; sed Deo ordinante, somno oppressus gravissimo, hoc frustratus est proposito. Cumque secunda diei hora expergefactus, virum Dei in conventu forensi jam prædicare audisset, furibundus illuc accurrit, ac silentium indixit. Sed famulus Domini constanter, quæ cœperat, prosecutus est. Ille autem gracilem Adelberti interpretis vocem, sua clamosa atque altisona comprimens, magna fortitudine barbaris imperat, ut prædicationem Christi, hastis, quas antiqui more Quiritum Romanorum jugiter ferebant, transfodere non morentur. Qui jussis ejus obaudientes, cum dextras altius ad sagittandum elevassent, divinæ virtutis potentia, quasi saxa diriguerunt, ita ut nec hastas reponendi, nec os aperiendi facultas esset; sed in altum dextras immobiliter suspensa, & quasi in aëre ligatas habebant.

[92] Quod cernens infaustus ille idolorum sacerdos, [qui omnes obrigescunt.] ira inflammatus, ignaviæ eos accusare cœpit, unique eorum hastam manu eriperere, ac servum Christi conatus est transfodere. Nec mora & ipse diriguit, pudoreque actus, in fugam convertitur. Quo abeunte pius Otto, facto Crucis signo, benedictionem plebi imprecatus est, statimque vinculis resoluti, dexteras cum sagittis deponunt. Quo facto, Antistes Domini, pro evidenti miraculo Deo gratias referens, urbem confidenter ingressus est, ecclesiamque sancti Adelberti videns media ex parte destructam, amare flevit, & genu flexo, cum suis diu orationi institit. Interea barbari, cum gladiis & fustibus congregati, portam ecclesiæ ambiunt, servos Dei ad mortem expetunt; sed mox, divina quadam virtute tremefacti, in fugam convertuntur. Tunc Wiricus princeps, [Wirici pro Sancto zelus.] dudum a pio Ottone de captivitate Danorum ereptus, cum ceteris familiaribus Episcopi supervenit, omnimodis eum deposcens, ut ab urbe secederet, priusquam perfidia sacerdotum circumventus, morti succumberet. Abnegat Præsul beatissimus, dicens: Quia ad hoc ipsum veni

[93] [Vocatos ad colloquium cives,] Indicitur ergo generale colloquium post quatuordecim dies, in quo certa diffinitione, sacerdotes cum plebe jugum Christi aut susciperent, aut penitus abdicarent. Statuta ergo die, Antistes Domini montem Trigelai in media civitate, ubi sedes erat Ducis, ascendit, magnamque domum, huic colloquio opportunam, intravit. Assunt principes cum sacerdotibus natuque majoribus, & facto silentio vir Domini sic ait: Conventionis nostræ dies, dudum præfixa, jam adest, & ego salutis vestræ avidus, ex ore vestro audire desidero, utrum Domino Jesu Christo, qui est lux vera, an principi tenebrarum diabolo, servire disposuistis. Respondens unus sacerdotum; Non, inquit, tanto tempore colloquium hoc differri oportuit; quia & pridem & nunc & semper deos Patrum nostrorum colere fixum est nobis: ideoque noli frustra laborare; sermo tuus non capit in nobis.

[94] [anathemate ferire minatur,] Quibus auditis, vir Domini; Video, ait, quia sathanas excæcavit sensum vestrum, ne lumen verum intueri possitis. Innocens ego sum a sanguine omnium vestrum: non enim subterfugi, quo minus verbum Dei opportune annuntiarem vobis. Sed quia jugum Domini mei Jesu Christi abdicastis, jam vos potestati sathanæ, quem elegistis, trado, ut cum eo perditioni æternæ mancipati, hereditatem illam possideatis, ubi vermis non moritur, & ignis non extinguitur. Statimque de loco suo consurgens, arma spiritualia arripit, stolam collo imponit, ut eos anathematis vinculo astringat. Quo viso, principes, salubri timore correpti, vestigiis ejus advolvuntur, humiliter supplicantes, ut sententiam maledictionis hujus suspendat, &semel adhuc brevissimi spatium colloquii eis indulgeat. Annuit statim Præsul piissimus, stolaque deposita, resedit. Principes ergo, relictis in domo sacerdotibus, unanimiter fidem Christi, [sed Wirici opera resipiscunt,] projectis idololatriæ sordibus, receperunt; primusque Wiricus nobilissimus eorum, ad servum Dei ingressus, hanc pro omnibus dedit rationem: Ego, Pater honorande, cum primatibus, hunc locum regentibus, Deo aspirante, pari voto in hoc convenimus, ut sacrilegos istos sacerdotes, omnium malorum incentores, a finibus nostris eliminemus, teque ducem & præceptorem in viam salutis æternæ sequamur.

[95] [ejectis eorum sacrificulis,] Et conversus ad eum, qui prius fuerat locutus, sacerdotem, sic ait: O miser & miserabilis, quid mihi dii tui profuerunt, cum in artissima compeditus custodia, visibiliter Dominum meum Ottonem a vinculis me absolvere, & desideratæ libertati reddere aspexi? Nonne melius mihi est Deo vivo, liberatori meo servire, quam lignis & lapidibus, vita sensuque carentibus? Tu ergo cum tuis perge quo volueris, & cave, ne amplius in finibus nostris compareas; quia Domino nostro Jesu Christo regnante super nos, non est tibi & simulacris tuis locus in his regionibus. Quo audito, cuncti sacerdotes idolorum sine mora surgentes, fuga lapsi sunt, ita ut nullus eorum deinceps ibi comparuerit Antistes autem Domini, super hoc intimas Deo gratias exsolvens, [& eversis delubris.] confestim delubra idolorum cum suis destruere cœpit. Deinde eos, qui a fide apostataverant, benedictione sacrati fontis & manuum impositione purificans, Catholicæ matri reconciliavit, aliis vero baptismi gratiam contradidit.

[96] Et sicut scriptum est: Inquirentes autem Dominum, [Prodigiosi rhombones capti.] non deficient omni bono, piscatores Stetinensium, autumnali tempore, quo hæc agebantur, ad fluvium Odora progressi, insolitæ magnitudinis rhombones apprehendunt, quorum occursus in illis partibus non nisi verno tempore esse solet. Qui cæleste super hoc intelligentes prodigium, novis prædicatoribus novam hanc capturam offerunt. Erant autem pisces illi tantæ magnitudinis, ut duo rhombones servo Dei, cum universo comitatu suo, per quatuordecim dies sufficerent, exceptis partibus, quas nobilibus & religiosis quibusque mittebat.

[97] Erat autem sanum quoddam, longius remotum, ad quod dejiciendum familiarissimum sibi direxerat Udalricum. [Fanum non sine periculo destructum.] Pauci vero, qui remanserant, fautores idolorum, de muro eum prospicientes, jactu lapidum & lignorum ipsum conterere moliebantur. Qui tum, Deo protegente, evasit; reversusque ad pium Ottonem, insidias eorum retexuit. Quod audiens vir Domini, semetipsum huic periculo ingerere non dubitavit. Cujus præsentiam barbari non ferentes, hac illacque dispersi fuga, latibula quæsiere.

[98] Destructo igitur fano, cum vir Dei reverteretur, arborem nuceam prægrandem, [Sanctus a rustico prope occiditur,] idolo consecratam cum fonte, qui subterfluebat, invenit; quam statim suis succidere imperavit. Accedentes vero Stetinenses, rogabant, ne succideretur: quia pauperculus ille custos arboris, ex fructu ejus vitam alebat inopem. Se autem affirmabant jurejurando, superstitionem, quæ illic agebatur, perpetualiter delere. Quorum petitioni Vir discretæ mentis statim annuit. Dum vero mutuis hæc conferunt sermonibus, ecce barbarus ille custos arboris, ex improviso accurrit, servoque Dei post tergum clam assistens, sanctum ejus verticem francisca g *, annisu forti, appetit. Sed Dei nutu frustrato ictu, ponti, firmo tabulatu strato, cui tum forte superstabant, franciscam tam valide infixit, ut difficultate extrahendi, moram percussori faceret. Quod videns Adelbertus interpres, perniciter franciscam barbari manibus eripit & abscondit, omnesque insolito horrore circumfusi, sacrilego mortem intentant. Sed pietas Ottonis, ne quid mali patiatur obsistit.

ANNOTATA.

a Deest hæc circumstantia apud Sefridum; ceterum orationis substantia & tota consecrationis ratio, ibi & hic, verbis magis, quam re differt.

b In nostro Sefridiano non exprimitur summa debiti: apud Andream Gretseri, pro marcis quæ inferius talenta vocantur, ponuntur libræ. De reliquo, cum Udalricus in ea re primas partes egerit, omnia nitidius ex ejus relatione expressisse Ebbonem, est plusquam verosimile.

c Hujus pacificationis historiam aut interpolavit Andreas Jaschii, aut noster hinc inde corripuit, servata tamen rei substantia, ut in commentario monuimus. Videsis Jaschii caput 13, a pag. 189: quod hic semel notasse sit satis.

d De Veranis egimus ad Sefridi num. 147, apud quem distinctius narrantur, quæ Ebbo, ob nimiam brevitatem, obscura reddidit, quem ex Jaschii cap. 14 & 15 supplendum puto; & vicissim quæ ibi paulo post desiderantur, ex nostro restituenda.

e Vide Sefridum num. 154 & 155.

f Gradus ligneos vocat Sefridus num. 160, qui sequens miraculum clarius deducit: at in reliquis Stetini gestis, præferenda videtur Ebbonis relatio.

g Alias Fransisca, quam melius securim dixit Sefridus.

* al. Fransisca.

CAPUT III.
Confirmatis Stetinensibus vitatisque sacrificulorum insidiis,
Julinam accedit. Plura ibidem miracula. Tentata Ruthenorum conversio.
Sancti reditus, morbus, obitus & sepultura
.

Igitur, confirmatis in fide & doctrina Domini Stetinensibus, [S. Ottone Stetino abeunte,] cum vir Domini Uznoym redire disponeret, accedentes ad eum ecclesiæ urbis cives, suppliciter rogabant, ut discordiam, quæ inter eos & Ducem Wortizlaum erat, suo interventu dissolveret. Ad hæc ille: Faciam ut vultis, sed vos legatos vestros mecum dirigite, qui pacis munia vobis reportent, & si Dux juste aliquid habet querelæ, de objectis respondeant. Confestim legati Stetinensium pio Ottoni assignantur, qui etiam in eadem via Præsuli multo fuere præsidio.

[100] [structis per sacrificulos insidiis,] Nam duo pontifices idolorum viro Dei mortis laqueos intenderunt, & milites octoginta quatuor clam præmiserant, qui eum revertentem jugularent, & caput ejus, palo infixum, sibi remitterent. Sed non est sapientia, non est fortitudo, non est consilium contra Dominum. Abeunte autem Præsule beato, major ille pontifex idolorum, convocatis amicis suis, diem festum idolis agi præcepit, dicens: Deus noster, quem antiquus ille seductor exterminare conatus est, apparuit mihi, & sine ambiguitate, caput Ottonis amputandum mihique transmittendum intimavit. Cumque hæc in cachinno, exaltans vocem, dixisset, statim a diabolo, confractis cervicibus, caput ejus horrendo & miserabili ordine est transversum, cerebrumque loco suo exiliens, crudeli impetu parieti est appulsum. Quo viso, amici ejus conterriti, causam hujus calamitatis ab eo requirunt at ille, [alteri eorum dæmon cervicem frangit,] diu miserabiliter increpitans, tandem erupit; Quia, ait, servo Dei insidias tetendi, & vos a via veritatis avertere cogitavi, hæc patior. Et his dictis exspiravit, tantoque fœtore locus ille repletus est, ut nemo illic, eo moriente, præ intolerantia fœtoris posset assistere. Et ut scriptum est: Pestilente multato, sapientior erit sapiens, omnis populus, audito ejus interitu, magis ac magis in fidei perseverantia est confortatus.

[101] Alter vero sacrilegus pontifex nec sic emendatus est, [alter laqueo strangulatur.] unde & ipse judicio Dei post modicum interiit. Nam dum, causa quadam ingruente, navigio mare transiret, pro corporali necessitate egressus, vicinæ silvæ latibula petiit, moxque a quibusdam comitibus suis, ipsum clam insequentibus, laqueo in spissioribus locis est suspensus; sicque dolor ejus & iniquitas in verticem ipsius descendit. Cum ergo milites illi octoginta quatuor, missi ab idolorum sacerdotibus, virum Dei transeuntem vidissent, ex insidiis eruperunt. At dum Stetinenses, qui Episcopum comitabantur, voces civium suorum agnovissent, gradum sistunt; &, quid velint, requirunt. Qui respondentes, præsentiam eorum illic se nescisse fatentur. Illi econtra; Antistes, inquiunt, Domini discordiam inter nos & Ducem inveteratam dissolvere intendit, ideoque non patiemur eum quidquam molestiæ in hac via incurrere, sed mortem pro eo subire parati sumus.

[102] Post hæc servus Domini urbem Julin, dudum a se sacramentis fidei eruditam, [Julinam adit S. Otto,] adiit a. Cumque eos doctrinis pariter & exemplis in Domino conformaret, mulier quædam luminibus orbata, vestigiis ejus provolvitur, benedictionem ab eo & remedium instanter efflagitans. Cui pius Otto; Ecce, ait, ecclesia sancti Adelberti Martyris præsto est, illuc, credens Deo & Sanctis ejus, curre, tangensque campanam, auxilium Martyris Christi implora. Solebant enim rudes adhuc in fide, cum ecclesiam orationis causa intrabant, campanæ sonum, quasi Sanctos per hoc ad subveniendum excitantes, [ubi cæca visum recipit;] movere. Quod cum illa, simplici intentione credens, exsecuta fuisset, illico lumen recepit, & exiliens cum gaudio, ad servum Dei regressa, pro sanitate recepta gratias agebat immensas. Cui Episcopus; Non mihi, inquit, sed Deo & Sanctis ejus gratias age, & in fide quam didicisti, perseverare stude.

[103] Miles quidam habens filium lunaticum servo Dei eum adduxit, [sanatur lunaticus,] & munera, ut sanitati puerum restitueret, obtulit. Qui ait ad eum: Perge ad tentorium meum, ubi reliquias Sanctorum positas habeo, ibique Deo & Sanctis ejus vota pro filio tuo credulus offer, statimque salvum eum recipies. Qui fecit ut doctus erat, moxque filium incolumem viro Dei gratulabundus repræsentavit.

[104] Accidit eo tempore in festo beati Laurentii Martyris, [exuruntur segetes festo S. Laurentii,] ut presbyter quidam ex comitatu Ottonis Episcopi, nomine Bokeus, præteriens, videret rusticos in agro frumenta metentes, quos modeste compescuit, dicens: Miseri, quid agitis? Hodie natalitius dies est beati Laurentii Martyris, qui totius Ecclesiæ summa veneratione celebratur, & vos insensati, hunc violare præsumitis? At illi, Non, inquiunt, omni tempore sabbatizare possumus. Expedit etiam necessaria domibus nostris aliquando providere. Presbyter autem fervens Spiritu, Scio, ait, non impune vobis violationem solennitatis cedere; sed cælesti igne omnia, quæ illicite messuistis, consumenda noveritis. Vix verba finierat, & ecce ignis Dei cecidit a cælo, tactasque messes eorum usque ad favillam absumpsit. Sicque factum est, ut cives ejusdem loci eximium Martyrem Laurentium in magna deinceps veneratione haberent.

[105] [in assumptione B. V. punitur rusticus,] Item in urbe, Games dicta, rusticus quidam cum conjuge sua ad metendum exierat in assumptione sanctæ Mariæ, quos viri Dei assecla Bokeus redarguit dicens: Hodie assumptio est Matris Domini, non debetis huic insudare operi. Et illi; Hesternam, inquiunt, Dominicam diem feriavimus, hodie operi manuum intendere volumus. Illis autem non acquiescentibus, & obstinata mente cœpto labori insistentibus, religiosus presbyter; Quia, ait, verbis meis non creditis, sanguis vester erit super caput vestrum. Transgressionis hujus vindictam evidentibus rerum indiciis experiemini. Hæc eo dicente, rusticus ille cadens retrorsum exspiravit, partemque segetis, quam metendo apprehenderat, tam forti annisu moriens manu conclusit, ut nulla quisquam ratione vel manum aperire, vel segetem posset eripere; sed cum hac stupenda alligatione tumulo traderetur. Mulier autem, interventu Dei Genitricis, vitæ reservata, sed simili prodigio alligata, scilicet digitis cum segete palmo insolubiliter adhærentibus, tremens ad virum Dei Ottonem cucurrit, & reatum suum confessa, indulgentiam & sanitatem recepit.

[106] [& phreneticus sibi restituitur.] Miles quidam phrenesi laborans, insano clamore & horrendis membrorum motibus, cunctis onerosus erat. Socii vero & cooperatores viri Dei, importunitatem ejus non ferentes, apprehensum eum in locum, ubi servus Domini orare & missarum solemnia celebrare solebat, attrahunt. Erat enim tabulatum illic exstructum, ubi dum miles aliquamdiu decumberet, repente sanatus est, & exiliens gratias egit Deo & beato Præsuli, multisque verbo & conversatione saluti fuit. Igitur electus Dei Pontifex cum legatis Stetinensium ad Ducem Pomeraniæ venit, & ut bonus Pastor, gregi suo ubique prospiciens, pacem studuit reformare. [Stetinenses Duci conciliantur,] Dux autem piissimi Apostoli sui verba, acsi cælitus ad eum delata, suscipiens, benigne humiliterque respondit. Tuum est, Pater amantissime, quicquid volueris, non perendo, sed præcipiendo exigere: nos enim & omnia nostra tua sunt, quia in Christo Jesu per Euangelium nos genuisti. Tu enim populum duræ cervicis ad culturam Dei flexisti, efferos mitigasti: ideoque pacis firmissimæ gaudia deinceps, te mediante, obtineant. Statimque legati Stetinensium pedibus ducis advoluti, omnem prioris discordiæ occasionem penitus abdicaverunt, pacisque osculo a Duce percepto, debitas reconciliationis hujus gratias beato egerunt Episcopo, & sic pacem reportantes in sua læti redierunt.

[107] [& Ruthenos tertio cædunt:] Sed quia bonos semper insequuntur mala, & ut Isaias ait: Qui recessit a malo, prædæ patuit; Rutheni paganicis adhuc erroribus irretiti, audita Stetinensium conversione, graviter indignati, quod sine respectu & consilio eorum, idolis renunciantes, Christianam legem recepissent, pro diis suis bellare veriti non sunt. Et congregato grandi exercitu, ripas fluminis obsident, aciem armorum apparatu instructam ordinant, &, ubi sit Deus Christianorum, vel, si invocantibus se succurrere possit, blasphemantes inquirunt. Interim Apostolo Pomeranorum ad Deum orante, Stetinenses vexillum Dominicæ Crucis præferentes, primo impetu Ruthenos in fugam propellunt. Sequenti nihilominus die velut canes reversi, iterum Christianis bellum indicunt: sed eodem modo repercussi, terga vertunt. Tertia die usque ad internicionem deleti, exclamant invictum Christanorum Deum, & timore magno & confusione redarguuntur.

[108] Antistes autem Domini, bona pro malis reddere fatagens, [quorum salutem frustra sitiens,] eosdem Ruthenos, qui plebem adhuc in fide neophytam bello turbare non timuerant, Christianis legibus imbuere desiderabat. At illi, indurata fronte, sæpius ei denuntiabant, quia si fines Rutheniæ prædicandi gratia adire præsumeret, ad lacerandum bestiis exponeretur. Amator autem Christi ardentissimus, non veritus incredulæ gentis experiri feritatem, dulcem vitam pro dulcissimo Jesu fundere jam olim sitiebat. Audiens vero, Archiepiscopum Danorum, qui dominabatur super eos, edicto Domini Apostolici prædicatorem eis directum, nullo modo, sine consensu ejus & voluntate, id agendum censuit. Unde Juvanum quemdam legatum suum Danorum Pontifici direxit, qui voluntatem ejus super hoc negotio requireret. Præterea præfato Danorum Præsuli balsamum novum cum stola pretiosa transmisit. Juvanus vero tarde post sex hebdomadarum circulum reversus, responsum Archiepiscopi retulit, videlicet se cum principibus terræ suæ, quid de his censeant, proxima synodo collaturum b.

[109] Interea gloriosissimus Rex Lotharius, ceterique principes diuturnam beati viri ægre ferentes absentiam, [a Lothario revocatus,] præcipiendo simul & petendo mandant, ut se quantocius expediret, & Babenbergensem ecclesiam desiderato suo reditu recrearet. Apostolus itaque Pomeranorum, his legationibus contraire non valens, antequam responsum Archiepiscopi Danorum reciperet, ad sedem suam redire compulsus est. Visitatis ergo circumcirca fidelibus & in fide confirmatis, Christo, cui crediderant, eos commendans, [iter] cum suis aggressus est. Cumque emenso itinere, Poloniam venisset, Dux Bolezlaus, antiquus suæ familiaritatis custos, solita eum benignitate excipiens, tanta mellifluæ doctrinæ ejus intendebat aviditate, ut evolutis octo diebus, vix dilecto Patri licentiam abeundi indulgeret. Tandem longo peregrinationis hujus labore consummato, [cum exultatione a suis suscipitur.] in vigilia sancti Thomæ Apostoli Otto, Deo dignus Episcopus & Pomeranorum Apostolus, Ecclesiam suam desiderabili adventu lætificans, omni utriusque professionis & sexus plebe in unum concurrente, summa cum jocunditate & spiritali gaudio, Pater a filiis suscipitur.

[110] Igitur cum jam tempus esset, ut Otto, pius dispensator & fidelis servus summi patris familias, [Ultimus Sancti morbus,] intraret in gaudium Domini sui, vehementissimo dolore, videlicet fluxu sanguinis, tactus est; ut, velut aurum in fornace probatur, sic ipse in camino ægritudinis purgatus, introire mereretur aulam, quæ nullam recipit maculam. Ipse vero gratias agebat Deo in infirmitatibus suis, Regemque gloriæ in decore suo videre desiderans, exitum suum Deo ac beatis angelis cottidianis suspiriis attentius commendabat. Tantum vero lumen Ecclesiæ dum infirmando cœpisset obscurari, Christi pauperibus, ejus affectu & provisione enutritis, inæstimabilem mœroris fletusque caliginem obduxit. Sed pius Pater filiorum lacrymas, quantum poterat, consolando tergebat, tantaque virtute imbecillia membra spiritui servire cogebat, ut, excepto dormitionis suæ die, non lecto decumberet, sed cottidie in sede residens, interdum quoque baculo sustentante procedens, psalmis & orationibus vacaret; quodque rarum est, oleo infirmorum non jacendo, sed sedendo ungeretur.

[111] [& inter opera misericordiæ,] Adveniente igitur festivitate sacratissima Apostolorum Petri & Pauli, cernens diem vocationis suæ instare, Egilwertum decanum, qui ei in episcopatu successit, evocat: cui, astantibus multis nobilium personis, omnia sua commendavit, dicens: Hodie natalitius dies est Domini mei Principis Apostolorum Petri; cui, quæso, res a Deo mihi donatas offerte, ut ipse mihi januam regni cælestis aperire, & cum collega suo magistro gentium Paulo, me illuc quantocius introducere dignetur. Pecuniam vero, quam ego pro comparanda huic Ecclesiæ abbatia Bretingen, congregaveram, per monasteria nostra, juxta sapientiam cælitus vobis collatam, distribuite, eamque sublevationibus pauperum Christi copiosius expendite. De cetero locum requietionis meæ, montem videlicet Patroni mei beati Michaëlis Archangeli, quasi viscera mea fovete, & profectui ejus in consolationem animæ meæ invigilate. Dilectionem vestram, cum universo ovili meo, summo Pastori, qui vos mihi assignare dignatus est, commendo; ipse vos integros mihi reconsignet in requie claritatis æternæ. Et data super eos benedictione, non sine lacrymis eis valedicens, emisit: sumptoque mysterii salutaris viatico, pervigil in orationibus excubabat, ut pulsante Domino, cum exultatione aperiret.

[112] [piissimus obitus.] Nocte ergo qua festivitas sancti Pauli Apostoli agitur, Otto Apostolus Pomeranorum in supremo spiritu constitutus, & jam carne præmortuus, clericis matutinale coram eo officium personantibus, ille sursum erectis oculis ac manibus, voce qua poterat, Deo gratias respondebat. Ubi enim erat thesaurus suus, ibi erat & cor suum. Turba autem plurima religiosarum personarum, ad visitandum beatissimum Patrem de nocte consurgens, circa eum stabat exspectans, debitis psalmorum solemniis exitum ejus Domino commendans. Hora autem diei prima, Pius Otto audiens a spiritu, ut requiescat a laboribus suis, cælo reddidit animam, beatis nimirum angelis, quibus in vita sua serviverat, suscipientibus eam, foventibus & protegentibus eam, & in æterna tabernacula sua recipientibus eam.

[113] [Incredibilis omnium luctus,] Et jam fama volans prænuntia luctus, non solum vicina sed & remotiora quoque monasteria, jugiter ab eo necessariis vitæ adminiculis sustentata, inæstimabili perculit mœstitia. Nec immerito! Ostenderat enim Dominus populo suo dura, potavit eum vino compunctionis & inebriavit absinthio, cum patrem desideratissimum sustulit, cujus defensione & eleemosynarum virtute, pax Ecclesiæ tanto tempore nobiliter florebat. In quo deinceps patrono tam solidum erit pauperum Christi solatium, qui jure cum Apostolo ajebat: Quis infirmatur, & ego non infirmor? Quis scandalizatur, & ego non uror? Quis ad eum tristis venit, & non gaudens abscessit? Quis opem ejus in tribulatione sua expetiit, & non impetravit? Merito itaque transitum ejus Ecclesia flebat, de cujus vita tantopere gaudebat.

[114] [curatio funeris,] Venerabile corpus ejus a religiosis viris curatum, & aromatibus conditum, per singula monasteria deportatum, illicque vigiliarum excubiis ac Missarum solemniis est honoratum. Ad extremum in montem sancti Michaëlis archangeli, specialis patroni sui, defertur, ibique in Ecclesia, quam ipse a fundamentis in majorem statum reædificaverat, debito cum honore excipitur. Illic vero in obsequium funeris, credi nec dici potest, quanta hominum multitudo confluxerit. Quodque sine lacrymis referre non possumus, cum sacerdotes religiosi corpus exanime choro sancti Michaëlis inferrent humandum, ubi ad limen interius ventum, tantus subito ploratus omnium exortus est, ut ipsi etiam funeris bajuli, nimio fletu concussi, cum feretro subsiderent, ac pene terræ procumberent. [& Imbriconis elogium.] Deinde Imbrico venerabilis Wirciburgensis Episcopus, missa celebrata, sermonem fecit ad populum, testimonium Iheremiæ beati Ottonis personæ pulcre adaptans: Olivam uberem, pulcram, fructiferam & speciosam vocavit Dominus nomen tuum. Hoc ordine sancti Viri corpus, ante altare beati Michaëlis Archangeli mausoleo c impositum, pia fidelium devotione, ex tunc & deinceps frequentatur, & miraculorum gloria mirifice sublimatur.

[115] Puer d quidam decennis, in loco Bambergensi, dudum a parentibus studiis liberalibus traditus, [Miraculosa pueri sanatio,] gravi ægritudine pressus decumbebat, jamque per triduum mortuo simillimus, absque motu & voce remanserat. Cujus mater cum amplius unici filii cruciatum videre non posset, fide ardentissima montem sancti Michaëlis ascendens, sepulcrum beati Præsulis Ottonis adiit, ibique lacrymis ubertim profusis, per merita & suffragia ejusdem sancti Patris, a Deo sanitatem filio expetiit. Nec mora, ubi domum rediit, filium, quem in supremo spiritu reliquerat, loquentem & sanum, cunctosque præ gaudio flentes invenit. Ipsa quoque in faciem procidens, in voce exultationis & confessionis gratias agebat Deo & sancto Confessori. Quod factum memorabile dum bono pastori Egilberto, ejusdem patris successori, relatum fuisset, non modico exhilaratus gaudio, felicem sancti Michaëlis montem, & a Deo visitatum pronunciavit, qui tam pretiosum in suo sinu meruit collocare thesaurum.

[116] Sunt & alia multa beatifica e & magnifica beati hujus Præsulis gesta, [miraque alia gesta.] quæ ab illo comprehensa & dinumerata sunt, qui & hic bonorum operum ejus aspirator, & illic fidelis dignoscitur remunerator. Qui etiam gloriosum ejus transitum non sine causa in festivitate sancti Pauli Apostoli disposuit: sed ut cunctorum sapientium judicio diffinitum est; quia Beatus ille senectutem suam in Apostolatu remotissimarum gentium pro amore Dei, fatigare non dubitavit, etiam laboris sui præmium in ejus natalitio, qui proprie magister & doctor est gentium percipere meruit. Dignum enim erat, ut sicut doctorem gentium præ ceteris gentibus euangelizando imitari studuit, ita etiam unum & parem cum eo habeat natalem.

Explicit liber tertius.

ANNOTATA.

a Vide Sefridum a num. 171.

b Hic iterum brevior est Ebbo, sed in Sefrido paulo explicatiora sunt. In sequentibus prævalet Ebbo; Andreas Gretseri utrumque miscet: nos quæ hic vel in Sefrido desunt, ad hujus vitæ calcem adjungemus.

c Vult dicere, tumulatum fuisse, ut habent ultima Sefridi verba; quale enim mausoleum trium dierum spatio erigi potuit; antea autem conditum fuisse nusquam traditur.

d Habes ni fallor, hoc idem miraculum pluribus verbis descriptum, Andreæ Gretseri lib. 4, cap. 6, pag. 458: videtur & idem esse quod denuo recurrit hic num. 120.

e Sequuntur nonnulla a dicto num. 120: alia ex Gretsero subnectemus.

LIBER QUARTUS
EBBONI SUPERADDITUS.

CAPUT I.
De signis, quæ ad sepulturam ejus fiebant.

Cupientes a aliqua de signis & virtutibus regis virtutum, dilecti Ottonis Episcopi, [Laus S. Ottonis a liberalitate,] dicere, prius vitam ejus libet inspicere: quia, ut luce clarius constat, non signa, sed opera ejus in Deo facta, sanctitatis ei gloriam contulerunt, licet signa frequentia sanctitatis certa sint indicia. Cum enim nihil tam commendet Christianam animam, quam misericordia, & nemo ita beatus sit, sicut qui intelligit super egenum & pauperem, quis, putas, est beatior Ottone Episcopo, de cujus conspectu numquam vacuo sinu pauper recessit; qui quod habuit, egenis distribuit; & consortem & conformem suum inopem, cui non erat adjutor, adjuvit? Nudum vestivit, se justitiæ stola induit, monasteria & peregrinorum hospitalia construxit, & sibi Sanctorum amicitias & æterna tabernacula acquisivit. Quem misericordia perfectum fecit, dum misericordem & perfectum cælestem est imitatus patrem.

[118] [ab apostolatu,] Numquid autem de Apostolatu ejus tacebimus? Minime. Qui enim operatus est Petro in Asia, Paulo in Græcia, Gregorio in Anglia? operatus est & Ottoni in Pomerania, qui usque ad summam senectutem fide promptus, bello adversus idololatras suscepto, & gladio verbi Dei educto, ferocibus prædicaturus gentium miscebatur agminibus, gloriæ Christi cupidus, suæ incuriosus quietis. Nam cum tacendo posset esse tutior, eligens martyrii gloriam suscipere, loquendo vulneratus est, cæsus est, lapidatus est, terroribus, opprobriis, & extremis circumventus periculis, fremebant in eum pontifices idolorum, more bestiarum. Otto vero in adversis epulabatur. Ad ultimum vero, per fidei magnitudinem, non comitatu nec legionibus succinctus, nuda virtute animi, gloriosum de perfidis Christo retulit triumphum, & ejecta de civitatibus Pomeranorum imagine diaboli, signum invictæ Crucis & imaginem erexit Dei. Sermonem ergo, sequentibus signis, Deo confirmante, Sacerdos Christi omnia adversa, sibi obviantia, pro Deo & per Deum constanter sustinuit, sciens, quod non potest acquiri gloriosa victoria, nisi per laboriosa certamina.

[119] Ex his igitur, quæ breviter prælibavimus, videmus, [a signis.] Ottonem gloria Apostolatus & honore martyrii coronatum, signorum parum indigere testimonio. Quem in consortium Apostolorum, Martyrum & Confessorum divino non dubitamus electum judicio. Verum de signis, quæ ad sepulcrum ejus frequenter fuerint, non possumus ea, quæ vidimus, non loqui. Nam si pro otioso verbo reddimus rationem, videamus ne reddamus & pro otioso silentio. Quædam igitur ex his dicturi sumus, quæ aut ipsi vidimus, aut a probatis & constantibus viris audivimus, & libra veritatis examinata cognovimus. Nam si omnia scribere voluerimus, ante dies, quam sermo cessabit.

[120] Initium signorum sancti Ottonis fuit in Ottone b puero, qui cum exhalaret animam in sinum matris suæ, [Puer moriens convalescit;] illa morientem filium videre non valens, montem sancti Michaëlis conscendit, & illic ad sepulcrum Confessoris Christi se in orationem jactavit, horam transitus filii in eodem loco transire volens. Cumque jam omnia circa filium funeris obsequia consummata crederet, domum redit, puerum sanum & incolumem, hinc & hinc deambulantem, reperit, & cum clamore valido ad tumbam sancti Ottonis rediens, filium manu tenuit, & hæc universæ ecclesiæ innotuit.

[121] Vidimus c mulierem quamdam, in modum globi contractam, [contracta erigitur;] scabellis innixam, se ipsam portantem & quodammodo ponderantem, quæ veniens ad sepulcrum Confessoris Christi, gratiam quæsivit & invenit, & glorificans Deum & electum ejus Ottonem, coram omnibus erecta supra pedes suos sana stetit.

[122] Cæcus quidam, civis Ratisponensis, in baculo suo, [cæci vident;] ad festivam memoriam beati Ottonis venerat, & inter majores vigilias in facie totius Ecclesiæ, squamis ab oculis ejus cadentibus, ob gloriam sui Confessoris, Dominus diu negatum lumen ei restituit; & simile huic signum in muliere cæca, inter Missarum solemnia, sequenti die divina gratia iteravit.

[123] Puella quædam in similitudinem utris intumuerat, [puella sanatur;] ita ut officio membrorum & pristinæ formæ decore privata, non speciem hominis, sed enormem molem carnis ferre videretur. Quæ cum nullum remedium nec requiem inveniret, beati Ottonis imploravit clementiam, & continuo a Deo reddita est sanitati, ut, nullo signo tumoris in ea apparente, ad sepulcrum sancti Ottonis, cum oblationibus & gratiarum actionibus, una cum matre se lætam exhibuerit.

[124] [item phreneticus,] Quidam lanifex, Rudolphus nomine, phrenesin patiebatur, & mirabili motu & terribilibus oculis dolorem cordis & corporis signabat; ut scalæ alligatus & ad sepulcrum sancti Ottonis delatus, in ipso loco sanitate pleniter adepta, dedit laudem Deo.

[125] [& presbyter cum diacono.] Duo homines unius nominis, non ejusdem ordinis: nam unus presbyter Heinricus, alter est diaconus; æqualem ferebant infirmitatem, duplices videlicet tertianas, mixtas acutis febribus: quorum dum unus Missam collectis viribus, de S. Ottone diceret; alter dum ad sepulcrum oraret, sine dilatione, ad perfectum sanati sunt.

[126] [De Henrico eleemosynario] Mos est in ecclesia sancti Michaëlis, ut annuo die Patris sui Ottonis, in atrio claustrali, propria manu conventus det eleemosynam: quam bonam consuetudinem reliquæ, quas sanctus Pontifex fundavit, ecclesiæ devote receperunt. Accidit ergo, ut in monasterio Bruwiungensi, quod districtione religionis nominatum habetur, magister hospitalis domus, Heinricus nomine, infirmitate, quæ gutta dicitur, deprimeretur, ita ut in festo fundatoris ejusdem cœnobii, pauperibus solitum opus misericordiæ per se non posset impendere. Mœrore ergo deficiens, quid ageret, æstuabar. Janua igitur, ad negotium flendi, interim ei opportuna suggerebatur, in qua beati Ottonis depicta similitudo videbatur. Coram qua prostratus, lacrymis demisit habenas, non quidem his verbis, sed in hac sententia multa dicens: Amator pauperum Christi, quare non subvenis mihi? Numquid cras vel cras? Quare non modo? Quare non in hac hora finis ægritudinis meæ? Dicebat hæc, flens in multa contritione cordis sui. Finita demum oratione, beato Ottone miserente, repentina sanatione alleviatur, repressoque imbre lacrymarum, in honore Dei & sancti Præsulis, largiorem solito dedit eleemosynam.

ANNOTATA.

a Ex hac additione conjecimus in Commentario, totius hujus collectionis auctorem verosimillime Ebbonem ipsum non fuisse, sed posteriorem aliquem, qui Ebbonis opus, hinc inde contractum, occasione canonizationis & elevationis S. Ottonis, circa finem seculi XII ediderit, ea omnia, præcipue miracula, de suo adjungens, quæ aut viderat ipse, aut ab aliis fide dignis intellexerat, ut diserte exprimit sub finem numeri 119. Præmittitur tribus hisce numeris breve elogium, tamquam priorum librorum compendium.

b Jam diximus, hoc miraculum videri superius relatum; nisi forte de diversis pueris agatur, quibus eadem fere gratia acciderit.

c Hujus saltem miraculi auctor testis oculatus fuit, fortasse & sequentium.

CAPUT II.
De gestis ad procurandam Canonizationem.

His & aliis infinitis miraculis, dum sanctum corpus, absconsum fossa humi, claresceret, & jam nulli fidelium aptum videretur, [Agitur de procuranda canonizatione,] ut Pater multarum ecclesiarum sub lapide, velut lucerna modio tegeretur, cum Dominus Otto a secundus, Bambergensis Episcopus duodecimus, una cum venerabili Wolframmo, Abbate sancti Michaëlis in monte Bambergensi, in capella Dei Genitricis Mariæ, quæ est juxta capitulum, consedissent, ait Episcopus: Videmus quod universalis Ecclesia de sanctitate beati Ottonis non dubitat: nobis enim tacentibus, opera ejus clamant, & ideo ad canonizationem ejus peragendam, divino indigemus consilio & auxilio. Ad hæc Abbas, vir subtilis ingenii, respondit: Consilium quidem facile, sed opus difficile est. Ad hujusmodi actionem hoc modo ingrediendum est. Populus acquisitionis beati Ottonis, Pomerani videlicet, primo omnium adeundi sunt & alloquendi, ut ad Sedem Apostolicam honestas suæ gentis personas, & litteras Episcopi, Ducis & gentis dirigantur *, per quas testimonium suæ conversionis, & Apostolatus sancti Ottonis testimonium præbeant.

[128] Deinde Abbatum & omnium Conventualium ecclesiarum, [ob quam Abb. Wolframmus,] quas sanctus Pater construxit, litteræ adhibendæ sunt, ut omnes uno ore clament, a quo habeant, quod habent. Vita quoque ejus, plena signis & virtutibus & misericordiæ operibus, apud nos est, quæ Apostolico præsentanda est. Hæc omnia simul congreganda sunt, & in unum veletrum b reponenda, ut sint sancto Ottoni in testimonium, & hujus causæ firmamentum, & sic ad Dominum Papam eundum est. Adhæc Episcopus: Optimum consilium dedistis, sed quis mittendus sit, non prævidistis. Statim Abbas, totum in se vertens negotium, ex deliberato respondit: Juxta tritum proverbium; Cujus aries est, ipse cornu eum arctius tenet c. Ego mihi hoc onus vendico; quia beatus Otto, ut verum fatear, noster est. Nam corde & corpore semper totus nobiscum erat & est. Tunc Episcopus, bonæ voluntati Abbatis gratias agens, surrexit de loco consilii & abiit. Post hæc Abbas, accepta fratrum suorum licentia, Pomeraniam adiit, & in castro Camin, Boguzlao Duce Christianissimo sibi occurrente, & eum manu tenente, a Cunrado, primo d Pomeraniæ Episcopo, & omni cœtu novæ Ecclesiæ, [in Pomeraniam tendit,] novus hospes, cum Crucibus & vexillis, in hymnis & organis suscipitur; & causam, pro qua venerat, exposuit eis, dicens: Indignum est valde & indecorum, dilectissimi, quod Apostolus tantæ Ecclesiæ, qui vivens & moriens innumeris decoratus est miraculis, tamdiu jacet in sepulcri latibulis. Notum ergo vobis facimus, quod pro canonizatione ejus laborare proposuimus, & vos nobis collaborare oportebit, in quibus S. Otto abundantius laboravit.

[129] Ad hoc omnes unanimiter responderunt: Hoc semper eorum fuisse desiderium, & honori sui Apostoli se libenter delaturos obsequium. [ubi beneficiis cumulatus,] Rogabant præterea, ut quando ad Sedem Apostolicam vellet accedere, non hoc eos sineret latere, ut honoratos illius gentis viæ comites haberet, & ipsi, quodcumque possent, ministerium præberent. Sed hoc fieri non potuit, quia Boguzlao optimo Duce, eodem anno vita decedente, pax terræ illius adeo turbara est, ut nemo hinc ad eos posset transire, neque inde huc transmeare. Dux itaque, habito cum majoribus suis consilio, sanctum Ottonem in Wolframmo Abbate veneratus, auctoritate sua donationem fecit, & testamento confirmavit; scilicet ut quinque centenarii ceræ e, in memoriam sui nominis, & monumentum suæ gentis, ecclesiæ sancti Michaëlis annuatim, de tabernis terræ illius, persolvantur, ut inde lucerna in templo Dei luceat, & juge lumen ad memoriam S. Ottonis concinnetur & ardeat. Abbas itaque tantis beneficiis & devotionis indiciis debitas exsolvens gratias, balsamum & pretiosa munera, digna Principibus, eis obtulit, & licentia eorum & osculo percepto, ad fratres suos reversus, novem septimanas explevit, Pomeraniam iens, & inde denuo rediens.

[130] [collectis Principum litteris,] Post hæc collectam fecit litterarum Episcoporum Principum & Abbatum, & sic, opportunitate accepta, Lucium Papam adiit, qui senio confectus, se apud Veronam detinuit. A quo benigne susceptus, cum ei causam, pro qua venerat, intimasset, & litteras præsentasset, responsum accepit: Hoc principale negotium in urbe Roma, quæ universo orbi principatur, est declarandum; & nos, vita comite, dum ad Urbem venerimus, in consilio Episcoporum, quod petis, libenter agemus. Sed Lucius, antequam Romam veniret, morte præventus f est. Abbas itaque sciens, irretractabile esse verbum ab ore summi Pontificis semel emissum, non est ausus ultra loqui; sed Apostolica benedictione percepta, reversus est ad fratres suos. Sic omnis spes dilata, non sublata est. Otto vero Bambergensis Episcopus volens litteris exequi, [rem sæpius aggreditur;] quod idoneæ personæ non poterant prosequi, Urbano Papæ, qui Lucio; & Gregorio, qui Urbano successit g, litteras semel & secundo misit, sed nihil profecit; Romanis vix litteras inspicere dignantibus & dicentibus; Ad talia negotia non scedulæ, sed reverendæ sunt exhibendæ personæ. Romana curia, inoblita justitiæ, rem grandem non concedit facile, ne forte magnæ ei imputetur imperitiæ. Sic jam vice tertia periit labor & impensa.

[131] [tandem a Clemente III] Wolframmus vero Abbas, honoris S. Ottonis memor, laboris immemor, omnibus desperantibus, &, ut solet, vadiantibus h, si umquam Romæ quidquam proficeret; ipse, quamquam pedum tumore gravaretur, una cum venerabili Cunrado, Abbate de Michilwelt, universis pretiosis, quæ habebat in auro & argento, in sacculo repositis, ne forte sumptus ei deficerent in via, in Parasceve, circa horam tertiam, Romam venit, & omnibus expositis, ad Dominum Clementem Papam tertium processit i. A quo clementissime susceptus, interrogatus est: Ubi est refectio tua, ubi Pascha manduces? Et demonstravit ei cujusdam Cardinalis cœnaculum grande & diversorium, ut ibi cœnaret & manducaret. Abbas itaque miratus, quod in eo, cui post Deum omne genu curvatur terrestrium, talem hospitalitatem & gratiam invenisset, lætus vadit ad hospitium sibi designatum.

[132] Deinde cum accessus ad Dominum Papam ei concessus est, litteras Domini Imperatoris & Pomeranicæ gentis ei obtulit, [voti compos factus,] dicens; Hoc universæ Ecclesiæ desiderium esse, ut, sua favente clementia, beatus Otto canonizetur, & de pulvere sacrum ejus corpus elevetur. Ad quod Papa: Numquid de Ottone Episcopo agitur, qui magister & prædicator Pomeranorum dicitur? Iste sanctus & vere beatus homo est: quia Deum timuit, & mandata ejus observavit. Verumtamen ubi est liber miraculorum ejus? Tum Abbas; Si de vita ejus quæritis, aperit librum, qui sub veste latebat; En, inquit, hic est, & porrexit librum. Dominus vero Apostolicus susceptum librum tradidit uni Cardinalium, cui nomen est Laborans k, dicens: Labora hac nocte librum istum perlegere, ut cras virtutes beati viri scias mihi summatim perstringere. Qui accipiens legit, & cera quæque notabilia notavit. Altera autem die protulit librum, & una cum Abbate accedens ad summum Pontificem, dixit ei: Quisquis vitam hujus Sancti legit, comparatione ipsius, quantum ipse in infimo jaceat, intelligit; & inter Confessores Christi, nulli secundum credimus beatum Ottonem, cum vix habeat parem. Qui, ab ineunte pueritia, misericordiæ operibus, miraculis, virtutibus, & humilitate claruit, persecutionem pro Deo sustinuit, & Apostolus Pomeranorum nominari & esse meruit.

[133] Apostolicus itaque Deo gratias agens, & suæ felicitati deputans, [deputatis ad hoc Eystettensi & Merseburgensi Episcopis.] quod ad ejus tempora tanti viri dilata Canonizatio, data sententia, vicem suam venerabilibus Episcopis Ottoni Eistetensi & Eberhardo Merseburgensi commisit: qui beatum Ottonem canonizarent, & Sanctum esse, juxta nomen Sanctorum Ecclesiæ, prædicarent. Abbas itaque magna præsumens, sed majora, immo omnia, pro quibus ad Sedem Apostolicam venerat, percipiens, Apostolico & Romanæ curiæ infinitas, ut dignum erat, rependens gratias, accepta omnium benedictione, cum salute & sanitate redit ad propria. Romanis ad invicem de hoc verbo conferentibus, & cum admiratione dicentibus, se non meminisse tam grave negotium umquam tam celerem & facilem sortitum effectum, præsertim cum magnæ & alti sanguinis personæ, quæ pro similibus negotiis Romam venerant, infecto negotio redierint.

ANNOTATA.

a Electus anno 1177, præfuit annis 15; obiit anno 1192, inquit Bruschius. Wolframmus autem secundus, de quo hic sermo erit, præfuit ab anno 1172, usque ad 1201, teste eodem Bruschio.

b Derivatum, opinor, a velo, aut involvo; ut sit involucrum, vel fasciculus velo involutus.

c Notum proverbium, hic non male applicatum.

d Intellige primum fuisse istius nominis, nam eum præcessit Albertus, ut vide apud Jaschium pag. 460.

e De ea donatione sic scribit Bruschius in Monast. pag. 89: Sub eodem abbate (Wolframmo) dedit Boguslaus Dux Stettinensis, Pomeranorum & Sclavorum, gratitudinis ergo, pro conversa ad Christum Pomerania, ad tumulum S. Ottonis, singulis annis, ex omnibus tabernis terræ Pomeranorum, singulos lapidas (certum id est pondus 26 librarum) ceræ, ut est in hoc scripto: In nomine &c. Vide ibi diploma datum an. 1182.

f Obiit Lucius III PP. Veronæ, ut fert famosus versiculus, anno 1185.

g Ambo hi summi Pontifices Urbanus III, & Gregorius VIII mortui sunt anno 1187.

h Intellige Wadiare seu guadiare, alias guadium constituere, seu pignus opponere, quod nobis est wedden; Gall. gager: vide Cangium.

i Anno 1189, Clementis III (qui præcedenti, 6 Januarii electus fuerat) secundo, ut indicat ipsa bulla, in commentario prævio adducta; hic enim brevi res expedita est, toties ante proposita, & haud dubie accurate examinata.

k De clericis, quos Laborantes olim nominabant, agit Magrius in Lexico: & crediderim agnomen hic aliquod indicari, quod is, cui commissa res est, præ ceteris laboriosus esset; certe Cardinalem aliquem S. R. E. qui ita appellatus sit, hactenus nullum reperi. Quid si accipiatur pro causæ relatore, vulgo ponente, Gall. rapporteur, ut qui omnibus ante perpensis, hic ultimum decretorium suum judicium Pontifici dederit.

* leg. dirigant.

CAPUT III.
De ipsa Canonizatione & aliis Sancti miraculis.

[Fit solennitas an. 1189,] Anno igitur Dominicæ Incarnationis MCLXXXVIIII. Indictione VI [VII] præsidente in Ecclesia Dei Domino Clemente Papa tertio, regnante Domino Friderico, Romanorum Imperatore invectissimo, anno regni ejus XXXV a, imperii vero XXXI; eodem anno, quo fuit Iherosolymitana sancta expeditio; cum Heinricus b Rex, qui Patri successit in regnum, primam curiam suam haberet Herbipoli, in festo sancti Laurentii; & ad eamdem Curiam Otto Dux Boëmiæ, Archiepiscopi, Episcopi, Abbates, Principes & infinita multitudo convenissent; Abbas Wolframmus coram omni populo & universa multitudine, diversi generis & diversæ linguæ, procedens, litteras a Sede Apostolica elaboratas, & libellum de vita sancti Ottonis, Eistetensi & Merseburgensi Episcopis obtulit, ut vicem Domini Papæ tenerent, & beatum Ottonem canonizatum optimo tempore elevarent. Episcopi itaque susceptum librum inter authentica scripta reponentes, nomen beati Ottonis in Canone & in Letaniis, in Catalogo Confessorum Christi, qui non minus illis laboravit, recenseri sanxerunt; & ut jam non anniversarius, sed natalitius dies celebretur, ex auctoritate Apostolica, Ecclesiæ Christi, per latitudinem mundi diffusæ, præceperunt. Statimque, Rege cum universa multitudine, in laudem Dei & sancti Ottonis, acclamantibus, Dominus Moguntinus Archiepiscopus Antiphonam, Laudem dicite, cum universa ecclesia concinente, imposuit, quam Missa de sancto Pontifice secuta est, omni populi gaudente in universis, quæ gloriose fiebant de sancto Ottone Episcopo.

[135] Præterea Comes Ludovicus de Frankenstein dignum memoria somnum exposuit, [prævio alicujus somno.] principibus dicens: In hoc loco, in quo Dominus meus Rex sedet, vidi, in visu noctis, arcam miri & rari operis erectam, qualem nec oculus vidit, nec in cor humani artificis umquam descendit, quæ Deus præparavit sancto Ottoni, in qua ipse pontificalibus indutus, sicut mos est Episcopis sepeliri, mortuus jacebat. Putabam ego, nos omnes, qui hodie assumus, præsentes fuisse, & arcæ illius decorem considerasse. Qui subito revixit, & de resurrectione sua ingentem admirationem & lætitiam indixit.

[136] Quinquagesimus igitur annus jam venerat, ex quo [cælum] beati Ottonis animam, [Explicatur annus Jubilei;] terra corpus receperat. Annus iste in libro veteris Legis diversis ornatur nominibus & privilegiis. Ipse est jubileus, qui sanctificatus dicitur & propitiatio, cujus privilegia hæc sunt. Servus liber exit, vendita terra legitimum possessorem recipit. Homo peregre profectus, ad domum pristinam & familiam redit. Unde dicam jubileus a jubilo, & quid sit jubilus, extensio videlicet gaudii, sine impensione vocis, scilicet cum ita cor in gaudium extenditur, ut conceptam corde lætitiam voce nequeat depromere. De hoc, modo non est dicendum. Jubileus tamen iste, quantum personæ beati Ottonis, cujus nomen laudem resonat, littera servit, & spiritu bene sanctificatus dicitur; quia in eo propalata est sanctificatio ejus, facta est Herbipolim canonizatio ejus. Decebat enim, ut tantæ reverentiæ Pontifex, non solum vivens, sed & moriens conservaret legem excelsi; & quamvis sanctus fuit, tamen ante quinquagesimum annum Sanctus appellari noluit, ob sanctificationem Jubilei. Qui etiam propitiatio recte dicitur. Mons enim, in quo sanctum corpus Ottonis requiescit, diebus exaltationis ejus, infinita pressus multitudine, non cessabat a laudibus; & magnis populorum vocibus nocte ac die personabat; & tam secretis quam publicis fumigabat orationibus: ita ut impletum videres: Tange montes & fumigabunt. Ascendit ergo fumus aromatum, quæ sunt orationes justorum, de manu & de monte sancti Michaëlis Archangeli in conspectu Domini. Nam & divina clementia aures suæ pietatis, cunctis se petentibus, interveniente sancto Ottone, se magis propitiam exhibuit; ita ut merito dies illi propitiatio debeant dici.

[137] Redit ad animum, qualiter negotium canonizationis beati Ottonis sub Lucio, [collata cum eo canonizatione post annos 50.] Urbano & Gregorio, Romanæ Sedis Pontificibus, promotum est: sed terminari non potuit: quia nondum quinquagesimus annus venerat, nec beatus homo, cujus in lege Domini voluntas fuit, ut fidelis servus & prudens, libertatem, nec ut Dominus, ligitimam possessionem recipere, nec ut pater familias, ad pristinam domum & familiam, contra legem, ante jubileum redire noluit. Domus beati Ottonis, sunt monasteria & ecclesiæ, quas construxit; possessio ejus, sunt prædia, quæ eis contulit; familia ejus, sunt pauperum & peregrinorum hospitalia, quibus, propter opus misericordiæ exequendum, vigilem operam dedit. Bene igitur in Jubileo, secundum suam prærogativam, non solum spiritualiter, verum etiam corporaliter, S. Otto ad domum & familiam pristinam legaliter redit, cum Abbates suorum cœnobiorum, dulces ejus carpentes reliquias, & mundis linteaminibus involventes, secum deportaverunt: quamvis S. Otto principalia sui corporis membra apud eos, quos post Deum & Sanctos ejus principaliter dilexit, divina providente gratia sibi retinuit.

[138] [cum multis miraculis,] De signis vero, in elevatione ejus factis, quid dicemus? Excedit humanum sensum numerus miraculorum ejus. Breviter dicam: Multitudo languentium, & qui vexabantur a Spiritibus immundis, veniebant ad memoriam ejus, & quorum fides exigebat, sanabantur omnes. Populus igitur, qui de diversis confluxerat regionibus, transactis magnæ festivitatis diebus, cum lætus rediret ad propria, protestatus est, dicens in Ecclesiæ audientia: Beati sumus, qui huic solemnitati interfuimus: quia nobis astantibus & videntibus, beatus Otto cæcos illuminavit, claudos curavit, infirmos sanavit, dæmones effugavit. Bene omnia fecit, & surdos fecit audire, & mutos loqui.

[139] Igitur signa, quæ facta sunt illis diebus, tentabimus succincta distinctione disserere, rogantes, [quæ enumerantur.] ut neminem styli humilitas audire gloriam justi tædefaciat. Multo enim melius est, vera rustice, quam falsa diserte proferre. Hi quippe qui principum victorias & bella scribunt regalia, orationes rhetoricas & verba excogitant legalia, & dum materia rei gestæ humiliatur, eloquii venustate deargentatur: summi vero Regis opus non grandiloquam, sed veridicam exigit narrationem; quia rectum est verbum Domini & omnia opera ejus in fide.

[140] [Quinque mulieres,] Venerunt quinque mulieres dæmoniacæ diebus exaltationis sancti Ottonis, ad sepulcrum ejus, quæ salvatæ sunt universæ. Prima cum ad villam proximam civitati venisset, montem sancti Michaëlis oppositum cernens, nunc vepribus injicitur, nunc de manibus, qui eam trahebant, se excutiens, lapidibus illiditur, aquis immergitur, & nisi demum vinculis artata fuisset, sibi vitæ exitium intulisset. Audiebantur ex uno ore quasi voces multorum dæmonum cum stridore clamantium: A monte sancti Michaëlis, a sepulcro Ottonis adductus ventus urens, nos urit, numquam talem auram sensimus; ideoque in diu possesso vase [corpore] subsistere non possumus. His malignis spiritibus rugientibus, misera muliere sanguinem spumante, summitatibus insuper digitorum ejus quasi ferro præcisis sive præruptis, his portis dæmones eruperunt. Viri autem, qui comitabantur eam, videntes quod per beati Ottonis merita esset liberata, ad tumbam sancti Præsulis eam perduxerunt, & hæc universæ Ecclesiæ, monstratis apertis indiciis, constanter narraverunt. Ipsa vero mulier nomina dæmonum astantibus innotuit c dicens: Unus dæmonum, quibus possessa eram, fuit Trigelaus, cujus fanum beatus Otto destruxit in Pomerania. Alter Legio, cujus mentio fit in Euangelio. Unus Legatio, & aliorum dixit nomina, quæ exciderunt a memoria.

[141] Secunda & tertia, in die sancti Michaëlis circa horam tertiam liberatæ sunt, clericis & viris, [a dæmoniis,] in quorum parochia discurrerant, astantibus, & cum juramento affirmantibus, quod novem annis in ipsis inveterata fuerint dæmonia, quæ jam in decimo, per sancti Ottonis merita, divina ejecit potentia. Quarta, monialis femina, ab hora diei prima usque ad vesperam, gravi cum exorcistis certabat litigio, adeo ut cum omnes sudor & labor repelleret, ipsa, antequam confortatur spiritu, indefessa maneret. Unus ergo ex illis, qui eam admirabatur, memorans, quod non nisi per jejunia & virtutes orationum, genera superantur dæmonum, foras egressus, & cuidam religioso sacerdoti confessus, iterum ad arreptitiam regressus est. Quem illa, torvis respiciens oculis, inquit: Ante te melius noveram. Crimina enim, quæ de te notaveram, jam non ego, sed pallidus scit Silvester monachus. Sed, quid frustra vexamini? Non egrediar, nisi Ottone expellente me. Jam itaque inclinata die dæmon exclamavit: Vicisti, Otto, vicisti. Puella vero in modum follis inflata, dæmonem efflavit.

[142] Quinta item monialis, cum jam Episcopi, Abbates & sacerdotes in prima noctis vigilia ad aperiendum sarcofagum accederent, [liberatæ.] & illa pavimento adhæreret, ait Episcopus: Ejicite arreptitiam hanc. Illa autem cum educeretur, submurmurans, quasi præsentem alloquebatur Episcopum; Tu quidem jubes me ejici, quod parvipendo. Scias autem hodie te a gente inhonorandum. Quod & factum est. Completo enim officio, cum Episcopus de monte descendisset, & ad prandium consedisset, orta est inter milites contentio; utque jam jam illis res esset pro anima; & Episcopus accurreret, litis sedandæ gratia, aspersus est sanguis vulneratorum super vestimenta ejus, & indumenta Pontificis inquinata & persona turbata. Arreptitia vero ad Vesperam, dum hymnus alternaretur, inter versiculum; Ad sacrum [Sancti] tumulum d, juxta ejusdem versiculi continentiam, sanitati restituitur, & cum admiratione singulorum a dæmone liberatur.

[143] Hæc singula miracula insertis argumentis firmavimus, [Sanatur sacerdos dubitans,] ne animum legentis illa vexet dubitatio, nec quisquam infidelis sit auditor, sicut fuit Presbyter Albertus de Suuar .. ad quem locum dum sacræ fuissent reliquiæ, & super altare locaret; ille habens pollicem ad nullum usum flexibilem, devotus tentator accedens, dixit: Beate Otto, si vera sunt omnia, quæ de te audivimus (accipiens reliquias superposuit pollici) hic, inquit, experiar; Si quid potes, adjuva me. Statim fragor digiti, in articulorum compage repressi, per totam auditur ecclesiam, & quasi sublula emissus sanguis exivit innoxius; & sic, qui de miraculis dubitavit, mirum suum ipse circumtulit.

[144] In eodem vico divina pietas, per easdem reliquias, [cum duobus pueris;] duobus pueris, uni sensum; alteri, cujus latus miserabiliter putredo consumpserat, sanitatem reddidit.

[145] Nemo quoque signorum, quibus Dominus Sanctum suum mirificavit, [sed detractor punitur.] superbus detractor existat, qualis fuit alter presbyter, Bernhardus de Choburk, qui veniens de villa contigua, Missa celebrata, prædictam repetebat ecclesiam. Cumque rogaretur a populo, ut se ad suscipiendas beati Ottonis præpararet reliquias, ministro mortis persuadente, respondit; Quid, rogo, seducimini? Quid Ottonem pluris æstimatis Episcopis temporis instantis? Continuo ergo ut ex arrogantia cordis hæc locutus est, corde ipsius subitaneo mortis aculeo perforato, miser equo labitur, & in momento, in ictu oculi, vitæ subtrahitur. Pensate ergo, qualiter uni horum presbyterorum devota dubitatio fidem auxit, sanitatem contulit. Alteri temeraria discussio spatium pœnitentiæ tulit, & mortem intulit. Miraculorum ergo, quæ Dominus in Sanctis suis operatur, nemo sibi [judicium] vendicet, quia non nos eorum, sed ipsi nostri judices erunt.

[146] [Claudus, surdus & mutus curati,] Tertia dies memoratæ festivitatis, tribus ornatur miraculis. Claudus carpentarius, pendulo pede ad terram posito, gressum; homo surdus, cujus aures virulentis humoribus purgari vidimus, auditum recepit: puer duodennis, soluto linguæ vinculo, matre præ gaudio flente, inusitato sermone locutus est.

[147] [uti & phreneticus.] Phreneticus quidam, ad memoriam sancti Ottonis adductus, per noctem in conclavi servabatur. Qui vecte prohibitus, dum ad januam non posset egredi, tegulis effractis, de pinnaculo se præcipitavit, & forestum, Hutsinor dictum, ferina mente petiit. Mane autem facto, proprio rugitu proditus, laqueo venantium capitur, & in montem sancti Michaëlis trahitur. Sed ne infesto clamore, sacra Canonis, qui interim dicebatur, turbaret silentia, in cimiterio fratrum detinebatur. Ad quem custos ecclesiæ ferens vinum, sacris reliquiis sanctificatum, misericordia motus exivit, & frontem infirmi liniit. Qui continuo solvi se rogans; Sensus, inquiens, meus redditus est mihi, Deo & beato Ottoni, cadens in faciem, gratias egit.

[148] [Varia sanitatum genera.] Testimoniales nuper accepimus litteras, continentes, qualiter Deus beati Ottonis sanctitatem, potenti ejectione dæmonum, & [per] diversa genera sanitatum, in partibus Saxoniæ & Bavariæ diffamaverit. Quæ omnia, & ea quæ ad sepulcrum ejus fiunt, scribere, per otium dictantis est.

[149] [De Popone milite.] Notus & alti generis quidam miles Popo de Irmolteshusen, casu belli pedem perdiderat, & nescio quo infortunio accedente, nullis emplastris sanari poterat; sed locus vulneris recens patebat. Aspero tamen corrosivo præmortuas carnes, quas physici cancrenas appellant, frequenter obortas abstergebat. Ipsa quoque corrosio jam nervos & ossa militis invaserat. Unde accidit, ut e truncato crure sanguis proflueret, [rivuli] in modum derivatus; & miles jacens exsanguis & desperatus, testamentum de bonis suis firmare disponebat heredibus. Accessit ei interim salubris cogitatio; etiam se ad beati Ottonis devovit limina, statimque in vicino fuere remedia. Nam quod medicorum manus quindecim annis sanare fuit invalida, obducta & solidata cute, membrum sanavit divina clementia. Infra septimanam quippe, ligneo pede cruri conformato, sospes ad memoriam sancti Ottonis veniens * sine baculi sustentaculo, & ambulabat in sanctuario, abscissi pedis nemini dans ullam suspicionem, voto & voce gratias referens Deo & sancto Ottoni, in eo quod contigerat illi.

[150] His igitur virtutibus, quibus mons cælestium virtutum sublimatur, [Scriptoris conclusio,] cui imperialis manus Heinrici posuit fundamentum, Ottonis Pontificalis sanctitas dat incrementum, Angelorum custodia tenet firmamentum. His, inquam, paucis ex multis digestis, quia, ut credimus, apponet Deus, ut ad sepulcrum sancti Ottonis, ipsius intervenientibus patrociniis, complacitior sit adhuc, scriptori sequentium miraculorum calamum & paginam interim vacantem assigno e.

[151] Lectio Prima. Cum æternæ prædestinationis temporales effectus, [& sermo] dispensatrix omnium bonorum, gratia Dei, vellet elucescere, dilecti Deo & hominibus Ottonis Episcopi venerabiles reliquiæ in domo Domini, in salutem credentium sunt elevatæ f. Lucerna enim sub modio posita, super candelabrum Ecclesiæ divinitus erat sublimanda. Anno igitur Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo octogesimo nono, Clemens tertius, Romanæ sedis Antistes, eorum, qui hujus negotii auctores exstiterant, attestationes recepit, habitoque fratrum, qui præsentes erant, consilio, sanctissimum Confessorem Dei Ottonem, Sanctorum Catalogo annumerandum decreverunt.

[152] II. Eo igitur canonizato, exsecutionem translationis venerabilibus Episcopis, fratribus suis, delegavit. Proinde anno [a] dissolutionis suæ tempore quinquagesimo, Apostolici exsecutores mandati suo reverenter functi sunt officio. Quocirca, crebrescentibus ad tumbam beati viri miraculis, tot & tanta divinæ miserationis beneficia populo Dei exhibita sunt, ut eos nihilominus, qui tardioris essent fidei, a cordis sui duritia potuissent emollire. Hic est ergo remissionis & indulgentiæ annus, quem olim legalibus inservientes ceremonialium institutis, Jubileum appellare consueverant, in quo & debita & servitus laxabantur.

[153] III. Verum quæ tunc illis in figura contingebant, [in elevatione,] nobis efficacia rerum arrident. Nunc enim, per interventum sanctissimi Ottonis, debita peccatorum animæque obligatoria peccati pœna dimittitur, & diaboli dominio mancipatus, a jugo miserrimæ servitutis, in libertate filiorum Dei transfertur. Igitur juxta priscæ legis ritum, terra quondam vendita, possessori restituitur, cum terrenus homo peccato venumdatus, redintegratus naturalibus, accumulatisque gratuitis, ad imaginem Dei, similitudinem conditoris sui reformatur.

[154] IIII. Ad pristinæ redit familiæ contubernium, qui ad ejus, [jam supra] de qua peccando exciderat, sanctæ matris Ecclesiæ revertitur consortium. Iste annus non injuste propitiatio dicitur, cum peccatricis animæ tenebras luce miserationum suarum excusserit, qui propitiatur omnibus iniquitatibus nostris, qui sanat omnes infirmitates nostras. In hoc ergo Jubileo jubilandum est nobis præcipue, ut illuc cordis nostri dirigatur intentio, unde nobis, per intercessionem tanti Patris, efficaci subvenitur auxilio.

[155] V. Ea vero quæ de Jubileo generaliter dicta sunt, [dictorum,] trahi ad specialitatem possunt, ita nimirum, ut beato Viro non incongrue valeant aptari. Ut enim prætereatur silentio, quod cum ante, sub Romanæ Sedis Pontificibus, de canonizatione ejus diligenter laboratum sit, tamen usque ad completionem Jubilei translationis intercessit dilatio. Illud memoratu dignum est, quod ejus sanctissimum corpus, de terræ pulvere sublevatum, quasi ad familiam rediit, cum ad eos, quibus ante collationem beneficiorum proximus erat, corporali præsentia resedit: ubi nunc in sabbato requietionis, octavam beatæ resurrectionis exspectat.

[156] [elegans] VI. Itaque cum ad prædictæ solemnitatis celebritatem populus de longe confluxisset, ipse, cujus gratia prævenit & subsequitur, in electis inexplicabiles multiformis gloriæ suæ divitias dignatus est ostendere, ut miraculorum signis dilecti sui merita declararet. Igitur ne pravæ obreptionis invidia, per calumniam impiæ contradictionis, sanctitati ejus derogare præsumeret, multis se Dei virtus virtutum muneribus effudit, omnemque oblatrantium errorem hæsitationemque præveniendo amputavit. Itaque plurima multitudo languentium, quæ adipiscendæ sanitatis gratia confluxerat, quod fideliter petiit, efficaciter impetravit.

[157] [quædam] VII. Ibi ergo secularis sapientiæ fastus confunditur, ubi de privatione ad habitum regressus, sub testimonio plurimorum ostenditur. Cæcis quippe visus tribuitur, surdis auditus confertur, nec quisquam inter ægros pie fideliterque supplicans, optatæ salutis voto cassatur. Præcipua tamen inter sanitatis munera dæmoniacorum liberatio fuit; nam & quinque mulieres aderant, quæ antiqui hostis oppressionem passæ, obsessorem suum terribilibus furiosorum motuum gestibus fatebantur. Ipse vero qui vasa iræ in vasa reformat gratiæ, de obsessis corporibus malignos spiritus ejecit, & plenam libertatis sanitatem integramque salutem contulit.

[158] [anacephalæosis.] VIII. His perspicue potest agnosci, quam gloriosus expugnator victorque dæmonum fuerit, qui cum adhuc in mortali carne positus esset, ut hanc ejectionem dæmonum post mortem ejus Dei sapientia operetur, bonis operibus emeruit. Sed non parum spei & consolationis in his nobis impenditur, qui carnis adhuc assultus & dæmoniorum insidias sustinemus. His enim indubitanter didicimus, quod ejus nobis intercessio ad salutem potest proficere, quem tam insignibus gratiarum beneficiis, Dei misericordia voluit mundo clarescere. Hæc vero & his similia, non solum ibi facta sunt, ubi corporali requiescit præsentia: verum etiam quocumque delatæ sunt sacratissimi corporis reliquiæ, illuc miraculorum virtus concomitata. Quosdam etiam invidiæ facibus accensos, ac beati Confessoris protervo spiritu meritis detrahentes, divina consecuta est ultio, ut indubitatæ veritatis testimonio cunctis innotesceret, eos debitæ ultionis acrimonia feriri, qui pestiferæ contradictionis veneno Sanctos Dei non timuerint persequi. Ipse enim, qui mirabilis est in Sanctis suis, vindictam retribuet in hostes eorum, qui nimirum in offensis eorum offenditur, quorum laudibus, si pie fuerint impensæ, ipse ad quem omnis laus & gratiarum actio retorquenda est, juste laudatur.

ANNOTATA.

a Legendum, regni ejus XXXVIII, imperii XXXV. Mirum est, scriptores istos in notis chronologicis passim exerrare.

b Aberat enim Fridericus, suscepta expeditione Hierosolymitana.

c Vult dicere, nota fecit, indicavit.

d Intellige, turbæ fugantur dæmonum, ut habeas totam versiculi continentiam.

e Dolendum, quod per tot secula id neglexerint religiosi ad S. Michaëlis: quæ recentius patrata miracula accepimus, in commentario tradita sunt.

f Satis accommodæ lectiones istæ, ut XXX Septembris recitentur, potius quam antiquiores ex vita, aut forte recentiores aliæ minus accuratæ.

* leg. venit.

SUPPLEMENTUM
Ad præmissas Vitas, ex Andrea, a Gretsero edito.

Otto Episcopus Bambergensis, Pomeranorum Apostolus, in Franconia (S.)

BHL Number: 6407

Ex Andr. Gretser.

Jam supra non uno loco insinuavimus, binas vitas vetustissimas a nobis hic editas, non videri omnino integras, ultimam præsertim, quæ ab Ebbone verosimillime fusius descripta, [Quænam hic ex Andrea adjiciantur.] a symmista aliquo in nonnullis contracta videtur, vel eo tempore, quo de canonizatione agebatur, vel paulo post solennitatem illam peractam, ut, rescissis parergis, haberent S. Ottonis clientes Actorum ejus non inelegantem seriem, qua & pietatem pascerent, & forte etiam curiositati facerent satis. Nequid tamen desiderari hic pateremur, visum est ex sinceriori Andrea ea potissimum capita seligere, & per modum appendicis seu supplementi subjungere, quæ res notatu dignas complectuntur, quamquam & de eis aliqua scriptores nostri cursim attigerint. Itaque ex lib. 1 Andreæ excerpta sunt capita 27, 28, 29, 30, 31 & 48. De missione Pomeranica, quam lib. 2 & 3 prosequitur, satis dicunt Nostri, uti & de beato Sancti exitu, oratione funebri Imbriconis Herbipolensis, aliisque eodem spectantibus, unde librum suum quartum conflarunt ambo Andreæ. Neque desunt miracula apud Ebbonem: nihilominus ex lib. 4 Gretseriani desumpta etiam sunt aliqua, paulo fusius ibidem explicata. Quæ ex altero Andrea Jaschii transferri huc poterant, in commentario prævio abunde deduximus; ut neminem jure conqueri posse existimem, neglectum quidquam aut prætermissum fuisse, quod tanti momenti sit ut hic adjungi mereretur. Habe igitur Andreæ caput 27 &c.

[2] Ut autem ad nostra veniamus, idem Deo devotus Pontifex Babebergensis monasterium S. Michaëlis cum ejusdem ecclesiæ ædificiis, [Multa sigillatim describuntur,] nec non & basilicam sanctæ Mariæ, & capellam B. Bartholomæi, cum magna domo, eidem adhærente, a fundamentis ampliori statu reædificavit. Capellam quoque super portam, in honore S. Oswaldi Regis & Martyris, fecit. Sed & diversorium & muri ambitum cum universis officinis construxit. Idem vir beatus fontem in medio claustri fieri jussit; itemque venam aquæ vivæ, de vicino monte, in claustrum plumbeis fistulis copioso sumptu duci fecit. Pleraque eidem loco ornamenta contulit; inter quæ duas argenteas scutellas ad suscipiendas oblationes: auriphrygium quoque & casulam pretiosam; crucem quoque auro gemmisque nobiliter fabricatam, recondito in ea salutari ligno. Sanctorumque reliquiis, ipse sacravit. Crucemque Salvatoris appellari statuit, banni sui interpositione, ne ab ipso monasterio pro aliqua umquam necessitate auferretur, indicens, beato Michaëli Archangelo eam devotissime obtulit. Hunc locum ille Deo plenus fidelissimo semper amore dilexit, hunc restauravit; hunc ditavit; hujus gloriam quæsivit; huic bona tribuit; hunc sublimavit; hunc coluit; hujus profectum semper amavit; & in ipso, coram altari ejusdem. Archangeli, cujus specialis minister erat, sese sepeliri decrevit.

[3] [quæ cœnobio S. Michaëlis collata sunt.] Eidem monasterio quoque in usum fratrum dedit octo prædia, quingentis argenti libris comparata: quæ hic ob notitiam eorum sigillatim annotare, frivolum duximus. Præterea ecclesiam juxta Albuch, hereditario sibi jure propriam, eidem monasterio, cum duabus ecclesiis aliis donavit, ob memoriam videlicet sui parentumque suorum, inibi corpore quiescentium. Adhuc autem dilectissimum sibi locum amplificare desiderans, sub monte S. Michaëlis capellam S. Ægidii, cum hospitali domo, pauperum & peregrinorum receptionibus aptam construxit. Totus enim misericordiæ visceribus affluebat; totus eleemosynæ & compassionis affectu sic ardebat; ut jure cum B. Job dicere posset; Ab initio crevit mecum miseratio, & de ventre matris meæ egressa est mecum: flebam super eum, qui afflictus erat, & compatiebatur anima mea pauperi. Noverat quippe, & assidue recolebat illam B. Gregorii sententiam: qui compassionem non habet, vacuum Episcopi nomen tenet. Virtus namque sanctæ charitatis omnibus quidem fidelibus, sed maxime Christi congruit sacerdotibus, qui & specialius ad hanc exsequendam in ipso sacratissimo suæ ordinationis mysterio commonentur. Cum enim sacerdos consecratur oleo, per quod charitas intelligitur, manus ejus liniuntur, oleumque manibus ejus infunditur, ut per hoc uberiora misericordiæ & pietatis opera sibi facienda noverit. Sed & cum veste sacrata ornatur & amicitur, ei consecrator dicit; Accipe vestem sacerdotalem, per quam charitas intelligitur; ut ea se totum, quasi tunica talari, circumdatum & splendidissime ornatum esse debere meminerit. Quam pius Otto singulari decore vestitus, usquequaque eam propagare & felicissimis declarare satagebat operibus.

[4] [De hospitali & ecclesia S. Ægidii.] Perambulans itaque suburbana in circuitu, aptumque locum perlustrans ad hospitale construendum, venit ad collem, sub monte Michaëlis positum, qui vulgo Lugenbuhel/id est, mendacii collis, vocabatur, duabus ex causis, sive eo quod non naturali terræ situ, sed potius de fundamentis murorum civitatis illis aggesta humus in altum excreverat; sive pro eo, quod crebra inibi conventicula stultorum, mendaciis & vanitatibus plena, agebantur. Hoc ergo spiritualis hic pater in melius commutare desiderans, qui ad hoc se constitutum noverat, ut prava exstirparet, & bona quæque insereret; collem ipsum complanari, & ecclesiam illic B. Ægidii jussit ædificari. Domicilia quoque, pauperibus & peregrinis opportuna construi: ut ubi antea servitus inimici pullulabat, ibi deinceps, divino cultu & eleemosynis pauperum, lucra animarum succrescerent. Eo tempore Canonicus quidam ecclesiæ S. Jacobi, Wichodo nomine, orationis causa beatum visitans Ægidium, reliquias magnificans, id est, pollicem ejus, comparavit; quem pius Otto, ab eodem sagaciter impetratum, altario S. Ægidii cum aliis multiplicibus reliquiis inclusit, ecclesiamque solenniter dedicans, memoriam ejus per omnem locum celebriorem, quam eatenus fuisset, instituit. Hospitale autem cum eadem ecclesia primum quidem Gumponi, decano S. Jacobi, commisit; postea vero, mediante beatæ memoriæ Wolframo, decimo hujus loci abbate, sancto Michaëli cum omnibus pertinentiis suis contradidit. De quo amabili & reverendissimo hujus loci abbate, dignum est aliqua litteris mandare, quia in ingressu ejus, Domino largam suæ benedictionis copiam infundente, locus hic jam pene in omni religione collapsus, nova & mira interioris disciplinæ, & exterioris profectus sumpsit incrementa.

[5] Hic enim Wolframus ex provincia Bavarorum, nobili & religiosa ortus parentela, [Wolframus Bavarus sub S. Ottone primicerius,] Babebergensis ecclesiæ, in schola Christi educandus, sub ordine canonico traditus; ubi divina præventus gratia, in tenera ætate, sitibundo pectore hauriebat fluenta doctrinæ, ac de die in diem sapientiæ maturitate & elegantia morum proficiens, inter suos collegas pulcherrimus processit. Siquidem paternæ justitiæ fortitudo, & maternæ pietatis imago evidentius in eo apparebat juxta Apostoli dictum: Quod si radix sancta, & rami. Et hic quidem sub venerabili Ruperto, septimo Babebergensi Episcopo; postmodum autem cum annos viriles attigisset ætatis, a pio Ottone primicerius factus, auctorabili sagacitate, velut alter Joseph, curam totius administrabat episcopatus. Nihil erat in omni ecclesiasticæ dispensationis negotio, quod non ejus nutu & arbitrio disponeretur. Sed cum Deus omnipotens statum monasticæ religionis, qui sub domino Gumboldo, nono hujus loci abbate, ad nihilum redactus erat, per ministerium reverendissimi patris Wolframi reparare, & novo Hirsaugiensium ordine ad meliora provehere dignatus esset, eumdem sæpe dictum sæpiusque dicendum sapientem architectum, corporalis ægritudinis molestia perculit; sicque naufragosis mundi abreptum fluctibus, ad portum quietis advexit, castraque militiæ spiritualis intrare compulit.

[6] Nam cum periculoso colli tumore aliquamdiu laborasset, [sit monachus ad S. Michaëlis,] juxta beati Job sententiam; terrebis me per somnia, & per visiones horrore concuties; quibusdam sagacioribus de familia ejus, nocturna visione apparuit culmen domus ejus repentino lapsu corruere, domumque confractam dissipari, illisque inter se hoc mussitantibus, & mortem Domini sui præsagire affirmantibus; ipse pater amabilis hoc rumore pavefactus est, & internum judicem, hoc verbere ad meliora se vocantem, in spiritu humilitatis & animo contrito sequi deliberavit. Itaque disposita domo sua, & solerter præcavens insidias amicorum & propinquorum, a bono eum proposito revocare nitentium, clam, matutino tempore, montem S. Michaëlis adscendit, ubi veterem deponens hominem cum * pompis, quibus ornatior aliis incedere solebat, exuviis, Deo se ipsum hostiam acceptabilem obtulit, & sanctæ conversationis habitum voluntaria paupertate suscepit. Cum ergo præceptis obediens Euangelicis, cruce sua flagrantissimo corde elata, Dominum secutus fuisset, sine mora verus ille medicus, qui percutit & sanat, occidit & vivificat, quique languores nostros tulit & ægrotationes portavit, infirmitati ejus medelam solita pietate adhibuit, ut ipse primum corpore & mente sanatis, multis postmodum, spirituali magisterio, salutem operaretur animarum.

[7] [unde Hirsaugiam transiit; ubi ita profecit,] Eo tempore piissimus pater Otto in Carinthia morabatur; & cum reversus, quæ circa intimum dispensatorem suum gesta erant, audisset, plurimum in Christo exhilaratus est, licet in administratione publicorum negotiorum grandi solatio destitutus esset. Et accersito eo ad familiare colloquium, de statu suo paterna dulcedine requisivit: & si consuetudine quam invenerat, contentus esse vellet? Sed ille vir sagacis animi, distortam & pene nullam hic monasticæ religionis disciplinam in brevi deprehenderat; &, se ad perfectiora tendere, ne in vacuum curreret, respondit. Quo audito, Pastor mitissimus Otto fervori ejus admodum congratulatus, ad Hirsaugiense cœnobium, in sacro tunc spiritualis ordinis rigore celeberrimum, quantocius eum cum xeniis honorabilibus destinavit eo quod & ipse ibi peculiariter notus esset, ob frequentes illo transmissas eleemosynas. Ubi summo cunctorum exceptus tripudio, tum pro sui reverentia; tum etiam pro amore pii Ottonis loco tantæ venerationi habitus est, ut etiam post modicum, transcensis aliis officiorum gradibus, prioratus honore sublimari mereretur. Aderat jam tempus miserendi: quia prospexerat de excelso sancto suo Dominus, ut locum hunc, Montem scilicet S. Michaëlis, diu a spiritualium profectuum germine arescentem, novis supernæ gratiæ stillicidiis irroraret, per beatissimum patrem Ottonem, qui velut aurora pulcherrima, & lucifer matutinus, ad discutiendas & illuminandas priscæ conversationis caligines cælitus effulsit.

[8] [ut ad montem S. Michaëlis revocatus,] Nam cum se totum ad dilatandam ejus gloriam, qui eum glorificaverat, & spectabilem præ aliis coëpiscopis suis fecerat, præparasset, hic præcipue, tamquam in ipso capite, religionis monasticæ normam propagare curavit, ut postmodum & aliis, quæ ædificare proposuerat, cœnobiis, larga benedictio ex hujus fontis ubertate proflueret. Ad quod opus divinum nullus sibi fidelior, nemo sibi visus est aptior hoc, de quo loquimur, servo Dei Wulframo, quem dudum in activa vita sagacissimum noverat, & nunc in contemplativa vita audierat. Itaque missa ad Hirsaugiam fida satis legatione, tam eum, quam & alios quinque fratres, religione & omni scientia eximios impetravit; licet cuncti abscessum dilecti patris Wulframi molestissimum, & pene importabilem sibi censerent. Sed nihil erat quod non pii Ottonis reverentia & eleemosynarum largitas apud eos obtineret. Veniente igitur eo, absens erat Episcopus: ideoque in Saxonia apud Curtes episcopales Mochelen & Schidingen residens, adventum ejus præstolabatur. Postmodum autem, cum reversus de Carinthia piissimus pater Otto, voti se compotem factum apud Hirsaugiam cognovisset, Deo gratias egit, dilectum sibi Wulframum, acsi e cælo transmissus esset, omni paternæ benignitatis affectu suscepit: & per occultos internuncios, primo seniores, deinde omnem S. Michaëlis congregationem admonuit, ut suæ utilitati per omnia consulentes, in electione Venerandi patris Wulframi unanimiter concordarent.

[9] Cumque divina præveniente gratia, hoc, ut desiderabat, [ibidem abbas electus & consecratus sit.] obtinuisset, uberiores ei, a quo bona cuncta procedunt, laudes exsolvit; statimque in vigilia Palmarum, assumptis majoribus & prælatis ecclesiæ, montem S. Michaëlis, magna spiritualis gaudii alacritate plenus, adscendit; ubi in conventu publico dominus Gumboldus, ad pedes Episcopi procidens, ultroneam curæ Pastoralis abdicationem fecit; jam senio longinquo se fessum, & ad hanc minus idoneam protestatus imbecillitatem suam. Beatus ergo Pontifex, receptam ab eo curam pastoralem, mox reverendo Patri Wulframo assignavit; ipseque Gumboldus in electione ejus primus acclamavit, & ex hoc in remotiorem cellam, deputatis sibi duobus ministris & quibuscumque necessariis, secessit. Itaque electione canonica reverenter satis unanimiter facta, pius Otto, moræ impatiens, sequenti die, id est XVIII Kal. Aprilis solenniter eum, ante consecrationem Palmarum, ordinavit; & ex eo, ad statum loci intus & exterius renovandum, mirifice totum se accinxit: Primumque abolito, communi fratrum consensu, vetusto & remisso ordine Amerbacensium, novum & religione plenum ordinem Hirsaugiensium instituit. Deinde paucitatem fratrum Deo militantium corde tenus dolens, & crebras in conspectu Domini supplicationes pro hoc cum eleemosynarum largitate profundens, religiosos viros, & tam divina quam seculari scientia ornatos, omnimodis hic aggregare studuit. Nec prius ab hoc cœpto destitit, quam, de exiguo numero, ultra septuagenarium multiplicatos videre meruit: quod ipsius litteris declaratur, quæ in hunc se modum habent.

[Epistola S. Ottonis ad abbates,] Otto, Dei gratia, Babebergensis ecclesiæ minister humilis, venerabili fratri Wulframo, abbati cœnobii S. Michaëlis, Wigand Tharisiensi, Baldewino Bantzensi, Eggehardo Vraugiensi, Imbriconi Michelveldensi, Walchuno de Entsdorff, Eriboni de Pruveningen, Friderico de Gengenbach, Everhardo Scuturensi, Ottoni Steinensi, Lingero de Regenstorff, Ingrammo de Arnolstein, Præposito de Clunicken, Præposito de Hosterhoven, & omnibus sub ipsis pie conversantibus, salutem & perseverantem in Dei voluntate famulatum.

Cum primum pastoralis curæ regimen, quamvis indigni suscepimus, monasteria Ecclesiæ nostræ subdita, [de reformatione monasteriorum,] qualiter in monastica religione disposita essent, diligenter attendimus. Sed omnia, disciplinæ suæ rigore nimis resoluta invenimus; quod moleste ferentes, ac dispensationi nostræ incautum existimantes, diu multumque laboravimus, fusis ad Deum precibus, ut per divinam providentiam, quæ in sui dispositione non fallitur, hoc mutaretur in melius. Tandem Deus virtutum, cujus est totum, quod est optimum, vota respiciens humilium, in omnibus monasteriis nostris religionis præstitit augmentum: quia vos gregi suo Pastores idoneos elegit, ac fratrum vestrorum numerum in sancta conversatione multiplicavit; quod in vicino S. Michaëlis Monte ostenditur, quia dum non plus quam viginti fratres, & eosdem sub tenui disciplina, invenimus; jam, Deo gratias, plus quam septuaginta inibi cernimus, absque his, qui honeste conversantur extrinsecus Unde nos non mediocriter lætificati, omnes vos, Prælatos ac subditos, in charitate sancta appellamus, omnium pedibus humiliati, in Deo, & propter Deum obsecrantes, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, & religionis vestræ ac spiritualis disciplinæ vigorem, alii succedentes aliis, hereditario jure in longitudine dierum conservetis,

[11] [quam singulariter commendat,] In memoriam ergo tam salubris exhortationis, addimus decretum nostræ Episcopalis confirmationis, dirigendum, transscribendum, relegendum singulis monasteriis, monasticæ religionis spiritualem militiam, Deo placitam, hominibus acceptam, celebrem angelis, terribilem hostibus; ut jam per omnia cœnobia nostra, sub auctoritate Spiritus sancti renovavimus, instituimus, sic deinceps integram illibatamque perseverare sancimus atque decernimus; commendantes eam sub testimonio Christi & Ecclesiæ vobis electis Rectoribus ac dilectis fratribus, per vos nihilo minus commendandam omnibus vestris successoribus. De cetero in nomine Domini vobis benedicimus. Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in Christi visceribus. His mellifluis & auctorabilibus tanti Patris verbis evidenter satis declaratur, quam intimo & flagrantissimo affectu, sanctam monasticæ professionis religionem adamaverit, quantave diligentia eam, in quibuscumque poterat locis, sed potissimum apud nos, propagare studuerit. Qua, ut desiderabat, propagata, Deo favente fratribusque tam merito quam numero multiplicatis, etiam materialem ecclesiæ fabricam, cum universis monasterii officinis, necessaria & congruenti amplitudine dilatare curavit: tamquam & ei spirituales filii sui affectuosa unanimitate proclamarent: Angustus est locus mihi coram te, fac spatium mihi, ut inhabitem.

[12] [quæque ad S. Michaëlis potissimum ferbuit.] Et o beatus ille! qui tandem desiderii sui, quod in multiplicandis religiosis fratribus habuerat, compos effectus, juxta prophetiam Isaiæ, a Domino audire meruit; Leva in circuitu oculos tuos, & vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus quia omnibus his velut ornamento vestieris, & circumdabis tibi eos, sicut circumdat sponsa monile sibi pretiosum. Quomodo enim non gauderet, & gratulabundus Domino jubilaret, cum non solum ex vicinis, sed & de longinquis multarum regionum partibus, illustres quosque & sapientes, ac diversarum artium imbutos peritia, ad locum dilectæ requietionis suæ congregari cerneret, quos nimirum bonæ opinionis ejus fama, per totam Ecclesiæ domum diffusa, & indefessa oratio, quæ eleemosynarum largitate fulciebatur, illo attraxerat? His nempe devotissimis filiis, quasi floribus speciosis, adornatus erat. His tamquam monilibus ambiebatur, cum & hic, & in omni actu & negotio, eorum intimis præveniebatur suffragiis ac comitabatur; ac post in resurrectionis gloria, nobili eorum stipatus frequentia, regi regum accensis lampadibus occurret; ubi & filii de patris honore, & pater de filiorum salute perpetuo lætatur. Sed is per excessum dictis, ad narrationis ordinem redeuntes, causam & rationem antiqui monasterii dissolvendi, & novi deinceps majori ambitu reparandi, posterorum notitiæ pandamus.

Dissolutio veteris monasterii
S. Michaëlis; novi ædificatio & consecratio.

Siquidem anno Domini MCXVII, tertio Nonas Januarii, id est, in octava S. Joannis Apostoli, peccatis hominum exigentibus, terræ motus factus est magnus quarta feria, [Terræ motu concussa fabrica,] luna vicesima sexta, hora vespertina, impleta prophetia, quæ dicit; Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Hoc siquidem terræ motu, ecclesiæ nostræ fabrica, quæ & ante jam longa temporis vetustate, ex parte scissa erat, ita concussa est, ut lapis magnus in frontispicio vel culmine * scumarii, subito lapsu proruens, totius monasterii ruinam minaretur, cunctosque ingenti pavore perculsos in fugam converterat; & tamen, mirum dictu, grandi hoc lapide, qui totum in circuitu opus sua conclusione firmabat, lapso, reliqua templi fabrica, licet hiatu terribili, casum jamjamque minaretur, immobilis perstitit, donec post festa Paschalia, jussu pii Ottonis destructa & solo adæquata est. Hinc jam novi templi ædificatio, quod majori se ambitu dilataret, cœpta est: ubi tanta se libertate * beatissimus Pater Otto, pro fervore accelerandi operis, profudit, ut cunctis stuporem, multis quoque invidiam tanta pecuniæ profusio pareret.

[14] Nam cum quadam vice, eo apud castrum Botenstein posito, [a S. Ottone instauratur,] pecunia defecisset; & fidelissimus camerarius ejus, Erbo nomine, devotus S. Michaëlis famulus, qui postea hic in sancta claruit conversatione, perniciter ad Episcopum tendens, defectum hunc ei insinuasset; ille statim centum marcas argenti beato offerens Michaëli, eum, moræ impatiens, redire urgebat. Qui piæ voluntatis plenus thesauro, quo nil ditius Deo offertur, tanta miræ devotionis festinantia reversus est, ut eadem die memoratum pondus argenti ad altare S. Michaëlis, tamquam holocaustum gratissimum, imponeret, sicque cœpto operi, tota virtute & sagacitate, instandum urgeret. Igitur perfecto jam templo, quod in modum crucis, ut cernitur, constructoris sui præcepto, ædificatum est; dedicationem ejus in arbitrio fratrum constituens, utpote cum quibus cor unum & animam habebat, mandavit, ut certam ei significarent diem, qua tantæ solennitatis celebritas, communi omnium voto, ageretur.

[15] At illi multam inter se conquisitionem facientes, [& consecratur.] tandem consilio reverendi & doctissimi patris Wigandi, de quo in secundo hujus operis libro dicemus, unanimi consensu definierunt, ut in Kal. Septembris eadem celeberrima fieret dedicatio: congruenti satis & acceptissimo ordine, tam pro beati Ægidii patrocinio, cujus ea dies natalitio illustratur, quam & pro antiqua hujus diei reverentia, quam sacræ Mosaicæ legis observantia constat, præcipua insigniri solennitate, sicut in libro Levitici legitur, loquente Domino ad Moysem: Mense septimo, prima die mensis erit vobis sabbatum memoriale clangentibus tubis, & vocabitur sanctum; omne opus servile non facietis in eo, & offeretis holocaustum Domino; quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. Et item in libro Numeri: Mensis septimi prima dies venerabilis & sancta erit vobis; omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est tubarum; offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino quæ &c. de ritu sacrificiorum mystico, nunc in Ecclesia celebrandorum, ibi exsequitur. Sed & decima, & decima quinta ejusdem mensis dies sacra festivitate celebres, & nullum in eis opus servile fieri, sed solenne sacrificium Domino offerri lege præcipitur, de quibus modo dicendum non est.

[16] [Adducuntur verba Origenis de mense septimo,] De hujus autem sacratissimæ diei celebritate Origines sic loquitur: Prima die septimi mensis Neomenia tubarum est, sicut dicitur in Psalmo; Tuba canite in initio mensis: ista est solennitas repropitiationis: in hac sola die Pontifex induitur omnibus pontificalibus. Tunc induitur manifestatione & veritate, tunc ingreditur ad illa inaccessibilia, quo semel in anno accedi tantummodo licet, id est, in sancta Sanctorum. Semel enim in anno Pontifex populum derelinquens. ingreditur ad eum locum, ubi est propitiatorium, & super propitiatorium Cherubin, ubi & arca Testimonii & altare incensi; quo nulli introire fas est, nisi Pontifici soli. Si ergo consideremus verum Pontificem Christum, quomodo in carne quidem positus, per totum annum erat cum populo, annum illum, de quo ipse dicit; Euangelizare pauperibus misit me, & vocare annum Domini acceptum, & diem remissionis; advertimus, quomodo semel in isto anno, in die propitiationis, intrat in sancta Sanctorum, hoc est, cum impleta dispensatione penetrat cælos, & intrat ad Patrem, ut eum humano generi propitium faciat, & exoret pro omnibus credentibus in se.

[17] Hanc repropitiationem ejus, qua hominibus repropitiat Patrem, Joannes Apostolus commemorat dicens: Advocatum habemus apud patrem Jesum: & ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Sed & Paulus similiter, de hac repropitiatione scribens, ait de Christo; Quem Deus posuit propitiatorem in sanguine ejus per fidem. Igitur dies propitiationis manet nobis usque quo occidat sol, id est, usquequo finem accipiat mundus. Stamus enim nos pro foribus, operientes Pontificem nostrum, commorantes inter sancta Sanctorum, &c. id est, apud Patrem, & exorantem pro peccatis eorum, qui se exspectant. Hæc Origenis eximii Doctoris verba sunt: qui item alio loco de hac solennitate, quæ est prima die septimi mensis, sic ait: Sicut inter dies, septimus quique dies observatur sabbatum, & est festivitas: ita & inter menses, septimus quique mensis Sabbatum est mensium. Agitur ergo in eo festivitas, quæ dicitur Sabbata Sabbatorum, & fit in die prima mensis septimi memoria tubarum. Sed quis est, qui memoriæ tubarum festivitatem gerat, nisi qui potest scripturas propheticas & euangelicas atque apostolicas, quæ velut cælesti quadam personant tuba, mandare memoriæ, & intra thesaurum cordis sui recondere? Qui ergo hæc facit, & in lege ejus meditatur die ac nocte, iste festivitatem gerit memoriæ tubarum. Sed & si quis potest gratias illas sancti Spiritus promereri, quibus inspirati sunt prophetæ, & psallens dicere: Canite in initio mensis Tubæ, in die insignis solennitatis ejus; & qui scit digne in psalmis jubilare ei, Deo agit solennitatem Tubarum.

[18] Est adhæc & alia solennitas septimum illustrans mensem, [quæ consecrationi applicantur,] videlicet Scenopegia, id est tabernaculorum, Deo grata festivitas. Lætatur enim cum viderit fideles suos non habere fixum & fundatum animum super terras; sed in tabernaculis, quasi quotidie migraturos habitare; non desiderantes, quæ terrena sunt; nec umbram vitæ hujus quasi possessionem propriam & perpetuam deputantes: sed velut in transitu positos, ad veram patriam, unde egressi sunt, ad paradisi festivitatem properare, dicentes; Advenæ sumus & peregrini super terram, sicut omnes patres nostri. Cum ergo sic peregrinari se in mundo senserint, & parati sunt cito transire, & extendere se ad anteriora, ut hereditatem capiant futurorum; Deus in his lætatur, & diem festum agit super eos. Hæc nos de opusculis tanti Doctoris, qui in ea parte, qua presbyter, neminem post Apostolos habet æqualem, hic inseruimus, ad commendandam sacratissimæ hujus festivitatis celebritatem, quæ aliarum solennitatum mater est, & convenientissime prima die septimi mensis agitur; qui & in veteri lege celeberrimus est, & in hoc novæ gratiæ tempore, natalitio tam eximii patris Ægidii, qui singularis tribulantium portus, & certum remedium est, decoratur.

[19] Hæc igitur jucundissima solennitas, tanto ardentius omni devotione spirituali colenda est, [faciendæ Kal. Septembris.] quanto dulcius imaginem & umbram cælestis illius præfert dedicationis, ubi verus Pontifex Christus, consummato templo suo, quod ab origine mundi usque ad finem seculi, de vivis atque electis construit lapidibus, desiderabilem & numquam deficientem celebrat solennitatem; ad quam suspirare, & omnibus cordis medullis anhelare cunctos Ecclesiæ filios, hæc transitoria commonet dedicatio. Sed jam ad narrationis ordinem redeamus. Igitur audita, piissimus pater Otto filiorum suorum legatione, qua in Kalendis Septembris dedicationem fieri unanimiter flagitabant, aptum quidem & rationabile hoc approbavit: sed unum erat, quod consensum ejus aliquantula contradictione retardabat, quia capellam beati Ægidii, in hospitali a se constructam & unice sibi dilectam, solita popularis concursus veneratione fraudari metuebat, nimirum cunctis in montem S. Michaëlis, tantæ festivitatis gratia invitante, accurrentibus.

[20] Quapropter sine voluntate & petitione Udalrici, religiosi ejusdem ecclesiæ Sacerdotis, id se facturum negabat. [Scrupulus Sancti & subitaneus morbus,] Qui mox, urgente spirituali patre Wigando, qui hæc omnia speciali administrabat diligentia, Episcopum adiit, & prudenti ratione, dedicationem hanc capellæ S. Ægidii in nullo officere, quin imo majorem & reverentiam & cultum parturire affirmabat: cujus assertionem Pastor piissimus approbans, demum assensit: & venerabili Wolframo abbati fratribusque universis paterna dulcedine mandat, se desideriis eorum, & in hoc & in omnibus promptissima affectione pariturum. Appropinquante vero eadem sacratissima die, summus Arbiter, qui quos amat, corripit & castigat, hunc beatissimum patrem corporalis ægritudinis tam gravi perculit molestia, ut penitus fracta corporis virtute, decumberet, omnemque propositæ dedicationis intentionem postponeret. Quo audito, universi nimia mœroris anxietate percelluntur; cunctos nubes & caligo tristitiæ involvit, & ut natura docet, capite vulnerato, cetera quoque membra dolore atteri, languorem pii Pastoris grex devotus suum deputabat. Unde quod solum in his erat remedium, toto ad Deum corde conversi, lacrymosis suspiriis, cum oblationibus hostiarum & eleemosynarum, salutem ei & sospitatem cælitus imprecari non cessabant, donec prospiciens de excelso sancto suo Dominus, clamores & gemitus pauperum suorum exaudire dignatus est. Illis enim tanta precum & votorum instantia divinæ aures clementiæ pulsantibus, quadam die pater amabilis, dum meridiano somno apud castrum Bodenstein quiesceret, vidit speciosum juvenem, qui revera angelus Dei erat, lecto suo gratulabundum assistere, & magna jucunditate antiphonam; In domum Domini lætantes ibimus; psallere.

[21] [ex quo convalescit & templum dedicat.] Nec mora; expergefactus, sanum se & incolumem sensit, statimque, quod visio portenderet, intellexit. Et accersito capellano suo * Senfrido, visionem exposuit, eamque Wulframo abbati celeriter nuntiari, & omnia futuræ dedicationi necessaria naviter præparari mandavit. Quo nuntio lætissimo, quasi responso divinitus accepto, mœror in gaudium, luctus in lætitiam versus est, cunctique debita laudum præconia, non sono tantum oris, sed & jubilo cordis in cælum ferentes, tantæ solennitatis jucunditatem spe flagrantissima præstolabantur. Igitur anno Domini MCXXI Indictione decima quarta, in Kal. Septemb. dedicatum est monasterium S. Michaëlis archangeli in monte Babebergensi, a venerabili Ottone, ejusdem Sedis octavo Episcopo, in honorem præscripti Archangeli sanctique Benedicti abbatis, sicut a primordio fundationis monasterii definitum est.

[22] [Cap. 48 Andreæ, continet alia S. Ottonis in monachos S. Mich. beneficia.] Sed redi obsecro ad Ottonem nostrum, qui omnibus hominibus omnia factus, præcipue autem nobis monachis non solum pater, sed, ut verius dicam, mater fuit. Tiemo. Credo inquam, nam & tu me ad viam revocasti. Senes nostros, ut Patres venerabatur; juniores vel pueros, ut filios diligebat; inter nos quasi unus ex nobis ambulabat: immemor quandoque potentiæ & magnitudis personæ suæ, presbyteris ad altare ministrabat, modo stolam offerens, modo cingulum porrigens præparandis. Aquam etiam manibus illorum propria fundens, calicem præbens, & ad cetera ministeria sese plerumque de inopinato ingerens, miris modis omnium in se affectus excitabat; omnes nos facie & nomine notos habere volebat, singulorum causas vel statum, defectus vel profectus nostros diligenter investigans, curaque de omnibus non modica ei fuit. Quid dicam de multimodis humanitatibus, omnibus ac singulis nobis indesinenter ab eo exhibitis? Etiam fratribus ad refectionem consedentibus, cibos optimos, suis sumptibus præparatos, manibus propriis nobis intulit; suscipientium manus caro affectu deosculans; nonnumquam etiam, expleta ferculorum positione, conviva nobis idem ac minister assedit, nobiscum convescens, obtentu propagandæ charitatis.

Præcipua quædam S. Ottonis miracula.
Ex Andreæ lib.
4.

Quidam ex fratribus nostris religiosus presbyter, Lippoldus nomine, ante quinquennium, dormitionem beatissimi hujus Patris in visione tali, Domino revelante, meruit contemplari. [Visio Lippoldi presb. de transitu S. Ottonis.] Montem quemdam præcelsum, & omni amœnitate jocundum, contra orientem oculos dirigens, aspexit: cujus quidem speciosum cacumen ascendere non potuit, sed deorsum stans, vidit multitudinem copiosam plebis utriusque sexus & ætatis, ingentia lapidum pretiosorum onera super verticem montis, magna cum exultatione, attrahere, ac suavissimum quoddam melos, quod intelligere non potuit, dulci modulatione concinere. Tunc accedens, vacillante licet gressu, quemdam ex eis, canitie veneranda conspicuum, vocavit; & quæ hæc esset multitudo, vel cur lapides illos in cacumen montis attraherent, inquisivit. At ille; Nos, inquit, sumus, qui eleemosynas & beneficia plurima a pio Ottone percepimus, ideoque domum pretiosam ei in supercilio montis hujus ædificamus. Cui Lippoldus; Et quando, ait, domus hæc consummabitur? Ille vero; Post quinquennium, inquit, perfecta domo, cum lætitia & exultatione eum huc introducemus. Sed tu cave, ne cuiquam hæc ante quinquennii tempus expletum manifestare præsumas. Et his dictis, sublata est visio, quam tempore dormitionis beatissimi Patris nostri, ex ore ejusdem senioris Lippoldi audivimus, qui & ipse tunc gravi & longiturna decumbebat ægritudine, nobisque, cum lacrymis hæc referebat: & morbo confectus VII. Idus Augusti beato fine requievit in Domino.

[24] Sed ut ad priora redeam, pius Pater noster Otto, [De obitu Adalberti,] post longam reversus peregrinationem, more suo nos visitans, utpote cum quibus cor unum & animam habebat, requisivit; quinam ex nobis, eo absente, viam universæ carnis ingressi essent? Hoc enim semper, de qualibet profectione rediens, affectu paterno solebat inquirere. Tunc autem sanctæ recordationis Adalbertus eleemosynarius, verus Dei servus, & sibi familiarissimus, ad Christum, cui mente & corpore indefessam exhibuit servitutem, migraverat: cujus transitu vir beatus audito, totus in lacrymas resolutus, se infelicem clamitabat, quod tam beatæ animæ, ad patriam claritatis æternæ migranti, solenne funeris obsequium exhibere non meruisset: erat namque idem frater noster Adalbertus, tanto divini amoris igne succensus, ut quotidianis atque uberrimis lacrymarum fontibus gaudia cælestis Patriæ anhelaret, corpus etiam vigiliis ac jejuniis convenienter attenuaret. Huic servo Dei pauperum cura erat delegata, quam tanta humilitatis devotione agebat, ut ad exemplum Martyrii monachi, de quo beatus Gregorius refert, propriis humeris leprosos bajularet, & tam eos, quam & alios diversis morborum generibus pressos, quos videre horrori erat, suis manibus alacriter balneis & lavacris unguentisque foveret, cujus fervori pius Otto congratulatus, omnia alendis inopum turbis, opportuna liberalitate subministrabat.

[25] [qui S Ottonis eleemosynas quaquaversum dispensabat.] Nec his contentus, etiam per semetipsum, famis tempore, pauperibus serviebat, ut, non tam oblatione munerum, quam etiam proprii corporis sudore gratum Deo eleemosynæ sacrificium celebraret. Multitudine autem innumerabili, præ famis magnitudine, ex omni regione confluente, erant quidam inter eos fortiores, qui debilioribus alimenta violenter manibus extorquentes surripiebant. Quorum clamorem ac ploratum vir beatus non sustinens, prudenter huic negotio occurrit, suisque imperat, ut primum convenientibus eis, quoslibet, corpore valentiores, segregatos uno omnes in cœnaculo concluderet, donec infirmis ac debilibus victum congruentem suis manibus ministraret: quos statim abire, longiusque de loco secedere jubet, ne sociis de cœnaculo emissis, iterum prædæ fiant: tuncque domum ingressus, pauperibus inclusis, largam alimoniæ opem exhibuit, præcipiens ne amplius violentiam hanc fratribus suis inferre præsumerent. Hæc apud suos agebat; extraneis autem, & trans mare positis Christi pauperibus, per fideles nuntios apparabat. Nam per charissimum fratrem nostrum Eberhardum, adhuc in Ordine Canonicorum Christo militantem, xenia sua Hierosolymam transmisit, sicut & specialiter cum religiosis quibusque, sepulchrum Domini visitantibus, agere solebat: sed & pecuniæ maximam quantitatem Hirsaugiensibus, aliisque monasteriis longius remotis, per fratrem nostrum Swiggerim, famis tempore, dirigebat; ideoque Christi bonus odor in omni loco erat.

[26] [Mutus Ottingensis loquelam recipit;] Quidam mutus de Ottinga, Rhætiensi vico, Henricus (nam id nomen in baptismo sibi fuisse impositum, scripto monstrabat) dum loca diversa & memorias Sanctorum pererraret, Augustam, ubi novum signum Dominus in re sui Sacramenti mundo declaravit, inter globos concurrentium venit, ubi, ut ad civitatem Babebergensium pergere deberet, ad sepulcrum S. Ottonis, per visionem admonitus est. Die igitur tertio, hora diei nona, cum multis aliis, qui non illum ivisse, sed quasi pervolasse tanti itineris dimensionem contestabantur, advenit. Cum vero dextro brachio ipsius Confessoris Christi, os ejus tactum est, subito sudore faciem totus perfusus, in tantum, ut etiam capillos defluere videres: primam vocem, balbutientis more, formare, & Domini ac Sancti nomen Confessoris, extensis ad cælum manibus, invocare cœpit. Deinde aqua refocillatus (nam & lassitudine & multitudine compressus erat) cunctis adstantibus, solutionis suæ causam clare exposuit. Quibusdam etiam fratribus, a quibus aliquando apud nos integumenta acceperat, quos illic adstantes videbat, gratias egit. Quis se a divinis laudibus, quis a lacrymis contineret? Facta ergo votiva signororum compulsatione, fit communis diversi sexus innumerabilis concursus, una vox omnium, laudabilem virum concinentium, cujus meritis ab omni clade liberantur, qui ex toto corde quærunt illum.

[27] [cæcus Ulmensis visum] De regali pago, qui Ulma nuncupatur, cæcus quidam inter manus suorum, sanitatis gratia, ad memoriam pii Confessoris adductus est; ubi, dum non semel neque bis sed sæpenumero, pro sui illuminatione, precibus instaret; de die in diem, caligine oculorum recedente, lumen, quod a Domino postulabat, fidelis adstipulatione suffragatoris, quod longa sibi ætas subtraxerat, recepit: & qui alieno ductu advenerat, proprio innisus gressu, aliorum se doctorem, ad eum, qui fecit misericordiam in illum, constanter fore promittebat.

[28] Puer quidam de villa Olocniza Wezzelinus, lethali morbo invalescente, [Miranda pueri sanatio.] omni membrorum officio destitutus fuit; ita ut & visu, & usu linguæ quoque privaretur. Quem pater ipsius Lipoldus & mater * parentibus & amicis, quos idem tenebat affectus, divino invocato nomine, beato Ottoni, si per ejus sancta merita sibi incolumis redderetur, offerendum cum oblationibus, devotaverunt. Mirum dictu, ad obligationem voti, nulla cælestis medicinæ mora fuit. Nam parvus incipiens risu cognoscere matrem, patrem aspiciens; Quod vovistis, ait, pro me, reddite, & me ad sepulcrum S. Ottonis, qui mihi salutem obtinuit, citius perducite. Qui tam subitæ sanitati congaudentes, absque omni retractatione, puerum in humeris levantes, & ut devoverant, ad memoriam sancti Patris illæsum offerentes, omnibus, quanta sibi Dominus per suum sanctum Confessorem fecisset, fideliter exposuerunt.

[29] Unum in duobus miraculum, per omnipotentis Dei famulum, [Item alterius pueri & puellæ.] laudabile factum in puella duodenni, quæ prior, matrem comitata, ad nos usque pervenit; & in puero, ut computabatur, septenni, qui paternis humeris illatus, sequens, e diverso venit, operæ pretium * inserendum videtur; sed non sine scrupulo, dum quosdam Sanctis, per quos Deus nostris temporibus, quæ & in antiquis quoque operatur, detrahere confundimur, quasi & ipsi infirmiores fuerint in hac parte. Una enim voce, sub terribili majestatis divinæ contestatione & Sanctorum invocatione, mater sibi filiam, pater unicum, mortis dolore subtractum fuisse; illa, tactis reliquiis beati Ottonis; ille vero, pro puero censum in quinque denariis offerens, super sepulcrum, nulla spe, ut a quibusdam imponitur, oberrationis, mortuos suos de resurrectione, se, fideli suorum testimonio, confirmabant accepisse. Nos autem non derogationi, sed divinæ operationi locum dantes, divino judicio istud relinquimus. Sive enim semivivis vitam reparare, sive defunctis animas reddere, divinæ virtutis est.

[30] Casu accidit, ut quidam concivem suum ferro in gutture sauciaret, ac, defluente sanguine, per totam noctem & diem semivivum relinqueret: [De homine, ferro in gutture sauciato.] cumque cibum vel potum, sibi infusum, per ipsum meatum vulneris ejiceret, & jam desperaretur, mater dolore filii intrinsecus tacta; Hunc tibi, miseratori omnium benignissimo, beate, ait, Otto, oblaturum devoveo, si eum sanum & incolumem per tua sancta merita accipere meruero; mox mirum in modum sanguinis ille rivus stetit; vulnus constrictum, cicatrice obductum est; puer convaluit; viam ad Sancti sepulcrum cum matre aggressus est. Ubi vero silva, quæ terminum Thuringiæ facit, emensa est, ille laboris & doloris (nam exsanguis erat) magnitudine, terræ affusus deficere cœpit. Tunc mater, amicis illum ad propria revocare suadentibus, mœrore confecta; Hinc non regrediar: sed quo proposui, etiam exanime corpus, ait, prosequar. Ad hanc vocem, veluti invisibili quadam sublevaretur dextra, homo surrexit, & iter, quod cœperat, non sine admiratione multorum, incunctanter perfecit, veniensque coram sepulcro viri Dei, omnibus curationis illius testis sui ipsa cicatrix fuit.

[31] [Erfurdensis multis doloribus liberatur.] Apud Thuringiæ castrum, tam antiquitate, quam munitione famosissimum; cui Erphurda nomen est; quidam ex equestri ordine pater familias, tanto coxarum dolore torquebatur, ut vim interni doloris, magnitudine vix explicare posset continui laboris; cumque remotioris secreta cubiculi, quietis gratia, expeteret, vocem cujusdam audivit, quæ eum cum voto ad tumbam viri Dei venire admonuit. Ille, ubi vovit, cælestis votum medicina secuta est, Nam omnis, quo vexabatur, dolor recessit; & eos, quos prius cruciatibus suis tristes reliquerat, versa vice, de recepta sospitate secum gaudere, & ipse gaudebat. Mox itinere arrepto, ad sepulcrum sui curatoris pervenit; ubi multos curationis suæ testes, qui jam illum, fama volante, prævenerant, invenit.

[32] [Puer contractus restituitur.] Puer quidam de vicina parochia Etzelkirchen, ita longa ægritudinis molestia contractus erat, ut genibus, nervorum contractione, pectusculo concretis, neque a lecto surgere, neque ad aliquod opus naturæ sine alterius auxilio se posset etigere. Hic ad memoriam beati Viri a parentibus circa festum S. Michaëlis delatus, inter Missarum solennia, multis, ex more, festivitatis gratia, confluentibus, ubi tumbam tetigit, cum subito fragore membrorum, omni compage artuum, qua ligabatur, solutus est: ita incessum, & aliorum officia membrorum ex integro recipiens, in abbatis obsequio, in monumentum suæ curationis, in popinarum ad usque deservit officio.

[33] [Simile ferme in alio puero miraculum.] Neque hoc prætereundum puto, quod in eadem civitate celebre factum multorum memoria habetur. Paupercula quædam, dum media hieme, circa noctem, hospitium passim quæreret, & nullus petenti pateret introitus, juxta ecclesiam S. Martini, sub pheretro, cum infante masculo se projecit; ubi vi algoris exstincta est. Divina autem providentia, civis quidam, cujus uxor eadem nocte defuncta est, dum ad exequias pararet, pheretrum levavit, mortuam reperit, sed infantem ad ubera materna miserabiliter pendentem semivivum invenit. Ille, humanum casum miseratus, cadaver loculo imponens, cum uxore sua sepelivit, & parvulum ipsum, quasi adoptivum, pro remedio defunctæ conjugis educavit. Piæ autem voluntati divina pietas cooperata est. Nam idem puer ætate accrescens, maturitate sensus pueriles annos excessit; ut quamvis claudus, & pene omni membrorum ordine distortus, ita providus esset & circumspectus, ut Dominus domus ubicumque negotia acturus exisset, de providentia ipsius & fide maneret indubius. Dominica igitur Passionis, dum omnes, ut observantia dierum illorum exposcit, ad Missarum solennia effluxissent; focaria, quæ præparandis cibis sola domi remanserat, insultare servulo cœpit. Quid, inquit, miselle, acturus eris, si Dominus tuus excesserit; de te, quid putas, erit? Ille ex alto suspiria trahens, nescio ait; sed Deus sancti Ottonis adjuvet me. Mirum dictu; adhuc nomen Ottonis erat in ore, cum subito, toto corpore prostratus, quasi manu quadam invisibili perlibutus, naturalem formam, quam ortus negaverat, accepit; se ipsum miratus, gressum attentavit, brachia & manus extendit, & cum in nullo se impeditum sentiret, ad ecclesiam beati Martini pervolat, Domino suo se ostentat: Omnes clamorem cum laudibus, pro miraculo in se facto, ad cælum levare excitat. Sequenti die, exhortatione ac præcepto sacerdotum, ab utroque sexu diversæ ætatis cruces levantur, mons S. Michaëlis, Mons ille Deo placitus ascenditur, ubi, præcedente ipso curato, summa cum gratulatione laus & gloria Deo resultat.

[34] Res quam dicturus sum, apud nobilissimum castrum Duringiæ gloriose celebrata, [Stupenda sanatio infantis,] fama ubique percurrente, pene ut facta, ad nos delata fuit. Mater familias ejusdem castri, tam virtute quam nobilitate famosissima, filium sororis suæ, qui matri ita ut unicus, ita & amantissimus erat, unice nutriebat; quem tota familia, uti solam spem posteritatis & heredem omnium, affectuosissime diligebat. Clypeus auratis laminis & clavis affixus parieti fuit. Parvulus autem juxta morem suæ ætatis, uni clavorum, qui sibi fulgentior videbatur, totus, alludendo manibus, evellere attentavit; quem ubi a servulo, a quo in ulnis portabatur, flendo, ut pueri omnia extorquere solent, accipit, diu in eo ludens, ori immisit. Qui ita fortiter gutturi ejus infixus est, ut nulla arte vel ingenio extrahi posset. Infantem pallescere, oculos miserabiliter torquere, manibus & pedibus palpitare, dolor videre fuit. Concurrit familia; domus tota in fletum ducitur, clamor luctuosus attollitur, parvulus jam desperatus super limen ecclesiæ solus componitur. Inter hos luctus, Marchio, qui tunc forte aderat, anhelus accurrens, omnes ad invocationem sanctissimi Ottonis fideliter exhortari cœpit. Incredibilia forte, sed Deo non impossibilia dicturus sum. Ad nomen beati Viri clavus ille cum multo sanguine de hiante ore pueri prolapsus est; & omnium una vox ante tristis, nunc in gaudium mutata, & lætitiam, Salvatoris laudabat clementiam. Hoc ab ipsa matrona, dum ad nos cum multa turba venisset, ita factum esse cognovimus. In hujus comitatu ille puer cum patre advenit, in quo triduani fluxus sanguinis, per invocationem S. Ottonis, ut præfatum est, constrictus fuit.

[35] In monasterio virorum Dei Lanckhemensi contractus quidam de mensa abbatis stipendia accipiebat. [& alterius contracti.] Iste fama beati Ottonis ubique pervolante, ad civitatem Babebergensem reptando, non sine gravi labore, magno tamen desiderio & spe sanitatis pervenit: Ubi ab honestioribus ecclesiæ illius Canonicis collectus, aliquamdiu demoratus est. Quadam autem die, cum aliis multis, quos eadem opinio sanctitatis & gratia sanitatum e diverso contraxerat, Montem beati Archangeli ascendens, ad sepulcrum viri Dei suffragia ipsius, vocibus, quibus poterat, cum lacrymis prolixus postulabat. Ubi vero ad Missarum solennia ventum est, dextera sancti Viri contracta sibi membra perliniri fiducialiter expetiit: qua tactus, mutatione dexteræ Excelsi; solo prostratus, terribili fragore, vinculis nervorum solutis, cum magno stupore & admiratione omnium erectus, super pedes suos stetit erectus.

[36] [Conclusio operis,] Sunt & alia multa beati Præsulis gesta, quæ scripto comprehendi non possunt; sed ab illo comprehensa & dinumerata sunt, qui & hic bonorum ejus operum aspirator & illic fidelis dignoscitur remunerator: qui etiam non sine causa gloriosissimum ejus transitum in festivitate S. Pauli Apostoli disposuit, sed ut cunctorum sapientum judicio definitum est; quia beatus ille senectutem suam in apostolatu remotissimarum gentium pro amore Dei fatigare non dubitavit, etiam laboris sui præmium in ejus solenni natalitio, qui proprie magister & prædicator est gentium, percipere meruit. Dignum enim erat, ut sicut Doctorem gentium specialius præ ceteris imitari studuit, ita etiam unum & parem cum eo habeat natalem. Gaudeat ergo Babebergensis ecclesia, tanti pastoris auctoritate illustrata; lætentur monachorum catervæ, singularis hujus patroni vigilantia, ad tantum religionis culmen provectæ. Exultet præcipue Mons archangeli Michaëlis, tam pretiosi corporis sepultura dedicatus, & ex membris ejus, tamquam margaritis ornatus. Jubilet etiam in lætitia, cantans canticum novum Apostolo suo omnis Pomerania; quia ipsius gratiæ adscribitur, quod illorum ecclesia nova semper sobole fœcundatur. Impletum est in eo, quod electis Veritas repromittit, dicens: Fortitudinem gentium comedetis & in gloria eorum superbietis: & quod propter hoc, in terra sua duplicia possidebunt; lætitia sempiterna erit eis. Terra enim electorum, est proprie terra viventium; ubi beatus ille duplicia possidebit, quia non solum pro commisso sibi talento, in Babebergensi ecclesia duplicato, sed etiam pro alia, quam de gentibus Christo acquisivit sponsa, reposita est ei corona Justitiæ.

[37] [& ad Bambergenses apostrophe.] Nam cum Petrus Judæam, Paulus Græciam, Andreas Achaiam, Joannes Asiam, Thomas Indiam, Gregorius Angliam, ceterique Dominicæ gregis arietes, singuli suos æterno judici reportabunt manipulos, Otto etiam inter eos Pomeraniam gaudens adducet, & cum præposito paradisi Michaële, cui vivens specialius servire non desiit, & corpore etiam moriens adhærere maluit, in tali tabernaculo Dei jugiter habitabit. Sciens enim, quia paradisum intrare non poterit, qui præpositum ejus Michaëlem placitum non habuerit, tanta se ei devotione, & corpore & animo per omnia studuit applicare, ut litteris etiam ad Apostolicum Innocentium missis, locum sepulturæ suæ in basilica S. Michaëlis, auctoritate ejus firmaret; ne scilicet canonici majoris ecclesiæ tam pretiosum huic Monti violenter abriperent thesaurum. Ecce quod concupivit, jam videt; quod speravit, tenet; illi est junctus in cælis, quem tota mente dilexit in terris; cum quo, assidua intercessione, alumnis suis patrocinari dignetur ut eum subsequi ad patriam claritatis æternæ valeamus, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

[Annotata]

* Pomposis

* sic legit Gretserus.

* An non, liberalitate?

* Forte Sefrido, qui Sancti Vitam scripsit.

* parentes & amici.

* inserere.

SERMO
In translatione S. Ottonis Episcopi.

Otto Episcopus Bambergensis, Pomeranorum Apostolus, in Franconia (S.)

BHL Number: 6399

Ex Andr. Gretser.

Memoriam justi cum laudibus celebrare nos monet sermo divinus, ut devotio nostra, [Celebranda justorum memoria,] quæ debitum justis impendit honorem, nobis proficiat ad salutem. Ad hoc siquidem justorum memoriam frequentamus, ut dum jugiter illorum gloriam contemplamur, exemplis eorum instructi, mundum cum suis oblectationibus spernamus, & ad gaudia vitæ immortalis toto desiderio anhelemus. Vox est gratulationis, vox est exultationis & salutis quæ resonat in ore fidelium, laudibus prosequens sanctam venerandamque justorum memoriam. In memoria æterna erunt justi, & ab auditione mala non timebunt. Quænam uberior lætitia, quæ major jucunditas, quæ excellentior est dignitas, quam justi animam & apud Deum æternæ beatitudinis præmia possidere, & in Ecclesia Sanctorum habere laudem, & inter benedictos denedici? In illo itaque cœtu justorum clarissimo, quorum nomina beatæ prædestinationis liber in supernis adscripta retinet; quorum memoriam sanctam Ecclesia venerabiliter recolit, egregius Præsul Otto, vita & moribus præclarus, emicat, qui in diebus suis ad exornandam sponsam Christi Ecclesiam, virtutum insigne prætulit decus, verbo & exemplo lucens omnibus qui in domo Dei sunt.

[39] Erat siquidem ardentissimus sanctæ religionis amator ac strenuus divini cultus propagator. [adeoque & S. Ottonis, omnibus conspicui virtutibus,] Ecclesiæ sanctæ, cui auctore Deo præfuit, omnimodis magis prodesse, quam præesse studuit; non dominari in clero affectabat; sed sic se gregi suo conformare atque coaptare satagebat, ut tamquam pater filios, miro pietatis affectu omnes foveret. Nam adeo visceribus misericordiæ afluebat, tantaque charitatis amplitudine sinum dilatabat, ut summa vigilantia omnium curam gereret, ac solicita circumspectione provideret, ne vel cibus doctrinæ spiritualis, vel alimonia corporalis indigentibus deesset. Sic sibi commissam Babebergensem regebat ecclesiam, ut præter illa, quæ specialiter ad ejus curam pertinebant, de his quoque, qui in remotis terræ partibus erant, paternam solicitudinem gereret. Volvebat siquidem animo, quo ingenio, qua industria, qua ratione ad id pertingere posset, ut de faucibus antiqui hostis erueret animas, vario gentiliatis errore delusas. Proinde desiderium animæ ejus tribuit ei Dominus; & quod eo inspirante fideliter expetiit, ejus celeri largitate perfecit. Denique Pomeranorum fines ingressus, prædicationis verbo, lavacro sanctæ regenerationis novam Christo familiam lucratus est, multaque hominum millia gremio sanctæ matris Ecclesiæ sociavit.

[40] Gaudeat ergo bonus agricola, qui de terra illa, [quæ sigillatim,] quam in sudore vultus sui indefessus coluit; de qua spinas & tribulos infidelitatis eradicavit; cui in tempestate persecutionis, verbi divini semina committere non cessavit, tam uberem fructum fidei metit; tam multam fidelium messem colligit; revera operibus manuum ejus benedixit Dominus; per quem terminos possessionis suæ adeo dilatavit; illius, inquam, possessionis de patre ad filium: Postula a me, & dabo tibi gentes hereditatem tuam, & possessionem tuam terminos terræ. Ecce vir iste beatus, jam de corruptionis hujus vestræ ad incorruptionis gloriam translatus, fines intravit possessionis magnæ; ubi in domo summi Patris familias splendidum possidet mansionis locum. Hæc est illa domus spatiosa, hæc illa possessio amplissima, de qua scriptura loquitur ad Israël. O Israël, quam magna est domus Dei, quam ingens locus possessionis ejus. Hæc est hereditas pii patris nostri Ottonis, qui propter Christum nihil in hoc mundo possidere affectabat, veraciter namque cum Propheta dicere noverat; Dominus pars hereditatis meæ: nam partem illam hereditatis, quam in seculo habuit, ad opus pietatis ex toto convertit, ac patrimonii sui heredem Christum fecit, inde gaudens in spe cælestium bonorum, Domino cum Psalmista canebat; Tu es qui restitues hereditatem meam mihi.

[41] [enumerari & laudari possunt,] Speciali prærogativa charitatis monachos fovebat, quos in monasteriis, quæ ipse copiosis sumptibus, diversis in locis construxit, temporalibus subsidiis sustentans, nomini Domini quotidiana præparavit obsequia. Hinc pater monachorum jure appellatur, hinc ut fidelis & prudens dispensator ecclesiasticæ familiæ, cælesti remuneratione dignus, super omnia bona Domini constitutus est. Tanta siquidem pius pater solicitudine necessitatibus pauperum communicabat, ut lætaretur in refectione illorum, quos suis impendiis satiabat: jucundaretur vestitu eorum, quorum nuditatem indumentis necessariis contegebat. Sentiebant humanitatem ejus ægritudines decumbentium, imbecillitates debilium, labores exulum, destitutio pupillorum, desolatarum lamenta viduarum, in quibus juvandis præcipuam solitus erat exercere benevolentiam. Hujus ergo Patris merita gloriosa dignis attollamus præconiis, cujus venerandam memoriam translationis ipsius, anniversario die sincera filiorum devotio se suscepisse gratulatur. Tempus quippe instat, quod ad laudandum virum justum opportunum fore sacra scriptura insinuat. Nam sicut ex auctoritate sacri eloquii, laudare hominem in vita sua prohibemur, sic laudare post consummationem jubemur.

[42] Laudanda est militis fortitudo, sed postquam devicto hoste triumphum obtinuerit. [præsertim recepta jam laborum corona.] Laudanda est navigantis felicitas, sed cum navem ad litus perduxerit. Quamobrem memoriæ hominum dare laudem magis debemus, quam vitæ, quia, quamdiu vita nostra super terram tentationibus exercetur, dubio belli exitu, inter carnem & spiritum certamen agitur. Nec prius secure quisquam laudatur, quam post hujus carnis terminum, bonum certamen se certasse, fidemque servasse lætatur. Hinc denique & apud Deum, corona justitiæ vita decoratur, & apud homines dignis præconiis honoratur. Tunc etenim utiliter quisque meritam laudem consequitur: quando nec laudantem notat adulatio, nec laudatum tentat elatio. Nos proinde translationem dilecti patris nostri Ottonis cum laudibus celebremus, qui ut merito laudari ab omnibus debeat, laudabili vita ipsa promeruit. Siquidem laus ejus ipse Christus est, qui glorificantem se servum suum glorificabat, qui in opus sacri ministerii illum adscivit, qui in ædificationem corporis sui, quod est Ecclesia, sacerdotio eum fungi, & habere laudem in nomine ipsius decrevit. Ejus nempe industria sanctæ Ecclesiæ structura, & corporalibus profecit spaciis & spiritualibus amplificata est augmentis.

[43] Atque hic finem S. Ottonis Actis, hactenus illustratis, [Totius rei conclusio.] statuimus: Si cui fortasse videatur, plura ex laudatis sæpe Andreis attexi potuisse, hunc rogo, præfatos auctores cum Nostris conferat, fallor vehementer, si quidquam præterea reperturus sit memoria dignum, quod ad S. Ottonis præclare gesta, virtutes, sanctitatem aut miracula proprie pertineat, ut proinde manum a tabula subtrahere liceat. Annotationes aut explicationes subjicere, non est visum oporæ pretium, cum satis clara sint omnia, & ubi quid dubii occurrit, notula ad marginem apposita defectum restituat. Quid sibi velit vocabulum scumarii, positum num. 13, & sic a Gretsero repertum, fateor me non intelligere; neque vero id operosius quærendum fuit; corruptum enim aut luxatum videtur; aliunde vero ex toto contextu facile quilibet perspicit, quid auctor intenderit. Quæ a num. 16 ex Origine, ibi præter modum laudato, afferuntur, omitti poterant; ceterum capita illa integra reddere malui, quam reliqua subtrahendo, rerum seriem imperfectam relinquere. Cetera explicabit eruditus lector, & conatum nostrum æqui bonique consulet.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Otto von Bamberg

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Otto von Bamberg

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 20.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: