Ökumenisches Heiligenlexikon

DE B. PETRO DE LUXEMBURGO
S. R. E. CARDINALI, EP. METENSI.
AVENIONE IN GALLIA.


AN. MCCCLXXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Petrus de Luxemburgo S. R. E. Cardinalis, Episcopus Metensis, Avenione in Gallia (B.)

BHL Number: 6718

AUCTORE J. P.

§ I. Illustrissimi B. Petri natales,
prima ætas, præmaturus Parentum obitus,
educatio sub proxima consanguinea,
votum virginitatis an ab eo emissum, ejus fratres ac sorores.

Illustrissima Comitum Luxemburgicorum familia, generis splendore, stirpis antiquitate, & heroum, omnibus laudibus cumulatissimorum numero, quos ipsa in suis nobilissimis fastis, per tot retro secula continenter ductis, læta recognoscit, inter omnes Europæ proceres adeo caput erigit, [Illustrissimi B. Petri natales,] ut vix ulli alteri sit secunda. Bohuslaus Balbinus noster Miscellaneorum parte altera lib. 7, sect. 2 de Regibus Bohemiæ, exhibet tabulam genealogicam stirpis Luxemburgicæ, ex qua quatuor Bohemiæ reges habuit post Rudolfum Austriacum. Stipes stirpis Luxemburgicæ, vulgo de Ligni seu Linei nuncupatus, cujus B. Petrus noster fuit surculus, ejusdemque stipitis descendentes exhibentur apud Rittershusium in Genealogiis. Varios quoque eadem familia majoribus suis Imperatores annumerat; de quibus consule vitam recentiorem, postea dandam, & si plura distinctius nosse desideras incomparabilis hujusce familiæ decora, adi genealogiographos. Nam præter nostrum institutum agerem, si diutius similibus inhærerem.

[2] Ex præclarissima itaque ista familia ortum duxit B. Petrus noster, [Parentes,] parentes nactus Guidonem de Luxemburgo, primum Comitem Linæi & de Roussiaco, ac Castellanum Insulensem; matrem vero Mathildem de Chastillon, quæ marito suo, S. Pauli in Artesia comitatum, & Fiennæ dominium in dotem attulit; non tantum (verba do auctoris antiquæ vitæ num. 2) ex stirpe imperiali regalique prodeuntes, verum etiam integritate vitæ, morum probitate, ac raro inter personas seculares insignium virtutum exercitio spectatissimos, uti pluribus docet processus formatus pro canonizatione B. Petri cap. 1 a num. 30.

[3] Erat beatus Adolescens noster, angelicam in mortali corpore nactus indolem, [prima ætas.] annis juvenis, animo vir; mundo præcox, at cælo maturus; ea præditus suavitate morum, ea innocentia vitæ, eo studio virginitatis, submissionis, modestiæ, orationis, misericordiæ erga pauperes, obedientiæ, rerum spiritualium æstimatione & cura; ut non dubia jam tum futuræ sanctitatis specimina ediderit; & consummatus in brevi, explevisse dicendus sit tempora multa, placita ejus ac dilecta Deo anima ad cælestes epulas præmature evocata. Verum quam laudabiliter primæ ætatis tempora transegerit, cum pandat utraque vita ac processus; inchoatam hanc telam præcido, ibidem pertexendam.

[4] [Ex immatura Patris ejus morte,] A natali beati Adolescentis, qui incidit in XX Julii 1369, currebat annus tertius, uno dumtaxat mense cum duobus diebus inchoatus, videlicet 1371, ac dies XXII Augusti, quando immaturo funere cælestis Pater patrem illi terrenum eripuit, interemptum in famoso prælio Beswileriano, inter duo flumina Rhenum & Mosam commisso; qua de causa, quibuscum, qua fortuna dabit Christophorus Browerus noster Annal. Trevirens. lib. 17, ubi diem mortuarium Domini Comitis S. Pauli, quem patrem pii nostri Juvenis dicebamus, affigit pariter anno 1371, XI Kal. Septembris. Do ejus verba: Infestissimis armis concursum apud Beswilerium inter duo celeberrima flumina, Rhenum & Mosam, tantaque nobilium cæde conflixere acies, ut stratos ex horum numero septingentos, bis mille captos percrebuerit. …. Occisus Guido, Comes S. Pauli, qui cum Roberto Namuræo, [&] Petro Barrensi ab Lutzelburgio stabat. Ejus filius Valeranus in manus hostium lapsus.

[5] [anno 1371,] Dicta mortis epocha solidius etiamnum probatur ex Froissarto, optimæ notæ historico, & ætate vel synchrono vel saltem proximo, qui volumine tertio pag. 252, verbis inferius num. 76 inter insigniora Beati nostri elogia, citandis, perspicue declarat, illustrissimum Dominum Guidonem prælibatum, in prælio Juliacensi peremptum, exspirasse. Per prælium autem Juliacense hic designari Beswilerianum, a vicinitate oppidi Juliacensis etiam Juliacense appellatum, nemo geographiæ vel tantillum peritus, in dubium revocaverit. Eidem epochæ subscribit Rittershusius in Genealogiis, asserens, sæpe dictum Dominum Comitem e medio sublatum ad Barswilder XXII Augusti MCCCIXXI. Nullum itaque dubium superesse potest, quin occasione, tempore & loco jam assignatis beatus Adolescens Parentis sibi charissimi jacturam secerit, annis utique natus duobus cum unico mense ac duobus diebus.

[6] [probatur non subsistere miraculum,] Vide jam, quam apte cohæreat cum hac epocha miraculum splendidissimum, ac virtute multiplex, ab Henrico Alby in vita beati Petri, a se edita, & postea a nobis proferenda, tanto verborum ambitu, tanta dicendi prolixitate exornatum cap. 1 a num. 4; ubi exponit accersitum a Patre fuisse Petrum, quem, consideratis adjunctis narrationis, videtur supponere id ætatis tum fuisse, ut esset capax dandi specimen eorum, quæ sub disciplina præceptoris didicerat. Deinde subjungit eumdem Petrum sublevandæ pauperum mendicorum indigentiæ tenerrime affectum, edulia clanculum e cella penuaria, e culina, ex olla ænea, igni superimposita, prout fors offerebat, subduxisse ad subveniendum inopiæ illorum. Interea dum quadam vice ita casus ferret, ut carnes pio furto raptas, portaret in gremio ad pauperes, dicit idem Auctor mutatos fuisse in rosas, intaminata veste, in qua deferebat, ac patre, qui de improviso intervenerat, id inspectante, & rei novitatem admirante. Quæ omnia, uti & interrogata patris, quibus adde responsa filii gratiosa, ut ibidem referuntur, & apposita, aliasque mirabiles prodigii circumstantias lector inveniet loco citato.

[7] Verum enimvero non apparet quo pacto illa omnia potuerint contingere nisi piissimus Adolescens fuerit tum temporis annorum circiter sex aut septem, [de mutatis in rosas carnibus,] ut minus: atque adeo id ætatis convixerit suo patri, qui eum in facto deprehendit ac reprehendit. Jam vero cum mors sæpe dicti patris fuerit immaturior, quam ut cum anno sexto vel septimo Petri possit combinari, atque adeo cum memorato miraculo, & mirabilibus ejus adjunctis componi; non video quomodo ex ea saltem parte plane non corruat veritas; nisi nova miracula adstruas, quæ non sunt multiplicanda absque certitudine, nec admittenda absque sufficienti fundamento.

[8] Erravit itaque Albius ex ignoratione epochæ chronologicæ a nobis expositæ; primo, dum loco supra allegato refert, [ab Albio narratum;] B. Petrum simul cum suo præceptore accitum jussu patris Guidonis, quasi capacem jam tum, ut specimen daret, quam bene sub institutione præceptoris profecisset. Secundo dum prælibatum miraculum connectit cum adjunctis non cohærentibus ac supposito falso majoris ætatis filii ac vitæ patris, quod utrumque jam refutavimus, & clarius patebit in tantilla Petri ætate id fieri non potuisse, inspicienti vitam Albianam a num. 4. Tertio dum scribit beatum Confessorem a patre suo missum fuisse Parisios studiorum causa. Quarto dum refert, eumdem Guidonem e vita migrasse eo tempore, quo Petrus pene confecerat philosophiæ curriculum. Quinto denique dum Petro vix trimulo, dicit præmaturo obitu ereptam fuisse matrem, patre post illam superstite, & prolium educandarum in partem, proximam consanguineam, de qua mox, advocante.

[9] En, quam multi errores ex uno puncto chronologico vel non intellecto vel male fixo. [multimodis hic hallucinante;] Opportune hic censuram meretur rigidus aliorum toties censor Baillet, dum scribit tomo 2. pag. III, errantem secutus Albium vel alium nescio quem, nec scire interest; Petri de Luxemburgo, Lutetiam Parisiorum missi ad studia anno 1379, ætatis suæ decimo, litterarum cursum interruptum fuisse ex parte per mortem patris, qui, prout evincitur ex jam dictis & deductis, ab annis octo diem vitæ supremum clauserat. Atque ut, unde paululum sumus digressi, ad prædictum miraculum revertamur, &, quandoquidem jam semel illius incidit mentio, proferamus, tametsi loco non suo, quidquid eo pertinet; P. Carolus Faber S. I. sæpissime a nobis laudandus, & navata nobis opera de B. Petro cumulatissime meritus, litteris VI Octobris ad Papebrochium datis, significat veritatem ejusdem miraculi ab omnibus admitti; additque Patrem le Gros, de cujus laudibus erit dicendum plus semel, sibi affirmasse, necdum illud a se fuisse hactenus inventum in codicibus seu instrumentis, in archivio monasterii RR. PP. Cælestinorum Avenionensium asservatis, de quibus postmodum, rebus ad Beatum nostrum pertinentibus longe locupletissimo, atque instructissimo.

[10] Ceterum an est credibile, miraculum tam illustre, tam singulare; tam inauditum, si vere subsistat, [quod & aliunde videtur vacillare:] vel fuisse ignoratum ab auctore antiquioris vitæ, vel in processu fuisse præteritum, in quo plures res minoris momenti, quæ inoffenso splendore Beati poterant omitti, sigillatim, accurate ac graphice describuntur? Quæ cum ita sint, non possum quin ingenue fatear, me formidare de veritate hujus miraculi, paratus interea statim melius de eodem existimare, ubi quis subministrare dignatus fuerit antiqua documenta, quibus ita veritatem ejus suadeat, ut persuadeat. Id opto, id desidero. At tam magna timeo vota, post adeo diuturnum ac constans de re, aliunde tam male cum chronologia cohærente, antiquitatis silentium.

[11] [Beatus matre orbatus;] Quotannis extiterit, quando interventu mortis, matrem amisit pius Adolescens, non est mihi in promptu ad amussim determinare, nec memini in antiquioribus Actis aut processibus legere me aliquid certi ac determinati. Narrat Albius (& post eum Bailletus) in vita num. 3, vix trimulum amisisse matrem, eaque defuncta educationem beatissimi Pueri sedulo, prudenter & accurate administrasse lectissimam laudatissimamque comitissam de Orgieres, nomine Joannam. Et sane avunculam ejus post mortem Mathildis, ipsum educasse dicit testis undecimus, omni exceptione major; annoque circiter ætatis suæ octavo non vulgaria innocuæ vitæ ac virtutum specimina edidisse, ut videsis in citato processu cap. 2; & de qua re nos paulo ante per prolepsin egimus num. 3; quæ omnia magna ex parte piissimæ Avunculæ institutioni accepta post Deum Optimum Maximum referri debent.

[12] Ex articulo interrogatorio 13. quem ante oculos habeo, [a proxima consanguinea educatur.] nimirum quod dictus Dominus Petrus post annos suæ infantiæ completos, statim quod intelligere potuit, atque incepit loqui, ut puer missus fuit ad quamdam ejus avunculam dominam Joannam de Luxembourg, comitissam S. Pauli & Valhenberg, honestæ conversationis & vitæ, ubi primo didicit litteras a Capellanis dictæ Dominæ, quousque legere sciret competenter, ex hoc, inquam, articulo interrogatorio, & responso testis XI supra laudati, qui dixit in processu, se audivisse contenta in articulo fore vera ab Avuncula & pluribus aliis familiaribus dictæ Joannæ avunculæ, videtur colligi, tamquam corollarium ad primæ ætatis tempora a Beato transacta, ubi & a quibus primas litteras dedicerit; deinde sub cujus cura fuerit educatus, quæ videtur ibi assignari diversa a comitissa de Orgieres, ab Albio & Bailleto asserta; nisi Joanna de Luxembourg, comitissa S. Pauli, & Valhenberg, & comitissa de Orgieres diversa fuerint nomina uni eidemque personæ attributa, de quo nihil constat, & magis propendeo in oppositam sententiam, quod fuerint duæ personæ diversæ. Utut est; hoc saltem liquet, ad consanguineam proximam, sive matertera, sive avuncula, ut vocatur in processu, sive amita illa extiterit, educationis in tenella ætate continuationem post obitum parentum, esse referendam.

[13] Quært insuper hic possit, an Juvenis castissimus etiamnum puer, [An voverit virginitatem,] angelicæ virginitatis florem interposita voti religione Deo consecrarit. Quæstioni ansam præbet Bailletus, qui loco supra citato rotunde edicit, affirmari id eum fecisse anno ætatis sexto, atque ad idem faciendum inductam ab ipso fuisse sororem suam Joannam, annos duodecim numerantem, de qua plura paulo post. Nulli relictus dubitandi potest esse locus, qui vitas ac processus evolverit, quin castissimus Adolescens in deliciis habuerit virtutem angelicam, totusque fuerit in declinandis cavendisque omnibus pro ejusdem virtutis tutela & conservatione, ut latius testatum faciunt testes in processu cap. 2. Verum ad expressam quæstionem, an Petrus aut soror ejus Joanna voverint virginitatem, nihil ibidem affirmate deponitur, sed respondet testis, se id nescire. Pie itaque credi potest dictum utriusque votum, at non certo factum affirmari, cum de eo non satis constet ex antiquis documentis.

[14] Claudamus hunc paragraphum, addendo paucula de beati nostri fratribus ac sororibus germanis. [ejus fratres & sorores.] Frater ei primogenitus fuit Valeranus de Luxemburgo, hujus nominis tertius, qui fuit comes S. Pauli & Ligniacensis post mortem patris sui, & simul Castellanus Insulensis, Dominus de Fiennes & de Bohain, nec non Connestabilis Franciæ. Proximus illi Joannes de Luxemburgo, qui fuit Dominus de Beaurevoir & Richebourg. Dein Petrus noster, de quo hic potissimum agimus, sæpe laudatus a nobis, sæpius laudandus. Postremum denique inter masculos locum obtinet Andreas de Luxemburgo, qui primo fuit archidiaconus Drocensis, dein sacras Cameracensis ecclesiæ infulas gestavit. Quatuor jam dictis fratribus, quorum duo primi, ut vidimus, illustrissimam stirpem dignitatibus ac titulis profanis potissimum illustrarunt, duo postremi honoribus sacris; respondebant tres sorores, Margarita, Maria, & Joanna. Hunc fratrum ac sororum ordinem; hactenus a me propositum, numerum, officia ac dignitates contexuit Illustrissimus Meurisse de Episcopis Metensibus num. 531. Jam vero quemadmodum favores ecclesiastici a puero gradatim ac certatim illustri nostro Confessori, omnibus naturæ ac gratiæ donis ornatissimo, accumulati fuerint, dispiciamus, eo quidem usque, ut illi ad sacras infulas Metenses & purpureum Cardinalium galerum obsecundarint; ut videbimus in paragrapho sequente.

§ II. Beneficia ecclesiastica, ad quæ certatim
promotus est usque ad Cardinalatum.

Notissima pariter ac testatissima res est. B. Petrum in summam a parvulo crevisse spem, & pro eo, [An beneficiis ecclesiasticis B. Petri,] ac morum ejus integritati, adeo eximiæ, cum nobilissimo generis splendore conjunctæ, congruebat, favoribus ecclesiasticis variis cumulatum, tanto majorem exspectationem de se concitasse, quanto obnixius atque impensius in tenues sese profundissimæ humilitatis umbras abdere, celebritatem nominis vitare, & oblatas dignitates generoso contemptu declinare unice satagebat; haud ignarus, tum demum se fore maximum in oculis Dei, cum minimus esset in suis. Scimus tam ex antiquissima vita, quam ex processu, collatum piissimo Adolescenti fuisse canonicatum Parisiensem, ecclesiæ, ut referunt recentiores, tunc cathedralis, nunc metropolitanæ, divæ Virginis; quæ ecclesia alias inter, locum facile principem obtinet. Quo in munere, virtutibus atque exemplis omnium aliorum oculos in se animosque ipsum convertisse, liquet ex Actis ac processibus. Scimus itidem ipsi collatum fuisse archidiaconatum Drocensem in ecclesia Carnotensi; quem, teste Illustrissimo Meurissio loco supra citato, ad majores promotus in Ecclesia dignitates, fratri suo Andreæ, natu minimo, resignasse postea memoratur.

[16] [annumerandus,] Beneficiis ecclesiasticis jam memoratis addendus canonicatus Cameracensis, & exinde archidiaconatus alter nobilissimæ urbis Bruxellensis, antiquæ ac celebratissimæ Ducum Brabantiæ sedis. Tametsi quippe altum ac constans ubique passim tam in antiquis Actis quam in recentioribus auctoribus de eo sit silentium, tamen nihil video quod cogat trepidare, ne dictum ipsi Ecclesiasticum favorem indultum asseramus. Nimis etenim clara sunt verba processus authentici, anno Domini 1390 ineunte formati atque inchoati, adeoque primis post Beati obitum temporibus, quem processum postea dabimus. In assertionis meæ fidem ac veritatem produco testem omni exceptione majorem, & appello ad Nicolaum Clacquin, loco undecimo inter testes processus collocatum, canonicum Cameracensem (sub qua diœcesi tum temporis erat subordinata Bruxellensis ecclesia) familiarem, domesticum, eleemosynarium, comitem, inspectorem oculatum, ac testem vitæ ac morum Beati Petri nostri quotidianum & continuum.

[17] Is in eodem processu num. apud nos 104, plane rem conficit. Nam interrogatus, [canonicatus ecclesiæ Cameracensis.] quo tempore dabat eleemosynas per fenestras D. Petrus; dixit, quod quasi per unum annum ante ejus promotionem ad ecclesiam Metensem, de qua mox; videlicet, dum esset canonicus ecclesiæ Parisiensis, & erat archidiaconus Drocensis in ecclesia Carnotensi, & archidiaconus Bruxellensis in ecclesia Cameracensi. Quid clarius, quid luculentius? Enimvero non video, quid opponi possit tam irrefragabili testimonio, quo minus sine falsitatis formidine admitti possit ac debeat, Beatum nostrum fuisse canonicum Cameracensem; cum fuerit Bruxellensis in ecclesia Cameracensi archidiaconus; quæ dignitas tamquam basim dictum canonicatum præsupponit. Verum enimvero minora hæc & præludia solummodo videri possunt, si cum aliis ipsi collatis ecclesiasticæ dignitatis insignibus comparentur. Majora nos vocant.

[18] Vix itaque ætatis auroram, ut ita loquar, egressus erat, [Episcopatus Metensis quando ei datus,] quando sine mora cœpit lux ejus splendescere, procedere, & crescere usque ad perfectam diem, & quaquaversum radios diffundere. Nam vacante post mortem Theodori Boppardi cathedra ecclesiæ Metensis, promovetur Petrus noster, rarissimo sane exemplo, ad hanc dignitatem anno 1383, circa mensem Martium, teste eodem Illustrissimo Meurissio, & creatur episcopus Metensium septuagesimus quintus, anno, ut tradit antiquissima vita, ætatis decimo quinto. Quam spartam verbis & exemplis dignissime ornavit, nihil ad eam habens præmaturum præter ætatem, quam supplebat ille, qui eligit infirma mundi, ut confundat fortia. Ceterum quin gratum facturus sim lectori minime dubito, si puncta quædam ad præsens institutum accommodata, scitu digna, & ab antiquioribus vel ignorata vel neglecta, in breve compendium congeram, quæ pluribus videri possunt apud laudatum Meurissium loco citato.

[19] [quando aditus;] Anno itaque proxime sequente 1384 beatus Præsul noster tamquam bonus pastor gregem visere, & ecclesiæ Metensis possessionem adire statuit, Godefrido quodam Varisio summum magistratum moderante; ubi sine apparatu atque ornatu per cantorem ipso festo Pentecostes ipsum admissum fuisse, scribit idem auctor; (vide process. num. 94); annoque subsequente 1385, quando alius quidam, nomine Joannes Bertrandus magistratus principatum tenebat, urbem Metensem solenniter ingressum, comitante fratre, Comite S. Pauli, & pluribus aliis Dominis, omnium ordinum applausu receptum, publicisque ac solennibus urbis donis, in signum læti adventus, honoratum fuisse.

[20] Probat præterea ex tabulis ecclesiæ (quam, [& quam rara humilitate;] ni fallor, intelligi vult Metensem) processisse modestissimum Episcopum eo usque humilitatis, ut nudis pedibus, & insidens asinæ, urbem primo intrare voluerit, secutus exemplum Christi, urbem Jerusalem ingredientis. Quid? quod nudipes quoque supplicationem obire voluerit ad S. Vincentium, omnium ordinum comitatu longe frequentissimam. Addit insuper vigilantissimum Pastorem una cum suffraganeo suo lustrasse suam diœcesim magno cum fructu; aliquot post primum ingressum diebus subortam esse controversiam quoad electionem tredecim virorum, quos juratos vocabant civitatis; creationem illam Petro abjudicasse cives, causantes eum dumtaxat esse administratorem diœcesis, non autem Episcopum, defectu competentis ætatis. Controversia diu tenuit; conventum frequenter, ac deliberatum inter cives; tandem anno sequenti decisum in favorem civium contra Episcopum; dimicatum acriter pro jure ejus a Comite S. Pauli, fratre germano; vastatum territorium Metense; beato Episcopo injuriam sibi factam summa moderatione animi, mansuetudine, & patentia ferente. Quæ omnia sicut & plura alia rerum adjuncta prolixius descripta reperiet lector apud eumdem Auctorem.

[21] Ad extremum, quis non miretur masculam & inconcussam beati Adolescentis constantiam, [quanta cum conservatione bonorum temporalium eccl. possessus.] pro conservatione bonorum temporalium ecclesiæ Metensis. Factum narro. Cum Comes S. Pauli neutiquam acquiesceret, quin pro missis militibus ad sternendam viam facilem pro dictæ ecclesiæ possessione; præterea, adepta jam a Petro possessione, pro quibusdam castris, quæ occupabantur ab amicis defuncti Episcopi, decessoris B. Petri, ecclesiæ Metensis, ad quam spectabant, non sine ingenti sumptu, & pecuniarum impendio recuperatis ac restitutis, competentem compensationem exigeret; adeo ut contenderet vel ex ipsis bonis ecclesiæ Metensis, si aliunde refundi sumptus non possent, sibi fieri satis; numquam eo adduci potuit beatus Episcopus; at propria bona obtulit, malens oblato toto suo patrimonio factos a fratre, in gratiam Ecclesiæ Metensis, sumptus refundere, quam Christi patrimonium gravare. Plura processus toto capite 9.

[22] Sicut integerrimus Adolescens noster in dies magis magisque crescebat virtute, [Hunc subsecutus Cardinalatus.] ita crescebat gratia apud Deum & homines. Clementi sane Gebennensi adeo in fuit unice carus, adeo in amoribus totus, ut non longo tempore post collatam ei Ecclesiæ Metensis episcopalem dignitatem, censuerit adscribendum eminentissimo purpuratorum Patrum ordini, & re ipsa eum creaverit Diaconum Cardinalem tituli S. Georgii in Velabro, seu ad Velum aureum, quantumvis invitum & fortiter reluctantem, quantum licebat per ætatem; quin & in aula sua Avenionensi ipsum secum morari voluit, haud ignarus, quantum Petrus gratiæ, quantum ornamenti angelicis suis moribus eidem esset allaturus; uti reipsa cumulatissime præstitit. Porro quantopere aulam fastidiverit, refert processus cap. 8. De miraculis, quæ ibidem contigisse memorat P. Albius in vita cap. 3, & quæ alibi in antiquis Actis desiderantur, loquemur, ubi Vitas conferemus inter se. Nunc percurso a nobis summatim beatissimi Confessoris nostri vitæ curriculo, ad mortem, & ad alia, quæ mortem subsecuta sunt, in brevi prospectu repræsentanda, progrediamur, ut aliqualem lector formare sibi possit ideam eorum, quæ postea ex antiquis Actis & processibus, aliisque instrumentis ex professo proferemus.

§ III. Beati obitus, dies mortis,
testamentum, sepultura, primus Avenione cultus, processus pro cultu
universali, seu Canonizatione.

[23] [Dies obitus & annus male ab aliquibus fixi.] Qui legerit antiquioris Vitæ caput 6, recentioris caput 4, processus caput 10, habebit patheticam & graphicam descriptionem, quam pie, quam placide, uti vixerat, vivere desierit Angelus noster. De actu incomparabili, & ante hunc diem forte inaudito, profundissimæ humilitatis, quem morti proximus, a Meurissio, Albio, Baileto fertur exercuisse, loquemur in paragrapho de collata cum antiquis Actis, & revocata ad trutinam Albii vita. Obiit itaque, ut supra indicavimus, die 2 mensis Julii anno 1387, natus annis 18, minus 18 diebus. Unde hallucinatur Gazetus in historia ecclesiast. Belgii, scribens obiisse annos natum circiter 23. Errat etiam Ciacconius, asserens tom. 2 col. 684, obiisse die V Julii, aliosque, perperam ejus obitum die 2 Julii accidisse, affirmantes, arguens. Eodem errore lapsus est Labbeus in Chronologia. Nescio equidem quid Molanum moverit, ut designato, in suis Natalibus Sanctorum Belgii, vero tempore vitæ, anno utique circiter 18, adjecerit ad marginem cum nota asterisci, vigesimum secundum. Id quod arguit ipsum in determinanda vitæ epocha vacillasse. Certe nimis clare vitæ initium, progressus, ac finis probantur ex antiquissimis Actis, quam ut quisquam prudenter possit in hac materia dubitare.

[24] [Testamentum. & sepultura:] Morti præmisit testamentum, quod condidit XXIX Junii, quatuor postremis vitæ diebus, Villanovæ, non procul ab Avenione, quo sanitatis gratia se receperat, petita prius atque obtenta a Clemente testandi facultate; præmisit, inquam, morti testamentum, lectu sane dignissimum, & spirans perfectissimum exemplar raræ profundæque humilitatis. Ejusdem tenor habetur in historia authentica illorum, quæ post Beati obitum gesta sunt, & quæ postea dabitur. Prima, qua post animam ac corpus Deo ac Superis commendata, tenuit eum cura, fuit designatio sepulturæ, de qua nunc ordine quædam breviter delibabimus. Locum ei designavit sub dio, in cœmeterto publico, S. Michaëlis dicto, Avenione inter cadavera plebeorum & pauperum. Totus funeris apparatus fuerunt tres cerei cum duodecim torticiis. Nec digniorem sepulturæ locum designavit, si alibi extra curiam decedere contigisset. Obiter hic observa Meyerum in Annal. Fland. ad annum 1387 aberrasse a vero, dum refert illum obiisse Avenione, ibidemque esse sepultum in sacello divi Michaëlis. Ceterum, corpus terræ mandatum fuit V Julii. Hinc haud dubie die V annuntiant eum nonnulli Martyrologi, qui fuit dies sepulturæ, non mortis. Nisi forte, quod potius crediderim, illum tunc memorent, quia illo die colitur Avenione.

[25] Nec mora; nondum evoluto post Petri obitum anni circulo, [miracula, & primus Avenione cultus.] spectatissima in magno numero patrata varii generis miracula, illustre defuncto Thaumaturgi nomen, populo fidem, miseris perfugium, afflictis solatium peperere; quæ in memorata historia asseruntur juridice examinata, ac vera comprobata in processu. Hinc admirabilis ac pene supra fidem effusus ad venerandum Beati sepulcrum confluxus; libata manibus pedibusque pia oscula, furtiva & violenta reliquiarum ablatio; hinc primus Avenione exortus magni Thaumaturgi cultus; hinc oblata donaria atque appensa anathemata; hinc primo erectum ibidem ipsi sacellum ligneum, impensis Mariæ Reginæ Siciliæ & Hierusalem; hinc cogitatum de erigenda ei basilica; adificatum monasterium Cælestinorum, ex coacervatione anathematum & oblationum, eis hunc in finem concessorum, inchoatum, at Caroli VI Francorum regis liberalitate mirifice auctum: quæ omnia in dicta historia pluribus descripta lector inveniet. At quid de miraculo, quod ibidem in eo sepeliendo traditur contigisse eo tempore, quo anima defuncti ex more commendabatur, & corpus jamjam humandum erat? Quid de apertis, inquam, post mortem oculis? Quid de eo, quod addit Albius in Vita, dum præter apertionem oculorum post mortem, Clementi annuisse aut signum dedisse refert Beatum. De signo illo aut annutu non bene existimo, vereorque ut subsistat.

[26] De apertis post mortem oculis quæritur in processu; sed valde timide & dubie, sane nequaquam categorice ab uno teste, [Aperti post mortem oculi, corpus ductile,] juridice super hoc puncto interrogato, respondetur. Responsi verba dabit ibidem caput XI num. 175. Depositio autem testis XV & XVI num. 185 & 186, videtur dictam aperturam extra dubium ponere; tametsi nihil quidquam de ea proditum legatur in antiquissima Vita: ac mirum est, rem tam insignem vel ignorari; vel si auctori fuerit cognita, prætermitti potuisse. At maximum pene omnium miraculum fuit beati Thaumaturgi post mortem corpus; rigidum simul ac frigidum, & tamen molle, ductile & flexibile, eluso & eliso naturæ imperio, ad quatuor dies, donec sepultum est. Hæc brevissime. Vide rem in processu graphice expositam a num. 175. Nos, quod cœpimus texere, filum prosequamur ex sæpe dicta historia Miraculis pene in immensum crescentibus quotidie, quæ Deus per Adolescentem Thaumaturgum operabatur; Clemens Gebennensis ea edoceri cupidus pro publico conferendo cultu, tres aulæ suæ Cardinales ad hoc commisit; qui anno 1389, die XVI Junii in Consistorio congregati, missum super hoc negotio audierunt celeberrimum Petrum de Alliaco, nomine Caroli VI Francorum Regis, Decani & Capituli Parisini, nec non Rectoris & Universitatis ejusdem urbis, proponentem, urgentemque sacros ac solennes piissimi Juvenis honores: rem roborantibus eorum, pro rei expeditione, urgentissimis supplicationibus, quæ ibidem integræ proferuntur.

[27] Subsecutæ dein sunt litteræ Clementis, quibus committit examen vitæ, [processus quando inchoatus,] virtutum & miraculorum tribus ad hoc deputatis. Atque hic via strata fuit ad processum, de quo nunc agendum. Inchoatus ille fuit Avenione in hospitio, haud procul a cœmeterio S. Michaëlis, loco sepulturæ B Petri, anno æræ vulgaris 1390, die XVIII Januarii. Non est hujus loci multis elogiis dictum processum exornare, aut fidem ejus ac sinceritatem commendare. Evolvat cum lector, & fallor plurimum, si lectionis ipsum suæ pœniteat. Addo unicum, multum auctoritatis ei conciliari per testes selectos, fide dignissimos, & juratos ad sancta Dei Euangelia dicere veritatem puram putam, favore, amore, prece, pretio, affectione, timore omnino remotis. Authenticum pro sinceritate apographi testimonium legitur inferius. Porro aliquorum, in digerendo dispescendoque dicto provessu, a me actorum, rationem reddere convenit, quæ lectorum, ne ignorent, puto interesse. Rem divisi bifariam. Prima pars exhibet virtutes, secunda pars miracula, ut vitetur confusio, nata oriri, defectu justæ distributionis.

[28] Nomina testium, qui in processu sparsim exhibentur, & præmittuntur immediate suis quique depositionibus, eorumque ætatem, conditionem, [quomodo a nobis dispositus,] patriam, aliasque characteristicas notas, sub uno veluti adspectu collocanda censui, quo sub una & continuata serie spectari possent, tribus huc potissimum de causis adductus; primo quia videtur non interrupta illa collectio testium conducere ad concinnam materiæ partitionem, & majorem perspicuitatem. Dein ne testium, identidem cum suis adjunctis characteribus recurrentium repetitio, multorum superfluorum verborum copia materiam plus æquo amplificaret, & nauseam crearet. Id quod melius patebit ex mutatione, quam feci, ordinis antiqui in novum. Exhibeo ordinem antiquum, quo processus primitus fuit collectus, & quo ad nos missus.

[29] Præmittitur oratio Episcopi Vivariensis coram Cardinalibus commissariis super vita & sanctimonia B. Petri de Luxemburgo. [ordo ejus antiquus, & novus,] Sequuntur articuli quasi interrogatorii numero ducenti octoginta quinque continui super vita, virtutibus, meritis ac miraculis Beati. Proximum locum tenent testium ad vitam ac virtutes, depositiones. Dein ponuntur miracula; seu potius testium responsiones super miraculis. Habe nunc ordinem novum, quem ego induxi pro majore argumenti prolixioris brevitate & intelligentia Memoratam orationem intactam reliqui, tamquam præambulum ad processum. Articulos interrogatorios vitæ plerumque contraxi, prolatis plenius eorum responsis, in quibus omnis vis sita est potius, quam in dictis articulis. Et vero tetricum est bis de eadem re & materia audire per propositiones & responsiones; in quibus solet cum verborum prolixitate concurrere iterata locutio. Si quando hosce articulos profero, lectorem moneo, ea non ex depositionibus testium, sed ex articulis interrogatoriis desumpta esse. Depositiones testium vitæ ac virtutum aliter ordinavi, collegi, digessi, & ad varia capita revocavi, sectis & separatis vitæ ac virtutum depositionibus, ab iis, quæ datæ sunt super miraculis. Ceterum sunt nonnulla, quæ tamquam minus necessaria, vel crebrius repetita studiose prætermisi. Alia item, ne sua nimia prolixitate fastidium crearent, contraxi. Periodi, quæ hinc inde litteris Italicis interspersæ leguntur, pro meis accipi volo.

[30] [anthentia.] Jam vero ad confirmandam tam processus sæpe memorati, quam apographi ejus, Avenione ad nos missi, sinceritatem, authentiam, ac fidem, subjicio testimonium authenticum R. P. Abelis le Gros, supra laudati, propria ejus manu exaratum, de vita ac virtutibus, seu tota prima processus nostri parte, in hæc verba: Ego frater Abel le Gros, monachus Cælestinus & bibliothecarius nostri regii conventus Avenionensis testor, hoc apographum attestationum seu depositionum octodecim testium, productorum super genere, vita, moribus, conversatione & meritis recolendæ memoriæ B. Petri de Luxemburgo, S. Georgii ad Velum aureum diaconi Cardinalis, esse ad verbum, & omnino consimile attestationibus eorumdem testium, quæ habentur in originali processu canonizationis prædicti beati Cardinalis; qui quidem processus in tabulario prædicti nostri conventus diligenter asservatur. Jacent autem hæ dictæ attestationes in dicto originali immediate post articulos seu rubricas de miraculis, quæ per eumdem beatum Cardinalem operatus est Dominus. Eas ego obiter tantum, brevitatis causa eodem loco perstrinxeram in apographo ejusdem processus, manu mea descripto a ad 108. Verum ad majorem Dei gloriam, servique sui fidelissimi, beati Petri de Luxemburgo gloriam & honorem, censui has depositiones, quippe testium nobilissimorum, maximeque idoneorum & omni fide dignorum, esse ad longum & prout in originali habentur, fideliter esse scribendas. Eas autem hic esse descriptas testor. In cujus rei fidem de mandato Reverendi Patris Antonii Nicolai Malet, Prioris hujus nostri conventus Cælestinorum de Avenione, hic apposui sigillum dicti conventus, die XIX mensis Aprilis anni MDCLXXVIII. Appositum erat infra sigillum in hostia rubra.

[31] Ad miracula, a magno Thaumaturgo nostro patrata, [Processus miraculorum] quod attinet; reddo eodem ordine, quo accepi. Præcedunt propositiones miraculorum, sequuntur depositiones. Mutati tituli & capita. Testes depositionibus interspersos, extraxi, & avulsos e textu, sub uno aspectu posui, ut monui de testibus primæ partis. Quod fuerint testes jurati, tacto sancto Dei Euangelio, verum dicere, nullo alio, quam solius veritatis intuitu, &c., & quæ habentur in clausula de testibus vitæ ac morum, huc transfer, & hisce quoque testibus applica. Vide plura in ipso processu part. 2, cap. I. Superest ut de apographi Ms. valore pauca subnectam. Non sine grati animi testificatione palam facio processus apographum nos debere Viro humanissimo R. P. Abeli le Gros, pluries jam laudato; qui ipsemet illud verbatim transcripsit summa fide ex authenticis documentis, in archivio monasterii Avenionensis RR. PP. Cælestinorum curiose asservatis; cui Deus cum Sanctis suis pro impigro labore sit propitius, & nomen exscriptoris inscribat albo eorum, quorum nomina scripta sunt in cælis. Audiamus modo quam insigni testimonio apographum de miraculis, post Beati mortem patratis, dictus Religiosus prosequatur, digno sane, cujus hic peculiaris in omnes annos consequentes, pro gloria beati Thaumaturgi, memoria inseratur, ad majorem & indubitatam apographi sinceritatem & fidem. Reddo verba: Cum Deus sit mirabilis in Sanctis suis, & sanctus in omnibus operibus suis, quandoquidem gloria virtutis eorum est: (ut ait Propheta) nihil præstantius, nihil dignius excogitari potest, quam in lucem proferre illorum sanctimoniam & in apertum edere miracula, quibus coruscant, ut idem Deus honorificetur ab omnibus.

[32] Quamobrem ne juste ab omnibus argui possimus, [quam authenticus] quod lumen, quod in nobis est, reposuerimus sub modio, & non super candelabro, & ne tanti flagitii conscii videamur; libenti animo & maximo perfusus gaudio; Ego frater Abel le Gros, monachus Cælestinus & bibliothecarius conventus nostri regii, hoc apographum processus canonizationis B. Petri de Luxemburgo vere Sancti, vere Thaumaturgi, de verbo ad verbum transcripsi; ut si nondum placuit summis Pontificibus illum Sanctorum albo inscribere, placeat saltem reverendis Patribus Societatis Jesu Antverpiæ civitatis, acta illius reponere in immenso illo ac operoso labore, ab ipsis ad gloriam Sanctorum elucubrato, ut fulgor tanti luminis toto resplendeat orbe terrarum.

[33] Testor igitur hoc apographum, quod extraxi de originali processu, [& sincerus,] qui in archivis nostris curiose asservatur, esse verum & originali omnino consimile. In cujus fidem de mandato Patris Antonii Nicolai Malet, Prioris hujus nostri regii conventus Cælestinorum de Avenione, hic apposui sigillum dicti conventus, die XIX mensis Decembris anno a Christo nato MDCLXXVII. Frater Abel le Gros. Appositum erat sigillum in hostia rubra. Hactenus de processu pro canonizatione, vitæ ac morum B. Petri instituto, miraculorum excellentia & multitudine, testium numero, ac fide, & ceteris omnibus ad hanc rem, intra breve tempus terminandam, longe instructissimo; adeo ut mirum prima fronte videatur tam longo tempore cultum ejus publicum retardari potuisse, ut jam dicemus, quamvis urgentissime & instantissime fuerit petitus.

§ IV. Cultus publicus instantissime petitus,
at diu retardatus; tandem concessus,
& in recentiores fastos relatus.

[34] Quam lentæ ac diuturnæ, quam variæ & multiplices intervenerint moræ, [Publicus Beati cultus] ut publicus B. Petri cultus, anno 1390 per juridicum processum intentus, ad optatum finem non pervenerit, nisi demum post multorum annorum intervallum, refert Historia sæpe dicta; quæ omnia longum foret hic singulatim recensere, & supervacaneum, cum ibidem videri possint. Eo itaque res redierat anno 1432, ut jam tantum non sepulta foret tam fervide inchoata, tam solicite promota, tam constanter continuata, pro sacro Beati cultu ac publico impetrando, contentio; nisi illam rursus suscitasset Deus per celeberrimum æternisque fastis dignissimum miraculum, quo puer lapsus ex edita turri & frustatim collisus & attritus, repente redintegratus convaluit per intercessionem magni Thaumaturgi nostri. Hac occasione resumptum pro tertia vice canonizationis negotium anno 1433, [diu retardatus,] sub Eugenio IV; a Concilio Basileensi, deputati ad hoc Cardinales anno 1435; producta denique fuit, agitata, orata causa. Accesserunt eo litteræ Comitum Luxemburgensium anno 1436. Deputatus anno sequenti Procurator PP. Cælestinorum Avenionensium, qui hanc rem intentissimis & conspirantibus studiis, opera, labore, diligentia, ad finem perducere satagebant, ad concilium Basileense, ex cujus ibidem subortis turbis, novæ exortæ sunt moræ, uti in sæpe laudata historia exponitur.

[35] Tandem post tot tantaque irrito conatu tentamina, post tam diuturnam exspectationem, [tandem concessus per solennem beatificationis bullam,] & ardentissima vota, anno demum 1527 die IX Aprilis summus Christi in terris Vicarius, Clemens VII Medicæus, publicis Beatorum fastis dictum Thaumaturgum adscribendum censuit, edita solenni bulla Beatificationis, sequentis tenoris: Dilectis filiis nostris, Præposito & Canonicis Metropolitanæ Arelatensis ecclesiæ, & Priori ac fratribus domus FF. Cælestinorum, regularis observantiæ, civitatis nostræ Avenionensis, Clemens Papa VII. Dilecti filii, salutem & Apostolicam benedictionem. Cum, sicut accepimus, jam diu magis Christi Fidelium, & potissimum civitatis nostræ Avenionensis erga B. Petrum de Luxemburgo, & Arelatensis, erga Ludovicum Alamandum, S. R. E. Cardinalem, & ecclesiæ Arelatensis archiepiscopum, quorum corpora, Ludovici in Arelatensis, & Petri in vestro monasterio, respective requiescunt, devotionis affectus ita emineat, & populi multitudo non solum civitatum prædictarum, sed aliarum partium occurrat concurratque diversarum, ut in eorum procellis, & in hujus seculi caduci turbinibus tamquam speciales protectores, fautores, intercessores, & adjutores ad Dominum habeantur atque invocentur. Nec mirum, si Dominus noster Jesus Christus, cujus pro posse, ut fide dignorum habet assertio, imitatores extiterunt, indies, ipsorum precibus, eos invocantes, miraculis, ac dolorum & angustiarum sublevationibus adjuvet, opemque ferat & auxilium.

[36] Quandoquidem Petrus teneris sub annis, & Ludovicus, [anno 1527,] ipsi, ut accepimus, vitam cælibem, castamque & inviolatam exegerint, Petrus in decimo septimo, Ludovicus vero in sexagesimo, vel circa, ætatum suarum annis, ut in eorum vitæ annalibus traditur, suo creatori suas purissimas animas reddiderint, calcatis hujus mundanæ vitæ, quamvis illustri essent orti prosapia, illecebris. Proinde claræ memoriæ Renatus Rex Siciliæ & Hierusalem hinc in illis partibus degens, cum multitudine Christi fidelium, miraculorum hujusmodi stupore, vestraque regulari observantia & vitæ exemplaris meritis motus, ecclesias, domum, & conventum vestra instauraverit, & non parva impensa construi fecerit; vosque propterea ob singulares eorumdem Petri & Ludovici virtutes, quæ innumeræ leguntur; nec non jejunia, orationes, vigilias, & quam plures Deo gratas & acceptas operationes, quas tunc viventes, gratia sibi assistente divina operabantur, ita ut in Cælitum numerum existimentur pie, esse relati, cupiatis eorum corpora, quæ, ut præfertur, in eisdem ecclesiis vestris; & locis satis humidis & subterraneis jacent, ad alia, intra tamen ecclesias vestras, commodiora loca transferre, ipsosque Petrum de Luxemburgo & Ludovicum Alamandum, quorum imagines ubique a fidelibus, longissimis jam annis citra, depingi consueverunt, pro Beatis coli & venerari posse.

[37] Nobis propterea, venerabilis fratris nostri Francisci episcopi Tusculani, [quæ hic datur.] S. R. E. Cardinalis de Claromonte, illarum partium nostrarum legati de latere, qui ad eosdem Petrum & Ludovicum non parvum gerit adfectum, & vestro nomine humiliter supplicatum exstitit, ut hujusmodi vestris tam piis & honestis desideriis annuere, pro nostri pastoralis officii debito, de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur, qui fideles quoslibet, & præsertim sub sacræ religionis jugo, Domino famulantes, ad devotionem ac venerationem illorum, qui Beati habentur, quantum cum Deo possumus, libenter excitamus, ut imitatores illorum existere valeant, vestris hac in parte piis desideriis, utpote ex magno devotionis fervore prodeuntibus, annuentes; vobisque eorumdem Petri & Ludovici corpora & ossa ex dictis subterraneis locis, in alia commodiora loca earumdem ecclesiarum vestrarum transferre, & ibidem venerabiliter collocare, & tam vos, quam alii, utriusque sexus Christi fideles, eos pro vestra & eorum spirituali consolatione, in vestris ecclesiis, & sacellis, pro Beatis venerari, sine incursu alicujus demeriti vel idololatriæ, seu conscientiæ scrupulo, possitis & valeatis, ac ipsi possint ac valeant; auctoritate Apostolica tenore præsentium de Apostolicæ potestatis plenitudine concedimus pariter & indulgemus. Non intendimus tamen propterea eosdem Petrum & Ludovicum in catalogum Sanctorum esse relatos, donec servatis debitis solemnitatibus, in Sanctorum canonizatione servari solitis, ad illorum canonizationem deventum fuerit, non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die nona Aprilis anno millesimo quingentesimo vicesimo septimo, Pontificatus nostri anno quarto. Subsignatum erat Jacobus Sadoletus.

[38] [Exhumatis corporis,] Expedita hac Avenionem beatificationis bulla, & a PP. Cælestinis accepta & in capitulo prælecta, ad exhumationem corporis est processum. Inventus locus sepulturæ, & elogium sepulcrale, quod exbibetur apud Miræum in Fastis pag. 367, his verbis:
Hoc colitur templo, tegitur simul aurea virtus
Clara Lucemburgi soboles, nitidissima merces,
Orbis & unus honos, mortali corpore cælum
Transfertur, meritis Petrus inter numina numen.
Anno milleno sepelitur, sicque trecentis,
His septem junges, octoginta superaddens,
Et quinta Julii, pollens virtutibus altis,
Assidue a populo veneratur quolibet anno.
Post hæc repertum quoque corpus ac reverenter e terra erutum, & solenni ritu super altare est collocatum, ut pluribus intelligi datur ex eadem historia, quo lectorem remitto. De Beati reliquiis nunc obiter tantum, pluribus agemus, ubi prius breviter edocuerimus, quomodo piissimi Adolescentis cultus publicus Avenionensibus concessus, deinceps lapsu temporis fuerit continuatus & propagatus. Incrementum haud dubie non vulgare is cepit ex novo miraculo anno 1589 patrato mulieri falso accusatæ, de quo ibidem pluribus; uti etiam de restaurata in Beati honorem ecclesia, & ad constructionem amplioris formæ redacta; exhibitis & osculo oblatis sacris exuviis, & quibusdam particulis distributis, ex voto eorum, qui ibidem aderant.

[39] Quemadmodum novis in dies miraculis pergebat inclarescere beatus Confessor noster, [amplificatus cultus, festum annuum,] ita nova quotidie ad sacros ei certatim deferendos honores incrementa & semper ardentius in animis hominum desiderium exarsit; quod eo quidem usque accrevit, ut ad instantiam Avenionensium indultum sit, ut quotannis die V Julii in Avenionensi civitate celebretur festum ejus, ex stricto præcepto obligans, uti vides ex instrumento authentico, quod sequitur, idiomate Gallico primitus edito, & in latinum a me converso: De mandato Illustrissimi ac Reverendissimi Caroli de Conty, Anconæ episcopi, Vicelegati & gubernatoris generalis legationis Avenionensis, deputati a SS. Domino nostro Papa. Cum ad instantiam & requisitionem Dominorum Prioris & Religiosorum conventus Cælestinorum hujus civitatis Avenionensis, interveniente Domino Advocato & Procuratore Generali Sanctitatis suæ in dicta civitate & legatione, Reverendissimus Joannes Franciscus Bordini, præfati Avenionis Archiepiscopus, ordinaverit ut festum B. Petri Luxemburgici, quod incidit in diem Mercurii proximam quinta hujus mensis, observetur & celebretur in præsenti civitate, sicut festa alia præcepta & celebrari consueta;

[40] Ideo omnibus, cujuscumque gradus ac dignitatis fuerint, [Avenionensibus impositum sub præcepto.] nemine prorsus excepto, injunctum ac præceptum est, ut prædictum festum coli, observari, ac celebrari curent, sicut per dictum Dominum meum Illustrissimum Archiepiscopum fuit præscriptum, claudendo officinas, & cessando ab omni opere mechanico; eodem prorsus modo, quo in aliis festis præceptis factitare tenentur, sub pœna, dicti mei Domini Illustrissimi Vicelegati arbitrio infligenda. Datum Avenione in palatio Apostolico hac die III Julii MDC. Signatum Carolus de Conty, & inferius Syffredi.

[41] Hisce, quæ de continuatis piæ ac publicæ erga B. Petrum venerationis incrementis, [Confraternitas petita.] jam in medium produximus, [Canonizatio, cur non obtenta.] non vulgare pondus adjungit erecta Avenione in ejus honorem congregatio (confraternitatem appellant) Illustrissimo Avenionensi proposita anno 1610 & ab eodem legitime approbata, die XVII Julii eodem anno. Quid? quod Illustrissimus Princeps Franciscus de Luxemburgo, multarum legationum perfunctione clarissimus, omni nervorum contentione sit annisus Romæ, ut Beatus Petrus, suus consanguineus, supremum sanctitatis cultum consequeretur, sacro non jam Beatorum solummodo, sed Sanctorum albo per publicam canonizationem inscriptus. Res agitata in consessu Eminentissimorum Cardinalium tempore Clementis VIII, cur minus e voto successerit, panditur satis probabiliter in eadem Historia, dum ibidem dicitur, qua conditione, canonizatio facile potuerit obtineri, si viris Principibus illam urgentibus placuisset ipsum referri in numerum Sanctorum sub titulo Confessoris non Pontificis, suppresso titulo Cardinalis, quam postremam dignitatem acceperat a Clemente VII Gebennensi; cujus auctoritatem potestatemque ne videretur agnoscere & approbare ille Papa, qui ipsum hoc titulo conspicuum sacris Sanctorum tabulis accensuisset, res ulterius non processit, ac infecta remansit.

[42] Subsecuta deinde Bulla, qua conceditur, ut officium canonicum quotannis die V Julii in ecclesia Cælestinorum de Beato nostro recitari possit in perpetuum, [Profertur bulla,] conatum canonizationis ejus, qui minus hactenus e sententia successerat, saltem aliquousque, si non compensavit, saltem mitigavit; qua de re extat authenticum exemplar dictæ Bullæ, quod hic subjicitur: Urbanus PP. VIII ad perpetuam rei memoriam. Domini nostri Jesu Christi, qui servos suos æternæ gloriæ præmio donat in cælis, vices quamquam immeriti gerentes in terris, ex injuncto nobis pastoralis officii debito procurare tenemur, ut eorumdem servorum Christi debita veneratio in terris in dies magis promoveatur, & laudetur Dominus in Sanctis suis. Quamobrem fidelium quorumlibet & præsertim divini Numinis obsequiis, sub suavi religionis jugo famulantium votis, peculiarem erga eosdem Christi servos cultum respicientibus, libenter annuimus, prout conspicimus in Domino salubriter expedire.

[46] Sane pro parte dilectorum filiorum Consulum civitatis Avenionensis, ac Prioris & Monachorum monasterii, [qua officium canonicum,] per Priorem claustralem regi & gubernari soliti, B. Petri de Luxemburgo, dictæ civitatis, Congregationis Cælestinorum, Ordinis S. Benedicti, nobis nuper expositum fuit, quod ipsi pro eo, quem erga eumdem B. Petrum de Luxemburgo, cujus sacræ reliquiæ, ut asseritur, in ecclesia dicti monasterii asservantur, gerunt devotionis affectu; ac ad augendam erga illum Christi fidelium devotionem, officium ut infra recitari posse desiderant. Quare nobis humiliter supplicari fecerunt, ut eis de opportuna ad hoc licentia providere, de benignitate Apostolica dignaremur.

[44] Nos igitur piis Consulum ac Prioris & Monachorum præfatorum votis præmissis, [de eo quotannis] annuere, illosque specialibus favoribus, & gratiis prosequi volentes, & eorum singulares personas a quibusvis excommunicationis, suspensionis & interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris & pœnis, a jure vel ab homine; quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatæ existunt, ad effectum præsentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes & absolutos fore censentes, hujusmodi supplicationibus inclinati de Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium sacris ritibus præpositorum consilio, Priori & Monachis dicti monasterii, nunc & pro tempore existentibus, quod de cetero perpetuis futuris temporibus in Ecclesia dicti monasterii, die tantum festivitatis ejusdem B. Petri, officium de eo de communi Confessoris non Pontificis juxta rubricas Breviarii Romani recitare libere & licite valeant, licentiam & facultatem Apostolica auctoritate tenore præsentium concedimus & impartimur.

[45] [in perpetuum recitandum, conceditur.] Non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, ac monasterii & congregationis præfatæ, & juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis, & consuetudinibus, ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem sub annulo Piscatoris, die XXX Maii MDCXXIX, Pontificatus nostri anno VI. M. A. Maraldus. Quod Bulla hæc sit authentica, fidem facit, R. P. Abel le Gros, sic inquiens: Ego frater Abel le Gros, monachus Congregationis Cælestinorum, bibliothecarius conventus nostri Avenionensis, testor, hoc Breve Apostolicum esse scriptum juxta originale. F. Abel le Gros die XXV Septembris MDCLXXVII. Et ad majorem rei confirmationem in plenissima forma appensum erat duplex sigillum. Coronidis loco iis, [Cultus in diœcesi Tornacensi.] quæ de cultu Beati huc usque diximus, addendum ex Historia Ecclesiastica Belgii, scripta per Guilielmum Gazetum, erectum dedicatumque fuisse sacellum in honorem S. Druonis ac B. Petri de Luxemburgo, in pago diœcesis Tornacensis, dicto Espinoy. His, de primordiis, continuatione, retardatione ac propagatione cultus, hactenus breviter expositis; venio nunc ad lustrandos exhibendosque præcipuos Martyrologos, qui honores sacros Beati, eo venerationis legitima auctoritate deductos, atque in sacras a se tabulas relatos, ad posteros propagarunt.

[46] [Annuntiones in Martyrologiis,] Ferrarius in catalogo Generali, Molanus in Natalibus, Willot in Hagiologio Belgico, & Castellanus, signant ipsum die 2 Julii. Miræus in Fastis eum refert V Julii. Saussayus elogium ejus ponit eodem die; quamvis die 2 observet ipsum eo die ad superos evolasse. Grevenus Beatum annuntiat die XIII hujus, in quo illum sequitur Canisius. Facilis porro jam est responsio quærenti, cur ab aliis Martyrologis memoretur die 2 hujus, ab aliis die V. Nimirum quia dies secunda, est dies obitus, dies autem quinta non sepulturæ tantum, sed annuo cultui consecrata Avenione, ut liquet ex dictis supra. Quæ ratio impulerit Grevenum & Canisium, ut natalem ejus signarent non secunda nec quinta, sed decima tertia hujus, non assequor. Recte quidem dicit citatus Saussayus, festum nostri confessoris differri in diem V, sed multum errat, dum putat, id esse factum ex præscripto Clementis VII Medicæi, veri Christi Vicarii; nam hoc falsum esse, liquido constat ex Bulla beatificationis jam producta; in qua de die festivitatis nihil legitur. Crediderim hanc dilationem esse inductam, tum propter festum Visitantis Virginis, quod incidit in 2 Julii; tum quia aliunde erat congruum destinare diem quintum potius quam alium, ad colendum festum, quia eo die fuerat sepultus.

§ V. Reliquiæ, & innumera prope miracula.

Quanta extiterit vel a primis post obitum diebus æstimatio sacratissimi pignoris, a beato Adolescente, in terra relicto, [Distributio reliquiarum:] facile intelligitur ex frequentissimo concursu, aliisque adjunctis supra enumeratis occasione sepulturæ ejus, & ex verbis processus, ex articulo interrogatorio primo desumptis, quæ conjeci in finem § decimi. Nec vero minus perspicuum est, crescente in dies ingenti numero miraculorum, crevisse pariter pretiosissimi depositi venerationem, confluentibus undequaque omnis conditionis, sexus, atque ætatis populis, pia sanctissimis magni Thaumaturgi reliquiis reverentiæ religionisque officia exhibituris. Illustrissimus ac Reverendissimus Archiepiscopus Avenionensis birretum nocturnum dono dedit Eminentissimo Cardinali Borbonio, Beati consanguineo, anno 1575; de qua donatione postea pluribus, ubi agetur ex professo de iis, quæ post obitum ejus contigerunt. In sancti corporis translatione, aliquæ piarum exuviarum particulæ distributæ PP. Cælestinis, PP. Societatis Jesu, nec non primoribus civitatis Avenionensis, qui omnes tum una aderant. Ad hæc, separatum caput a reliquo corpore jam tum ab anno beatificationis 1527, deinde inclusum argenteæ thecæ, in capitis formam eleganti opere elaboratæ. Illustrissimi Dux & Ducissa de Ventadour, nec non Illustrissimus Princeps Franciscus de Luxemburgo, supra laudatus, Dux Piney, incredibili obtinendarum aliquarum reliquiarum B. Petri, consanguinei sui, desiderio flagrantes, eas impetrarunt.

[48] Quæ omnia prolixius deducta leges in historia eorum, [pallium Parisiis servatur, & alia reliquiarum pars.] quæ post mortem B. Petri gesta sunt. Tradit Saussayus, coli beatum Confessorem Parisiis in templo PP. Cælestinorum, ubi & sacellum, ipsius venerationi sacrum, pallio ejus, quod in scriniis religiose asservatur, insigne; ad cujus, inquit, osculum plerique in dies devote confluunt, ejusque contactu infirmi quique, maxime vero febriculosi, solatium optatum, si fide nixi accedant, sibi tanti Cælitis meritis præstari experiuntur. Fertur insuper, ostendi aliqua pars reliquiarum ibidem in abbatia Vallis gratiæ, sita in suburbiis dictæ civitatis. De utroque Beati brachio, quod alio delatum dicit Boureyus, vide § 8. Reliquiæ an aliæ alibi sint extra civitatem Avenionensem, ignoro. Ceterum propensissima sacratissimi corporis, Avenione apud PP. Cælestinos quiescentis, atque ibidem loci inchoata, aucta, continuata veneratio, si adeo religiose parcos ac pie tenaces reddiderit suos possessores, ut non facile sint passi, reliquias alicunde avelli, & depositum sibi commissum minui; non adeo mirandum, multo minus vitio id illis dandum. Comprobat enim rei possessæ pretium, possessorum affectum, vigilantia sedula & accurata in concredito sibi æstimatissimo pignore conservando.

[49] [Miracula pene innumera,] Magnum maris immensi æquor ingredimur, dum de miraculis ope beati Confessoris perpetratis dicere incipimus. Enimvero nullius est scribendi tanta vis tantaque copia, quæ non dicam meritis laudibus exornare, sed vel enarrare ea digne sufficiat. Tanta quippe est eorum multitudo, ut ad infinitatem quamdam ascendere, tanta excellentia atque præstantia, ut perpetuam omni ætati consequenti admirabilitatis præbitura sint materiem; tanta tamque diuturna duratione ac continuatione, ut assiduam in singula tempora offerant occasionem laudandi Deum, facientem mirabilia per suum Beatum, cui jure optimo propter insignem illam & raram prærogativam edendi miracula, magni Thaumaturgi nomen inditum sit; prorsus ut non audeam affirmare, an a temporibus Apostolorum, prodigiorum feracissimis, orbis terrarum parem aut viderit aut visurus sit Thaumaturgum, qui plura tam exiguo tempore, quam patravit Thaumaturgus noster, editurus sit miracula omnis generis, varietatis & notæ.

[50] [eorum probatio,] Nec velim temere id quisquam a me dictum existimet, fallor plurimum, si non ejusdem mecum futurus sit sententiæ, dum meditate evolvet ea, quæ in antiquis Actis, quæ in parte secunda processus, agente de miraculis, quæ denique in insignioribus Beati elogiis inscriptionibusque de præsenti argumento tractata inveniet, de quibus agendum erit paulo post. Et vero quis inficias iverit, tantam miraculorum abundantiam, magnum, illustre & immortale piissimo nostro Adolescenti nomen peperisse, qui attenderit non numeranda illa esse per unitates, non per decades; sed per centurias gradatim ascendendum, ut, in immensum pene aucto eorum numero, exemplo vix hactenus alicubi audito, ascendi paulatim ac perveniri ad chiliadas possit. Adisis locos jamjam assignatos; prout insuper Historiam eorum, quæ gesta sunt post beati Confessoris mortem. Quid sentiamus de miraculo in vita Albiana exposito, de mutatis nimirum carnibus, a B. Petro ad pauperes delatis, in rosas, diximus supra; a num. 6.

[51] Ad majorem miraculorum prope supra fidem, a me hactenus assertorum, confirmationem, [ex antiquissimorum Actorum,] profero fragmenta quædam e vita seu legenda antiquissima, auctore coævo conscripta, non amplius quam uno post Beati mortem anno cum pauculis mensibus, de cujus valore & pretio dicemus infra suo loco. Lectione septima residui, seu partis secundæ, officio ecclesiastico B. Petri subnexæ, lego sequentia: Justo … Dei judicio digne promeretur Cardinalis ille beatissimus, Thaumaturgus noster, ejus attenta vita beata, & miraculis ipsius infinitis, quæ universo panduntur orbi, sanctorum Confessorum atque Virginum ascribi catalogo. Et pauculis interjectis, non veretur cuiquam Sancto detrahere, quod suum est, nec temeritatis incurrere notam, dum in sublime attollens sermonem, audet dicere, a mille forsitan annis Sanctum non legi fuisse, qui post modica adeo temporum curricula, tot præfulgidis claruerit miraculis gloriosis, quæ grandem intuentibus ingerunt stuporem animorum. Crebra quoque adeo continue ad ejus frequentantur tumulum miracula, quibus ex ipsorum clara evidentia luculentius Sanctorum adscribendus catalogo demonstratur.

[52] Nam hac die, qua, Christo duce, præsentem complevi Legendam, [fragmentis.] die videlicet IV mensis Octobris anno Domini millesimo trecentesimo octuagesimo octavo, mille noningenta & sexaginta quatuor Christus ad ejus preces effecerat miracula sancta, quæ mundum tamquam clara dies irradiant universum. Nec est quod quis existimet, ea patrata esse in sola civitate Avenionensi; alio quoque pervagata ea sunt, dum Beatus ibidem lectione octava asseritur per diversas mundi partes … præclarissimis miraculorum prodigiis, divina ipsum glorificante potentia, coruscasse. Nam cæcis, surdis & mutis, claudis, hydropicis, paralyticis, dæmoniacis & leprosis, ipsius meritis gloriosis remedia conferuntur salubria. Sed & multis mortuis per ipsum suscitatis usque ad numerum quadraginta duorum, innotescit fidelibus magnificentia virtutis Altissimi. Præmiserat ad calcem lectionis sextæ, posse se miracula recitare infinita, sed nunc supersedere brevitatis causa. Hæc de miraculis generatim, agetur de iis sigillatim in processu super iis concinnato, & locis supra assignatis. Vide paragraphum VII hujus commentarii, ubi præter dicta miracula, reperies alia numero ter mille, quæ scribit Albius, primo biennio post exactos duos ab Petri obitu annos, contigisse, non annumeratis iis, quæ subsecutis temporibus facta sunt. Nos interim relicta tam immensa abysso, materiam nostram prosequamur; qui satis habemus, rudem quamdam hic lectori dedisse ideam tot rerum mirabilium, quas Beatus patrasse comprobatur. Consule etiam quæ ex Boureyo habentur § VIII.

§. VI. Antiquissima Acta Mss. inter se collata,
quando & a quo edita, unde ad nos missa, officium,
orationes propriæ, Hymnus.

Duplex de virtutibus ac miraculis B. Petri de Luxemburgo editur hic a nobis Vita, plurimum inter se diversa. [Vitæ antiquioris auctor anonymus,] Alia quippe antiquior; recentior altera. Agemus hic primum de antiquiore, acturi paragrapho proxime sequenti de recentiore. Auctoris nomen ignoro. Sed quisquis ille fuerit, constat coævum fuisse B. Petro, & gesta ipsius conscripsisse exiguo post ejus obitum tempore, videlicet uno anno cum tribus mensibus ac duobus diebus, ut patet ex verbis auctoris, in fine paragraphi præcedentis, ad miraculorum confirmationem productis. Bailletus in tabula critica Sanctorum mensis Julii, affirmat monachum Cisterciensem fuisse; aitque prætendi unum eumdemque esse auctorem hunc, qui composuit tractatum, cui titulus, Judicium veritatis in causa schismatis, editum occasione schismatis famosi inter Urbanum VI & Clementem VII; pro qua prætensa sententia illustrissimum episcopum Augustodunensem Dony d' Attichi citat idem Bailletus in tabula critica ad diem V Julii. Nihil horum hactenus pro certo comperi ex documentis antiquis, quæ habemus de Beato nostro. An laudatus Episcopus quidquam alibi invenerit, quod identitatem illam suadeat, non disputo. Mirabor, ubi videro hanc, stabilitam ex antiquorum scriptorum auctoritate. Certius porro mihi constat, antiquum scriptorem Vitæ seu Legendæ anonymum, adjecisse animum ad scribendum ex voto, quod emisit, & ex grati animi officio, ob acceptum a Beato beneficium. Satis clare hoc ipse indicat, ut post pauca pluribus ostendemus. Ceterum satis aperte prodidit, scripsisse se tempore famosi schismatis, & perstudiosum fuisse Clementis Gebennensis, locis variis suæ Legendæ, quam concinnavit, cujus ordinem hic paucis exhibeo.

[54] [ordo scriptionis:] Præmittitur Officium proprium beati Confessoris nostri a primis Vesperis; sequitur Matutinum, cujus prima lectio est exordium Vitæ seu dictæ Legendæ; quæ lectiones singulis nocturnis numero ternario inseruntur. Post novem lectiones sequitur Missa propria, capitulum nonæ, ac secundæ vesperæ; denique subnectitur residuum Legendæ per alias novem continuatum lectiones. Aliud Vitæ apographum habemus, quod Avenione ad nos misit P. Carolus Faber, idem qui supra, & una cum documentis aliis, ad præsens institutum pertinentibus, transcribi curavit ex diptychis V. C. Domini de Suares, nobilis Avenionensis, uti declaratur his verbis, ad calcem ejusdem Ms. adjectis: Supradicta desumpta sunt ex decimo nono volumine diptychorum totius orbis, Henrici de Suares, nobilis Avenionensis, & U. J. D., extracta primum ex authographis, extantibus in gazophylacio RR. PP. Cælestinorum Avenion. & aliis. Ita est, Henricus de Suares, XXIX April. MDCLXXVI. Apographum istud, quatenus vitam continet, perfectissime consonat prædictæ Legendæ, exceptis minutiis aliquot admodum paucis, quæ in rei substantia nihil mutant, & nihil officiunt, quo minus tam concors & tam constanter reddita eodem tenore verborum materia, statui certo possit ex eodem manasse fonte.

[55] [e tribus Mss.,] Præter duo ista apographa, servamus tertium aliud Ms., quod supra memoratus R. P. Abel le Gros, sua ipse manu e codice membranaceo, inter archivia dictæ bibliothecæ curiose asservato, non admodum vetusto, utpote qui solummodo redoleat seculum 15, ut scribit, se inter legendum observasse, laudatus P. Faber; reverendus, inquam, P. le Gros indefesso & numquam satis laudato labore, præter plurima alia instrumenta, de quibus suo loco, exscripsit Vitam, duabus jam adductis verbatim passim consonam, si excipias phrases quasdam duriusculas contra Urbanum sextum, ejusque sectatores, & digressiones in favorem Clementis VII Gebennensis, quas vel laudatus transcriptor, vel alius ante illum prudenter resecandas judicavit, veritus fortasse tam ne lectorem offenderet, quam ne rebus pluribus, ad rem non pertinentibus eum occuparet, si Vitam transcripsisset prout primitus ab auctore fuit edita, nulla adhibita castigatione. Porro sinceritas Ms. probatur his verbis ad calcem appositis: Ego frater Abel le Gros, religiosus Cælestinus & bibliothecarius conventus nostri Avenionensis testor, me de mandato reverendi patris nostri Prioris scripsisse hanc Vitam B. Petri de Luxemburgo de verbo ad verbum; quam extraxi ex antiquo Ms. in charta pergamena, quæ curiose servatur in bibliotheca nostra. In cujus fidem apposui sigilla domus nostræ. Datum in conventu nostro Avenionensi die IX Aprilis anno a partu Virginis Mariæ MDCLXXVII. Apposita erant duo sigilla in hostia alba.

[56] Si a duabus superioribus Vitis rescindas digressiones pro Clemente contra Urbanum, [ex eodem fonte haustis,] & alia quædam parerga, perfecta erit inter omnia tria apographa rerum, verborum, phrasium harmonia & consonantia; aut si quæ intercedas discrepantia, nimis est exigua, quam ut mereatur observari. Quare ad unum eumdemque vitæ omnes fontem referendæ sunt; nec interest quænam ex tribus potissimum hic a nobis detur; cum noverit omnes, qui unam noverit. Placuit tamen exemplar ultimo loco prolatum proferre præ duobus reliquis, & ad prælum affumere, quia brevius, quia a dictis parergis expurgatum, quia nihil exhibens præter solam vitam. Nec vero propterea aliquid decedet ipsis B. Petri Actis, nihil sinceritati eorum, nihil auctoritati, aut fidei subtrahetur. Etenim si lector habeat quidquid ad mores, quidquid ad miracula Beati spectat; habet totum id quod habere debet, ita quidem, ut desiderare nihil possit amplius, quod vel pietati subtractum suæ, vel curiositati, conqueratur.

[57] Atque, ut verbo dicam omnia, visum mihi est non tantum supervacaneum, sed etiam ineptum similibus parergis & perissologiis Acta nostra farcire. [quodnam a nobis detur] Etenim ut intelligas quo usque Auctor abeat; præterquam quod in novem primis lectionibus, Officio proprio canonico Beati Petri insertis, & quinque primis lectionibus partis residuæ ex Legenda, inspergat quædam pro Clemente VII contra Urbanum VI, quod posset ei utcumque & condonari, a parte illa stanti, & bona, ut suppono, fide procedenti: coacervat prolixe per tres continuas lectiones ea, quæ potius spectant oratorem, quam hagiographum. Quod ut magis appareat, trium istarum Lectionum analysim paucis exhibeamus. Deplorat in primis per exclamationem ac definitiones conglobatas, quod Petrus Cardinalis, gloria inesfabilis & vertex sacri collegii e mundo recessit, angelus terrestris & homo cælestis, imago similitudoque Deitatis & spiritus Deiformis. Tum per apostrophen affatur Beatum: Nunc ergo, inquit, Domine, humano destitutus auxilio, quo ibo te quærere? Gloria Christianorum & laus fidelium, & c.

[58] Per hunc campum liberrime vagatus, incipit invectivam seu Catilinariam contra sectatores urbani VI, [emissis parergis,] immodice indulgens affecini erga partem Clementinam, & quasi succenturiatorem ejus agens potius, quam historicum hagiographum: Accipe verba: Crede igitur, Bartholomista, Domino Clementi tamquam Romano Pontifici, Vicario Christi & Petri unico successori, sub cujus triumpho tam gloriosa refulgent miracula sancta, ex quibus, diebus in nostris, fides prosperatur orthodoxa, de quibus astra mirantur, plaudunt agmina, tuba sonat & lætis emiscent blanda modulamina. Quis vero æstimaret Cardinalem hunc beatissimum tot præfulgidis arque stupendis coruscare miraculis, si schismatico Pontifici adhæsisset, qui etiam schismaticus extitisset? Absit nimirum talis error, cum extra Ecclesiam militantem nullus salvetur, & ejus obedientiam, etiam Martyr pro Christi nomine, si sit schismaticus, qui si verum Papam non habeat pro capite, utique nec Christum, cujus personam repræsentat; qui autem tam præclaris contrariaretur prodigiis, contrarius prorfus censeretur veritati. Unde liquet, hunc scriptorem plus satis loqui pro affectu.

[59] Crescit oratio: Quis denique ausu temerario asserere conaretur, [& invectivis,] Reverendissimos sanctæ memoriæ Patres, Petrum Pampilonensem & Angelicum Albanensem, illustres quondam Cardinales, schismaticos extitisse, viros unque miræ justitiæ, atque sanctitatis, qui usque ad agonem sub Domino Clemente triumpharunt, eumdem verum in mortis articulo profitentes Apostolicum, Bartholomæum intrusum detestando, &c. His præmissis, progreditur ad miracula, ope B. Petri patrata; verba ipsius protulimus in fine præcedentis paragraphi, sic pretiosum ex vili, aurum ex scoria, colligentes: ubi etiam habes, quo die, auctor suam hanc Legendam compleverit, primum Vitarum omnium fontem, e cujus aquis auctores omnes posteri suos hortos irrigarunt. Multus quoque est alle auctor in deprimenda sua tenuitate, balbutie, imbecillitate, tamquam ineptiu sit qui digna tam magno. Ibaumaturgo loquatur, additque se de illo loqui ex voto, dum ait, quod opus tam grande numquam præsumpsisset aggredi, nisi voti compulsus necessitate … quoniam ad amplitudinem gratiarum quidem mellifluarum, facultas humana attingere nequit.

[60] Silere, inquit, de eo denique non valeo, propter votum, quod velut simplex emisi, [ad rem non pertinentibus.] ut gratiam, quam apud Deum pro me impetravit, ne voti transgressor, & ingratus apud ipsum efficiar …. nam merita mea minime sufficiunt ad ipsum quovis modo collaudandum; sed quod mihi defuit, audacter propter voti obedientiam, Christi dulcifluam bonitatem, Virginisque gloriosæ auxilium, cum ejus singulari fiducia, ipso mihi dictante, & aridam manum meam me eidem præbente, attentare præsumpsi. Tandem iteratis beati Cardinalis elogiis Legendam suam absolvit dictus Auctor, ultra prefixas historico metas nimis libere prolixeque vagatus; cujus alia nonnulla fragmenta conjecimus in Annotata, ne plus justo hic longi simus; sicut & quasdam ex collatione trium prædictorum exemplarium sumptas observationes. Nec est quod quisquam sibi persuadeat, recte concludere hunc Clementis Gebennensis antagonistam, dum ex miraculis, a magno Thaumaturgo factis, nititur probare, legitimam fuisse ejusdem Clementis, Avenicne sedentis electionem; illegitimam vero Urbani VI, qui gubernacula Ecclesiæ moderabatur Romæ. Quasi vero tota hujus argumenti, seu potius sophismatis vis non enervetur facillime ex eo, quod eodem tempore S. Catharina Senensis, quæ stabat ab Urbano VI, prodigia operata sit numero multa, genere eximia, præstante Domino, qui solus magna operatur, ob quæ eam tamquam insignem plane Thaumaturgam omnis posteritas intuebitur, nec ulla umquam ætas de ejus meritis ac laudibus conticescet. Retorsio itaque illa dictam objectionem miraculorum plane diluit, ut patet, siquis eam expenderit animo præjudiciis vacuo, non pro affectu.

[61] [Scriptor miraculorum,] Quærere hic haud abs re quis possit, an miracula, quæ in nostro apographo adjecta reperi post Vitam, & post hanc ejus clausulam, explicit Vita B. Petri de Luxemburgo, quæque continuata serie P. le Gros transcripsit, apposito testimonio, quod supra retulimus, eum dedisse pro sinceritate Vitæ a se exscriptæ, & quo probat, æque ista miracula esse desumpta ex archivio Cælestinorum, quam dictam Vitam; quærere hic, inquam, quis possit, an miracula sint conscripta ab auctore Vitæ. Ad quæstionem respondeo negative. Ratio est quia nullum horum miraculorum legitur expressum in aliis duobus antiquissimorum Actorum exemplaribus, a me diligenter consultis, videlicet in Legenda, & in Ms. Suaresiano. Id quod argumento est, aliunde illa desumpta fuisse. Unde? Ex ea processus parte, ubi agitur de miraculis, in qua omnia referuntur. Supervacaneum proin esse autumans, bis eadem miracula narrare, omittenda hic censui ea, quæ aliunde per modum appendicis advenerant. Cum aliunde certum sit omnia ex processu de miraculis esse huc transcripta. Nam nonnulla ibi corrector mutavit, quæ in eodem processu, quanto magis sunt barbara, tanto majorem sapiunt antiquitatem. Habe specimen. Vetus processus legit villa: Corrector posuit urbs. Processus habet, se appodiando: Corrector, se sustinendo. Processus alibi habet, Mandavit medicos. Corrector, accersivit medicos. In processu legitur bordatura pontis: apud Correctorem est, ripa pontis. Ex quibus notis liquet, hunc contextum de miraculis, vitæ antiquæ adjunctum, non esse fœtum ejusdem auctoris, cujus est ipsa vita; præterea, hoc apographum non esse tam antiquum, quam sit processus, cui apographo etiam aliunde adjunctum legitur miraculum de puero, membra colliso ex lapsu, & dein sanato, anno 1432, de quo supra. De officio canonico proprio & Missa, mentionem cœpimus facere superius occasione legendæ, cujus lectiones ejusdem officii partem constituunt. Non est necesse, nec vero operæ pretium, totum illud officium cum Missa huc transcribere. Ne autem omnium ibidem contentorum lector sit peregrinus, excerpo paucula, quæ serviant pro specimine, ut ex ungue leonem.

[62] Hymnus ad vesperas sub cantu, Christe Redemptor omnium, [Hymnus ad Vesp., oratio,] in Natali Domini, sic sonat: Laudabilis prosapia, Petrus infans de Lucembourch, archilevita diœcesis ecclesiæ Carnotensis, præfulgens in ecclesia, Præsul Metensium norma, virginitate placenti, diaconus Cardinalis. Sobrius temperantia, sanctitatis atque, forma sanctimonia flagranti. Patronus humilitatis, specialis justitia, immobilis constantia, caritate excellenti, pollens miraculis sanctis. Apud Christum in gratia & in misecordia, oratione sodali. Juvet nos suis meritis. Amen. Oratio ista sequitur post Magnificat: Omnipotens sempiterne Deus, qui ab insantia levitam Cardinalem tuum sacrosanctum ab illecebris peccati, amoreque seculi servasti illæsum, concede propitius, ut quemadmodum decore multiplici ipsum illustras in terris, ita apud te sublimatus, jugiter pro nobis intercedat in cælis. Per Dominum nostrum.

[63] Collecta in Missa est eadem oratio. Secreta: Nostrorum corda fidelium Deus miserator illustra, [collecta in Missa, secreta &c.] ut qui Cardinalis tui beatissimi triumphum recolimus in terris, salutaris auxilii nobis præstet effectum, & ejus devotis precibus & meritis adjuvemur in cælis. Per Dominum nostrum. Postcommunio sequentis est tenoris: Esto Domine plebi tuæ, benignus servator & custos, qui animæ famuli tui Petri diaconi Cardinalis sancti, incrementa præbuisti multiplicia virtutum, concede propitius, ut sicut ejusdem in terris merita præclara tibi grata suscepisti, ita ad impetrandam misericordiam tuam in cælis, ejus semper patrociniis adjuvemur. Per Dominum nostrum. Non abs re hic subnectam antiphonam impressam cum oratione. Superius spectatur Beati imago æri incisa, cum hac epigraphe: Vera effigies S. Petri de Luxemburgo: festum illius celebratur V Julii.

[64] Subjungitur antiphona & oratio: Novum sidus Ecclesiæ, lucerna nostris pedibus, roga Christum pro famulis, ut nostris adsit mentibus, [Antiphona, alia oratio.] & in æterna requie, suis jungat agminibus. ℣. Ora pro nobis beate Petre de Luxemburgo. ℞. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, qui B. Petri de Luxemburgo, Confessoris tui meritis & intercessione, defunctis vitam, cæcis visum, claudis gressum, mutis loquelam, surdis auditum, ægris sanitatem præstare, & de quacumque tribulatione ad te clamantes eruere dignatus es; concede propitius, ut omnes, qui implorant ejus auxilium, petitionis suæ salutarem consequantur effectum. Per Christum Dominum nostrum. Amen. Supra dictam effigiem habebatur scriptum Gallice: Reverendus in Deo Pater, & Dominus Bartholomæus episcopus Alexandrinus, omnibus dicentibus sequentem orationem cum antiphona, XL dierum indulgentias pro singulis vicibus concessit. Verum hæc de officio, orationibus & hymnus, per modum appendicis occasione Legendæ superioris adjecta sunt. Nunc ab antiquissimis Actis ad vitas recentiores descendamus, exploratoque primigenio fonte, dispiciamus quid de rivulis inde derivatis, dicendum supersit.

§ VII. Vita recentior a P. Henrico Albio S. J.
edita, ad trutinam revocata.

[Vitæ recentioris auctor] Vita circumfertur Gallico sermone impressa, inter eas, quæ omnium passim teruntur manibus, haud infima, si non præcipua, sæpius recusa, & postea hic a nobis recudenda sermone latino. Auctorem habet P. Henricum Alby Societatis nostræ sacerdotem, virum, prout de eo testatur Bibliotheca dictæ Societatis, magni ingenii, reconditæ eruditionis, eximiæ pietatis. Vix putassem operæ pretium in tam copiosa, tamque instructa multorum veterum documentorum copia, de edenda recentiore vita cogitare, nisi una potissimum me causa eo adegisset, quod plurima ibidem narrentur, quæ merentur castigari atque ad exactiorem trutinam revocari. Adde, quod nonnulla occurrant ibidem, quæ in antiquissimis Actis prætermissa, at in processu non obscure tradita, aliquem etiam locum inter vitas in hoc opere mereri videntur.

[65] [pluries hallucinatur] Itaque laudatus Auctor in ipso vitæ exordio imperite hallucinatur, dum scribit, Beatum nostrum in lucem prodiisse anno 1360, qui quidem annus in quatuor diversis impressionibus, quas habemus, idem signatur; quique cohærere non potest cum morte, quam recte signat idem Auctor in fine ejusdem vitæ, contigisse anno 1387, ætatis Beati 18 completo, demptis 18 diebus. At facile indulgeo lapsum hunc esse typographicum, & pro 1369, qualis poni revera debuit, positum esse 1360. Iterum vitata charybdi in scyllam incidimus, dum natalem diem ille combinat cum Pontificatu Gregorii XI, pro quo ponendus erat Urbanus V, qui præsuit ab anno 1362 ad 1370; cui successit dictus Gregorius, coronatus mense Januario anni 1371. Nullum ergo video effugium, quo evadat Albius. Idem auctor ex ignorata epocha mortis, qua Guido Comes S. Pauli, Confessoris nostri pater, in prælio Beswileriano interemptus fuit, anno ejusdem Confessoris tertio, uno dumtaxat mense cum duobus diebus inchoato, ut narravimus supra paragrapho 1, pluries erravit, uti illic monstravimus, quæ nihil attinet rursum hic recoquere, cum & ibidem videri, atque huc loci transferri commode possint.

[66] Consulat itaque lector ea, quæ ibidem diximus, ne actum agendo, [in vita,] bis eadem supervacaneo opere repetamus. Ibidem quoque reperiet judicium nostrum de miraculo, quod tanta verborum copia ipse recenset, ab initio numeri 4, quod judico non subsistere, salvo meliori, ob rationes illic allegatas, paratus interea sententiam mutare, si quis meliora suggerens, eas oppositis rationibus eliserit. Numero 8 recte meminit detentionis B. Petri Caleti, ubi obsidem fuisse refert, loco fratris. Etsi non memini me aliquid de hac re in antiquissima vita legere; hoc tamen non obstante, tangitur strictim illa detentio variis locis in processu de vita & moribus ejus; semel quidem, quod meretur hic bene notari, a fratre germano, Andrea de Luxemburgo, episcopo Cameracensi, perpetuo pene contubernali ipsius Beati, cap. 2 num. 37, ubi memoratur per decem menses vel circa, detentus in Calesio. Et ibidem cap. 4 num. 73 mentio fit, vel ex ipsis Beati verbis, a confessario auditis, & ibidem relatis; & alibi in processu, quod fuerit obses in Calesio.

[67] Pergamus ad caput secundum. Num. 11 refert auctor, [quam edidit;] Comitem Luxemburgicum, Petri germanum fratrem, voluisse eum admovere, & revera admovisse canonicatui ecclesiæ Parisiensis, veritum, ne alioquin amplexus fuisset monasticum institutum aut vitam solitariam. At testis primus, utriusque frater, primo obtutu depositionem ejus inspicienti, videbitur contraria asserere in processu cap. 1 num. 38, sic deponens: cum Dominus Petrus Cardinalis esset ætatis undecim annorum, vel circa, Dominus Comes S. Pauli volebat illum ponere ad seculum; sed ipse Dominus Petrus Cardinalis totaliter recusavit. Vide etiam dicti processus cap. 2 num. 39. Sed tam illa non pugnant, quin non contorte conciliari possint, dicendo, Petrum prius a fratre inductum fuisse ad statum secularem; dein, quando minus hoc succedebat ipsi ex sententia, ad statum ecclesiasticum, in quo maluerit ipsum videre, quam in monastico. Ibidem in vita, numero 17 narratur Petrus in itinere, cum antea sensisset motum angelicæ virtuti contrarium, veritus ne quid ex eo sibi noxæ adhæsisset, sæviisse flagris in corpus, remotis arbitris in sylva. Flagellationi isti accedit auctoritas ex cap. 4 num. 60 processus. An vero ea occasione contigerit, quæ ab Albio refertur, ibidem non dicitur. Nunc ad caput tertium. Narratur num. 20, tanto micuisse lumine radiorum, Cardinalis existens, ut Clementis oculos quasi hebetarit per aliquod tempus. Auxesis videtur oratoria. Nihil, quod sciam, de hac re dicitur in vita antiqua, nisi quod locum, in quem secedebat orandi gratia, lux circumfulserit, vide num. 24. Aliam historiæ hic ab Albio narratæ non recordor fieri mentionem. Nihilo plus invenio in antiquissimis Actis aut processibus de suavi odore, quem, bene precante sibi Clemente & amplexum dante, fertur exspirasse ibid. num. 22 satis oratorie. A numero 25 usque ad caput 4, fallor, si aliquid historica veritate possit probari, præter unicam apparitionem Crucifixi, quam etiam simplicissimis verbis exponunt antiquissima Acta num. 24, & processus.

[68] De iterata apparitione, & de lapsu in lutum, vestibus luto non insectis, nihil ullibi lego in documentis antiquis. [quæ hic examinatur] Quin imo nec illud quidem, quod jussu Clementis iverit Beatus Avenione ad Castrum novum prope Avenionem, ea de causa, quæ in vita Albiana affertur, & ibidem videri potest, nempe ut judicium suum depromeret, qua parte altare illic deberet collocari. Unde ergo huc intrusa? A numero 31 scribit idem Auctor piissimum Adolescentem morti proximum, petita a domesticis venia, cædi per singulos eorum se jussisse, dum ipse interea temporis pœnitentis animi affectibus indulgeret. Idem factum commemorat Illustrissimus Meurissius de Episcopis Metensibus pag. 535. Idem post utrumque obiter refert Bailletus. Incomparabile enimvero atque hactenus inauditum profundissimæ humilitatis exemplum! Dolendum quod illius nullum habeant apicem antiquissima Acta aut processus; quod nihil inveniatur deposuisse de tanta re D. Clacquin, testis XI, fide dignissimus, quem dicit Albius post exercitum actum hunc heroicum impertiisse Petro absolutionem. De zona, quam Albius dicit adhibitam ad cædendum, & quam ad sua usque tempora asservatam refert apud Religiosos Cælestinos Avenionenses, nihil vel antiqua Acta, vel recentiores auctores (quos ego quidem viderim) præter Boureyum. Quod attinet ad martyrium SS. Theclæ & Agnetis, paulo ante mortem sibi prælegi jussum; videtur res commentitia, antiquo scriptori, processibus, aliisque recentioribus, (Boureyum excipe) quos consulere mihi licuit, ignota. Dicitur quidem in Processu cap. 10, addictus fuisse legendis vitis Patrum, &, sicut lego in articulo 79 interrogatorio, aliorum; sed qui hinc extundes lectionem morti præviam, de qua hic? Quid si Albio, vel auctori alteri, ex quo fortasse assertam lectionem hausit, præbuerit occasionem, articulus interrogatorius 93, in quo narratur. Quod, dum confessarius, legeret orationem, agonizante Petro, ubi fit memoria de beata Thecla & Agnete, & legerentur earum nomina, ipse oculos aperuerit, nec ex post apparuerit in eo signum vitæ. Ad quem respondit testis undecimus, qui aderat; Si D. Dominus Petrus oculos aperuerit, dum legerentur illa verba, in articulo contenta, dixit se non vidisse.

[69] [sigillatim,] Exposita Beati morte, mox digreditur Auctor ad narrationem illorum, quæ scribit facta a Clemente, de quibus vide vitam a num. 36. Quæ tametsi probabilissime contingere potuerint, & etiam fortasse contigerint, nusquam tamen revera contigisse referuntur ab antiquis. Id, quod narratur, de apertis post mortem oculis, jam discussimus. Quod oculos apertos post mortem in Clementem fixerit Beatus, firmius credam, ubi alibi legero, quam in solo Albio. Illa, quæ persequitur de exacta nocte in orationibus a Clemente, memori eorum quæ ante mortem suam Beatus cum ipso communicarat; quæ de repositione corporis in sacello xenodochii pontis Rhodani, ac deinde in domo prope cœmeterium S. Michaëlis, dilata, præ turba confluentis populi, humatione; quæ de Missa, a Cardinali coram funere celebrata in sacello S. Michaëlis, non vellico; ne nimium emungam. Quid dicam de numero miraculorum, quem ponit Albius num. 40, pro quo appellat ad tabularia Cælestinorum Avenionensium.

[70] [an corrigendus auctor in numero miraculorum,] Numero ibidem relato miraculorum bis mille quadringenta & septuaginta sex, inter quæ mortui quadraginta duo ad vitam revocati, idque duobus primis post mortem ejus annis; proxime accedit Historia gestorum post obitum B. Petri, collecta & digesta a R. P. Nicolao Malet, ex archiviis Monasterii Cælestinorum Avenione, dicens patrata esse miracula ad numerum trecentorum triginta sex supra bis mille. Auctor antiquissimæ vitæ tantum collegit ea, quæ a quindecim post obitum Petri mensibus, nimirum usque ad diem IV mensis Octobris anni 1388 contigerant, ut supra diximus, quo die & anno legendam suam absolvit; adeoque non mirum est, minorem ibi numerum poni; cum tam parvo tempore miracula in immensum quasi multiplicata, non sit dubium quim magis magisque creverint in dies; adeo quidem copiose, ut non memorare se, dicat Albius, alia sex tabularia monasterii Cælestinorum nominati, in quibus contineri narrat, ultra ter mille miracula post duos jam memoratos a morte Beati annos patrata, non annumeratis iis, quæ exinde sunt facta, fiuntque quotidie, numero ad infinitudinem quamdam se extendente.

[71] Enimvero tametsi immensior, pervulgatiorque est incomparabilis nostri Thaumaturgi numerus miraculorum, [quem auxit supra antiquissimum auctorem.] quam ut ei vel ad latum unguem quidquam detractum velim aut imminutum; tamen mirari satis non possum laudatum P. Nicolaum Malet, diligenter haud dubie scrutatum illa tabularia, in Historia eorum, quæ post obitum beati Cardinalis contigerunt, ne verbo quidem meminisse producti ab eodem Albio prodigiorum numeri ter mille miraculorum, quæ dicit primo biennio post duos primos annos, quo priora 2476 jam dicta, patrata fuerant, contigisse, non annumeratis iis, quæ exinde facta sunt, fiuntque quotidie, usque ad quamdam infinitatem. At maneat magno Thaumaturgo sua gloria, & Albio sua in narrando fides; neutri obloqui est animus; præsertim cum omnem pene superet exspectationem ac fidem, prodigiorum multitudo, quæ beatus Adolescens vere patravit, cujus hac in re concessam a Deo Optimo Maximo prærogativam mirari possumus & suspicere, laudare certe pro meritis numquam satis possumus. At de his plus quam satis. Ex quibus liquet vitam Albianam in non paucis ad exactiorem crisim revocari, & in multis corrigi debere; de qua re operæ pretium putavimus singulatim hic agere, cum plurimum referat, vitam ubique vulgatam, ubique lectori propositam ac pluries recusam, esse ab omni errore quam correctissimam & defæcatissimam; quod hactenus nobis fuit propositum ex solo veritatis amore, non aliena vellicandi libidine, vitæ Albianæ trutinam prosecutis. Porro an melioris sit notæ vita alia, eodem fere tempore a recentiore Auctore edita, discutiemus paragrapho sequenti.

§ VIII. Vitæ recentioris, a Martino Boureyo,
monacho Cælestino editæ, analysis & crisis.

Alia insuper vita, Gallico idiomate conscripta, publici juris facta fuit anno 1624, auctore R. P. Martino de Bourey, [Analysis præfationis] monacho Cælestino Rotomagensi, quæ citatur apud Ciacconium tomo 2 col. 686, & a me perlustrata est, ut lectorem informarem de ejusdem valore ac pretio. Hunc in finem judico hic, quam fieri poterit brevissime, exhibendam ejus partium analysim, ut illis inspectis statuat æquus rerum arbiter quid de toto complexo seu corpore sit sentiendum. Nec omiserim, prius repræsentare generalem ejus ideam. In multis consonat auctor cum laudato Albio, ut constabit ex partibus statim resolvendis. Duplo tamen & amplius, illo prolixior est, multis sæpe locis infarciens suum opus per asceticas transgressiones, similitudines, hortationes; adeo quidem, ut loco non uno videatur potius agere ascetam, encomiasten, aut ecclesiasten, quam scriptorem vitæ seu hagiographum. Si similia quis inserat modice, alicujus Sancti vitæ, quam delineare cupit, facit gratiose & opportune; si immodice & nimis sæpe, vix potis est ut placeat, quia facit loco non proprio; nec relinquit ascetis ascetica, historicis historica. Præfationem suam direxit idem scriptor ad R. P. Provincialem Cælestinorum Franciæ.

[73] [hujus auctoris.] A variarum virtutum floribus, de quibus pie admodum & ascetice disserit, ad beati Petri panegyrim delapsus, ait, ipsius vitam fuisse editam Hispanice a quodam Francisco Diego, Ordinis Prædicatorum, Barcinone, sed brevem & succinctam, in qua affirmat se reperisse plurima (reddo ipsius phrasim) mendacia; præcipue, dum capite 3 ejusdem vitæ legere se dicit, Clementem VII Medicæum, Purpuratorum Patrum collegio adscitum fuisse a Cælestino Papa V; addens, talia mendacia nihil prodesse Ecclesiæ Dei. Quin & aliunde ipsum perstringit, dicens sua, quibus vitam instruxit, esse inventa, exceptis miraculis, quæ scribit ipsum observasse, quando Avenione degebat; quæque satis notoria sunt. Deinde volens Boureyus historiæ a se editæ sinceritatem probare, collegisse sese asserit spicilegium ex quinque crassis voluminibus authenticis aliisque documentis, Avenione asservari consuetis in monasterio Cælestinorum atque impendisse se tantum temporis in conscribenda hac vita, ut non nisi post studium trium annorum, prout fatetur in fine ejusdem vitæ, omnibus suis partibus absoluta fuerit; sicut eruo ex textu, dando, n. 95.

[74] [Analysis aliorum capitum,] Verum quid jam vetat illas partes resolvere, & examinare. Capite primo Petri natales ponit sub Gregorio Papa XI, quod refutavimus in Albio, num. 65. Ibidem illustrissimi Domini Guidonis progeniem enumerans, recenset Valeranum, Joannem, Andream, B Petrum, & Joannam Luxemburgicam, omissis aliis sororibus, de quibus actum num. 14 ex Meurissio; & quos eodem prorsus ordine & numero exhibet V. C. Andreas du Chesne in Genealogia Luxemburgica pag. 111 & 112; quamvis Margaretam non habeat Rittershusius, dictumque ordinem paulo aliter referat. Unde arguas errasse Boureyum, rotunde asserentem cap. 4, hanc Joannam B. Petro extitisse unicam sororem. Hisce recte attexit virtutes Parentum Beati ex processu. Capite secundo narrat obitum matris, quando Petrus nondum attigerat ætatem trium annorum, Comite Guidone adhuc superstite; Petrumque educatum tradit a Domina Joanna Luxemburgica, comitissa de Oargieres, sorore germana dicti Comitis. Pro quibus consule ea, quæ nos supra, num. 11 & 12. A Capite 4, exposita misericordia beati Pueri erga indigos ac pauperes, delabitur ad narrationem miraculi de mutatis carnibus in rosas, cum prius eas in sua veste, nulla eidem exinde adhærente macula, ad pauperes deferre voluisset; quæ majore etiamnum ornatu commemorat, quam Albius; additque tum temporis Petrum fuisse novem annorum; impressisse animo misericordiam erga pauperes occasione concionis sacræ, cui una cum præceptoribus interfuerat; nec omittit interrogata Patris, ac responsa filii, in pio hoc furto deprehensi. Repete memoria, quæ supra dedimus ex Albio; ex quibus eadem opera facile deduces, quid hic sit dicendum.

[75] [assignatis] Caput 4 continet salutaria monita, ab ipso data sorori suæ Joannæ; & votum utriusque, vovendi castitatem in competenti ætate; quæ in hanc rem produximus contra Albium, hic producta sunto. Quod Joanna, prout auctor refert eodem cap. 4, fuerit soror ejus unica, modo refutavimus. Caput 5 tradit, beatum Adolescentem a patre Guidone missum Lutetiam Parisiorum, studiorum gratia, anno ætatis decimo. Jam solide hunc parachronismum refutavimus in Albio, num. 65. Idem Boureyus Cap. 6 perperam refert Patris memorati obitum, quod tamquam falsum, indidem refellitur. Capite septimo, pro fratre captivo apud Anglos, obsidem se stitisse B. Petrum, recte statuit, suffragante processu, ut dicebamus pro Albio num. 66. Sed fallor multum, si non ex suo cerebro commentus sit, quod Nicolaus Clæcquin, quem simul cum Petro apud Anglos refert fuisse, extiterit doctor in theologia.

[76] Quod sufficienter videtur everti ex eo, quod, cum fuerit in processu testis undecimus & plurima deponere potuerit, [variis hallucinationibus] quoniam, ut ipsemet dicit, vidit patrem & matrem dicti Domini Petri, & sibi servivit per septem annos ante nativitatem dicti Domini Petri … Præterea, cum dicto Domino Petro moratus est a tempore, quo erat ætatis octo annorum, usque ad obitum dicti Domini Petri, & erat gubernator dicti Domini Petri & rector; satis, vel ex eo, videtur assertus ille doctoris titulus in theologia, perperam ipsi esse attributus, quia non legitur in processu. Jam vero, ubi describuntur alii ejus tituli, illum, qui erat inter præcipuos, an verosimile fit, fuisse præteritum; præsertim cum dignitates & officia semper ibi in graphica testium descriptione adjungantur, uti liquet in teste primo, qui nominatur electus Cameracensis; in teste secundo, qui fuit licentiatus in decretis, ecclesiarum Catalunensis & Morinensis canonicus. In teste quarto, qui vocatur utriusque juris licentiatus, Canonicus Parisiensis, secretarius Regis Franciæ. Testis 9 dicitur magister in theologia; Testis 11, de quo hic quæritur, canonicus Cameracensis, familiaris recolendæ memoriæ Domini Petri de Luxemburgo, &c. ut supra. Nullibi occurrit titulus doctoris in theologia; quem ideo probabilissime judico ipsi, saltem tum temporis, quo dicit eum Boureyus cum Petro versatum apud Anglos, non competere. Capite 9 exponit raras Beati virtutes & gratias pervolasse Londinum usque, ad Regem Angliæ; atque ab eodem illuc per litteras invitatum, se excusasse; exactis Caleti novem mensibus, rediisse Parisios ad studia; repressum vitæ rigorem a P. Pocquet, de quo statim.

[77] Capite 9 inducitur Valeranus, Beati frater natu major, [& non paucis erroribus,] conatus frustra ipsum avocare a studiis ad militiam & nuptias, in quo, utpote satis verosimili, nihil vellico, remittens tamen lectorem ad num. 67. Quod vero dicit ibidem Auctor, petiisse Petrum a fratre tempus deliberandi, & rursum interea Deo obtulisse vota, ipsi serviendi & vivendi in perpetua castitate, puto quoad secundam hanc partem, de voto castitatis edito, non satis constare, ut supra dictum plus semel. Capita 10, 11, 12 continent canonicatum Parisiensem, archidiaconatum Drocensem, colloquium item duplex spirituale cum R. P. Pocquet olim, uti est apud eumdem auctorem, juris utriusque Doctore in Academia Pariensi, at tum temporis prioris Cælestinorum Parisiis, sine dubio a Boureyo ipso compositum.

[78] Capitibus autem 13, 14, 15, 16 proponitur communicatio ascetica illustrissimi Philippi de Mazieres, [male fundatis,] olim Cancellarii in Cypro, tum abdicatis rebus secularibus, soli Deo vacantis apud Cælestinos Parisiis. Agit discursus ille asceticus de bono, excellentia, ac varietate solitudinis, & pertexitur a pag. 54 ad 116, tam prolixe, ut quartam circiter opusculi totius seu vitæ Beati partem complectatur, præter institutum historici. De frequenti piissimi Adolescentis cum laudato Philippo communicatione satis constat; non adeo, an habitus fuerit ibidem discursus ille, qui potius videtur esse concionatoris, e cathedra dicentis, & ab auctore ipso indubie adornatus; quam familiaris, & prolatus ex tempore. Multo minus constat, an ob sermonis prolixitatem, cujus suavitate abripiebatur, voluerit ibidem Beatus pernoctare, & reipsa pernoctarit. Caput 17 commemorat duplicatum fuisse fervorem Petri ex discursu jam dicto, in cujus ulteriori discussione lectorem nihil moror. Capite 18 traditur Beatus evectus ad episcopatum Metensem; ubi perperam, ut censeo, additur, ipsum resignasse archidiaconatum Drocensem Nicolao Clacquin; quem non lego fuisse canonicum Carnotensis ecclesiæ, cui erat subordinatus archidiaconatus Drocensis, sed Cameracensem, ut supra vidimus, asserentibus Meurissio & Bailleto, Petrum, postquam erat ad infulas Metenses promotus, archidiaconatum Drocensem resignasse fratri suo Andreæ, quod videtur verosimilius. Quod attinet ad motum minus castum in equitatione subortum & repressum, &, si forte quid ex eo culpæ contraxisset animus castissimus, in sylva remotis arbitris castigatum flagris, de quibus ibidem Boureyus, babes, quæ ad hoc propositum dicta sunt paragrapho præcedente.

[79] [& assertis,] Capite 19 describitur constans ac rigidum examen conscientiæ, bis de die adhibitum, cura minimorum defectuum, odium implacabile peccatorum, &c. Obiter hic observatum velim, hallucinari illic auctorem, dum confessarium Beati, nomine Ægidium (a quo etiam cap. 28 refert, Beatum comparatum esse ad supremam luctam:) memorat fuisse Ordinis S. Francisci, nam contrarium evincitur ex processu, ubi habetur testis IX Magister Ægidius de Aurelianis, magister in theologia, Ordinis eremitarum S. Augustini, conventus Avenionensis … qui confessor suus fuit a tempore, quo ipse Dominus Petrus venit ad curiam Romanam, & de primo mense, quo venit. Observatio mea ulterius confirmatur ex supremis officiis, paulo ante mortem ab hoc eodem Ægidio confessario præstitis, de quibus in processu cap. 10, quem Ægidium dicit Boureyus constanter ipsi moribundo adstitisse, animos addidisse, &c. Quæ omnia in alium seu alios Beati confessarios cadere non possunt, quam in hunc Ægidium, quem nego & pernego extitisse Ordinis S. Francisci, & affirmo fuisse Ordinis eremitarum S. Augustini. Caput 21 ob oculos ponit, quam vixerit sancte Petrus noster, ubi ad sublimem cardinalatus apicem erat evectus. Ad votum quod attinet, a beato Cardinali, ut prætendit Boureyus, edito, jejunandi diebus Mercurii, Veneris, & Sabbati; dum illud affirmat, plus asserit, quantum existimo, quam alicunde ex antiquis instrumentis possit probari; non quod jejunia vellicare sit animus, sed aio, velle me instrui, quod ea ex voto sint facta; uti pariter, quod Beatus, sicut affirmat idem auctor, jejunia ecclesiastica obiret in pane & aqua. Audiat, quoniam ad processum appellavit in sua superiore præfatione, audiat, inquam, testem XII, Beati secretarium, qui cap. 4 distincte dicit oppositum, in hæc verba: Dominus Petrus ultra jejunia præcepta, quarta feria, sexta, & Sabbato jejunabat, NON IN PANE ET AQUA, sed in quinque vigiliis festivitatum Virginis Mariæ, bene JEJUNABAT IN PANE ET AQUA. Consule dictum caput; ubi plenius disces, quænam alia observarit jejunia, & quænam ex illis in pane & aqua.

[80] De lumine, quo fulsisse commemorat Beatum, viso a Clemente, [nec sufficienti auctoritate] Cardinalibus & Prælatis illic præsentibus; de odore, quem exspirasse scribit, ad osculum, ei a Papa datum; denique de judicio erroneo Cardinalis, judicantis ex dicto odore B. Petrum olere unguenta, statuet lector ex iis, quæ in Albio notavimus. Transilio capita 22 & 23, profundissimam Beati humilitatem, purissimam castitatem, & arctissimam paupertatem complexa. Capitis 24 hæc est synopsis. Narrata apparitione Crucifixi, refert auctor, accersitum esse Beatum Villanovam jussu Clementis, ut diceret suum judicium, qua parte locandum ibidem esset altare sacelli; addens in illa excursione alteram contigisse lucidam Crucifixi apparitionem, lapsumque fuisse Beatum in terram lutosam non contaminatis vestibus; hoc insuper miraculum jussu Clementis pictum fuisse Villanovæ, in perpetuam rei tam miræ memoriam, quod hodiedum (loquitur auctor de suo tempore) superstes videri asserit.

[81] Huc accedit, quod, teste eodem auctore, confessarius B. Petri testatum fecerit post ejus mortem, [nitentibus;] pluribus istiusmodi visionibus fuisse recreatum tempore orationis. Expendat lector notas in Albio deductas super prædictis punctis. Ad confirmationem plurium hujusmodi apparitionum, e confessarii testimonio petitam, repono, ex nullo loco vitæ antiquæ aut processus, similem Confessarii depositionem elici posse. Capitis 25 materia est propositum deserendi Avenionem, & alio proficiscendi ad exstirpandum schisma, Christianos Principes in gratiam reducendi, lucrandi animas, visendi loca Sancta; quæ satis sunt conformia authenticis depositionibus in processu, de quibus plenissime te instruet caput 8.

[82] Proxime sequitur hortatio ad domesticos habita, qua stimulat beatus Cardinalis suos ad virtutem, [in quibus magna consonantia,] composita ab auctore Vitæ, ac per paginas omnino quindecim deducta toto capite 26. Tum alibi, tum præsertim capite 27 & 28 patet ad oculum perfectissima harmonia vitæ, a Boureyo editæ, cum ea, quam Albius composuit; præterquam quod multo longior sit Boureyus more suo, unde dubitare nemo possit, quin alter alterius exemplar præ oculis habuerit; aut, si hoc non vis, fuerit tertium aliquod exemplar, quo uterque sit usus. Vide itaque ea, quæ observavimus in capite quarto vitæ Albianæ de actu profundissimæ humilitatis, opusculo ascetico, prælectione martyrii SS. Agnetis & Theclæ, & huc applica. De balneo, a Beato adhibito, per quod postea fugati morbi, constat ex antiquissima vita cap. 5. Ab animi dotibus, quibus piissimus Juvenis fuerat præditus, progreditur auctor toto capite 29 ad lineamenta corporis, & externam vultus, staturæ, loquelæ conformationem; addens ex traditione haberi, effigiem ejus, paulo ante mortem ad vivum expressam, videri Avenione apud Cælestinos; communiter repræsentari solere ætate Juvenem, statura procerum, corpore macilentum, genibus flexum, cardinalitio habitu vestitum, in visione Crucifixi, in aëre apparentis & luce radiantis, defixum. Neapoli apud Cælestinos, episcopi more vestitum videri, egrediente ex ore ejus candido lilio, in symbolum castæ virginitatis; ab Hispanis eodem modo repræsentari, quo Avenione: in quibus omnibus fides sit penes auctorem.

[83] [inter Boureyum & Albium.] Capite proxime antegresso solus ambulavit Boureyus, uti pluries alias supra, sed capite 30 ambo simul iterum ambulant, longius tamen exspatiatur Boureyus de more. Quare quæ supra in Albio num. 69 dicta sunt, hic locum habent. Nota obiter, Boureyum quidem referre de apertis post mortem oculis Beati, Clemente ipsum attentius contemplante; sed obscurius & magis dubie, sane non tam clare quam Albius exprimit, defunctum in eo statu annuisse Clementi. Addit tamen iteratam oculorum aperturam paulo ante sepulturam; qua caret Albius. De frequentissimo populi concursu ad funus, raptu reliquiarum, sanatis morbidis, sat constat. Capite 31 exposita natura miraculi, delabitur Boureyus ad commemorandam generatim immensam miraculorum variorum multitudinem, conveniens in numero & instrumentis authenticis cum Albio. Caput 32 exhibet tres personas, miraculorum incredulas, prius punitas, postea sanatas; de quibus agit pars 2 processus cap. 6.

[84] [Illustre miraculum,] Dum dictum 32 caput pervolvo, incido in illustre miraculum, novum, nullibi a me lectum, anno 1616 patratum, cujus vel sola, ibidem apud Boureyum inventa narratio, abunde compensare possit, si quæ devoranda fuerunt tædia, in tam longa vitæ universæ ab eo editæ discussione. Palmarium est quod non tantum synchronus extiterit dictus scriptor isti miraculo, sed quod acceperit ab eo, cui contigerat, & biennio quidem post, sacram ac solennem publicæ gratiarum actionis Missam celebrarit, ut pluribus disces ex ipsa miraculi narratione, quam e Gallico sermone Latinam facio. Ab antiquis miraculis ad recentius digressurus prædictus auctor; Dicam, inquit, unum, quod contigit anno MDCXVI. Homo quidam, appellatus Thevenon *, publicanus Regius in telonio, pro transitu Occitaniæ & Provinciæ, qui hæreticus erat, & qui etiam nunc est vitæ plenus, mihi narravit, quod, ubi cachinnis effusis exploderet populi Avenionensis devotionem, in omnibus suis necessitatibus ad Beatum nostrum recurrentis, acciderit quodam die Martis festorum Paschalium, ut qua dictis, qua factis, exercitis pluribus salibus & mimica dicacitate, adversus illos, qui vota sua reddebant nostro Beato, postridie ipsi fuerit imperatum excurrere per transitus Occitaniæ, ut rimaretur, num aliquæ merces per dictos transitus subducerentur; evenit ut dormitans in equo suo, qui erat generosus & magni pretii, ingressus sit parvam semitam, per quam numquam transierat; & ratus illic patere transitum, eam explorare voluit.

[85] [de converso ad frugem] At deceptus fuit: nam finis dictæ semitæ ducebat ad præcipitium, unde nequaquam abducere poterat suum equum, nisi simul ipse, simul equus perirent. Etenim ab una parte rupes erat prærupta, quæ illam satis arcte claudebat; ab altera erat profunditas præceps in Rhodanum; ab altera parte dictus Thevenon septuagenarius, & podagricus, & valde obesus, qui nec poterat retrocedere, nisi se pessumdaret, nec equo quidem descendere; videns se periclitari de vita, seque adeo misere debere illam finire, absque spe alicujus auxilii, memor devotionis populi Avenionensis erga nostrum Beatum, cœpit exclamare contenta voce hominis perditi: Heu! Domine sancte Petre de Luxemburgo, peto abs te veniam. Domine sancte Petre de Luxemburgo, opem fer in misero hoc vitæ meæ exitio. Quod si per tuam intercessionem Deo placuerit me hoc mortis periculo liberare, quod prorsus evidens conspicio; fiam Catholicus, & tibi, quoad vixero, grates agam.

[86] Dictus Thevenon vix finierat preces, quin ipsi videretur ab illa parte, in qua insidebat equo, [Hæretico.] rupes recedere, locumque ei dabat descendendi ex scandula, seu anabathro; acceptisque ex equo suis impedimentis, laxato ipsi fræno; Deus, inquit, te conducat, & Dominus sanctus Petrus de Luxemburgo; ratus casurum in Rhodanum: sed equus tam dextere se reflectebat, etiam absque duce, ut misellus ille senex Hugonottus, flexo poplite ad agendas Deo gratias, diceret: Jam credo, mi Deus, te patrare miracula per Sanctorum tuorum intercessionem; quibus nihil denegas: & nequam istis Hugonottis nuntium remitto, tam in sectæ opprobrium, quam eorum, qui me seduxerunt a recto tramite, jam a triginta sex annis. Cumque reverteretur attonitus, recta Avenionem rediit. Catholicis sacris nomen dedit, ivit gratias acturus Deo & Beato nostro; ubi voto etiam sese obstrinxit recitandi quotidie parvum officium Angeli Custodis simul cum antiphona & oratione nostri Beati. Et singulis annis die Martis Paschæ celebrari jubet Missam ad altare, in quo Beati nostri corpus quiescit. Ego celebravi anno MDCXVIII; postquam dictus Thevenon mihi exposuisset ea, de quibus supra; adeo ut hodieque publice confiteatur illud, quo deridebat & blasphemabat Deum & Sanctos ejus. Ita Boureyus, miraculi prædicti scriptor, & testis auritus, fide, ut apparet ex dictis, omnino hic dignus.

[87] Capite 33 idem Auctor ad anteriora tempora regressus, sermonem instituit de munificentissimis oblationibus, primis post Beati obitum annis ad sepulcrum ejus factis, de fonte prope corpus reperto, plurium morborum sospitatore; de deputatione trium Cardinalium ad donariorum collectionem pro fundatione monasterii ibidem loci; de Cælestinorum Avenionensium primordiis, ac fundatione, anno 1393; de posito primo lapide templi eorum 1395; de donationibus & privilegiis, a Ludovico II, Rege Siciliæ & Hierusalem, primum concessis; ac deinde confirmatis a Renato filio, ejus successore, quem ob singularem & profusam beneficentiam, asserit vere appellari posse Cælestinorum Avenionensium Patrem. Addit, suam quoque contulisse symbolam pro fabrica monasterii Beati fratres; unumque ex iis, cum sua sorore Joanna, de qua jam & recurrit sæpe, & sæpius postea recurret sermo, sepultum fuisse prope sepulcrum Beati in particulari ipsius ecclesia, quæ conjungitur ecclesiæ monasterii. Ita narrat dictus auctor. Quorum sufficiat lectori brevem hic dedisse ideam, a nostro instituto, ut opinor, non omnino alienam. Ceterum habemus apographa duo Mss., in favorem monachorum Cælestinorum Avenionensium data, non sine diserta religiosissimi cœtus apud posteros commendatione. Alterum est concessum a Sigismundo Imperatore pridie Kal. Januarii anno 1415; alterum a Renato prædicto Non. Novembris anno 1476, quo transfertur in Cælestinos pædagium Villæ Tharasconis; quæ duo diplomata nihil attinet hic integra producere. Ad Boureyum, unde paululum discessimus, revertamur.

[88] Capite 34 exhibetur puer, ex lapsu collisus ac sanatus, de quo supra, [Quædam singularia de utroque beati Brachio,] eaque occasione solennitas Avenione quotannis die V Julii cum festo de præcepto; confluxus ingens populi, potio aquarum ex fonte seu puteo, in morborum medelam. Nec præterierim hic ex eodem Boureyo transcribere, tamquam aliquid singulare, tunc puerum quotannis in ecclesia Cælestinorum Avenionensium enuntiare panegyrim latinam in commemorationem hujus miraculi celebratissimi, coram Principe, Consulibus, magistratu & civibus præcipuis ejusdem Avenionensis civitatis. Quin imo cultum Beati sacrum, dicit, pervagatum esse ad loca plura Hispaniæ; ac nominatim ad urbem Barcinonensem ac Perpinianensem, ad conventus RR. PP. Minimorum, ibique esse dedicata in Beati honorem sacella, operante illic Deo multa miracula per magni Sospitatoris intercessionem; quoniam brachium ipsius asservari apud eosdem refert, antea memoratis PP. Minimis concessum a P. du Bois, Cælestino Avenionensi. Ad aliud brachium quod spectat; scribit illud esse apud Cælestinos Pontis Sorgiæ.

[89] [integritate corporis, & miraculis.] Capite 35 exponitur beatificatio, inventio & exhumatio corporis. Hic cursim solummodo dictum sit, tradi a Boureyo, sacratissimi depositi ossa omnia reperta fuisse, excepto unico dente; præterea exspirasse continuum odorem, pro cujus rei veritate appellat ad P. Rauguet, Priorem monasterii PP. Prædicatorum reformatorum Tolosæ. Capite 36 injecta rursum mentione ingentis numeri miraculorum, tabulariis monasterii Avenionensis inscriptorum, quem copiose amplificat ex iis, quæ facta quidem sunt, at scripta non leguntur; narrat non amplius ea litteris consignari; verum illos, qui beneficia impetrant, delineari ista curare, si visum fuerit, in tabella, & in nostri Confessoris ecclesia publice exponi. Prætermittere non possum quin e Gallico Latine integra transcribam quædam miracula, quæ illo tempore, quo sæpe nominatus auctor scribebat, erant recentissima.

[90] [Falso accusati, absolvuntur: duo cæci illuminantur:] Domina d'Antragues, comitatus [Avenionensis] falso proditionis accusata, & subeundæ mortis sententiæ proxima; postquam se commendasset S. Petro de Luxemburgo, miraculose a suo accusatore insons est declarata. Magister Joannes Garnier, tribunalis Carcassonensis advocatus, in idem periculum lapsus, amittendi honorem, vitam & bona per falsas accusationes, nixus spe firma, commendat se Beato nostro, & miraculose absolutus est. Atque in gratiarum actionem venit pedes Carcassone Avenionem, acturus gratias Deo ac Beato nostro. Anno MDCXII, die festo sancti Petri de Luxemburgo, duo cæci ibidem visum recuperarunt, testante id universo populo, qui intererat solennitati.

[91] [puer e lapsu attritus,] Eodem Anno, eodemque die, magister Petrus Roviere, procurator in balliviatu Uticensi in Occitania, ubi venisset cum sua uxore & filio, ad solennitatem Beati nostri, dictus ipsius decennis, relicto patre, postridie dictæ solennitatis, ecclesiam Beati nostri conscendit, quæ superne in planam formam desinit; & fallente vestigio, ex alto deorsum cecidit e dicta ecclesia, omnino attritus, nullo ipsi reliquo, quam suprema spiritus exhalatione. Dominus Episcopus Uticensis, præsens in isto spectaculo, vidensque matrem implorare opem sancti Petri de Luxemburgo, ad aram fecit ante ejus hierothecam; dictusque puer miraculose sanatus fuit. Cujus rei testificationem dedit dictus Dominus Episcopus, a se signatam, videns non haberi amplius curam scribendi miracula Beati nostri.

[92] Vidi oculis meis Andream Louveau, turmæ instructorem præsidiorum Avenionensium, [miles mortaliter læsus,] ictu pugionis læsum superne ad cor, qui cogebat ipsum vomere sanguinem per os, nullo e vulnere prodeunte cruore; qui dum jaceret humi sine voce, sine spe vitæ; uxor ejus adveniens cœpit eum amplecti, & clamare: Domine sancte Petre de Luxemburgo succurre marito meo. Mulier ista tantum effecit, ut maritum suum dictum induxerit ad dicendum voce submissa: Domine sancte Petre de Luxemburgo, succurre mihi. Nec mora, plaga ipsius emisit sanguinem, apperuit oculos, & miraculose sanatus fuit juxta testificationem medicorum & chirurgorum: Atque in hujusce beneficii memoriam; pro juramentis, quibus assueverat dictus Louveau, dicebat in ferventissimo bilis æstu; Deus & Dominus sanctus Petrus de Luxemburgo nos adjuvent.

[93] Anno MDCXVI quædam filia Borboniensis in Provincia, [uti etiam paralytica,] nomine Ludovica Blandieres, octo annorum spatio per paralysim omnium membrorum usu privata, Beato nostro se devovit, deferrique se jussit Avenionem ad ejus ecclesiam, volens ire oblatura suum cereum in oblatione, quo alieno adminiculo promota fuit. Post hanc, persistebat in oratione super primum gradum, quo itur ad altare, quasi paralytica absque motu (præterquam ad Deum adorandum tempore elevationis sanctissimi Sacramenti.) Post benedictionem sacerdotis ad finem Missæ, surgebat filia prorsus sanata coram omni populo, qui intererat Missæ in dicta ecclesia.

[94] Domicella Morelly, paralysi tacta in omnibus membris ob diuturnum morbum, [alia item paralytica, & inflatum pueri caput,] postquam se devovisset Beato nostro, finita oblatione, & audita Missa; ubi ex illa fuerat egressa, miraculose se sanatam invenit, ad confusionem medicorum, in quos tam multum pecuniæ expenderat. Addam insuper unum, quod vidi. Anno MDCXVIII parvus puer, civis Avenionensis alicujus notæ, filius, quem mater in illa tenella ætate docebat invocare sanctum Petrum de Luxemburgo, e gradibus altis delapsus, adeo læsit caput, ut mirabiliter incrassatum fuerit: adeo, ut monstro res esset similis, & infans neutiquam posset loqui; id quod contigerat absente patre, qui erat rure. Matre deplorante mortem filii sui, & invocante opem sancti Petri de Luxemburgo, puer, qui horis quatuor & viginti loquelæ expers fuerat, eo quidem usque, ut Chirurgus manus ei admovere vellet, dicebat prorsus belle puerili voce, nemini illum hoc dicere cogente: Domine Petre de Luxemburgo miserere mei.

[95] Res prodigiosa, vix puer protulerat verba ista, [sanitati pristinæ restituuntur.] quin medicus, chirurgus, famuli, ancillæ, aliique conspiciant deturgere caput pueri, ut videmus vesicam plenam vento deturgere, atque in ipso instanti dixit: Mater, Dominus sanctus Petrus de Luxemburgo fanavit me. Patri, qui Avenionem venerat, factum narratum fuit coram patruo aut avunculo pueri, qui nihil voluerunt credere, tribuentes illud flatibus inter pellem & carnem, ex lapsu ortis. Duobus post diebus coram duobus hisce incredulis, cadebat infans eodem loco, & ex eadem altitudine, lædit caput, quod inflatur ut prius. Accurrunt pater & patruus aut avunculus: exclamat mater; Domine sancte Petre de Luxemburgo, succurre mihi. Idem dicit puer; inflatio evanescit, sicut antea, sanatur, & dicit patri suo; Mi pater, Dominus sanctus Petrus sanavit me. Concludit auctor dictam miraculorum narrationem his verbis, ad majorem rebus a se expositis conciliandam fidem: Mitto alia, quæ in ecclesia Beati nostri contingunt in dies, per ejus intercessionem, de quibus tacebo, veritus ne, si non sint authentica, sicut illa, quæ inscripta sunt voluminibus approbatis, de quibus supra egimus, meus labor trium annorum arguatur nimiæ temeritatis, ad quæ curiosum lectorem remittam.

[96] [Vitæ Boureyanæ crisis] Capite 37 expedit auctor primordia continuationemque juridici processus pro B. Petri canonizatione: pro cujus pleniore cognitione & instructione assigno lectori Historiam eorum, quæ post Beati mortem gesta sunt, cujus brevem ideam, intacto hic parergo, quod legitur apud Boureyum cap. 38 & ultimo, qua videlicet de causa beatus Petrus dictus & nuncupatus sit Sanctus; quarum, inquam, brevem ideam, lectori suggeremus paragrapho proxime sequenti. Proinde aliorum judicio permittimus discerniculum de vita Boureyana, huc usque a me examinata, atque ad analysin seu anatomen revocata, eademque opera ad accuratiorem, ni fallor, exacta trutinam. At enim lector proprio marte facile per se jam poterit statuere ex dictis, quam sit præter institutum hagiographi profuse plena parergis asceticis, quam multis laboret erroribus, assertis non satis fundatis, & non raro etiam apertis falsitatibus, quæ, (ut ille in sua præfatione oggerebat Francisco Diego, Hispano vitæ B. Petri de Luxemburgo scriptori, ut videsis supra, num. 73) nihil boni afferunt Ecclesiæ Dei; & quibus, superaddere hic de meo aliquid liceat, apud mediocriter doctos, non honorantur Sancti, sed eorum acta plurimum contaminantur ac deformantur; prorsus, ut in rebus certissimis vix aliquando fidem inveniant ob suspicionem, ne fallere in multis consueta, fortasse etiam tum fallant, cum minime id possunt. Mitto dicere de ludibriis heterodoxorum, qui in historias Sanctorum fabulosas, plenis buccis debacchari solent.

[97] [& miraculorum.] Verum ut æqui simus in utramque partem, detur etiam prædicto auctori sua laus, tum ob plurima, quæ recte digessit, tum præsertim ob collectionem recentium miraculorum; quæ omnia, excepto unico, quod agit de filio magistri Petri Rouviere, procuratoris balliviatus Uticensis, superius recensito, num. 91; & quod aliquantulum mutatis circumstantiis narratur breviter in historia gestorum post obitum Beati; quæ, inquam, omnia, cum hactenus nullibi legerim, accepta refero prædicto auctori, fortasse alioquin perpetuis oblivionis tenebris involvenda. Dicta hæc sunto in caritate pro veritate.

[Annotatum]

* An. Stephanus?

§ IX. Historia Ms. eorum, quæ
post mortem Beati gesta sunt, collecta a R. P. Maleto,
monacho Cælestino monasterii Avenionensis.

Principio, cujusmodi sit historia, de qua hic agitur, dispiciendum. Compilata est ex variis authenticis Mss. instrumentis, [Historiæ istius materia, auctor, primus fons,] ac monumentis lectu dignis, eorum, quæ post obitum nostri Confessoris potissimum contigerunt, argumentum complexis; qualia sunt testamentum, primordia fundationis Cælestinorum Avenionensium ac cultus B. Petri, instantissimæ Principum, tum ecclesiasticorum, tum secularium, aliorumque pro publico ejusdem cultu supplicationes ac litteræ; commissiones variæ ac deputationes pro juridicis processibus ad canonizationem; bulla Beatificationis, miracula, festum de præcepto, quotannis in honorem B. Petri indictum Avenione; quæ omnia collegit auctor ac digessit servata serie temporis, si pauca excipias in fine, ubi rediens ad priora, instrumenta quædam affert de primævo Beati cultu Avenione, ac fundatione PP. Cælestinorum ibidem. Auctor dictæ historiæ est R. P. Nicolaus Malet, Ordinis Cælestinorum religiosus, & quantum puto, Prior, qui gravi ac periculoso cum morbo conflictatus, sed ope B. Petri de Luxemburgo, sospes sibi suisque redditus, ex voto, quo se prius obstrinxerat, adjecit animum ad colligenda quælibet illustriora monumenta earum rerum, quæ post mortem Beati contigerant, atque ad promovendam ejus gloriam potissimum putavit conducere.

[98] Plurimum juvit ipsius propositum litteraria supellex monasterii Avenionensis, [a quo, & quando Antv. missa,] in archiviis ibidem solicite ac curiose asservata, & rebus, quæ ad Beatum spectant, instructissima. Historia hæc, auctore vita egresso, reposita fuit in dictis ejusdem cœnobii archiviis. Apographum huc misit P. Carolus Faber plus semel citatus, quod pervenit Antverpiam die VII Aprilis 1677, uti liquet, ex Papebrochii ad eumdem P. Fabrum datis IX dicti mensis. Ceterum rem totam damus eo ordine, quo accepimus, nulla inducta mutatione; nisi quod unum aut duo instrumenta ad Commentarium prævium retracta, ibidem prætermiserimus; de quo lectorem monebimus iterum in decursu.

[99] Denique ad pretium hujus collectionis historicæ & apographi fidem commendanda, [sinceritas & fides.] pertinet testimonium authenticum, ipsius auctoris seu compilatoris manu appositum, quod ex authentico huc transcribo: Suprascripta de B. Petro de Luxemburgo, extracta sunt a me, fratre Nicolao Malet, ex archivio nostri monasterii Cælestinorum de Avenione, & ex Ms. codice nostro, cui titulus est; processus canonizationis B. Petri de Luxemburgo, & ex alio codice, cui titulus est: Historia B. Petri de Luxemburgo a tempore ejus obitus. In cujus rei fidem manu propria me subscripsi & sigillo monasterii & Ordinis communivi, die XX Octobris anno MDCLXXV. Fr. N. Malet. Appositum erat duplex sigillum in hostia alba. Hæc de scriptis aliorum in favorem B. Petri per tres continuos paragraphos collecta ac disputata produxi hactenus; quibus insigniora quædam ejus elogia coronidis loco subjicienda existimavi.

§ X. Insigniora quædam Beati elogia.

[Quam præclare senserit Froissartus,] Inter præcipuos Beati nostri præcones, principem haud immerito locum obtinet Joannes Froissartus. Nam præterquam quod historicus sit optimæ notæ, accedit præterea quod Adolescenti piissimo synchronus fuerit, describatque ea, quæ audivit de ipso dici suo tempore, quæ suis oculis vidit, & quibus interfuit. Elogium e Gallico in Latinum sermonem conversum produco e volumine tertio, pag. 252, ubi auctor ita loquitur: Hac tempestate fama S. Petri de Luxemburgo Cardinalis percrebuit, ejusque corpus sanctitatis odore inclaruit Avenione, quod hisce temporibus & patrabat & patraverat miracula. Sanctus iste Cardinalis filius fuerat Guidonis Comitis S. Pauli, interempti in prælio Juliacensi. Dico, sanctum hunc Cardinalem exstitisse hominem, suo tempore probatissimæ, insignis, sanctæ ac piæ vitæ, urpote qui faciebat quidquid placitum erat Deo.

[101] [de Beato,] Erat dulcis, gratiosus, benignus, virgo corpore, & liberalis eleemosynatius. Omnia dabat, omnia distribuebat in pauperes; nihil sibi retinebat ex proventibus Ecclesiasticis præter ea, quæ unice necessaria erant ad sustentationem sui status. Majorem diei noctisque partem dabat orationi. Vana hujus mundi ac superflua fugiebat ac vitabat; eoque rem deduxit, ut Deus ab ineunte ætate in suam familiam ipsum adsciverit, atque ipse statim a morte magna miracula patrarit. Humari sese præcepit in communi pauperum sepulcro. Nihil in omni ejus vita resplenduit præter humilitatem. Ibidem sepultus est, atque in sacellum S. Michaëlis delatus. Papa & Cardinales, viso numero mirabilium sancti corporis, litteras super hac re expedierunt ad regem Franciæ, atque in primis ad fratrem ejus natu majorem Waleranum, comitem S. Pauli, & significarunt ipsi, ut proficisceretur Avenionem.

[102] [ætate par.] Noluit se excusare Comes & tergiversari, ne illuc tenderet, sed itineri se dedit, & pulcras argenteas lampades obtulit, quæ ante ipsius altare visuntur. Mirari quis possit magnam fiduciam, quam circumjacentes populi ibidem habebant, & visitationes, quas instituebant eo tempore, quo fui Avenione; illuc enim, visendi ipsum gratia, reversus sum e comitatu Fuxiensi. Verum opera ejus & magnificentia crescebant in dies. Dictum mihi fuit fore, ut inscriberetur albo Sanctorum. Quid postea sit actum, ignoro. Ita laudatus Auctor; cujus dictis vides confirmari ea, quæ superius asserebamus de morte Comitis S. Pauli, occisi in prælio Beswileriano prope Juliacum.

[103] [Quam præclare,] Molanus in Annalibus Sanctorum Belgii sic Beatum nostrum exornat: Avenione obitus B. Petri de Lucelburgo, tituli S. Georgii ad Velum aureum diaconi Cardinalis; & pauculis interjectis, ita pergit: Cum B. Petrus omni sanctitate polleret, crucem suam bajulando, adeo Christi vestigia est insecutus, ut in ecstasi positus, ipsum Jesum in Cruce pendentem, corporeis oculis in aëre meruerit intueri. Migravit autem per mortem ad vitæ Auctorem circa annum XVIII ætatis (vigesimus secundus asterisco ad marginem posito frustra adjungitur, ut supra indicavimus) anno Domini MCCCLXXXVII die 2 Julii, abstinentiis & disciplinis attritus. Quinta autem die sepultus est Avenione in cœmeterio, ut ipse voluit, S. Michaëlis, ubi nunc est monasterium Fratrum Cælestinorum de Lucelburgo. In quo loco S. Petri meritis, intra duos obitus sui annos, nongenta & sexaginta quatuor leguntur miracula contigisse. Extat porro de eo præclarum testimonium inter Acta concilii Basileensis.

[104] Scribit enim Philippus Burgundiæ & Brabantiæ Dux, [Molanus;] aliarumque ditionum Belgicarum Dominus, litteras ad Basileenses Patres ex villa sua Bruxellensi, quibus rogat Patres, ut canonizent & elevent dignæ per secula memoriæ Dominum Petrum de Lutzelburgo, Cardinalem, suum consanguineum, quem ex meritis gloriosis & tot miraculis velut inauditis, quibus quotidie coruscat, aliorum Christi confessorum collegio constat aggregari. Hoc etenim variis in conciliis, retroactis temporibus fuisse inceptum; sed quibus mediis vel modis fuerit interruptum vel imperfectum remanserit, ignorare se asserit. Fortassis autem præcipua causa fuit, quia cardinalatum a Clemente VII acceptavit. Is enim cum Cameracensis esset episcopus & sacrosanctæ Romanæ ecclesiæ Cardinalis, illegitime in Pontificem electus, sedecim annis Avenione resedit contra Urbanum VI & Bonifacium IX, & a Gallis potissimum, Hispanis & Scotis Pontifex cognoscebatur. Porro hic noster Cardinalis, Lovanii in primaria Ecclesia in fenestra ad altare venerabilis Sacramenti, depingitur procumbens anto Crucifixi visionem. Quæ pictura ex superioribus a me est intellecta, & ex eo, quod ad latus habeat arma comitatus S. Pauli sub cardinalitio galero.

[105] Breve est illud Miræi in Fastis Belgicis ac Burgundicis: [Miræus, & Castellanus;] S. Petrus de Luxemburgo, cognomento Thaumaturgus, Avenionensis civitatis Patronus, colitur ibidem die V Julii. Deinde subdit versiculos: Hoc colitur templo, &c. quos supra dedimus. Claudius Castellanus, breve quidem, at satis nitidum in laudes B. Petri concinnavit elogium. Villanovæ Avenionensis, B. Petri de Luxemburgo, Canonici ad D. Virginis Parisiis; deinde episcopi Metensis, demum Cardinalis, anno ætatis suæ XVIII, celeberrimi miraculis, quæ paulo post obitum patrata sunt ad Beati sepulcrum in cœmeterio S. Michaëlis Avenione, cui superædificata fuit ecclesia, postea PP. Cælestinis concessa,

[106] Ciacconius in vitis & rebus gestis Pontificum Romanorum tom. 2, [Ciacconius,] col 683, prolixius contexuit de beato Adolescente elogium, quod, ni fallor, cultu & nitore facile compensabit tædium, si quod exinde lectori obreperet, quod in repetitis ejusdem personæ elogiis usuvenire non raro assolet. Postquam igitur retulisset purpuram cardinalitiam ei fuisse collatam a pseudopontifice Clemente VII, anno reparatæ salutis 1386, sequenti elogio laudes ipsius adornat: Petrus de Luxemburgo natus legitur die XX Julii anno nostræ salutis MCCCLXIX Linæi in diœcesi Tullensi, ex nobilissima Guidonis Lucemburgi, primi Comitis Linæi & de Roussiaco prosapia, cujus mater Mathildis de Chastillon, comitissa S. Pauli, domina de Fiennes, quæ clarissimum in Artesia comitatum Sampaulinum, aliosque quam plurimos fundos in dotem attulit. Fratres hic habuit duos, unum natu majorem Valeranum a Lucemburgo, S. Pauli & Linæi comitem, summum in Francia militiæ præfectum, vulgo comitem Stabuli; alterum natu minorem Andream dictum a Lucemburgo, Cameracensem episcopum.

[107] [vulgato] Tantus in Petrum Mathildis matris amor fuit, ut proprio lacte, non adventitio, ut assolent feminæ nobiles, infantem nutrierit. Vix excesserat Petrus quintum annum aut sextum, cum castitatis florem Deo promisit. Anno ætatis undecimo, cum nihil præter annulum haberet eum detractum vendi jussit, ne pauper stipem petens, indonatus abiret. A puero singulari acumine ingenii præditus, bonarum artium studia coluit, brevique temporis intervallo, divina potius ope, quam humano labore, scientiarum orbem confecit. Adolescentulus in nobile Parisiensium canonicorum collegium cooptatus, veterem disciplinam ecclesiasticam, ibi pene collapsam, restituit, ac sanctitatis fama universam fere complevit Europam. Deinde archidiaconatu Driensi primo, mox canonicatu Carnotensi a Clemente VII Pseudopontifice, & archiepiscopatu Metensi, demum purpura donatus, diaconis Cardinalibus titulo S. Georgii in Velabro adscriptus fuit. Solemni pompa novus episcopus Metensem civitatem, verus Christi discipulus, magistri humilitatem, ut miratus, sic imitatus, in asinæ pullo nudis pedibus ingressus est.

[108] [per hunc ultimum,] Qua in urbe non ita diu stetit, quin diœcesanas cum suffraganeo ecclesias adierit, imminutam restituerit disciplinam, & cultum divinum, cui semper ille affixus fuit, adauxerit. Apud homines vivens, cum Cælitibus versabatur, ac terrenis illecebris & fortunis contemptis, æternorum cupiditate bonorum flagrabat, & ad ipsa tantum capessenda anhelabat. Forma corporis mirifice præstitit, angelicam quamdam referebat pulcritudinem, atque illius vultum, tamquam vultum Angeli, intuebantur mortales, imo flammas amoris in Christum eo aspectu, cælestis cujusdam speciei radio in illo emicante, in se excitari sentiebant. Levissimas animi noxas adhuc puer pœnitentiæ sacramento sæpissime eluebat; ac lacrymis, inedia, verberibus & cilicio expiabat. Flagris singulis diebus corpus suum affligebat; cilicium, quo induebatur, erat asperrimum, funiculo duris contorto nodis tam arcte comprimebat membra, ut sanguis erumperet. Metensi ornatus infula, eamdem corporis macerationem retinuit & adauxit.

[109] [eleganti] Adventus Dominici tempore carnibus non vescebatur; ter singulis hebdomadibus, subtractis corpori cibis, lautissima animo parabat convivia. Jejunia, Ecclesiæ lege indicta, diligenter servabat, humilitate, charitate, benignitate, prudentia, liberalitate, aliisque virtutibus prope innumeris enituit. Puer quidquid habere poterat, carnes etiam a domestica culina clam ablatas, pauperibus donabat. Deprehensus aliquando a Patre, & quid sub pallio ferret, interrogatus; Rosas fero, respondit. Amovit pallium genitor, & carnes in rosas versas aspexit. Humilitatem unice semper dilectam in suprema lucta ex animo excidere non est passus. Jussit enim ut, si extra Avenionis ditionem e vivis excessisset, corpus Parisios delatum, vilissimis obtectum pannis, in pauperum cœmeterio, S. Innocentii vulgo appellato; si vero intra ejusdem urbis ditionem obitus obtigisset, in cœmeterio S. Michaëlis, sub dio cum pauperum cadaveribus tumularetur. Tres solos cereos suo in funere ardere volebat; at suorum victus precibus, duodecim permisit postremis testamenti tabulis. Lapideam arcam, moderato sumptu comparatam, superstrui tumulo jussit. Assiduo orandi & meditandi studio addictus, corporis afflictiones non omittebat, quibus quasi attritus, post gravem sex mensium morbum, evolavit in cælum, anno MCCCLXXXVII die V Julii; licet alii perperam ejus obitum die 2 Julii accidisse affirment, ætatis suæ anno XVII, ut Clemens VII Romanus Pontifex in diplomate, quo illum beatum declaravit, affirmat. Alii tamen anno ætatis suæ XXIII, seu verius XVIII ad Christum demigrasse ajunt. Vix erat humatum Petri corpus, cum ecce confluunt ad illud venerandum, frequenti numero populi, ob res, quæ obtigerant miras, & opem, quam, qui postulaverant, fuerant experti.

[110] Quare erutum & aptius conditum, crate ferrea munitum, [vitæ elogio,] deinde in sacello, Mariæ Hierusalem Reginæ præcepto, sepultum; tandem in templo, a Clemente VII Pseudopontifice Cælestinis extructo, conditum est. In funere, qui poterat, ex Petri vestibus aliisve rebus, quibus corpus tegebatur, decerpere aliquid conabatur. Miracula acciderunt multa, quorum monumenta extare intellexi ex Andrea Victorello, apud Cælestinos Avenionenses. Primis duobus ab illius morte annis nongenta sexaginta quatuor contigisse Joannes Molanus, & Gazæus apud Atrebatenses Pastor, aliique affirmarunt: atque inter illa quadraginta duorum suscitatio mortuorum habetur. Quare Philippus Burgundiæ & Brabantiæ Dux anno MCDXXXVI, litteris ex villa Bruxellis, ad Basileense concilium datis, & die IX Martii in eo lectis, inauditis miraculis celebrem Adolescentem quotidie coruscare asseruit, petiitque ut inter cæli cives conscriberetur.

[111] Addit, Clementem VII Romanum Pontificem concessisse, [& actorum post mortem.] ut sacra piissimi Adolescentis lipsana honorifice transferrentur, & tamquam Beatus a Christi fidelibus invocari posset; perperam id factum asserens anno 1530, pro quo supra signavimus 1527. Post hæc, contractis in epitomen insignioribus quibusdam virtutum ornamentis, de quibus agit laudatus Pontifex in Bulla beatificationis, adjungit, Avenionensem civitatem beatum Petrum hunc patronum agnoscere; colique solenni cultu die V Julii ab eadem, tradit; virtutes ejus, appensis in templo tabulis, miraculorum monumentis ornato, oratorem aliquem in nobili consessu collaudasse; eaque in re annis præteritis Franciscum Suaresium, ingenuum adolescentem, ingenii ac præclaræ indolis specimen edidisse, panegyri, quam habuit, typis commissa; narrans inter cetera, extare Avenione apud Cælestinos duos codices Basileensis Concilii auctoritate, de B. Petri admirandis conscriptos, honorificum de illius sanctitate & virtutibus judicium complexos.

[112] Juvat etiam audire Andream Saussayum, a laudato Ciacconio citatum in hæc verba, [Quid de illo Saussayus;] quæ paucis multas exhibent Beati nostri laudes V Julii: Avenione tumulatio & festivitas B. Petri de Luxemburgo, cognomento Thaumaturgi, castitatis, & charitatis portenti, atque egregii in ipso juventutis flore totius sanctimoniæ exemplaris; ob cujus merita velut alter Enoch, quod Deo placuisset, raptus præmaturo ac felici excessu, præmia consummatæ virtutis percepit; cujus gloriæ odor suavissimus instarbalsami perenniter ex ipsius corpore manans, indicio est, innumeraque, quæ ad ejus tumulum in dies eduntur divinæ virtutis & potentis ejus opitulationis testimonia. Propter quæ a Francisco Cardinale Episcopo Tusculano de Claromonte, legato Apostolicæ Sedis, levatum pretiosum beati Juvenis ex sepulcro exuvium, permissu Clementis VII Papæ, Hadriani VI successoris, venerationi Fidelium expositum fuit in ascetarum Cælestinorum ecclesia, ubi & ejusdem Pontificis auctoritate annuis sacris beata ejus memoria celebratur.

[113] [quid publicæ tabulæ,] Alia Beati præconia desumi possunt ex tabella seu imagine, urbis Avenionensis Patronos repræsentante. Suum quoque inter illos locum habet Petrus de Luxemburgo, cum hac epigraphe Gallica: S. Petrus de Luxemburgo, magnus thaumaturgus, Cardinalis, qui mortuos ad vitam revocavit ultra quadraginta. Additur dies obitus & annus sepulturæ. Suum cuique tusclari patrono adjungitur elogium. Illius, quod aptatur Beato nostro, reddo partem: Celebriora ejus miracula, numero mille nongenta sexaginta quatuor, cum quadraginta duobus mortuis ad vitam revocatis, collecta sunt authentice, annitente Carolo VI Rege Franciæ, & redacta in tres tomos, sigillo consignata atque asservata in archivio PP. Cælestinorum; apud quos quiescit ejus corpus. Additur visio Christi crucifixi; miraculum in puero e turri delapso, attrito & sanato, anno MCDXXXII, de quo jam recurrit, & recurret sermo.

[114] [& processus] Quanta demum sanctimoniæ celebritate claruerit Thaumaturgus noster, quanta miraculorum fama, vel duobus circiter primis ab obitu piissimo evolutis annis, quorsum aliunde quærimus, quando non obscure id colligimus ex articulo primo interrogatorio authentici processus, cujus verba inde excerpo: In primis ponit & probare intendit, quod recolendæ memoriæ Dominus Petrus de Luxembourg, S. Georgii ad Velum aureum sacrosanctæ Romanæ ecclesiæ diaconus Cardinalis, a tempore suæ pueritiæ seu juventutis usque ad extremum vitæ suæ exitum, in omni statu suo laudabilem conversationem, sanctam vitam, & virginitatem servavit; humilem ac benignum & mansuetum, ultra quod pura humanitas pateretur, cunctis se exhibuit, Deoque devotum & adeo gratum, ut cuncti, qui eum frequentabant, Christum in eo elegisse gratum habitaculum, occulta fide, cognoscerent. In suis moribus sanctis & exemplaribus disciplinis, quibus dilectus Deo & hominibus claruit, atque claret, divina gratia, hoc idem suis meritis per miraculorum ostensionem demonstrante. Unde & Christum sibi verisimiliter apparuisse Crucifixum, quibusdam non latet.

[115] Postquam translata est Deo placita vita ejus, probantur ejus merita, mortuorum suscitatione, cæcorum illuminatione, mutorum locutione, captivorum liberatione, surdorum auditu, claudorum gressu, insanorum sensu, dæmonum effugatione, febrium omnis generis expulsione, ignium extinctione, morborum ulcerumque ingenti sanatione, & casuum fortuitorum miranda opulatione; & non solum ad ejus pretiosum tumulum, sed & variis in locis, ubi ejus effigies depingitur, signum, aut mente fideli petitur subsidium. Quorum omnium publica vox & fama est, nedum in præsenti civitate Avenionensi, sed & in locis, longe lateque diffusis, in Provincia, Francia, Sabaudia, Delphinatu, Alvernia, Lemovica, Ruthena, Vastonia, Aquitania, Burgundia, & quam plurimis aliis solemnibus & famosis locis; ex quibus specialiter, de singulis aliquid, quantum necesse fuerit, inferius latius dicetur. Ita ibidem inchoat processum authenticum Illustrissimus episcopus Vivariensis, ad hunc per Clementem VII deputatus, exhibuitque illum & sequentes articulos Cardinalibus Commissariis. Sed finis non sit, si velim recensere omnia de beato Thaumaturgo nostro adornata elogia. Præter laudatos auctores, citat alios plures Ciacconius tom. 2 col. 686, qui de illo agunt. Atque hæc quidem, quid de ipso scripserint alii; nunc examinandum, an & quid scripserit ipsemet in aliorum utilitatem.

§ XI. Pia quædam scripta Beato attributa,
& eorum analysis.

Floruit Parisiis typographus, nomine Michaël le Noir, qui ab anno saltem 1489 usque ad annum 1520, [Diæta salutis, Parisiis excusa,] quo obiit, plurima typis edidit. Prodiit ex ejus typographia opusculum asceticum Gallicum cum hoc titulo: Liber Domini S. Petri de Luxemburgo, quem misit ad quamdam suam sororem, ut eam avocaret a statu seculari, cum hoc titulo, Dæta salutis. Et iterum: Hic incipit liber, cui titulus, Diæta salutis, factus per Dominum Petrum de Luxemburgo, qui hortatur quamdam sororem suam ad contemptum mundi, rerumque secularium, atque ad facilius perveniendum ad regnum cælorum cum omnibus Sanctis. Quæritur hic, verene dictum opusculum attribuatur B. Petro, an falso. Opinioni affirmanti favet antiqua possessio, quæ centum circiter post mortem ejus annis hunc libellum ei adscripsit, id est exeunte circiter seculo 15, vel ineunte 16, ut conficitur ex dictis; atque adeo videtur colligi exinde posse, non tum primum cœpisse hoc opusculum ei attribui, sed primum sermonem famamque publicam ea de re percrebuisse, & deinde sensim ad typos deventum.

[117] Sententiæ neganti, atque hoc opusculum asceticum Beato tamquam auctori abjudicanti, [an a Beato composita,] favet, quod nullus apex vel in antiquis Actis vel in processibus inveniatur, qui vel levissimam de libello isto mentionem faciat. Argumentum hoc, utique mere negans, non videtur sufficere ad evertendam positivam possessionem; quamobrem judico, relinquendam illam potius in suo vigore, quam sine ratione sufficienti, vel negandam vel in dubium revocandam. Vitæ Albianæ, diversis annis impressæ, hunc tractatum spiritualem subjunctum legere est, qui etiam attribuitur B. Petro de Luxemburgo tamquam auctori.

[118] Quænam porro fuerit ista soror (sororem quippe non unam ipsum habuisse diximus supra) nullibi expressius legitur, [& ad sororem missa.] quam in vita Albiana, in qua sic habetur num. 34: Sororem quoque sibi dilectam, nomine Joannam, jam moriturus beatus Petrus fratri Andreæ commendavit, orans ut curaret ad illam perferendum parvum tractatum viæ spiritualis, quem concinnarat & sua manu exararat ipsius causa. Nec vero alterius e sororibus gratia, scriptus convenientius congruentiusque videtur potuisse, quam sororis Joannæ; quacum de rebus piis, de contemptu mundi, de studio virginitatis, as virtutis, in multas horas, familiares protraxisse sermones, & arctissimo piæ necessitudinis vinculo conjunctus fuisse Petrus perhibetur in processu, plus semel; præsertim num. 94, ubi dicitur ivisse Metas, quarum jam erat electus Episcopus, in vigilia Pentecostes de Lyneio recessisse, & deinde rediisse ad Lyneium circa festum S. Michaëlis sequentis, ubi per quatuor menses vel circa cum dicta sorore stetit. Quæ res cursim quoque attingitur in antiquis ejus Actis, ubi multa paucis verbis auctor congerit in laudem memoratæ Joannæ, num. 17. Observo quidem in opusculo ascetico pluries nominato haberi nuncupationem sororis carissimæ, sed semper suppresso nomine. Alias & sæpius vocatur filia carissima.

[119] [Hic ea non datur:] Tractatum hunc jam e Gallico Latinum feceram, & ad prælum paraveram; sed me absterruit ab incœpto timor, ne hæc materia plus æquo excresceret; quare resecanda censui ea, quæ commode omitti possunt sine actorum aut processuum imminutione aut alteratione, & quæ proprie ad nostrum institutum haud pertinent, nisi remote & oblique. Præsertim cum incertum sit an Beatus illi componendo umquam manum admoverit. Sufficiat lectori brevis synopsis. Præfatur Auctor timenda animæ judicia Dei, horribilem esse damnatorum statum. Capite primo ducitur anima ad sinceram contritionem de peccatis, via trium dierum & leucarum peccatori proposita. Prima leuca ducit ad dolorem de peccatis; secunda restituit deperdita; tertia consistit in pace cum Deo & tranquillitate animi, orta ex perfecta contritione. Caput secundum, quod & dies secunda, dirigit animam ad sacramentalem confessionem. Sequitur sigillum ejus mirabili exemplo confirmatum; misericordia Dei, fuga hypocrysis, ac timor infamiæ; spei longioris vitæ additur opponendus timor, pœnitentiæ Sacramentalis pœna futuri seculi. Diem hunc secundum absolvit hortatio ad spem veniæ per misericordiam Dei.

[120] [sed tantum breve] Die tertio Itinerarii exponitur satisfactio & tribus leucis hic quoque dies peragitur; restituendo suum cuique; scandala reparando, proximum cælo lucrando, Dei amore inflammando, ignoscendo inimicis. Postea proceditur ad remedia contra relapsum, ex meditatione Dominicæ passionis, conspectu Crucifixi, instructione confessarii, hebdomadaria confessione, moderato jejunio, cibi frugalitate, lectione spirituali, misericordia erga pauperes, custodia sensuum, & examine conscientiæ. Subsequuntur quædam puncta promovendæ orationi congrua.

[121] Tum congeruntur variæ & efficaces considerationes eodem facientes, [ejusdem opusculi] desumptæ ex statu hominis moribundi, exemplo Christi patientis, magnitudine gloriæ cælestis, recordatione novissimorum, mundi vanitate. Dein præscribitur stabile virtutum variarum exercitium. Proxima est invocatio & imitatio Sanctorum; deteguntur fraudes mundi, diaboli ac carnis, vana spe sequaces suos lactantium; & bona ex tentatione justorum provenientia. Denique, ne longior sim, significato ab auctore scopo scriptionis, adjunctaque digressiuncula pro institutione personarum conjugatarum, tandem tractatus concluditur repetita ad varias virtutes cohortatione.

[122] Audisti, lector, opusculi vere ascetici synopsin; pro quo non invenias aliud fundamentum, [compendium.] ut dicatur compositum a B. Petro, præter solam possessionem.

§ XII. Vindiciæ adversus obtrectatores.

Magna in hominibus & veluti innata est libido arrodendi aliena dicta & facta. Cum id vitii genus obtinet ubique passim apud omnes, [Petrus, licite appellatus vulgo Cardinalis,] tum in eo potissimum minus sibi temperant illi, qui erga virtutem modice affecti, lyncei tamen sunt ad notandos, si qui in aliis videantur esse, defectus. Ne id porro faciant in nostro integerrimo Juvene, in quo nonnulla inveniuntur, quæ primo obtutu fortasse offendere possunt, visum est quædam hoc loco in medium proferre contra obtrectatorum obloquia. Primo, ne vitio dent, Beatum nostrum vocari a nobis Cardinalem.

[124] Nam usus, consuetudo & antiqua possessio stant pro illa nuncupatione. Accedit Ecclesiasticorum scriptorum auctoritas, [adhærens parti Clementis VII Geben,] & unanimis consensio. Nec objicias ulterius, quomodo tam insignis innocentia morum & vitæ possit combinari cum adhæsione tam arcta cum Pontifice schismatico, qualis jam ubique passim agnoscitur Clemens VII. Intelligo. Verum non habebatur talis tum temporis passim, quin imo a Gallia, Hispania, Scotia pro legitimo agnoscebatur. Itaque inter alios Pseudopontificis sectatores, tam multos, tam longe dispersos, tam doctos, piosque, extitit Adolescens integerrimus, in quo ætas immatura, moralis impotentia discernendi verum Christi Vicarium a falso, bonaque fides, satis arguunt, quidquid hic egit, totum id ex inculpata ignorantia egisse. Responsionem meam solide confirmat, Annalium Ecclesiasticorum post Baronium continuator, Odoricus Raynaldus, ad annum 1387, sic loquens.

[125] Obiit eodem anno Petrus Lucemburgensis, eximia morum sanctitate conspicuus, [excusandus probatur ex Raynaldo.] inter pseudocardinales anno superiore adscriptus ab antipapa, quem errore humano coluit, cum verum Pontificem putaret, non aliter quam Vincentius Ferrerius diu Petrum de Luna antipapam, errore ductus, veneratus est. Hos enim & similes, qui in Ecclesiæ Catholicæ communionem per baptismatis Sacramentum admissi, ob invincibilem ignorantiam numquam schismatis flagitio se dedita opera devinxere, fuisse Catholicos, quantumvis inter schismaticos, quos tales non norant, egerint, censet S. Antoninus. Tum citat insignem locum hujus sanctissimi urbis Florentinæ Præsulis, quo luculentissime tum suam tum nostram in hac re de Beato sententiam conficit: Parte 3 Hist. Eccl. titulo 22, Peritissimos, inquit S. Antoninus, viros in sacra pagina & jure canonico habuit toto tempore illo, quo duravit schisma, utraque pars seu obedientia, ac etiam religiosissimos viros, &, quod majus est, etiam miraculis fulgentes. Nec umquam sic potuit quæstio illa decidi, quin semper remanserit apud plurimos dubia. Etsi necessarium sit credere, sicut unam esse Catholicam Ecclesiam, non plures, ita & unicum ejus Pastorem, Vicarium Christi, juxta id Joannis 10; Fiet unum ovile, & unus pastor.

[126] [& S. Antonino,] Tamen si contingat plures per schisma creari seu nominari Pontifices summos uno & eodem tempore, non videtur saluti necessarium credere istum esse vel illum, sed alterum eorum, qui scilicet fuerit canonice assumptus. Quis autem fuerit canonice electus, non tenetur quis scire, sicut nec jus canonicum; sed in hoc populi sequi possunt majores suos seu prælatos. Post quæ, aptata B. Petro de Luxemburgo oratione, in ejus defensionem laudatus Raynaldus subnectit sequentia: Porro adolescens adhuc erat circiter annorum XVII Petrus Lucemburgensis, atque inter Urbani adversarios educatus. Unde is error non obfuit ejus sanctitati, præsertim cum in ea controversia Concilii œcumenici stare sententiæ paratus esset, quem etiam errorem divino lumine collustratus, in extremo vitæ actu facile damnare potuit. Nec difficile exemplum hujus rei in Paschasio Romanæ Ecclesiæ Diacono, eximiæ sanctitatis viro, visum est, qui cum Laurentium adversus Symmachum Papam esset secutus, antequam animam efflaret, resipuit, & post mortem miraculis enituit, quamvis ad labem purgandam acerbiores pœnas tolerarit.

[127] [ob ignorantiam invincibilem.] Igitur si perperam quid fecit Petrus in facto schismatis; bona enimvero, imo optima fide fecit; fecit, communi ductus errore, non abreptus perversa voluntate. Ceterum, si quis ea, quæ modo ad defensionem Beati in medium protulimus, sedate expenderit, non dubito, quin habiturus sit; unde obstruat ora maledicorum, quibus in studio est, beatissimum Juvenem hic vellicando, aliquid præsidii conciliare desperatissimæ suæ causæ, qua pertinaciter erigere cornua non cessant & recalcitrare adversus decreta Apostolica. Quamobrem quiescant, & desinant maledicere ora loquentium iniqua; quia venenum aspidum sub labiis eorum. Observet lector hac occasione, satis aperte nos indicasse, quid de pontificatu Clementis VII Gebennensis censeamus, quod semel hic monuisse sit satis; & toties repetitum volumus, quoties per decursum vitarum aut processus, Pontificis nomine ipsum compellabimus vel nostris vel aliorum verbis.

[128] Sed hæc quidem hactenus; quæ præterquam, quod cunductura sint ad formandam generalem ideam omnium deinceps hic tractandorum; servient insuper ad repurgandam viam ab erroribus, rebusque controversis, quæ, tamquam totidem salebræ, remorari non raro solent lectorem hagiophilum, quo minus ipsa Acta inoffenso pede decurrere possit. Itaque jam præcipuis impedimentis sublatis per commentationes hasce prævias, restat, ut Acta ipsa subjiciamus.

VITA
AUCTORE ANONYMO COÆVO.
Ex antiquo Ms. pergameno bibliothecæ PP. Cælestinorum
Avenionensium, collata cum aliis Mss.

Petrus de Luxemburgo S. R. E. Cardinalis, Episcopus Metensis, Avenione in Gallia (B.)

BHL Number: 6719

A. ANON. COÆVO.

PROLOGUS.

Immensus cæli est conditor, perpetua mundum ratione gubernans; cujus providentia in dispositione non fallitur; [Mirabilis Deus in Petro Ap., & Luxemburgico.] quin imo secundum ordinatissimam temporum distributionem, solus novit congruentem suis temporibus humano generi exhibere medicinam. Cujus ineffabilis majestas primitus Ecclesiæ suæ exordio, multa per beatum Petrum Apostolum operabatur miracula, ut fides Christi novella per eum confirmaretur orthodoxa a. Nunc autem peculiari quadam ordinatione, fructuosum germen prædestinavit, deificum videlicet, nobilem, & devotissimum puerulum, Petrum de Luxemburgo; vere beatum, in orbem terrarum cælitus transmissum, ut salutiferæ nuntius foret veritatis: qui tandem similia veluti primus Petrus, quasi operaretur miracula; ut fides nostri Salvatoris Jesu Christi b dulcissimi, luce clarior pateret in terris, & ejusdem fidei veritas per ipsum Dominum elucidaretur e cælis.

CAPUT I.
Petri patria, natales, morum innocentia,
studia litterarum Parisiis, canonicatus Parisiensis,
& archidiaconatus Drocensis
.

Luce ergo de cælo progrediente cælica, nutu divino in Ligneio c oppido ducatus Barrensis, [Parentes.] ac Tullensis diœcesis in Lotharingiæ finibus, ex illustribus nobilibusque parentibus, patre Domino Guidone de Luxemburgo, comite sancti Pauli d in Picardia e, ac de Ligneio f prælibato: & matre Mathilde, domina de Castilione, ex stirpe Imperiali regalique prodeuntibus g, tamquam de redolentibus liliis, rosisque vernantibus, miræ sanctitatis natus est infantulus: cui in sacri Baptismatis lavacro, Christo Domino dictante, utpote cælestibus præmiis magnificaturo, nomen extitit impositum Petrus:

[3] Ut quemadmodum primus Petrus, a Christo electus, [Morum] petra firma aniversalis Ecclesiæ, solidum fuit primarium fundamentum, ita a Christo electus extitit secundus Petrus, sicut validum ipsius Ecclesiæ stabilimentum, utpote futura Ecclesiæ columna, Cardinalis sacrosanctus. Qui denique puerulus adhuc traditus fuit sacris litteris imbuendus; quem amici sui carnales, seu propinqui, parentibus h orbatum moreque nobilium diligenti studio educatum, divino manciparunt servitio: qui clericus effectus; in sortem Domini inter flores illos cælicos plantationis æternæ pullulatione mirifica redolens, extitit præelectus: quem Christus ideo voluit ad Ecclesiam præsentari, ut totus mundus ejus exemplo posset gloriosius illustrari i.

[4] [innocentia,] Puer itaque famosus & celeber, cui quamquam mundi fallax brevitas placentia suggereret, de * puellarum lusibus, musicorumque & aliarum delitiarum generibus, licet facie formosus esset valde, decorusque aspectu ac omnium oculis gratiosus k; cum iis nequaquam concupiscentiæ frena laxavit: sed cœlibem semper vitam agens, ad voluptatem præparatam non motus, vel ad lasciviam puerilem, sed stabilis semper manens, soli Deo placere studuit. Quam etiam corporis pulcritudinem dictam, Deum creasse dubium non est; ut qui formosus erat corpore, ejus humili intuitu considerato, formosior judicaretur & mente. Ex cujus humili & devota conversatione, virtutibus decorata, satis agnoscebatur, quod ipsius fuissent munda & recta opera l.

[5] [desiderium perfectionis, studia Parisiis,] Puerilibus autem annis spreta ipsius mundi ariditate, in flore adolescentiæ suæ, ad frugem melioris vitæ transire disposuit, ad summos perfectæ sapientiæ apices anhelans; ut per ipsam sapientiam, quam suavis esset Dominus, prægustaret. Verum quia frequentia amicorum carnalium, eum non sinebat ad conscientiæ pacem, & ad sapientiam pervenire peroptatam; locum proprium, & amicos suos a se abdicavit: & perveniens ad annos intelligibiles, ut de scripturis tam divinæ sapientiæ, quam sacrorum canonum aliquid exhaurire posset, ad famosam universitatem Parisiensem atque præclaram se transferri de domo paterna in Picardia, ubi nutriebatur, procuravit. In qua quidem laudabiliter ibidem studendo & interrogando profecit, ne per juris ignorantiam tam divini quam humani, a rectitudinis tramite deviare cogeretur: & quæ sunt morum bonorum ac honestatis in eadem hauriens & intellectu comprehendens, iis contraria sciret perfecte a se abdicare.

[6] [virtutes,] Ejus quoque intellectum adeo divina illustrabat gratia, quod quæcumque audiebat, in armariolo sui pectoris memoriter recondebat, & tamquam testa recens [cælestibus] imbuebatur documentis, in cordis sui horreo vitæ semina reponens; quibus suo exurgentibus m tempore animas recrearet. Virorum itaque magnæ sanctitatis ac perfectionis conversationem, atque vitam puerulus sapientissimus imitabatur; perversorum assidue execrans consortia, tales secum semper tenendo, quorum vitam verebatur & verba: sicut ipse morum honestate compositus, ita compositam utique tenens familiam n. Et quia sacri eloquii auditus augmentationem parit sanctitatis, sermones diebus Dominicis & festivis, cum ferventi diligentia, & devotione sedula continue audiebat. Quorum effectum in ergastulo conscientiæ suæ memoriæ commendabat, satagens ut quod auditu percipiebat, opere compleret & effectu.

[7] Adolescens igitur euangelicus o munditiæ sinceritate plenus & scientiæ serenitate, de die in diem magis augebatur & crescebat sapientia, incrementaque sortiebatur tam vitæ quam morum assidua virtutum. [canonicatus Parisiensis.] Tanta nempe incœpit clarere verborum luculentia: & tanta exuberare gratiarum eloquentia, quod liquido poterat apparere lingua eucharis p in eo abundare. Cumque puer inclitus Parisiensis esset canonicus, Deo ac Virgini gloriosæ omnibus diebus vitæ, famulatum spopondit. Unde adeo honestum, [Bono Christi odore, humilitate,] & undique laudatum omnibus se patefaciebat, quod omnibus aliis concanonicis, ceterisque Parisiis degentibus, ex miri odoris fragrantia, quæ ex ipso procedebat, speculum erat bonæ vitæ & per sanctimoniæ ac veritatis exemplum, omnes igne Spiritus sancti perlustratus inflammabat. Denique sæpissime in ecclesia Parisiensi præfata contingebat, quod cum alii concanonici sui, crucem vel cereos deberent in processionibus deferre, rubore superbiæ quandoque suffusi portare dedignabantur; puer autem Deo plenus, maximo profusus gaudio, licet non esset in ordine * suo, cereos vel sanctæ Crucis vexillum humiliter deferebat. Christi humilis obsequio famulando, in multitudine gradiens virium suarum tamquam vexillarius & signifer Salvatoris, bajulus atque minister in omnibus membris suis, a vertice usque ad plantam pedis, suo semper erat devote famulans Creatori.

[8] Ab omnibus quoque miro diligebatur affectu: quia sermone erat nitidus, & aspectu angelicus, [ac morum suavitate conspicuus.] adinstar columbæ, sine selle malitiæ, dulcissimus q. Dominus autem Papa, famam hujus pueri audiens, ita celebrem; archidiaconatum Drocensem r in venerabili ecclesia Carnotensi, motu proprio contulit, eidem levia imponens onera, ut ad majora tandem proveheretur. In quo quidem statu archidiaconali, ad florum similitudinem, [Archidiaconatus Diocensis.] honesta fulgens conversatione, bona utique redolebat opinione, & suavis omnibus & præcipue subditis suis, quando ad eum Parisiis affluebant, ubi degebat, semper extitit & benignus, & licet infantia in eo computaretur in annis, senectus tamen mentis erat immensa, ætate modicus, sed animo canus, pulcher facie: sed pulcrior fide.

ANNOTATA.

a Sublata est hinc periodus antiquæ Legendæ: Verum prævidens Virtus indeficiens diebus in nostris sanctam matrem Ecclesiam, Christi sponsam sacrosanctam per [falsos] debere prophetas fluctibus tribulationum inundari; illi autem sæviori inundanti diluvio volens arcam coaptare compaginibus tabularum; & deinde pergit cum Ms. nostro peculiari quadam ordinatione fructuosum germen prædestinavit, &c. Dictæ legendæ lectioni consonat Ms. Suaresianum, de quo in comm. prævio.

b Non dissimulanter prodit Auctor studium suum erga Clementem VII, per verba sequentia, quæ lego in antiqua Legenda, & hic partim avulsa sunt, partim mutata: Ut fides Vicarii Jesu Christi, plerisque incognita, sanctissimi Domini PP. Clementis VII, universo præsidentis orbi, luce clarior patefieret in terris, & rei veritas per eum elucidaretur in cælis. Consonat denuo Ms. Suaresianum, ubi tamen omissa vox Præsidentis. In Legenda hic ponitur; tu autem, & terminatur prima lectio.

c Vulgo Ligny, ad fluviolum Orneam; distat Barroducis in ortum duabus leucis, Tullum versus sex; a sano S. Michaëlis quinque, versus meridiem.

d Jam monuimus in commentario prævio, Mathildem de Chastillon marito suo in dotem attulisse comitatum sancti Pauli ac Fiennæ dominium.

e Imo vero in Artesia, cujus præcipua oppida, Atrebatum, Audomaropolis, Bethunia, Aria, Bapalma; minoris notæ, Hesdinium, Rentætum, Fanum S. Pauli, Perna, Lilersium, Bassæa, & Lendium.

f Prius Lignæi Dynasta, dein a Joanne Rege Galliæ creatus Comes.

g Nobilissimæ Luxemburgensium familiæ decora breviter perstrinximus in initio commentarii prævii.

h Annum mortuarium Patris determinavimus in commentario prævio num. 4; ibidem etiam a num. 11 quædam referuntur de obitu matris, & Petri post eam educatione sub proxima consanguinea. Addi potest ibidem dictis ex Historia domus Luxemburgicæ, scriptæ per Andream du Chesne, Beati matrem, Guidoni, patri ejus, superstitem vixisse; quamdiu, ignoro.

i Hic ponitur in legenda: Tu autem Domine; & finitur Lectio secunda.

k Hæc uberius in legenda, cui fere verbatim consonat Suaresianum Ms.: Licet formosus esset valde, & incredibili pulcritudine omnium [oculis] gratiosus; in quo Deus propterea creaverat speciositatem, ut qui speciosus erat corpore, speciosus autem esset & mente, nequaquam his concupiscentiæ fræna, &c.

l Ista parcius in legenda & Ms. Suaresiano: Soli Deo placere studuit; ex cujus studiis satis agnoscebatur Puer, quia munda fuerunt & recta opera ejus.

m Antiqua Legenda & Ms. Suaresianum, esurientes, legunt.

n Hic in Legenda: Tu autem, & finis lectionis tertiæ.

o Legenda simplicius habet: Puer igitur Euangelicus.

p A Græco ἐ͂υ, belle, feliciter, & χάρις, gratia, quasi dicas belle gratiosa.

q Hic finis quartæ lectionis in Legenda.

r Urbs Galliæ Celticæ, vulgo Dreux, vicina dimicatione inter Gallos, anno 1562 memorabilis.

* Al. in.

* Al. turno.

CAPUT II.
Creatur Metensium episcopus.
Quam sedulo id muneris expleverit, ac demisse se gesserit
.

[Creatus Metensium episcopus,] Unde fervens fidei amor cultorque præcipuus, sibi in animo suo fidem a juventute impresserat, sic se totum in illius mancipaverat obsequium: quod quæque ipsius verba & opera, virtutem fidei redolebant. Quem ad propagandum salutis humanæ auxilium, Christus per terrarum orbem fidei latorem * ordinaverat: cumque omni sanctitate & mansuetudine polleret, & in litterarum scientia Parisiis magis proficiceret, hujus fama excrebescente, Domino Papæ una cum suo sacro collegio Cardinalium cælitus fuit inspiratum: ut ad venerabilem, atque laudabilem ecclesiam Metensem in Lotharingia, tunc temporis vacantem a, digne felix Adolescens promoveretur. Quem itaque Dominus Papa cernens bonæ indolis, & industrium, qui licet nimis juvenis ætate pro episcopatu esset, utpote in quinto decimo constitutus ætatis suæ anno, cor tamen gerens senile, ipsum nutu divino ecclesiæ memoratæ præfecit, & ita ad hujusmodi honoris insignia, non pretio, neque ambitione, sed ejus probata vita, & Dei judicio fuit promotus.

[10] Quem Adolescentem Dominus quæsivit juxta cor suum, [Gnaviter id muneris] cui Metensium contulit præsulatum, ducatumque ecclesiæ atque sceptrum. Quibus per sanctam conversationem, tamquam salutis animarum sibi commissarum fervidus æmulator b, divinæ salutis pabulum ministravit: & in Dei amorem per singularem solertiam in semetipso servans sanctimoniam, eos inflammavit. Congrue etenim Christus ducatum sibi præbuit Metensium, quia ipsum scivit, tramite melioris vitæ ipsos præire, sicut decebat eum pastorem moribus & vita, inter oves clarescere c.

[11] Ne vero per otii desidiam hostilibus insidiis pateret ingressus, in justificationibus Domini assidue exercebatur, [adimplet,] & ad actus salutiferos, multo magis quam prius excitabatur, ut, eo circa licita & Deo devota totaliter occupato, locum in eo illicita non haberent, & a spiritualibus nequitiis tutus esset. Nocturna quidem silentia, humanæ quieti deputata, post dormitionem brevem, decurrebat in studiis vitarum & sermonum sanctorum patrum. Et somnii tempus vigiliis occupabat cum sapore præmissa studendo; quia de divinis & salute animæ suæ, in eis tractabatur. Diebus autem commodis intendebat sedulus animarum saluti: in quo dono speciali gratiæ noscitur claruisse.

[12] Et omne tempus, in quo de Deo non cogitabat, [verbis & exemplis,] se perdidisse existimabat. Quique morum maturitate compositus, alios profusis virtutum aromatibus ad sanctimoniam attrahebat, more pii patris suum devote adimplens officium, peccantes atrociter corripiebat, non libidine ulciscendi, sed peccatorum vulneribus salutarem procurabat adhibere medicinam; & sicut Metensibus præerat dignitate; ita ipsis præeminebat sanctitate: quos eximiis utique semper provocans exemplis, cum eis humiliter conversabatur. Ipsis denique ostendens infima humilitatis; non autem sublimia episcopalis suæ majestatis, squamas superbiæ penitus deserendo.

[13] Unde verus profitebatur humilis d: qui in culmine constitutus humilitatis, [animi modestia,] cognitionem meruit obtinere veritatis. Dominationum vero neque principatuum socius esse cupiebat; sed ex numero potius humilium puerorum, inter sublimes, tamquam sui ipsius contemptor mellifluus, minime peroptans extolli. Quapropter in animo omnes mundanas potestates, quasi aranearum fila reputans, universa, quæ amamus nobis ex aspectu decora atque præfulgida, [suique contemptu.] spernebat. In divitiis autem & floribus majorum, atque suorum nobilitate, ac corporis pulcritudine, honoribus quoque, qui sibi ab omnibus deferebantur, seipsum non extollebat: sed carnem suam propriam despiciens, velut cinerem, & in terram reversuram atque mortalem; eos denique circumspiciens, qui ante eum similibus fulgebant, quanto majoris honoris celsitudine clarebat; tanto seipsum magis humiliabat e.

ANNOTATA.

a De eo actum in comm. prævio, a num. 18.

b Lego in Ms. Suaresiano: Quibus divinæ delectationis per sanctam conversationem, tamquam salutis animarum sibi commissarum fœcundus excultor. Pro quibus ultimis duobus verbis Legenda habet: fervidus æmulator, ut est in Ms., quod damus.

c Hic finis lectionis quintæ.

d Quod additur in Legenda; Quasi humi acclivis, id est, imis inhærens, videtur esse phrasis primigenia auctoris, a nostro Ms. deinde resecta.

e Hic finis sextæ lectionis in Legenda.

* Al. satorem.

CAPUT III.
Cardinalium cœtui aggregatur. In aulam Avenionensem accersitus,
novis in dies virtutum accessionibus coruscat
.

[Cardinalium ordini] Porro quia Christus humilis, humiles consuevit exaltare, & illis insignia dignitatum potiora conferre, quos digniores agnoscit, & ingentior commendat excellentia meritorum: Dominus Papa voluntatem suam Christi conformavit voluntati, cujus in terris vicarius est veridicus. Et hujus Seraphici prudentiæ, probitatis, ac humilitatis non ignarus: eumdem consortio sacri collegii dominorum Cardinalium de consilio Fratrum, collata sibi cælitus gratia, aggregavit. Quem sacri Georgii ad Velum aureum Diaconum, & vulgariter de Luxembourg, ut nomen consonum esset rei, nuncupavit. Qui lucem Burgo, id est huic mundo universo, stellis præstitit clariorem; in cujus vero electione sinceritas viguit devotionis, & non amicorum suffragio provectus, sed Dei judicio creditur esse promotus.

[15] [adscribitur.] Verum quia non potuit lucerna accensa sub modio latere; propterea Deus ipsum ad cardinalatum, id est, in altum voluit exaltari, ut ab omnibus Christi fidelibus facilius valeret videri. Quem utique disposuit apostolico cœtui aggregare inter cardines terræ, super quos posuit orbem, & ipsum tamquam mundi lucernam super candelabrum collocari inter Cardinales, qui sunt velut astra in ecclesia Dei refulgentia: ut universos, qui in domo sunt Ecclesiæ, suorum posset exemplorum radiis perlustrare. In terris igitur a Deo & ejus vicario digne promeruit in altum provehi, qui virtuosa pariter & cælestia attentius nitebatur meditari. Quis autem ipsum in tantum dignitatis culmen erexit, nisi Deus a?

[16] [In aulam Avenionensem] Adolescens igitur Spiritu sancto illustratus, cum Deo & amicis suis deliberatione præhabita, se minus idoneum humiliter vociferans, genibus flexis pileum rubeum acceptavit cardinalatus. Unde gaudeat collegium sacrosanctum Dominorum Cardinalium in Deum, immensum suum videns ovile augmentari, & ovem fœcundam inter caulas suas reponi, Ecclesiamque Dei benedictam, novæ prolis fœtu, novi Cardinalis Petri meritis ampliari. Profecto vitæ ipsius sanctitas, eumdem fecit dignum electione cardinalatus. Cum autem Dominus Papa eidem mandasset, ut ad curiam pergeret: tamquam verus filius, obedientiæ mandatum non procrastinavit: sed aures paravit auditui, linguam voci, manus operi & pedes itineri. Et se intra se totum recollegit, ad curiam properans, ut mandatum perageret imperantis, ad Christi Vicarium, & ejus sanctam matrem Ecclesiam se cupiens approximare; ne extra arcam in tempore præsentis diluvii aquarum multarum, scilicet Ecclesiæ tribulationum, miles profugus inveniretur.

[17] De terra propria prosiliens longinqua, & de cognatione sua, [accersitus, vale dicto sorori,] venit in terram quam Christi Vicarius sibi monstravit, visitata prius devotissima sorore sua, domicella Joanna b de Luxemburgo, virgine sibi charissima: quæ columba erat infellica, innocens & immaculata, totaque pulcra & decora virtutibus & bonis exemplis. Quæ quidem fratri suo Cardinali beatissimo, quem tenerrime diligebat, virga fuit directionis, & manna dulcedinis. Qui ad invicem fruentes sanctis colloquiis, præclarisque spiritualibus consolationibus; alter alterum ad virginitatem perpetuo servandam illibatam, devotissime adhortabantur; ad dilectionem Dei super omnia, & charitatem, innocentiam, humilitatem, & alias ceteras præfulgidas virtutes. Quorum sane præsagium rei eventus postmodum fidem fecit. Nam idem beatus Cardinalis usque ad ejus obitum virginitatem servavit; & soror ejus, omni laude digna c, & in habitu seculari ipsam servavit inviolatam, ut fide dignorum testimonio comprobatur. Et ita a mundi illecebris virgo, a Christo electus, exivit illæsus; sicut a corruptione carnis extiterat alienus d.

[18] Cumque curiam ingrederetur Romanam, & ejus adventum præstolarentur universi, [illuc perrexit.] omnes qui vultus ipsius angelici venustatem, morumque honestatem, puritatem atque innocentiam, & ipsius præfulgidam intuebantur humilitatem; voce dulcisona obnixius ab eo precabantur benedici. Quique ad pedes Vicarii Christi osculandos se humiliter prosternens, ab eodem mirifice receptus, in curia permansit, ex devoto devotior semper effectus. In eadem propterea maximum stupore dignum debet reputari spectaculum, quod adeo juvenis & venustus, a vitiis abstinuerit luxuriæ, ac perplexæ viæ errorem ita fugerit; quem mundi hujus prospera & honores non diverterunt; & cum in honore fuisset, non est comparatus jumentis insipientibus, sed potius Angelis concupivit adæquari; quia vitam angelicam duxit in terris potius, quam humanam; qui in medio nebulæ, quasi stella matutina, in ecclesia noscitur claruisse.

[19] Quis ergo huic Cardinali gloriosissimo valeat adæquari? Qui non tantummodo patriam & amicos, [Fulget novis virtutibus.] sed ipsum quoque mundum animi virtute dereliquit, & hæc omnia Christum suscipiendo despexit. Ejus magna erat domus, & ingens locus possessionis ejus; omnia nihilominus, sed & seipsum affectuose propter Christum dereliquit. Feralis avaritia & illecebrosa pecunia nusquam ipsum contaminaverunt: sed, ipsa radicitus expulsa, charitatem plantavit, ad beneficia quoque petenda minime existens avidus, nec lucris illectus: sed Christi paupertate insignitus; in ejus thesauro post mortem unicus (quem ut creditur ignoravit) inventus est francus. In se autem ramum non habuit cujusquam operis, quin ex radice ipsius processerit charitatis, & charitatis gustu adeo perfecte extitit inebriatus, ut ad omnem laborem hilaresceret, & laborans non lassesceret.

ANNOTATA.

a Huc usque lectio septima in Legenda.

b Alias Eulogia, teste Rittershusio in Genealogiis. Actum de ea plus semel in Commentario prævio; quibus adde ex eodem Rittershusio in Geneal., eam obiisse anno 1431.

c Additur in Legenda, adhuc superstes.

d Hic octavæ lectionis finis.

CAPUT IV.
B. Petri humilitas, jejunia, aliæ macerationes corporis,
vigiliæ, studium orationis, amor erga Crucifixum,
ejusque apparitio, donum lacrymarum
.

[20] [Mira B. Petri modestia,] Sanctitatem nempe suam etiam propinquioribus suis familiaribus adeo subtiliter occultabat, contra spiritum cenodoxiæ viriliter dimicans, ut salvo semper honestatis rigore, sub decentia virtutum & apparatu utensilium, moribus Dominorum juxta posse concordaret singulorum. Et ob hoc versimiliter creditur, Christum in ipsius vita, ad ejus preces multa patrasse miracula sancta, nobis ignota. Nec cappa propter superbiam sæpe induebatur rubea, cum qua in ecclesiis communiter depingitur, ut præfertur suam occultaret sanctimoniam a; quia ignitus caritatis flamma, & dilectionis Dei, velut rubus divini amoris ardebat desiderio b.

[21] Cardinalis iste beatissimus miræ fuit sanctitatis, divinis inspirationibus illustratus, [jejunia, macerationes corporis aliæ,] typum gerens pœnitentium, in jejuniis quoque panis & aquæ, carnem suam tenerrimam timens in germinibus vitiorum pullulare, sanctarum meditatione virtutum, & sobrietatis amore castigabat, & eam in servitutem prorsus redigebat. Tanta etenim austeritatis rigiditate corpus suum proprio spiritui subjiciebat, ut vix plerumque super pedes [posset, nutantibus gressibus] sustentari c. Ejus quoque benedicta anima in modico erat mole carnis oppressa: propterea supernis adeo existebat elevata, ut in cælis tota ejus conversatio videretur. Sæpe quidem cordam ciliceam nodatamque contra carnis insidias, & mentis lasciviam tamdiu ad carnem ligatam deferebat: quod * sanguis quandoque emanaret. Post felicem autem ejus obitum, & triumphum, chorda reperta fuit sub nattis d studii sui, pretioso ejus sanguine cruentata; magisque decorabatur chorda vinctus; quam diademate coronatus, licet chorda quam gestabat, sævos sibi inferret corporis dolores.

[22] Grande aliquid & admiratione dignum de tali Adolescente denuo extitit, [non vulgaris, cum valetudinis] videlicet quod cum virgarum verberibus, flagellis quoque durissimis, quibus una saltem hora in præfato studio suo solus reclusus, ne ab aliquo videretur, corpus suum celeberrimum flagellabat, aliisque macerationibus innumeris, longe splendidior erat diademate purpuraque fulgentibus; qui collum jugo pœnitentiæ a juventute adeo submiserat, quod usque ad agonem feliciter continuavit. Animam propterea portavit in vase fictili, id est in corpore debili: nam licet magnus esset corpore, pallidus tamen propter abstinentias, quas faciebat, semper fuit in facie. Et inde sæpissime infirmatus stomacho, crebris torquebatur angustiis, parcus nihilominus in lecto, parcus in cibo, & parcus in somno.

[23] Timens itaque Dominus Papa, ne in infantiæ teneritudine, [& virium jactura.] delicatum corpus ipsius pernimium debilitaretur, crebro ipsum monebat, ut a tantæ abstinentiæ asperitate se retraheret: & qui humiliter respondebat: Pater sancte, nulla bona facio, quod gemebundus refero. Sed utinam dignus essem. Et intra cordis sui viscera tristabatur, quod talia eidem Domino Papæ de seipso referebantur. Fulgens denique conscientiæ integritate, munus Deo assidue obtulit acceptabile: etenim ter in hebdomada in acerbissimis jejuniorum afflictionibus communiter jejunabat, diebus scilicet Mercurii, & Veneris, propter Dominicam passionem; & Sabbati propter gloriosæ Virginis commemorationem. In jejuniis quoque ab Ecclesia ordinatis numquam deficiens: in adventu Domini quandoque jejunabat, quandoque carnes minime degustabat.

[24] Etenim in diversis aliis suis corporis sui domationibus, [Vigiliæ frequentes,] multiplicibusque vigiliis & devotis orationibus e, assiduus & fervens erat. Unde tantam in ipsius oratione apud Crucifixum, & Crucis insignia, [amor in Crucifixum, ejusque visio,] amore ferventissimo habuit devotionem, quod Jesum Christum in Cruce pendentem meruit in vita oculis propriis videre, ut fide digni (etenim Cardinalis) f testimonio comprobatur. Hujus autem a juventute semper extiterat consuetudo, quod omnes Cruces, quas itinerans reperiebat, devotissime adorabat, Crucifixi imaginem semper in suo corde bajulans: prostratus ante Crucem, omni die cum maximo dilectionis ardore, quasi pendentem Dominum suum cerneret, adorabat. Orare nempe cupiebat in locis abditis, & in oratorio singulari, quod Christus varia claritate circumfulsit. Porro in orationis studio semper pernoctabat, & quando somno gravabatur, humi se prostrabat * vel super nattas cameræ suæ; & sæpissime de mane ibidem per cubicularios suos reperiebatur dormiens: ubi vexari potius poterat quam foveri g.

[25] In orationis quoque devotione adeo fuit sedulus; [orationis assiduitas,] quod de pabulo hora refectionis, naturæ convenienti, vix recordabatur; & antequam ad mensam pergeret, centum Pater noster, & centum Ave Maria, ore proprio proferebat; & cum in mensa existeret, fingens pulmentum sumere, vix de divinis fari continere valebat, gratias agens Deo, oculos semper suos elevando beatos. Psalmodiam vero, & orationes familiares tanto affectu genibus flexis, manibusque junctis, crebra emittendo suspiria, & sæpius capite discooperto; in tempore hiemali, sæpius surgens media nocte, una cum horis canonicis Virginis gloriosæ & defunctorum officiis Domino continue devotissime offerebat, ut hujusmodi dulcedine frequenter raptus a corporali vacaret edulio, & si pro aliquorum colloquio, quibus servata caritate, negare non poterat ea, quæ orando facere consueverat vel dicere, statutis horis suis quandoque non impleret: differre quidem poterat, non autem obmittere, sed in noctis silentio, omnia cum summa restituebat devotione.

[26] [& donum lacrymarum] Unde tamquam Christi fidelis athleta fluentes crebro lachrymas in secreto suo, vel quandoque publice, erumpebat, quotiescumque sanctæ matris Ecclesiæ, sponsæ Christi dulcissimæ, tribulationem & ærumnam recordabatur præ nimia amoris dulcedine; in cujus autem defensione pro posse non fuit debilis agonista *: nam ut forinsecus sæpe ostendebat; libenti animo martyrium pro fide Jesu Christi sustinere voluisset, & in mente propalaverat destinare gressus suos, & seipsum informare in facto schismatis h cum adjutorio doctorum; & pro pace reformanda inter ipsos illustrissimos Reges Franciæ & Angliæ, quam devoto corde sectabatur, de bello i, quod tamdiu inter ipsos duraverat, mœrore urens maximo. Tandem detestabili schismate, quod erat in Ecclesia, cessante, & pace inter prælibatos Reges reformata, proposuerat sanctissimus vir Petrus k Domini Jesu Christi sacratissimum in Jerusalem sepulcrum, & beatorum Apostolorum visitare limina. Quanto igitur affectu quantove desiderio pro Christo & pace matris Ecclesiæ conservanda, martyrium sufferre concupierit, persecutoris gladius non abstulerit, palmam tamen martyrii non amisit l.

ANNOTATA.

a Legenda & Ms. Suaresianum habent: Sed ut suam, ut præfertur, occultaret sanctimoniam; unde Ms. nostrum hic defectuosum corrigas.

b Hic finis Lectionis nonæ in Legenda antiqua; sequitur ejusdem residuum in novem alias Lectiones distributum; e quo multa pererga hic resecta, ut insinuavimus in comm. prævio.

c Uncis inclusa supplevi e Ms. Suaresiano, consonat Legenda, nisi quod pro nutantibus: videatur habere vitiose micantibus.

d Id est storeis, de quo adi Cangium.

e Hic finitur in Legenda Lectio prima, omissis vocibus assiduus & fervens erat; quæ etiam desiderantur in Suaresiano Ms.

f Legenda & Ms. Suaresianum: Ut fide dignorum etiam Cardinalis, &c.

g Hæc paulo uberius reddit Legenda: Et sæpissime de mane, ibidem per cubicularios reperiebatur dormiens, totus expergefactus. O qualis stratus humanæ prorsus contrarius quieti, qui super eo dormiens vexari poterat potius quam foveri. Ms. nostro consonat Suaresianum.

h Multa hic rescissa; in Legenda sic legitur: Nam ut forinsecus sæpe ostendebat, libenti animo martyrium pro hac fide Papæ Clementis VII, veri Vicarii Jesu Christi voluisset sustinuisse, & in mente propalaverat ad Regem Angliæ pro informatione fidei indubitatæ præfati Vicarii Christi, si vixisset, destinare lumine fidei gressus suos, & etiam pro pace inter reges Franciæ & Angliæ illustrissimos posse tenus inhianda [ineunda.] Consentit Suaresianum, Denuo Legendarius hic loquitur pro affectu erga Clementem. Excusatum Petrum vide in comm. prævio contra ejus obtrectatores.

i Legenda & Ms. Suaresianum habent guerra, qua barbarie utriusque major sinceritas probatur, & conformitas primigenio textui. Bellum hoc innovatum sub Carolo VI Rege Galliæ & Richardo II, Rege Angliæ anno 1388.

k Sanctissimus vir Petrus, quod tamen etiam legitur in Ms. Suaresiano, videtur abjudicandum primævo textui, & cum non legam in antiquissima Legenda, aliunde esse adjectum.

l Quanto igitur &c. faciunt textum mutilum, quem suppleo ex Legenda & Ms. Suaresiano: Quanto igitur studio martyr desiderio inclytus, necem martyrum est secutus? cujus si animam gladius persecutoris non abstulit, palmam tamen martyrii non amisit.

* Al. quousque.

* prosternebat.

* Al. antagonista.

CAPUT V.
Præcipua alia, quibus B. Petrus excelluit,
virtutum ornamenta
.

[27] Quis ergo dubitet talem, adeo spectabilem adolescentulum, sanctum esse, qui peccatum non fecit, [A peccato mortali servatur,] saltem mortale, nec inventus est dolus in ore ejus? Quoniam alicujus mortalis criminis numquam sensit contagium, sicut confessorum suorum fideli testimonio fuit comprobatum. Et quia peccata venialia caritatem obnubilant, [culpas leviores declinat,] ipse assidue eorumdem acerrimæ habens amaritudinem contritionis, non procrastinavit ipsa confiteri. Sed & quotiescumque copiam non poterat habere sacerdotis, in quadam schedula defectus suos scribebat; & opportunitate accepta, illos, humillime genibus flexis, suo confessori quantumcumque pauperrimo sacerdoti confitebatur sedenti, & si confessor suus quandoque renueret sedere, cum humilitate eidem dicebat; Judicis est sedere, & mei peccatoris eximii est coram te judice animæ meæ, vices Dei agente, genua flectere; & cum sæpe de nocte recordaretur, Creatorem suum in aliquo offendisse, de lecto suo surgens festinanter, secrete ad cameram Confessoris sui candelam deferens, ut eum evigilaret, accedebat; & cum ad capellam suam ubi confitebatur remearet, idem Confessor suus candelam præfatam volebat portare, quod Dominus humilis minime patiebatur, rationibus obstantibus prælibatis a.

[28] Omni itaque die de perpetrata culpa veniam apud Deum lamentabiliter precabatur, [& expiat.] bis vel ter in septimana regulariter peccata sua cum cordis amaritudine & sæpe cum lacrymarum fonte devotissime confitendo. Communiter autem in magnis festivitatibus, & plerumque diebus Dominicis, juges erumpens lacrymarum fontes, cum devotione maxima vivificum Domini recipiebat Sacramentum. Qui scintillam dulcedinis ipsius prægustans, omnem aliam dulcedinem fastidivit. Quoddam etenim, & admiratione dignum in eo judicabatur, [quoniam in medio mundi strepitu existens tamquam sancti in eremo, ita ipse b] quiete conversatus est, non quidem pastus locustis & melle silvestri; sed multo victu viliori contentus. Mundana quippe parvi pendens, delitioso minime concupiscens pabulo saginari, benedictam animam suam replens splendoribus gloriosis a Deo inspiratis, sidereas jugiter peroptabat mansiones, quia securam hic civitatem non habuit permanentem.

[29] [Misericordia erga pauperes,] Ideo thesaurum suum collocavit in præceptis Altissimi. Quique adeo viscera pietatis induit, quod omnia, quæ commode habere potuit, pauperibus erogaret. Unde semel contigit, quod deficientibus pecuniis, pauperibus erogandis juxta votum, annulum proprium, quem in beatis manibus suis gestabat, in cambiis Avenionensibus secretissime venumdari procuravit. Ex quo decem florenos habuit, quos infra paucos dies pauperibus distribuit: non enim manus sua extenta fuit ad accipiendum, sed potius ad largiendum. Nam juxta posse omnibus venientibus læto animo & hilari vultu spiritualem temporalemque alimoniam erogabat: & in tantum quod sæpius indigentibus, per vicos c transeuntibus, pecunias occulte ne ab aliquibus videretur, ipsemet per fenestram ad horam projiciebat. Decem vero pauperibus in nomine Christi & Virginis gloriosæ, omni die alimenta ministrabat: & libenti animo plures habuisset, si hoc ei, qui sui juris non erat, permissum fuisset. Plerisque tamen aliis pauperibus verecundis, & mulieribus in puerperio existentibus, ac filiabus maritandis, atque pauperibus hospitalium, plures continue elargiebatur juxta posse pecunias, & quandocumque ad eum accedebant, libenti animo supplicationes justitiæ pariter & gratiæ, Domino Papæ pro eisdem porrigebat, quas & summopere expediri procurabat.

[30] [virtutes Cardinales,] Rationi denique fuit consentaneum, quod talis flos juventutis purpureus, ad cardinalatus sublimaretur fastigium, qui quatuor virtutes comprobatur habuisse cardinales. Eum itaque prudentia constantem reddidit in intelligendis, temperantia in utendis, justitia in reddendis, & fortitudo in aggrediendis. Unde etenim tanta dignoscitur virtute solidatum extitisse constantiæ, tantoque firmitatis munere cælitus decoratum, ut per eum infidelium schismaticorum impietas propulsa tabesceret; & tantæ prorsus constantiæ fuit, quod facilius possent saxa molliri, & ferrum in plumbi mollitiem converti, quam ab ejus sanctimonia mens ipsius quovis modo potuisset revocari. [odium detractionis,] Verba autem de quocumque inhonesta abominabatur: odio quippe singulari habebat detractores; nusquam arbitrans, lucere solem in conscientia sua: sed de ipso sinistrius, quam de quocumque alio semper existimabat: nec Servus Dei verba loquebatur scurrilia; quin potius linguam suam permisisset amputari, quam fuisset scienter in aliquo sermone mentitus; peroptans aures hominum potius remanere fitibundas ad ejus eloquium, quam suis affatibus saturari.

[31] [parcitas verborum,] O igitur quam felix Juvenis & excelsus, qui sacris inhærendo colloquiis, nullo umquam potuit interpolari contagio; nam monstruosam rem procul dubio asserebat, linguam magniloquam, sermonem multum & fructum nullum; multificus semper existens & pauciloquus, & ita lingua ejus beata non novit, nisi de divinis sermonem texere: cujus sermo unicus erat; Est, est: non, non. Miro itaque discretionis pondere, verba sua librabat. In doctrinæ etenim poculis affluens, tanto justitiæ libramine singulis sua reddebat; quod loquens magnis sive parvis, æque cunctos veritatis jaculis feriebat, cujus verba erant discretionis sale condita; & illis, qui ad eum confluebant, adeo humiliter & juste respondebat, quod omnes spiritualiter consolati ab eo recedebant. Cum omni quoque virtute, mansuetudine præpotens, quotidie celsior & ardentior assurgebat, & intentatis sibi periculis, nova semper alacritate pugnabat d.

[32] Jacula quoque tentationum, quoad vixit, patienter tolerans, [patientia ac fortitudo,] pericula hujus vitæ minime formidavit: nec irrisores erubuit; cujus autem vita claruit, non solum eruditione & copiosa vitæ sanctitate; sed etiam potentia adversus hostes suos occultos admiranda strenuitate, supernorum contemplator, omnium insidias calcans adversariorum. Quantæ autem strenuitatis, & in martyrio pro Christo aviditatis, compassionis, pietatis atque dulcedinis, & quantæ munditiæ atque puritatis in vita præsenti intrinsecus resplenduit, hoc illi soli cognoverunt, qui ejus notitiam habuerunt singularem. Nam sicut aliquis devotus toto affectu deflet mala propria, sic ipse flebat aliena. Dolores itaque loco computabat præmiorum; & quæ nobis causa sunt tristitiæ; hæc illi maximam pariebant lætitiam. Propterea sæpissime coram sibi fidelibus (refervata tamen Christi dispositione benigna) affirmabat, quod non vellet sibi omnia ad vitam debere succedere prospera; quamdiu ipse vitam ageret in humanis, authoritatem allegans decreti, quam in corde suo bajulabat; scilicet, Dum cor tribulatione premitur, culpa ad memoriam reducitur. Nam ex fluvio paradisi potaverat, cujus gutta major est oceano. Ex quo concludebatur, quod sitis hujus mundi extincta in eo erat omnimoda.

[33] Quis vero animam ejus non appellet auream aut magis adamantinam? [mundi contemptus, pietas erga Mariam,] Quoniam in terra gradiens, sic se gerebat in cunctis, quasi Angelorum societate perfrueretur; & velut incorporeus, labores corporeos periculaque contempsit; & quasi jam cælum possidens animo, cuncta prorsus terrena despexit, & cum ipsis incorporeis virtutibus degens, jugi mentis intentione vigilavit: cujus tota die meditatio in lege Domini versabatur. Prope autem mortem veniens, cupiens & toto desiderio anhelans, cæli januas absque impedimenti obstaculo introire, & in æternæ salutis semitis minime impediri, Salvatoris clementiam primo cœpit efficacius deprecari, eidem suam animam humiliter & devotissime recommendans, & Virgini gloriosæ, quam assidue habens præ oculis, in summa semper habuerat veneratione. Cujus quotiescumque videbat imaginem, uno Ave Maria salutabat. Quamobrem munusculum eidem omni die hora nona ducentorum Ave Maria manibus junctis, genibus quoque flexis, limpidissima emittendo suspiria, devotissime offerebat; & in ejus propterea ingressu, progressu & egressu, efficacissimam habuit adjutricem.

[34] Tandem salvificam Domini recipere meruit hostiam præfulgidam, qui se hostiam intrinsecam, in ara crucis pœnitentiæ, [pœnitentia.] per dies singulos immolaverat, in corde & corpore ipsius mortificationem circumferens. Et quanto amplius in infirmitate satis prolixa gravabatur: tanto magis patienter tolerabat, & plures ex se patientiæ fluvios erumpendo manabat. Humiliter & devote proferebat, [commodorum fuga.] quod Christus Salvator noster multo graviores pro eo sustinuerat dolores. Delectationes autem mundi corporeas minime exquisivit, sed etiam in infirmitate præfata, ex qua ad Christum convolavit, existens, delectabilia, quæ pro necessitate corporis ex consilio medicorum sibi ministrabantur, procul respuebat. Contigit tamen quod eorum persuasu, quemdam balneum renitens, & invitus intravit e. Non tamen ad balnei confugiens delectamenta, sed propter necessitatem ejus piissimi corporis singularissimam, cujus quidem aqua balnei, Spiritu sancto hoc procurante, multis est respersa in medelam, & de aqua una cum tina f, ad ejus honorem in ecclesia beatæ Mariæ Villanovæ prope pontem Avenionensem salubriter conservatur. Cardinalis autem idem beatus, virtute animi imbecillitatem corporis superans, licet infirmitate corporis detentus, de cubili suo sæpius surgebat, Missam suam [devotissime g] auditurus; cum quo sæpe * affuit Princeps lucis, Angelorum multitudine vallatus h.

ANNOTATA.

a Hic finis secundæ lectionis.

b Uncis inclusa, absunt a Legenda; quæ tamen satis conformia sunt Ms. Suaresiano.

c In Legenda & in Ms. Suaresiano est, per Carrerias; magis quidem barbarum, sed magis antiquum.

d Hic finis tertiæ Lectionis.

e Ita hic vitiose, pro quo substitue ex Legenda & Ms. Suaresiano: Quamquam renitens & invitus balneum intravit.

f Tina seu Tyna, vas grande ligneum tam lavationibus, quam condendis vinis paratum, de quo vide Cangium.

g Habet Legenda hoc adverbium.

h Hic finis quartæ lectionis.

* Al. semper.

CAPUT VI.
Pia Beati mors, corporis fragrantia, sepultura.

[35] [Morti proximus,] Felix, inquam, Cardinalis devotissimus, ex hoc mundo ad Deum * transiturus, dissolvi cupiens & esse cum Christo, authoritate apostolica absolutionem plenariam a pœna & culpa in mortis articulo meruit obtinere a: cumque inter corpus ejus & animam amor esset naturalis, & dulcis in Domino, & mirabilis harmonia; vix corpus ab anima poterat separari. Quo pendente verba melliflua & dulcia passionis Christi assidue eructabat, eisdem fungens sensu & discretione; quibus umquam in vita sua claruerat; & inter cetera prope agonem, fratri suo Domino Andreæ b de Lucemburgo, ejus propitiationem affectans, dulcissima proferebat documenta salutis, ipsum devote exhortans, ut Deum, sanctam Matrem ejus, sanctam Ecclesiam, atque pauperes Christi sincero amore diligeret, & ut ipsius animam, & eorum sororem, adhuc viventem, præfatam & devotissimam, haberet recommendatas.

[36] Et quia medicus ipsum agnoscebat in extremis laborare; [Andream fratrem commonet,] eidem dixit: Domine mi, recordemini Dei, ac gloriosæ Virginis. Cui adolescens humiliter respondit: Frater mi carissime, utique de ipsis tota devotione mentis recordor; quoniam in ipsis omnimodam spem meam posui, [Oleo sacro inunctus, sancte moritur.] veluti teneor. Quibus dictis, & data sibi primitus sacra unctione extrema, Christum invocando, cujus nomen sibi tam dulce in vita extiterat, & illud crebro nominaverat, clara voce insonuit: Domine Jesu Christe, in manus tuas commendo spiritum meum. Et ita cum his verbis peregrinationis hujus mundi laudabiliter pertransiens naufragium, in vertice montium ascendens, coronis laureatus candore vernantibus, cum hymnis dulcisonis, prope decimum octavum c peragens ætatis suæ annum, mense Julii die secunda in crepusculo anno Domini millesimo trecentesimo octogesimo septimo, ejus anima beata per Angelos in paradisum est delata. Et sanctus Petrus Apostolus claviger æternus filiolo suo Petro Cardinali devotissimo, poli januam aperuit, & in cælo, in loco Beatorum cum Christo ejus animam benedictam collocavit.

[37] Licet autem ejus corpus sanctissimum per tres dies super terram permansisset, [Corpus fragrans, pauperrime sepultum] & æstivi ardoris calor urgeret vehementius, attamen in sacro ejus corpore odor non fuit alicujus defuncti cadaveris: sed ex illo fragrabat quasi odor aromatum. Post cujus odorem catervatim pueri innocentes per vicos gradientes currebant universi. Cum divinis itaque laudibus ejus gloriosum corpus, margaritis cælestibus insignitum, ratione infusionis charismatum diversarum virtutum, sacræ dedicatum fuit sepulturæ; ut non defunctorum exequiæ, sed Angelorum excubiæ viderentur. Mox autem mensis Julii die quinta, qua cum pauperibus juxta ejus ordinationem in Avenione Ecclesiasticæ traditus fuit sepulturæ, sarcophagum non pretiosum, neque lapideum, sed in humo inter Christi pauperes cum panno, non aureo vel serico, sed humillimo burelli d cum cruce rubra, elegerat sepeliri.

[38] Eadem die miraculis cœpit coruscare gloriosis: [miraculis claret.] ut quicumque infirmi terram, sub qua jacebat, contingerent; optatam continuo recipiebant sanitatem: qui terram præ turba contingere non poterant, ex devotione coram omnibus sani efficiebantur, [& qui hæc viderunt, testimonium perhibent veritati, sicut etiam in apocalypsi dicitur] e & quia Joannes f testimonium perhibet veritati: & scio quia verum est testimonium ejus.

ANNOTATA.

a Hæc multo aliter in Legend. Uncis inclusa, magis, ut opinor, præ studio auctoris erga Clementem VII sunt posita, quam ex vero: Auctoritate Domini Papæ Clementis, eumdem verum profitens Apostolicum, auctoritate Apostolica & potestare, qua cunctis præeminet mortalibus, absolutionem plenariam a pœna & culpa in mortis articulo meruit obtinere. [Bartholomæum in Sede Apostolica intrusum, qui se Urbanum sextum ausu temerario nominare non pavescit, detestando,] Prioribus satis concordat Ms. Suaresianum. Avulsa tamen ibidem duriora illa, quæ hic uncis sunt inclusa.

b De Andrea, aliisque germanis Beati fratribus meminimus in comm. prævio, cap. 1.

c Completus erat, demptis diebus 18, ut notatum in comm. præv. cap. 1.

d Est panni spissioris ac vilioris species, de qua Cangius.

e Uncis inclusa non videntur expressa fuisse in primigenio exemplari; nam desiderantur in Legenda & in Ms. Suaresiano.

f Addit Legenda & Ms. Suaresianum, vidit hæc, testimonium perhibet &c. Atque hic finitur quinta Legendæ Lectio. Subsequentes alias quatuor lectiones cur prætermittamus, excerptis inde, atque in commentarium prævium relatis nonnullis fragmentis, ulteriorem ætatis scriptoris, numeri atque excellentiæ miraculorum notitiam suggerentibus, ibidem edocuimus, quæ nihil opus est hic denuo repetere; cum ibidem satis superque dicta sint.

* Al. Patrem.

VITA ALTERA
AUCTORE HENRICO ALBIO S. J.
Gallice conscripta, hic latine reddita.

Petrus de Luxemburgo S. R. E. Cardinalis, Episcopus Metensis, Avenione in Gallia (B.)

A. HENR. ALBIO.

CAPUT I.
B. Petri Natales, misericordia erga pauperes,
studia inchoata, & interrupta
.

[Domus Luxemburg. illustrior B. Petro, quam proavorum sanguine.] Beatus Petrus de Luxemburgo originem traxit ex clarissima & antiquissima Principum Luxemburgicorum familia, quæ Reges dedit plures Hungariæ & Bohemiæ, Reginam Galliæ unam a, Imperatores quatuor Occidenti; e qua itidem natales hausit Rex noster modernus Ludovicus, cognomento Justus, per matrimonium Francisci Vendomii tritavi sui, cum Maria Luxemburgica b; quæ demum stirps (ea rerum humanarum est vicissitudo) non secus ac truncus, qui jam erat valde annosus, posteaquam diu ac feliciter ramis suis universam obumbraverat Europam, in linea mascula defecit anno MDCVI, verum in feminis principibus illustrissunis numero sex, tamquam in nobilibus totidem magnæ arboris istius surculis, mansit superstes; eo longe gloriosior, quod Beatum nostrum mundo dederit, suisque e ramis coronam sanctitati nexuerit, quam quod in diversis orbis partibus locupletaverit moderatoribus regalem dignitatem.

[2] [Ejus nativitas ac parentes.] Itaque ex illustri hoc & memorabili genere B. Petrus editus est in lucem Ligniaci, in provincia Barrensi, oppido diœcesis Tullensis, die XX Julii, S. Margaritæ sacra, anno MCCCLX c, Gregorio XI d Ecclesiæ, Carolo IV Luxemburgico imperii, & Carolo V, (qui cognominatus fuit sapiens) Galliæ regimen administrantibus. Pater illi fuit Guido de Luxemburgo, S. Pauli de Picardia, prædictique Ligniaci comes; Mater vero Mathildis Castillionæa, e Comitibus Campaniæ oriunda.

[3] Bona hæc mater curas eo omnes converterat, ut ab ineunte ætate filium ad virtutem informaret, [Matre erepta præmature,] adeo ut omni prorsus lacte, præterquam suo, interdictum vellet, verita ne una cum alieno lacte pravas affectiones imbiberet. Sed illam, excolendo juvenili huic flosculo amores suos impendentem, visum fuit arcanæ Dei providentiæ ex hac vita evocare, parvique Petri pueritiam dulci isto sustentaculo privare. Vix id temporis tertium ætatis annum attigerat e, quando pater ejus chara sibi conjuge viduatus, & quinæ f prolis onere gravatum se videns, comitissam de Orgieres g sororem suam, curarum in partem vocare constituit. [consanguineæ educandus committitur.] Parvum itaque Petrum, ut qui is esset, qui præ aliis filiis suis majorem de se exspectationem concitaret, sore ut olim evaderet decus ac splendor familiæ, illi in manus tradit, tenorem vitæ ejus omnem, institutionemque obnixe commendans. Suavem hanc provinciam Comitissa tam admisit volens ac lubens, quam numeris suis omnibus implevit.

[4] Postquam Pater ejus post tempus aliquod eum cum suo præceptore ad se accivisset, [Rara Petri in pauperes misericordia,] optatissimo pueritiæ tam probe institutæ fructu haud diu caruit; id quod prodigium comprobavit, quod in domo ejus contigit, ad posteritatis memoriam insigne h. Beatus Petrus noster simul cum materno lacte suxerat misericordiam erga pauperes. Nihil ei erat in deliciis æque, ac panem distribuere mendicis, qui castri portas obsidebant. Cibis e sublata mensa superfluis innocua & sancta ejus fraus insidiabatur in culina, in penuaria cella, & quovis loco, ubi subducere aliquid se posse existimabat, quod in illos divideret; usque adeo ut longiorem mendicis injici moram non ferens, ex olla ænea, igni imposita, carnes eximeret, ad prandium domesticorum destinatas.

[5] Dominus Comes die quadam hunc defectum observavit; [miraculo non uno,] & alia vice videns in mensa sua desiderari perdicem, & reliquias capitis apri; e ministris, apud quos deponebat querelas, inaudiit in causa esse Domini filii sui charitatem erga pauperes; dumque ei dicerent domestici, exigendam a se rationem earum rerum, quas auferebat, ipsum reposuisse; Patrem suum hoc probe nosse. Sermo iste Dominum Comitem in admirationem rapuit, & attonitum in hæc verba erumpere coëgit: En eleemosynarium mirabilem! qui ex ore patris buccellam eripit, ut det pauperibus. Porro observari ipsum deinceps, seque certiorem reddi jubet; in facto namque istiusmodi illum cupiebat deprehendere. Paucis post diebus juvenis noster eleemosynarius non prætermittebat solito suo more lustrare portam; cumque frequentem pauperum invenisset turbam, mox ille se gradu suspenso ad culinam, certus rapere quidquid fors & opportunitas manibus suis obtulisset. Quærebat atque indagabat undequaque: cumque nihil occurrisset melius, meliorem carnium partem, quæ erat in olla, fuscina extraxit, & nihil cunctatus, condidit in sinu vestis, quæ erat ex panno argenteo, filis aureis intertexto. Rei redditus certior Dominus Comes, accurrit, eique ad portam factus obviam, sciscitatur ecquidnam sub replicata sua toga portaret. Sanctus puer, captum se videns, totus ingenuo perfusus pudore, parabat effugium. At paululum meditatus secum, id patri respondit, quod haud dubie inspiravit ipsi Deus: Rosas, inquit ille, ad pauperes defero. Cui Pater: Itane vero! mendaculusne igitur es? Et quod caput est, me hoc bene scire dictitas, idque domesticis meis asseveras?

[6] [comprobata asseritur.] Sanctus vero puer, jacto in cælum amabili innocuoque oculorum obtutu, prorsus sedate reposuit: Ego vero, inquit, dixi, patrem meum illud bene scire, intelligens hoc de alio patre, quem habeo præter te, qui est communis Pater noster, qui est in cælis. Percelluit intime Dominum Comitem hæc oratio; quem cum cupido incessisset inspiciendi quidnam filius suo sinu conderet, explicans togam ejus (o prodigium mirabile!) carnes invenit mutatas esse in pulcras rosas, quamquam esset hiems, togamque ne minima quidem sui parte maculatam. Parum abfuit quin ad conspectum tam inopinati miraculi stupore defixus hæserit; rosas capit, & osculatur; tacitusque a filio suo digressus, defert ad cubile, thesauri imposterum loco futuras. Verum post paulo, repertæ amplius non sunt. Exinde neutiquam dubitavit, quin Deus hunc puerum vellet promovere ad magnam sanctitatem, suæque in Ecclesiæ cælo, tamquam venustum solem, aliquando collocare.

[7] [Parisios mittitur ad studia,] B. Petri vita, jam inde a decimo ætatis anno omnibus honestatis virtutumque lineamentis absolutissimam referebat imaginem; prorsus ut nihil in ea esset, quod non omnium ad se raperet oculos & admirationem. Id causæ fuit quod Dominus pater i ejus decreverit illum mittere Parisios, magnum videlicet artium ac scientiarum theatrum, uti liberalibus disciplinis ingenium suum perpoliret, quæ potissimum conducerent ad illustrandum virtutis & indolis excellentis splendorem. Ibidem ergo instituendus traditur duobus viris magnæ eruditionis ac probitatis, quorum adminiculo non vulgares in humanioribus litteris retulit progressus. Hinc ad studia philosophica gradum fecit, quæ ingenium ei egregie acuerunt, judiciumque maturaverunt, ut animum deinde adjungeret ad jus Canonicum.

[8] Jamque studiorum pene decurso feliciter spatio, [quæ ob fratris captivitatem intermittit,] ad metam proxime pervenerat; quando duplex, eaque magna, & studiis & quieti ejus intervenit calamitas, quæ fuisset sufficiens ad sanctos ejus animos dejiciendos, nisi virtus ejus, contrariis librata ponderibus, æquilibrii vim adversis hisce casibus præstitisset, eosque tolerabiles reddidisset. Nam primum Pater ipsius, quem & amabat & colebat impense, mortem obiit k, ita relinquens eum orphanum sub cura & tutela sui fratris natu maximi, nomine Valerani, qui tamquam primogenitus, & domus Luxemburgicæ & S. Pauli Comitis nomen gessit. Calamitas altera proxime subsecuta, fuit, quod idem ille frater, variis bellis implicitus, quæ tum temporis Gallos inter & Anglos potissimum servebant, ab hostibus Anglis captus fuerit, periclitaturus capite, si gravis lytri, quod pro liberatione ejus exigebatur, sumptus suppeditare haud potuisset.

[9] Sed adversus ille casus B. Petri virtuti materiem & splendorem præbuit, [cujus loco obsidem se sistit Caleti,] qui intimis visceribus persentiens periculum, cui expositus erat frater sibi dilectissimus, Caletum profectus (nam illic loci dictus frater detinebatur) se pro eo obsidem obtulit, ut captivitate laxatus, pecuniæ summam, quam petebant, facilius corraderet. Jamque novem l effluxerant menses, priusquam pecuniæ summa præsto esset; [omnibus carus propter virtutes.] qua temporis intercapedine B. Petrus omnium alienigenarum istorum animos sibi devinxit raris virtutum suarum illecebris, & modestia in primis singulari, qua adinstar sacri & abstrusi adamantis, cordium illorum ferreorum benevolentiam ad se attrahebat; prorsus ut ea, quæ captivis adhiberi assolet, severitate ipsum non detinerent, sed liberum ei, quocumque luberet, egressum indulgerent; freti virtute ipsius, satis sibi perspecta.

ANNOTATA.

a Bonnam Luxemburgicam intellige, Caroli Sapientis matrem.

b Scribit Imhovius in Genealogiis Gallicis, Franciscum de Bourbon, comitem de Vendome, natum anno 1470, mortuum III Octobris 1495, maritum extitisse Mariæ Luxemburgicæ, Petri Comitis Sanpaulini filiæ primogenitæ, & hæredis præcipuæ; quam reliquerat viduam Jacobus de Sabaudia Comes de Romont anno 1487; egressam e vita Kal. Aprilis 1546.

c Facile indulsimus mendum hic esse typographicum, quod in varias editiones irrepsit, ut dicebamus in commentario prævio.

d Lapsum auctoris notavimus in comm. præv.

e De hac nota temporis obiter quædam perstricta in comm. præv.

f Septem Guidonis proles numeravimus in comm. prævio, num. 14.

g Prævie nonnulla huc commentati sumus.

h Varios parachronismos, hic admissos, pandet comm. præv.; ob quos, uti etiam ob defectum notitiæ ex antiquis actis, non videtur sequens miraculum subsistere. Vide rationes nostras ibidem pluribus deductas.

i Ille jam dudum obierat, ut docet comm. præv.

k Manifestus hic parachronismus. Vide supra litteram h.

l De Petro, Caleti pro fratre obside, nihil lego in antiqua Vita, sed loco non uno ejusdem mentio fit in processu. Consule comm. præv.

CAPUT II.
Redintegratio studiorum, vitæ austeritas, canonicatus Parisiensis,
archidiaconatus Drocensis, humilitas, episcopatus Metensis
.

[10] Allato demum lytro, B. Petrus egressus Caleto est, Lutetiam Parisiorum ut repeteret, &, [Dein Parisios redux,] quæ intermiserat, studia absolveret, lætitia incredibili gestiens, quod hæc tædia omnia evasisset, quæ subrepserant toto isto tempore, quo occupationes suas interruperat. Ut primum rediit, sacros una cum studiis fervores renovavit; imo vero auxit, addito magnarum ac rigidarum afflictationum incremento, quibus tenerum suum corpus maceraret, & in servitutem redigeret, rigori flagellorum, ciliciorum, jejuniorum, omniumque id genus austeritatum subjiciens, quibus vexare suum corpus sancta quadam crudelitate Sancti consueverunt; quibus in exercitationibus juvenis hic tiro in schola amoris divini, sanctæ mediocritatis limites non modice excessisset, ni meliorem ei mentem dedisset, & prudenti agendi modo, & sanis consiliis, magnus servus Dei, nomine Philippus de Mazieres a.

[11] [immodice in se rigidus, inhibetur;] Is in regno Cypri cancellarii munere perfunctus, & strepitum curasque pertæsus, quæ comitantur eos, qui principum sectantur aulas, vitæque solitariæ institutum amplexus, privatam ac religiosam sub habitu seculari vitam agebat in cœnobio Patrum Cælestinorum Parisiis. Sanctus itaque vir iste, in scientia Sanctorum apprime versatus, collatis cum B. Petro consiliis, immodicæ austeritati ponebat modum, quo primi caritatis divinæ ardores illum urgebant, & brevi tempore altissimis spiritualis vitæ principiis eum imbuebat. Quamobrem Comes de Luxemburgo, germanus ejus frater, veritus ne aut monasterii, aut solitudinis cujusdam sectaretur institutum, nihil habuit potius, quam ut beneficiis eum ecclesiasticis admoveret; e quibus ubi vacasset canonicatus in ecclesia cathedrali beatæ Virginis Parisiis, ei sine mora de eodem prospexit. Beatus vero Petrus obsecutus est perquam lubens, magno se affectum honore reputans, tametsi beneficium videbatur exiguum, habita ratione splendoris, quem natalium nobilitas in mundo ei pepererat, & bonorum, quæ in hereditate, domus illi reservabat. Et sane honorem sibi oblatum, æstimabat unice, quod divino destinatus esset servitio, quod propinquum ad altaria accessum haberet, & quod talis esset vitæ suæ ratio, ut voluntatis, Deo devotissimæ, decreta exequi posset.

[12] [canonicus B. Virginis Parisus factus, excellit humilitate.] Id quod actione quadam notatu digna comprobavit, non sine cleri universi admiratione. Nam cum ille, qui ex officio debebat circumferre Crucem in supplicatione publica, gestare illam recusasset, superbia quadam occulta victus; B. Petrus generoso deprimendi sese coram Deo & hominibus desiderio æstuans singulari cum lætitiæ testificatione redemptionis nostræ signum accepit, &, quoad duravit supplicatio, circumtulit, præ se ferens compositionem corporis angelicam, demissis oculis, vultum casta irradiante flamma, quæ oculos & admirationem rapiebat eorum omnium, qui generis claritatem, & ordinem dignitatis, meritis ejus debitum, non ignorabant. Et jam pulcra virtutum ejus fama universam Galliam ad usque Avenionem pervaserat, quo Papa schismaticus, Clementis VII nomine dictus, receperat sese; cum interea temporis Urbanus VI legitimus Ecclesiæ Pontifex Romæ commoraretur. Sed ea erat rerum perturbatio, ut pars major Christianorum principum, magnusque personarum, sanctimonia vitæ & doctrina præstantium, numerus, tum temporis Clementis sese partibus adjungerent.

[13] Hic igitur Papa, postquam intellexisset, B. Petrum tam præclaris ornatum esse moribus, [Fit archidiaconus Drocensis.] tantaque sanctitatis dare argumenta, ut palam faceret, quam ex animo ei bene vellet, dum interea exspectabat opportunitatem, qua dignitatem ampliorem illi conferret, motu proprio ad archidiaconatum Drocensem in Normannia eum promovit. Quem tandem admisit, ejusque adire possessionem instituit, post tergiversationes plurimas, & iteratum, quod a Papa acceperat, mandatum. Tum temporis sensit intimis se visceribus incensum magno absolutissimæ perfectionis desiderio, quo incredibilis amoris vis eum rapiebat. [Tentatur a diabolo,] Hæc ubi diris omnibus devovendus & virtutis sanctitatisque inimicus persensit, serpentis more in amœna cordis ejus tempe se insinuavit, palpavit, titillavit, vellicavit, & suo sulphureo halitu accendit, ad hæc innumeris vanis desideriis exagitavit, voluptatum illecebris commovit, perturbavitque formidine & tumultu. Quid plura? Execrandis suis technis eo rem deduxit, ut e pulcræ istius animæ paradiso parvum purgatorium effecerit.

[14] Nihilominus fortis ac vegeta renitentis animi lucta, [sed irrito conatu.] quam in Beati nostri voluntate stygius hostis inveniebat, in causa fuit, cur aggressionis illum suæ prope pœniteret. Etenim quo tentationes istas superaret, & appetitiones sensuum, obedientes efficeret rationi, tam severas de corpore suo pœnas sumpsit, & sancta accensus ira, tam multis modis illud maceravit per diuturnas flagellationes, jejunia assidua, vigilias, cilicia, ut pacis ac quietis tandem compos evaderet, & e cruciatuum istorum sulphure educeret aurum longe bellissimum, & meritorum numero ac copia locupletissimum.

[15] Inter hæc Clemens Papa, unice cupidus suis eum partibus adjungendi, [Creatur episcopus Metensis, frustra obnixus.] & lampadem sub humilitatis modio latentem, ponendi super candelabrum, omnem explorabat occasionem, ut ad dignitatem quamdam episcopalem ipsum eveheret. Dumque ita casus ferret, ut episcopatus Metensis vacaret, non obstitit modica ipsius ætas, quæ solummodo erat quindecim vel sexdecim annorum, quin illius regimen Petro conferret. Beatum itaque nostrum metus invasit, judicantem se nimis debilem ad grave adeo ferendum onus, sub quo non homines dumtaxat, qui ad altissimum perfectionis culmen ascenderunt, sed vel ipsæ cælorum virtutes contremiscerent. Atque aliunde præ animi modestia studebat desugere dignitates illas ac prælaturas, easque tam rejicere generose, quam ambitiosi illas quærunt, & perdite prosequuntur. Nihilo tamen minus, cum Regis Galliæ mandato coactum se videret, id officii admisit, Metasque discessit, ut possessioni initium poneret, & aliquam partem muneris impleret.

[16] Metas ingressus, & omnium votis exceptus b, [Quam præclare id muneris administrarit.] quo sublimem hanc dignitatem dignius accuratiusque administraret, sine mora ad Apostolicam prorsus perfectionem votis omnibus aspiravit, eo se erigens contento sacri servoris volatu. Nam collectis presbyteris aliquot, qui & cultu pietatis & annorum numero aliis potissimum in diœcesi anteibant, magna solicitudine eam una cum suo suffraganeo visere ac lustrare cœpit, pietatis ubique spargens semina, & vitiorum radices stirpitus exterminans. Agebat obnixe, ut nihil ecclesiarum ornatui, nihil divino cultui deesset. Catalogum contexebat eorum, quos gravior paupertas premebat; quibus tertiam episcopalium redituum partem volebat impendi; tertia parte alia aliis pauperibus, & tertia residua ad sustentationem familiæ suæ, reservatis. Atque hanc annuorum redituum partitionem ad amussim volebat observari; imperans, ut ne unus quidem obolus hinc detraheretur, qui in consanguineorum suorum commodum cederet.

[17] [Severe reprimit motum impudicum,] Quadam die; dum diœcesim perlustraret, accidit ut motionem aliquam carnis sentiret c, ortam ex agitatione equi; quam statim repressit incensissimis divini amoris jaculis, aliisque sanctis cogitationibus, quibus tamquam freno, rebellis libidinis ora repressit. Nihilo minus tamen dubitabat, an nihil inde sibi adhæreret noxæ. Interea temporis dum viam usque promovet, sylvæ appropinquat; id quod occasionem præbuit, comitatu suo præcedere jusso, eam intrandi, tamque severe corpus suum flagris excepit; ut, asinus suus, S. Francisci verbis uti liceat, fessus verberibus languidusque permanserit. Exin modesto gressu suos consecutus, & sciscitatus; num eos dudum fuisset moratus; responderunt; non mansisse eum in sylva otiosum: id quod non mediocrem ipsi ruborem incussit.

[18] [odit minimos defectus,] Minimos defectus rigide castigabat, in quos lapsum se nonnumquam animadvertebat magis ex fragilitate, quam ex affectu. Nam ad peccata mortifera quod attinet, [a letiferis præservatus.] illum quoad vixit, Deus ab iis præservavit; quemadmodum fidem fecerunt, quotquot post ejus mortem auditi sunt testes morum, vitæque ab ipso institutæ. Quando confiteri de peccatis decreverat, exactissimum defectuum suorum instituebat examen, iisque largo fletu expiatis, non prætermittebat in corpus suum flagris animadvertere; quamquam plerumque cilicium gestaret, quod miserum ejus corpusculum excarnificabat, una cum rudi cingulo nodoso; e setis d equinis contexto, quo tam arcte sese constringebat, ut carnes interdum penetraret; & copiosus exinde sanguis efflueret. Exiguo tempore, quo in episcopatu suo versatus est Beatus noster, modo plane singulari cælestem benevolentiam, reverentiam & admirationem subditorum, gloriam sanctitatis ac celebritatem ubique sibi conciliavit.

ANNOTATA.

a Al. Mazzerius, Mazerius, aut de Manseriis, vir æstimatissimus, socius itinerum ac laborum & scriptor vitæ S. Petri Thomasii; ut legitur in comm. præv. ejusdem Sancti, die XXIX Januarii; ubi videsis plura.

b De primo Beati in urbem Metensem ingressu meminimus in comm. præv.

c Paucis de hac re agit comm. præv.

d In processu vocatur chordula cannabis aspera & nodosa; de qua ibidem pluribus. Quod proxime præcedit de cilicio, non videtur satis concordare cum depositione testis 1; qui interrogatus, si Dominus Petrus portabat cilicium? Dixit se nescire; licet bene audierit quod in Avenione per cubicularios suos voluit facere emi; qui quidem cubicularii noluerunt emere, ut dicitur in processu, cap. 4.

CAPUT III.
Cardinalatus, asperitas vitæ, suaveolens odor corporis,
misericordia erga pauperes, amor erga Crucifixum,
ejusque apparitio duplex
.

Clmens Papa, animo gestiens ob delectum adeo dignum personæ, minime fucatis sed solidis virtutibus cumulatissimæ; [Creatur Cardinalis.] & cupidus suam aulam condecorandi ejus præsentia, Petrum accersit Avenionem. Et postquam declarasset non aliam accersitus sui esse causam, quam ut præsentia ejus gauderet, & purpuratorum Patrum collegio aggregaret, modestia quanta potuit maxima Petrus ei supplicavit, ne ad tantum sese honorem eveheret, quem tam non posset sperare sine meritis, quam possidere sine rubore. Nihilominus Papa nullo tergiversationi ejus relicto loco, sine mora, postridie inter Missarum solennia, Diaconum Cardinalem creavit, sub titulo S. Georgii ad Velum aureum, coram Cardinalibus omnibus, Dominis ac Primoribus aulæ suæ. Itaque factus Cardinalis, coactum se videns ad sequendam aulam, ac proin metuens, ne pluribus expositus foret periculis, severam vivendi normam sensibus suis præscripsit, eosque contra fortissima juxta ac blandissima vanitatis & voluptatis caducæ irritamenta probe armavit.

[20] Nam præter jejunia Ecclesiæ communia quæ observabat in pane & aqua, [Asperitatem victus moderaturus Clemens,] dies Mercurii in honorem oblationis, qua Filius Dei in horto olivarum inimicis se suis tradidit; dies quoque Veneris in memoriam sanctæ passionis & mortis ejus; dies vero Sabbati in honorem Virginis Mariæ, jejuniis decurrebat, eoque fere dirigebat sacrarum meditationum suarum materiem. In reliquo victu frugalitatem incredibilem adhibebat, veritus, uti ajebat, ne cibi potusque calor in tanta naturæ corruptela parvulum quemdam serpentem voluptatis procreasset, qui mentem arroderet. Rogatus porro Pontifex, ut suo imperio magnis adeo asperitatibus modum poneret, quibus corpusculum extenuabat B. Petrus, & præcipitabat ad mortem: facturum ille hoc spopondit. Itaque ea de causa accersitus, simul atque pedem intulit in cubiculum Pontificis, dulci circumfusis lumine totum corpus apparuit. Rem tam ipse Pontifex, quam reliqui Prælati præsentes observarunt.

[21] Tunc Pontifex dimisso, quocum agebat, Cardinale Cameracensi, [Petrum, Cælesti luce radiantem, monet] Beatum nostrum manu prehendit, & seorsim sevocans, ex luminis a circumfulgentis radiis quasi hebetata aliquantisper acie hæsit. Verum ubi ingens a illa claritas, quæ prope eum sensibus alienaverat, evanuisset, sic eum affatus est: Verum quidem est, Fili mi suppeditari amplam Deo benedicendi materiem, quando bene moratæ vitæ exempla frequentia sunt in ecclesiasticis viris, iisque potissimum, qui ad dignitates ac prælaturas delecti sunt; quorum factis populus mores potius conformat suos, quam verbis. Est itaque unde animo gestiam ob delectum tuæ personæ, eam candelabro Ecclesiæ imponens, ut virtutes tuæ luceant filiis omnibus, qui in domo ejus sunt. Nihilo tamen secus, quemadmodum gaudium mihi cumulatissimum affert, virtutes coram intueri tuas, quas antehac non nisi fama acceperam; sic perægre molesteque fetrem, si tuus fervor quidquam noceret tuæ sanitati, multo mihi carissimæ.

[22] [rigorem vitæ. ut temperet.] Quamobrem obsecro te, ut corpori plusculum indulgeas, quod, ita cogente necessitate, functionibus animæ debet subservire, & mitiges aliquantulum magnas austeritates, quæ vires ejus debilitarunt jam nunc, & vigorem exhauserunt. In qua re timendum est, ne non omnem apud Deum noxam effugias, qui postquam providentia sua muneribus, quæ possides, te applicuit; id simul imposuit officii, ut non tam vivas tibi, quam ut populo suo, & ecclesiæ servias. Percussit admodum hæc oratio bonum Cardinalem, & gravi rubore affecit, eo quod videbat se suaque hoc pacto detecta, usque adeo ut vix paucula hæc verba tremebundus proferret: Sancte Pater, nihil quidquam boni in hoc mundo facio, neque satis ad hoc sum comparatus. Id quod non mediocri dedecori mihi duco.

[23] [Suaveolens corporis odor,] His dictis, in genua concidit, rogaturus ut sua Sanctitas sibi bene precaretur. Amplexu dato Pontifex, fragrantem b exin e corpore ejus spirari odorem sensit. Secum vero reputans exhalari e vestibus, aut necessitate nescio qua adductum circumferre odores; rem expiscari statuit ex aliquo domesticorum, qui & diutius imprimis & familiarius ipsi servierat. A quo audivit ab annis duodecim, quibus ei servierat, numquam unguenta adhibuisse; quin imo interdixisse domesticis suis omnibus eorum usu, addens unguenta subservire ad tegendum peccatorum fœtorem. Fuit Cardinalis quidam, qui de Beato nostro sermonem conferens cum Papa, ajebat; Multum mirari se ejus vivendi modum; ast obstupescere quod unguentis uteretur. Nec mora, sua Sanctitas ipsum correxit, dixitque illum decipi: nec unguenta olere ipsum exquisita, sed bonum sanctimoniæ & bonorum operum suorum odorem. Rem totam rescire etiam voluit Cardinalis ex domesticorum ejus relatu.

[24] [misericordia in pauperes,] Verum quidem est, omnes virtutes mirabili modo in vita, gestis; ac moribus beati Cardinalis nostri, enituisse, non secus atque in opalo c, ut est in proverbio, ignis colorque omnium lapidum relucent. At oculis omnium resplenduit cum primis, benefica ejus in pauperes voluntas. Nec voto dumtaxat, quo se obstrinxerat, tertiam proventuum suorum partem largiendi egenis, faciebat satis; sed præterea, ubi rei familiaris necessitati, sobrioque admodum victui prospectum erat, superfluum clam in eos dividi jussit. Modicos, eorum causa, pro suo vestitu impendebat sumptus, unico solo contentus, quem gestabat donec esset tritus. Accidit non raro, ut nulli superessent nummi pro re domestica, quia pauperibus erogabat omnia. Qui a nummis ipsi erat, ægre ferens die quadam, propterea quod mendici pecuniis familia emungerent, magnis animis cœpit in officio prudentiæ humanæ esse & instare, familiarem rem in primis ut cordi haberet; plusculum semper debere superesse, quo occurrenti necessitati prospiciatur. Atque illud quidem Petrus patienter tulit, dixitque nullibi locorum fructuosius pecuniam recondi, quam in gazophylacio parsimoniæ cælestis.

[25] Quando egrediebatur domo, pauperibus omnibus, [profuse liberalis,] qui portam obsidebant, eleemosynam distribui jubebat; cumque intellexisset duriuscule nonnullos, & sine solatio repelli, sua ipse manu largitionem facere voluit, quod miram voluptatem ei afferebat. Accidit subinde, ut aucupatus occasionem temporis, quo occupabantur famuli, aliamque vili quadam veste personam mentitus, ex altissimis domus fenestris pecuniam pauperibus projiceret, veritus ne cui hoc innotuisset. Pauperes aliqui illum, per urbem digressum, eleemosynam rogabant propter amorem Dei. Istuc verbi pupugit tenerum illum animum, non aliter quam emissio ignis, quærebatque mox quod illis daret; at cum nihil inveniret se penes, dixit uni e suis pedissequis, ut eleemosynam impertiret his pauperibus; qui hunc agendi morem non approbans, admodum stomachabundus respondit: Nihil est, mi Domine, unde prandium tibi apparemus.

[26] Verum sanctus Cardinalis animo placido ac sedato, [cum summo sui neglectu;] annulum detraxit e digito, & uni e famulis in mandatis dedit, ut venditum iret, argentumque pro eo ad se deferret; animo quippe fixum immotumque sedebat, nullos a se pauperes vacuos dimittere. Tum alius quidam famulus duos ei dabat asses, quos distribuebat ipsemet, paratus sanguinem dare, si hunc petiissent. Adeo erat in eleemosynis profuse liberalis, ut viginti dumtaxat asses d post mortem residui invenirentur, sicut testimoniis domesticorum fuit comprobatum, simul cum veste, quam gestabat, jam admodum detrita. Ad hæc votorum summa erat, e vita migrare more pauperum juxta Servatoris sui exemplum, inter brachia dilectæ sibi paupertatis. Certissimum est, suas quasque solidas animæ virtutes hausisse Beatum nostrum derivasseque ab exemplo Servatoris nostri. Nam cum probe esset gnarus omnem prorsus inanem esse virtutem, quæ non ex hac parte insigniretur, nulliusque ad gloriam esse valoris, nisi quatenus unitur merito sanguinis Filii Dei; identidem volvebat animo Servatorem suum cruci affixum. Unicus hic erat amoris scopus, ac frequens, de qua cupidissime tractabat, colloquendi materies.

[27] Quadam die postquam prolixa meditatione in vulnera Servatoris penitissime se abdidisset, [duplici Crucifixi apparitione recreatur.] egressusque ex hospitio suo esset, in ecclesia S. Petri Avenione incruento sacrificio interfuturus, sicut animum gerebat vivis etiamnum incensissimi amoris illecebris delibutum, & per plateas incedebat, suspirans ad cælum, gemituque liberius spatium suavibus flammis patefaciens; ecce tibi, magnum lumen, & in medio Jesum Crucifixum contemplatur; adeo ut totus ab usu sensuum alienus, visuque corporis & animæ in amata cordis sui contemplatione defixus, media prope hora vocis expers perstiterit; donec in altissimo hoc excessu mentis, quasi deficiens, in proximam domum deferri debuit, quæ fuit, ut memoriæ proditum est, xenodochium S. Antonii.

[28] [Aliud prodigium.] Alia quadam vice, cum eum ursisset Pontifex, ut ad usque Castrum novum Papæ (id erat nomen loco inditum) excurreret animi gratia, ubi Pontifex ædificium extruebat, dicens velle se e Petro intelligere, quanam ex parte convenientius erigi posset altare sacelli; eo se contulit B. Petrus, ut voluntati Papæ morem gereret. Cumque circum castellum ambularet, totusque tormentis Servatoris sui meditantis abriperetur, eadem Jesu Crucifixi visio ei se obtulit; quæ res in genua ipsum concidere coëgit eodem loco, qui lutosus plane erat, ibidemque plus quarta horæ parte incredibili erga suum dilectum amoris magnitudine in ecstasi permansit, quo tempore illi qui e comitatu erant, eum viderunt clarissima radiorum corona fulgentem. Atque hoc imprimis non mediocrem admirationis ansam præbuit, quod postquam e loco isto prorsus lutulento surrexisset, nulla luti macula e vestimentis ejus adhæserit.

ANNOTATA.

a De radiis illis nihil alibi memini me legere præter id, quod posui in comm. prævio § 6.

b Fragrantia illa, ejusque adjuncta, alibi nusquam mihi comperta, ut monui in comm. præv.

c Gemma est, quæ nascitur in sola India, colore quidem candida; verum, est in ea, Plinio teste lib. 37 cap. 6, carbunculi tenuior ignis, & amethysti fulgens purpura, est smaragdi virens, & cuncta pariter incredibili mixtura lucentia.

d Refertur in vita antiqua residuus fuisse post mortem Beati unus francus.

e Habes sententiam nostram de hoc eventu in comm. præv. § 6.

CAPUT IV.
Tabe corripitur, ad mortem se comparat, testamentum condit,
S. Oleo inungitur, a famulis cædi se imperat, SS. Theclæ &
Agnetis martyrio sibi prælegi jusso, pie exspirat
.

[Desperata Petri valetudo,] Annum agebat duodevigesimum, mensisque ab electione ad purpureum ordinem currebat decimus, quando lenta febri correptus fuit Petrus, summaque virium defectione; quæ, si medicis credimus, originem traxit e magna abstinentia, vigiliis, aliisque macerationibus corporis, quibus jam tum ab octavo ætatis anno assueverat. Medicos quatuor primæ notæ consuluit de sua valetudine; qui judicarunt necessariam esse aëris mutationem, & habitationem ad tempus Villanovæ trans Rhodanum. Et vero perjucundum hoc illi accidit, quia inanem aulæ pompam, & immodica urbanitatis officia odiose fastidiebat. Sed parum profuit mutatio cæli, tempore migrationis jam ad finem perducto. Mensibus quinque ibidem languere perrexit, exedente illum febre, ejusque sensim sine sensu interitum machinante. Intra quod tempus balneo usus fuit de medicorum præscripto; cujus aqua, postquam ea lotus esset, plurimis ægris sanitatem restituit. Festa luce S. Joannis Baptistæ, naturæ deficientis indicia sensit; atque exinde cœpit desperare de recuperanda valetudine; ab omni tamen fuit abjectione animi remotissimus, quæ vel minimam constantiæ pietatique ejus labeculam afferret.

[30] Officium persolvere canonicum diebus singulis haud prætermittebat; [pia ad mortem præparatio,] quod si interdum tabificæ febris ardores retardarent volubilitatem linguæ, quo minus pronuntiare verba posset, prælegi sibi imperabat; dum interea temporis, nullum ore verbum proferens, innumeros emittebat singultus, totidemque amantis animæ affectus, quos duo continui lacrymarum torrentes sequebantur. Extremis morbi sui diebus singulis, sacro Viatico refectus fuit, hoc modo sempiternas paradisi delicias prægustans, ad quas incitatissima aviditate anhelabat. Bis interdiu reconciliabat sese, nimirum mane ac vespere; largo lacrymarum fletu humectans illud, quod supererat vitæ, ut minimos animæ nævos elueret. Denique prope abesse sentiens supremam horam, jamque ejus in cælo definitos esse terminos, otii aliquantulum indulgere sibi placuit, cogitandi de amicis, famulis, humatione corporis, reliquo tempore, cogitationibus divinis animæque migrationi destinato.

[31] Itaque testamentum condidit, in quo inter alia constituit, [testamentum, extrema unctio.] ut, si extra curiam Pontificis, extremum morte diem conficeret, corpus suum Parisios transportaretur, in cœmeterio Innocentium inter pauperes sepeliendum: sin, juxta Avenionem e vita cederet, sepeliri volebat in cœmeterio S. Michaëlis (vulgi sermo, pauperum cœmeterium appellat) ubi memoriæ ipsius dicata nunc ecclesia est. Quin etiam volebat suum corpus unico velari panno vili (burellum vocant a) rubea Cruce insignito, neque plures accendi in sua humatione, quam tres candelas in honorem SS. Trinitatis, ad caput duas, unam ad pedes; idque negotii tribus Cardinalibus dedit, ut ultimam suam voluntatem executioni mandarent. Hac re peracta, & famulis suis, quanto poterat munere donatis, extremæ unctionis Sacramentum expetiit, quod intimo cum sensu pietatis accepit, ut ad supremam sese mortis luctam communiret, quam videbatur lacessere sua constantia, non sine admiratione eorum, qui advenerant, ut illum ad hanc compararent.

[32] Post hæc, quemadmodum conspicitur parvulus pullus obnixe omnia agere ad testam perrumpendam, [Ad cælum anhelat,] ut in lucem prodeat, & gaudeat aperto aëre; sic videbatur sancta hæc anima suspiriis maturare egressum e corpore, omnique conatu attollere se in sublime, nixa alis amoris sui versus cælum. Hei mihi, inquiebat, quis me moratur! Quam tetrica mihi videntur miseræ hujus vitæ momenta, quam longa, quam intolerabilia! O utinam! O utinam! O quando? Ah! num brevi votorum compos fiam? Quandonam tandem miseræ hujus captivitatis vinculis exsolvar? Interea incidit ipsi cogitatio, aliquo se erga domesticos suos officio teneri; id causæ fuit quod, dimissis omnibus personis externis, portisque domus omnibus occludi jussis, domesticos una omnes in cubile convocarit, quos rogabat singillatim, an acquiescerent parva compensatione, quam illis fecerat; cumque cumulatissime sibi factum esse satis, gratanter omnes significarent; alium iis esse Dominum dixit, qui servitium sibi præstitum propter ejus amorem, immortalitatis præmio compensaret.

[33] [& petita a domesticis venia,] Ceterum orabat omnes, ut priusquam efflaret animam, annuerent uni, quam erat propositurus, petitioni; quæ & factu erat facilis, & duobus capitibus continebatur. Primo ajebat, obtestari se omnes, ut, sicut affectu singulari ipsum amaverant in Deo & propter Deum, ita diligerent inter se sincere, & alter alterius necessitati subvenirent. Secundum declarare prius noluit, quam certam verbis dedissent fidem, fore ut proposito non frustraretur. Postquam respondissent pari omnes alacritate & affectu, se fideliter obtemperaturos ejus mandatis; Tum suaviter & voce & manibus sublatis ad cælum, aliquanto tempore taciturnus hæsit; deinde hoc eos sermone alloquitur: Fratres mei dilecti, cor gero intimo affectum mœrore, ob gravem defectum, quem commisi contra vos omnes, quibus sæpenumero persuasam volui humilitatem, cum ea carerem ipsemet; quandoquidem ego & vos, ex eodem formati luto, eodem redempti pretio, ad eamdem gloriam destinati, pro eo quod vos fratres meos agnoscerem, servos meos habuerim, lædens caritatem, quam debebam vobis, & humilitatem, quæ jubebat me potius servire vobis ad imitationem Servatoris mei, qui exemplum mihi reliquerat.

[34] [cædi se jubet.] Ad hæc, non dubito quin meus agendi modus inordinatus offendiculo sæpius vobis fuerit, & fortasse ansam præbuerit offendendi bonitatem Dei mei. Quamobrem unice desidero jamjam vobis satisfacere, supplicans junctis manibus, ut veniam mihi detis. Conversusque ad Dominum Clacquin, præceptoris sui munere functum Parisiis; Leva, inquit, tegetem hanc, mi Domine, & cape zonam, quam ibidem invenies; & unus post alium cædite me, & servum vestrum verberate, dum ego interim hæc peccata mea Deo confitebor, ea ut mihi condonet. Sermo hic stuporem ipsis incussit maximum. Dominus Clacquin opponere sese voluit, sed loquendi locum illi non dedit, dicens: Vestram mihi addixistis fidem, & obsecro vos, & obtestor iterum. Quid? hanccine mihi recusabitis misericordiam, & indulgentia crudeli mihi parcetis! Non ita, cædite modo, non nisi corpus mortuum cædetis. Quæ res ad capiendam zonam eum impulit, quæ in conventu Cælestinorum Avenionensium hodieque asservatur; eaque conduplicata, suis quisque vicibus cœperunt ipsum cædere b, genis fletu madentibus, dum interea temporis recitabat ipse Confiteor. Et Dominus Clacquin, petitam absolutionem impertiit.

[35] [dato osculo pacis,] Post quam elata voce dixit: O mi Deus, gratias ago de tanta dulcedine, qua me afficis, quando me cum fratribus meis reconcilias, quos hactenus secus cognovi ac debui. Omnes item orabat, sibi ut darent osculum pacis; quod præstiterunt nemine excepto. Actio ista & prodigium humilitatis, qua cetera vitæ suæ miracula concludere, tamquam signaculo aureo, Beatus voluit, tantopere perculit domesticorum animos, ut lacrymis diffluere viderentur in cubili ipsius. Rogabat eum Dominus Clacquin ut omnibus, qui aderant, bene precari vellet. Quod etiam fecit, precatusque omnibus est caritatem, pacem, & sancta cæli charismata. Nec mora, conscientiæ ipsius arbiter accessit; a quo petiit, ne desereret imposterum; nam prope aderat hora ejus. Et sane non multum interfluxit temporis, cum profundo veterno correptus fuit, qui somnum ei continuum suadebat, eratque ad extrema illum perducturus.

[36] Postquam idem conscientiæ moderator ei dixisset, [fratrem hortatus ad virtutem, mittit sorori opusculum asceticum;] quod non deberet amplius dormire, sed vigilare potius, & præparare se in occursum Sponsi cælestis; tum Beatus iste tamquam a profundo somno excitatus: Eamus, inquit, num tempus est? Reposuit confessarius, brevi fore. Ah, inquit, bone Jesu, quando erit? Quando mihi ostendes pulcritudinem vultus tui? O vitæ meæ lux, quandonam te contemplabor? Vultumque vertens, Andream fratrem suum, qui dein fuit episcopus Cameracensis, adesse sensit, quem hortatus est ad virtutem ac probitatem appositis verbis, quæ altas in ejus animo egere radices, castosque sanctitatis igniculos excitarunt, in quam per reliquum vitæ decursum incubuit gnaviter, fratrem se germanum B. Petri comprobans moribus ac virtute, qualis erat natalibus & sanguine. Sororem quoque sibi dilectam, nomine Joannam, commendabat, obsecrans ut curaret ad illam perferendum parvum tractatum viæ spiritualis c, quem concinnarat & sua ipse manu exararat ejus causa. Et supremum fratri amplexum dedit; qui uti & circumstantes omnes lacrymis ubertim indulserunt. Confestim intime se colligens Petrus, reliquam vitæ particulam flammis divini amoris absumendam tradere cœpit; accessum mortis antevertens ardentissimis amoris divini jaculis, quæ contentis viribus beatum hunc spiritum e corpore extrahebant. Auditus est suaviter ac pie suspirare, & edere desideria flagrantissima magno numero, quantumvis tacita voce, conjungendi se quam primum ac sine mora, Deo suo, repetitis identidem hisce verbis: O utinam! O utinam! sitio. Tandem cum nulla amplius videretur edere respirationis signa, confessarius hortabatur, ut assiduam Jesu sui & Mariæ Virginis memoriam recoleret.

[37] Id quod hæc ei verba expressit, ab omnibus audita. [prælecto SS. Theclæ & Agnetis Martyrio, moritur.] Fierine possit, ut nunc tam boni Domini, & tam bonæ Matris oblivio me capiat? Dein martyrium S. Theclæ & S. Agnetis prælegi d sibi jussit; cumque jam ad finem esset perventum, sublatis in cælum oculis, Christi Cruci affixi effigiem tenens, dixit: In manus tuas Domine, commendo Spiritum meum; quæ verba exceperunt dulces quidam & deliciis affluentes gemitus; exin oculos clausit, & pulcra ejus anima mundum deserens, ad beata immortalitatis atria evolavit, & facies corporis serena, ridens, fulgensque mirum in modum permansit. Beatus ejus transitus accidit die secunda Julii primo diluculo anni MCCCLXXXVII, ætatis XVIII expleti, si dies octodecim excipias.

ANNOTATA.

a De burello dictum in antiquæ Vitæ annotatis.

b Mirum, si profundissimæ humilitatis exemplum veritate nitatur, non recenseri in antiquis Actis aut processibus. Adi comm. præv.

c Plura ad propositum in § singulari commentarii prævii de scriptis, Beato attributis.

d De hac lectione, vide quid in comm. præv. dicatur.

CAPUT V.
Concursus ad corpus, miracula innumera.

[Cadaver odoriferum & speciosum,] Pontifex, audita ejus morte, cohibere se non potuit quin fleret, & diceret; Beata ista anima cælestem iram placabit, pacemque interventu suo Ecclesiæ restituet; oportet illam sequi. Neque gravatus est transire Rhodanum, & Beati corpus, sacratam pulcræ illius animæ thecam, visere; de qua tam mirabilia vulgabat fama. Vidit, & lustrali latice aspersit; cumque suavem & pretiosum, super unguenta omnia, exhalare odorem sentiret, & spectaret venustatem, & imaginem felicitatis in vultu isto expressam, Deum in Sanctis suis mirabilem esse protestatus est, mortem eorum elevantem ad præmium gloriæ; id causæ esse, quod mors non sit habenda in malis, sed optanda. Sed ecce tibi mirabilem casum, qui evenit. Papa obtutum figebat in corpore, attonitus gloria & felicitate defuncti; incipiebat is sensim sine sensu aperire oculos a, & Pontifici, uti videbatur, innuere. Pontifex, qui ex isto aspectu intimis visceribus commoveri se sensit, magnoque timore concuti, noluit illo die Rhodani transitum resumere, sed ad Carthusianos Villanovæ se recepit, ubi solidam noctem in orationibus posuit, ut Deo placeret impendentem Ecclesiæ tempestatem avertere, memor eorum, quæ paulo ante mortem communicaverat secum Beatus noster.

[39] Die postero venerabile hoc corpus Avenionem transferri mandavit, [Avenionem translatum; sanat morbos,] quo per defuncti testamentum erat destinatum, & præcipua quadam omnium civium religione exspectatum. Tantus fuit confluxus, ut non nisi post biduum, ad locum condictum pervenire potuerit. Fuit in civitatis ingressu repositum in sacello xenodochii pontis Rhodani, ad cujus pedes prostraturi se, venerunt pauperes omnes, qui ibidem affecta erant valetudine, nullusque non sanitatem recepit. Quæ res adeo vulgi pietatem accendit, ut quando statutum fuit procedere ad cœmeterium S. Michaëlis, quod pauperum cœmeterium est, tam frequens hominum multitudo affluxerit ad corpus, infirmorum imprimis vario morborum genere laborantium, qui sacri corporis contactu patentissimum valetudinis beneficium sunt consecuti, adeo ut humatio in aliud differri tempus debuerit, corpusque deponi in domo, quæ a cœmeterio S. Michaëlis haud longe aberat, custodia probe munitum, hoc proposito, ut plebem prævenirent, & prima luce illud sepelirent, veriti ne turbas concitaret, cujus rei non obscura videbatur edere præludia. Sed non fuit promptum antevertere fervorem vulgi; tota nocte vehebantur ægri ad cœmeterium, prorsus ut postridie adhiberi vis debuerit, qua locum facerent turbæ, & transitus pateret corpori usque ad sacellum S. Michaëlis, ubi ad aram fecit aliquis Cardinalis. Procedente luce, frequentius confluxit vulgus undique.

[40] Mercator quidam dives, qui laborabat podagra, [concursus, turbæ, raptio reliquiarum] patefacto aditu complurium servorum opera, uti ad corpus pertingeret, atque ad primum contactum prorsus a sua ægritudine leberatus, sancto populum istum omnem tumultu replevit, qui illico sacelli parietes tantum non subruisset, ut & videre & tangere commode hoc corpus potuisset. Pontifex gnarus horum omnium, summo peditatus sui præfecto in mandatis dedit, tot armatos eo mitteret milites, quot removendæ plebi essent satis, donec sacrum corpus tumulo esset conditum. Officio funebri persoluto, famulos, qui reportabant vilem pannum seu burellum, quo sacrum corpus fuerat coopertum, & pulvinaria, spoliavit populus, & hæc in mille frusta discerpsit. Loculus ligneus, in quo delatus fuerat Beatus, in partes fuit disruptus, sua cuique ut cederet. Sanctis Beati Cardinalis reliquiis populi conspectui subductis, terræque mandatis, immoderatus ille fervor remissurus sese aliquantulum putabatur; sed Deus, cui cara sunt humilium suorum servorum ossa & cineres, ridetque superba mausolea, quæ iaspide & porphyrio includunt corpora, quorum animæ in imo stygiæ paludis barathro sepultæ sunt; voluit illustrare sepulcrum, quod suus servus præ humilitate inter pauperes elegerat. Nec vero intensi calores, nec fames, nec sitis, nec tempus nocturnum, nec arma, nec minæ, nec verbera populo recessum suadere potuerunt. Morbidi bene multi, qui prope sepulcrum ejus accubabant sub dio, incolumes rediere.

[41] Agricolam, qui religione impulsus ceperat tantum terræ, [& terræ sepulcralis,] quæ contegebat corpus, quantum pugno continere posset, confestim plebs omnis (uti in similibus casibus usuvenire solet) secuta est. Collatis quisque certatim studiis se onerat, eoque se præcipitat, ut aliquam in præda partem habeat, adeo ut brevi tempore sacrum corpus fuerit discoopertum. Dux, qui stationem habebat in cœmeterio una cum militibus quinquaginta, ut tumultum impediret, plebis impetum reprimere non valens, metuensque ne denique sacrum corpus dividerent, curriculo ad consanguineos demortui cucurrit, suppetias petiturus. Proin minister unus aulæ, auditorem dicunt, tendere illuc debuit, dum interposita ejus auctoritate denuo coopertum fuit corpus, & crates ferrea sepulcro obvoluta. Ast illud auxit sacram venerationem populi, cujus concursus non ex urbe tantum, sed ex omnibus quoque circumjectis locis æstimari satis pro merito non potest; ad hæc infinitus miraculorum, & sanationum prodigiosarum numerus, atque omnis generis morborum, consecutus fuit.

[42] Cujus rei fidem faciunt magnæ tabulæ, quæ asservantur in thesauro Cælestinorum Avenionensium, [innumera miracula.] tribus grandibus distributæ tomis, authentice consignatæ, & apostolica auctoritate collectæ pro Canonizatione Beati nostri. In quibus, inita supputatione, bis mille quadringenta & septuaginta sex miracula reperiuntur; atque inter alia, mortui duo & quadraginta ad vitam revocati; idque primis duobus post mortem ipsius annis, nimirum MCCCLXXXVIII & MCCCLXXXIX, nulla facta mentione aliarum sex tabularum, quæ continent ultra ter mille miracula b, post duos jam memoratos annos patrata, non annumeratis iis, quæ exinde sunt facta, fiuntque quotidie; quorum numerus ad infinitatem quamdam sese extendit. Ingens populi Avenionensis erga B. Petri reliquias veneratio refrixerat lapsu temporis ac decreverat. Sed ecce miraculum prorsus singulare, & primario inter reliqua omnia, quæ leguntur in vitis Sanctorum, reponendum loco, patratum anno MCCCCXXXII, magnam ei denuo accessionem adjunxit, & in causa fuit, quod annuo cultu festa ejus dies cœperit celebrari.

[43] Juvenis quidam, annorum decem aut duodecim, [Lapsu temporis intepescens] una cum sociis suis altissimam palatii Avenionensis turrim conscenderat, Troüillas nomine (quæ supra rupem edita, centum cubitorum altitudinem superat) ut illic volucrum nidum deprædaretur. Is, uti pertingere ad nidum voluit, fallente vestigio, & non reperto sustentaculo, deorsum decidit, impingens in magnum canalem, e muro prominentem; qui pleno jactu illum in rupem transtulit, ubi membra sibi omnia perfregit, contrivitque. Ad miserabile hoc spectaculum, ingens populi multitudo confluxit. Infortunatus pueri pater, rei totius factus certior, in genua confestim concidere; manibusque ac voce ad cælum sublatis, commiseratione plenus, lacrymisque perfusus, exclamare: Domine mi, sancte Petre de Luxemburgo, opem mihi fer. Deinde in pedes se dedit, mirabilique fiducia erectus, quam sibi a Beato abs se invocato pollicebatur, saccum capit (recte enim præsagiebat miseram filii sui conditionem, attento casu e loco tam sublimi) tum recta se ad dictum locum; quo dum pervenit, prolem suam internoscere neutiquam potuisset, nisi vestium color indicio fuisset. Porro vix ulla ex ejus membris cohærebant erantve integra; quin imo capitis cerebrum parvis quasi coagulis dispersum rupi adhærebat. Nihilominus satis animi habuit, ut dispersos corporis artus colligeret, omniaque effracti capitis frustra congereret in saccum, quamvis efficere hoc non potuerit sine multis lacrymis, & miserandis singultibus. Postea flebile hoc onus humeris imponens, quod ponderabat gravius, quam si totam hanc excelsam turrim portasset, e qua lapsus fuerat filius, ad ecclesiam Beati contendit, innumera populi stipatus multitudine. Eam quippe commovebant lamentabiles clamores, quibus Sancti opem invocabat.

[44] [Beati cultus, restauratur,] Jamque ægre admodum ad tumulum pervenerat; cum sarcinam suam super eum extendit, sacco involutam; conversoque ad populum vultu, junctis manibus, nudo capite, genisque fletu perfusis, per dulce caritatis nomen, Christianis omnibus commune, obtestabatur omnes, ut pro sua quisque parte obnixe ageret causam filii apud Deum. Interea accesserunt Cælestini religiosi omnes, certiores redditi eorum, quæ fiebant, cantantes antiphonam in honorem Sancti concinnatam, & orationibus vacarunt, donec speratus patrocinii successus esset impetratus. Cum summa omnes in expectatione essent, ecce nescio quis inopinatus exauditur sonus, qui duravit quarta amplius horæ parte, attentionemque simul ac spem populi concitavit.

[45] Quibus capacior erat rerum spiritualium animus, [& confirmatur] persuasum, habebant angelos audiri, conformationi membrorum pueri redintegrandæ laborantes. Utcumque res se habuerit, ad finem streperi illius soni, videre erat puerum in sacco moveri, gestire pedibus, brachiisque, & caput extra efferre, elataque voce clamare: Stephane, Stephane, nequeo volucrem capere; autumans in turri sese versari etiamnum, & socium compellare, nomine Stephanum. Sed tanta se circumfusum populi frequentia conspiciens, tum, ipse attonitus hæsit, tum pater in primis, & populus universus, qui simul lætitia, simul admiratione abreptus, exclamavit: Miraculum, miraculum! Nulla mora, pater filium inter brachia accepit, & quo optime sibi prospiceret, ne, id quod metuebat, aliquam populi oppressionem pateretur, in magno altari omnium oculis eum conspiciendum exposuit. Neque eo acquievit populus, sed inspicere voluit, num aliquod fracturæ indicium in corpore superesset, in capite potissimum, quod contritum penitus fuerat; adeo ut necesse fuerit illum nudatis artubus spectabilem præbere, neque ullum fracturæ contusionisve vestigium apparuerit.

[46] Prodigium sane vix umquam visum vel auditum, [indicto quotannis solenni festo.] quod populum hunc omnem movit ad agendas Deo grates, qui mirabilis est in Sanctis suis. Hinc fuit, quod tota civitas Avenionensis in congregatione generali ratum fixumque voluerit, ut im perpetuam miraculi memoriam, & in honorem B. Petri de Luxemburgo, festa ejus lux anniversario cultu celebraretur die quinta Julii, clausis officinis. Quod retro secutis temporibus inviolabili tenore observatur, erectis per omnes civitatis plateas ignibus festivis, aliifque exhibitis publicæ lætitiæ non obscuris argumentis.

ANNOTATA.

a De apertis post mortem oculis in comm. prævio; ubi annutum oculorum Clementi datum, diximus videri sublestæ fidei.

b Vide quæ diximus in comm. prævio.

AD PROCESSUM
De Vita & Miraculis B. Petri de Luxemburgo,
duobus annis cum dimidio a Beati obitu formatum;

Petrus de Luxemburgo S. R. E. Cardinalis, Episcopus Metensis, Avenione in Gallia (B.)

EX MSS. AVENION.

PRÆAMBULUM I.
Nomina, patria, ætas, conditio Testium; examinum loca & tempora.

[1] Juridicum hunc processum de vita & miraculis Beati Petri de Luxemburgo producturus, non habeo necesse multa præfari. [Processus hujusce pretium,] Quidquid ad congruam lectoris instructionem, plenioremque cum rerum depositarum, tum deponentium rudem cognitionem atque intelligentiam pertinere possit, puto me affatim, ni mea me fallit opinio, pertractasse enucleasseque in commentario prævio. Ordinem, divisionem, tractationemque ibidem insinuata decretum est persequi. Quanam vero adductus causa id agam, illic paucis dedi; quæ supervacaneum hic sit repetere. Addi velim ibidem dictis unum monitum, per litter am d, in decursu processus designari participium, dictus; per dd, dicti; per litteram vero majusculam D, Dominus; per litteram autem C, Cardinalis; quæ tria identidem ibidem recurrunt.

[2] [constat ex commentario prævio.] Ea quæ ibidem allegavi ad confirmandum valorem ac pretium æstimatissimi & locupletissimi hujusce monumenti, interest & lectoris & rei legendæ identidem meminisse, inter omnia alia tanto in numero ad nos transmissa, hoc præ omnibus, meo quidem judicio, palmam tenere, neque aliud esse posse ad faciendam historicam fidem efficacius, quam illud, quod publica auctoritate juridice inchoatum, continuatum, absolutum, roboratur exquisitissimo tot testium, tam super Beati vita & moribus, quam super miraculis, omni exceptione majorum, atque ad sancta Dei Euangelia juratorum, solo proferendæ veritatis intuitu; amore particulari, gratia ac favore seclusis; ut pluribus reipsa patebit ex conditione, ætate, ceterisque adjunctis testium, locorum ac temporum, quæ hic subnecto. Prodeat igitur.

[3] Testis I Reverendus in Christo Pater Dominus Andreas de Luxemburgo, electus Cameracensis episcopus. Examinatus fuit Avenione, in hospitio juxta cœmeterium S Michaëlis, in quo inhabitant custodes oblationum, ad sepulcrum Domini, Petri Cardinalis apportatarum. Anno a nativitate Domini MCCCLXXXX, die XVIII Januarii, Indictione XIII, anno Clementis duodecimo. Fuit in examine per quinque dies de mane.

[4] Testis II Dominus Guido de Maseriis, in Tarnusio, diœcesis Morinensis, licentiatus in decretis, ecclesiarum Cathalunensis & Morinensis Canonicus, annorum XLIV, B. Petri familiaris continuus, commensalis & cubicularius, tam Parisiis, in Lotharingia & Picardia, quam Avenione. Item continuus commensalis a duobus annis vel circa, antequam electus esset Metensis. Examinatus die Martis, quæ fuit XXV mensis Januarii supradicti anni. Iste testis de mane fuit quatuor diebus in examine.

[5] Testis III. Nobilis vir Dominus Joannes miles, Dominus dicti loci *, Ambianensis diœcesis, ætatis XXXI annorum vel circa. Fuit examinatus in palatio Apostolico, videlicet in camera paramenti Domini nostri Papæ, die Veneris, quæ fuit XXVII Januarii.

[6] Testis IV Dominus Hugo Blancheti, in utroque jure licentiatus, Canonicus Parisiensis, secretarius regis Franciæ, de civitate Parisiensi oriundus, ætatis XXXVIII annorum vel circa, quasi per biennium fuit cum [B. Petro] conversatus, præsertim in ecclesia Parisiensi. Fuit examinatus eadem die Veneris XXVII Januarii, in camera paramenti supradicti.

[7] Testis V Joannes de Fustim, alias Sauter, domicellus, Tornacensis diœcesis, cambellanus hospitii Domini Petri de Navarra, ætatis XL annorum vel circa. Examinatus fuit eadem die Veneris, & in Camera paramenti antedicti.

[8] Testis VI Nobilis vir Dominus Carolus de Angest, Ambianensis diœcesis, senescallus Bellicadri *, prope Avenionem, Arelatensis diœcesis, ætatis XXXVII annorum, vel circa. Examinatus iisdem die & loco, quibus testis proxime prægressus.

[9] Testis VII Magnificus & potens princeps ac Dominus D. Ludovicus Dux de Borbonio, ætatis LV annorum vel circa. B. Petri consanguineus. Examinatus fuit die Sabbati, quæ fuit XXIX supradicti mensis Januarii, in palatio Apostolico.

[10] Testis VIII Magnificus & potens vir Dominus Inguerramus, Dominus de Couciaco, comes Suessionis, ætatis L annorum vel circa. Examinatus fuit eadem die, quo testis proxime antegressus.

[11] Testis IX Magister Ægidius de Aurelianis, magister in Theologia, Ordinis Eremitarum S. Augustini, conventus Avenionensis, ætatis annorum XXXXVII, vel circa … qui confessor suus fuit a tempore, quo ipse Dominus Petrus venit ad curiam Romanam, & de primo mense quo venit. Examinatus fuit die Jovis, quæ fuit tertia sequentis mensis Februarii de mane, per quatuor dies.

[12] Testis X Ægidius Dorel presbyter, rector parochialis ecclesiæ de monte Corneto, Laudunensis diœcesis, oriundus de Mevicuria, Noviomensis diœcesis, ætatis XXX annorum vel circa, familiaris & capellanus recolendæ memoriæ Domini Petri de Luxemburgo Cardinalis. Qui D. Petro Cardinali per duos annos & octo menses Parisiis, in Lotharingia & hic in curia Avenione servivit. Examinatus fuit die Sabbati XII Februarii prædicti.

[13] Testis XI Dominus Nicolaus Clacquin, canonicus Cameracensis, familiaris recolendæ memoriæ D. Petri de Luxemburgo, eleemosynarius D. Mathildis comitissæ, & dicti D. Petri Card. spatio VII annorum vel circa. Examinatus fuit die Jovis, quæ fuit XXIV supradicti mensis Februarii … Fuit in examine de mane, per quinque dies.

[14] Testis XII Petrus Dallovargue, canonicus præbendatus ecclesiæ S. Petri Insulensis, Tornacensis diœcesis, ætatis XL annorum vel circa, & olim secretarius recolendæ memoriæ D. Petri de Luxembourg. Examinatus fuit die Sabbati, V Martii, ejusdem anni.

[15] Testis XIII Magister Joannes de Marchia, decretorum doctor & in legibus licentiatus, pœnitentiarius ecclesiæ Parisiensis, & Canonicus Remensis, olim inclytæ memoriæ D. Petri de Luxembourg Cardinalis auditor & socius continuus commensalis, ætatis LX annorum vel circa … Fuit in examine per V dies de mane.

[16] Testis XIIII Magister Pe … de Tegula pœnitentiarius Domini nostri Papæ, Ordinis Fratrum Minorum conventus Avenionis, ætatis annorum LXX vel circa, confessor recolendæ memoriæ D. Petri de Luxemburgo. Examinatus die XXVI mensis Maii, quæ fuit Jovis.

[17] Testis XV Dominus Ludovicus de Andusia, miles, Dominus de Vouta, ætatis L annorum vel circa. Examinatus fuit die Jovis, quæ fuit XXVIII sequentis mensis Junii.

[18] Testis XVI Dominus Tarbardus, præceptor Gebennensis, Ordinis S. Joannis Hierosolymitani miles, ætatis XXXIII annorum vel circa. Examinatus fuit dicta die superius proxime intitulata.

[19] Testis XVII Frater P. de Montenici, Prior domus Carthusiensis Astensis, presbyter, ætatis L annorum vel circa. Examinatus fuit die Sabbati, quæ fuit secunda mensis Julii, anno, indictione, pontificatu, quibus supra.

[20] Testis XVIII Magister Blasius de Fortino, physicus, ætatis XLVIII annorum vel circa. Examinatus fuit die Lunæ, quæ fuit IV dicti mensis Julii.

[21] Quoniam paucis ea expedivi, quæ ad testes, eorum conditionem, dignitatem, ætatemque spectant; meminerit lector, illos deinceps a me non citatum iri nisi per solos numeros, eorum cuilibet superius præfixos; quo indicio facile suapte sponte lector in notitiam venire poterit, quis, qualisve sit, qui in processu ad interrogata respondeat. Nunc ad ipsum processum paulo propius progrediamur.

[Annotata]

* locus non exprimitur.

* Beaucaire.

PRÆAMBULUM II.
Initium Processus, Avenione instituti die
XVIII Januarii, anno a partu Virginis MCCCXC.
Præmittitur oratio Episcopi Vivariensis.

[22] Posito fundamento idoneo ad faciendam fidem per testes productos, [Orator probare intendit,] cui tamquam basi superædificanda est deinceps tota hujus processus quanta quanta est machina, non existimavi a proposito fore alienum, si non negligerem orationem eidem præmissam, quæ locum habeat ingressus seu liminis, per quod sensim sine sensu ad ipsa processus penetralia ulterius accedatur. Itaque Guilielmus Illustrissimus episcopus Vivariensis, hujus negotii procurator & solicitator, sequentem ad Eminentissimos DD. Cardinales commissarios, ad hoc congregatos, orationem habuit.

[23] Ad finem & effectum, ut vos Reverendissimi Patres, Domini, [quod B. Petrus,] Petrus Episcopus Sabinensis, Amelius Cardinalis sancti Eusebii presbyter, & Guilielmus sancti Angeli diaconus, sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinales commissarii, super informatione facienda, de vita, conversatione & miraculis, ceterisque circumstantiis vitæ, conversationis & miraculorum, quibus divina clementia recolendæ sanctæque, & claræ memoriæ Dominum Petrum de Luxembourg, sancti Georgii ad Velum aureum Diaconum Cardinalem, clarificavit, & clarificare non cessat, per sanctissimum in Christo patrem, patrem & Dominum nostrum, Dominum Clementem, divina providentia Papam septimum modernum, specialiter deputati, de vita, conversatione, & miraculis infradicendis & scribendis, sitis plenius informati.

[24] Ut, dante Domino, [probatis probandis,] veridicam relationem de infradicendis facere possitis, & valeatis, ad gloriam, benedictionem, & honorem omnipotentis Patris, & Filii, & Spiritus sancti, Dominique nostri Jesu Christi, ejusque gloriosissimæ Matris Mariæ semper Virginis, totiusque curiæ cælestis, ac sanctæ Romanæ & universalis Ecclesiæ, & totius fidei exaltationem, ipsiusque unionem, & devotionis incrementum; & ad petendum, & prosequendum, & obtinendum canonizationem recolendæ, claræ, & sanctæ memoriæ, dicti Domini Petri.

[25] Ut ipse Dominus Petrus Sanctorum catalogo ascribatur, [Ad variorum preces,] & per universas orbis ecclesias sicut Sanctus veneretur, & solemnisetur, & ad omnes alios fines, ad quos infra concludetur, & in talibus est fieri consuetum, etiam prout pro parte, illustrissimi Principis Domini Caroli, Francorum Regis, & venerabilium, & discretorum virorum Decani & Capituli ecclesiæ Parisiensis, & etiam Rectoris & universitatis magistrorum & scholarium almæ universitatis Parisiis studentium, & plurium aliorum Christi fidelium, eis in hac parte adhærentium, extitit supplicatum, procedatur & perveniatur:

[26] Guilielmus miseratione divina episcopus Vivariensis, [Cælitum numero adscribendus.] procurator, sollicitator & prosecutor, ad supradicta & infra scripta per DD. nostrum Papam specialiter deputatus, dat, facit, & exhibet positiones & articulos infrascriptos & contenta & descripta in eis narrative, dat dispositive, conjunctim & divisim, & de quolibet, quod offert se quantum qualitas negotii requirit & postulat, legitime probaturum & non aliter nec ultra.

PROCESSUS
[De Vita & Miraculis B. Petri de Luxemburgo, duobus annis
cum dimidio a Beati obitu formatum]

Petrus de Luxemburgo S. R. E. Cardinalis, Episcopus Metensis, Avenione in Gallia (B.)

BHL Number: 0000

EX MSS. Avenion.

PARS PRIMA.
Quæ est de vita, moribus, ac virtutibus B. Petri de Luxemburgo.

CAPUT I.
Illustrissimi Beati Parentes, genere & virtutibus conspicui.

[27] Tametsi tritum vetustate proverbium, genus & proavos, & quæ non fecimus ipsi, vix ea nostra putet; [Præfatiuncula,] juverit tamen Beatum nostrum, tamquam elegantissimum flosculum, in radice sua contemplari attentius, eaque, quæ ad ejus parentes spectantia in processu inveniuntur, hic etiam non præterire. Prægreditur depositiones testium sequens præambulum, quod sit veluti fundamentum seu basis, super quibus omnium infra secuturarum depositionum vis superstructa, majorem fidem, tam solidis credibilitatis innixa præsidiis, inveniat. Sic igitur sonat.

In nomine Domini. Amen. Sequuntur attestationes seu depositiones testium productorum super genere, [processui prævia,] vita, moribus, conversatione & meritis recolendæ memoriæ, Domini Petri de Luxemburgo, S. Georgii ad Velum aureum diaconi Cardinalis. Qui quidem testes jurati dicere veriratem, recepti sunt per Reverendos in Christo Patres DD. Joannem Dei gratia Glandatensem *, Geraldum Aptensem, & Raymundum Lectorensem Episcopos, super hoc deputatos per Reverendissimos in Christo Patres, DD. Petrum Episcopum Sabinensem, Amelium tituli S. Eusebii presbyterum, & Guilielmum S. Angeli diaconum, S. R. E. Cardinales commissarios, super hoc a Sede Apostolica deputatos, prout de præmissis in processu, super hoc habito, plene * constat, & per eosdem deputatos diligenter examinati anno a Nativitate Domini MCCCLXXXX, indictione XIII, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri, Domini Clementis, divina providentia Papæ septimi anno XII, diebus, mensibus & locis infrascriptis, deposuerunt, ut inferius continetur.

[28] Et primo, die Martis, quæ fuit XVIII mensis Januarii anni prælibati, [ad roborandam fidens testium.] coram DD. Episcopis antedictis, ad hoc per supradictos Commissarios specialiter deputatis, Avenione in hospitio juxta cœmeterium S. Michaëlis, in quo inhabitant custodes oblationum ad sepulcrum d. Domini Petri Cardinalis asportatarum, hora prima sedentibus, constitutis personaliter venerabilis Vir magister Anisius Gomberti, in utroque jure licentiatus, procurator substitutus, prout de suo mandato in actis causæ hujusmodi constat, qui produxit in testem reverendum in Christo Patrem, D. Andream de Luxemburgo, electum Cameracensem Episcopum, ibidem præsentem; quem petiit per præfatos DD. Episcopos ad jurandum recipi & admitti; & etiam super articulis infra consignatis ac designatis examinari & interrogari: qui quidem Dominus Andreas electus Cameracensis, ad rogatum dictorum DD. Episcoporum deputatorum, & in eorum manibus ad sancta Dei Euangelia juravit dicere & deponere puram & notam veritatem, quam sciret, super contentis in dictis articulis, & de his, de quibus interrogatus fuerit; favore, amore, prece, pretio, affectione, timore omnino remotis. Deinde inter parenthesim additur: Hoc est initium omnium deinceps depositionum, quod satis est semel monuisse; & deinceps lectorem meminisse oportebit per decursum. Primo itaque præcedant articuli interrogatorii; hos subsequantur testium super illis depositiones; qui modus procedendi semper in posterum observabitur.

Articulus II (primum quippe dedimus jam inde in comm. præv. num. 114 & 114) sic habet: [Articuli interrogatorii,] Item probare intendit, laudatus deputatus Episcopus, quod d. Dominus Petrus ex legitimo fuit natus matrimonio, ab excelsaque prosapia, parentibus videlicet D. Guidone de Luxembourg, Comite de Lineyo & S. Pauli, & Mathilde de Castilione, Comitissa S. Pauli, de Romanis Imperatoribus & Franciæ Regibus, in propinquis consanguinitatis gradibus, attingentibus, & sic de Regali & Imperiali progenie, noscitur habuisse ortum, & procreatum fuisse: & pro Catholicis fuerunt & erant tenti, habiti & reputati palam, publice & notorie.

III Item quod .. veri Christiani fuerint, fideles, Catholici, vitæ probatissimæ; quodque d. Dominus Guido, miles strenuus, providus; milites sic coercebat, quod pro viribus non permittebat aliquid capi nec in victualibus, quin totum solveret, & si contingebat aliquem sui exercitus recedere sine satisfactione sufficienti, ipse de suo proprio, & in persona propria, & plane satisfaciebat, & talis fuit … reputatus palam, publice & notorie usque ad tempus & horam mortis suæ.

IV Item quod idem D. Guido valde erat devotus, pius & misericors erga pauperes; jejunabatque sine intermissione feria VI & Sabbato. Feria IV carnes, & VI, pisces numquam edebat; & sic pro tali communiter habitus … fuit a tempore suæ adolescentiæ usque ad vitæ exitum.

V. Item quod in annis puerilibus antequam matrimonium contraheret, adeo se maturum reddidit mundi lascivias & vitia adeo abhorruit ab ineunte ætate, quod in virginali statu, quod usque ad tempus, quo matrimonium contraxit, dicitur & reputatur permansisse.

[29] VI. Item quod postquam fuerit in Anglia obses pro Rege Franciæ fidem & castitatem conjugalem servavit; [iisdem propositi.] & alibi ubique idem fecit, numquam audito contrario.

VII. Item quod d. Domina Mathildis maximæ compassionis fuit erga pauperes & infirmos; ita ut numquam aut raro repertum est, pauperem a domo sua, vel ejus præsentia, sine eleemosyna recessisse: imo diligenter perquiri faciebat infirmos & pauperes. Ter in septimana videlicet Dominica, tertia & quinta feria, publicam & communem faciebat eleemosynam.

VIII. Item quod d. Domina sub hiemem faciebat emi pannos & sotulares, & fieri tunicas, & ipsas cum sotularibus, pauperibus indigentibus erogari, quos ad hoc diligenter perquiri faciebat; & tam abundanter dabat, quod omnes indigentes habebant.

IX. Item quod mulieribus jacentibus in puerperio & aliis impotentibus, de propriis etiam melioribus cibis, & aliis specialibus juxta suam discretionem communiter transmittebat.

X. Item quod filios & filias in fide, spe & Dei dilectione, morumque honestate .. instruens, & instrui faciens solicite, præsertim in confessionibus faciendis, & Missis & sermonibus audiendis.

XI. Valde devota erat erga Ecclesiam & Dominos Ecclesiasticos, & sermones libentissime audiebat, & horas beatissimæ Virginis Mariæ, cum aliis sibi solitis orationibus, sine intermissione quotidie dicebat, & dicere communiter solita fuit devote, ut exterius apparebat. Hactenus articuli interrogatorii, agentes de parentibus Beati. Ad quos sequentes testes ita deposuerunt.

[30] Testis I (cujus, sicut etiam aliorum sequentium, descriptionem vide in catalogo testium supra producto, [Testimonia de nobilitate ac virtutibus,] in præambulo 1, num. 3) super secundo articulo interrogatorio, dixit se audivisse dici contenta ejus fore vera. Interrogatus a quibus audivit? Dixit quod a quodam Nicolao Clacquin, qui fuit famulus d. D. Guidonis, comitis S. Pauli, & a pluribus aliis. Addens d. testis, quod D. Guido, dum vivebat, horas canonicas ut presbyter dicebat, & singulis diebus, duas vel tres Missas audiebat; ter in septimana jejunabat; & hoc dici audivit, ut dixit, a Nicolao Clacquin, & pluribus aliis. Super IV articulo dixit & deposuit ut supra in tertio præcedenti articulo.

Testis II super secundo articulo dixit contenta ejus fore vera; causam addens, quod pluries patrem & matrem d. Domini Petri, & in diversis locis vidit; nam in regno Franciæ, & aliis diversis partibus est publica vox & fama de contentis in d. articulo.

Super III articulo dixit se audivisse contenta ejus fore vera. Interrogatus a quibus, & in quo loco? Dixit a quodam Nicolao Clacquin, qui fuit famulus d. D. Comitis. Addit etiam ipse loquens, quod audivit a supradicto D. Nicolao Clacquin, & a pluribus aliis, quod d. D. Guido horas canonicas ut presbyter dicebat, & singulis diebus duas vel tres Missas audiebat, & ter in septimana jejunabat,

Super V articulo dixit se audivisse contenta ejus fore vera.

Super VI articulo dixit, se bene scire, quod d. D. Guido fuit in Anglia pro Rege Franciæ; sed de aliis in d. articulo contentis dixit se nihil aliud scire, nisi de auditu dici.

Super VII, VIII, & IX dixit, se nihil scire nisi de auditu dici a Nicolao Clacquin, eleemosynario suo; qui eleemosynarius dicebat contenta in d. articulo fore vera.

Super X & XI articulis dixit, se audivisse contenta in dd. articulis fore vera; & talem esse vocem & famam in regno Franciæ, & præsertim in partibus Picardiæ.

[31] Testis III dixit, quod d. Dominus Petrus erat de genere Regis Franciæ & Imperatoris: [Patris ac matris,] nam ipse loquens dixit, quod matrem d. Domini Petri cognoscebat; quæ erat oriunda de hospitio de Borbonio, & de Castellione, & erat consanguinea germana in tertio gradu Domini ducis Borbonii & Reginæ Franciæ, matris Regis moderni.

Testis V dixit, quod novit Dominum Guidonem, Comitem S. Pauli, patrem d. D. Petri, & in actibus bellicis cum eodem fuit; scilicet de probitate, prudentia & discretione ac bonitate non videtur sibi, quod umquam viderit militem sibi similem, nec scit ad præsens hominem viventem, quem ita vellet assimilare, secundum quod faceret d. D. Guidonem, quondam Comitem S. Pauli. Dixit insuper d. loquens, quod pluries vidit matrem supradicti D. Petri, quæ probissima mulier & devota reputabatur; nec umquam vidit, nec dici audivit de ea contrarium; & audivit pluries in partibus Franciæ dici, quod germana erat Reginæ defunctæ, matris Regis moderni; & de hoc laborat fama in partibus Franciæ.

Testis VI dixit quod ipse Dominus Petrus erat de genere regali.

Testis VII Interrogatus primo, si habuit notitiam patris & matris Domini Petri Cardinalis de Luxemb. Qui respondit, quod novit patrem d. D. Petri, & fuerunt simul in Anglia morati per quatuor annos, vel circa, tunc hostagii a pro Rege Joanne, & ejus redemptione. Dixit, quod erat miles strenuus, devotissimus homo, bonæ conversationis & laudabilis vitæ, & dixit, quod quamdiu cognovit eum tam in Anglia, quam alibi, audiebat Missas suas & orationes dicebat, imo acsi fuisset unus Carthusiensis, & non videtur sibi, quod viderit militem se armantem, devotiorem, secundum quod fuit d. Comes tempore vitæ suæ. De alieno nihil volebat: imo solvi faciebat, ubi scienter sciebat se debere, vel reperiebat conquerentes de se vel de suis gentibus.

De notitia matris, dixit quod fuit avia sua, videlicet mater matris d. loquentis, quæ fuit consaguinea germana matris d. Domini Petri. Etiam tantum attingebat Reginæ Franciæ, matri Regis moderni, quæ quidem mater d. D. Petri reputabatur sancta, & proba, & bonæ vitæ; nec umquam vidit, audivit, nec scivit contrarium.

[32] Testis VIII dixit, quod cum d. D. Guidone moram traxit in Anglia per quatuor annos vel circa, [B. Petri] ubi erant hostagii pro rege Joanne, qui quidem D. Guido erat homo devotissimus & laudabilis conversationis & vitæ, & Horas suas canonicas dicebat; & credit quod numquam vidit militem se armantem, devotiorem ipso: de alieno nihil volebat: imo solvi faciebat, ubi se debere scienter sciebat vel conquerentes de eo vel ejus famulis reperiebat: & de hoc erat fama publica in partibus Franciæ & aliis, ubi d. Dominus Guido conversabatur. Quoad notitiam matris D. Petri Cardinalis; dixit quod oriunda fuit de hospitio Borbonii & de Castilione, nobilissima mulier; erat sanctæ & honestissimæ vitæ & laudabilis conversationis: magna erat eleemosynaria & famam habebat optimam ab omnibus de partibus Picardiæ & alibi, ubi de ea habebatur notitia.

Testis XI super secundo articulo dixit, contenta ejus fore vera, causam reddens, quia vidit patrem & matrem d. Domini Petri, & sibi servivit per VII annos ante nativitatem dicti D. Petri: qui quidem D. Petrus natus fuit die festi S. Margueritæ, in mense Julii, in loco de Ligneo, Tullensis diœcesis. Interrogatus quo anno? Dixit quod d. Dominus Petrus, quando decessit, habebat decem octo annos; minus XVIII diebus. De millesimo non recordatur; sed bene recordatur quod scriptum fuit in missali Ecclesiæ collegiatæ de Ligneio supradicto Tullensis diœcesis. Interrogatus, quomodo scit, quod fuerit de progenie Regali & Imperiali? Dixit quod audivit a patre & matre d. Domini Petri & a matre Regis Franciæ moderni, & a matre Domini ducis Borbonii Parisiis. Interrogatus, si fuit in baptismo d. Domini Petri præsens? Dixit quod sic: videlicet in ecclesia collegiata de Ligneyo & fuit patrinus d. Domini Petri Card., quidam Dominus miles diœcesis Tullensis: & matrina Domina loci de Luppeyo, castro dictæ diœcesis.

Super III articulo dixit se scire de contentis in d. articulo, quod parentes d. Domini Petri, dum viverent, erant veri & boni Christiani, fideles, Catholici & vitæ probatissimæ. Interrogatus quomodo scit? Dixit quod vidit dd. parentes, audientes Missas & dicentes officia divina, orationes, eleemosynas & jejunia facientes; & ipse loquens in hospitio dd. parentum faciebat officium eleemosynarii.

Super IV articulo dixit se scire, quia d. D. Guido Comes erat valde devotus, pius & misericors, frequens eleemosynarum largitor, Missas devotissime audiens, pauperibus compatiens; jejunabatque feria VI & Sabbato; feria IV carnes, & VI, pisces non manducabat. Interrogatus quomodo scit? Dixit quod quamdiu cum d. Domino Guidone stetit, nec contrarium vidit, nec dici audivit.

[33] Super V & VI articulis … dixit se tantum scire quod audivit a Joanne de Mur, [a variis testibus,] qui per totum tempus suum servitor & cubicularius d. D. Guidonis fuit, quod antequam d. D. Comes matrimonium contraheret, numquam cognoverat mulierem, nec ex post per totum tempus suum, nisi Dominam Comitissam uxorem suam: nam d. Dominus Joannes a pueritia sua usque ad obitum d. D. Comitis serviebat, & servivit d. D. Comiti.

Super VII articulo dixit contenta ejusdem fore vera; causam reddens, quia fuit eleemosynarius supradictæ D. Mathildis Comitissæ & matris d. D. Petri Card., spatio VII annorum vel circa; quo tempore durante vidit ut in articulo continetur.

Super VIII dixit quod d. D. Comitissa emi faciebat pannos grossos, de quibus fieri faciebat vestes usque ad numerum XXX vel circa; & illas distribui faciebat pauperibus utriusque sexus, prout sibi videbatur, indigentibus, quos diligenter perquiri faciebat: nam etiam annis singulis dari faciebat pauperibus indigentibus centum paria sotularium b, & XXX vel XL paria caligarum, quandoque minus. Interrogatus, quomodo scit, & quis distribuebat istos pannos, sotulares & caligas? Dixit quod ipsamet Comitissa, & quandoque ipse loquens, qui eleemosynarius d. Dominæ erat, & de hujusmodi tunicis, caligis & sotularibus, d. D. Comitissa secundum ordinationem Curatorum patriæ faciebat. Ita vidit d. loquens quamdiu in hospitio dd. Comitis & Comitissæ moram traxit.

Super IX articulo dixit, se scire contenta ejus fore vera: causam reddens, quia ita vidit & præsens fuit, & ipse aliquando distribuebat cibaria de mandato d. Comitissæ.

Super X dixit contenta ejus fore vera: causam reddens: quia ita vidit & audivit d. Dominam Comitissam instruentem, & instrui facientem filios & filias.

Super XI dixit quod vidit d. D. Comitissam frequenter dicentem Horas B. Mariæ Virginis, & alia bona facere vidit, prout in articulo continetur.

[34] [super hac re interrogatis, data.] Testis XIII super tertio articulo dixit, quod semel audivit Parisiis a Domino Decano Parisiensi, vocato D. Joanne Divitis, alloquente d. D. Petro Cardinali in novitate sui Cardinalatus, in præsentia plurium canonicorum Parisiensium, & nonnullorum aliorum tam nobilium quam aliorum, qui ad domum d. D. Cardinalis venerant, pro exhibendo sibi reverentiam, nomine ecclesiæ Parisiensis. Qui quidem D. Decanus inter alia, quæ dixit, faciendo haranguam c nomine ecclesiæ Parisiensis prædictæ, recitavit, quod ipse D. Decanus fuerat cum d. D. Guidone Comite patre d. D. Petri Card., in articulo nominato, in Anglia, & tunc mores cognovit d. D. Guidonis Comitis S. Pauli, affirmans quod taliter se gerebat, prout firmiter credebat, dictus Dominus, quod pro re aliqua mundi numquam commisisset scienter peccatum mortale. Dicens illa D. Decanus ad finem, ut D. Petrus C. sequeretur vestigia sui patris. Insuper dixit d. loquens, quod semel audivit n villa de Lineyo, quod sæpe d. Dominus Comes, pater d. D. Petri Cardinalis, equitans per campos, & videns Dominum Comitem S. Pauli, filium suum, equitantem per blada d, cum uno baculo, quem ferebat in manu, per caput percussit.

ANNOTATA.

a Hostagius, ostagius, & hostiagius, est obses; a Gallico hostage.

b Sotulares, vel subtulares sunt calcei, ita dicti. quia quasi sub talo proprie, teste Papia.

c Gallice harangue, id est, oratio prosphonetica.

d A Gallico ble; sic autem appellatur quodvis frumentum, etsi differat a tritico.

* Glandevensem.

* Al. pleniter

CAPUT II.
Beati educatio, canonicatus Parisiensis, Virginitas.

Præmitto articlos interrogatorios de more. Articulus XII. Item quod d. Dominus Petrus post annos suæ infantiæ completos, statim quod intelligere potuit, [Articuli interrogatorii de educatione,] atque incepit loqui; missus fuit ad quamdam ejus avunculam D. Joannam de Luxembourg, Comitissam S. Pauli & Valhenberg, honestæ conversationis & vitæ, ubi primo didicit litteras a capellanis d. Dominæ, quousque legere sciret competenter.

XIII. Item quod ibidem laudabiliter instructus fuit usque ad annum suæ ætatis VIII, quo tempore semper fuit simplex, humilis, devotus, quietus & magistris suis obediens atque gratus & benevolus. Vix in dictæ suæ infantiæ & pueritiæ annis aliquid reprehensibile inveniri potuit, aut repertum fuit.

XIV. Item quod paulo post, transactis octo annis, per parentes missus fuit Parisios, traditis sibi pro regimine D. Hugone Cauderonier, & Nicolao Clacquin; qui postea aliis occupati negotiis, Michaëlem Alanth, pro instructore sibi tradiderunt. Inter scholares repertus est omnibus humilior, & magistris suis obediens, exemplaris, diligens. Quando dd. alii scholares gratia recreationis irent ad ludendum, ipse solus in camera sua orationibus vacabat, vel ad sermones divinos, aut Missas, seu divina officia ibat, & ad recreantes ire nolebat, nisi per suos magistros compulsus esset.

XV. Item, quod Papa ejus audiens virtutes præter ætatem, cupiens in sancta Dei Ecclesia ponere talem columnam, [canonicatu Parisiensi,] eidem motu proprio contulit canonicatum ecclesiæ Parisiensis.

[36] XVI. Item, quod d. canonicatum non cupiditatis animo sed devotione, & [ut] totum se Deo manciparet, acceptavit.

XVII. Item, quod in eadem ecclesia, ætatem moribus transiens, adeo mature & honeste conversatus est, ut, &c. Reliqua habes cap. 3, ab initio.

XXIX. Item probare intendit quod d. Dominus Petrus quamdam sororem suam germanam habebat, nomine Joannam adhuc viventem, quæ soli Deo vivere cupiens, mundum licet sub habitu seculari contempsit, eidem Domino votum virginitatis emisit, & virginitatem semper servavit, nec umquam nubere voluit, licet a pluribus viris illustribus & parentibus fuerit instigata.

[& studio virginitatis.] XXX. Item quod quadam die, dum d. Dominus Petrus esset apud Lineyum cum. d. sorore sua, quam præ ceteris diligebat, propter ipsius devotionem & virtutes, & ipsa etiam soror eumdem ardentius præ ceteris suis fratribus ab infantia dilexerat, propter ejusdem virtutes, inter cetera salutis colloquia, inter se clam habita, ipsa soror bonum virginitatis aperire B. Petro cœpit, & prærogativas ejusdem; quibus allectus, voto virginitatis, quod prius animo conceperat, exteriori promisso sponte se adstrinxit, & votum virginitatis emisit, quod inviolabiliter observavit.

XXXI. Item quod eodem D. Petro, ibidem cum sua sorore præfata existensi fere per duos menses, utrimque de divinis, & animarum salute, sæpius erat sermo, tam de die quam de nocte, ut ab invicem vix separari possent, seu separati fuerunt.

XLV. Item quod idem D. Petrus plenius probatis & consideratis moribus curiæ, pericula semper præ oculis habens, cœpit sibi ipsi quam plurimum esse austerus, &c. Super his præmissis articulis sic deposuerunt testes sequentes.

[37] [Testimonium germani fratris B. Petri,] Testis I. Super primo articulo, producto in commentario prævio, num. 18, dixit, quod a tempore, quo præfatus D. Petrus Cardinalis erat ætatis octo annorum vel circa, ipse testis loquens, usque ad diem sui obitus moram traxit cum eo, & quasi continue, quousque fuit ad cardinalatum promotus, secum jacuit & dormivit, excepto quod ipse D. Petrus per X menses vel circa detentus fuit in Calesio, qui quidem D. Petrus in omni statu suo laudabilem conversationem habuit; virginitatem servavit, humilem, benignum & mansuetum cunctis se exhibuit, & alias, prout in articulo continetur. Et de hoc est publica vox & fama personis in Picardia, in Lotharingia & alibi, ubi de eodem D. Petro habebatur notitia. Interrogatus si umquam vidit ipsum D. Petrum Card. cum aliquibus mulieribus inhoneste loquentem? Dixit quod non.

[38] [de ejus pueritia sancte transacta;] Interrogatus quomodo tenebat sanctam vitam? Dixit quod semper fuit bonæ vitæ & laudabilis conversationis; Deum timebat, Horas canonicas devote recitabat, Missas audiebat, & ecclesias visitabat. Interrogatus, quomodo præmissa scit? Dixit quod ita vidit quamdiu cum eo fuit Parisiis & alibi, ubi cum eo fuit; & de hoc est publica vox & fama inter illos, qui cum d. Domino Card. conversati fuerunt.

Super XV articulo, [canonicatu,] aliis articulis omissis de consensu producentis, dixit, verum esse quod Dominus noster Papa dd. canonicatum & præbendam præfato D. Petro Card., motu proprio contulit: causam reddens, quia litteras vidit: qua intentione sibi contulit, ignorat.

[39] [horrore seculi,] Super XVI articulo dixit, quod nullus potest bene scire intentionem suam, nisi ipse; tamen dixit, quod bene est præsumptio ut in articulo continetur; quia cum ipse D. Petrus esset ætatis XI annorum vel circa, D. Comes S. Pauli volebat illum ponere ad seculum; sed ipse D. Petrus Card. totaliter recusavit, & voluit remanere ad Ecclesiam. Ita audivit dici a d. Dom. Petro Card. Parisiis. Nulli erant præsentes quia in lecto sibi dixit pluries. Etiam audivit ipse loquens d. D. Petrum dicentem, quod volebat esse ecclesiasticus, & illud est notorium & publicum. De loco? Dixit quod Parisiis.

Super XIX articulo dixit contenta ejus fore vera: [pietatis amore,] causam reddens, quod ipse loquens cum d. D. Petro ad d. ecclesiam ibat frequenter, & cum eo remanebat: & de hoc est vox & fama inter canonicos d. ecclesiæ Parisiensis; qui d. D. Cardinalem viderunt. Interrogatus, si d. D. Card. concinebat omnes Horas canonicas? Dixit, quod diebus, quibus non ibat ad scholas, Horas canonicas frequentabat, salvo quod ad matutinas, nisi in festo Nativitatis Domini. De aliis festis solennibus non recordatur, si ad matutinas surgebat. d. Dom. Petrus singulis diebus libenter surrexisset ad matutinas, nisi fuissent magistri sui, quos timebat: & hoc dici audivit pluries a magistris suis in civitate Parisiensi.

Super XXX articulo dixit, ipsum articulum veritatem continere: [colloquiis spiritualibus] salvo quod nescit, si virginitatem vovit: sed bene scit quod virginitatem servavit: & pluries præsens fuit quando d. soror, d. D. Petrum ad virginitatem inducebat. Interrogatus, quomodo præmissa scit? Dixit quod pluries a d. Dom. Petro dici audivit; & interdum præsens fuit in Lineyo.

Super XXXI articulo dixit, ipsum art. veritatem continere, [cum sorore sua,] addens quod nedum per duos menses, sed bene per medium annum d. Petrus Cardinalis & soror sua invicem fuerunt in Lineyo, ipseque D. Petrus, d. sororem suam circa matutinas & alias Horas cononicas instruebat, cum ipsa nesciret ordinare; & communiter præfarus D. Petrus surgens circa mediam noctem cum d. sorore sua ibat, & ibidem, dicendo Horas suas & orationes, per duas horas & ultra, invicem remanebant.

Super XLIV & XLV Dixit, quod continuo crescebat in devotione & bonis moribus; [morum maturitate.] & d. Dom. Petrus, quando videbat, testem loquentem ridere, ipsum reprehendebat & corrigebat; quandoque alapas sibi dando & dum d. D. Petrus lætitiam habuerat, postmodum dolebat, ut ipsi testi dicebat. Interrogatus quando hoc faciebat? Dixit, quod, quando venit ad Avenionem. Interrogatus, si d. D. Petrus ad aliquos ludos ludebat? Dixit, quod aliquando, quando extranei ad eum veniebant causa spatii ad scacas a ludebat. Taxillos & ludum eorum multo odio habebat. Interrogatus, si aliquando correabat b vel tripudiabat? Dixit, quod dum erat Parisiis scholaris, requisitus per Dominos & Dominas; interdum correabat; sed postquam electus fuit Metensis & promotus ad Cardinalatum, non correavit nec cantavit cantilenas.

[40] Testis II super primo articulo dixit, contenta ejus fore vera: [Aliorum testium depositiones] quia D. Petrus Cardinalis a tempore suæ pueritiæ usque ad extremum vitæ obitum, in omni statu suo laudabilem habuit conversationem, sanctam vitam & virginitatem servavit: nam ipse testis dixit quod numquam de eodem D. Petro vidit, nec dici audivit sinistrum. Et est publica vox & fama, tam Parisiis, quam alibi, ubi moratus est idem Dom. Petrus. Interrogatus, quomodo scit? Dixit quod pro eo quod a tempore, quo d. D. Petrus Card. erat ætatis VIII annorum vel circa, d. loquens fuit cum eo conversatus, & primo Parisiis, & per VI annos continuos vel circa d. testis ante obitum præfati Dom. Petri fuit familiaris continuus, commensalis, & cubicularius tam Parisiis, in Lotharingia, & Picardia, quam hic Avenione.

Super XV articulo, dixit quod vidit D. Petrum & illos in articulo nominatos, [de amore solitudinis,] sibi pro magistris suis datos, frequenter vidit Parisiis quod, dum alii scholares ibant spatiatum, ipse Dom. Petrus solus remanebat in camera sua, dicendo horas B. Mariæ, & septem psalmos, & alias orationes pias antequam esset canonicus Parisiensis. In confirmationem dixit, quod Parisiis juxta hospitium d. Dom. Petri Card. morabatur, & omni die conversabatur cum ipso.

Super XV articulo deposuit ut testis præcedens.

[41] [canonicatu Parisiensi,] Super XVI articulo, dixit quod canonicatum animo libenti acceptavit. Si causa devotionis, dixit se ignorare.

Super XIX articulo, dixit quod quando officium divinum in ecclesia Parisiensi dicebatur, quamvis canonici d. ecclesiæ ambularent per ecclesiam communiter, præfatus D. Petrus remanebat in choro, prout in articulo concinetur; & ita dixit ipse loquens pluries vidisse.

[virginitate,] Super XXIX dixit contenta ejus fore vera: excepto quod nescit, si d. soror sua Joanna vovit virginitatem.

Super XXX dixit se tantum scire, quod in villa de Lineyo sæpe & sæpissime vidit d. Dom. Petrum sancte cum sorore sua in camera una loquentem, dicendo horas suas & orationes. Si d. Dominus Petrus votum emisit virginitatis; dixit se nescire. Interrogatus si d. D. Petrus virginitatem servavit? Dixit quod numquam contrarium dici audivit, dicens quod inter famulos hospitii d. D. Petri erat fama publica quod d. D. Petrus virginitatem servavit inviolabiliter. Suffragatus etiam est articulo 31, ita vidit & præsens fuit in loco de Lineyo.

[maturitate] Super XLV articulo, dixit quod d. Dom. Petrus, postquam venit ad curiam, in devotionibus & orationibus magis solito insistebat, nec erat in se ipso jucundus: dicens etiam ipse loquens, quod audivit præfatum D. Petrum verba, in art. contenta (ibidem brevitatis ergo prætermissa) dicentem: videlicet quod Deum bene flevisse legitur, sed risisse numquam; & ista dicebat, dum aliquos excessive ridentes videbat, ad reprehendendum illos.

Testis III dixit quod primo habuit notitiam supradicti D. Petri post ejus promotionem ad ecclesiam Metensem, eumque a civitate Parisiensi usque ad Lineium associavit & semper, quamdiu cum eo fuit, ipse D. Petrus Card. fuit humilis, dulcis, bonæ vitæ & honestæ conversationis; & famam optimam habebat ab omnibus cum eo conversantibus nec umquam de eo audivit loqui sinistrum; imo omne bonum de eo dici audivit Parisiis, & alibi.

[42] [ac suavitate morum,] Testis V. Dixit quod primo habuit notitiam D. Petri tempore quo erat x annorum vel circa, & semper fuit humilis, devotus, benignus, honestus bonæ vitæ & honestæ conversationis.

Testis VI dixit quod novit D. Petrum Card. ab VIII annis citra, & fuit conversatus cum ipso, quousque fuit electus Metensis; & semper, quamdiu fuit cum eo conversatus, ipse D. Petrus Card. fuit humilis, dulcis, pius, &c. Sicut testis III.

Testis VII dixit quod notitiam B. Petri habuit, quando venit ad studium Parisiis, & poterat esse ætatis VII vel VIII annorum, & ex tunc fuit ita modestus, humilis, dulcis, pius, quod ab omnibus, ab eo notitiam habentibus, diligebatur; & plures tam Domini quam alii mirabantur quomodo tales mores poterat habere tam juvenis puer, & ipsemet loquens mirabatur. Interrogatus quomodo scit præmissa? Dixit quod d. Dominus Petrus sæpissime ad ipsum loquentem veniebat: & sic vidit ipse loquens, quod sæpe d. Dominus Petrus, quamdiu Parisiis fuit, in bonis moribus continuarit; & ita audivit, quod in Avenione & alibi, ubi fuit, semper in bonis moribus continuavit usque ad ejus obitum.

[43] Testis VIII dixit, novisse se B. Petrum a juventute ipsius .. [demissione animi,] Dixit præterea quod D. Petrus erat humilis, dulcis; nec umquam vidit Avenione juvenem tantæ virtutis, & honestatis, ac conscientiæ, imo ipse loquens mirabatur, quomodo in ætate tam tenera & juvenili ipse hoc posset facere.

[44] Testis IX super XLV dixit contenta ejus fore vera: [castitate,] nam ipse loquens semel vidit aliquos Dominos præsentes, cum quibus D. Petrus erat etiam, invitus in mente, quamvis extra monstraret bonam apparentiam, & ostenderet se lætum; & postquam ipsi recessissent, dolebat mirabiliter & flebat, & ab eodem D. Petro audivit, quod aliqui instigabant ipsum ad diversas lascivias, sed acquiescere noluit. Et propterea rogabat Deum, quod daret sibi accidens, quod tales societates sectari non posset; & modicum post venit sibi infirmitas in tibia, per quam excusabatur ire per villam & equitare; & sibi duravit illa infirmitas usque ad obitum ejus, quasi per unum annum, ut sibi videtur, in tibia dextra, & erat magna apertura & magnum vulnus. Interrogatus si propter orationes suas venit sibi illud malum? Dixit de credulitate, quod sic. Quia præfatus D. Petrus in aliquo non erat inordinatus, & ante erat sanus; quia etiam ab illa infirmitate non potuit curari. Pluries eidem testi loquenti dixit, quod sibi placebat istud malum sustinere ad finem, quod esset exemptus eundi in societatibus aliquorum.

Testis X super XLV articulo, dixit quod audivit a Michaële Alant, cubiculario d. D. Petri, quod ipse diversas faciebat pœnitentias ad secretum. De quibus ex professo cap. 4.

[45] Testis XI super XII articulo, dixit quod mortua d. Domina Mathilda, [educatione sub cura avunculæ.] Comitissa S. Pauli, præfatus D. Petrus Card. fuit missus ad avunculam suam, ut in articulo continetur: causam reddens, quia præsens fuit. cum missus fuit.

Super XIV articulo, dixit quod D. Petrus in ætate supradicta constitutus, erat valde humilis, pacificus, obediens, timidus, & devotus: & quando magistri sui volebant quod iret ad spatiandum, ibat: aliter non ibat. Confirmans præmissa, dixit, quod erat unus de nominatis in articulo. Interrogatus de Beati humilitate, dixit, quod deferebat sociis, etiam minoribus ipso, exhibendo eis honorem & reverentiam; nec jurgium cum aliquo habebat, nec mala verba neque inhonesta.

[Canonicatus a quo ipsi collatus & quando.] Super XV articulo, dixit quod audivit Parisiis, quod D. Joannes de Luxemburg erat Neapoli, & Domino nostro Papæ recommendavit D. Petrum fratrem suum, & expost vacavit præbenda Parisiensis; & d. Dom. Papa d. Domino Petro contulit præbendam motu proprio, ut cavetur in litteris, quas vidit d. loquens: aliam causam nescit.

Super XVI articulo dixit quod nescit qua intentione acceptavit præbendam, sed dum venerunt sibi nova hæc, bene fuit lætus, & libenter acceptavit eam; qua semper desideravit esse ad Ecclesiam; nam semper statum ecclesiasticum affectavit.

Super XVII interrogatus, quanto tempore fuit canonicus ecclesiæ Parisiensis idem D. Petrus? Dixit, quod per quinque annos, cum dimidio; sed non fecit residentiam nisi per quatuor annos cum dimidio; quia absens fuit in Calesio pro D. Comite S. Pauli, fratre suo, per annum unum vel circa. Interrogatus, si alii admirabantur propter mores & devotionem ejusdem D. Petri? Dixit quod sic: attenta juvenili ætate. Erat in nono suæ ætatis anno, quando præbendam Parisiensem habuit.

[46] [Iteratum testimonium de ejus virginitate,] Super XXX articulo, dixit se tantum scire, videlicet quod firmissime credit, quod d. D. Petrus toto tempore vitæ suæ fuit virgo: si tamen votum virginitatis emisit, dixit se nescire. Interrogatus quare credit? Dixit quod cum ipso moratus est a tempore, quo erat ætatis VIII annorum usque ad obitum ejus, & erat gubernator ejus & rector. Sed numquam vidit ipsum inhoneste conversantem neque loquentem cum aliqua muliere: imo, neque placebat sibi audire loqui de mulieribus, specialiter de actu carnali; nec aliquis familiaris d. D. Petri erat ausus coram eodem de ista materia loqui. Interrogatus si fuit virgo mente. Dixit quod credit, propter ea, quæ supra deposuit; & nullum indicium de eo vidit; etiam talis ab eo reputabatur ab omnibus cum eodem conversantibus.

[47] [sedula pietate,] Super XXXI articulo, dixit quod cum d. D. Petrus erat in Lineyo, tempore suæ promotionis ad Cardinalatum, vidit pluries ipsum & d. Dominam Joannam ad invicem conversantem, ut in art. continetur. Si semper loquebantur de divinis? Dixit quod credit quod magis loquebantur, quam de quacumque alia materia. Interrogatus rationem, dixit quod sæpissime tenebant libros de vitis Sanctorum & orationes, & alios libros devotionis. Dixit quod vidit pluries dd. libros in manibus eorumdem, & ipsos audivit sæpe & sæpius dd. libros legentes tam de die, quam de nocte. Dixit quod aderant Joannes de Marchia, Hugo le Chaudronier, & plures alii de famulis d. Dom. Petri. Dixit insuper quod vix poterant ab invicem separari, & quod sæpissime dicebatur eis: Dimittatis illos libros & illa verba; & veniatis cubitum, quia tarde est; vel veniatis ad mensam, quia paratum est. Et ista verba dicebant sibi sui cubicularii, & alii famuli circumstantes.

[& modestia,] Super XLV articulo, dixit quod præfatus D. Petrus, consideratis curiæ Romanæ moribus, plus solito cœpit abstinentias facere in jejuniis & orationibus, & magis quam complexio corporis sui requireret, imo vidit idem testis quod propter abstinentias, quas faciebat, &c. de quibus ex professo, cap. 4. Nam si aliquando lætitiam aut consolationem coactus recepisset, ad se rediens dolebat in mente, prout apparere poterat prospicientibus; dicebatque quod satis & satis non loquuntur, nisi de truffis c, dicendo etiam verba; Quod Deum flevisse, legitur, sed risisse numquam.

[47] Testis XII super XXXI articulo dixit se scire contenta ejus fore vera: quia ita vidit in villa de Lineyo, Tullensis diœcesis.

Testis XIII super XIV articulo dixit quod tempore illo, [B. Petrus omnibus gratus,] ipse loquens nondum cum d. D. Petro morabatur; licet tunc temporis moraretur, ubi fama laborabat de d. D. Petro; videlicet quod erat humilis, devotus, & ab omnibus dilectus, & maxime in universitate Parisiensi, & nedum ipse diligebatur ab illis, qui ipsum cognoscebant; verum & ab illis, qui de eo loqui audiebant; prout ipse loquens pluries audivit dici Parisiis.

Super XV dixit, quod Papa sibi contulit præbendam Parisiensem; qua intentione, se refert ad d. Dominum nostrum Papam.

Super XVI & XVII dixit contenta eorum fore vera. Interrogatus quomodo præmissa scit? Respondit quod tunc temporis erat magnus Vicarius in ecclesia Parisiensi, ubi, sicut & in aliis locis, fama semper erat de d. D. Cardinale; videlicet de bonis moribus, & laudabili conversatione & humilitate suis.

[48] Super XXIX articulo dixit quod soror sua Joanna reputabatur bona mulier, & devota; & bene audivit quod pluries fuit requisita a magnis Dominis, ut contraheret matrimonium; sed numquam contrahere voluit, sed ipsa totaliter se disposuit ordinationi d. D. Cardinalis. Hoc dici audivit a d. D. Card. Nam d. D. Card. de d. sorore & ejus devotione libenter loquebatur; cui sorori sæpissime manu sua propria scribebat. Si d. Domina Joanna votum virginitatis emisit, dixit se ignorare.

Super XXX & [XXXI] articulis dixit quod dum D. Petrus & d. soror ejus erant ad invicem in Lineyo, [& omnino castus.] stabant sæpissime in una camera, & credit quod propter bona colloquia. De aliis, in dd. articulis contentis, dixit se tantum scire, quod nullibi recordatur audivisse d. D. Card. proferentem verba inhonesta; & quod pluries audivit dd. Dominos principes & milites dicentes verba inhonesta eo coram; sed faciebat gestum, inclinando caput, & ut videbatur, multum sibi displicebat. Dixit præterea quod præsens fuit pluries; quando fiebat mentio de mulieribus; ipse D. Cardinalis multum verecundabatur & tacebat. Firmissime credit quod d. Dom. Card. numquam cognovit carnaliter aliquam mulierem. De voto Virginitatis, dixit se ignorare.

ANNOTATA.

a Id est Ludo scaccorum, sic dicto a voce Arabica vel Persica scach, quæ regem sonat; eo quod præcipua ejus persona sit rex. Sunt, qui a Germanico scach, id est latro, derivent, ut sit ludus latrunculorum. De hac voce diffuse disserit Cangius. Culte & erudite de hoc ludo scripsit Marcus Hieronymus Vida, poëta laureatus.

b An choreabat, a chorea?

c Truffa, trufa, & trupha, est fraus, nequitia, dolus. Exempla dabit Cangius.

CAPUT III.
Solida & sincera B. Petri humilitas.

[Articuli interrogatoril,] Articulus interrogatorius XVII habet ea, quæ sequuntur: Item quod in ecclesia Parisiensi a die suæ receptionis, ætatem moribus transiens, mature & honeste conversatus est, & semper in sedibus bassis & inferioribus cum pueris & innocentibus sedere voluit, & sedit; licet invitatus fuerit & rationibus inductus, ut ad superiores sedes ascenderet.

XVIII. Item quod officia juniorum & innocentium libentissime faciebat: nam quotiescumque in d. ecclesia processio fiebat, continuo ad deferendam Crucem vel urceolum, seu vas aquæ benedictæ se offerebat, quamvis adeo esset juvenis & debilis, ut timeretur quod ipsam Crucem deferre non posset, & quod caderet de manibus suis, cum sit magni ponderis & quantitatis. Tamen illam Crucem propter devotionem, quam ad Christum habuit, cum magna devotione pluries portavit: unde quandoque ipsum juvare oportebat, eo quod ipsam alteri dimittere nollet; licet prædicta facere alii inferioris generis communiter refugerent; imo idcirco juvenes canonici se consueverunt absentare: super quo etiam a Majoribus ecclesiæ reprehensi fuerunt, quod ipsi inferioris status & generis, facere recusabant, quod ille tam nobilis D. Petrus, & in ætate tam tenera, causa devotionis tam ardenter amplectebatur. Audiamus quid super præmissis articulis depositum fuerit a testibus.

[50] Testis I super XVII articulo dixit contenta ejus fore vera; quod ita vidit pluries; [ac depositiones testium,] salvo quod nescit, si invitatus fuerit quod sederet in altis sedibus: nam consuetum est in illa ecclesia, quod Canonici, qui non sunt infra * sacros, sedent in sedibus bassis. Dum ipse loquens ibat ad d. ecclesiam cum d. D. Petro Card. ipse loquens sedebat in altis sedibus, & d. D. Petrus in bassis. Et istud est verum & notorium, atque publica vox in ecclesia Parisiensi.

Super XVIII articulo dixit contenta ejusdem fore vera, quia illa vidit: & de hoc in ecclesia Parisiensi est publica vox & fama. Interrogatus quomodo scit, quod d. Dom. Petrus C. ex devotione Crucem portabat? Dixit quod pluries ab ipso audivit dici, & pluries fuit præsens, dum canonici d. ecclesiæ D. Petrum reprehendebant in portando Crucem, dubitantes quod de manibus caderet. Pluries portabat Crucem, quando ad officium suum non spectabat; sed devotione motus illa faciebat: addens etiam ipse loquens, quod, dum fiebat processio de ecclesia Parisiensi ad ecclesiam S. Genovefæ Parisiis, ipse d. Petrus semper ibat nudis pedibus. Interrogatus, si ex statu vel consuetudine d. ecclesiæ pedibus nudis ibat? Dixit se ignorare; tamen pluries canonicos d. ecclesiæ vidit euntes pedibus nudis in processione cum d. D. Petro Card. Parisiis. Plures viderunt. Et de hoc est vox & fama in civitate Parisiensi.

[51] Testis II super XVII articulo dixit, quod vidit D. Petrum in ecclesia Parisiensi sedentem in sedibus bassis: si fuerit invitatus de sedendo in altis fidibus, ignorat. Bene scit tamen quod ritus erat ecclesiæ Parisiensis, quod nisi canonici hujus ecclesiæ sint infra sacros, non sedent in altis sedibus.

Super XVIII articulo dixit contenta ejus sore vera: quia pluries vidit prout in d. articulo continetur. Interrogatus per quod tempus continuavit? Dixit quod quamdiu fuit canonicus Parisiensis.

[52] Testis IV dixit quod, dum d. D. Petrus erat canonicus Parisiensis, primo d. loquens habuit notitiam suam, & quasi per biennium fuit cum eo conversatus, præsertim in ecclesia Parisiensi, ubi d. D. Petrus honestissime cum aliis canonicis conversabatur in officiis divinis & aliis. Nam ipse loquens pluries vidit d. D. Petrum in bassis sedibus cum pueris sedentem, & non verecundabatur ibdem sedere; licet aliqui verecundarentur, qui erant minoris gradus & generis Dixit insuper, quod frequenter in festis solennibus vidit d. D. Petrum, tunc canonicum Parisiensem, Crucem ecclesiæ deferentem, licet ad eum non spectasset; sed ubi alii canonici recusabant, ipse portare volebat, & eam, licet sit magni ponderis, portabat, non obstante ejus juvenili ætate; de quo & aliis suis moribus multi mirabantur.

[53] Testis IX articulo XXXII adstipulatus, de quo cap. 5, [super Beati humilitate.] ac deinde interrogatus, quæ fuit causa movens, quare d. loquens esset d. D. Petri confessor? Dixit quod quidam D. Nicolaus, tunc Prior Carthusiensis de Divione, Lingonensis diœcesis: & dum d. Petrus voluit d. testem loquentem in confessorem recipere, genibus flexis præsente præfato D. Nicolao, coram d. loquente genibus flexis se posuit, rogando ipsum quod esset confessor suus, & curam animæ suæ reciperet; quia dicebat se esse juvenem, inscium, ignorantem & indigentem, & ideo indigebat habere unum hominem sufficientem ad eum instruendum, & qui sibi veritatem dicat de suæ animæ salute.

[54] Testis XI super XVI articulo dixit, contenta ejus fore vera. Dixit insuper quod vidit; addens quod canonici d ecclesiæ, qui sunt infra sacros, sedent in sedibus bassis. Canonici vero, qui sunt in sacris, sedent in sedibus altis. Nihilominus tamen datur aliquibus junioribus, in sacris non existentibus, licentia per capitulum, quod possint sedere in sedibus altis, & almutias a portare, præsertim cum sunt de magno genere. D. Petrus fuit requisitus per aliquos de canonicis, quod gratiam peteret a capitulo sedendi in sedibus altis; quam petere recusavit.

Super XVIII articulo dixit, contenta ejus fore vera: quia pluries vidit. Addidit quod causa devotionis hoc faciebat; cum ad hoc non teneretur; quin imo bene potuisset evitare, sicut plures alii minoris status. Interrogatus, quis juvabat eum Crucem portare; dixit quod quidam Robertus tunc chorearius ecclesiæ Parisiensis suprad., nunc Capellanus regius.

Testis XII super XVIII articulo dixit, quod vidit pluries præfatum Dom., tunc Canonicum Parisiensem, spontanea voluntate portantem Crucem, dum canonici d. ecclesiæ processionem faciebant.

Plura profundissimam Beati, & constantem, ad usque extremum spiritum, humilitatem spirantia, videsis cap. 10, ubi agitur de ejus testamento ac sepultura. Repete etiam memoria, quæ diximus de ejus educatione, cap. 2.

ANNOTATA.

a Almucium, almucia, & aumucia, est amiculum seu amictus, quo canonici caput humerosque olim tegebant, teste Cangio.

* intra.

CAPUT IV.
Vitæ austeritas, & maceratio corporis.

[Articuli interrogatorii,] Præmitto articulos interrogatorios de more, qui sequentis sunt tenoris; & solito plures existunt. Articulus interrogatorius XXXV. Item quod idem Dom. Petrus, dum ad lectum suum se declinaret, postquam recesserant sui servitores aut cubicularii, communiter & quasi semper super nattas de paleis, in camera existentes, se deponebat: ubi pluries dormiens repertus est: & cum quandoque argueretur de indiscretione, cum humilitate & quadam verecundia respondebat, se non diu ibi stetisse, & quod casualiter obdormisset in eisdem.

XLVI. Item quod idem D. Petrus XII ætatis suæ anno consueverat chordula cannabis aspera & nodosa, super nudam carnem continue uti; & eam adeo stringebat, ut, pelle læsa, chordula sanguinolenta efficeretur: licet hoc adeo secretum esse volebat, quod, dum ejus confessor venturus erat ad ipsum, ad aliquem locum secretum d. chordulam deponebat, & dum sibi diceret d. confessor; Vere ista misera chordula vos occidet; cum humilitate & verecundia respondebat, ipsam non habeo: Et dum fortius arguebat, dicendo sibi: Quid dicitis? Caveatis: Quid dicitis? Bene scio, quod utimini chorda. Tunc respondebat, licet cum verecundia: Verum est quod quandoque usus sum Parisiis; sed quia mendacia mirabiliter abhorrebat, non negavit se uti.

[56] XLVII. Item quod idem D. Petrus non solum de die d. chordam habebat; [super afflictationibus corporis,] imo cum ipsa etiam dormiebat de nocte, & sic sæpius dormiens cum d. chorda a suis cubiculariis repertus est. Qui hoc audientes, & super hoc veritatem scire cupientes, aliter chordam videre non poterant: quia hoc & eisdem & aliis volebat esse occultum: quod postea tamen propter hoc perceperunt dd. cubicularii; eo quod pediculi cum abundantia maxima a superioribus partibus sui corporis usque ad caligas continue descendebant, adeo quod ipsæ caligæ & aliæ vestes, camisiæ propinquæ, vix aut numquam purgari poterant; quia ex immunditia d. chordæ & putredine continua generabantur.

[57] XLVIII. Item quod d. D. Petrus certa sibi præparavit flagella & virgas, quibus (prius camera bene clausa cum propriis vectibus, quos propter hoc in ostio cameræ ex hoc proposito fecerat apponi, ut nullus habens claves, illis horis eamdem intrare valeret) suis vestibus exutus se dd. flagellis & virgis acriter verberabat: adeo ut sanguis per ejus corpus abundanter flueret; & hoc ipsum facere sæpe viderunt ejus cubicularii per foramina seræ seu fissuras ostii, eo quod ictus ab extra; dum talia faciebat, nonnumquam audiebant, licet antea assuetus esset ipsos ad varia mittere loca, & in aliis occupare negotiis, ne a quoquam videri vel audiri valeret, & ut liberius & secretius faceret, quod volebat.

XLIX. Item quod d. D. Petrus, non solum hoc faciebat in domo propria, imo etiam & in itinere. Unde & quadam vice repertus fuit per suos hoc faciens in quadam villa Meldensis diœcesis, quæ vocatur Lisi, redeundo de Lotharingia Parisios.

L. Item quod, dum dubitaretur a suis ne ex talibus austeritatibus vitam suam abbreviaret, hortabantur eum a talibus verberibus & flagellis desistere, sed & suum confessorem, qui pro tempore erat, admonebant, ut conaretur dd. austeritates ab illo auferre; quod & tentavit facere. Quod nec fieri potuit; quamvis Scripturas sacras ad hoc faciendum sibi allegaret. Quæ libenter & humiliter audiebat, nec tamen propter hoc desistebat.

[58] LIII. Item quod jejuniis & abstinentiis se plurimum affligebat & macerabat: [& jejuniis.] nam & ultra jejunia communia & præcepti, sine intermissione solitus erat jejunare quarta feria, sexta & Sabbato; & vigilias quinque festivitatum B. Mariæ Virginis in pane & aqua; & in vigiliis B. Mariæ Magdalenæ & S. Nicolai, B. Catharinæ, S. Thomæ Cantuariensis, & aliorum plurimorum Sanctorum, & per totum adventum etiam indeficienter jejunabat. Unde quadam die in Adventu Domini, dum comederet in præsentia Domini nostri Papæ, [dum] ad mandatum ipsius obedientiæ, necessitate compulsus, carnes comedisset, valde doluit & postea in aliis jejuniis compensationem fecit ultra condignum, propter jejunii fractionem seu carnis comestionem; licet de mandato hoc fecerit.

[59] LIV. Item quod d. Dom. Petrus ultra præmissa, certa jejunia & plura faciebat imperceptibiliter, & quanto secretius potuit; sic quod non percipiebantur nisi ab illis, qui singulariter mores suos cognoscebant. Qui cum crederetur comedere, signum faciens comedendi, sæpe nihil comedebat nisi panem, & quæ jejunium cibaria requirebat. Sæpe a quibusdam etiam magnis Prælatis de curia, diebus, quibus abstinere volebat a carnibus, quibus alii utebantur, compellebatur comedere; quibus, dum se eis uti simularet, caute de ore suo extrahebat.

[60] LXXV. Item quod superveniente ejus infirmitate circa Adventum Domini; in quo corpus suum satis afflixerat pœnitentia, jejunio, orationibus, vigiliis & verberibus plus solito, coactus fuit consilio medicorum, & Domini nostri Papæ mandato, latius solito licitis cibariis uti, quamvis invitus; tamen a prædictis vigiliis, jejuniis & orationibus non abstinuit, quousque vix potuit rebus necessariis uti, invalescente ejus infirmitate. Ad quos articulos deponunt testes, prout sequitur.

[61] [Depositione testis primi de aspera chordula;] Testis I super XLV & XLVII articulis dixit quod a d. Dom. Petro dici audivit quod chordulam portabat, volens d. loquentem ad portandam d. chordulam inducere. d. Testis chordulam non vidit usque post obitum d. D. Petri C. Dici audivit, quod chordulam portaret, semel dumtaxat, videlicet Avenione. Nullus erat præsens. Tamen d. loquens dixit quod dum d. Petrus se appodiabat, d. chordula gravabatur, prout ipsi testi dicebat, & credit ipse testis, quod chordulam portare incepit a tempore, quo promotus fuit ad Cardinalatum, quia quamdiu secum jacuit, percipere non potuit, quod chordulam portaret.

[62] [Item de virgis,] Super XLVIII articulo, dixit se audivisse dici a quodam Stephano cubiculario d. D. Petri, contenta in d. art. fore vera; in Avenione dixit se audivisse dici. Præterea dixit quod tempore vitæ d. D. Petri vidit vitgas, & chordulam post obitum: nam vivente D. Petro contigit semel, quod Nicolaus Clacquin intravit studium d. D. Petri; ubi ipse D. Petrus erat, & in d. studio invenit virgas, & petiit a d. Dom. Petro, quid faciebat de illis virgis: qui dixit quod canes a studio suo fugabat, & ex post, dd. virgas in arca sua posuit; ubi fuerunt repertæ post obitum d. D. Petri C.; & chordula fuit per loquentem, & Stephanum de Houdravilla, cubicularium d. D. Petri, subtus nattas cameræ, in qua jacebat d. D. Petrus, reperta. Si d. D. Petrus portabat cilicium, dixit se nescire; licet bene audierit, quod in Avenione per cubicularios suos voluit facere emi: qui quidem cubicularii noluerunt emere. Alia de contentis in d. articulo, dixit se nescire, salvo quod præmissa dici audivit a Michaële quondam cubiculario d. D. Petri in Avenione.

[63] [etiam in itinere a Beato adhibitis.] Super art. XLIX dixit se audivisse contenta ejusdem fore vera, a Stephano de Houdravilla, cubiculario d. D. Petri, qui in villa de Liseio, in articulo nominato, cum præfato D. Petro Card. erat in regressu de Lotharingia Parisiis, & qui Stephanus vidit præfatum D. Petrum se de virgis verberantem. Interrogatus, ubi præmissa dici audivit? Dixit quod Parisiis. De hoc erat inter familiares d. D. Petri publica vox & fama; quæ d. Stephanus divulgavit.

[64] Super L. articulo dixit quod præsens fuit sæpe, dum Nicolaus Clacquin dicebat D. Cardinali, [Ejus austeritatibus frustra obnituntur alii] quod tenendo vitam, quam ducebat, dies suos abbreviabat, nec diu vivere poterat. Interrogatus, in quibus locis præmissa dici audivit, & quibus præsentibus? Dixit quod Parisiis, & hic in curia. Parisiis audivit quod magister Gerardus de Vervino, qui Parisiis erat confessor d. D. Petri, fuit inductus per famulos d. D. Petri, ut in confessionibus & secretis induceret d. Petrum, ne tales abstinentias faceret, & ab inceptis desisteret, & dum ipse confessor præmissa diceret eidem D. Petro, ipse fuit contra d. confessorem suum commotus, dicendo quod extra confessionem poterat sibi ista dicere, & non retrahere ab illis, quæ tangebant salutem suæ animæ: & tunc confessor dixit, quod sequeretur devotionem suam. Interrogatus quomodo præmissa scit? Dixit quod ita audivit dici a d. D. Petro, & etiam a d. Gerardo de Vervino, Parisiis, post regressum de Lotharingia; & divisim sibi loquenti dixerunt.

[65] Super LIII articulo dixit, se tantum scire de contentis in d. articulo, [Frequentia ac rigida jejunia ejus] quod, dum d. D. Petrus erat Parisiis studens sine prælatione, solum jejunabat jejunia per Ecclesiam præcepta; hoc excepto, quod in quadragesima quater in septimana jejunabat, videlicet feriis secunda, quarta, sexta, & Sabbato cujuslibet septimanæ. Die Mercurii vero quandoque jejunabat, dum Parisiis erat & morabatur; & quamdiu fuit in curia, semper jejunavit ter in septimana, & ulterius semper in quinque vigiliis B. Mariæ jejunabat in pane & aqua. In vigilia S. Laurentii etiam in pane & aqua. In aliis vigiliis Sanctorum & Sanctarum frequenter jejunabat; videlicet in festis B. Nicolai, B. Mariæ Magdalenæ, B. Martini, & S. Catharinæ, & etiam Adventum Domini. Ita vidit testis, quia continuo cum d. Dom. Petro prandebat.

[66] Super LIV dixit, se tantum scire quod cum d. D. Petrus esset Parisiis, [exponuntur,] volens incipere jejunare diebus Mercurii, quandoque diebus Mercurii veniebat ad mensam hora cœnæ cum aliis & fingebat se comedere, licet non comedebat, imo interdum cibaria de ore expellebat. Addit etiam loquens, quod de primo anno, quo d. D. Petrus venit ad curiam, & prima Dominica de Adventu Domini, D. Episcopus Ludovensis, auditor cameræ Apostolicæ, non invitatus, venit ad comedendum cum præfato Domino Petro. Itaque fuerunt coram eo asportatæ carnes; & cum idem D. Petrus esset per auditorem supradictum instigatus de comedendo carnes, ipse fingens comedere, ac volens jejunium servare & a carnibus abstinere, de ore carnes caute expellebat, nec comedit. Interrogatus quomodo scit? Dixit quod in mensa erat & percepit quod dissimulabat comedere carnes, & tamen non comedebat. Etiam plures alii perceperunt, præsertim scutiferi existentes coram eo.

[67] Super articulo LXXV dixit, se tantum scire, [coacti illa mitigare jussu Clementis PP.] quod Dominus noster Papa præfato D. Petro mandavit etiam sub pœna excommunicationis, quod comederet carnes & alia cibaria juxta ordinationem medicorum, & chordulam deponeret, & quod non faceret abstinentias, secundum quod consueverat. Ipse loquens præsens erat quando D. Episcopus Ludovensis, auditor cameræ Apostolicæ, præfato D. Petro præmissa dixit, & inhibuit de mandato supra dicto. Quæ audiens d. Dominus Petrus, licet molestus esset, volens mandatis prænominati Domini nostri Papæ obedire, carnes comedit, etiam præsente d. loquente; & addit ipse loquens, quod audivit a præfato Domino Episcopo Ludovensi, quod, quando ad eum venit, invenit d. D. Petrum accinctum d. chorda, quam amovere promisit sæpe dicto Episcopo. Et hoc fuit in Avenione, videlicet in principio infirmitatis, de qua mortuus est.

[68] Testis II super XXXV articulo dixit se tantum scire, quod postquam d. D. Petrus fuit reversus de Lineio Parisios, [Depositio testis secundi de vigiliis,] semper, quamdiu vidit, cum camisia linea & cum femoralibus lectum intrabat, & licet prædicto modo lectum intraret, aliquando reperit ipsum in lecto tunica brevi, super camisia vestitum & dormientem, viginti vicibus vel circa. Interrogatus qua de causa tunicam illam induebat? Dixit quod credit, quod causa pœnitentiæ faciebat. Interrogatus, si in vestibus suis habebat pediculos. Dixit quod sic: tamen pauci erant in tunica, sed in caligis suis plures habebat. Semel Parisiis ipse loquens invenit d. D. Petrum super nattas de paleis dormientem, circa horam mediæ noctis & in tempore hiemali. Erat indutus de una tunica longa forrata de grisiis a. Interrogatus si erat calceatus? Dixit quod credit quod sic, affirmans, quod erat Cardinalis tunc temporis, & quod de sero posuerat se in lecto.

[69] Super articulo XLVI respondit, quod audivit a Stephano Alant, cubiculario d. D. Petri & socio ipsius loquentis, quod d. D. Petrus chordulam deferebat, & quod pluries illam viderat; d. vero loquens numquam vidit ipsum eam deferentem: tamen firmissime credit quod ante ejus infirmitatem per medium annum vel circa chordulam portavit.

Super XLVII dixit quod bene scit quod d. D. Petrus pediculis abundabat plus solito in caligis, propter quod præsumebat quod chordam portabat, vel aliquid aliud juxta corpus, ex quibus generabantur dd. pediculi plus solito.

[70] [usu dicta chordulæ,] Super XLVIII & XLIX: Bene scit quod d. D. Petrus in studio suo poni fecit vectes ferreos a parte interiore studii sui, cum quibus interdum se infra studium claudebat. Item testis audivit a Stephano socio suo d. D. Petri cubiculario, quod semel per foramina seræ, seu fissuram ostii d. studii sui, vidit d. D. Petrum C., se verberantem in Avenione, & etiam dixit se vidisse in loco Lisi, in articulo nominato.

[verberationibus,] Super L dixit, quod sæpe audivit, magistrum Joannem de Marchia auditorem, Hugonem Chaudronier & Nicolaum Clacquin, famulos d. D. Petri C., eumdem reprehendentes de contentis in d. articulo; ipse autem D. Petrus tacebat. Ipsemet loquens, pluries d. D. Petrum increpuit. Ista sibi dicta fuerunt per supradictos famulos suos Avenione in domo suæ habitationis. Famuli supradicti D. Episcopum Ludovensem rogaverunt, ut d. D. Petrum C. reprehenderet, quod a talibus austeritatibus & flagellis abstineret.

[jejuniis in pane & aqua,] Super LIII dixit, quod qualibet septimana D. C. ter jejunabat ultra jujunia, per Ecclesiam statuta, & in vigiliis festorum B. Mariæ in pane & in aqua jejunabat. Scit præterea quod Adventum Domini jejunabat, & semel audivit ipse loquens, quod D. Petrus C. in præsentia Domini nostri Papæ & tempore Adventus Domini, carnes comedit, de ejusdem Papæ mandato: in crastinum vero a carnibus abstinuit, ut prius, & multum doluit de transgressione.

[simulata comestione.] Super LIV dixit, se audivisse, contenta ejusdem fore vera, a Matthæo Cordonarii & Guilielmo * Clacquin, primo Parisiis, in Lotharingia, & hic in curia; addens etiam d. loquens, quod in Lineio dici audivit, quod soror d. D. Petri C., eumdem docuit modum simulandi præmisso modo.

[71] Testis VIII dixit, quod postquam d. D. Petrus fuit electus ad ecclesiam Metensem, incepit facere tot & tantas abstinentias, & tot audire Missas & orationes dicere, at ne extra oleas vagemur; de orationibus postea suo loco.

Testis IX super XXXV articulo dixit, se audivisse divisse a Guidone, [Depositiones testis noni, de vigiliis,] alias Hutin, & Michaële, cubiculariis præfati D. Petri C., quod invenerunt eum super nattas jacentem, & ipsi loquenti dicebant, ut ipsum reprehenderet. A tempore, quod fuit confessor suus, plusquam centies dd. cubicularii tam super hoc, quam super aliis austeritatibus d. D. Petri fuerunt ad invicem & divisim conquesti. Cubicularii supradicti, vel alteri ipsorum, eidem testi dixerunt, quod semel invenerant d. D. Petrum super nattas orantem cum candela in una manu & libro in alia, flexis genibus & capite nudo; licet eadem nocte, ur consueverat, se posuisset in lecto.

[72] Super XLVI articulo dixit, quod quasi per triduum ante obitum D. Petrus chordulam portavit, [usu chordulæ,] & usus fuit tam in Parisiis quam hic Avenione, prout ipse eidem testi loquenti revelavit. Addens insuper, quod d. D. Card. sibi etiam revelavit, quod, dum pro ipso mittebat, illam chordulam deponebat, ad finem quod d. loquens illam non videret; quia pluries reprehendit ipsum. Die sui obitus præmissa revelavit præfato loquenti. In extrema unctione d. D. Petri, & etiam post obitum ejusdem, vidit cicatrices & signa, in illa parte corporis, in qua ponitur cingulum, seu zona, & plus ad latera erat læsus, quam in ventre & dorso; addiditque quod in unctione & etiam post obitum, plures viderunt & videre potuerunt.

Super XLVIII dixit, quod cum D. Petrus esset in infirmitate, [virgis,] etiam se relevavit de virgis. Michaël & Stephanus eidem loquenti dixerunt, quod ipsum viderant se verberantem per rimas & serraturam ostii cameræ. Credit, quod dd. cubicularii sibi dixerunt, quod de corrigiis erant ipsæ dd. virgæ.

Super L, dixit quod ipse loquens erat confessor suus, [frustra obsistente confessario.] & pluries assignavit ipsi D. Petro auctoritates, ut a prædictis austeritatibus abstineret; quia eum sciebat nimis ad hoc voluntarium, dubitans de excessu & indiscretione in eisdem, cum esset corpore juvenis & debilis: ipse autem verba & auctoritates supradictas libenter audiebat, tamen a prædictis non desistebat.

[73] Super LIII articulo dixit, quod ex quo cognovit d. D. Petrum, [Quoties B. Petrus jejunaret,] ipse jejunabat quarta & sexta feriis, una cum Sabbato, & etiam vigiliis ex præcepto. Cum semel ipsi diceret, quare tantum jejunaret, volens ipsum retrahere a tantis abstinentiis; respondit, quod B. Joannes Bapt., dum eo junior erat, jejunabat; dicens: Ego sum majoris ætatis, & magnus & fortis, quare non possum jejunare? Præfatus D. Petrus in quinque vigiliis B. Mariæ in pane & aqua jejunabat, & in vigiliis Beati Nicolai, Mariæ Magdalenæ, S. Catharinæ & S. Thomæ Cantuariensis; de quo, obses in Calesio, tot & tanta bona audivit, quod ex tunc habuit ipsum in magna reverentia & devotione. Præterea, quod Adventum Domini jejunabat. Idem testis sæpissime fuit in mensa cum eo, & ab eo dici audivit, quod illis diebus jejunabat.

[74] Super LIV articulo dixit, se intellexisse a familiaribus d. D. Card., quod d. D. Petrus multoties fingebat comedere, & non comedebat.

[75] Super LXXV articulo dixit, quod d. D. Petrus in Adventu carnes non comedisset, nisi fuisset ex præcepto D. N. Papæ, & medicorum consilio; quorum consilio remissius solito, propter infirmitatem, in jejuniis & orationibus se habebat.

[76] Testis X super LIII dixit, quod præfatus D. Petrus quarta & sexta feriis ac Sabbato jejunabat, [& an in pane & aqua?] & in vigiliis B. Mariæ; sed non recordatur, si in pane & aqua. Item vigilia S. Catharinæ jejunabat. Ita vidit loquens testis, per duos annos.

Super LXXV articulo dixit, quod de contentis ejusdem, erat fama publica inter familiares d. D. Petri C.

[77] [Quid, deposuerit testis undecimus de chordula,] Testis XI super XXXV articulo dixit, quod audivit a cubiculariis d. D. Petri, quod a tempore suæ promotionis ad cardinalatum, numquam nudus intrare voluit lectum: & quod aliquando repertus fuit super nattas de paleis nocte.

Super XLVI & XLVII articulis dixit, quod postquam d. D. Petrus fuit ad cardinalatum promotus, cum esset ætatis XV annorum, incepit uti d. chordula. Audivit a magistro Hutino, a Michaële & Stephano, cubiculariis d. D. Petri C., qui dicebant, pluries d. chordam vidisse de nocte. Item audivit ab iisdem quod vix aut numquam d. D. Petrum a pediculis purgare poterant, qui cum maxima abundantia a superioribus partibus sui corporis usque ad caligas descendebant; licet dd. cubicularii multum laborarent, dicentes; quod ex putredine chordæ, quam juxta carnem nudam portabat, generabantur.

[78] [virgis;] Super XLVIII articulo dixit, quod semel vidit in quodam coffro secreto, quasdam virgas de arbore quadam, vulgariter vocata boulo *.

[79] Super L articulo: Ipsemet loquens sæpe reprehendit d. D. Petrum ad partem & etiam publice, in præsentia aliorum d. D. Petri familiarium. Similiter ipsum reprehendebant magister Joannes de Marchia auditor, Hugo Chaudronier camerarius, & magister Hutinus, cubicularius; & cum eis non proficeret, quia nolebat desistere, fecerunt sibi dici per Dominos Cardinalem de Salutis, Episcopum Lodovensem, cameræ Apostolicæ auditorem; magistrum Ægidium d. Dom. Petri confessorem, qui etiam DD. Cardinalis, Episcopus, & confessor ad supplicationem & requestam supradicti loquentis & aliorum, proxime nominatorum familiarium d. Dom. Petri, D. N. Papæ dixerunt & exposuerunt supplicando, d. D. Petro Card. mandaret, ut a talibus austeritatibus astineret.

[80] [item distincte de jejuniis in pane & aqua.] Super LIII dixit quod jejunabat jejunia per Ecclesiam præcepta; & quarta feria, sexta, & Sabbato, & vigilias festivitatum Virginis Mariæ in pane & aqua & in cibariis communibus in vigiliis B. Mariæ Magdalenæ, S. Catharinæ & S. Nicolai, totum insuper jejunabat Adventum. Interrogatus, per quot annos jejunavit Adventum? Dixit quod per duos. Cœpit jejunia facere a tempore suæ promotionis ad cardinalatum. Antea observavit quidem aliqua, sed non ita ordinate.

[81] Super LIV dixit, quod factus Cardinalis, incepit jejunare IV & VI feria & Sabbato, aliquando veniebat ad cœnam, sedens cum aliis, nihilque comedebat. Super LXXV dixit, quanto infirmitas d. D. Petri crescebat, magis talia, etsi non in toto, saltem in parte paulatim dimittere cogebatur.

Testis XII super XLV, dixit, quod præfatus D. Card., [Refert testis 12 victoriam Beati de gula,] cum valde diligeret ova, in animo suo proposuit ova non comedere per unum annum, sicut nec comedit, dicendo quod gula sua, seu os suum, non esset magistra sui. Testis verba illa ipsum dicentem audivit, addens quod tunc temporis coram d. D. Petro ad mensam serviebat.

[82] Super L articulo dixit ipse loquens, quod pluries d. D. Petro dixit, ut a talibus austeritatibus abstineret; quod aliter dies suos abbreviaret.

[83] Super LIII articulo dixit, quod præfatus D. Petrus ultra jejunia præcepta, IV feria, VI & Sabbato jejunabat, [& jejunia in pane & aqua.] non in pane & aqua; sed in quinque Vigiliis festivitatum Virginis Mariæ, bene jejunabat in pane & aqua: & in Adventu Domini etiam jejunabat; sicut etiam in pluribus vigiliis. Testis serviebat in mensa, & præsens erat & videbat. Incepit illa jejunia facere, statim post promotionem suam ad ecclesiam Metensem, & usque ad infirmitatem mortalem continuavit.

Super LIV articulo dixit, quod frequenter vidit, quod d. Dom. Petrus ibat ad cœnam & coram eo cibaria portabantur, & simulabat comedere, & tamen nihil comedebat. Vidit hoc Parisiis & Avenione.

Super LXXV dixit, quod jejunia continuavit, donec & quo usque fuit oppressus per infirmitatem suam mortalem.

[84] Testis XIII super XLV articulo dixit, quod nedum austerus fuit sibi in curia; imo & ante Parisiis, [Testis 13, afflictiones corporis,] & alibi austerus sibi erat pluribus & diversis afflictionibus, in jejuniis & vigiliis, & verberatione carnis suæ & infinitis aliis. Dixit etiam d. loquens, quod multoties loquebatur d. D. Cardinali, ipsum exhortando, & sibi dicendo, quod nimis se affligebat, & quod male faciebat, & non cum discretione sic se affligebat, prout ostendebat sibi, quod licitum est bene domare carnem suam, & se affligere, juxta istud; Curam carnis ne feceritis: dum tamen homo non se nimis affligat; cujus tamen contrarium ipse faciebat. Ipse vero d. Cardinalis respondebat; quod nihil faciebat, quin facere posset; & dicebat, quod illud, quod cor hominis vult, & corpus potest; & quod Deus juvat quemlibet, qui habet bonam voluntatem; subjungens & allegans d. D. Card. quomodo plures Sancti jejunabant, & in eremo stabant, & herbas & similia comedebant, & quod ita homines facere possent, & quod ipse videre non poterat, quomodo ad hoc responderi posset.

[85] Et dum d. loquens sibi dicebat, quod dicti Sancti vel fuerant inspirati, [dissuasit; & at non inhibuit.] vel tunc temporis homines erant fortioris complexionis, quam nunc sunt, dicebat d. D. Cardinalis, quod Deus ipsos juvaret propter bonum propositum ipsorum. Dixit ulterius d. loquens, quod dum talia & similia d. D. Cardinali dicebat, ipse D. Cardinalis respondebat dicebatque: Vos male facitis; vos deberitis mihi dicere contrarium, & tenemini. Ipse vero loquens replicabat: Domine plures amici vestri mihi dicunt, quod ista vobis debeo ostendere, & dicere, & imponunt mihi multa. Nescio, quid facere. Vos male contestamini & alii etiam. d. D. Cardinalis dicebat: Non curetis, faciatis semper prout vobis videbitur faciendum secundum conscientiam vestram, & non curetis de verbis hominum; allegabat enim pluries ipse D. Card. illam auctoritatem, videlicet; Si hominibus placerem, Christi servus non essem; & non nocerent alicui verba aliena, quem propria non maculat conscientia. Infinita similia proponebat.

[86] [An gestarit] Super XLVI & XLVII articulis dixit, quod ipse nesciebat, d. D. portare chordam; donec unus de suis cubiculariis dixit sibi; qui cubicularius venit ad ipsum loquentem, dicendo sibi: Quid faciemus? Dominus sic & sic portat chordam, & jacet cum ea: ponatis remedium, alias non poterit diu vivere: sed pro Deo caveatis, quod nesciat, quod ego dixerim vobis; quia perpetuo me haberet ingratum: ipse vero loquens cogitavit modum, per quem honeste posset cum d. D. Petro C. de ista materia loqui, & per aliquot dies post, venit ad d. D. Petrum C., dicendo: Domine mi, vos portatis chordam, caveatis vobis. Profecto vos non poteritis diu vivere; si hoc continuetis: quia vos estis juvenis, & chorda corrodet carnem vestram, & macerabit taliter, quod non poterit poni remedium. Ipse vero D. C. per quamdam admirationem dixit; Creditis vos quod ego portem chordam? Quare portarem ego eam?

[87] [chordulam,] Numquam enim negavit expresse, nec consensit etiam. Quomodo scitis vos? dixit Dominus Petrus Cardinalis. Respondebat ipse loquens: Domine dico vobis pro certo, quod somniavi, quod chordam portabatis, & quod erant in ea certi nodi, qui intrabant in carnem vestram circa ventrem. Dictus D. Cardinalis, hoc audiens, multum miratus fuit, & dixit bis. Est verum, quod sic somniaveritis? Respondebat d. loquens, quod sic: cui numquam dicere voluit, quod portaret, licet ipse loquens multum illum infestaret. Dixit ulterius d. loquens, quod quasi per tres dies post, ipse Dominus vocavit dictum loquentem, cui dixit: Magister Joannes, per animam meam, a quatuor diebus citra vos somniastis unum somnium, ita verum, & ita proprie in forma, sicut si oculis propriis vidissetis. Ipse vero loquens, cogitans, quod erat de chorda, fingens se nihil scire, infestabat d. D. Cardinalem, quod sibi diceret, quid hoc esset. Dictus vero D. Cardinalis dixit sibi quod pro certo non faceret, nec aliud potuit ab eo habere, & dum dicebat ipse loquens, quod erat de chorda; ipse respondebat per aliqua verba extranea, non negando, nec affirmando. Addit ipse Testis loquens, quod per aliquos dies post, ipse Dom. Card. vocavit d. Testem loquentem, dicendo sibi: Habeo ventrem aliqualiter durum, & inflatum, ponatis manum vestram, & sentiatis: ipse vero loquens statim cogitavit, quod ipse D. Cardinalis amoverat chordam, manum apposuit, & circumcirca ventrem tetigit, & chordam non invenit. Credit d. loquens, quod d. D. Card. chordam amoverat, ut ipse loquens crederet, quod chordam non portaret. Dixit ultra hoc d. loquens, quod verum est, quod ponitur in articulo de pediculis: quia ipse loquens vidit & quandoque dicebat ipsi D. Cardinali: Domine faciatis amoveri per vestros cubicularios, & multoties dum d. loquens d. D. Cardinali legebat, & juxta eum sedebat, ipse D. Card. sæpissime manum ponebat per subtus tunicam suam circa ventrem suum, semper se movens, & hoc faciebat, ut credit ipse loquens, dicta chorda & pediculi etiam. Quandoque etiam dum ipse Dominus sedebat in mensa, & surgebat, unum vultum faciebat, ac si malum aliquod vel infirmitatem haberet vel sentiret, & credit d. loquens, quod hoc esset & faceret chorda.

[88] Ulterius addit d. loquens, quod dum ipse loquebatur Domino de istis afflictionibus & aliis, [Ægerrime fert monitiones,] & quomodo alii loquebantur, &c. Ipse D. Card. fuit multum turbatus, & dixit: O bene video quid est, non habeo aliquem pro me, omnes sunt contra me; Deus velit me juvare! Bene video quod homines volunt me facere dimittere bonam viam & sequi malam. Certe certe, dixit ipse D. Card., ego tantum faciam, quod totus mundus loquetur de me, & dicebat d. D. Cardinalis prædicta verba in Gallico, isto videlicet: Je vois bien qu'on me veut faire venir de bonne voye a la malvaise: certes certes si je m'y mets, je feray tant que tout le monde parlera de moy.

[89] Dixit ulterius d. loquens quod prædicta verba in Gallico recte in forma, [de deponendis austeritatibus.] nihil addito vel remoto, ut credit firmiter, protulit ipse D. Card.; & hoc dicebat ipsi soli loquenti, quæ audiens d. testis loquens, turbatus fuit pro illa hora, quando vidit d. Dominum suum sic loquentem. Cui dixit; Domine mi, nullus est qui velit quod faciatis malum, sed bonum; sed dicitur, quod nimis carnem vestram affligitis, & quod diu vivere non poteritis. Plura alia dicta fuerunt, de quibus non recordatur ipse loquens; qui addit quod aliquando ipsemet loquens in vita ipsius D. Cardinalis dicebat aliquibus, quod mirabatur de isto juvene, quia communiter prædicatur juvenibus, ut bonum faciant, sed non est sic in isto; imo oportet sibi prædicare, quod non tot sic faciat, sicut facit.

[90] Super XLVIII articulo, dixit quod credit contenta ejus sore vera propter aliquas & plures conjecturas, [Virga & chordula, post Beati obitum inventa.] quas ipse vidit in vita d. Dom. Petri. Nam in studio suo habebat certas virgas juxta locum, in quo genibus flexis orabat: & ipse loquens petiit a d. Dom. Petro C., quid faciebat ipse de illis virgis? Qui respondit quod canis suus veniebat sæpe juxta ipsum, & quod propter ipsum dd. virgas habebat. Dixit ulterius d. loquens, quod istas virgam & chordam prædictas reperit post mortem d. D. Petri C. subtus nattas, quæ erant dicto in studio. Dixit etiam d. testis loquens, quod ipse D. Card. fecit apponi vectem in atrio studii sui, ad finem, ne dictus loquens intraret certa hora, qua orare volebat (ut ipse loquens credit firmiter) & se affligere, & erat hora illa, qua se affligebat verberibus. Unde semel ipse loquens per quoddam foramen cameræ suæ audivit ipsum D. Petrum C. se, ut sibi videtur, dicto in studio percutientem, & cito post ipse loquens percussit ad ostium, ut d. D. Petrus aperiret, & tunc ipse loquens vidit d. D. Petrum C., qui se festinanter induebat; quia erat in camisia sola, & hoc vidit, qui loquitur, per foramen. Dixit etiam d. loquens, quod fuit magna controversia inter d. D. Card. & ipsum loquentem de dicto vecte, quare illum ponebat, & quod ipse faceret coram ipso loquente, quæque vellet. Et d. D. Card. sibi dixit, non curetis vos: bene scitis quod non est aliquis, qui habeat ita bonum amicum, quin aliquando velit solus aliqua facere, quæ non vellet sciri a quoquam, quantumlibet privato.

[91] [Contemptus corporis, jejunia,] Super L articulo dixit, quod se refert ad depositionem suam, quam fecit in XLIX art. Verum est enim, quod sibi prædicabatur, qualiter vitam suam abbreviabat propter nimias austeritates, quas faciebat, prout d. loquens d. D. Card. dicebat: qui quidem D. Card. d. loquenti dicebat: Curatis vos de ista misera carne? Dicendo hæc verba in Gallico: fy! Cures vous de cette charoigne? & loquebatur D. Card. de sua carne propria, & pluries ipse D. Card. dixit aliqua verba, per quæ despiciebat & contemnebat suam carnem.

Super LIII dixit, quod ipse D. Card. pluries jejunavit in IV feria, VI, & Sabbato, ultra jejunia de præcepto; non tamen in pane & aqua, ut credit.

Super LIV dixit, quod pluries ultra jejunia consueta & ab Ecclesia instituta, ipse jejunabat, & aliquando fingebat se in mensa comedere, & non comedebat.

Super LXXI articulo dixit, quod vidit, quod d. Dom. Card. adhuc jejunabat; & tamen multum infirmus erat; qui continuare semper volebat; sed tamen cum difficultate jejunia dimisit, quia plus portare non potuit.

[92] [victus frugalitas;] Testis XVII super LIV articulo dixit, quod Dom. Cardinalis modicum comedebat, & in tantum lymphabat vinum, quod vix saporem vini retinebat.

[chordula.] Testis XVIII super XLVI dixit, quod propter officium suum tetigit, & tangere & videre voluit d. D. Petrum Card. ad carnem nudam, & licet ipse D. Card. aliquoties sine dilatione exhiberet se, interdum tamen petebat dilationem, dicendo: Vadatis modicum spatiatum, & postea videbitis. Ex quo præsumit ipse loquens, quod illis vicibus, pro quibus petebat dilationem, chordulam portabat, & dum eum videbat, habebat foveam in brachiis, & in medio corporis; & dictæ foveæ erant nigræ propter sanguinem mortuum & coagulatum; & dum ipse loquens peteret a D. Card. quid erat; respondebat quod non debebat de omnibus petere; ita quod noluit sibi dicere, licet cubicularii dicerent d. loquenti, quod dictæ foveæ provenirent ex nodis chordæ, quam d. D. Card. portabat. Dixit etiam quod post mortem vidit illam dictam chordam, de qua erat fama, quod ipsam portasset.

ANNOTATA.

a Est Gallicismus, quo significatur vestis duplicata, ex assuto cinericei coloris; a verbo Gallico fourrer, & adjectivo gris.

* lege Nicolao.

* Bouleau betula.

CAPUT V.
Quam eximius fuerit in B. Petro spiritus orationis.

[93] Articuli interrogatorii huc spectantes præter XXXI, quem dedi jam nunc cap. 2, & hic volo haberi pro inserto, sic sonant, prout sequitur.

XXXII. Item quod idem D. Petrus eodem, tempore, factus est maximus orationis exquisitor: unde sibi collegit orationes varias, ut de Trinitate, de Christo, de beata Virgine, de S. Michële, & aliis Angelis; de Apostolis, & aliis peculiaribus Sanctis. Ex quibus non modicum sibi fecit confici librum; quas orationes omni die devotissime solitus dicere consuevit, in oratorio suo.

XXXIII. Item quod post Horas canonicas diutius oraret, quam illæ se extenderent: ita ut raro comederet hora aliis DD. sui status consueta; & semper antequam intraret lectum, aliquas orationes peculiares & multum prolixas dicebat; ita quod exspectando, ejus cubicularii attædiati nimia vigilia, ultra quam tolerare possent, gravati obdormierunt.

XXXIV. Item quod communiter genibus flexis oravit, & capite nudo, etiam tempore hiemali, in oratorio suo aut in camera, & sæpe in oratione noctes ducebat insomnes.

Testis I super XXXI articulo dixit, quod D. Petrus sororem suam circa matutinas & alias Horas canonicas instruebat, [Preces nocturnæ,] cum ipsa nesciret ordinare; & communiter præsatus D. Petrus, surgens circa mediam noctem cum D. sorore sua ibat, & ibidem dicendo Horas suas & orationes, per duas horas & ultra invicem remanebant. Interrogatus quomodo scit? Dixit quod pluries vidit, & d. Dominus Petrus dictum loquentem excitavit, & simul cum iis ad dicendas Horas & orationes ivit, & ipse loquens somno deditus propter juventutem, surgere recusabat, & semel d. Dominus Petrus projecit sal inter linteamina d. testis loquentis, ad finem ut tædio satis haberet surgere.

[94] Interrogatus, quo tempore erat? Dixit, quod tempore Pachali, cum jam d. D. Petrus erat electus ad ecclesiam Metensem, qui d. D. Petrus electus, eundo Metas in vigilia Pentecostes de Lineio recessit, & deinde rediit ad Lineium circa festum S. Michaëlis sequentis, ubi per quatuor menses vel circa, cum d. sorore stetit primo anno suæ electionis, ut temporibus supradictis, & ista vidit prædictus ipse loquens, & plures alii de eorum famulis.

[95] Super XXXII articulo dixit, quod vidit librum & tenuit; [precum varietas ac frequentia,] & illum librum Reverendissimo Patri D. Cardinali Salutiarum ipse loquens, post obitum præfati Domini Petri, dedit.

Super XXXIII articulo, dixit contenta ejus fore vera; causam addens; quod ita vidit. Interrogatus, quanto plus stabat singulis diebus in dicendo orationes, quam in dicendo Horas canonicas; dixit, quod duplo vel circa, plus stabat in dicendo orationes, quam in dicendo Horas canonicas. Interrogatus, si audivit cubicularios conquerentes de vigilando; dixit quod sic pluries; addens, quod interdum famuli sui dicebant sibi, quod ducendo vitam, quam ducebat, corpus suum totaliter destruebat. Unde d. D. Petrus interdum ipsi loquenti dicebat; Miror de istis familiaribus, quare ista verba mihi dicunt, ex quibus apparet, quod plus diligunt corpus, quam animam; & tamen magis diligere debent animam quam corpus: & interdum ista præfatis suis familiaribus dicebat, volens ipsos ad devotionem inducere. Semel magister Joannes de Marchia erat præsens, quando præmissa testi loquenti dicebat. De loco dixit; quod Parisiis, & hic in curia.

[96] [reverentia,] Super XXXIV articulo, dixit quod postquam fuit electus Metensis, usque ad ejus obitum dicebat Horas & orationes, ut in art. continetur. Interrogatus quomodo scit? Dixit quod ita vidit pluries, & officium cum ipso dixit, & ita erat fama publica in hospitio. Nam ipse loquens dixit, quod dum D. Petrus genibus flexis officium dicebat una cum ipso loquente, & aliquis ad portam capellæ pulsabat, a genuflexione surgebat, in illo statu videri nolens; quia quanto plus poterat, devotiones suas secreto faciebat. Horas canonicas dicebat illis horis, quibus in ecclesiis dicuntur, [Horæ Cononicæ statis temporibus,] nisi esset extra hospitium suum. A suis cubiculariis dici audivit, quod in media nocte continuo surgebat, & canonicales Horas genibus flexis & capite discooperto dicebat, præsertim quamdiu fuit in curia Romana; & de hoc fuit & est inter famulos suos publica vox & fama.

[97] Interrogatus, dum erat Parisiis & in Lotharingia, qualiter Horas suas dicebat? Dixit quod Metis in Vico & in Lineio dixit Horas genibus flexis, & capite discooperto; & etiam Parisiis, postquam fuit electus Metensis; sed antea, dum erat canonicus Parisiensis, dicebat horas more solito cum quodam Nicolao Magistro hospitii sui. Dum orabat & Horas suas canonicas dicebat, erat valde contritus.

[Horæ B. Virginis.] Testis II super XXXI, dixit contenta ejus fore vera, quia ita vidit, & præsens fuit in loco de Lineio.

[98] Transfero huc aliqua ex ejusdem testis depositione ad articulum 14. Frequenter vidit Parisiis, dum alii scholares ibant spatiatum, ipse D. Petrus solus remanebat in camera sua, dicendo Horas B. Mariæ & septem Psalmos, & alias orationes, facientes ad devotionem, antequam esset canonicus Parisiensis. d. testis Parisiis juxta hospitium d. Dom. Petri Card. morabatur, & omni die conversabatur cum ipso.

Super XXXII articulo dixit, contenta ejus fore vera, quia ita vidit, & librum orationum ipse loquens de d. D. Cardinalis mandato Parisiis scribi fecit, saltem partem illius. In eodem libro erant psalterium S. Hieronymi, suffragia Apostolorum, & aliquæ Missæ votivæ, & etiam aliqua alia; dicens, quod post obitum d. D. Petri Card. de Luxemburgo, D. Card. Salutiarum d. librum habuit; &, ut credit, libet constitit in scribendo octo francos. De anno? Dixit quod scriptus fuit primo anno promotionis ad cardinalatum.

[Preces ante cubitum,] Super XXXIII articulo dixit, quod præfatus D. Petrus singulis diebus plures orationes dicebat, in quibus dicendis longiori spatio morabatur, quam in dicendo Horas canonicas. Interrogatus, si præd. D. Petrus, antequam intraret lectum, dicebat orationes peculiares, & prolixas? Dixit quod sic, & ita prolixe dicebat, quod cubicularii gravabantur; reddens causam, quia cubicularius erat ipse loquens, & pluries d. D. Petro fuit conquestus de nimia vigilatione.

[99] Interrogatus, quid respondebat d. Dominus Petrus, dum ipse loquens & alii cubicularii conquerebantur? Dixit, quod interdum tacebat, & interdum eis dicebat: Vadatis cubitum, si vultis, & si vultis, expectetis; ista vultu gratioso proferendo. Interrogatus per quot horas vigilabat post cœnam singulis diebus. Dixit quod interdum per duas horas, interdum per tres, & quandoque usque ad matutinas; & tunc pulsato pro matutinis, matutinas dicebat & lectum intrabat.

[100] Interrogatus, qua hora singulis diebus surgebat? [lectio librorum spiritualium,] Dixit quod communiter in tuba matutina tam in æstate, quam in hieme. Verum est quod in hieme aliqualiter plus tardabat. Interrogatus, in quo loco modum præmissum observabat? Dixit, quod hic in curia; quia Parisiis non surgebat ita mane. Interrogatus, per quot horas dormiebat de nocte? Dixit quod quandoque per quatuor, quandoque per tres, & ad plus, per quinque. Numquam de die dormiebat, quod ipse loquens videret, vel sciret. Numquam erat otiosus, quia ut plurimum orabat, vitas Sanctorum & alios libros, facientes ad devotionem legebat, & aliquando studebat, modicum tamen; & ita quamdiu fuit in Avenione observabat.

Super XXXIV articulo dixit, se scire quod quamdiu d. D. Petrus Horas canonicas dicebat, & etiam quamdiu orabat, semper erat genibus flexis, & capite discooperto tam in hieme, quam in æstate. Parisiis id incepit, reversus de Lineio, ubi cum Joanna sorore sua fuerat locutus, & continuavit usque ad ejus obitum, saltem usque ad ejus infirmitatem, de qua decessit. Recitabat Horas communiter horis, quibus dicebantur in ecclesiis; videlicet dum pulsabatur pro matutinis, dicebat matutinas, & sic de singulis Horis, nisi esset extra domum; quia dum erat in domo suæ habitationis, licet aliis negotiis esset occupatus, tamen propter hoc, ordinem præcedentem non omittebat.

Testis VIII dixit, quod d. D. Petrus sæpissime se absentabat ab aliis sociis & magistris suis, ut secreto iret ad dicendas Horas & orationes suas.

[101] Testis IX super XXXII articulo, credit in articulo contenta fore vera: [libellus precum.] quia confessor suus fuit a tempore, quo ipse Petrus venit ad curiam Romanam; & de primo mense, quo venit, vidit librum, de quo in art. fit mentio, & petiit præfato Dom. Petro, ubi illum librum receperat, qui eidem loquenti respondit, quod Parisiis illum librum scribi fecerat.

Super XXXIII articulo dixit, contenta ejus fore vera, in illa parte ubi dicit: quod præfatus D. Cardinalis diutius orabat, quam ascenderent Horæ canonicæ; causam reddens: quia ita vidit sæpissime, & semper genibus flexis, & capite discooperto orabat, & Horas canonicas recitabat.

[102] Insuper audivit a d. D. Petro, quod dum erat Parisiis, [Erat Petrus in oratione assiduus,] ipse de nocte prolixe orabat, cum devotione magna & servore; in quibus orationibus & lacrymis tantam complacentiam recipiebat, quod interdum non habebat dormiendi appetitum, & præmissa ipsi loquenti dicebat, conquerendo de se ipso, & dicendo. Helas! cum eram Parisiis, videbatur mihi quod essem in paradiso, quia habebam tempus orandi, & modo mihi videtur, quod ego sum in inferno, quia ad voluntatem non possum vacare orationibus, secundum puod Parisiis faciebam. Audivit etiam ab ipso D. Petro, quod hic in curia, in vigilia quadam Assumptionis Virginis Mariæ, de tota nocte non dormivit, intentus orationibus.

Et a d. D. Petro scivit ipse loquens, quod de mane sequenti duo cubicularii, [pernox & indesessus,] præfati D. Petri, videlicet Stephanus & Michaël, ipsi loquenti dixerunt, quod illam noctem duxerat insomnem, ad finem, ut eumdem d. reprehenderet; qui quidem loquens, cum super hoc d. Dominum reprehenderet, non negavit, imo dixit, quod dormire non potuerat, orationibus intentus, dicendo etiam, quod noctes non erant longæ.

[103] [precibus addictior, quam studiis.] Testis X occasione articuli 50, super quo fuit interrogatus, deposuit quædam huc spectantia, videlicet quod pluries fuit præsens hic in Avenione, dum magister Ægidius confessor, & nonnulli alii de familia d. D. Petrum inducebant, ut jura canonica studeret, & non tantum vacaret in orationibus & devotionibus. Ipse autem D. Petrus bene eos audiebat, sed quidquid eis promitteret, magis vacare volebat circa orationes, & etiam vacabat quam circa jura. Nam communiter studebat in vitis PP. & aliis libris facientibus ad devotionem.

[104] Testis XI super XXXII articulo dixit, contenta ejus fore vera, quia ipse vidit librum & tenuit. Et post d. D. Petri C. obitum, D. Amedeus Card. Salutiarum habuit; quas quidem orationes præfatus D. Petrus C. recolligere faciebat per magistrum Petrum Dolovargue secretarium suum, & per magistrum Hutinum cubicularium.

[105] [De libello precum,] Super XXXIII articulo dixit, quod d. D. Petrus C. per magnum spatium, post Horas canonicas orabat, & tantum vel plus tempus post Horas canonicas expendebat, quam Horæ canonicæ se extendebant. Multum vigilabat; nam ipse, qui loquitur dixit quod pluries cubicularii sibi fuerint conquesti de tanta vigilia.

Super XXXIV articulo dixit, quod postquam fuit ad cardinalatum promotus, dum oravit, genibus flexis & capite discooperto oravit, & Horas canonicas dixit, etiam tempore hiemali. Ita vidit testis, nec recordatur de contrario.

[106] [ac precatiunculis in libellum redactis,] Testis XII super XXXII art. dixit, quod ipse loquens vidit, quod Petrus diversas habebat orationes, in schedulis papyreis scriptas, & etiam pargamenis; & dum d. D. Petrus ad oratorium suum, vel ubicumque iret ad orandum, dictas schedulas secum in uno sacculo parvo portabat; & cum videret quod illud esset tædiosum, dixit sibi ipsi loquenti, quod fieri faceret unum librum, in quo orationes prædictæ scriberentur; quem quidem librum ipse loquens scribi fecit, ita quod scriptor dedit operam in scribendo a festo Sanctorum omnium usque ad festum Paschæ inde sequens, quia scriptor non poterat schedulas habere ad votum suum. Dixit insuper d. loquens, quod semel fuit in Avenione, præfato D. Petro Parisiis existente, & commorante, ad cardinalatus apicem etiam promoto, ubi perquisivit duas orationes, quas d. Dom. Petro portavit Patisiis, & dedit, de quibus multum fuit gavisus. Similiter in ecclesia de Lineio ipse loquens perquisivit unam orationem, quam d. D. Cardinali Petro tradidit. Et illas tres orationes fecit in libro suo orationum scribi. Nam qui de d. D. Petro C. volebat habere bonum festum, dabat sibi aliquam orationem, quia in orationibus multum delectabatur, & maximam habebat complacentiam. Magno spatio quotidie vacabat in dicendo orationes & legendo d. librum. Adeo quod familiares sui attædiabantur, quia vix volebat ad mensam venire. Quod B. Petrus, persolutis Horis canonicis, longo etiamnum tempore oraret; quod genibus flexis & capite discooperto Horis canonicis ac precibus insisteret, suffragio suo hic etiam testis comprobat, prout præcedentes.

[107] Deponit præterea occasione articuli 44 & 45 quod inter alias vices semel audivit a d. Dom. Petro cum ipse loquens & alii familiares sui dixerunt sibi: [Frustra monetur de nimia oratione.] Domine vos estis juvenis, & pro certo debetis circa studium vacare, & alia agibilia: nam si habeatis scientiam, propter scientiam & nobilitatem poteritis Ecclesiam relevare in multis, & propter quod credimus, quod fuistis factus Cardinalis. Quia aliter vos possetis facere istos gestus, si essetis frater Prædicator, vel frater Minor; quia si istas devotiones volebatis facere, debuissetis intrasse religionem, & non istum statum cardinalatus recipere. Quibus per d. Dom. Petrum Card. auditis, suis familiaribus respondit: Vos estis minus sapientes: credatis pro certo, quod nos in curia Romana existentes, non facimus quod debemus: quia pro expedito habeatis, quod propter scientiam, nobilitatem, potentiam, & arma, Ecclesia sancta Dei non reparabitur, sed per devotionem, orationes & alia bona opera Ecclesia Dei reparari debet, & reparabitur; & taliter facere debemus, ut Deus misereatur nobis. Et hoc dixit in Avenione, videlicet in prandio in camera d. D. Petri C.

[108] Testis XIII super XXXII articulo dixit, contenta ejus fore vera; [De libello precum & orationibus,] hoc dumtaxat excepto, quod non credit quod d. D. Card. omnes orationes, de quibus in articulo fit mentio, diceret quotidie; licet plures & diversas, qualibet die diceret. Ita vidit, & interdum præsens fuit. Vidit etiam librum, quem d. D. fieri procuravit, & ab ipso loquente & pluribus aliis, plures orationes habuit; potest d. liber continere unum psalterium, vel quasi. Plures etiam alios rotulos & libros devotionum habebat, quos assidue dicebat, & ita devote, quod prout videbatur d. loquenti, ipse loquens numquam vidit, neque audivit dici aliquem ita continuo contritum & devotum; neque ita devote orantem, secundum quod d. Dom. Petrus Card., & pluries d. loquens mirabatur de hoc ipso, quod ipse D. Cardinalis ita erat quasi omni hora diei continuo devotus, & quod semper cum contritione sic orabat, prout ipse, qui loquitur videbat, qui cum d. Dom. Petro quasi tam continue, tam de die quam de nocte erat. Et ipse Dom. Cardinalis cum d. loquente de talibus & pluribus similibus inter se loquebantur; & interdem dicebat ipse Dom. Card. gemendo, quod nesciebat, si aliquis posset salvari, dicendo ista verba; Nescio, magister Joannes, si aliquis poterit salvari, propter ea, quæ in sacris Scripturis legebat. Deposuit item, quod pluries & sæpissime Cardinalis Deum præ oculis haberet; & quod ipsum facie ad faciem videret, propter mirabilem modum orandi, quem ipse Dom. Petrus Card. habebat, ut ipsi loquenti videbatur.

[109] [oratione secreta,] Unde aliquoties ipse Dom. Card., dum secrete orare volebat, & d. loquens recedere a. d. loco vellet; dicebat d. Dominus Cardilis d. loquenti: bene placet mihi, quod non recedatis, sed non respiciatis me; & d. loquens nihilominus ad videndum d. modum orandi, ipsum Dominum Cardinalem sic devote orantem respiciebat; ita tamen, quod ipse Dominus Cardinalis non percipiebat. Et hoc faciebat d. Dom. Card. ne modum suum orandi ipse loquens videret. Qui D. Cardinalis genibus flexis orabat, manibus junctis, caput levabat in cælum, & aliquid dicebat, & post statim inclinabat ipsum, etiam aliquid dicendo coram imagine coëxistente, & sic continuo faciebat.

[110] [fervore in orando, de vigiliis,] Super XXXIII articulo dixit, contenta ejus fore vera; causam reddens, quia Horas canonicas cum d. D. Petro dicebat; & ulterius dicebat Horas de Cruce & de S. Spiritu, & Vigilias mortuorum. Interrogatus si majus tempus occupabat in dicendo orationes, quam in dicendo Horas canonicas? Dixit quod sic. Dixit etiam, quod pluries, dum ipse D. Card. volebat intrare lectum, ipse loquens legebat sibi librum devotionis & pluries d. loquens attædiabatur. Cubicularii erant ita fatigati in vigilando, quod non poterant se abstinere dormitione, & ut dicebant d. loquenti ipsi cubicularii, ipse Dom. Card. communiter non intrabat lectum usque ad mediam noctem.

[111] Addit etiam d. loquens, quo adeo & in tantum d. D. Cardinalis erat fervens, & intentus in devotionibus, & in Scripturis sacris legendis, quod semel contigit, quod d. D. Card. in Decreto suo studeret, & d. loquens, ab eo recedens, ipsum rogaret, quod continue studeret, idem D. Card. post recessum d. loquentis, recepit unum librum devotionis, quem supra d. Decretum tenebat, & dum vidit ipsum loquentem ad se revertentem, dictum librum abscondit, prout ipse loquens percepit & vidit; & hoc d. D. Cardinali dixit; dicendo sibi quod ipsum deceperat.

Super XXXIV articulo, dixit contenta ejus fore vera: salvo quod noctes non ducebat insomnes. Ita vidit: quia secum Horas dicebat sedendo juxta eum & quandoque d. D. Cardinalis ipsum loquentem inducebat, ut Horas diceret genibus flexis & capite discooperto. [auditione Missæ, orationibus secretis,]

Dixit etiam quod Missas audiebat singulis diebus: audiebat genibus flexis & capipite discooperto, etiam tempore hiemali. Unde semel contigit in hieme, quod, dum dictus Petrus Card. in infirmitate sua Missam audiret capite discooperto, medici supervenerunt, & statim, dum audivit medicos venientes, ipse se cooperuit, & tamen inhibuerant sibi dicti medici, ne dimitteret caput suum discoopertum; & hoc in illo instanti recitavit d. loquens dictis medicis. d. Dom. Card. duas communiter singulis diebus audiebat, & audire volebat ad minus Missas, unam cum nota, & aliam sine nota, & interdum tres vel quatuor. Dixit, quod pluries & sæpissime & frequentius prædicta vidit & præsens fuit, & aliquando ipse loquens, quando d. D. Card. tot audiverat Missas & oraverat juxta devotionem suam, sibi dicebat: Audivistis bene Missas ad voluntatem vestram, & alias orationes dixistis? Respondebat d. D. Card. quod sic, cum vultu hilari, gaudens valde quando poterat orare ad libitum suum.

[112] Dixit etiam d. loquens, quod quotidie ipse D. Card. aliquo in loco secreto circa horam nonam, & quasi per spatium unius horæ ipse genibus flexis aliquas orationes peculiares dicebat, & aliquando dictus loquens, præsens dicto in loco erat: dicebat tamen sibi d. Dom. Card. prout superius dixit, quod ipsum non respiceret, & sibi in cælum oculos elevabat & valde devote sic orabat coram imagine Crucifixi & B. V. Mariæ. Interrogatus, quales orationes dicebat? Dixit, se alia modo nescire nisi quod semel ipse loquens petiit a Dom. Card. quid ipse illa hora diceret? Qui respondit sibi; Ego dicam vobis hæc & alia, si vos promittitis mihi, quod ita facietis: sed ipse loquens, sic se per votum obligare, aut ligare noluit. Cui d. Dom. Card. dixit; non est magnus labor. Et dixit D. Cardinalis, dicatis genibus flexis usque ad certum numerum tot Ave Maria, salutando B. Virginem, & videbitis, quod spatium ponetis, & quantus labor erit. Quod fecit d. loquens, per quod ipse loquens cognovit, quod ipse illa hora quotidie salutabat B. V. Mariam; & dicebat d. Dom. Petrus Cardinalis dicto loquenti, quod pro illa non aperiret Regi Franciæ ostium, si veniret, donec ipse complevisset, nec loqueretur nec responderet, donec orationem suam finivisset. Et istud circa horam nonam faciebat ita secreto, sicut poterat.

[113] Deponit insuper (occasione articuli interrogatorii 35, super quo fuit interrogatus, producto a nobis cap. 4, ab ipso initio) Quod d. Dom. Card. jura canonica legebat, & in ipsis non tantum studebat d. Dom. Cardinalis, nec insistebat sicut in aliis orationibus, & libris sacræ Scripturæ. Dicens ulterius, quod ipse Dom. Cardinalis volebat, quod ipse loquens, legendo legeret passus, ubi loquitur de salute animæ, & de negotiis ecclesiasticis. Et libentius audiebat collationes, in quibus disputabatur, & fiebat mentio de quæstionibus & dubiis, tangentibus salutem animæ, quam de alia quacumque materia.

[114] Occasione art. 44, nimirum quod ad cardinalatum promotus, [Adeo amabat orationem.] cœperit impensius in salutem animæ incumbere; dixit etiam d. loquens, quod ipse Dom. Card., licet magnas afflictiones in curia Romana pateretur, & plura bona faceret, dixit sibi talia verba: Utinam numquam intrassem curiam! causam reddens, quia non poterat ita orare, & devotiones suas complere, sicut Parisiis faciebat, propter impedimenta, quæ sunt & continuo occurrunt d. in curia, quæ non occurrunt, nec sibi occurrebant, dum erat Parisiis. Super LIV dixit, quod d. Dom. Card. in principio mensæ dicebat aliquas orationes, & manus suas sub mensa ponebat, & numerabat per digitos suos ea, quæ dicebat, ut credit.

[115] Quomodo incapax recitandi Horas canonicas præ infirmitate, per alios jusserit recitari; Item quam demissa corporis compositione, & mentis attentione interfuerit Missæ sacrificio, dabimus cap. 10, ubi de letali ejus morbo agemus; unde liquet studium orationis, constanter & continenter ad tumulum usque ipsi adhæsisse.

[116] [Alia aliorum,] Testis XIV dixit se tantum scire, quod Petrus Card. erat magnus orator. Ipse loquens visitabat eum frequenter & cum eo comedebat, & tarde prandebat, præsertim in quadragesima & in adventu Domini. Quia tunc ipse Dom. Card. jejunabat tarde pro eo maxime, quia dum ipse loquens erat in hospitio d. Domini Card., quando familiares comedebant, ipse Dom. Card. erat in capella, in qua orabat, & habebat unum librum orationum diversarum, quas legebat, & legendo prolixe orabat, & in istis fuit præsens, & vidit.

[117] [super eodem argumento,] Testis XVII super 44 articulo (de quo supra, num. 114) dixit, quod semel in collatione post prandium d. D. Card. dixit ipsi loquenti, quod valde dubitabat de salute animæ suæ, pro eo quod acceptaverat dignitatem cardinalatus, propter cujus oneris solicitudinem & curam, servitio & contemplationi divinæ vacare non poterat; dicens, quod male fecerat frater suus, qui implicaverat eum in istis solicitudinibus, adjiciens, quod nisi esset honor Ecclesiæ & Domini nostri Papæ, dignitates dimitteret, & vitam solitariam eligeret, ut sic soli contemplationi & orationi vacaret, relictis quibuscumque aliis solicitudinibus. Interrogatus de tempore? Dixit quod anno primo sui cardinalatus.

Testis XVIII interrogatus super XXXIV articulo dixit, [testimonia.] quod quamdiu ipse loquens d. D. Cardinalem visitavit, reperit ipsum valde frequenter genibus flexis ante unam majestatem vel imaginem, orantem capite discooperto devotissime; & licet ipsi loquenti, propter d. Dom. Petri debilitatem, displiceret, eo quod tantum orabat, numquam tamen potuit ipsum retrahere, licet debilis esset.

Plura referentur ad præsens argumentum spectantia de constantissimo tenore orandi, vel sub extremum vitæ tempus, ob desperatissimam valetudinem nequaquam intermisso; ubi de fatali ejus morbo, cap. 10.

Bonam esse orationem, cum jejunio & eleemosyna, exemplo nos docuit suo Beatus hic Adolescens, dum triplicem hanc virtutem indissolubilis vinculi cognatione arcte solideque conjunxit. De oratione & jejunio actum hactenus; de eleemosyna agendum superest.

CAPUT VI.
Eximia B. Petri erga pauperes misericordia.

Præmonstratoris hic denuo munere fungantur articuli interrogatorii, qui sequentis sunt tenoris. Articulus XX. Item quod idem D. Petrus, distributiones canonicas ecclesiæ Parisiensis pauperibus communiter erogabat & erogavit; & cum desuper rogaretur a suis rectoribus, humillime respondebat: Quid vultis? Satis habemus & habebimus omnes de gratia Dei, de quo vivere poterimus & eleemosynas facere. XXI. Item quod D. Petrus, agnoscens quod familiares sibi insidiarentur in introitu chori d. ecclesiæ, ne dd. distributiones erogaret, aliunde exibat, ut dd. distributiones clam erogaret.

XXII. Item quod D. Petrus Parisiis in domo sua cœpit explorare, quomodo pauperibus, clam familiaribus, posset eleemosynas erogare: & de fenestra quadam secretiori, dum transibant pauperes, per cancellos ipsius fenestræ consuevit pecunias projicere. Quem tamen videre non valebant, nec viderunt, nisi solum manum projicientis. Et ita fuit & est communis opinio ac verum, palam, publice & notorie.

XXIII. Item quod D. Petrus Parisiis solitus erat præterea, diebus Veneris, infirmis, in hospitalibus jacentibus, ingentem specialem eleemosynam mittere.

XXIV. Item quod D. Petrus, aliquando deficiente sibi pecunia, a suis familiaribus pecunias mutuo recepit, & illas, pauperibus erogavit, ita quod numquam aut raro indonatos recedere permittebat.

XXV. Item quod D. Petrus pluries de suo proprio secrete, ne a suis magistris reprehenderetur, certas pecunias etiam a suis recipiebat, & eas pauperibus hora consueta erogabat per d. fenestram, seu clam. Unde & inter suos familiares erat quæstio, quis ejusmodi pecunias recepisset, quibus, ne inter se turbarentur, jocose dicebat: Quid habetis, aut quid turbamini? Nihil perdidistis, totum reperi: & eos pacificavit taliter, quod omnes essent contenti.

[119] Testis 1 super XX articulo dixit, quod sæpissime vidit præfatum D. Petrum pauperibus pecunias erogantem, [Eleemosynæ frequentes,] dum d. D. Petrus C. & ipse loquens, Parisiis morabantur, tradendo in ecclesia, & ut secretius poterat, faciebat. Inter ipsum D. Petrum & testem loquentem erat pactum, quod ipse loquens mediam partem distributionum d. Domini Petri debebat habere. Nihilominus aliquando partem suam & partem d. loquentis pauperibus erogabat, & eam post d. loquenti restituebat. Interrogatus ad quam summam poterant ascendere illæ distributiones singulis diebus? Dixit quod interdum ad sex albos, interdum quatuor, & aliquando plus, aliquando minus.

[120] Interrogatus, si sufficienter secundum eorum statum, [tam ex distributionibus, quam ex mutuo,] per parentes suos administrabatur eis, de quo possent vivere? Respondit quod eis stricte providebatur & taliter, quod quandoque eis erat necesse mutuo recipere. Interrogatus, a quo recipiebant? Dixit, quod a magistro Joanne Morel. Interrogatus, cum sint magni nobiles, quare non providebatur eis secundum eorum statum? Dixit quod Comes S. Pauli modernus, dictorum Petri & testis loquentis frater, erat captus in Anglia, & erat necessarium, quod reditus sui converterentur ad redemptionem d. Domini Comitis; quæ redemptio ascendebat ad centum mille francos. Interrogatus, in quo suæ ætatis anno erat prælibatus recolendæ memoriæ, dum præmissa faciebat? Dixit, quod in undecimo ætatis anno vel circa erat, quando Dominus noster Papa canonicatum & præbendam Parisiis sibi contulit, & circa duodecimum annum istas eleemosynas faciebat, & usque ad diem obitus libenter pauperibus eleemosynas erogabat, & erogari faciebat per familiares suos.

Super XXII articulo dixit & suo juramento testificando deposuit, quod pluries præsens fuit dum Michaël familiaris d. Dom. Petri reprehendit ipsum D. Petrum, eo quod eleemosynas in tanta quantitate pauperibus erogabat; & quandoque ipse D. Petrus ipsi testi pecunias ad erogandum pauperibus dabat. Et cum d. D. Petrus a magistris suis reprehendebatur, quid fiebat de pecuniis suis, ipse, summe eosdem magistros timens, dicebat, illas pecunias de manica sua cecidisse.

Super XXII, pluries vidit; [De ejus eleemosynis] & quandoque d. Dom. Petrus pecunias per fenestram pauperibus erogabat & interdum præfatus Dom. Petrus Card. ipsi testi loquenti pecunias dabat, ut pauperibus per fenestram erogaret, & præsertim cum diceret Horas vel orationes suas. Communiter pauperes & leprosi hora collationis post prandium ad fenestram veniebant. Dum ipse veniebat de studio vel de ecclesia, & etiam omnibus horis, dum pauperes vel leprosi ad eum veniebant, vel eos videbat, si pecunias habebat, vel habere poterat, semper illis erogabat.

[121] [fama publica:] In decimo tertio anno vel circa incepit per fenestras eleemosynas pauperibus erogare, dum fuit Parisiis, & continuavit usque ad ejus obitum, ubicumque fuerit, dum pauperes vel leprosos videbat, & pecunias habere poterat, & de hoc in civitate Parisiensi & alibi, ubi de eodem Domino Card. habetur notitia, & fuit publica vox & fama, & præsertim in civitate Parisiensi. Dixit, quod dum Parisiis erat, unum album duobus erogabat, & quandoque unum cuilibet, secundum quantitatem pecuniarum suarum, & numerum pauperum quærentium eleemosynas. Interrogatus, singulis diebus si dabat? Dixit quod sic, dum pauperes veniebant, addens etiam quod cæcos in eleemosynis multum habebat recommendatos.

Super XXIII articulo dixit, [missa cibaria;] quod dum pauperes mane ad officium veniebant, illis eleemosynas faciebat, & dum non veniebant; ad hospitium aliquorum vel ad hospitale pecunias quandoque, & interdum cibaria mittebat; & hoc vidit Parisiis non semel, sed pluries, tam ad domum distribuere, quam extra domum portare. De anno, mense, die, loco, tempore, & præsentibus non recordatur, salvo quod illa faciebat, dum canonicus Parisiensis erat.

Super XXIV articulo dixit testis, [pecunia mutuo accepta pro eleemos.] quod pluries vidit d. D. Petrum C. mutuas recipientem pecunias pro pauperibus erogandas, & præsertim ab ipso loquente, a magistro Joanne de Marchia, vel a Michaële, quondam cubiculario suo. Istud est notorium inter illos, qui cum d. D. Card. conversabantur. Interrogatus, si frequenter mutuo recipiebat? Dixit quod dum pecunias non habebat, & pauperes videbat. Interrogatus de numero pauperum, quibus singulis diebus eleemosynas faciebat. Dixit, quod interdum quatuor, quinque, sex, secundum quod abundabat in pecuniis. Præsens erat, loquens testis, & illa vidit.

Testis II super XX articulo dixit, [Distributiones canonicæ in paupereserogatæ,] quod in ecclesia Parisiiensi singulis diebus datur cuilibet Canonico, in processione existente, unus albus, & d. D. Petrus illum album pauperibus erogabat. Quoad distributiones, dixit quod singulis diebus non dantur distributiones, sed dum sibi solvebantur suæ distributiones, illas interdum omnes, & quandoque partem earum, pauperibus erogabat, interdum in exitu ecclesiæ per carrerias, & in domo sua, secundum quod pauperes inveniebat, & devotionem dandi habebat, & dum pecunias habebat. Dixit etiam, quod quandoque pecunias dabat alteri ad erogandum pauperibus; & ita dixit pluries vidisse.

[122] Super XXII articulo dixit, contenta ejus fore vera: [largitiones per fenestram.] causam reddens, quia ita vidit pluries, & quandoque ipse loquens de mandato d. Domini Petri per fenestram pecuniam pauperibus erogabat. Interrogatus de tempore? Dixit quod tempore, quo erat canonicus & studens Parisiis. Interrogatus quantam quantitatem pecuniarum singulis diebus pauperibus erogabat. Dixit quod quandoque unum album & quandoque duos, vel tres, & quandoque plus, secundum quod abundabat in pecuniis, & quandoque ad erogandum pauperibus a famulis suis mutuo pecunias recipiebat.

Interrogatus de quantitate & valore eleemosynarum? Dixit quod quandoque unum francum, [Aliæ ad nosocomia transmissæ.] quandoque unum cum dimidio; interdum viginti solidos Parisienses; & istas eleemosynas portare faciebat ad infirmos, in nosocomio jacentes, per eleemosynarium suum, & communiter semel in septimana videlicet, diebus Veneris, & ipse loquens interdum de mandato d. Domini Petri, eleemosynario, pro portando pecunias dabat, quia tunc d. loquens erat cubicularius d. Domini Petri, & semper fuit ab illo tempore citra usque ad ejus obitum.

Super XXIV articulo dixit, quod quando pecunias habebat, [An distributiones canonicas,] aut mutuo habere poterat, vix aut numquam aliquis ab eo sine eleemosyna recedebat. Interrogatus, si abundabat in pecuniis? Dixit quod quamdiu fuit canonicus Parisiensis, nullam administrationem habebat, nisi de pecuniis distributionum suarum; & ideo in pecuniis non poterat multum abundare. Interrogatus si omnes distributiones suas dabat pauperibus. Dixit de credulitate quod sic; tamen nescit affirmative, si omnes erogabat.

[123] Testis XI super XX & XXI articulis, dixit se tantum scire, [omnes, pauperibus erogaret.] quod Dominus Petrus distributiones sæpe, quas more canonicorum d. ecclesiæ Parisiensis ibidem recipiebat, pauperibus erogabat, ipso loquente & aliis suis magistris scientibus, & ut asseruit ipse loquens, gaudentibus; tamen ut secretius poterat, erogabat. Interrogatus si omnes distributiones dabat pauperibus? Dixit, quod quandoque omnes; interdum vero secundum quod pauperes & petentes veniebant. Interrogatus, de summa distributionum? Dixit, quod quandoque quatuor albos, quandoque quinque, & interdum plus & interdum minus, & aliquando habebat XII & plus; sed ecclesiam non frequentabat, nisi diebus festivis. Aliis autem diebus vacabat ad studium.

Super XXII articulo dixit, contenta ejus fore vera: [De pecuniis per fenestram projectis,] causam reddens, quia vidit d. D. Petrum de fenestra cameræ ipsius loquentis, quæ erat propinqua alteri fenestræ, per quam d. D. Petrus pecunias projiciebat secreto pauperibus erogando, & per fenestram projicientem, tamen ipse loquens d. D. Petrum in operibus bonis perturbare nolebat. Tantum recordatur testis de duabus vicibus, quia ad hæc non advertebat. Interrogatus de summa pecuniæ, projectæ per fenestram? Dixit se ignorare. Bene scit, quod erant albi regales; [ac multitudine pauperum.] quia illos videbat cadentes. Aderant pauperes interdum decem, interdum plus, & interdum minus. Interrogatus si omnibus ibidem venientibus dabat. Dixit quod sic, saltem illis duabus vicibus, quas vidit, postulantibus dedit.

[124] [Quoties daret, quo tempore ex distributionibus.] Interrogatus si singulis diebus dabat? Dixit, quod dum pecunias habebat & pauperes veniebant. Interrogatus quo tempore dabat dictas eleemosynas per fenestram d. D. Petrus? Dixit quod quasi per unum annum ante ejus promotionem ad ecclesiam Metensem, videlicet dum esset Canonicus ecclesiæ Parisiensis, & erat Archidiaconus Drocensis, in ecclesia Carnotensi, & Archidiaconus Bruxellensis in ecclesia Cameracensi; qui quidem archidiaconatus anno quolibet valere poterant in portatis, CCCC francos, vel circa. Interrogatus unde d. D. Petrus habebat pecunias, quas pauperibus per fenestram erogabat? Dixit quod de distributionibus ecclesiæ Parisiensis; nam interdum partem distributionum reservabat, quam per fenestram pauperibus erogabat. Dum de illis archidiaconatibus portabantur eidem D. Petro summæ pecuniarum, receptor earumdem pecuniarum dabat eidem D. Petro duos vel tres francos, de quibus faceret ad libitum, & illos in piis operibus, ut credit d. loquens, expendebat. Interrogatus quantum valere poterant singulis annis distributiones ecclesiæ Parisiensis? Dixit d. loquens, quod secundum arbitrium suum, d. D. Petro valere poterant singulis annis, quamdiu fuit canonicus Parisiensis, XII vel XIV francos. Et dum solvebantur distributiones majores, quæ solvuntur bis vel ter in anno, ille, qui recipiebat; d. D. Petro dabat pecunias ad valorem unius franci vel circa, ad faciendam libitum voluntatis.

Super XXIII articulo dixit, quod postquam d. D. Petrus fuit promotus ad ecclesiam Metensem, residendo Parisiis, fecit ut in d. art. continetur. Audivit ita ab eleemosynario dici, & sæpe vidit portantes dictas eleemosynas diebus Venerinis, & etiam in computis expensarum domus d. D. Petri reperiebatur scriptum.

[125] Super XXIV articulo dixit, quod pluries audivit a Dom. Henrico, eleemosynario, [De pecuniis mutuo acceptis, pro eleemosynis.] Stephano & Michaële cubiculariis d. Dom. Petri Cardinalis, quod D. Petrus sibi tenebatur in pecuniis, per eum mutuo receptis, quas pauperibus erogaverat; nam numquam erat absque eo quod alicui non teneretur pro tali opere; licet interdum dictis mutuantibus solveret ad duplum. Ideo bene reperiebat mutuantes pro erogando pauperibus. Interrogatus de tempore? Dixit quod, postquam fuit ad ecclesiam Metensem electus. Dum pauperes videbat petentes, indubitanter, si pecunias habebat, aut secreto mutuo habere poterat, eis eleemosynas faciebat.

[126] [Reditus ecclesiæ Metensis] Super XXV dixit, quod in Avenione fuerunt d. D. Petro, de redditibus suæ Metensis, portatæ certæ summæ pecuniarum, usque ad summam DCCC francorum, vel circa; & cum dicti franci fuerunt per Dom. Hugonem le Chaudronier, camerarium, & ipsum loquentem, & nonnullos alios numerati pluries, & in cofro a positi, cujus clavem d. D. Petrus portare volebat & portabat; post aliquot dies dicti camerarius & loquens, volentes recipere pecuniam prædictam, ad committendum ad usus hospitii, ipsas pecunias non invenientes, cœperunt inter se contendere, quis prædictam pecuniam habuisset; [an pauperibus distributi?] tunc prædictus D. Petrus, qui clavem cofri habebat, vocavit d. camerarium suum, secrete sibi dicendo, non perturbemini, quia bene scio, quid de dictis pecuniis est factum. Eas d. D. Petrus, ut firmissime credit ipse loquens, pauperibus erogaverat, & erogari fecerat in Avenione; & credit de anno ante ejus obitum; de mense & die non recordatur.

[127] Testis XII super XXIV articulo dixit, quod præfatus Dominus Petrus sæpe manu levavit pecunias ab ipso loquente pro pauperibus erogando, [De pecuniis mutuo acceptis,] quia numquam vel raro sibi recedere permittebat, si pecunias habebat, aut habere poterat. [vel ab ipsis famulis.] Interdum ab inferioribus famulis, pro pauperibus erogando, exposcebat, & ita vidit d. loquens Parisiis & in Avenione. Interrogatus de tempore, quo præmissas eleemosynas facere incepit? Dixit ipse loquens, quod cum d. Dom. Petro venit statim post promotionem suam ad ecclesiam Metensem; & ab illo tempore citra, usque ad d. D. Petri obitum: & licet d. D. Cardinalis ante promotionem suam ad Ecclesiam Metensem, ipse loquens cum eodem D. Petro non moraretur, tamen dixit, quod frequenter visitabat eum; addens d. loquens quod d. D. Petrus in Lotharingia existens, & etiam in itinere constitutus, eundo & redeundo post promotionem suam ad ecclesiam Metensem, ipse loquens fuit eleemosynarius secretus ejusdem D. Petri; quamvis haberet unum generalem eleemosynarium. Interrogatus de quantitate pecuniarum pauperibus erogatarum singulis diebus? Dixit, quod cuilibet dabat unum album, & interdum duos; secundum quod abundabat in pecuniis.

[128] Testis XIII super XX dixit, quod pluries audivit a d. D. Petro C., [Alterius testis] tempore, quo cum eo residebat, quod propter eleemosynas, quæ fiunt, homo non efficitur pauperior, quia Deus providebit illis, qui faciunt eleemosynas, & cum d. D. Petrus dicebatur, quod pauper erat & similia; respondebat, quod satis Deus suo statui provideret; dicens ipse loquens, quod præfatus D. Petrus multoties ipsi loquenti dixit, quod non vellet, quod sua negotia ad suum libitum venirent, propter pericula, quæ inde sequi possent.

Super XXII dixit, quod per tempus, per quod ipse stetit cum d. D. Petro, semper vidit eumdem D. Petrum valde misericordem & pium, pluries eleemosynas facientem, manu propria, quando poterat pauperibus pecunias largiri; & quando non poterat per se, per alium dari faciebat.

[129] In tantum, quod semel ipse d. D. Petrus ipsi loquenti dedit unam regulam generalem, [super hisce testimonium; & de vendito annulo.] videlicet quod nomine ipsius D. Petri idem loquens toties, quoties sibi videretur expediens, eleemosynas faceret, & sibi, quæcumque expenderet in eleemosynis, computaret. Et dum ipse loquens d. Domino Petro diceret, quod forte non bene recordaretur de his, quæ daret, & quod posset plus vel minus computare, quam posuisset; respondebat d. D. Petrus, quomodocumque esset, ipse volebat, quod in dubio plus computaret, & taliter, quod in tradita non deficeret. Insuper dixit d. loquens, quod d. D. Petrus ita libenter eleemosynas faciebat, quod semel, dum non haberet pecunias, fecit per unum de servitoribus suis vendi unum annulum b auri, quem in digito portabat, secretius quam potuit; prout d. loquens dixit, a d. servitore audivisse; multum enim compatiebatur pauperibus clericis, specialiter magistratis in scientiis & non beneficiatis, quibus, ut dicebat ipse loquens, libentissime providisset, si potuisset.

ANNOTATA.

a Id est, arca, a Gallico coffre.

b Idem narratur in vita antiqua cap. 5, num. 29. Unde hausit Albius votum, quod in materia misericordiæ editum a Beato adstruit in vita cap. 3 num. 24.

CAPUT VII.
Nitor conscientiæ, quotidiana defectuum annotatio,
crebra eorumdem confessio.

Præluceant more consueto articuli interrogatorii depositionibus. [Articuli interrogatorii,] Articulus interrogatorius LI sic memorat: Item quod idem D. Petrus adeo solicitus erat de sua conscientia, ut omni die secreto facto examine de sibi contingentibus, in scriptis redigeret peccata sua, etiam quæcumque minima, ne quomodolibet inconfessa transirent.

LII. Item quod idem D. Petrus confitebatur sæpe & semper genibus flexis, & raro vel numquam absque lacrymis multis, quamvis levissima & pene nulla essent ejus delicta, & sine quibus vita præsens non transitur etiam a Sanctis & viris perfectis.

[131] [ac depositiones.] Testis I super LI dixit, se tantum scire quod quamdiu fuit Parisiis, ipse D. Petrus in modica schedula singulis diebus, peccata in die commissa, scribebat, & dum ibat ad partes Lotharingiæ, in itinere omisit scribere prout consueverat; quodque, cum fuit in loco de Lineio, dixit ipsi loquenti, quod valde tristabatur, eo quod omiserat scribere peccata sua, dubitans illa tradidisse oblivioni, & hortabatur d. loquentem, ut reduceret peccata ad memoriam, si aliqua fecisse vidisset; & ipse loquens dixit, quod non credebat ipsum peccasse. Tunc d. Dom. Petrus dicebat ipsi loquenti; Nonne potavi inter prandium & cœnam? Qui testis respondit, quod sic; sed non videbatur sibi, quod sic potare, esset peccatum, & tunc præfatus D. Petrus incepit solus in una camera scribere peccata sua per ipsum in via commissa, ubi fuit in scribendo per duas horas vel circa. Non vidit schedulam, quia secretius, quam poterat, scribebat, & schedulas custodiebat. Quamdiu Parisiis fuit, & hic in curia, semel in septimana confitebatur, ad minus, & quandoque bis vel ter in septimana, & interdum singulis diebus, prout devotio movebat ipsum. Pluries vidit præfatum D. Petrum coram confessore suo tam Parisiis, quam hic in curia, & de hoc fuit & erat fama publica inter familiares d. D. Petri.

[132] Testis II super LI articulo dixit, quod credit contenta ejus fore vera. [Visæ schedulæ,] Quia pluries vidit ipsum scribentem. Sæpe in præsentia cubiculariorum suorum scribebat; sed dicti cubicularii non erant ausi respicere, quid scriberet; & interdum flexis genibus ante ignem scribebat, & aliquando in capella sua, vel in studio, & dixit, quod in quadam arca illas schedulas ponebat, quæ quidem arca de post obitum d. D. Petri fuit reperta, quasi plena illis schedulis; qui quidem d. loquens, dictas schedulas posuit in igne in loco Villænovæ. Interrogatus, quando incepit scribere? Dixit, quod postquam fuit promotus ad cardinalatum. De loco? Dixit, quod Parisiis, in Lotharingia, & hic in Avenione.

Super LII articulo; Bene scit, quod sæpissime confitebatur; & vere scit etiam, quod semel vidit d. D. Petrum se confitentem pedibus nudis. [crebra confessio,]

Testis IX super LI respondit, quod pluries vidit schedulas, [visæ a confessario schedulæ,] dum d. D. Petrus confitebatur ipsi loquenti, ipseque loquens d. D. Petrum admonuit, ne amplius scriberet; imo si dubitaret de oblivione, confiteretur sæpius, & cuicumque capellano occurrenti; & inde secutum est, quod sæpe surgebat de nocte variis horis, & confitebatur uni de capellanis suis, modo uni, modo alteri. Interrogatus, de nominibus capellanorum? Dixit, quod Domini Ægidius Dorel, & Odoardus, qui tunc cum d. Petro morabantur. Interrogatus, quo tempore ipse loquens admonuit supradictum D. Petrum, quod amplius non scriberet peccata sua, sed sæpius confiteretur? Dixit, quod paulo postquam ipse loquens fuit confessor suus. d. Scripturam credit, quod continuavit a tempore, quo fuit canonicus Parisiensis, usque ad tempus, quo elegit dictum loquentem in confessorem. Interrogatus, quare credit. Dixit, quod d. D. Petrus ipsi loquenti dixit, quod ita erat usus Parisiis & alibi.

Occasione alterius articuli interrogatus d. testis dixit, quod numquam vidit ipsum confitentem, [lacrymæ,] nec audivit de confessione, quin defleret. Contigit hoc a tempore, quo fuit confessor suus. De loco? Dixit, in Avenione. De præsentibus? Dixit, quod nullus quia talia faciendo claudebat studium suum, ne aliquis intraret.

Super LII articulo dixit, quod d. Dom. Petrus confitebatur sæpe ipsi loquenti, [confessio quam frequens, quot lacrymis respersa.] videlicet ad minus ter in hebdomada, & aliquando pluries, semper genibus flexis; nec recordatur, quod umquam confessus fuerit sine magnis lacrymis, imo cum lacrymis & magnis singultibus flebat; in tantum, quod quandoque per spatium unius miserere mei Deus, non valebat loqui; & aliquando erat tanta copia lacrymarum, quod videbatur ante d. D. Petrum aquam fuisse infusam. Interrogatus, quare ita flebat? Dixit, quod flebat ex maxima cordis contritione; nam faciebat conscientiam de minimis peccatis; nec recordatur ipse loquens, quod umquam ipse D. Petrus fuerit confessus sibi peccatum, quod ipse loquens judicaret esse mortale.

[133] Testis X super LI articulo dixit, quod sub noctis silentio pluries confessus est d. D. Petrum; [Confessio nocturna,] quodque ipse loquens, dum audiebat d. D. Petrum de confessione, de nocte plus quam quinquies percepit, quod d. D. tenebat schedulam & candelam, & in d. schedula legebat, prout magis occulte poterat. In qua quidem schedula, ut credit ipse loquens, legebat peccata sua. Verum est, quod tenebat schedulam sub caputio aliqualiter occultatam. Interrogatus, quali hora confitebatur de nocte? Dixit, quod interdum ante mediam noctem, interdum hora mediæ noctis, & interdum post mediam noctem. Interrogatus, si D. præfatus Petrus C., dum volebat confiteri de nocte, mittebat prædicto d. loquenti?

Dixit, [apud quos & quam sæpe.] quod dum surgebat de lecto post mediam noctem, vel ante, vel qualicumque hora surgeret de lecto, & volebat confiteri, veniebat ad cameram ipsius loquentis, & ininterdum ad cameram D. Odoardi presbyteri, & ad ostium alterius cameræ pulsabat; nam interdum ipse, qui loquitur, audiens d. D. Petrum Cardinalem, pulsantem ad ostium cameræ suæ de nocte, fingebat dormire, & tunc ibat ad cameram Domini Odoardi. Similiter interdum d. Dominus Odoardus fingebat, quod dormiret, vel quod non esset in camera sua, quia, ut eis videbatur, pro nihilo surgere faciebat. Interrogatus, si de mane sequenti, dum surgere nolebant, illos blasphemabat? Dixit, quod non, sed illo mane mittebat pro confessore suo, vel uni illorum confitebatur. Interrogatus si sæpe confitebatur de nocte? Dixit, quod interdum ter vel quater in septimana, quandoque plus, quandoque minus.

Super LII articulo dixit, [Levissima confitetur] quod præfatus D. Petrus aliquando de nocte confitebatur genibus flexis, & interdum pedes inclinatus super altare, & credit ipse loquens, quod ipse D. Petrus Card. ideo stabat pedes super altare inclinatus, ut occultaret schedulam sub caputio, ne ipse loquens, audiendo confessionem dicti D. Petri, schedulam videret. Si lacrymas emittebat dicendo confessionem? Dixit, se nescire, sed bene loquebatur voce dolorosa & quasi lacrymosa: Quoad peccata d. D. Petri, dixit ipse loquens, quod levissima erant, saltem illa, quæ ipsi loquenti dicebat in confessione.

[134] [peccata,] Testis XI super L articulo dixit, quod idem D. Petrus peccata sua (ignorat si omnia) in scriptis redigebat; & quadam vice loquens ipse in studio suo secreto, invenit unam schedulam scriptam manu sua, continentem inter cetera, quædam peccata satis levia, & quæ ipse loquens non reputabat peccata.

Testis XII super LI articulo dixit, quod credit contenta in d. articulo fore vera; causam reddens, quia fama laborabat, & erat in hospitio d. D. Petri C., inter familiares ejusdem de contentis in articulo. Etiam dixit, se audivisse contenta in d. articulo fore vera a Domino Cardinali de Salutiis, cujus ad præsens d. loquens familiaris existit.

[135] [etiam noctu scripta;] Testis XIII super LI articulo dixit, contenta ejus fore vera, salvo quod nescit an omni die peccata sua scriberet. Pluries de nocte videbat d. D. Petrum C. sua peccata scribentem, & dicebat d. loquens d. Domino C.: Vos scribitis peccata vestra. [quæ etiam sibi indicari rogat.] Dixit etiam d. testis loquens, quod ipse D. Card. sæpe petebat sibi, quid in die ipse fecerat, ubi fuerat, cum quibus locutus erat, ad advisandum melius sua peccata. Quod etiam d. D. Cameracensi, fratri suo faciebat, & ab eo sic petebat. Addit d. loquens quod aliquando ipse loquens, in sua bursa schedulas ipsius D. Card. in quibus peccata sua scripserat, custodiebat. Sibi tamen dicebat, non respiciatis intra; ipse vero loquens dicebat, quod non respiceret, dicendo sibi quod erant peccata sua, & ista erant in itinere, quando ipsi equitabantur. Interrogatus quomodo scit? Dixit, quod pluries vidit plures schedulas, in quibus dicta sua peccata erant scripta. Sed non videbat nisi principium schedulæ, in qua sic scribebat: Primo die Lunæ peccavi, item die Martis peccavi, & sic consequenter. Et de ista materia pluries inter d. D. Card. & d. loquentem erant colloquia.

Super LII articulo dixit, quod sæpe & sæpissime, & semper confitebatur genibus flexis; & hoc dici audivit ex capellanis d. D. Petri C., quod pluries de nocte confitebatur.

[136] Testis XIV super LI articulo dixit, se tantum scire, [confitebatur scripto, genibus flexis.] quod ipse D. Cardinalis, quando sibi confitebatur, semper habebat schedulam, in qua redigebat peccata sua, quantumcumque minima, sed non vidit eum scribentem. Bene tamen dixit, quod in confessione sua non potuit perpendere gravitatem peccatorum suorum. Interrogatus, quomodo scit quod scriberet peccata sua? Dixit, quod consitendo legebat schedulas, & addit etiam ipse loquens, quod semel petiit a d. D. Cardinale, cur scribebat peccata sua; qui sibi respondit, quod, ut melius de suis defectibus recordaretur.

Super LII articulo dixit, quod verum est, quod semper genibus flexis confitebatur sibi, & cum magna cordis contritione; sed, si cum lacrymis, non advertit; sed bene cum magna mœstitia & contritione confitebatur.

CAPUT VIII.
Colloquia ascetica, desiderium adeundi loca sacra, fastidium aulæ.

Præmitto rursum articulos interrogatorios super contentis in titulo hujus capitis, qui sic sonant. Articulus XXVI: Item quod idem D. Petrus notitias proborum virorum cœpit solicite exquirere, [Articuli interrogatorii,] & eis adhærere: prout frequentius potuit; a magistro Francisco de S. Michaële, vel a magistro Gerardo de Vervino, pœnitentiario Parisiensi, in theologia magistris, super statu & salute animæ suæ devota habebat colloquia.

XXVII. Item quod ecclesias Parisiis solicite visitabat, maxime Carthusiensium & Cælestinorum monasteria, & cum magnis devotis illorum monasteriorum, speciales & secretas notitias habebat; & præ ceteris D. Philippo de Mazeriis, qui inter ceteros devotos Parisienses devotissimus reputabatur; & qui multas divitias pro Dei amore contempsit, singularius adhærebat, ut ab illis instructus ad arctioris vitæ fructum perveniret.

XXVIII. Item quod de præmissis omnibus & singulis fuit, & est publica vox & fama in civitate Parisiensi, [super hac materia.] & alibi.

XLIII. Item quod, postquam ad curiam pervenit, videns ejusdem implicationes, negotiorumque diversitates, & pericula ob illas quam plurima esse, considerans, cœpit formidare, ne a pace conscientiæ & interioris devotionis fervore declinaret.

XLIV. Quapropter cœpit animæ suæ saluti consulere.

XLV. Item quod, plenius consideratis moribus d. curiæ, & præmissa pericula, semper præ oculis habens, cœpit sibi ipsi quam plurimum esse austerus.

LXIV. Item quod abunde intendebat, meare ad S. Mariam Aniciensem, ad S. Benedictum supra Ligerim, & ad S. Maturinum, ad S. Mariam de Carnuto.

LXVIII. Item puod proponebat visitare caput B. Joannis Bapt. Ambianis; locum B. Mariæ de Bolonia supra mare; demum transfretare ad Angliam, & ad S. Thomam Cantuariensem.

LXXI. Item quod disponebat transfretare de Anglia versus Coloniam, & sancta loca ibidem visitare; & maxime undecim mille Virginum locum & monasterium.

[138] [Inter alios Parisiis] Testis I super XXVI articulo dixit, quod d. D. Petrus sæpissime conversabatur cum præfatis magistris Francisco & Gerardo, in articulo nominatis, videlicet cum d. magistro Francisco causa informandi, & cum magistro, Gerardo causa confitendi: nam d. magister Gerardus, erat confessor suus; & illam notitiam cum ipsis recepit, ex eo, quod inter omnes Theologos Parisiis sufficientes reputabantur magistri. Interrogatus, a quo tempore circa, & per quod tempus fuit conversatus cum supradictis magistris? Dixit, quamdiu fuit Parisiis, a tempore quo electus fuit ecclesiæ Metensis. Interrogatus, si audivit d. D. Petrum & præfatos magistros ad invicem loquentes? Dixit, quod sic, pluries de divinis & bonis documentis; addens etiam ipse loquens, quod prælibatus magister Franciscus plura documenta sibi dixit. Et de hoc est fama publica Parisiis.

Super XXVII articulo dixit, [Beatus consuevit cum Philippo de Mazeriis,] quod antequam d. D. Petrus Cardinalis esset electus ecclesiæ Metensis, interdum ecclesiam Carthusiensium Parisiis, causa spatii visitabat; & postquam electus fuit & reversus de Lotharingia Parisios, quando ibat ad Regem ad S. Paulum, tunc ecclesiam Cælestinorum, causa devotionis visitabat, Missas audiendo, & alia divina officia, & conversabatur cum quodam Domino Philippo, qui infra septa monasterii Cælestinorum moram transibat, & in dicta capella d. D. Philippi, præfatus D. Petrus vitas Sanctorum & alios libros, facientes ad devotionem, una cum Domino Philippo legebat, & in legendo delectabatur, affectans sequi vitam Sanctorum; & hoc pluries ipse loquens vidit, dicens insuper quod d. D. Petrus & d. loquentem ad devotionem inclinaret, & sæpe illos libros legi faciebat, & interdum nonnullos libros ad domum apportari faciebat, & illos copiari.

Interrogatus cujus famæ erat d. Dominus Philippus? Dixit, quod magnus nobilis erat, [piissimo viro agere.] & dives, sed mundi divitias & honores dimisit, & tenebat vitam Cælestinorum, & inter ceteros devotos Parisiis devotissimus reputabatur. Interrogatus, si sæpe cum ipso conversabatur Dominus Petrus? Dixit, quod post regressum suum de Lotharingia, Parisiis, insimul dicti DD. Petrus Cardinalis & Philippus miles conversabantur bis vel ter in septimana, & de hoc est fama publica in civitate Parisiensi.

Occasione articuli LXXVIII, dixit d. loquens, quod præfarus Dom. [Fastidium aulæ.] Petrus frequenter ipsi dixit, quod libenter iret ad eremum pro pœnitentia facienda, inducendo ipsum loquentem, quod secum iret solus, dicens eidem loquenti, quod nihil habere volebat, nisi breviarium suum & orationes suas, & omnes libros suos vendere, & emere grossum pannum pro vestimentis faciendis, & semel cepit secrete claves cujusdam portæ, quæ est juxta viridarium hospitii, in quo morabatur in Avenione, per quam secreto exire volebat, cum d. loquente pro eundo ad eremum; sed quidam Magister Ægidius confessor d. D. Petri, eumdem retraxit: dicendo eidem, quod, si excedebat, schismatici gauderent & dicerent, ipsum recessisse, existimantem D. N. Papam Clementem, non esse verum Papam: & d. loquens debebat ire cum ipso, nec volebat, quod aliquis sciret etiam de familia.

[139] Testis II super XXVI dixit, contenta ejus fore vera; [Versatur cum viris piis,] causam reddens, quod ita vidit & pluries præsens fuit, ubi d. Dom. Petrus Card. & magister Franciscus de S. Michaële erant ad invicem, & interdum magister Gerardus de Vervino, pœnitentiarius Parisiensis, qui loquebantur de salute animæ & de devotionibus. Nam dicti magistri Franciscus & Gerardus, solemnes clerici reputabantur, & devoti viri. Interrogatus, per quod tempus fuit cum dictis magistris ipse Dom. conversatus? Dixit, quod a tempore suæ promotionis ad ecclesiam Metensem.

Super XXVII dixit, quod sæpissime d. D. Petrus ecclesias Carthusiensum & Cælestinorum visitabat. [ecclesias visit,] Interdum causa recreationis, & quandoque causa devotionis. Testis deponens familiaris erat d. Domini Petri, & eumdem d. Petrum una cum aliis suis familiaribus associabat. De tempore dixit, quod dum erat Cardinalis, [consulit Philippum de Mazeriis.] & Parisiis moram trahebat. Dictus testis vidit & audivit quod d. D. Philippum de Mazeriis & nonnullos alios Cælestinos & Carthusienses interrogabat de modo vivendi ipsorum, & de statu religionis eorum.

[140] [Tædium curiæ.] Super XLIV articulo dixit, quod sæpe audivit d. D. Petrum conquerentem de involutionibus curiæ Romanæ, & regimine ejusdem; dicens præfatus Dominus C., quod melius fuisset pro eo, si numquam Card. fuisset; quia multa, ut dicebat, videbat, quæ sibi displicebant.

Super XLIV dixit, quod d. D. Petrus, ut ipsi loquenti dicebat, desiderabat ire Carnutum; sed propter infirmitatem non potuit ire; sed misit Alanum, unum de famulis suis, tempore suæ infirmitatis.

Testis IX super XLIV articulo dixit, contenta ejusdem fore vera. Quia sæpissime ipsum D. Petrum de salute animæ suæ affligere se vidit & dolere: & interdum cum magna difficultate pacificare: quia pluries vidit ipsum flere.

[141] Testis XI super XXVI articulo dixit, quod vidit pluries dictos magistros Franciscum de S. Michaële, [Versatur cum veris probis,] & Gerardum de Vervino, conversantes cum d. D. Petro, in mensa & extra, postquam d. D. Petrus fuit promotus ad ecclesiam Metensem, dicti magistri, Franciscus & Gerardus, cum d. D. Petro perseveraverunt, quamdiu Parisiis fuit.

Super XXVII articulo dixit, quod postquam Petrus fuit electus Metensis, [visit ecclesias,] sæpe & sæpius visitavit ecclesias Carthusiensium & Cælestinorum, cum essent de eadem terra, vel circa. Dixit etiam d. loquens, quod pluries vidit d. D. Petrum, ecclesiam Cælestinorum & habitationem eorum visitantem, & specialiter visitabat Dominum Philippum de Mazeriis, in articulo nominatum. Dum d. D. Petrus ibat ad dictas ecclesias Carthusiensium & Cælestinorum, ipse loquens d. D. Petrum associabat. Interrogatus, [ac Philippum de Mazeriis.] si sciat quod d. D. Petrus loqueretur cum d. D. Philippo verba devotionis? Dixit quod credit, quod sic, ex eo, quod dd. D. Petrus, & D. Philippus, in articulo nominati, dum ad invicem erant, capellam D. Philippi intrabant, & ibi morabantur, loquendo per magnum spatium temporis. Ipse tamen loquens non audiebat verba illorum; & etiam, quod ipse D. Petrus in mensa & alibi recitabat aliqua verba, quæ, ut dicebat, audiverat a d. D. Philippo; nam ipse D. Philippus inter omnes devotos Parisienses, devotissimus reputabatur, & ideo d. D. Petrus C. a tempore suæ promotionis ad ecclesiam Metensem, quamdiu Parisiis fuit, cum dicto D. Philippo conversatus fuit.

[142] Super XXVIII articulo dixit, vocem & famam esse super his, quæ deposuit.

[143] [Alia aliorum] Testis XII super XXVI dixit, se credere contenta in d. articulo fore vera; quia vidit d. D. Petrum frequenter cum nominatis in articulo, qui nominati in articulo, probi & boni viri reputabantur, & pluries ipse loquens dixit, quod vidit d. D. Perrum d. magistro Gerardo de Vervino, in articulo nominato, confitentem. Interrogatus quo loco? Dixit quod Parisiis, videlicet post promotionem suam ad ecclesiam Metensem.

Super XXVII articulo dixit, quod pluries vidit d. D. Petrum, ecclesias Carthusiensium & Cælestinorum visitantem, dicto loquente, ut asseruit, præsente, & eumdem D. Petrum associante. Interdum d. D. Petrus C. ibat ad Regem, in S. Paulo existentem, & cum aliquando non esset locus conveniens intrandi ad Regem, præfatus D. Petrus divertebat ad hospitium supradicti D. Philippi de Mazeriis, & ibidem magnum colloquium inter se habebant; de quibus loquebantur, ignorat d. loquens. Præfatus D. Petrus C. libenter cum personis devotis conversabatur, & colloquia habebat magis quam cum aliis, & d. D. Philippus inter omnes devotos Parisienses devotissimus reputabatur.

[144] [circa præsentem] Testis XIII super XXVI respondit, contenta ejusdem fore vera. Interrogatus, quomodo scit? Dixit, quod cum d. D. Petro morabatur, & in diversis collationibus, & aliis diversis horis vidit & audivit dictos, in articuculo nominatos, una cum præfato D. Petro colloquentes. Nam d. D. Gerardus de Vervino, in articulo nominatus, erat confessor d. D. Petri specialis, & sæpe veniebat ad hospitium d. D. Petri, singulis diebus Dominicis & festivis solemnibus, quibus diebus D. Petrus frequenter corpus Christi sumebat. Etiam in collationibus d. D. Petri C. sæpissime erat præfatus D. Gerardus, & interdum de quæstionibus respondebat, prout faciebat magister Franciscus de S. Michaële, in articulo nominatus, & plures alii DD. Dixit ulterius d. testis, quod, eo quod vidit d. D. Petrum C. habere colloquia cum dd. magistris, in articulo nominatis, cum quibus loquebatur de divinis Scripturis, supplicavit eisdem, ut ad partem inducerent d. D. Cardinalem ad studendum jura canonica, quæ prælati tenentur scire pro regimine Ecclesiæ. Ad quæ respondit d. loquenti sæpe d. magister Franciscus de S. Michaële, in articulo nominatus: Dimitte eum, dimitte eum in suis devotionibus, videns d. D. Petrum C. fore sic inclinatum ad sacras Scripturas, in quibus omnino insistere volebat, & cor suum totum posuerat. Dicebat etiam pluries d. D. Petrus, quod sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum.

[145] Super XXVII articulo dixit, se scire quod Carthusienses visitabat & Cælestinos, [materiam] & cum devotis conversabatur, & specialiter cum D. Philippo de Maseriis, in art. nominato. Interrogatus, quomodo scit? Dixit quod præsens erat. Dixit ulterius d. loquens, quod de tempore per quod stetit cum d. Domino Cardinali, vidit quod ipse D indifferenter videbat libenter omnes religiosos quoscumque ad se venientes, qui valde frequenter ipsum visitabant, & cum ipsis potissime clericis, & in pagina sacra magistris colloquia habebat, & a pluribus libros & sermones accommodabat, in quibus studium suum ponebat.

[146] Super XLIV articulo dixit, continere veritatem; [testimonia.] causam reddens, quia per experientiam vidit: quia antequam ipse D. Card. promoveretur ad episcopatum Metensem, ipse loquens cum d. D. Card. residebat, cui jura canonica legebat, ac etiam civilia, de mandato speciali D. N. Papæ: vidit etiam d. loquens; quod, licet d. D. Card. ante d. promotionem se, ut dictum est, regeret, & humilem se haberet, magis tamen, & cum maxima devotione post d. promotionem incepit de salute animæ suæ cogitare, cum prudentibus viris, bonæ conscientiæ, collationes habere, & libros sacræ Scripturæ evolvere, & se plus solito, Deo dare & abstinentias facere.

CAPUT IX.
Cura domesticorum, zelus animarum.

Prævii de more sint articuli interrogatorii. Articulus LV Item quod idem D. Petrus multum satagebat, [Articuli interrogatorii] ut domestici sui & familiares, essent probi & honesti, ac eos hortabatur ad catholicos mores, & ad sæpe confitendum, & ad fugiendum vitia, & sequendam Ecclesiam, prædicationes & similia.

LVI. Item quod d. D. Petrus solitus erat exempla Sanctorum recensere servitoribus suis, [de cura domesticorum,] & quæ legerat vel audierat de vitis Patrum, & eos ad vitam sanctam, & opera bona inducere.

LVII. Item quod dum idem D. Petrus, quemdam ex suis scutiferis, qui vocabatur Maictus, hortaretur ad confessionem (qui post multa respondit, se nescire, quid sacerdoti diceret, & se non habere quid ei daret) pius Dominus, audiens illud, adjecit circa primum: Si numquam confitearis, numquam scies confiteri; & si assuescas, statim bene scies, quid dicendum. Juxta secundum, mandavit sibi dari unum francum auri, pacto mediante, quod confiteretur eadem septimana. Et ex tunc, ut moris est, & præcepti, pluries confessus est.

LVIII. Item quod certis temporibus præcipiebat dari pecuniam inferioribus servitoribus domus suæ, & juvenibus pro confessione facienda, & ad hoc idem eos admonebat, ipsosque confiteri faciebat.

LIX. Item quod ex magno charitatis fervore, [zelo animarum,] lapsum Christianorum, & maxime status ecclesiastici, plurimum deflebat, & ad recuperationem aspirabat. Idcirco proponebat secreto, sub specie peregrinandi, quædam loca visitare, & omni pompa, a suo statu & suorum, rejecta, pedester itinerare, & exemplum se præbere cunctis ad humilitatem, & status Ecclesiæ reparationem.

LXI. Item quod proposuerat, secum assumptis in sacra Pagina, & Decretorum doctoribus, facere prædicari verbum Dei in locis aptis, per quos transiret in ejusmodi peregrinatione, & cunctis audire volentibus, mandata legis, & articulos fidei, Sacramenta Ecclesiæ, & misericordiæ opera; & in omni conclusione sermonis veritatem aperire super facto schismatis, ac Ecclesiæ statum orationi fidelium ubique recommendare.

LXII. Item quod disponebat, ut disputarent & allegarent, si opus esset, dd. DD. Doctores, pro informatione ignorantium & reformatione male informatorum, super schismatis facto.

LXV. Item quod intendebat principaliter cum D. Rege Franciæ conferre de periculo conscientiæ suæ & animæ, super gravaminibus populo suo illatis.

LXVI. Decretam a B. Petro dicti Regis instructionem proponit.

LXVII. Cui instructioni cum objicerentur difficultates, [frustra objectis Beato difficultatibus.] d. D. Petrus, confidens de Domino Deo, omnino sperabat perficere intentum; allegans illud Euangelii: Omnia possibilia sunt credenti.

LXIX. Item quod d. D. Card. intendebat visitare Regem Angliæ, & ipsum informare super facto schismatis, adjutorio doctorum supra dictorum, pacem tractare inter ipsum & Regem Franciæ.

LXX. Item quod, ignorante Rege Franciæ d. transitum ad Angliam, intendebat facere, & prædicta tractare, nec salvo conductu a Rege Angliæ habito, nec petito, ut salva conscientia posset se asserere, non missum ab homine, nec a consilio, sed a Deo.

LXXI. Item quod disponebat, ad Regem Romanorum, suum consobrinum, accedere & ipsum informare de facto schismatis, quem non dubitabat posse reducere ad sanctæ Ecclesiæ unitatem, & ad obedientiam D. N. Papæ, confidens de omnipotentis Dei & Virginis gloriosæ adjutorio & misericordia. LXXII. Item quod redeundo, ceteros Principes Alamaniæ potentiores & majores intendebat visitare, modo, quo supra; & illis peractis ad curiam revertit, triennio suæ peregrinationis completo.

LXXIII. Item, cum eidem objiciebatur, quod prædicta exequi non posset, propter sex rationes; solum Deum præ oculis habens, & communem utilitatem, respondebat, se non timere hominum pericula, nec judicia detrahentium, & multo minus incidere in paupertatem; paratus sicut dare pro Deo, ita etiam accipere; ac si expediret, etiam eleemosynas petere; quod & adimplere exposcebat.

[148] Testis I super IV articulo dixit, contenta ejus fore vera; [Domesticos hortatur ad virtutem] causam reddens, quod pluries præsens fuit, cum d. B. Petrus inducebat familiares suos, ad mores bonos & catholicos, & ad sæpe confitendum, & ecclesias frequentandum, tam Parisiis quam hic in Avenione: & de hoc erat fama publica inter familiares suos.

Super LVI articulo dixit, contenta ejus fore vera: quia ita vidit & audivit, tam Parisiis, quam hic in curia.

Super LVII dixit, quod præsens erat Parisiis, quando præfatus D. Petrus mandavit dari Maicto unum francum, [ac frequentem confessionem.] ad finem, quod confiteretur, & hoc fuit in prandio, & hospitio Domini Episcopi Bellovacensis, in quo præfatus Dominus Parisiis morabatur, & fuit post regressum de Lotharingia.

[149] Testis II super LV & LVI dixit, quod pluries audivit d. D. Petrum Card. hortantem famulos suos, [Pii cum famulis sermones,] specialiter quemdam Matthæum, scutiferum suum, quia juvenis erat, & sæpe de talibus cohortabatur d. Matthæum, dum erat in mensa. Quando D. Petrus aliqua bona verba devotionis studuerat, illa verba d. loquenti & aliis suis cubiculariis referebat, ipsos ad bonos mores instruendo, hic in Avenione.

Super LVII articulo dixit, quod præfatus D. Petrus mandavit per testem loquentem dari Maicto, in articulo nominato, unum francum.

Super LVIII dixit, quod postquam d. D. Petrus Card. fuit ad cardinalatum promotus, [incitamenta ad confessionem,] semper in septimana ita faciebat dari quibusdam juvenibus servitoribus suis certas pecuniarum summas, ut irent ad cofitendum, videlicet alicui tres solidos, alicui duos grossos, & sic de singulis, & ipsemet loquens dictas pecunias de d. D. Cardinalis mandato tradebat.

Super LIX articulo dixit, se tantum scire, quod pluries hic in curia audivit d. D. Card., [mira de domesticis cura,] dicentem ipsi loquenti, quod libenter iret Jerusalem, ut visitaret Sepulcrum Dominicum.

Testis IX super LV & LVI articulis dixit, quod numquam vidit nec audivit Dominum, qui tantum satageret salutem suorum familiarium, secundum quod ipse D. Petrus Card.: nam in mensa & extra ipsos inducebat, ut in articulo continetur; addens d. loquens, quod numquam fuit in mensa alicujus Domini, ubi tantum famuli abstinerent ab inhonestis & malis colloquiis, secundum quod in mensa d. D. Petri.

Super LVII art. dixit d. loquens, contenta ejusdem fore vera, [zelus animarum,] quia d. loquens erat in mensa d. D. Petri, videlicet in Avenione.

Super LIX, & sequentibus, usque ad LXXIII inclusive, dixit, se audivisse contenta in dd. articulis fore vera a prædicto D. Petro, qui tractabat materiam illam cum ipso loquente; qui quidem loquens auditis motivis, bonis rationibus, & bono proposito ipsius D. Petri, condescendit, adeo quod fuit adstrictus ipsi D. Petro, juramento, ut in complendo contenta in art. ipsum associaret. Et nihilominus d. loquens erat per d. D. Petrum adstrictus ad perquirenda gesta præclarorum Regum Franciæ, quibus ipse D. Petrus intendebat Regem, ad suum intentum inclinare.

Interrogatus, si proponebat habere plures Doctores? dixit, quod proponebat tres Doctores de quolibet, videlicet tres magistros in theologia, & tres Doctores in Decretis. In theologia intendebat habere magistros Franciscum de S. Michaële, Petrum de Alliaco, magistros in theologia seculares, & ipsum loquentem, qui, ut dictum est, juraverat. Interrogatus de nominibus Doctorum Decretorum; dixit quod magister Joannes de Marchia debebat esse unus, auditor d. D. Petri.

Interrogatus qua de causa d. D. Petrus movebatur ad prædicta viagia a facienda, & alia contenta in art.? Dixit, quod causa finalis erat, ut in art. continetur; & quod etiam reputabat se indignum & insufficientem ad cardinalatum, & nulli servire in curia. Continue fuit in illo proposito, sed, veniente infirmitate & sequente morte, non potuit contenta in art. adimplere. Addens d. loquens, quod D. Cardinalis proposuerat esse in Paschate cum Rege Franciæ, nisi infirmitas ei obstitisset, quæ infirmitas eum arripuit paulo post festum Nativitatis Domini. Incepit dd. tractatus facere bene unum annum ante obitum.

Testis X super LV dixit, [cura domesticorum.] quod audivit a nonnullis familiaribus d. D. Petri C., adhuc d. D. Petro vivente, quod multum inducebat ipsos familiares, ad catholicos mores, ut ad sæpe confitendum.

[150] [Hortatur famulos] Testis XI super LV & LVI articulis deposuit, quod pluries præsens fuit & audivit d. D. Petrum, inducentem suos familiares ad catholicos mores, & alia bona opera facienda. Loquendo Domino Andreæ, fratri suo, & aliis familiaribus, ibidem astantibus, in collationibus, vel in mensa, dicebat generaliter, quod debebant singulis diebus audire Missam, [ad audiendam missam &c.] & sæpe confiteri, & in Quadragesima dicebat, quod jejunare debebant, & sæpissime confiteri ac abstinentias facere.

Super LVII articulo dixit, [& confessionem] quod quadam vice in Quadragesima prædictus D. Petrus, Parisiis existens, dari fecit nominato in articulo, pecunias aliquas, ut confiteretur.

[151] [oblata pecunia.] Super LVIII articulo dixit, quod in Quadragesima qualibet, a tempore promotionis d. D. Petri ad ecclesiam Metensem, ipse Dominus Petrus per Magistrum Hutinum, cubicularium suum, dari faciebat inferioribus servitoribus domus suæ, pecuniam pro confessione facienda & ita reponebatur in computis d. magistri Hutini, annis singulis, a tempore supradicto. Interrogatus, si erant plures famuli, quibus mandabat d. D. Petrus dari pecunias pro confessione facienda? Dixit, quod poterant esse duodecim vel circa. Interrogatus quos vocat inferiores famulos? Dixit quod famuli coquinæ & equorum. Interrogatus de quantitate pecuniæ data? Dixit, quod duos vel tres albos pro quolibet.

Testis XII super LV articulo dixit, contenta ejus fore vera, nedum aliis familiaribus, sed etiam ipsi loquenti.

Super LVI dixit, contenta ejus fore vera: Ita vidit, & audivit. Addidit hæc contigisse Parisiis & Avenione, & publice in mensa & alibi.

Super LVII articulo dixit, quod audivit D. Petrum verba in articulo contenta Maicto, in art. nominato, dicentem. Ex post audivit a d. Maicto, quod illa de causa dimidium habuerat franci, videlicet ut confiteretur.

Super LVIII articulo dixit, quod adhuc vivente d. D. Petro C., audivit a DD. Hugone le Chaudronier, Nicolao Clacquin, & magistro Hutino, famulis ejusdem D. Petri contenta in d. art. fore vera.

Super LIX dixit, quod audivit contenta in d. art. fore vera, a magistro Ægidio, confessore, d. D. Petri C.

[152] Testis XIII super LV articulo dixit, contenta ejusdem fore vera. Vidit & audivit pluries ipsum D. Card. aliis prædicantem, ac eos informantem; qui semper gaudebat, quando mentio fiebat de sacra Scriptura & contentis in ipsa. Interrogatus ubi, & in præsentia quorum, hæc faciebat. Dixit, quod Parisiis & Avenione, in præsentia suorum familiarium, in mensa & in aliis horis. Cum extraneis etiam loquebatur ipse D. Card. de materia tali, ut supra deposuit.

Super LVII articulo dixit, quod bene recordatur, quod ipse D. Card. exhortabatur d. servitorem suum, [Alia super eodem] ad confitendum, & ut sibi videtur, ipse Dominus C. promisit pecuniam dari servitori suo, & credit ipse loquens, quod d. servitor habuit pecunias. Dixit ipse loquens, quod in mensa d. D. Petri C. ipse erat, quando d. servitori suo prædicta dicebat, & similia etiam aliis prædicabat.

[153] Super LVIII articulo dixit, quod verum est, quod ipse D. Card. suos servitores ad confitendum & ad bonum faciendum admonebat; & eos, qui male loquebantur, reprehendebat, mendacia abhorrebat, neminem diffamabat, detractores odio habebat. Præsens fuit pluries quando d. D. Card., prædicta dicebat, & faciebat.

Super LIX articulo dixit, se scire, quod idem D. Petrus C. pluries loquebatur d. loquenti de mundi statu, & miseria ipsius, & magnis periculis animarum, & schismate, de quo multum dolebat; & dicebat ipse D. Cardinalis, quod Papa, Cardinales & Prælati deberent sæpe processiones nudis pedibus facere, & aliis laicis bonum exemplum per bonas prædicationes & vitæ sanctitatem ostendere; & quod ita faciendo, Deus provideret statui Ecclesiæ. Ipse D. Card. loquebatur d. loquenti de peregrinationibus, & quod ipse visitaret libenter limina Apostolorum Petri & Pauli, & locum Sepulcri D. N. Jesu Christi. Dicebat ipsi loquenti, ipsum inducendo, si vellet secum ire in longinquas partes, & stare in eremo, prout Sancti fecerunt. Cui respondebat d. loquens: Domine vos estis nimis magnus, statim mundus cognosceret vos; & diceret; Iste juvenis, ita longus, videtur esse de aliquo notabili loco; & sic statim scirentur nova, & sic non possetis facere, quæ velletis, & vos non possetis tolerare frigora, & multa alia. Respondebat d. D. Card. quin imo, & quod non cognosceretur, & quod bene suum propositum adimplere posset. Dixit ulterius d. loquens, quod tunc ipse D. Card, sibi dixit, quod omnia beneficia, quæ possidebat, amitteret, excepto dumtaxat capello rubeo, cui numquam renuntiaret, exemplo B. Hieronymi, cujus vitam, & aliorum Sanctorum, libenter secutus esset, & tenuisset, si potuisset.

Super LXI dixit, quod ipse D. Petrus C. multum affectabat habere secum doctores in theologia, qui sibi legerent de ea. Ipse D. Card. affectabat scire prædicare, & postmodum ire pro defensione fidei catholicæ. Hoc a d. D. Card. audivit, & alia infinita. Dum ipse loquens diceret d. D. Cardinali: Domine vos vultis prædicare, & similia facere; quomodo poteritis hoc facere? Respondebat D. Card. prædictus: imo bene, cum Dei adjutorio; & allegabat illam auctoritatem: Dum steteritis ante Reges & Præsides, nolite cogitare &c. Dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini.

Super LXV & LXVI dixit, quod secrete ipse D. Card. dixit ipsi loquenti unum secretum negotium, sive consilium, quod ipse D. Card. & Rex Franciæ proposuerant; sed proprie non recordatur, quod fuit istud: tamen recordatur, quod illud negotium, sive consilium tendebat ad bonum finem: ipsi enim proposuerant inter se multa bona facere. Ipse loquens præsens fuit, quando D. Card. primo reverentiam exhibuit Regi, postquam fuerat assumptus ad apicem cardinalatus, coram quo fecit unam haranguam in præsentia plurium Dominorum nobilium: & inter cetera, multum affectuose ipse sibi recommendavit statum Ecclesiæ, ostendendo sibi quomodo Ecclesia Dei alias & pluries fuerat per suos prædecesseres relevata, & verus Papa, per ipsos repositus sua in Sede; inducens ipsum Regem, quod & nunc istis temporibus ita facere vellet, & quod sic faciendo Deus ipsum juvaret, ut nihil sibi nocere posset.

Testis XVII super LV articulo dixit, quod, [argumento] dum erat in mensa, audivit ipse loquens d. D. Cardinalem, alloquentem duos juvenes sibi servientes, Vultis esse Carthusienses? Respondebant, quod non. Tunc d. D. Cardinalis eis dicebat; Ergo sitis boni, & abstineatis vos a vitiis, talia bona verba, & similia eis dicendo; adjiciens quod semel ipse D. Card. [id dixerat] in infirmitate constitutus, de qua infra biduum, ut videtur, obiit. Ipse vero loquens & d. Dominus Card., loquentes de hac misera vita, dicentes ad invicem, quod dum tamen homo esset in statu gratiæ, non debebat timere mortem: quod ipse D. Cardinalis valde approbabat. Quod audiens unus de familiaribus d. D. Card. dixit: Ego numquam vellem mori. Cui respondit d. D. Card.: Tu male dicis, volens perdere aliam vitam pro ista.

Super LVIII articulo dixit, quod audivit, dum ipse loquens erat in mensa, ipse D. Card. suis familiaribus & servitoribus verba bona & salutaria dicebat, & eos, quantum poterat, ad bona opera inducebat.

[154] [testimonia.] Testis XVIII super LV art. dixit, quod verum est, quod ipse audivit frequenter ipsum D. Card., familiares suos ad bonum provocantem & inducentem, & maxime fratrem suum, extra mensam in Avenione & in Villanova.

Super LVI dixit, quod ipse loquens audivit a D. Card., pluries dicente: Audiamus vitam talis Sancti, & talis Sancti; & scire, quam vitam tenuerant: dicens hoc ipse Dominus Card. ad inducendum audientes.

ANNOTATA.

a A Gallico voiage, id est iter.

CAPUT X.
Patrimonium suum Beatus obstrictum cupit Fratri,
potius quam gravare bona ecclesiæ Metensis.

Cogo in compendium aliquot articulos interrogatorios huc spectantes. Articulus interrogatorius XXXVI sic refert: [Articuli interrogatorii] Item quod d. Dominus Noster Papa, audiens conversationem vitæ ejus, attendens etiam ecclesiam Metensem, & ipsius villas & castra per schismaticos detineri occupata, sperans in Domino, per ipsum tam Dei auxilio, quam amicorum suorum potentia, d. ecclesiam, ipsius villas, & castra, ab ipsorum schismaticorum manibus posse brevi tempore liberari, ipsiusque populum ad cognitionem veritatis, & ecclesiæ obedientiam, & unitatem reducere, non obstante ejus juvenili ætate, ecclesiæ Metensi providit de eodem, circa ejus ætatem XV annorum.

XXXVII. Item quod non multo post, ut præfatus clerus & populus magis eum revereretur, ut etiam inimicorum & schismaticorum corda terrerentur, præfatus Dominus noster eumdem in Diaconum Cardinalem assumpsit; eidem propter causam supra dictam, ipsam ecclesiam Metensem in commendam dimittendo.

XXXVIII. Item quod præfatis promotionibus consentiens, [super factis,] ad d. ecclesiæ Metensis liberationem, schismatisque exstirpationem, ardenter cœpit aspirare. Unde cum D. Comite S. Pauli, fratre suo & aliis ejus pluribus amicis, cum magnis sumptibus, periculis, & expensis, d. ecclesiam, villas & castra a manibus schismaticorum & inimicorum Ecclesiæ, brevi tempore, quantum potuit liberavit.

XXXIX. Item quod in ejusdem Fratris & aliorum amicorum suorum exercitu personaliter existens, nedum impediebat mala fieri, sed d. Fratrem suum, & alios, ut inimicos devictos cum omni misericordia & pietate tractaret, & patriam inimicorum a gravaminibus per gentes armorum inferri solitis, relevaret, rogavit, & humiliter exhortabatur, sibi dicens, quod inimicis devictis misericordia jam debebatur.

XL. Item quod, licet ipse & Frater suus aliique amici sui maxima graviaque sustinuissent expensarum onera, [huc spectantibus] nulla super hoc eidem Fratri suo vel aliis amicis facta recompensatione, sicut nec tunc de bonis ipsius ecclesiæ fieri poterat sine maximo detrimento, ne ipsa ecclesia & patria per exercitum Fratris & amicorum suorum ulterius gravaretur, ipsos remisit ad propria, ipsisque onera & impensas de suo proprio solvere voluit, ne d. Metensis ecclesia ab hoc gravaretur.

XLI. Item quia graviter tulit d. D. Comes condigne sibi non fuisse satisfactum, & propter hoc aliqua simulatione inter ipsos exorta, idem D. Petrus ut ecclesiam liberaret, & d. Fratrem pacificaret, suum patrimonium ei dare voluit, ac omnino obligare; super quo inter eos diversi tractatus habiti sunt.

XLII. Item quod de mandato D. N. Papæ ad curiam Romanam pervenit, & licet ætate juvenis esset, ut puta XVI annorum vel circiter, adeo gravem moribus & maturum se reddebat, ut omnes super actibus suis plurimum mirarentur. Super his protulerunt loquentes testes infrascriptas depositiones.

[156] [eorumque depositione;] Testis I super XXXVII articulo dixit, quod Papa tempore, in d. articulo contento, de præfato D. Petro ecclesiæ Metensi providit; qua ratione, ignorat.

Super XXXVIII articulo dixit, quod D. N. Papa d. D. Petrum in Cardinalem Diaconum assumpsit, ecclesiam Metensem dimittendo in commendam, qua occasione, nescit.

Super XXXIX articulo dixit, in articulo contenta fore vera: causam reddens, quod ipse loquens in recuperatione nonnullorum castrorum fuit præsens, & fuerunt per d. Dominum Petrum, cum auxilio Domini Comitis S. Pauli, fortalitia de Vico, de Mediovico, de Marsallo, de Nomeneio, de Baccari, de Spinallo & de Albuscat, a manibus schismaticorum recuperata; & in recuperando plures homines armorum, usque ad numerum mille & D lancearum vel circa habuit, & ipsos homines expensis suis per medium annum vel circa tenuit. Interrogatus quo tempore? Dixit quod tempore æstivo fuerunt dd. castra recuperata, & primo anno, quo d. D. Petrus fuit ad d. ecclesiam Metensem elatus.

[157] [de Beati misericordia in captivos:] Super XL articulo dixit, contenta in d. articulo fore vera; reddens rationem, quia præsens erat, & ita vidit & audivit. Interrogatus, si vidit aliquem vel aliquos captivos, quibus præfatus Dominus Petrus misereretur? Dixit quod sic; nam sæpe ad visitandum & confortandum incarceratos, ac etiam ad confitendum eos mittebat ad carceres & alia loca, ubi detenti erant, magistrum Joannem de Marchia, magistrum suum, & Dominum Henricum de Ponte, eleemosynarium suum, presbyteros; & hoc vidit in loco de Vico. De nominibus incarceratorum non recordatur; & ultra dixit, quod d. Dominus Petrus mitigabat Dominum Comitem S. Pauli, ne incarceratis & captivis ultra modum damna inferret, sed eosdem amabiliter tractaret. Interrogatus, quomodo scit? Dixit, quod ita vidit & audivit pluries in loco de Vico, de primo anno electionis d. D. Petri ad ecclesiam Metensem.

Super XLI & XLII articulis dixit, [de oblato proprio] quod audivit inter dd. Dominos Petrum & Comitem diversos tractatus de obligatione & donatione patrimonii, & præsens fuit tam Parisiis, quam in Lotharingia: nam audivit quod præfatus D. Card. voluit D. Comiti S. Pauli, fratri suo, dare totum suum patrimonium, & ultra octo mille francos, ad finem ut Ecclesiam Metensem liberaret. Interrogatus, a quibus dici audivit? Dixit, quod a Nicolao Clacquin, qui in hujusmodi tractatibus erat; etiam fama erat inter familiares d. D. Petri.

Super XLIII articulo dixit, quod ad curiam venit & quotidie in devotionibus crescebat, & credit, quod de mandato D. N. Papæ venit.

[158] Testis II super XXXVI articulo deposuit, contenra ejus fore vera, [Patrimonio] causam reddens, quia vidit Parisiis & hic in Avenione.

Super XXXVII articulo dixit, quod D. N. Papa modernus de persona d. D. Petri providit ecclesiæ Metensi, & credit, ut in articulo continetur.

Super XXXVIII dixit, quod D. N. Papa eumdem D. Petrum in Diaconum Cardinalem assumpsit, nescit tamen qua occasione.

Super XXXIX articulo dixit, contenta ejus fore vera: causam suæ scientiæ reddens, quia in societate d. D. Petri Cardinalis, & Domini Comitis S. Pauli, ipse loquens erat, quando castra fuerunt recuperata; videlicet castra de Vico, de Nomeneyo, de Baccareto, de Mediovico & de Marsallo, & ipse una cum supradictis Dominis Petro Card. & Comite, intravit in ipsis castris, & fuerunt dd. castra cum magnis sumptibus & expensis recuperata; quia in hujusmodi recuperatione fuerunt bene mille & quingentæ lanceæ.

Super XL articulo dixit, se tantum scire, videlicet quod ipse miserebatur multum captivis, nec volebat quod traderentur morti; quantum in eo erat, & quantum poterat, exhortabatur d. Comitem fratrem suum ad misericordiam faciendam illis captivis; & ita vidit d. loquens & audivit, & præsens fuit quando d. D. Petrus Card. fratrem suum Comitem rogabat pro captivis.

Super XLI dixit, se tantum scire, quod pro liberatione ecclesiæ Metensis, [pro sumptibus bellicis,] tractavit cum fratre suo Dom. Comite S. Pauli præfatus D. Petrus; taliter, quod gentes armorum recesserunt a castellis ecclesiæ Metensis, & pro hoc voluit d. D. Cardinalis d. D. Comiti, ejus fratri, dare patrimonium suum, in diminutionem stipendiorum gentium armorum. Interrogatus, quantum poterat valere patrimonium suum singulis annis? Dixit quod poterat valere mille ducentas libras Parisienses vel circa.

[159] Interrogatus, si fuit præsens in tractatu habito inter eosdem fratres? Dixit, quod pro parte Domini Comitis erant tractatores duo milites, quorum unus vocatur le Baudrain de la Hense; de nomine secundi non recordatur; & pro parte D. Petri Card. erant tractatores DD. Joannes de Marchia, auditor ipsius Domini Petri, D. Hugo le Chaudronier camerarius, Nicolaus Clacquin, & ipse loquens; & ad tantum devenerunt tractatores hinc inde, quod de triginta millibus, quos petebat d. Comes S. Pauli, memoratus D. Petrus Cardinalis voluit sibi dari viginti mille, quos noluit supradictus Comes; & tamen recesserunt tractatu non completo & hoc fuit in Lineio. Postmodum vero dicti Domini, Petrus Card. & Comes S. Pauli, Parisiis super hoc habuerunt tractatum, & semper idem D. Petrus Card. Domino Comiti fratri suo offerebat suum patrimonium.

Super XLII articulo dixit d. loquens, se referre ad deposita in XLI articulo immediate præcedenti.

Super XLIII dixit, contenta ejus fore vera: causam reddens, quod cum D. Petro Cardinali præsens fuit ab illo tempore citra, & usque ad ejus obitum.

[160] [& possessione] Testis VI dixit, quod fuit discordia inter D. Card. & Dominum Comitem S. Pauli, fratrem suum, ex eo, quod præfatus D. Comes petebat certam summam pecuniarum pro certis hominibus armorum, quos cum d. D. Cardinale, ad recipiendum possessionem d. ecclesiæ Metensis, duxerat, & diutius tenuerat suis propriis sumptibus & expensis, pro recuperandis castris & villis d. episcopatus Metensis, occupatis per gentes prædecessoris ipsius D. Episcopi, & ratione expensarum & stipendiorum prædictorum, quam summam communiter existimabat ipse D. Comes ad summam viginti quatuor vel viginti quinque millium francorum. Quod audiens præfatus D. Petrus C. respondit, quod nullo modo terras ecclesiæ Metensis obligaret. Ex quo fuit discordia maxima inter eosdem, & fuerunt aliqua verba injuriosa, ubi D. Card. respondit, quod ipse mallet alienare patrimonium suum, quam obligare patrimonium ecclesiæ suæ prædictæ. Interrogatus, quomodo præmissa scit? Dixit, quod ipse fuit unus ex tractatoribus concordiæ, inter ipsos D. Card. & D. Comitem; & ulterius dixit, se non plene recordari de pluri, salvo quod totum residuum remansit inter manus Domini de Couciaco discutiendum; quid factum fuerit expost, nescit; sed de hoc se refert ad præfatum D. de Couciaco.

[161] [Ecclesiæ Metensis.] Testis VIII, super negotiis ecclesiæ Metensis, & recuperatione castrorum ejusdem, fuit interrogatus, qui dixit, quod post promotionem d. D. Cardinalis ad d. ecclesiam, ipse D. Petrus, una cum Domino Comite S. Pauli, fratre suo, & nonnullis armorum hominibus, iverunt ad recipiendam ecclesiæ Metensis possessionem; & possessione hujusmodi adepta, invenerunt nonnulla castra & villas ad d. ecclesiam pertinentes, per parentes & familiares Episcopi defuncti, prædecessoris sui, occupatas; quæ quidem castra, & villas, ipse D. Petrus cum adjutorio d. fratris sui, manu armata recuperavit; & quia homines armorum in hujusmodi recuperatione, ad requisitionem Comitis supradicti venerant, ipse D. Comes S. Pauli ab eodem D. Petro Card. de expensis & stipendiis gentium armorum petiit sibi satisfieri; & tandem volebat d. D. Comes magnam pecuniæ summam habere, & ultra viginti millia francorum; pro quibus volebat, quod d. D. Petrus, sibi castra & villas ecclesiæ Metensis obligaret, usque ad satisfactionem expensarum & stipendiorum supradictorum.

[162] [Exponitur factum] Quod audiens præfatus D. Petrus C., sibi respondit, quod nullo modo sibi terras ecclesiæ obligaret; ex quo fuit discordia maxima inter eosdem D. Petrum C., & Comitem; & in tantum, quod d. loquens dubitaret, ne Comes insurgeret contra d. D. Petrum C., etiam vi armorum. Et tunc ipse D. Petrus rogavit Dominum loquentem, ut traderet sibi unum de suis militibus pro conservatione castrorum, pertinentium ad ecclesiam Metensem, quod fecit d. loquens; qui quidem miles in nonnullorum Dominorum præsentia juravit, quod in castris & fortalitiis ecclesiæ Metensis, non permitteret intrare, nisi D. Joannem de Luxemburgo, fratrem ipsorum Domini Petri & Comitis, & D. de Couciaco.

Tandem vero supradictus loquens, videns istam dissensionem inter fratres prædictos, [de refundendis sumptibus,] d. D. Petro exposuit, quod ipse erat junior fratre suo Comite, & ab ipso habebat, quidquid tenebat. Sciebat etiam, quod d. Comes, recuperatione castrorum ecclesiæ Metensis, maximas pecunias exposuerat pro ipso, in hujusmodi recuperatione castrorum, & paratus erat sibi satisfacere, sed nullo modo sibi vel alicui alteri terras & castra ecclesiæ obligaret, etiamsi deberet pro hoc mori; sed paratus erat, quod frater suus d. Dominus Comes reciperet patrimonium suum, quod valere poterat singulis annis DCCC libras Turonenses, & ultra, ut dicebat; & de residuo paratum se offerebat ad terminos sibi assignatos solvere.

[163] Et hoc ipse loquens supradicto D. Comiti retulit; [in bello factis, a fratre B. Petri.] quod d. D. facere renuit, & recusavit: quibus sic actis, præfatus Dominus loquens, de voluntate, & ad rogamina d. D. Petri Card. recepit in suis manibus regimen temporalitatis & custodiam castrorum ecclesiæ Metensis in suis manibus, & tum ipse loquens incepit tractare concordiam inter dd. fratres; qui tractatus duraverunt tam Parisiis & in Lotharingia, quam hic Avenione, usque ad obitum d. D. Petri C. Tamen audivit, quod D. Petrus in testamento suo ordinavit, quod supradictus D. Comes haberet certam quantitatem pecuniarum, de qua se refert ad testamentum. Alia dixit se nescire.

Testis X super XXXVII articulo dixit, quod D. N. Papa providit d. D. Petro de ecclesia Metensi, [Exponitur quotennis fuerit Ep. Metensis.] & credit, quod tum d. D. Petrus erat ætatis XV annorum vel circa.

Super XXXVIII articulo dixit, quod d. D. Petrus assumptus fuit ad cardinalatum, [& Cardinalis.] & fuit sibi ecclesia Metensis dimissa in commendam. Qua de causa, ignorat.

Super XXXIX articulo dixit, se nihil scire nisi de auditu dici a familiaribus d. D. Petri Card., a quibus audivit dici, contenta in d. articulo fore vera; &, ut dicit, hoc erat vox & fama in hospitio d. D. Petri C.

Super XL & XLI articulis dixit, se nihil scire, nisi de auditu dici a familiaribus d. D. Petri C.

Super XLII dixit, se audivisse, contenta ejus fore vera, a magistro Joanne de Marchia, auditore, [Tentata concordia de suprad. sumptibus bellicis.] Hugone le Chaudronier, camerario, Nicolao Clacquin, & a pluribus aliis de familia d. D. Petri; ipseque loquens dixit, quod Parisiis super ista materia, in articulo contenta, plura memorialia scripsit, & apparet ipsi loquenti, quod in illis scripturis habebatur mentio specialis, de contentis, in dd. articulis. Interrogatus, si habeat illas scripturas? Dixit, quod non. Interrogatus, ad cujus instantiam scripsit illa memorialia. Dixit quod ad instantiam supradictorum, auditoris, camerarii & Nicolai Clacquin. Fuit Parisiis, dum tractabatur de concordia inter d. D. Cardinalem, & D. Comitem S. Pauli, post recuperationem castrorum ecclesiæ Metensis per d. D. Comitem, ut dicitur factum: etiam tunc temporis fama erat inter familiares d. D. Petri, de contentis in d. articulo.

Super XLIII articulo deposuit, quod cum d. D. Petro Card. venit ad cutiam Romanam, & poterat esse ætatis in art. contentæ. Vidit d. D. Petrum, bene conversantem, & multi super actibus suis plurimum mirabantur.

Super XLIV articulo dixit, quod audivit a d. D. Petro quod sibi multum displicebat, quod episcopatum suum regere non poterat, nec populum suum manutenere.

[164] [Iteratum testimonium qua ætate factus sit Ep.] Testis XI super XXXVII articulo dixit, quod d. D. Petrus fuit electus ad ecclesiam Metensem in decimo quarto suæ ætatis anno, & per D. N. Papam de eadem ei provisum, qua intentione ignorat; bene dixit d. loquens, quod tunc temporis castra ecclesiæ Mentensis supradictæ, erant per schismaticos occupata, & per amicos defuncti Episcopi.

[& Cardinalis.] Super XXXVIII articulo dixit d. loquens, quod per D. N. Papam fuit d. D. Petrus in Card. Diaconum assumptus, ecclesiam Metensem in commendam dimittendo, qua occasione ignorat.

[Recuperata castra ecclesiæ Metensis:] Super XXXIX articulo dixit, quod castra ecclesiæ Metensis fuerunt cum potentia D. Co. mitis S. Pauli, & bona diligentia d. D. Petri Cardinalis (qui præsens fuit in actibus bellicis, & recuperationibus castrorum, & villarum) liberata & recuperata cum magnis sumptibus, periculis & expensis; si vero d. D. Petrus promotionibus supradictis consensit, causa in articulo contenta, dixit, se nescire. Interrogatus, quomodo scit, quod dicta castra fuerunt recuperata? Dixit, quod præsens fuit in exercitu, associando d. D. Petrum. Interrogatus de tempore? Dixit quod primo anno promotionis d. D. Petri ad cardinalatum.

[quam misericors B. Petrus erga captivos.] Super XL dixit, quod quando aliqui rebelles homines fuerunt per d. Dominum Comitem, & gentes suas capti; sæpe dictus Dominus rogabat d. D. Comitem fratrem suum, ut misericors esset eis.

Super XLII dixit, quod postquam fuit recuperatio castrorum facta, D. Comes S. Pauli, voluit habere satisfactionem de laboribus & stipendiis armatorum, voluitque pro istis recipere duo castra ad d. ecclesiam Metensem spectantia, & super hoc fuit idem D. Comes d. D. Petro locutus, qui quidem d. D. Petrus consentire noluit, timens ne dicta castra libere possent a manibus d. D. Comitis recuperari: & quia idem D. Petrus pecunias non habebat, unde solveret d. D. Comiti, obtulit sibi patrimonium suum. Interrogatus, si d. patrimonium recepit in solutum? Dixit quod non. Interrogatus, de valore d. patrimonii: dixit quod singulis annis valere poterat MCC francos.

Super XLIII dixit, contenta in d. articulo fore vera, causam reddens dicti sui, quod vidit litteras D. N. Papæ, d. D. Petro destinatas, & eas legit; nam cum fuit Avenione, erat valde devotus & maturus in moribus, & omnes, præsertim cum eo conversantes, mirabantur.

[165] [Promotus ad cardinalatum, habuit eccl. Met. in commendam.] Testis XII super XXXIX dixit, quod d. D. Cardinalis promotus fuit ad ecclesiam Metensem, & deinde ad cardinalutam, dimissa sibi ecclesia Metensi in commendam. Bene scit, quod D. Petrus cum magnis sumptibus, periculis & expensis, castra ecclesiæ Metensis recuperavit, causam reddens, quia ipse loquens præsens fuit in recuperatione aliquorum castrorum cum d. D. Petro.

Super XLI & XLII articulis dixit, se tantum scire, [De expensis bellicis,] videlicet, quod pro solutione stipendiorum gentium armorum, qui cum D. Comite S. Pauli ad recuperationem castrorum ecclesiæ Metensis [venerant], inter dd. Dominos Petrum Card., & Comitem S. Pauli fuit altercatio; nam præfatus D. Comes petebat pro hujusmodi stipendiis quadraginta mille francos; postmodum ad viginti sex mille venit d. Comes, deinde ad decem & octo; pro quibus volebat d. D. Comes, quod præfatus D. Card. sibi pro summa decem & octo mille francorum, ecclesiam Metensem obligaret; videlicet aliqua castra, ad d. ecclesiam spectantia. Cui quidem D. Comiti d. D. Petrus C. respondit, quod numquam ecclesiam obligaret, sed pro solutione hujusmodi stipendiorum, obtulit sibi patrimonium suum, & ultra dictum patrimonium voluit sibi dare certas pecuniarum summas, solvendas certis terminis sibi assignandis, quod facere recusavit d. Comes, & super hoc fuerunt diversi tractatus inter præfatos DD. Cardinalem & Comitem.

Testis XIII super XXXIX articulo dixit, se tantum scire de contentis in d. articulo, [interceptis castris,] scilicet quod d. Dominus Petrus accessit ad partes cum fratre suo Domino comite S. Pauli & pluribus hominibus armorum & recuperavit villas & castra de Vico, de Marsallo, de Medio vico, de Nomeneio, quæ erant in manibus intrusi…., & comitis de Salinis. Interrogatus quomodo scit? Dixit, quod in omnibus supradictis præsens fuit, cum dd. fratribus, recipiendo possessionem dd. villarum & castrorum.

Super XL articulo dixit, quod pluries vidit d. Dominum Petrum impedire mala, [inhibita ecclesiæ effractione a Petro.] & quantum poterat dicto & facto impediebat; causam reddens, quia ipse loquens præsens erat, & in pluribus locis quæ longum esset narrare, & inter cetera accidit quod dum ipse D. Card., & D. Comes, frater suus, irent Metas pro possessione episcopatus Metensis adipiscenda, ipsi steterunt in quadam villa, prope Metis, in qua applicuerunt de nocte, & non poterat reperiri ignis, excepto quod in ecclesia ipsius villæ erat lampas ibi ardens, & ostia ecclesiæ erant clausa, ita quod nullus poterat intrare, nisi frangerentur ostia, vel fenestræ vitreæ: unde aliqui hoc videntes, volebant statim portam ecclesiæ frangere; quod statim inhibuit d. D. Card. nec tunc intraverunt, & tunc oportuit quod mitterent pro igne bene longe a villa, ita quod erat quasi media nox, quando reversus fuit ille, qui asportavit ignem, & sic dd. fratres cum tota comitiva steterunt usque ad d. horam sine igne, nec candela. Interrogatus, quomodo scit? Dixit, quod præsens erat, quando Dominus sic inhibebat.

[166] Super XLI & XLII articulis dixit ea, quæ sequuntur: [Tentata omnia,] postquam enim d. Dominus Cardinalis, & Dominus Comes ejus frater, cum maxima multitudine gentium armorum recuperaverant episcopatum Metensem, in quo fuerunt cum magnis expensis & oneribus, & in campis extra fortalitia stabant, ubi fiebant tractatus, tam in schismaticis, quam cum Burgensibus d. episcopatus. Dictus Dominus Comes existens cum d. Domino Card. in castro de Vico, quod est principale castrum, & clavis totius episcopatus, voluit scire quanta in summa d. D. Cardinalis prædictus posset sibi teneri occasione prædictorum, & litteras obligatorias habere. Pro quibus expediendis d. D. Comes congregavit notabiliores milites, quos secum habebat; qui cum consilio d. D. Card. tractabant, & litteras de quadraginta quatuor millibus francis habere volebant, & post plures tractatus, pro tunc nulla potuit haberi concordia, quod videns D. Comes, voluit quod aliquis mitteretur ad capitulum Metense, pro habendo suo consensu de aliqua summa, de qua ipsi cum D. Card. litteras sigillarent.

[167] [pro solutione sumptuum militarium,] Et pro hac causa missus fuit ad capitulum d. loquens, qui in capitulo renuntiavit ea, quæ sibi injuncta erant; & finaliter Domini de capitulo, numquam litteras de summa dictorum quadraginta quatuor millium, concedere voluerunt; & propter hoc remanserunt negotia absque aliqua concordia. Dixit ulterius d. loquens, quod etiam postmodum in Lineio fuerunt pluries congregati illi de consilio dd. Dominorum Card. & Comitis; sed breviter, numquam potuit fieri nec haberi una conclusio, in qua partes remanerent concordes.

Quibus sic actis, D. Card. reversus fuit Parisios, ubi plura & magna consilia & cum magnis Dominis, tam cum D. Card. Laudunensi, [pro se factorum, a fratre suo,] quam aliis de consilio Regis, & pluribus aliis habuit, & pluries fuit D. Cardinalis erga Regem, & ad Duces Biturigum & Burgundiæ, pro habendo bono tractatu, cum fratre suo, cum quo per medium cujusdam amitæ, Dominæ Joannæ Comitissæ de Faulrenberg tractaverat, mediante suo patrimonio, sibi jure naturæ debito, quod fuit æstimatum pro tunc inter decem & duodecim millia francorum auri: videns enim d. D. Cardinalis, [ne gravaretur ecclesia Metensis.] quod ecclesia Metensis posset pati detrimentum in futurum, nisi ipse apponeret remedium, expresse voluit & consensit, quod d. patrimonium suum poneret pro ecclesia; non obstante quod multi sibi consulerent contrarium, allegantes & dicentes, quod erat factum ecclesiæ, & quod propter hoc non debebat heredes suos exheredare, quibus tamen non obstantibus nullus fuit finalis tractatus.

CAPUT XI.
Crucifixi apparitio, supremus morbus, testamentum,
virtutes morti præviæ, & nonnulla alia ejus adjuncta.

Ingressum aperiant ad præsens argumentum articuli interrogatorii, huc spectantes: LXXIV. [Testium depositiones de apparitione Crucifixi,] Item quod d. D. Petrus, verisimiliter credendum est, quod a Deo multas, & magnas visitationes habuit, & consolationes, licet hoc hominibus esset ignotum. Unde quadam die contigit, dum esset in Castronovo, cum D. N. Papa, & ardentius prolixiusque solito, in oratione stetisset, apparuit sibi in forma visibili Dominus noster Jesus Christus, in illo statu, in quo erat, dum pendebat in Cruce; & hoc cuidam de DD. Cardinalibus, sibi valde familiari, in illo instanti revelavit, prius ab ipso exigens juramentum, ut hoc secretum haberetur. Quod & idem D. Cardinalis post ejus mortem, prout decebat, revelavit.

LXXVI. Item quod d. D. Petrus propter infirmitatem, de consilio medicorum, [mutatione aëris,] propter meliorem aërem habendum, translatus fuit de Avenione ad Villamnovam ultra pontes, ubi passim debilitatus est usque ad ejus obitum.

LXXVIII. Item quod in sua infirmitate adeo fuit patiens, [patientia in morbo,] quod numquam conquestus est, nec molestus [fuit] suis servitoribus; & dum ab eo peteretur, quomodo sibi esset; continuo hilari facie respondebat; Bene, Dei gratia; & adeo jucunde, quod videretur non pati. Imo d. infirmitatem, & alias corporis passiones cum magna cordis exultatione sustinebat, & plura & majora supplicia pro Christo pati ardenter desiderabat. Solitus erat dicere, quod felix esset, qui martyrium pro Christo sustineret; dicens ulterius, quod non reputaret sibi grave, cum ipsum semel mori oporteret, martyrium pro Christo sustinere; & hoc optabat sæpissime, ut per martyrium, vitam istam temporalem finiret.

LXXIX. Item quod ab illo tempore usque ad Ascensionem Domini languebat, [pietate constanti,] & illa die & expost, cum suis familiaribus comedit satis lætus, quamvis esset debilis ultra modum, ac sic usque ad festum S. Joannis Bapt., quo tunc ex toto decubuit, & non valens surgere, transivit tempus cum magna devotione & patientia, in orationibus insistendo, & vitas Patrum, & aliorum sibi legendo, & coram eo legi faciendo, Missas devotissime audiendo; medicis tunc desperantibus de ipsius vita, & maxime medico Italico, qui ante speraverat, imo promiserat ipsum curare.

LXXX. Item quod circa festum B. Joannis cœpit uti balneo, [usu balnei,] de consilio medicorum, nec valebat ulterius surgere, sed vehebatur, de loco ad locum, & celebrabatur sibi Missa intra cameram. Quoniam, quamdiu potuit se movere, semper ad oratorium hora Missæ & orationis accessit, & ibidem orationes suas solitas cum maxima cordis exultatione dicebat.

LXXXI. Item quod infirmitate ingravescente, supplicavit Domino nostro, [obtentis indulgentiis,] ut sibi indulgentiam plenæ remissionis concederet; sicque ejus confessor etiam circa mortis articulum posset eum absolvere, plena potestate sibi concessa. Quod D. N. Papa concessit, ut totiens, quotiens vellet, illa gratia uti posset; sed & condere testamentum, eligere executores, quos vellet; quod & fecit.

LXXXII. Item quod de testamento suo disponens, humilibus semper consentiens, [electione vilissimæ sepulturæ,] illud insigne humilitatis de sua sepultura ordinavit, ut si in limitibus Romanæ curiæ decederet, in medio sepultorum pauperum in cœmeterio S. Michaëlis, & extra capellas tumularetur; si vero extra curiam in itinere; eo quod consilio medicorum ordinatum fuerat ipsum ferri Parisiis, aëris & sanitatis gratia; illo casu, quo moreretur ultra Lugdunum, suam elegit sepulturam in cœmeterio Innocentium Parisiis, in medio pauperum ibidem sepultorum.

[& exequiarum;] LXXXIII. Item quod ordinavit, ut in die sepulturæ ejus & exequiarum, tantum pro luminari essent tres cerei, in honorem Trinitatis, quilibet septem librarum: quorum duo ponerentur ad caput, & unus ad pedes. Sed & cum difficultate fuit inclinatus ab his, qui sibi aderant, ut dd. tribus cereis apponerentur faculæ XII.

LXXXIV. Item quod ordinavit, ut relictis sericis & aureis pannis, de grosso panno burelli grisei, cum Cruce rubra, cooperiretur ipsius feretrum, super quo & corpus ejus positum deferretur ad tumulum.

LXXXV. Item quod in die festi Apostolorum Petri & Pauli confessus fuit, [sacro viatico,] & Missam devotissime audivit; & primo d. gratia indulgentiæ plenæ remissionis usus fuit, & absolutionem habuit a suo Confessore, & incontinenti petiit sibi dari Sacramentum Eucharistiæ, in lecto jacens, quod mira devotione, & cum maxima lacrymarum abundantia suscepit; ita ut omnes adstantes provocaret ad fletum.

[quotidiana consessione,] LXXXVI. Item quod ab illa die, usque ad diem obitus, omni die confessus est, & quandoque bis in die, nec audebat ejus confessor ipsum elogare; rogatus per eum, ut semper præsens adesset.

LXXXVII. Item quod illis diebus supplicari fecit D. N. Papæ, quod recommendatos haberet suos familiares & servitores, & juxta eorum merita eis provideret de beneficiis, per eum resignatis, quod & factum est.

[extrema Unctione.] LXXXVIII. Item quod die 2 Julii d. anni, petiit sacram Unctionem, quam & suscepit devotissime, ad omnia ministeria respondendo ipsemet, & membra sua exhibendo, ac si esset sanus; quamvis potius videretur esse mortuus, quam vivus, & ibidem coram omnibus se petiit absolvi auctoritate D. N. prædicta, & fuit iterum absolutus.

LXXXIX. Item quod idem D. Petrus, eadem die tribus vicibus fuit confessus, semel ante sacram Unctionem, & bina vice post.

XC. Item quod eadem die paulo ante mortem, dum confitebatur, transferri se fecit de lecto, ubi jacebat, ad unum cubile proximum, ubi complevit confessionem inceptam; a quo, dum reportari vellet ad lectum supradictum, dixit Stephano, cubiculario suo, qui formidabat ipsum amplecti, ne ipsum læderet Quid times? fac de me, sicut de uno mortuo; & sic portavit eum ad lectum solus inter brachia, præsente Confessore.

XCI. Item quod post horam Vesperarum ejusdem diei, cœpit gravari a somno; [desiderio mortis,] ita ut diceret Confessori, quod modicum recederet. Qui dixit, quod non erat bonum, ipsum dormire, ut melius de nocte posset quiescere. Qui replicans dixit ei, quod modicum pateretur, ut clauderet oculos, & statim post cœnam vellet sibi loqui. Quod advertens d. Confessor, existimansque ipse horam esse propinquam, ut erat, dixit sibi; Non cogitetis ulterius cœnare in hoc mundo, quia hodie cœnam facietis cum Deo, quod tam diu optastis, Ad quod verbum excitatus est ab illa somnolentia, & eidem Confessori ter regratiatus est, junctis manibus, cum magna hilaritate & gaudiosis lacrymis dicendo: O utinam Domine! O utinam Domine!

XCII. Item quod eadem hora fecit adesse fratrem suum Andream de Luxemburgo, [monitis fratri datis,] admonens eum, ut Deum timeret, & peccata fugeret &c. & in fine verborum sibi recommendavit sororem suam Joannam, & servitores suos, & singulariter Michaëlem Alant, ejus cubicularium, & Nicolaum Clacquin; ubi & assistentes omnes provocavit ad fletum, ac fleverunt omnes.

XCIII. Item quod iis dictis, dum d. Andreas, frater suus, [morte placidissima.] iret cum protonotario de Crepicordio ad cœnam circa solis occasum, eo quod tarde venisset d. protonotarius, existentibus in camera camerario suo, Confessore, & medico Italico, d. medicus prædictos camerarium & Confessorem inter cortinas vocavit, ut aspicerent ipsum D. Petrum, quem viderunt quasi orantem, oculis apertis & labiis paululum moventibus. Unde ipsis dubitantibus, ne agonizaret, sicut faciebat, sibi posuerunt in manu candelam benedictam accensam, ipso Confessore recommendante ipsius animam, more ecclesiastico, & dum legeret orationem, ubi fit memoria de B. Thecla & Agnete, & legerentur earum nomina, ipse oculos aperuit, nec expost apparuit in eo signum vitale; sed quamvis attenti essent circumstantes, ad considerandum animæ exitum, judicare nequiverunt magno spatio, an esset mortuus vel vivus. Super his deposuerunt testes ea, quæ sequuntur.

[169] Testis I super LXXIX articulo, & suo medio juramento deposuit, contenta ejusdem fore vera; [Variæ depositiones] causam reddens, quod ita vidit, & etiam plures alii sui familiares.

Super LXXX articulo dixit, contenta ejus fore vera; causam reddens, quia D. Episcopus Constantiensis in Normannia, de mandato D.N. Papæ portavit præfato D. Petro plenam remissionem omnium peccatorum, & etiam licentiam testandi, prout in art. continetur; & hoc vidit ipse loquens, & præsens fuit.

Super LXXXVIII articulo dixit, quod in sacra Unctione non fuit, quia noluerunt familiares, quod præsens esset; sed bene audivit ab aliquibus præsentibus, quod devotissime recepit.

Super XCI articulo dixit, se bene audivisse, quando præfatus D. Confessori suo fuit regratiatus ex eo, quod nuntiaverat sibi horam mortis.

Super XCII articulo dixit, verum esse, quod d. D. Petrus fecit venire in præsentia sua d. testem loquentem, [germani fratris] fratrem suum, præsente etiam D. Episcopo Constantiensi, & ipsi loquenti dixit: Andrea frater, tu fuisti nutritus de bonis ecclesiæ Metensis: ideo rogo te, ut potius eligas vitam ecclesiasticam, quam secularem, & tunc D. Petrus eidem testi dedit annulum, & D. Constantiensi unum alium. Dixit etiam ipse loquens, quod sororem suam Joannam & familiares suos, illa die de mane sibi recommendaverat; ad quam exhortationem ipse loquens vitam ecclesiasticam elegit, quam, ut dixit, eligere non intendebat.

Testis II super LXXVIII articulo dixit, quod valde fuit patiens in sua infirmitate. Dixit etiam, quod, dum peteretur ab eo, quomodo sibi esset? Respondebat; Bene, Dei gratia.

Super LXXIX articulo dixit, quod, [B. Petri,] dum idem D. Petrus infirmabatur in Villanova, continue surgebat, & in capellam ibat pro Missa audienda, & quando surgere non poterat, in camera sua Missam coram eo celebrari faciebat, semper tam in audiendo Missam, quam aliter devotissime insistendo.

Super LXXX articulo dixit, contenta ejusdem fore vera: causam reddens, quia ita vidit, & præsens fuit.

Super LXXXI articulo dixit, contenta ejusdem fore vera: causam dicti sui reddens, quod D. Episcopus Constantiensis in Normannia protonotarius de Crepicordio, præfato D. Petro Cardinali jacenti in lecto, de mandato D. N. Papæ portavit remissionem peccatorum suorum, & testandi licentiam.

Super LXXXII, LXXXIII, & LXXXIV articulo; refert se ad testamentum.

Super LXXXV articulo dixit, contenta ejus fore vera: quia ita vidit, & præsens fuit, &, ut dixit, flevit.

Super LXXXVII dixit, contenta ejusdem fore vera; causam reddens, quia rotulam vidit, & ipsemet loquens habuit, virtute gratiæ illius, canonicatum & præbendam Cathalaunensem.

Super LXXXVIII articulo dixit, contenta ejusdem fore vera: quia præsens erat, & ita vidit.

Super XCI articulo dixit, quod audivit a magistro Ægidio, d. D. Petri confessore, verba in articulo contenta dici.

Super XCII articulo dixit, quod præsens erat, quando d. D. Cardinalis d. Andreæ, fratri suo, recommendavit familiares suos, & specialiter nominatos in articulo.

Super XCIII articulo dixit, contenta ejusdem fore vera, quia præsens erat, & ita vidit.

Testis IX super LXXIV articulo dixit, quod post obitum d. D. Petri audivit a D. Card. Salutiarum dici, contenta ejusdem fore vera. [& aliorum]

Super LXXVII articulo dixit, contenta ejusdem fore vera, causam reddens, quia præsens erat, & d. Dominum associabat; & accidit semel quod d. D., pro orando ad ecclesiam de mane ante hospitium reverendissimi Patris, D. Cardinalis Salutiarum, cecidit in terram lubricando propter corporis debilitatem. Dixit etiam, quod non obstante, quod officium Carthusiensium esset valde prolixum, nihilominus tamen, audito officio, ipse D. Petrus ibidem per magnam pausam orabat; adeo quod familiares d D. Petri attædiabantur, quamvis non essent ausi sibi dicere; sed d. loquentem admonebant, ut sibi diceret.

Super LXXVIII articulo dixit d. loquens, in d. articulo fore vera, causam reddens, quia ita vidit, & a d. D. Cardinali verba, in articulo contenta, dici audivit videlicet, quod felix esset, qui martyrium pro Christo sustineret: dicens etiam, quod non reputaret sibi grave, cum ipsum semel mori oporteret, martyrium pro Christo sustinere.

Super LXXIX articulo dixit, contenta ejusdem fore vera; causam reddens, quod ita vidit, & præsens fuit, & cum d. D. Cardinali pransus fuit die festo Ascensionis Domini; & post continuo fuit cum d. D. Card., usque ad ejus obitum, & legebat, & Missas dicebat coram eodem D. Petro Cardinali. Interrogatus, qualem morbum patiebatur D. Petrus? Respondit, quod erat phthisicus, & juxta relationes medicorum, in ultima specie & incurrabili; nam spuebat sanguinem, & pulmonem per os, & habebat pustulas in faucibus, & arteriis, & gutture; in tantum, quod cibaria vix poterat deglutire, & similiter potum, & sic perseveravit usque ad ejus obitum. Interrogatus, si d. D. Petrus rogabat Deum, quod ab illa infirmitate liberaretur? Dixit, quod non audivit; sed ipse D. Cardinalis eidem loquenti pluries dixit, quod rogaret Deum, ut daret sibi bonam patientiam, & faceret de ipso voluntatem suam.

Super LXXX articulo dixit, contenta ejus fore vera: causam reddens; quia vidit præfatum D. Petrum in balneo, & alibi, ut in articulo continetur.

Super LXXXI articulo dixit, contenta ejusdem fore vera, [super articulis,] causam reddens, quia D. Episcopus Constantiensis in Normannia, qui tunc erat protonotarius de Crepicordio, nominatus fuit mediator, & ipse loquens fuit executor mandati D. N: Papæ, & ipsum septies illa auctoritate Papali absolvit, & semel publice, videlicet in extrema unctione prædicti D. Petri, in nonnullorum præsentia, fide dignorum.

Super LXXXII dixit, contenta ejusdem fore vera: causam reddens, quod d. testis est in testamento, & se refert ad testamentum d. D. Petri. Interrogatus, quare elegit sepulturam in cœmeterio illo S. Michaëlis? Dixit, quod audivit a d. D. Petro, quod semel fuerat Parisiis infirmus, & elegerat sepulturam suam in cœmeterio Innocentium Parisiis, in quo pauperes sepeliuntur; & sic adinstar illius elegit sepulturam in cœmeterio illo S. Michaëlis, in quo sepultus est; & dixit d. loquens, quod causa humilitatis & devotionis ista ordinavit.

Super LXXXIII articulo dixit, contenta ejusdem fore vera, & de hoc refert ad testamentum, in quo præsens fuit. Interrogatus, quare tam parum habere voluit luminarium? Dixit quod causa humilitatis. Nam in ordinatione hujusmodi præfatus D. Cardinalis publice dixit, quod melius volebat, quod solverentur creditores sui, quam ponere sumptus in fastu sepulturæ, vel aliter pauperibus darentur.

Super LXXXIV articulo dixit, contenta ejusdem fore vera: & ita cavetur in testamento, prout in articulo ponitur; sed D. N. Papa voluit, quod ponerentur panni aurei desuper panno burelli grosso.

Super LXXXV articulo dixit, d. articulum veritatem continere, [interrogatoriis,] causam reddens, quia vidit & præsens fuit, quando d. Hugo Chaudronier, camerarius d. D. Petri, administravit eidem D. Petro Eucharistiam. Qui quidem D. Hugo, & plures alii de circumstantibus, flebant, & ipsemet loquens flebat.

Super LXXXVI dixit, contenta ejus fore vera, causam reddens, quia præsens fuit, & d. D. Petrum audivit de confessione.

Super LXXXVII articulo dixit, contenta ejus fore vera; causam dicti sui reddens, quod præsens fuit, quando ista dicebat D. Lodevensi Episcopo, & D. Constantiensi supradictis.

Super LXXXVIII articulo dixit, ipsum articulum continere veritatem, causam reddens, quod præsens fuit, & Sacramentum unctionis ministravit supradicto Domino Petro, de mandato Domini nostri Papæ, quod Sacramentum devotissime suscepit, & alia fecit, sicut in articulo continetur.

[proxime] Super LXXXIX articulo dixit, contenta ejus fore vera: causam reddens, quia præsens fuit, & d. Dominum audivit de confessione.

Super XC articulo dixit, contenta ejus fore vera: causam reddens, quia præsens erat in mutatione, audivit d. D. Petrum verba, in articulo contenta, Stephano cubiculario suo dicentem. Interrogatus, si in mutatione erant aliqui præsentes? Dixit, quod ipse loquens erat præsens una cum cubiculariis ejusdum D. Petri, qui quidem DD. cubicularii ad unam partem cameræ erant, dum d. D. Petrus se confitebatur.

Super XCI articulo dixit, & suo medio juramento deposuit, contenta in d articulo fore vera, causam reddens, quia confessor erat d. D. Petri, & sibi loquenti fuit facta per d. D. Petrum regratiatio in articulo contenta. Interrogatus d. loquens, de modo regratiandi? Dixit, quod quando ipse loquens primo d. D. Petro dixit, quod illa die cœnaret cum Christo, ipse D. Petrus respexit ipsum loquentem, oculos fortiter aperiendo: & tunc ipse, qui loquitur, eidem D. Petro dixit: Sciatis pro certo, quod nos ita credimus, & opinio medicorum est, quod hodie cœnam facietis cum Deo, quod tantum desiderastis, mihique injunxistis pluries, quod vos avisarem, si possem, de hora mortis, & tunc supradictus D. Petrus junctis manibus, in lingua Gallicana dixit: Grand merci, grand merci, grand merci! & aliquo intervallo medio subjunxit idem Dominus Petrus illa verba in articulo contenta. O utinam Domine! O utinam Domine!

[170] [prægressis.] Interrogatus de præsentibus? Dixit quod nullus erat præsens, quia ipse loquens, solus erat cum eodem D. Petro. Interrogatus, qua hora? Dixit hora contenta in articulo, & ita, quod d. D. Petrus non vixit post, per duas horas.

Super XCII articulo dixit d. loquens, quod postquam fuerunt acta & dicta, contenta in art. XCI præcedenti immediate, ipse loquens & plures alii de familia d. Domini Petri iverunt ad cœnandum, & facta brevi cœna, supervenit Dom. Ep. Constantiensis, tunc protonotarius de Crepicordio, de mandato D. N. Papæ (ut dicebat;) & tunc ipse D. Protonotarius & Dominus Andreas electus Cameracensis, una cum pluribus aliis, iverunt ad præsentiam præfati Domini Petri Card., & ibidem allocutus est Dominum Andream d. electum Cameracensem fratrem suum, modo & forma in articulis contenta. Interrogatus de præsentibus? Dixit, quod D. Protonotarius, ipse loquens, Hugo le Chaudronier, & cubicularii d. Domini.

Super XCIII articulo dixit, contenta ejus fore vera: causam reddens, quia præsens erat: nam inter ipsum loquentem, & medicum Italicum fuit altercatio verbalis, quod ipse loquens dicebat, quod d. D. Petrus non erat mortuus, medico contrarium dicente: ita quod, aliquis de servitoribus portavit plumas ante nasum ejusdem D. Petri, ad tentandum, si anhelitum emittebat, quorum aliqui dicebant, quod movebantur; aliqui vero, quod non: & idem de pulsu & pedibus, qui quidem pedes similiter calidi erant, & in illa altercatione fuerunt bene per dimidiam horam, eo quod nullum perceperunt præcessisse signum mortis, ut in articulo continetur: ex quibus ipse loquens potius cogitabat d. D. Petrum fuisse raptum, quam mortuum.

[171] Testis X super LXXVI dixit, se scire, contenta in d. articulo fore vera; causam reddens, quia fuit in mutatione.

Super LXXVII articulo dixit, quod pluries vidit d. D. Petrum in ecclesia Carthusiensi dicentem devote officia & divina (ipso loquente præsente, [Jam infirmus, frequentat ecclesiam Cartusianorum,] & in itinere eundo ad ecclesiam associante) licet ipse D. Petrus multum esset debilis, audientem.

Super LXXVIII articulo dixit, quod d. D. Petrus interrogatus in sua infirmitate, quomodo sibi esset? Respondebat; Bene, gratia Dei.

Super LXXIX articulo dixit, quod illa die d. D. Petrus in Tinello cum suis familiaribus comedit satis lætus, & ex post non valens surgere, transivit tempus suum, cum magna devotione & patientia, in orationibus existendo & vitas Patrum legendo, & coram eo legi faciendo, missas devotissime audiendo; causam reddens ipse loquens, quia præsens fuit, & quandoque illo tempore Missas coram d. Domino Petro celebravit.

Super LXXX articulo dixit, contenta ejusdem fore vera: quia ita vidit.

Super LXXXII & LXXXIII & LXXXIV respondit se referre ad testamentum suprad. D. Cardinalis.

Testis XI Super LXXVI articulo dixit, quod d. D. Petrus translatus fuit de Avenione ad Villamnovam ultra pontes, de consilio medicorum.

Super LXXVII dixit, quod D. Petrus in sua infirmitate, [ibique officiis divinis assistit.] pluries visitabat Carthusienses & eorum ecclesiam, ipso loquente præsente & d. D. Petrum associante; & in die Veneris sancta D. Petrus in ecclesia Carthusiensium audivit officium totum, licet multum debilis esset, & cum magna difficultate ambulabat: imo duo de familiaribus suis ipsum juvabant. Si præfatus D. Petrus erat mente suspensus, ignorat d. loquens, sed bene vidit, quod devotissime officium audiebat, & etiam orabat, & semper genibus flexis, capiteque nudo.

Super LXXVIII articulo dixit, quod præd. D. Petrus in sua infirmitate fuit valde patiens, & audivit a medicis, qui d. D. visitabant, quod numquam infirmum videbant, talem patientiam in infirmitate habere sicut d. D. Petrus habebat, nec ita patienter sustinentem.

Super LXXIX & LXXX dixit, contenta eorum fore vera: causam reddens: quia ita vidit, audivit, & præsens fuit continue cum d. D. Petro Cardinali, [Petit a Papa indulgentias pro articulo mortis:] in infirmitate constituto.

Super LXXXI articulo dixit, quod audivit a D. Protonotario, nunc Episcopo Constantiensi in Normannia, quadam die ante obitum d. D. Petri, quod d. D. Petrus mittebat eum ad D. N. Papam Clementem pro indulgentia plenæ remissionis obtinendæ. Deinde d. D. Protonotarius rediens, eidem loquenti dixit, quod suprad. D. N. Papa, d. D. Petro C. concesserat, toties quoties vellet, illa gratia uti posset, & condere testamentum &c.

Super LXXX articulo dixit, contenta ejusdem fore vera: quia nominatus est d. loquens in testamento executor, ut asseruit.

Super LXXXVIII dixit, quod audivit a familiaribus d. D. Petri, contenta ejusdem fore vera; videlicet quod devotissime sacram Unctionem receperit, membra sua exhibendo.

Super XC & XCI articulis dixit, se audivisse contenta eorum fore vera.

Super XCII articulo dixit d. loquens, contenta ejus fore vera: quia ita vidit, audivit, & præsens fuit.

[Mors ejus ut somnus obdormiscentis.] Super XCIII dixit, quod vidit d. D. Petrum C. tenentem candelam accensam benedictam in manu sua: & erat quæstio inter eos, videlicet medicum Italicum, confessorem & alios existentes, an esset vivus vel mortuus d. D. Petrus, & ponebant sibi plumas ante nasum, quia solum videbatur obdormisse.

Testis XII super LXXVII dixit, quod frequenter vidit d. D. Petrum ad Carthusianos euntem. Ibidem Missas devotissime audiebat.

Super LXXVIII articulo dixit, quod numquam aliquem vidit infirmum, magis patientem, quam fuit d. D. Petrus: nam propter infirmitatem, melancholiam non habebat, imo quasi de infirmitate non curabat.

Super LXXIX articulo dixit, quod verum est, quod D. Cardinalis die festo Ascensionis Domini in Tinello comedit. Quoad orationes; quasi totum tempus suum in orationibus exponebat. Quasi semper librum, quem ipse loquens pro d. D. Cardinali Parisiis fieri fecerat, in manibus suis tenebat, & in eodem legebat, licet illis diebus esset valde infirmus.

Super LXXX articulo dixit, contenta ejusdem fore vera; causam reddens, quia præsens erat, & ita vidit.

[172] Testis XIII super LXXVI articulo dixit, contenta ejusdem fore vera; quia ipse loquens fuit præsens, quando medici concluserunt & ordinaverunt, quod ipse Dominus iret ad Villamnovam propter aëris temperiem.

Super LXXVIII articulo dixit, quod ipsemet loquens pluries in infirmitate d. D. Petri Cardinalis, ab ipso petiit, [Patientia in infirmitate] an ipse aliquod malum sentiret: qui respondebat, quod non. Et dixit d. loquens, quod de mane in diemet, quo ipse Dominus fuit mortuus, ipse loquens, & unus de cubiculariis d. Domini transtulerant d. Dominum, totum nudum, super brachia ipsorum de suo magno lecto, ad unum parvum lectum, pro faciendo magnum; & dum d. Dominus C. fuit ibi positus, & ipse loquens ipsum cooperiret, petiit ab ipso D. Cardinali, an ipse bene staret, & aliquod malum sentiret? Qui sibi respondebat, quod non. Interrogatus, quomodo scit, quod libenter ipse D. Cardinalis martyrium pro Christo subiisset? [ac desiderium martyrii.,] Dixit, quod hoc scit, quia ita sibi dixit D. Petrus Card., & quod, dum ipse loquens diceret d. D. Cardinali, quod si videret ensem vel gladium supra caput suum, quod tunc ipse timeret, & forte prædicta non diceret. Dicebat d. D. Cardinalis, quod imo revera hoc bene sustineret. Et magno corde ista dicebat, loquendo de martyribus, quomodo passi fuerant, & de similibus: mirabiliter enim ipse Dominus erat firmus in fide, & confidebat in Domino.

Super LXXIX dixit, quod ipse D. Cardinalis multa tempora stetit tam Avenione, quam in Villanova infirmus, [Aliæ depositiones] in qua infirmitate maximam patientiam habuit; in qua Horas suas, quantum potuit, devote dixit; & quando non potuit bono modo, tunc coram se faciebat dici. Item & aliquando fuit, quod Horas non dixit, nec coram eo dicebantur, quia loqui multum tunc temporis coram ipso, sibi nocebat: sed postmodum ipse D. Cardinalis ordinabat aliquos, qui Horas ad partem pro eo dicerent. Præsens fuit quando d. Dominus Card. sic ordinavit; & ipsemet loquens Horas plurium dierum pro ipso Domino Cardinali, cum quodam alio Capellano dixit: d. Dominus Card. semper timebat ne sic Horæ pro ipso dicerentur; cui Domino dicebat d. loquens: Domine, non dubitetis. Et cum ipse loquens diceret d. D. Cardinali, quod Horæ pro ipso erant dictæ, tunc ipse multum gaudebat. Missas sua in infirmitate devote audiebat, & genibus flexis, & aliquando oportebat quod medicus veniret & Domino diceret, [de patientia, ac sedula pietate,] qui erat post Missam genibus flexis; Domine, surgatis vos, destruitis vos. Qui patienter surgebat, & ea, quæ sibi dicebantur, humiliter faciebat: Addit d. loquens, quod adeo & in tantum in vita sua, tam in infirmitate quam in sanitate, Missas ita devote audiebat, quod, quando elevabatur hostia consecrara, ipse Dominus videbatur quasi flere, & unum modum hominibus extraneum ostendebat, propter certa signa, quæ faciebat. Unde accidit semel, quod ipse qui loquitur, petiit a d. D. Cardinali, quare taliter & talia signa faceret? Qui respondit quod prædicta faciendo, cum majore devotione corpus Christi videbat; & quod sic faciendo, in aliis orationibus suis erat magis devotus, & cum majore devotione eas dicebat.

[173] Super LXXXII articulo dixit, quod ipse D. Cardinalis in suo testamento ordinavit, [vili sepultura,] quod si contingeret ipsum mori in curia, quod tunc inhumaretur in cœmeterio S. Michaëlis. Si vero contingeret extra curiam mori, quod portaretur Parisios, & sepeliretur in cœmeterio Innocentium cum pauperibus. Interrogatus quomodo scit? Dixit, quod præsens fuit quando d. D. Cardinalis præmissa ordinavit, & sic fieri voluit, non obstantibus quibuscumque. Dixit d. loquenti, quod, si moreretur in curia, faceret se sepeliri in cœmeterio prædicto S. Michaëlis: & assignabat tunc ipse D. Cardinalis rationem; quia communiter & quasi semper a pluribus oratur pro illis, qui sunt in d. cœmeterio: & similiter & plures orationes pro talibus dicuntur, quam pro illis, qui in locis particularibus sepeliuntur.

Super LXXXIV articulo dixit, quod præsens fuit, quando d. D. Cardinalis ordinavit, quod haberet tres cereos in honorem SS. Trinitatis, & non curabat de magno luminari, neque de aliis solennitatibus, quæ in talibus fieri solent, ut firmiter credit d. loquens per ea, quæ d. D. Card. videbat: & de hoc, & de aliis in d. art. contentis, se refert ad testamentum.

Super LXXXV articulo dixit, se fuisse præsentem, quando d. D. Cardinalis ordinavit, [sine apparatu;] quod haberet super se unum grossum pannum; in quo desuper esset una Crux, & ita fuit factum, quia habuit d. pannum, ut petebat. Interrogatus si fuerit ipse D. Card. inductus ad eligendum d. sepulturam, & solum tres cereos, & dumtaxat pannum burelli supra se, cum una Cruce? Dixit, quod credit firmissime, quod nullo modo fuerit ad prædicta facienda inductus per aliquem; sed quod solum ipse ex pura devotione prædicta ordinavit: & hoc propter conjecturas plures, & circumstantias, quas vidit d. loquens, quando ipse Dominus prædicta ordinavit.

[placidissima morte,] Super XCIII articulo dixit, quod ipse loquens præsens erat, quando d. Dominus Card. moriebatur, & quod candela benedicta fuit in manu D. Cardinalis posita: quam candelam, ipse, qui loquitur, tenebat, juvando d. Dominum, qui pro illa hora agonizabat. Quando d. D. Cardinalis moriebatur, videbatur, quod vellet dormire, quia nullo modo se movebat, excepto hoc, quod oculos aperiebat, & aliqualiter os suum apertum erat. d. loquens non percepit tunc, quod ipse D. Cardinalis emisit singultus mortis alios, nisi quod vidit, quod ab ore d. Domini audivit exire valde dulciter, & cum valde modico sono, modicum ventum, & tribus vicibus per ordinem, d. ventus sic exivit, & tria dulcia & modica suspiria sic emisit. Pro illa hora litaniæ dicebantur, & per aliquod spatium temporis ab adstantibus dubitabatur, an d. Petrus esset mortuus, vel ne, in tantum quod ipse D. Cardinalis, postquam prædictis tribus vicibus ventus sic modicus ab ore suo exivit, oculos suos apertos habuit, & oportuit, quod ab uno ex astantibus clauderentur, ne sic semper remansissent, & quod forte postmodum claudi non potuissent. [cum quibusdam adjunctis,] Ipse loquens, pro illa hora non percepit dolores, motus, sudores, lacrymas, & similia, de quibus fit mentio in d. art. Dixit etiam d. loquens quod modicum ante mortem ipsius Domini, ipse loquebatur d. Domino, & Dominus dixit hoc verbum, sitio, in latino; & tunc ipse loquens recepit unum vitrum, in quo erat vinum, & præsentavit d. D. Cardinali, dicendo: Domine, ecce vitrum. Dominus tunc dixit valde pie & dulciter; Non video. Qui tamen vitrum recepit, [eodem spectantibus.] & modicum de vino recepit; & credit ipse loquens, quod descendere ad stomachum non potuit. Medicus, de quo in articulo fit mentio, dixit d. loquenti, quod quando ipse medicus vidit Domino appropinquantem horam mortis, dixit sibi ista verba: Domine mi, recorderis de Domino Jesu Christo, Salvatore nostro, & de B. Virgine Maria. d. vero D. Cardinalis respondit: Ego totam spem meam pono in ipsis, & tunc d. Dominus C. dixit; Vertatis me modicum.

Testis XVII super LXXVII articulo dixit, quod D. Petrus Carthusienses frequenter visitabat, ut vidit ipse loquens, & in die Veneris sancta fuit per totum officium, prout ipse loquens audivit postea a fratribus ipsius conventus.

Super LXXVIII articulo dixit, quod dum ipse loquens ipsum D. Petrum in sua infirmitate visitaret, & interrogaret ipsum D. Petrum, quomodo sibi esset? Respondebat: Bene, Dei gratia.

Testis XVIII super LXXVIII articulo dixit, contenta ejusdem fore vera: quia vidit & audivit.

Super LXXIX articulo dixit, quod d. D. Petrus Card., legebat vitas Patrum, & multum delectabatur in eis. Unde ipse loquens ipsum D. Cardinalem a tanta lectura retrahebat. Dixit tamen ipse loquens, quod ipsum non promisit curare; sed bene promisit diligentiam facere.

CAPUT XII.
De iis, quæ Beati mortem subsecuta sunt.

Articuli interrogatorii rursum hic præmittuntur. XCIV sic habet: Item in crastinum die III d. mensis Julii, [Articuli super flexibilitate cadaveris,] post Missas celebratas coram corpore in Villanova, adhuc dubitatum est, an esset mortuus, propter claritatem faciei ejus, quæ potius videbatur viventis, quam mortui, & propter membrorum mollitiem & ductibilitatem, quæ rigida non erant, sed omnino velut hominis dormientis.

XCV. Item quod eodem die de sero, portato corpore ad Avenionem, [mutatione faciei,] ordinatum fuit, ut more solito ejus facies liniretur picturis, quod fieri contradixit confessarius. Unde post hoc missus fuit magister de Petra fixa, cum expresso mandato ab auditore Cameræ, ut hoc idem fieret, allegans consuetudinem, calorum intensionem, & futuræ sepulturæ prolongationem, & verosimillimam faciei mutationem, & alia quam plurima. Quibus non obstantibus, contradicente confessore, non fuit factum. Nec illa pulcra & angelica facies, in aliquo fuit immutata.

XCVI. Item quod quarta die d mensis Julii, ordinato funere, [concursu] & celebratis more solito vigiliis, concurrere cœpit populus ad aulam, ubi erat corpus ejus funeraliter depositum; nec volebant inde recedere, nisi coacti.

XCVII. Item quod ibidem venientes, osculabantur pedes & manus ejusdem Domini defuncti, [ac veneratione populi] in feretro jacentis, qui poterant, & qui non poterant propter pressuram & gentium multitudinem, saltem pannos vel feretrum tangebant; & parvos infantes portabant mulieres, quos tangere faciebant saltem aliquod ejus: Pater noster, & jocalia, quæ deferre solent mulieres, portabant ad caput ejus, manus & pedes, quæ postea deosculabantur, ut fieri consuevit post tactum reliquiarum, & sic usque ad mediam noctem vix poterant claudi januæ illius domus; sed & postquam fuerant clausæ cum difficultate, plurimi ad ipsas portas tota nocte vigilaverunt extra, tamquam excubias facientes, & solum exspectantes matutinum ingressum, propter magnam devotionem, quam populus inspiratus, ultra morem solitum in talibus habuit, & ostendit.

XCVIII. Item quod facto mane sexta feria, quæ fuit quinta dies d. mensis Julii, iterum tantus populi concursus affuit, [diu continuatis] ut cum difficultate magna posset disponi ordo funeralis circa feretrum: nam omnes illo mane ab opere cessaverunt, ac si festum esset aliquod solenne, ad ipsam sepulturam unanimiter convenientes, ac si invitati essent, vel quasi jam inspirati de ipsius sanctitate: super quo, quam plures inter se confidentes, hoc ipsum affirmaverunt, dicentes communiter: Vere iste homo plurima miracula faciet.

XCIX. Item quod eadem die, dum ferebatur ad ecclesiam pro officio funerali ex more celebrando, & dum abinde facto officio, ferebatur ad tumulum pro sepultura, [præsertim in exequiis] vix poterant transire ipsum deferentes, præ pressura & concursu volentium ipsum contingere, vel saltem feretrum; sed & ad fenestras domorum & super tecta, quantum capi poterant, erant aspicientes: quorum plurimi dicebant faciem ejus splendere, quæ utique pulcherrima erat & decora, & potius dormientis viri videbatur, quam mortui.

[& sepultura] C. Item quod, dum exequiæ ex more celebrabantur in ecclesia S. Antonii, quidam mercator Avenionensis, dictus Guilielmus de Sabrano, accessit ad d. ecclesiam S. Antonii cum difficultate, causa impetrandæ gratiam infirmitatis guttæ, quam passus fuerat in pede sinistro duobus annis vel circa, nec juvamine medicorum potuerat sanari: sed oratione facta, & voto similiter, si potestatem habebat cum Deo, ut fama publica proclamabat, sibi sanitatem impetraret; tactoque feretro cum devotione & spe, quibus poruit, statim se sensit omnino curatam.

CI. Item quod, deposito corpore juxta locum, sepulturæ, dum commendaretur ipsius anima ex more, & corpus levaretur ex feretro, ut sepeliretur in terra, testimonio plurium virorum magnorum, tam militum quam laicorum, qui propius aderant, oculos aperuit & reclausit.

CII Item quod, completa sepultura, reversis Dominis ex more, [ac deinceps:] quilibet ad domum suam, ultra modum populi concursus augmentari cœpit ad ipsius sepulturam, ubi miracula illico apparuerunt. Unde existentibus in mensa pro prandio fratre & familiaribus suis, cum præfatis nonnullis in domo suæ libratæ, festinantes venerunt Joannes Tronchini & Mondonus, capitaneus curiæ, vix valentes loqui & exprimere quod nuntiabant; & tandem cum impetu dicere cœperunt sedentibus in mensa: Surgite Domini, surgite Domini; quoniam Dominus vester auferetur, nisi vos surgatis, & remedium apponatis. Sed gaudebitis gaudio magno, quia miracula ibidem facta invenietis, quæ vidimus. Ac sic omnes surgere cœperunt, cum tamen vix, vel modicum quidquam gustassent. Tandem determinatum, ut auditor Cameræ & confessor Domini, ceteris remanentibus, illuc accederent, quod & factum est. Cumque ad locum sepulturæ appropinquassent, vix potuerunt præ pressura & populi multitudine ad sepulturam accedere; & tandem cum difficultate non modica, ad locum intrantes ipsius sepulturæ, invenerunt pannum burelli, qui desuper remanserat, omnino laceratum, & cervicalia seu cocinos, quæ fuerant ad caput ejus, minutatim disrupta, quolibet rapiente, quod peterat habere: sed & feretrum fregerunt per frusta, & unus alteri dabat, alter alteri tollebat: sed & paleas, quæ in feretro fuerant, inter se partiebantur. Insuper & terram, super ejus sepulcrum existentem, in sacculis, aut in caputio, vel in sinu deportabant, ita ut fovea esset, ubi terra prius eminebat. Unde oportuit ibidem constituere custodes fortes, & robustos, & fortissimis lignis sepulturam cooperire, quousque crates ferrea ibidem apponeretur; quod cunctis manifestum est, atque notorium.

CIII. Item quod ob frequentiam miraculorum, quæ fiebant ibidem, & famam populorum ex gratiis ibidem receptis, [item de frequentia miraculorum.] die crastina sepulturæ, quæ fuit VI Julii; fuerunt ordinati ad colligendum miracula atque colligenda cum præfato ipsius Domini confessore, duo notarii curiæ, auditores Cameræ, videlicet magistri Joannes Regis, & Pontius de Ponte, qui in crastinum, quæ fuit VII Julii, scribere cœperunt, ut in registro patet.

CIV. Item procurator, præfatis nominibus, quibus supra, producit, ut hic inseritur, propositionibus & articulis, omnia & singula miracula in libris & registris, per dictos notarios, seu eorum alterum, supradictis miraculis conscribendis & conscriptis deputatos, contenta & descripta, prout in ipsis libris & registris, ad quos & quæ se refert, plenius continetur.

CV. Idem quod super præmissis omnibus & singulis, a tempore obitus recolendæ memoriæ d. D. Petri laboravit & laborat, ac fuit & est publica vox & fama. Conclusio. Quare petit procurator & solicitator & prosecutor præfatus, nominibus quibus supra, post reverendissimarum Paternitatum vestrarum relationes, fide dignas & fideles, dante Domino super præmissis d. D. N. Papæ faciendas, & eis mediantibus, per d. D. N. Papam pronuntiari, decerni, & declarati præfatum recolendæ memoriæ D. Petrum de Luxembourg, canonizandum fore & canonizari, & in Sanctorum catalogum adscribendum fore & adscribi, & per universos Christi fideles, & ab omnibus Christi fidelibus, ut Sanctum fore venerandum, & venerari debere, & colendum fore & coli debere hic & ubique terrarum ipsius festum, die per D. N. Papam assignanda, singulis annis in perpetuum solennizandum fore & solennizari debere, & alia in præmissis & circa præmissa conjunctim & divisim fieri, statui, & ordinari, prout in talibus est fieri consuetum.

Item protestatur, quod in præmissis possit addere, ipsaque declarare, &, si sit opus, magis specificare, & alia de novo dare, ut moris est.

[175] Testis I super XCIV articulo dixit, ipsum articulum veritatem continere: [Responsa testium] causam reddens; quod ita vidit, & d. D. Petrum palpavit.

Super XCV articulo dixit, se nihil scire: quia dum corpus fuit asportatum in Avenionem, ipse loquens remansit in Villanova.

Super XCVI & XCVII articulis respondit, verum esse prout in articulis continetur, pro tempore, quo fuit juxta funus. Interrogatus, per quod tempus? Dixit, quod a tempore quo fuerunt inceptæ vigiliæ, usque ad secundam vel tertiam horam noctis.

Super CI articulo dixit, quod ipse loquens, existens juxta sepulcrum, vidit, quod tres homines ipsum D. Petrum levaverunt de feretro, & dum voluerunt eum ponere in fossa, unus illorum tenebat d. D. Petrum per spatulas, caputque inclinabatur versus terram, & in illa inclinatione capitis, fere cecidit mitra de capite; & tunc ipse loquens vidit mediam partem, vel circa, albedinis unius oculorum d. D. Petri. Si fuerit incidenter, vel ipse D. Petrus oculos aperuerit, vel antea oculus apertus esset, vel si ex declinatione colli aperuerit, ignorat. Interrogatus de præsentibus? Dixit, quod D. Comes Gevennis erat præsens, & plures alii. Interrogatus, si aliqui de circumstantibus viderunt d. oculum apertum; [super præmissis Articulis.] vel si aliquis vel aliqui incontinenti dixerunt, ego vidi oculum? dixit, se nescire; nec de hoc tunc audivit aliquem loquentem.

[176] Testis II super XCVIII articulo dixit, quod præfatus D. Petrus, die III d. mensis Julii, post Missas celebratas, modicum mutavit colorem faciei, & erat mollis, prout in articulo continetur, & erant membra ductibilia. Idem testis tetigit brachia, & plicavit, quæ erant ductibilia ad modum hominis dormientis. De dubitatione, an esset mortuus, vel vivus, nihil scit.

Super CII articulo dixit, quod Joannes Retronchinus & Mondonus capitaneus accesserunt ad domum d. Domini Petri, & dixerunt verba in articulo contenta; quibus auditis D. Auditor Cameræ & nonnulli alii surrexerunt de mensa, & iverunt ad d. D. Cardinalis sepulcrum. Quid ibidem fecerunt, ignorat; quia in hospitio remansit; sed tunc in d. hospitio erat fama de contentis in d. articulo.

[177] Testis IX super XCIV articulo dixit, contenta ejusdem fore vera. [Flexibilitas corporis exanimi,] Interrogatus quomodo scit? Dixit quod membra palpavit, & illa plicavit, præsertim brachia & manus ejusdem D. Petri; quæ quidem membra erant mollia & ductibilia ad modum hominis dormientis. Interrogatus, si membra erant calida? Dixit, quod non; imo erant frigida. Aderant cubicularii, & multi alii; unde ipse loquens miratus de mollitie & ductibilitate membrorum d. D. Petri, interrogavit magistrum Joannem de Tournumira, D. N. Clementis Papæ medicum; quomodo hoc poterat fieri, quod membra essent ita mollia & ductibilia? Qui magister Joannes respondit, quod mirandum erat, quod ex quo sanguis erat congelatus, nervi erant frigidi, membra debebant esse rigida, secundum morem & cursum naturæ. Dixit insuper d. loquens, quod ista mollities duravit usque ad diem sepulturæ, quæ fuit quarta die ipsius obitus. Interrogatus, si omni die istorum quatuor dierum tetigit & plicavit membra? Dixit, quod sic; & præsertim palpavit pluries brachia & digitos. Interrogatus, quare hoc faciebat? Dixit, quod necesse erat propter mutationes & propter apparatum: dicens, quod diversis vicibus palpavit & plicavit voluntarie, admirans & tentans membra, si in eodem statu remanerent: quæ semper, ut hominis dormientis, erant mollia & ductibilia.

[178] Super XCV articulo deposuit, ut in art. continetur: causam reddens, quia ipsemet loquens contradixit, qui confessor erat d. D. Petri C., nec fuit picturis facies ejus colorata.

Super XCVI articulo dixit, contenta ejusdem fore vera: & de hoc est publica vox & fama, tam in civitate Avenionensi, quam in Villanova diœcesis Avenionensis.

Super XCVII articulo deposuit, ut in art. continetur: causam reddens, quia ita vidit & præsens fuit.

Super XCVIII articulo dixit, quod numquam vidit in finem, tantum concursum.

Super XCIX articulo dixit, se tantum scire, quod tanta erat pressura, quod ipse loquens non potuit intrare cœmeterium, in quo fuit sepultum, licet faceret diligentiam maximam de intrando.

Super C articulo dixit, se audivisse contenta ejusdem fore vera a Guilielmo de Sabrano, in art nominato, in nonnullorum præsentia.

Super CI articulo dixit, quod præsens non fuit: quia propter multitudinem gentium non potuit intrare cœmeterium; atque locum sepulturæ: sed bene audivit contenta in d. articulo fore vera; & a pluribus recitari, nempe a D. de Vota milite, & a quibusdam aliis, &, ut sibi videtur, a camerario D. Cardinalis Vivariensis.

Super CII articulo deposuit, contenta ejusdem fore vera: causam reddens, quod ipse, qui loquitur; ivit ad locum sepulturæ cum D. Auditore Cameræ, prout in art. continetur.

Super CIII articulo dixit, contenta ejusdem fore vera: causam reddens, quia ipse cum dd. notariis per aliquod tempus fuit ordinatus ad colligendum miracula: & de hoc est vox & fama.

[179] Testis XIII super XCIV articulo dixit loquens, se nihil aliud scire, nisi quod multi mirabantur, quomodo ipse Dominus habebat digitos ita molles, quod plicabantur, sicut si ipse Dominus dormiisset; prout ipsemet loquens digitos dictos plicavit, quia non erant rigidi, sed plicabiles. Dixit ulterius d. loquens, quod sibi videbatur, quod quanto plus & diutius ipse Dominus super terram remansit mortuus, quod vultus ipsius Domini Cardinalis efficiebatur pulchrior.

Super XCVI & XCVII articulis dixit, se tantum scire de contentis in dd. articulis, [mirabilis populi concursus,] quod verum est, quod die illa, de qua fit mentio in articulis; adeo & in tantum ad domum d. Domini Card. in Tinello, in quo corpus erat positum, currere cœpit tanta multitudo gentium, & ita continue, quod fuit facta quæstio inter aliquos de servitoribus d. Domini Card. si esset bonum, quod clauderentur portæ domus, vel si dimitterentur apertæ; & fuit conclusum, quod tunc dimitterentur apertæ usque bene tarde; quod & factum fuit, & continuo veniebat populus; ita quod videbatur, quod in ipso loco essent magnæ indulgentiæ.

[180] Dixit etiam ulterius d. loquens, quod his pendentibus, [tactus funeris,] venit unus ad ipsum loquentem dicendo sibi, venias, & videas quid gentes intus venientes faciant circa Magistrum suum, videturque quod sit unus Sanctus; nam isti, qui veniunt, tangunt ipsum, & ponunt pueros parvos supra ipsum; tangentes vultum d. Domini Cardinalis, manus suas, & pedes; ita quod videtur, quod sunt ibi reliquiæ. Quibus auditis, statim d. loquens venit ad ostium aulæ suæ Tenelli, & respexit modum gentium affluentium, & vidit, ut dictum est; de quo multum mirabatur, & per aliquod spatium temporibus ibi stetit, ad videndum, si illa continuarentur, & reperit quod sic. Credit d. loquens, quod propter devotionem hoc faciebant.

[181] Super XCVIII articulo dixit, se tantum scire, [hominum eo confluentium multitudo,] quod tanta multitudo gentium in die, de qua fit mentio in articulo, affuit & venit in domo d. Domini Petri, quod oportuit claudere portam principalem domus, & cum difficultate poterant dici Missæ, quæ ibidem dicebantur; & videtur ipsi loquenti, prout potest recordari, quod juxta feretrum d. Domini Card. erant aliquæ personæ, quæ tunc genibus flexis orabant.

[182] Super XCIX articulo dixit, se tantum scire, quod præsens erat ipse, qui loquitur, quando corpus d. Domini ferebatur ad sepulturam: & dixit, quod in portando erat maxima pressura gentium; & nedum erant in via, imo & in fenestris domorum.

Super CII dixit, se bene scire quod verum est, quod completa sepultura d. D. Cardinalis, familiares sui reversi sunt ad domum d. Domini, & dum ipsi prandebant insimul, venerunt aliqui, qui dixerunt ea, quæ fiebant in sepulcro d. D. Cardinalis, & quomodo miracula ibi fiebant, & tunc ibi erat tantus populus, quod oportuit mittere ibi clientes, ad custodiendum d. sepulcrum. Idem testis præsens erat in mensa, quando prædicta fuerunt nuntiata. Interrogatus, [ætas B. Petri.] cujus ætatis erat d. D. Cardinalis, die sui obitus? Dixit prout audivit dici, quod erat in decimo octavo anno ætatis suæ, & quod ipse erat prope finem dicti, exceptis dumtaxat XVIII diebus. Dixit etiam, quod audivit dici in villa de Lyneio, in qua fuit natus, [quod] reperiretur in uno libro ecclesiæ collegiatæ dictæ villæ, quando & qua hora fuit natus.

[183] [An B. Petrus] Testis XV deponens super CI art dixit, se tantum scire, quod dum d. Dominus Cardinalis in feretro juxta locum sepulturæ existeret, ac de feretro deponere vellent ad sepeliendum, tunc mitra, quam Dominus Card. ferebat in capite, cecidit ante oculos, & tunc unus existens ibi, levavit sibi mitram, ut facies totaliter videretur. Et tunc d. loquens vidit oculos Domini Card. apertos; non transversatos, sicut habere solent communiter mortui; imo directe habebat apertos; ita quod videbatur ipsi loquenti omnino, quod ipsum aspiceret, & credit ipse loquens, quod fuit primus, qui ad hoc advertit: nam dixit assistentibus, ecce advertatis, quomodo tenet oculos apertos. Quod advertentes ipsi assistentes, aliqui dixerunt; etiam mihi videtur, quod ipse respiciat me. Non tamen recordatur ipse loquens, quibus hoc verbum dixerit.

Interrogatus, si vidit Dominum Card. ante apertionem oculorum, oculos clausos tenentem? [post mortem] Dixit, quod vidit ante ipsum, & habebat oculos clausos. Interrogatus, si in elevatione mitræ fuerunt oculi aperti? Dixit, quod nescit. Interrogatus, si diu tenuit oculos apertos? Dixit quod ignorat; quia tanta erat pressura gentium, quod non poterat advertere. Interrogatus, quinam erant ibi præsentes, qui hoc viderunt, & quibus ipse dixit, [respondit,] quod Dom. Hugo de Salutiis, Dominus Talbardus præceptor Gebennensis, & Dom. Joannes de Chambriliaco, milites.

[184] [oculos aperuerit.] Testis XVI super CI articulo dixit, quod fuit unus de portantibus corpus d. Domini Card. ad sepulcrum, & dum portabatur, habebat oculos clausos; & postmodum, dum ponebatur in fovea, vidit ipsum oculos habentem apertos, & videbatur ipsi loquenti, quod esset vivus. De præsentibus? Quod, Dominus comes Gebennensis, Dominus Hugo de Salutiis, Dominus de Vouta, Dominus de Chambrillac milites, Dominus Episcopus Lodevensis, & plures alii. Interrogatus, si in elevatione mitræ fuerunt oculi aperti? Dixit quod nescit; tamen mitra solum cecidit super unum oculum, nescit ad quam partem.

[185] Atque hæc sunt, quæ de vita, moribus ac virtutibus beati Petri in processu Ms. Avenionensi, partim a Guilielmo, Episcopo Vivariensi, ad hoc negotium deputato procuratore, & solicitatore, proposita, partim a testibus deposita, typis committenda, atque cum posteris communicanda existimavi; quibus absolvo partem processus ejusdem primam, & subnecto alteram.

PROCESSUS
PARS SECUNDA.
Quæ est de miraculis B. Petri de Luxemburgo.

CAPUT I.
Nomina Testium, patria, ætas, conditio, depositionum tempora.

[186] Auspicaturus partem processus alteram, quæ est de miraculis B. Petri de Luxemburgo, nihil opus habeo multa præfari. [Præfatiuncula] Ea, de quibus lector fuerat præmonendus aut instruendus, conjeci in commentarium prævium. Igitur exhibeo caput primum, quod est præambulum ad secuturas propositiones, & continet collectionem testium, hic simul conjunctorum, qui in apographo erant dispersi, uti factum a me fuit in parte prima processus.

[187] Primo, die Veneris, quæ fuit XXI mensis Januarii anni prælibati [MCCCXC,] [processui prævia.] coram Dominis Episcopis, ad hoc per supradictos Dominos Commissarios specialiter deputatis, Avenione in hospitio juxta cœmeterium S. Michaëlis, in quo inhabitant custodes oblationum, ad sepulcrum dicti Domini Cardinalis oblatarum, hora prima sedentibus constitutis Prælatis, venerabilis Vir, magister Anisius Gomberti, in utroque jure licentiatus, procurator substitutus, prout de suo mandato in actis causæ hujusmodi constat; qui produxit in testem, Arnaudum de Planzolis, Dominum de Soberatio, domicellum, Magalonensis diœcesis, ibidem præsentem, quem petiit per præfatos Dominos Episcopos ad jurandum recipi & admitti, & etiam super articulo infra consignato & designato, examinari & interrogari. Qui quidem nobilis Arnaudus in manibus dictorum dominorum Episcoporum deputatorum juravit ad sancta Dei Euangelia per ipsum corporaliter sponte tacta, dicere, deponere, & testificari puram, meram, ac plenam veritatem, quam sciret, de & super articulis contentis in dicto articulo, & de iis, de quibus interrogatus fuit, favore, amore, prece, pretio, affectione, timore, omnino remotis. Tum subjungitur inter parenthesim; Atque hoc est exordium omnium depositionum, quod satis est semel monuisse.

Testis I Arnaudus de Planzolis, Dominus de Soberatio, domicellus, Magalonensis diœcesis. Deposuit die, anno, quibus supra.

Testis II Joannes Columbi de Roca, [Nomina testium,] laicus & mercator, Gebennensis diœcesis, ætatis XXXVI annorum vel circa. Deposuit die Martis, qui fuit XXV dicti mensis Januarii.

Testis III Nobilis vir Balduinus le Vert, loci de Durato, Atrebatensis diœcesis, ætatis XX annorum vel circa. Deposuit die Veneris, quæ fuit XXVIII dicti mensis Januarii.

Testis IV Arnaudus de Campobernardi domicellus. Deposuit eadem die.

Testis V Venerabilis Vir Dominus Maraconus de Viagou, miles, Dominus de Rappetout, Lugdunensis diœcesis, ætatis XXXIII annorum, vel circa. Deposuit die XXIX dicti mensis Januarii, quæ fuit Sabbatum.

Testis VI Joanna de Centumcellis, Gebennensis diœcesis, uxor Henrici de Philibourg, ætatis XX annorum, vel circa. Deposuit die jovis, quæ fuit III mensis Februarii.

Testis VII Henricus, dictus de Philibourg, de Rubea villa, laicus, Constantiensis diœcesis in Alemannia, ætatis L annorum, vel circiter. Deposuit eadem die.

Testis VIII Joannes de Namayo, alias dictus de Fontenay, clericus, Viennensis diœcesis, sartor & nunc habitator de Montelimardi *. Viennensis diœcesis, ætatis XX annorum, vel circa. Deposuit die Jovis, X dicti mensis Februarii.

Testis IX Andreas dictus Albenar de Duratio, Duratensis diœcesis, ætatis XXV annorum, vel circa. Deposuit die Jovis, quæ fuit X dicti mensis Februarii.

[qui deposuerunt,] Testis X Antonius de Alba, in Apprutio, diœcesis Aquitanensis, ætatis XXV annorum, vel circa, familiaris & servitor prædicti Domini de Albenar. Deposuit eadem die.

Testis XI Frater Joannes Heliæ, præceptor domus de Aguilla, ordinis S. Antonii, Aquensis diœcesis, presbyter, ætatis LXXV annorum, vel circa. Deposuit die Martis, quæ fuit XV dicti mensis Februarii.

Testis XII Guilielmetta uxor Ivonis Trevelini, sartoris, civis Avenionensis; ætatis XL annorum, vel circa. Deposuit die Jovis XVII mensis Februarii prædicti.

Testis XIII Poncetus, filius Ivonis Trevelini, sartoris, civis Avenionensis, ætatis XXV annorum, vel circa. Deposuit eadem die.

Testis XIV Joannes Martini presbyter, rector parochialis ecclesiæ S. Genesii Avenionensis, ætatis LVI annorum vel circa. Deposuit eadem die.

Testis XV Domina Bernarda de Mediolano, diœcesis Tarantasiensis, relicta Domini Antelmi de Mediolano, præcedentis diœcesis, ætatis XL annorum, vel circa. Deposuit eadem die.

Testis XVI Margarita uxor Bueffelani de Erma, diœcesis Tarantasiensis, ætatis XXX annorum, vel circa. Deposuit die Jovis XVII dicti mensis Februarii.

Testis XVII Joannes Jacobi, laicus & laborator de Castro novo de Iseria, diœcesis Valentiensis, ætatis XXVIII annorum, vel circa. Deposuit die Martis, quæ fuit XXII mensis Februarii.

Testis XVIII Hugonus Fabri de Castelleto de Tredum, clericus, Gebennensis diœcesis, ætatis XX annorum, vel circa, habitator Gebennensis, cum patre suo Rolleto Fabri, mercatore, commorante in vico de Ripparia. [eorumque conditio,] Deposuit die XXVI dicti mensis Februarii, quæ fuit Sabbati.

Testis XIX Religiosus vir, frater Richardus, canonicus S. Ruffi, ordinis S. Augustini, ætatis XIII annorum [forte XXXIII] ut credit. Deposuit die Martis, quæ fuit VIII dies mensis Martii.

Testis XX Joannes de Vivier, de Vallibus in Sabaudia, laicus nauta, Lausanensis diœcesis, habitator Avenionis prope portale Aqueriæ, ætatis XXXV annorum, vel circa. Deposuit X mensis Martii prædicti.

Testis XXI Andreas Lombardi de Romanis, Viennensis diœcesis, habitator Villænovæ juxta Avenionem in carreria ante hospitale Villænovæ, ætatis XXXV annorum, vel circa. Deposuit eadem die supra proxime intitulata.

Testis XXII Guilielmus de Fores de Mombreson, Lugdunensis diœcesis, laicus nauta, habitator Avenionis prope portale Aqueriæ, ætatis XXX annorum, vel circa. Deposuit eadem die.

Testis XXIII Stephanus Colini, argentarius, habitator Avenionis prope portale Mataronis, ætatis XXXV annorum, vel circa, Aniciensis. Deposuit die Sabbati, quæ fuit XII dies mensis Martii prædicti.

Testis XXIV Petrus de Praga, filius Marquelini de Praga, ætatis L annorum, vel circa. Deposuit eadem die.

Testis XXV Franciscus, dictus Lemosini, hostallerius hostalleriæ Leonis rubei, [ætas,] in carreria Carreriæ, habitator Avenionis a XXX annis, ætatis L annorum, vel circa. Deposuit die Jovis, quæ fuit XVII dicti mensis Martii.

Testis XXVI Magister Henricus de Magontia, barbitonsor, habitator Avenionis, ætatis XXX annorum, vel circa. Deposuit die XXIV dicti mensis Martii.

Testis XXVII Berengaria, uxor Andreæ Renaudi, habitatricis Avenionensis prope portale Imberti, exercentis officium mercerii, ætatis XXVI annorum, vel circa. Deposuit die Martis XXV mensis Martii supradicti.

Testis XXVIII Andreas Renaudi, mercerius habitator Avenionensis, prope portale Imberti, ætatis XLV annorum, vel circa. Deposuit eadem die.

Testis XXIX Hugueta de Cavallione, habitatrix Avenionensis, uxor Gerardi de Montego Sabbatii juxta furnum terræ, ætatis LVI annorum, vel circa, bainta sive obstetrix. Deposuit die Jovis, quæ fuit XVII dicti mensis Martii.

Testis XXX Bartholomæus Turpi de Montepessulano, monetarius, ætatis LX annorum, vel circa. Deposuit die Martis, quæ fuit XV dicti mensis Martii.

Testis XXXI Catharina de Molendino, relicta Petri de Molendino, commorans Avenione, in carreria S. Michaëlis, ætatis XL annorum, vel circa. Deposuit die Jovis, quæ fuit XVII dicti mensis Martii.

Testis XXXII Catharina, relicta Anthonii Capiti, de carreria de principali Avenionis, ætatis XLVI annorum, vel circa, commorans ante capellam S. Michaëlis. Deposuit eadem die.

Testis XXXIII Catharina in processu ponitur eadem, qua proxime præcessit.

[patria;] Testis XXXIV Perrinus Aymerici, mercerius, Senonensis diœcesis, habitator Avenionis, in carreria de Porqueriis, ætatis XLVIII annorum, vel circa. Deposuit die Martis, quæ fuit XXII dicti mensis Martii.

Testis XXXV Ysnarda, uxor Joannis Galliani, laboratoris, de carreria Porqueriorum Avenionis, ætatis L annorum, vel circa. Deposuit eadem die.

Testis XXXVI Joannes Galliani, laborator, habitator Avenionis, in carreria Porqueriorum, ætatis L annorum, vel circa. Deposuit eadem die.

Testis XXXVII Resplanda, uxor Perrini Aymerici, ætatis XXXV annorum, vel circa, eadem die.

Testis XXXVIII Bernardus Alberti Lemovicensis, habitator Avenionensis, in parochia S. Symphoriani & prope S. Symphorianum, ætatis XL annorum, vel circa, eadem die.

Testis XXXIX Magister Pontius de Ponte, curiæ cameræ Apostolicæ notarius, ætatis XXX annorum, vel circa. Deposuit die Jovis, quæ fuit XXIV dicti mensis Martii.

Testis XL honesta mulier, Jacoba de Lugduno, uxor Rogerii de Parisiis, laboratoris, habitatrix Avenionis ætatis XL annorum, vel circa. Deposuerat apud notarium curiæ cameræ Apostolicæ prævie ad processum, anno MCCCLXXXVIII.

[ac depositionis tempus.] Testis XLI providus vir, Dominus Helias Andoyni, presbyter Ingolismensis diœcesis, servitor capellæ, nomine omnium Sanctorum instructæ & fundatæ & ædificatæ in cœmeterio S. Michaëlis Avenionis per Dominum Radulphum de Ailliaco; ætatis XL annorum, vel circa. Deposuit anno quo supra, die XVI mensis Septembris.

Testis XLII Rogerius de Lucembourg, filius Henrici de Lucembourg, oriundus de Parisiis, habitator Avenionis, laborator, ætatis XL annorum, vel circa. Deposuit eadem die Jovis.

Testis XLIII Bertrandus Calneti, mensurator salis, commorans in præsenti civitate in parochia S. Mariæ Magdalenæ, ætatis XL annorum, vel circa, eadem die.

Testis XLIV Sylvester Cambii de Florentia, habitator Avenionis. Deposuit die Martis, quæ fuit XIV mensis Aprilis.

Testis XLV Magister Joannes de Tornaniva de Pozolis, Albiensis diœcesis, magister in medicina, & Domini nostri medicus, ætatis LX annorum, vel circa. Deposuit eadem die.

Testis XLVI Dominus Galbertus Robini presbyter, canonicus de Vizano, diœcesis Caturcensis, ætatis XLV annorum, vel circa. Deposuit die Jovis XV mensis Aprilis.

Testis XLVII Joannes de Albenatio, clericus conjugatus, diœcesis Carpentoractis, in Villanova Avenionensis diœcesis commorans, ætatis LV annorum, vel circa, eadem die.

Testis XLVIII Jacoba uxor Jacomini Remelerii, habitatrix Avenionis, ætatis L annorum, vel circa. Deposuit die Martis, quod fuit XIX mensis Aprilis prædicti.

Testis XLIX Beatrix Astique, uxor Anthonii Ruffi, habitatoris Avenionis, Rectoris hospitalis sanctæ Trinitatis, prope portale Episcopi, ætatis XL annorum, vel circa, eadem die.

Testis L Anthoneta uxor Petri Aon, macellarii, habitatoris Avenionis, ætatis XXV annorum, vel circa. Deposuit die Sabbati, quæ fuit ultima dicti mensis Aprilis, ejusdem anni.

Testis LI Eadem die, dicta Anthoneta.

Testis LII Joannes Borrerii de Bello loco, Lemovicensis diœcesis, ætatis XL annorum, vel circa. Deposuit eadem die Sabbati.

Testis LIII Henricus dictus Lauretel de Anisornella, Cathalaunensis diœcesis, textor telarum, habitator Avenionensis, ætatis XXXIV annorum, vel circa. Deposuit die Jovis V mensis Maii.

Testis LIV Moneta Fromentura, uxor Bernardi Albertini, tabernarii, habitatoris Avenionis, commorantis prope S. Symphorianum, ætatis XLIV annorum, vel circa. Deposuit eadem die.

Testis LV Hieronymus Zenobii clericus, ætatis XL annorum, vel circa, faber & commorans prope S. Desiderium. Deposuit eadem die.

Testis LVI Antonius Thome de Thonasio, habitator Avenionensis, candelerius, ætatis XL annorum, vel circa. Deposuit die Sabbati, quæ fuit dies XXI dicti mensis Maii.

Testis LVII Nicolosa uxor Hieronymi Zenobii, fabri, habitatoris Avenionis, ætatis XVIII annorum, vel circa. Deposuit die Martis XXIV dicti mensis Maii.

Testis LVIII Domina Xandra de Florentia, habitatrix Avenionis, mater prædictæ Nicolosæ, ætatis XL annorum, vel circa. Deposuit eadem die.

Testis LIX Petrus de Penevagre, loci de Brinazat, diœcesis Lemovicensis, ætatis annorum LX, vel circa. Deposuit die Jovis, quæ fuit XXVI mensis Maii.

Testis LX Dominus Petrus de Pulto presbyter, Lemovicensis diœcesis, ætatis XXVI annorum, vel circa. Deposuit eadem die.

Testis LXI Aelipdis, uxor Dominici Gallet, macellarii commorantis in carreria juxta Prædicatores Avenionis, ætatis XXXV annorum, vel circa. Deposuit die Martis ultima mensis Maii.

Testis LXII Joanneta de Castilione Gebennensis diœcesis, uxor Raulini, hostellarii tabernarii, commorantis Avenione, prope libratam D. Cardinalis Ambianensis, ætatis XXXV annorum, vel circa. Deposuit eadem die.

LXIII. Joannes Perrini, habitator Avenionis ante ecclesiam Prædicatorum, corraterius equorum, ætatis XLVIII annorum, vel circa. Deposuit die Sabbati, quæ fuit XI mensis Junii ejusdem anni.

Testis LXIV Guiotus Drogmini, clericus uxoratus, mercator & habitator Avenionis, ætatis XXX annorum, vel circa. Deposuit die Jovis XVI dicti mensis Junii.

Testis LXV Joannes de Sullet, furnerius, habitator Avenionis, a XXX annis citra, ætatis XL annorum, vel circa. Deposuit die Jovis XXIII dicti mensis Junii.

Testis LXVI Raynera, uxor Raychardi Rota cava, de Barbentana, ætatis XL annorum, vel circa. Deposuit die Jovis ultima dicti mensis Junii, ejusdem anni.

Testis LXVII Joannes Bernerii de Gipper, Diensis diœcesis, ætatis XXX annorum, vel circa. Deposuit die Sabbati, quæ fuit IX mensis Julii ejusdem anni.

Testis LXVIII Maria, relicta Bertrandi Rota cava de Barbentana, ætatis LX annorum, vel circa. Deposuit eadem die.

Testis LXIX Jacobus Abille de Barbentana, clericus, laborator Avenionis, ætatis XXX annorum, vel circa. Deposuit die Martis, quæ fuit XII dicti mensis Julii.

Testis LXX Menetus Mons, habitator Barbentanæ, ætatis XXX annorum, vel circa. Deposuit eadem die.

Testis LXXI Bertranda uxor Joannis de Sullero, furnerii, habitatoris Avenionis, in vico Infirmeriarum commorantis, ætatis XXIV annorum, vel circa. Deposuit die Jovis, quæ fuit XIV mensis Julii jam dicti.

Testis LXXII Isabella uxor Juliani de Darnego, Bisuntinensis diœcesis, barberii, habitatoris Avenionis, ætatis XXVI annorum, vel circa. Deposuit eadem die.

[Annotatum]

* Montelimar.

CAPUT II.
Mortui resuscitati, alii a morte præservati.

[Infans mortuus ad vitam revocatur:] Item quod anno Domini MCCCLXXXVII, die Veneris, quarta Octobris; accidit, quod magistro Henrico Philibourger Constantiensis diœcesis, & ejus uxore, habitatoribus Avenionis; una cum quodam eorum filio, ætatis quatuordecim mensium, ad hanc villam Avenionensem venientibus; in itinere. videlicet in loco pedagii a stellæ, ubi illa die fuerunt hospitati, quædam infirmitas arripuit dictum infantem, nomine Michaëlem; ita quod, ex illa infirmitate incontinenti spiritum emisit; apparueruntque in eo omnia signa mortis; nam frigidus erat & rigidus oculos clausos habens, & nullum penitus emittens anhelitum: & sic stetit per spatium unius horæ. Quem videns mater ejus, multo dolore commota, recordata de miraculis dicti sancti Cardinalis, una cum dicto patre dicti pueri, dicto sancto Cardinali vovit dictum infantem; & promiserunt ejus visitare sepulcrum: promisitque d. mater, si puer ejus suscitaretur, non comedere carnes, neque vinum bibere, donec dicti Domini Cardinalis sepulcrum visitasset; quo voto emisso, post modicum intervallum incepit dictus filius vocare matrem suam, sanus & incolumis, ac si nullam penitus sensisset infirmitatem. Dicti vero conjuges postmodum promissa compleverunt.

[item puer aquis mersus,] CVII. Item quod eodem anno, Antonius Thome, commorans in præsenti civitate, in burgo D. Petri de Seguireto, legum doctoris, prope ecclesiam Prædicatorum, dormiens post prandium in lecto; voces puerorum clamantium, submersus est ille puer, quæ ipsam excitaverunt, audivit: qui dubitans, ne aliquis esset ex suis pueris, repente descendit, & accedens ad aquam Durantiæ, quæ prope est, vidit quemdam puerum in dicta aqua Durantiæ, versus fundum caput habentem, manusque & brachia extensa adinstar submersi; quod videns, insiluit in flumen, & dictum puerum inde levavit, rigidum & frigidum, ac omnino submersum; quem & recognovit esse Petrum, filium Moneti Cari macellarii, commorantis in carreria Callate Avenionis, [rigidus ac frigidus,] habentem quasi ætatem quatuor annorum; quem super humeros suos versus domum ipsius Moneti bajulans, recordatus de miraculis dicti Domini Cardinalis, compatiendo eidem puero, ipsum sibi devovit, supplicans in corde suo, vitam sibi impetrari meritis & precibus ejusdem. Quo facto, dum esset juxta domum Guineti Farandi, dictus puer respirare cœpit, qui, ut præfertur, nullum emittebat anhelitum, fueratque tantum in aqua prædicta, quæ descendebat a loco, unde ceciderat, per distantiam tractus balistæ, vel quasi usque ad locum, ubi extractus est; ac sic veniens ad domum patris dicti pueri, iterum noverca ipsius votum pro eo emisit; post quæ vota dictus puer revixit, quem ad sepulcrum d. D. Cardinalis deportaverunt, dicentes veraciter, quod mortuus fuerat, & quomodo gratiam vitæ receperat meritis & gratia dicti Cardinalis.

CVIII. Item quod anno supra dicto, de mense Decembris, [puella e potu frigido mortua,] accidit, ut quædam filia Joannis de Bisuncio, polasserii, habitatoris Avenionis, Joanneta nomine, ætatis quatuor annorum vel circa, quasi in media nocte subito infirmata, & calida facta supra modum, potata modica aqua, subito expiravit; & rigida facta valde, nullum signum vitæ in ea reperiebatur. Itaque ab omnibus astantibus vere mortua judicabatur. Quod videns dicta mater, de dicto Domino Cardinali & ejus miraculis recordata, votum emisit, quod si dicto Domino Cardinali placeret, erga Deum tantam impetrare gratiam; quod dicta filia vitam recuperaret; cum certo voto ceræ sepulcrum ejus visitaret; quo voto emisso, dicta filia statim & quasi sine intervallo, loquelam & vitam recuperans, incepit sudare, quo sudore peracto, sana fuit, prout & adhuc est.

CIX. Item quod de anno Domini MCCCLXXXVIII Allamanda, [puella a morte ad baptismum revocata,] uxor Firmandi Ruffi, laboratoris, commorantis prope portale Himberti, adveniente tempore pariendi, peperit unam filiam, omnino mortuam, præsente quadam vicina sua, nomine Berengaria, uxore Andreæ Raynaudi, mercerii, commorantis prope dictum portale: quæ ad requestam dictæ matris, dictam filiam levare promiserat de fontibus sacris. Quæ quidem Berengaria, videns tam miserabilem casum, præ nimio dolore compatiens & matri & filiæ supra dictis, genibus flexis ipsam filiam devovit beatæ Mariæ Virgini, & d. D. Cardinali, promittens ipsius D. Cardinalis visitare sepulcrum, si tantum vitam præstare dictæ filiæ dignaretur, ut baptismum recipere posset. Emisso vero dicto voto, dicta filia statim respiravit; ac vitam plenissime recuperavit; & inde baptizata, vivit adhuc precibus & meritis beatæ Mariæ Virginis, & d. D. Cardinalis.

CX. Item quod eodem anno quædam filia, nomine Henrieta, [filia molendini rotis illapsa,] filia quondam Joannis de Louan, existens sub regimine Guilielmi Patroni, mercatoris dicti loci, ætatis duodecim annorum, vel circa, a casu cecidit in bedali b molendini Domini dicti loci de Louan, Bisuntinensis diœcesis, & præ violentia aquæ transducta fuit usque ad rotam ipsius molendini, molendino molente. Itaque posita subtus rotam, rotam & molendinum cessare fecit a molendo. Molendinarii vero unum calatum, sive lignum piscatorum, quod impediret illud molendinum æstimantes, magnas barras c fusteas acceperunt; & subtus illam rotam, [fustibus contusa,] contra dictam filiam fortiter magnis ictibus impulerunt: & videntes, quod nihil proficiebant, januam canalis ad molendum aperuerunt, ut, aqua per aliam partem recedente, quid molendinum impediret, liberius videre valerent. Dicto vero molendino aqua evacuato, descenderunt versus dictam rotam, ubi dictam filiam submersam, & in membris omnino confractam reperientes, ad domum dicti Guilielmi avunculi mortuam deportaverunt. Quod audiens dictus Joannes, [ac submersa;] maximo contristatus dolore, magnis planctibus, amarisque singultibus ingemiscebat, flebiles voces emittens. Vicini vero tanto dolori compatientes, eidem, ipsum reconfortando dixerunt: O Joannes! factum est de ista; sed non sic doleas; sed ora Deum, & invoca sanctum Cardinalem, de quo tanta perhibentur: miracula; ut tua neptis ad vitam restituatur. Quo audito solus cameram intravit, & ibidem genibus flexis, cum lachrymarum effusione non modica, dictam filiam devovit d. Cardinali; promittens ipsius visitare sepulcrum, cum certo voto ceræ, si d. filiæ vitam impetrare dignaretur. Quo voto emisso, maximam cum d. Domino Cardinali fiduciam habens; ad dictam filiam reversus, viventem reperit ipsam, & ut vivens anhelitum emittentem: quæ in crastinum reperta, mirabiliter extitit a Deo curata, quia in ea nulla confracturæ signa potuerunt reperiri.

[alia puella submersa;] CXI. Item quod eodem anno Rixendis, filia Bartholomæi, laboratoris loci de Insula, diœcesis Cavallicensis, ætatis unius anni cum dimidio, a casu cecidit in Sorgia d, & ibidem stetit per tantum temporis spatium, quod aqua per longum ipsam adduxit, quantum arcus trahere posset. Quam cum mater d. filiæ perquirens, ad ripam dicti fluminis accessisset; reperit omnino submersam, frigidam & rigidam, & in qua, nulla signa vitæ apparebant; in ipsa namque nec pulsus percipi poterat, nec anhelitus; oculos habebat in capite versos, & erat in capite letaliter vulnerata. Unde d. mater tristis & dolens in animo, recordata de miraculis d. D. Cardinalis, ipsam d. D. Cardinali devovit; promittens cum certo voto ceræ, ipsius visitare sepulcrum, si vitam d. filiæ restaurari a Deo impetrare dignaretur; quo voto emisso, d. filia statim respiravit, & anhelitum emittens, exinde fuit sanitati plenissime restituta.

[puer in primo ortu suffocatus,] CXII. Item quod anno prædicto magister Andreas Turvi, notarius loci de Albia, Gebennensis diœcesis, & Isabella uxor ejus, habuerant unum filium masculum, cui nomen imposuerunt Petrus ob reverentiam dicti D. Cardinalis: quem, in quantum devote potuerunt, eidem recommendaverunt. Accidit autem miserabilis casus; quod, dicta matre adhuc in puerperio existente, dictus filius in quodam lecto casualiter repertus fuit suffocatus, propter quod gaudiorum exultatio, in lamentationem doloris subito conversa; dicto D. Cardinali ipsum recommendaverant, gestantes magnam fiduciam, dictum infantem dicto D. Cardinali devoverunt, promittentes devote ejus, cum certo voto ceræ, visitare sepulcrum, si a Deo obtineret puerum resuscitari prædictum. Emisso vero voto prædicto; dictus puer in præsentia eorum assistens, subito revixit, & plenissime vitam recuperavit: nam quod est donum singulare, & mirabili nota dignissimum: una die plus proficit corporalibus incrementis, quam alii ejusdem ætatis infantes faciant in duobus, meritis & precibus dicti D. Cardinalis.

CXIII. Item quod anno proxime dicto, dum quidam Guilielmus Trossa, [operarius subito malo exstinctus,] laborator civitatis Auraicensis, de extra reverteretur ad eamdem civitatem Auraicensem; non inveniens, ubi valeret hospitari; causa dormitionis intravit quamdam domum, ab hominibus inhabitatam; in qua illa nocte, quadam infirmitate a casu sibi eveniente, diem suum clausit extremum; & ibi postmodum in crastinum suffocatus repertus, tamquam mortuus ad domum propinquam fuit deportatus; ubi per totam illam diem stetit vere mortuus; quod videns uxor ejus, de tali casu in corde ferens dolores gravissimos, ad adjutorium d. D. Cardinalis recurrens, ipsum virum suum devotissime vovit, eidem promittens, si Deus viri ejus vitam recuperaret, ipsius dicti Cardinalis cum certo voto ceræ visitare sepulcrum: quo facto voto, subito dictus vir respiravit, & intra duos dies sanitati plenissime fuit restitutus; quod a D. Cardinali factum recognoscens, ejus visitavit sepulcrum.

CXIV. Item quod anno proxime dicto Guillemeta, uxor Roberti conreatoris * coriorum, in præsenti civitate commorantis, prægnans, adveniente termino pariendi, [puella in utero matris mortua,] peperit unam filiam mortuam, in qua nulla signa vitæ agnosci poterant: quæ, ut præmittitur, mortua stetit per spatium unius horæ: quod ut vidit dictus Robertus, multum turbatus in animo, confidens de Dei misericordia, protulit ista verba: O Deus! habebo ego liberum, qui baptismum non habebit? Et genibus flexis, tunc recordatus de miraculis, quæ Deus in dicto D. Cardinali operabatur, dictam filiam dicto D. Cardinali devovit, promittens ipsius D. Cardinalis visitare sepulcrum, & eidem certum votum ceræ offerre, si dictam filiam precibus ipsius suscitare valeret, quo emisso, subito & sine ullo intervallo cœpit inspirare; demum ad ecclesiam deportata, extitit baptizata, nunc vivit precibus & meritis dicti D. Cardinalis.

CXV. Item quod anno prædicto, quidam puer nomine Alzarius, [puer gravissimis morbis extinctus,] filius Joannetæ Capella, commorantis prope fontem ecclesiæ fratrum Prædicatorum præsentis civitatis; febribus & aliis multis infirmitatibus valde gravatus, hora quasi Completorii expiravit; & mortuus ab illa hora, nec anhelizans, nec aspirans, neque pulsum habens, stetit usque ad horam subsequentium matutinarum. Eadem autem hora matutina, devovit ipsum dicto D. Cardinali, & statim voto emisso dictus filius inspiravit, & sic meritis & precibus ipsius vivit adhuc incolumis & sanus.

CXVI. Item quod eodem anno de mense Junii, accidit in loco de Barbentana diœcesis Avenionis; [auriga sub curru onusto,] quod quidam adolescens, ætatis octodenim annorum, vel circa, Bertrandus nomine, filius Petri Lotherii dicti loci de Barbentana, ducente quamdam quadrigam herbis oneratam, & transeunte juxta aquam Durantiæ, prope bedale molendini, dicti loci, equus, qui dictam quadrigam ducebat, ipsum Bertrandum projecit intra aquam bedalis prædicti, prædicta quadriga postmodum super ipsum Bertrandum subversa; [in aquis subverso, oppressus,] ita quod subtus dictam quadrigam, dictus Bertrandus stetit in profundum aquæ, per spatium unius horæ & ultra: quod perspicientes nonuulli, ibidem prope blada metentes in campis, illuc cucurrerunt. Ubi solum repererunt capucium dicti Bertrandi, natans super aquam. Ille vero Bertrandus, in profundum aquarum existens, nullatenus apparebat. Ex quorum clamoribus, multitudine hominum & mulierum ibidem congregata, quidam ex ipsis se spoliaverunt, & dictum Bertrandum de dicta aqua, mortuum & rigidum, atque in membris totaliter confractum, extraxerunt. Hoc vero videntes plures bonæ mulieres, & quædam puellæ, super dictum adolescentem magna pietate commotæ, genibus flexis eum magna devotione, & lachrymarum refusione, una voce dictum Dominum Cardinalem invocaverunt, ipsum devote deprecando, quod vitam dicto Bertrando restituere dignaretur, quibusdam votis per aliquas assistentes mulieres ad dictum Cardinalem emissis; post quarum vota dictus Bertrandus incontinenti revixit, & exinde dicta de confractura paulatim convalescens, restitutus est ad plenam sanitatem.

CXVII. Item de anno proxime dicto, de mense Julii, hora serotina, quædam mulier, [mulier subito mortua,] Joanneta nomine, uxor Michaëlis Camoleti, ex quodam accidenti subito infirmata, emisit spiritum, & in ipsa tamquam, sicut & revera erat, mortua: nam signa mortui apparebant, quia in omni parte corporis erat frigida: nec in ea percipi pulsus poterat, aut anhelitus, & in tali statu stetit per spatium unius horæ, & ultra. Videns hoc autem dictus maritus, nesciens a quo peteret auxilium, nisi a Deo, multum turbatus in animo, confideris tamen de Dei misericordia; & magna pietate reputans se indignum ab ipso exaudiri, nisi per sanctorum orationes; promisit & vovit Domino Cardinali, ejusdem visitate sepulcrum, si impetrare valeret a Deo dictam suam uxorem resuscitari: quo voto emisso, subito dicta mulier incepit respirare: & respirando signo crucis se muniens, incepit dicere: O sanctum corpus, tantam gratiam mihi fecisti! Itaque gratias reddebat dicto D. Cardinali, tamquam curata per ipsum; quamvis dictum votum pro ipsa factum penitus ignoraret.

[partus vitæ expers.] CXVIII. Item quod Agnes, uxor Jacobi Cadei, de Anicio, quadam die Veneris, hora tertiarum, peperit unam filiam mortuam in utero: quam cum sepelire facere vellent astantes ibidem, prohibuit mater ipsa, usque quo maritus ejus, qui tunc absens erat, applicuisset. Quo pendente intervallo, Catharina, uxor Guillielmi Guioneti, mercatoris de Anicio, ipsius Agnetis multum cara, in crastinum hora tertiarum accessit ad ipsam, & compatiens doloribus & lachrymis ipsius Agnetis; recordata de dicto D. Cardinali, visitata prius dicta filia, quæ posita erat in quodam armariolo; quam decoloratam videbat, frigidam tetigerat, vovit dicto D. Cardinali, quod pedibus nudis incederet ad ejus sepulcrum; si vitam dictæ filiæ impetrare dignaretur, quoad usque solum baptismum recepisser. Quo emisso voto, multum confidens in ipso D. Cardinali, ad dictum armariolum est reversa; ubi reperit dictam filiam viventem, faciem pulcherrime coloratam habentem, quam cum gaudio suscepit: & illa prius exhibita matti, ipsam fecit baptizari; quæ postea vixit usque ad horam galli cantus, noctis subsequentis; qua hora spiritum solutum a tenebris reddidit Deo gratum, meritis & precibus d. D. Cardinalis.

CXIX. Item quod anno sæpe dicto de mense Julii, [A morte præservati sequentes;] Maria uxor Jaquemini Sautmeni de Leodio, habitatoris præsentis civitatis: adeo graviter infirma, quod de lecto se movere non poterat, semper debilitando jacuit per octo dies & ultra. Adveniente autem quodam die, cœpit agonizare, & ad mortem properare; ita quod ab astantibus de vita penitus desperabatur, maritus autem multum de ejus futura morte condolens, ipsam d. D. Cardinali devovit: quo voto emisso, [mulier morti proxima,] subito a prædicta infirmitate & mortis periculo fuit omnino liberata.

CXX. Item quod anno Domini MCCCLXXXVIII, de mense Aprilis, [febri ac pluribus aliis morbis confectus,] Bonifacius filius Stephani Colini argentarii, in præsenti civitate commorantis, passus febres, & quam plures alias infirmitates gravissimas, deteriorando ad tale punctum perductus extitit, quod sine potu & sine comestione, quamvis antea multum maceratus & debilitatus esset, stetit per tres dies naturales, oculos habens in capite versos, fœtens jam sicut terra: ita quod ab astantibus omnibus impossibile judicabatur, ipsum posse periculum evadere mortis, nisi miraculose. Quem sic videns pater ejus, paterno affectu compatiens, tota cordis affectione devovit d. D. Cardinali, promittens cum certo voto ejus visitare sepulcrum, si dictus ejus filius sanitatem recuperaret: quo voto facto, dictus filius subito per os unum magnum vermen emittens, exinde paulatim plenissime restitutus est sanitati. Pater vero, quod promiserat, adimplevit.

CXXI. Item quod anno Domini MCCCLXXXVII de mense Augusti, Petro de Serris, filio Petri de Serris, [fluxu ventris ac vomitu laborans,] servientis armorum D. N. Papæ, evenit quædam infirmitas, qua urgente, & fluxum ventris & vomitum intermisse patiebatur: quæ sibi duravit per duos dies naturales: qui per medicos visitatus, judicatus fuit secundum naturam, impossibile esse ipsum evitare mortem: quem mater deplorans, deficiente naturali juvamine, ad d. D. Cardinalem votum emisit, humiliter & devote ipsum deprecando pro dicti filii sui liberatione; promittens cum certo voto ipsius visitare sepulcrum. Quo facto, dictus fluxus & vomitus subito cessaverunt, & dictus puer omnino remansit curatus, per merita d. D. Cardinalis.

CXXII. Item quod anno MCCCLXXXVII, de mense Novembris, Gerardus Tibiaci, clericus diœcesis Lemovicensis, [febricitans,] ætatis viginti octo annorum, continuam febrem passus & alios multos dolores intrinsecos, per spatium quindecim dierum, omnino mori credens, testamentum fecerat, & alia negotia sua, tamquam valde morti propinquus; qui recordatus de d. D. Cardinali, se devovit eidem, promittens ipsius visitare sepulcrum, si tantam gratiam sibi facere dignaretur, quod ab infirmitatibus prædictis liberaretur. Quo voto emisso statim cessavit febricitare, omnesque alii dolores recesserunt, & exinde perfectissime curatus est meritis & precibus ipsius d. D. Cardinalis.

[puer in Rhodanum tractus,] CXXIII. Item quod anno MCCCLXXXVII, de mense Decembris, Domino Joanne Martini, rectore parochialis ecclesiæ S. Genesii, præsentis civitatis, una cum quodam puero, nomine Richardo, filio Dominæ Joannetæ Sabbateriæ, ætatis duodecim annorum, existentibus supra pontem Rhodani Avenionensis, dum ipsi juxta bordaturam e pontis aspicerent quoddam navigium, quod quidam homines stantes supra pontem superius cum chorda trahebant, & dicta chorda dictum Richardum aliquatenus appropinquasset, dicta chorda subito dissiluit a manibus trahentium, & dictum Richardum circumdans per medium, elevavit in altum ultra pontis altitudinem, bene per sex cannas & ultra; ita quod dicto navigio trahentium destituto juvamine, & propter hoc in littus accedente, dicta chorda, secuta navigium, dictum Richardum in medium Rhodani projecit; quod videns dictus Dominus Joannes, magno timore correptus, beatæ Mariæ, & dicto D. Cardinali dictum Richardum devovit, promittens ipsius D. Cardinalis visitare sepulcrum, si dictum puerum a submersione liberare dignaretur. Quo voto emisso, subito dictus Richardus, qui in profundis aquarum existens, nullatenus apparebat, elevatus fuit super aquam, & ibidem stans per magnum temporis spatium nullo modo demergebatur in aqua, quamvis ullo modo natare nesciret, imo ibi stetit, quousque nautæ ab ipso remoti ad ipsum accesserunt, & ipsum sic stantem super undas in navigio suo recollegerunt, & sic remansit illæsus meritis & precibus dicti D. Cardinalis.

[mercator Rhodano illapsus,] CXXIV. Item quod de anno Domini MCCCLXXXVIII, de mense Augusti, dum quidam Betrandus Calneti, mercator salis in præsenti civitate Avenionis, per quamdam scalam ascenderet in quoddam navigium oneratum sale: pede lapso cecidit in Rhodanum, & ad ima perveniens, ductus fuit per longum aquæ, spatio unius tractus balistæ, ita quod, dum ipse sic staret inter undas, modo in fundum mergebatur, modo levabatur in altum, & in tantum, quod de recuperatione ipsius omnino spes auferebatur astantibus. Recordatus autem de d. D. Cardinali, incepit in corde suo dicere: O corpus sanctum! adjuva me, & statim barram quamdam, quam astantes sibi projecerunt, ut inde valeret exire, invenit inter crura; super quam elevatus, quasi equitando super ipsam, exinde per dictos astantes extractus, extitit ab aqua sanus & hilaris, & sic exivit meritis & precibus d. D. Cardinalis.

[gravissima febri conflictans,] CXXV. Item quod anno MCCCLXXXVIII, Petrus, filius Bernardi Alberti, mercatoris Avenionis, ætatis quatuordecim annorum vel circa, infirmus febre gravissima, & nonnullis aliis intrinsecis infirmitatibus paulatim debilitatus, ad tantam fuit ductus debilitatem, quod per duos dies loquelam amisit. Itaque ipso sic in extremis laborante, sui transitus horam astantes solum expectabant: nam & presbyteros fecerant jam venire parentes ipsius ad legendum psalteria & passiones, sicut solitum est sic laborantibus in extremis. Dictus vero pater, instinctu divino commonitus, intra mentem de d. D. Cardinali recordatus, quo ibat, nemini revelato, diverso tramite ad d. D. Cardinalis accessit sepulcrum, & ibidem genibus flexis cum magna cordis devotione, non sine magno fletu, dictum ejus filium precibus d. D. Cardinalis commendavit, promittens eidem, si dignaretur dictum ejus filium a morte præservare, quod cum certo voto ceræ ipsius sepulcrum visitaret iterato; & sic, oratione, ut præmittitur, facta, ad domum accessit & incontinenti dictum puerum visitavit: puer autem statim & incontinenti, ex revelatione divina (ut pie creditur) sibi facta, dixit ista verba: O Pater! unde venitis vos? venitis de corpore sancto statim, quia ego sum perfecte curatus, meritis ipsius Sancti; & ita a mortis liberatus periculo paulatim convalescens, pristinæ restitutus est sanitati.

CXXVI. Item quod nobilis vir, Dominus Gillebertus, Dominus de Labrengaren, [miles ad usque mortem fessus] miles; cambellanus Domini Ducis Burgundiæ, præ gravedine laboris, quem passus fuerat in quodam hastiludio, per Regem Franciæ Parisiis indicto, infirmatus, ad tantam devenit debilitatem, quod corporalibus viribus destitutus, per tres dies penitus loquelam amisit; ita quod & medici, qui eum visitaverant, ipsum judicaverunt nullatenus convalescere posse: nec supererat aliqua spes, quod mortem evadere deberet. In extremis namque jam laborabat, quando quidam familiaris d. D. Ducis sibi dixit in aure, quod dicto D. Cardinali se devoveret, quod & fecit: nam incontinenti venit in mente sua, quod ipse cum certo voto ipsius sepulcrum visitaret, & quod numquam armis bellicis armaretur, quo usque dictum visitasset sepulcrum, si a Deo sibi sanitatem impetrare dignaretur. Quo voto emisso, transportatus fuit in aliam cameram; ubi positus in lecto, statim obdormivit, & dormiendo vidit Deum sedentem super quoddam scamnum, & beatam Virginem ad cornu ejusdem scamni: nec non d. D. Cardinalem, indutum superpellicio, facie valde decorum, digitos longos & multum subtiles habentem: Qui Dominus Cardinalis tenendo unam manum super caput ipsius, & aliam subtus mentum, ipsum Deo præsentabat, illa verba proferendo. Domine Deus, non moriatur iste adhuc. Cum quo beata Virgo a suo loco descendens coram Deo manibus junctis, cum dicto Domino Cardinali humiliter se inclinabat: quibus omnipotens illico respondit: Placet mihi quod adhuc non moriatur. Post quam quidem visionem excitatus a somno incepit insufflare. [sospitantur.] Quod cum audisset quidam, ad ejus custodiam deputatus, petiit ab ipso, si vellet aliquid, & quomodo sibi erat; cui tunc dixit, quod bene sibi erat. Unde dictus famulus, multum admiratus, quod loquelam recuperasset, sibi dixit: Domine vos loquimini; cui respondens dictus miles: Tu dicis verum, hoc fecit sanctus Cardinalis, & narravit ei speciem * facti. De quo exultans præ gaudio multum, magnis baronibus confestim illud narravit, qui ipsum militem indilate visitaverunt, de tanta gratia Deo, beatæ Mariæ, & dicto D. Cardinali gratias exsolventes. Dictus vero miles postea reconvaluit, &, quod voverat, adimplevit.

ANNOTATA.

a Pedagium est tributum, quod solvitur a transeuntibus. Hic videtur sumi pro diversorio, fortasse Pedagium dicto, quia ibidem solvebatur tributum.

b Idem est, quod bedum, id est, palorum series ad continendam aquam, ut validius ea rotam torqueat, supra molendinum affigi consueta.

c Barra est fustis, vectis, repagulum, Gallis barre.

d Fluvius hic paulo supra Avenionem in Rhodanum cadit.

e A Gallico bord, id est ora.

* concinnatoris.

* al. seriem.

CAPUT III.
Muti, cæci, surdi, febricitantes sanati.

Item quod, cum Joannes Thomas laborator, ætatis triginta annorum vel circa, [Cæcus & mutus II dierum,] præ nimia insirmitate, per undecim dies naturales visum amisisset & loquelam, essetque in extremis, & crederet in corde suo firmiter, tunc finire dies suos: recordatus de dicto D. Cardinali, se eidem vovit in mente sua, humiliter orans eum, quod a prædictis infirmitatibus ipsum liberare dignaretur, & quam primum posset incedere, ipsius sepulcrum visitaret. Quo voto emisso confestim respirans loquelam recuperavit, & exinde convalescens, curatus est infra modicum tempus.

[trium annorum,] CXXVIII. Item quod Jacobus Guigonis, diœcesis Cistaricensis, per spatium trium annorum, factus mutus, emisso mentaliter voto ad d. D. Cardinalem, de suum visitando sepulcrum; postmodum, cum ad hanc civitatem Avenionensem accessisset, ipsam intrando, subito recuperavit loquelam.

[alius 3 hebdomadarum] CXXIX. Item quod Pontius Dondulcis, loci de Durberia, Valentinensis diœcesis, loquelam casualiter amisit; & cum hoc, discretione perdita, nullum cognoscebat, qui sic stetit per spatium trium septimanarum. Constantia vero uxor ipsius Pontii, de ipsius infirmitate multum dolens, pro ipso, ad dictum Dominum Cardinalem votum emisit, promittens ipsius visitare sepulcrum, si cum Deo gratiam obtineret, & pristinæ sanitati dictus ejus vir restitueretur: quo voto sic emisso, confestim loquelam & corporis sanitatem plenarie recuperavit.

[infans quadriennis,] CXXX. Item quod pro Assando Heliæ, filio Joannis Heliæ, patroni galearum, civitatis Massiliensis, ætatis quatuor annorum, cum dimidio vel circa, qui a nativitate mutus extiterat, per dictum patrem ipsius fuit votum emissum: quod si dictus D. Cardinalis dignaretur erga Deum tantam gratiam impetrare, [mutus a nativitate,] quod dictus ejus filius loqueretur, quam primum posset, cum certo voto ipsius visitaret sepulcrum, & statim dictus infans incepit loqui, & loquutus fuit, ita perfecte, sicut alii possunt ejusdem ætatis. Quamobrem dictus pater tam mirabilem gratiam ponderans & attendens, cum certo voto ceræ sepulcrum dicti D. Cardinalis visitavit. CXXXI. Item quod Jacobus, filius Joannis Laurentii, circa ætatem trium annorum, perdidit omnino loquelam, [mutus infans] ita quod fuit per spatium duorum annorum, quod nullatenus intelligebat; & credebatur, quod perpetuo esset mutus, sed mater ejus, pro dicto filio certum votum emisit, ad d. D. Cardinalem, & incontinenti, dum vidit matrem, [loquelæ restituti.] alta voce & formatis verbis, petiit ab ea sibi panem dari, & sic loquelam recuperavit meritis & precibus d. D. Cardinalis.

CXXXII. Item quod anno Domini MCCCLXXXVII, de mense Julii, [Mulier recuperatum visum,] Jacoba, relicta Jacobi Rollandi de Aurayca, invenit quamdam infirmitatem, qua mediante amborum oculorum visum totaliter amisit, de quo dolens quidam frater ipsius mulieris, de præsenti civitate ad Auraycam reversus, eamdem admonuit, quod d. D. Cardinali, qui tanta faciebat miracula, se devoveret, & secum deportans de ligno letteriæ d. D. Cardinalis, [amittit, acdenuo recuperat.] in quo jacere solitus erat, dum vitam duceret in humanis, tradidit eidem: quæ monitis fratris obtemperans, vovit dicti D. Cardinalis visitare sepulcrum, &, accepto ligno supradicto, oculos delinivit, quo facto, incontinenti visum perfectissime recuperavit: postmodum elapso modico temporis intervallo, ut prius amborum oculorum lumen amisit, ex quo multum perturbata, incepit excogitare quod poterat esse: & recordata, male gratiam, quam d. D. Cardinalis sibi præbuerat, agnovisse; quod nec adimpleverat votum, per ipsam emissum, statim per dictum ejus fratrem una cum pluribus de Aurayca, ad sepulcrum d. D. Cardinalis se fecit adduci; ubi sua visitatione peracta, ad hostellariam reversa, dum pranderet cum aliis & esset in mensa, incepit videre, cognoscere & distinguere res & gentes, & antequam surgeret de mensa, perfectissime visum recuperavit precibus & meritis d. D. Cardinalis.

CXXXIII. Item quod anno MCCCLXXXVII, de mense Junii, [Alius ex casu cocles,] cum Soberana, relicta Joannis Tieyras draperii a, de quodam puteo traheret aquam, casu fortuito de chorda d. putei percussa fuit in oculo sinistro. Itaque ex illo ictu, d. oculi lumen amisit, & sic stetit per annum & ultra, de dicto oculo nihil videns, quamvis consilio medicorum multa adhibuerit medicamenta. Ipsa autem noviter audiens famam miraculorum dicti D. Cardinalis, se d. D. Cardinali devovit: sepulcrumque ejus cum certo voto cetæ visitavit; quo visitato, subito sanata, & a dicto sepulcro curata recessit meritis & precibus ipsius sancti Cardinalis,

CXXXIV. Item quod anno MCCCLXXXVII, de mense Julii, [cæcus per 10 menses,] Guilielmus Stolerii *, alias Deysercat, Carpentoractensis diœcesis laborator, ætatis quinquaginta annorum, & ultra, a casu lumen amborum oculorum amisit, & totaliter cæcus stetit, per decem menses & ultra, auditis autem miraculis, quæ Deus per dictum D. Cardinalem operabatur, ad dicti D. Cardinalis sepulcrum se fecit adduci, ubi devote per eum oratione perfecta, perfectissime & sine intervallo visum recepit.

CXXXV. Item quod anno MCCCLXXXVII, de mense Augusti, [alter per 15 annos,] Richardus de Synerchis, habitator de Bouilla, Aptensis diœcesis, ætatis octuaginta annorum vel circa; jam quindecim anni fuerant elapsi, quibus omnino lumen amborum perdiderat oculorum, audita relatione miraculorum, quæ Dominus Cardinalis assidue operabatur, de ipsius Domini Cardinalis confidens meritis; vovit & promisit ipsius visitare sepulcrum, si visum a Domino restitui sibi dignaretur impetrare, quo voto emisso, statim incontinenti visum recuperavit & incepit videre & discernere res quascumque, & postmodum de tanta gratia gratias agens dicto D. Cardinali, ipsius visitavit sepulcrum.

[alius, cui tela obductus oculus] CXXXVI. Item quod anno MCCCLXXXVII, de mense Augusti, Lancelinus Blache de Curthedon, Avenionensis diœcesis, habuerat per spatium trium annorum & ultra in oculo unam telam, lumen oculi impedientem omnino. Accidit autem quod quidam ab hac civitate recedens & de terra sepulturæ ipsius D. Cardinalis secum deportans, de illa terra tradidit dicto Lancelino, qui dictus Lancelinus, auditis prius miraculis dicti D. Cardinalis, confidens de ipsius meritis & precibus, de dicta terra posuit in oculo super dictam telam, [adhibita terra sepulcrali,] promittens ipsius Domini Cardinalis visitare sepulcrum, si de dicta tela, & infirmitate valeret liberari, & tunc a dicta tela fuit subito curatus & visum perfectissime recuperavit meritis & precibus dicti d. Cardinalis.

[mulier oculo sinistro cæca,] CXXXVII. Item quod anno Domini MCCCLXXXVIII Moneta, uxor Joannis de Balina, loci de Auripla, Valentinensis diœcesis, ætatis viginti quinque annorum, vel quasi, circa festum Nativitatis Domini amisit omnino lumen oculi sinistri; adeo quod nihil penitus videre poterat de eodem, & sic stetit per tres menses de illo oculo nihil videns. Quadam autem die Martis, reductis ad mentem miraculis & vita, quæ de dicto D. Cardinali recitabatur, vovit eidem Domino Cardinali, ipsius cum certo voto ceræ visitare sepulcrum; si a Deo oculi prædicti lumen restitui sibi impetraret, & infra diem Dominicam immediate sequentem ipsius oculi visus sibi redderetur; postmodum vero, infra dictam diem Dominicam, dicti oculi visum perfectissime recuperavit precibus & meritis ipsius Sancti.

[alius cæcus] CXXXVIII. Item quod Honoratus, filius Guilielmi Tavaroni loci, de Vallo, Aquensis diœcesis, casualiter cum cuspide cujusdam cultelli oculum sibi totaliter perforavit, & pupillam ipsius oculi per mediam totaliter sibi scidit; ex quo totaliter factus erat cæcus:[pupilla perforata,] quod impossibile erat secundum naturam lumen, eidem restaurari, de quo dolens dictus pater; humiliter cum magna devotione orationem suam emisit ad d. D. Cardinalem, ut intercedere dignaretur ad Dominum; quodque lumen oculi dicto filio restituere dignaretur, & subito oratione perfecta, [curantur.] dictus filius omnino curatus extitit; adeo quod nec cicatrix in eo percipi poterat, meritis & precibus dicti Domini Cardinalis; & oculo prædicto plenarie videt, sicut fecerat ante.

[Mulier oculo & aure] CXXXIX. Item quod anno MCCCLXXXVII & de mense Septembris, Beatrix uxor Antonii Ruffi, tabernarii, commorantis in carreria b Calate Avenionis, ætatis quadraginta annorum vel circa; nunc sunt sex anni lapsi, ex quo auris & oculi sinistrorum auditum penitus amisit & visum; [sinistris orbata,] ita quod stetit per dictos sex annos, dicta aure non audiens, & oculo prædicto non videns. Noviter autem, videlicet per modicum tempus antequam d. D. Cardinalis migrasset ad Dominum; quidam morbus (sancti Antonii morbus vulgariter nuncupatus) nec non quidam carbunculus, & quædam pessima scabies, [& scabie laborans,] per diversas sui corporis partes recenter exorta, ipsam mirabiliter afflixerunt, adeo quod sibi videbatur, quod qualibet die mori deberet: quo quidem tempore dicta Beatrice sic infirma; d. D. Cardinalis migravit ad Christum. Post cujus transitum audivit miracula recitari, [aqua balnei B. Petri, convalescit.] quæ Deus per ipsum D. Cardinalem operabatur; & quomodo jam plures, quadam aqua balnei in qua fuerat balneatus, a diversis morbis curabantur; & tunc habito de aqua supra dicta; de ipsa super carbunculum posuit atque locum lavit, ubi dicta scabies & morbus sancti Antonii erant affixi; quibus lotis per modicum temporis spatium; dictis morbis evulsis, sana remansit, & surgens a lecto sepulcrum dicti D. Cardinalis visitavit: & de dicta aqua in aure & oculo supradictis posuit, & postmodum infra sex dies auditum & visum perfecte recuperavit precibus dicti Domini Cerdinalis.

CXL. Item quod anno supra dicto, de mense Augusti, [Surdastra,] Aloysia, uxor Guilielmi Bartholomæi de Carpentoracte, passa fuit in aure sinistra, per spatium quinque annorum, ita quod de illa aure audiebat cum maxima difficultate, & licet plures, & diversas, & quas potuit, adhibuerit medicinas, tamen nihil sibi profecerunt. Audiens autem famam d. D. Cardinalis, cum magna devotione promisit ejus visitare sepulcrum; si auditus illius auris sibi testitueretur. Quo voto emisso, sensit ex aure exire quemdam ventum, sive ventositatem, post cujus ventositatis emissionem, subito perfecte auris prædictæ recuperavit auditum.

CXLI. Item quod Petrus filius Aymari de Mota, de Petragoris laborator; ætatis quatuordecim annorum, [surdus a puero,] surdus a pueritia, adeo quod nisi clamaretur multum alte, vix exaudiebat; emisso voto per quemdam avunculum ipsius, quod d. D. Cardinalis visitaret sepulcrum, auditum plenarie subito recuperavit.

CXLII. Item quod Petrus Martini, macellarius civitatis Biterrensis, qui per septem annos adeo stetit surdus, [surdus a septennio,] quod nihil omnino audire valebat, quadam vice de d. D. Cardinali recordatus & de miraculis ipsius, quæ per signa fuerant sibi indicata, humiliter se ei devovit, & promisit ipsius cum certo voto visitare sepulcrum; & veniendo, non comedere neque gustare, nisi zingibrum vel sucaram; neque bibere vinum, si a Deo auditum sibi restitui impetraret: & confestim exurgens, animo dictum iter perficiendi, statim quod per portam domus exivit, indilate recuperavit auditum: ipse vero continuans gressus suos, sepulcrum, sicut promiserat, visitavit.

CXLIII. Item quod adolescens, nomine Michaël, filiaster Peyrachonii, loci de Saureto, ætatis decem & octo annorum, [surdus per biennium,] per duos annos præteritos surdus extitit, in tantum, quod nihil audiebat; emisso autem voto per dictum Peyrachonium, quod cum certo voto ceræ d. D. Cardinalis visitaret sepulcrum; si a Deo obtineret, quod dictus Michaël auditum recuperaret, tertia die post dictum votum, recuparavit perfecte auditum.

CXLIV. Item quod Beatrix, relicta Joannis Reydoni, habitatrix montis Pessulani, quæ per sex menses ambarum aurium auditum, [surda & cæca,] & lumen penitus amiserat oculorum, in somnis admonita, dicto D. Cardinali se vovere, evigilata, ipsius sepulcrum cum certo voto ceræ visitare promisit; si gratiam obtineret a Deo, quod auditus & visus sibi restituerentur. Quo voto emisso subito visum perfecte recuperavit & auditum.

CXLV. Item quod Joannes Aymonis, filius Petri Aymonis, Narbonensis diœcesis, [surdus per biennium,] qui per duorum annorum spatium & ultra surdus extiterat, adeo quod nullatenus audire valebat, voto facto per dictum , & ejus patrem; & visitato sepulcro per ipsum filium, dum recederet a dicto sepulcro, subito perfecte recuperavit auditum, meritis & precibus d. D. Cardinalis.

CXLVI. Item quod Joannes Textoris laborator loci de Marna, diœcesis Gebennensis, [surdus a puero,] ætatis triginta annorum vel circa; tempore puerilitatis incurrit ambarum aurium surditatem, ita quod audire nequibat; nisi clamaretur valde alte; sed eidem indicatis miraculis dicti D. Cardinalis, [sanantur.] eidem humiliter se devovit, & per tres dies sepulcrum ejus visitavit, & in tertia die curatum se reperit, & ita clare audientem, sicut & alii.

[Febris continua,] CXLVII. Item quod anno MCCCLXXXVII de mense Julii, Catharina filia Domini Richardi de Vinea, legum doctoris, infirma fuit febre continua, & durante dicta febre, eidem supervenit quædam inflatura in genu dextro, qua mediante juvare se non poterat. [tuber in genn,] Imo præ magnitudine doloris, intermisse clamabat. Quam videns mater tantos dolores patientem, & in periculo mortis existentem, ipsam d. D. Cardinali recommendavit, promittens cum dicta filia, ipsius visitare sepulcrum; quo voto facto, incontinenti dicta filia a dicta febre fuit omnino liberata, & dicta inflatura valde meliorata; ac postmodum infra paucos dies fuit restituta sanitati.

CXLVIII. Item quod anno proxime dicto, gravissima febris continua, arripuit Joannetum, [puer febri continua laborans,] filium Guioti Drogmini, mercatoris Avenionis; quod ab omnibus ipsum videntibus & maxime a medicis, qui dictum puerum visitaverant, judicabatur mortem evadere non posse; dictus vero pater, auditis miraculis d. D. Cardinalis, promisit cum certo voto ipsius visitare sepulcrum, si dictus puer sanitati restitueretur. Quo facto, dictus puer postmodum restitutus est sanitati, meritis & precibus d. D. Cardinalis.

CXLIX. Item quod anno Domini MCCCLXXXVIII, de mense Decembris, [alia item infans,] Maria filia Thamerani, ætatis unius anni, patiens continuam febrem, mortem evadere non credebatur, sed de hora in horam exitus vitæ expectabatur, cujus mater recordata de miraculis d. D. Cardinalis, votum pro filia ad d. D. Cardinalem emisit, promittens ipsius visitare sepulcrum, si dicta filia sua, a morte præservaretur, & dicta infirmitate liberaretur. Quo voto emisso, incontinenti dicta filia ab omni infirmitate liberata, sanitati fuit plenissime restituta.

CL. Item quod Romana, uxor Raymundi Boranni de Cadarossa, diœcesis Avenionis: [febris quartana sexennis,] quæ per spatium sex annorum continuorum passa fuit febres quartanas; & inflaturam in tibiis, emisso voto per eam de d. D. Cardinalis visitando sepulcro, amisit dictas febres & ab inflatura fuit omnino curata.

CLI. Item quod similiter Margareta, uxor Berengarii barberii, [quartana unius anni] dudum magistri Papæ cursoris, ab infirmitate febris quartanæ, quam passa fuerat per spatium unius anni, & ultra: facto voto, quod d. D. Cardinalis visitaret sepulcrum, ab ipsa febre fuit omnino liberata.

CLII. Item quod Alasatia, uxor Raymundi Branchardi, laboratoris de sancto Remigio, Avenionensis diœcesis, [per novem menses,] per novem menses & ultra, extitit detenta febre quartana, quæ ipsam ad tantam deduxit infirmitatem, quod de ejus vita penitus desperabatur. Dictus autem Raymundus ad d. D. Cardinalem recurrens, vovit eidem, quod ipsius cum certo voto visitaret sepulcrum, si a prædictis infirmitatibus dignaretur eam liberare. Post quod quidem votum in crastinum fuit omnino liberata.

CLIII. Item quod Petrus, filius Pontii Martini, loci de sancto Andrea, [per annum continuatæ, sanantur] Avenionensis diœcesis, ætatis sexdecim annorum vel circa, passus febrem quartanam, per annum & ultra, d. D. Cardinali se devovit, promittens ipsius cum certo voto visitare sepulcrum, si a prædicta febre liberaretur, quo facto, & postea, dicta febre non sensit se gravatum.

ANNOTATA.

a Intelligo per drapperium, drapporum, id est pannorum mercatorem, Gallice drappier.

b Carretia est via, sed illa proprie, per quam carrus potest transire.

* al. Scolerii.

CAPUT IV.
Contractio, impotentia manuum & brachiorum,
rabies & dementia, fractura, sanata
.

Item quod Joannes de Villeris, habitator præsentis civitatis, qui ex eo, quod a quodam solario multum alto ceciderat ad terram; [Curvus ex alto lapsu,] factus fuerat ita curvus, quod erigere se non poterat; & sic steterat per spatium quinque annorum. Audiens famam miraculorum d. D. Cardinalis, eidem se devovit, promittens ipsius visitare sepulcrum. Quo voto emisso, dum incederet ad sepulcrum, visum fuit ei, quod aliquis eum fricaret in membris, & tandem venit ad sepulcrum d. D. Cardinalis, ubi oratione sua facta, incontinenti sanus surrexit & rectus, sicut umquam fuerat, & exinde reversus est in domum suam.

CLV. Item quod Guilielmus Richardus, laborator in præsenti civitate commorans, per sex septimanas factus adeo impotens, [impotens incedere,] quod sine staffis a non poterat ambulare; cum octo dies dictum visitasset sepulcrum, & nihil exinde fuisset melioratus; die nona, hora Vesperarum visitato sepulcro, subito sensit se liberatum & ibidem staffis dimissis, reversus est ad domum suam sanus & hilaris.

CLVI. Item quod frater Joannes Heliæ, præceptor præceptoriæ de Agullia, ordinis sancti Antonii, [alius toto pene corpore impotens,] Aquensis diœcesis, factus quasi impotens de toto corpore per spatium sex mensium & ultra; adeo quod cum baculo vix ne poterat celebrare missa cum maxima pœna. In elevatione corporis Christi, recordatus de dicto Domino Cardinali, votum emisit ad ipsum, quod si dignaretur eidem impetrare sanitatem, cum certo voto ceræ ipsius visitaret sepulcrum, & baculum suum ad perpetuam rei memoriam dimitteret ibidem. Quo facto voto, & Missa celebrata, sensit se melioratum, & dictum baculum, sine quo incedere non poterat, liberius solito recipiens; infra tres dies restitutus fuit sanitati; ipse autem tantam gratiam sibi factam recognoscens, ad sepulcrum d. D. Cardinalis, prout voverat, itinere cœpto; dum in civitate Valentiæ descenderet in hostellaria quadam, adeo fuit infirmus quod ab equo quasi mortuus ad lectum fuit deportatus. Videns autem se taliter infirmum, de morte dubitans, dictum D. Cardinalem invocavit dicendo: O benedicte Cardinalis, noli me derelinquere. [invocans Petrum;] Quibus verbis prolatis subito sensit se curatum; & consurgens in quadam barcha b per Rhodanum, ad hanc civitatem Avenionensem accessit, & dictum sepulcrum visitavit; quo visitato, ad domum religiosorum sancti Antonii reversus, subito, ut prius, impotens fuit factus. Unde multis admirantibus, incepit in semetipso exquirere, si dicti voti aliquid restaret adimplendum; & recordatus de dicto baculo, cum quo se appodiabat c, quem oblitus fuerat afferre, illum statim misit quæsitum in barcha, in qua venerat, & ipsum ad dictum sepulcrum transmisit: quod baculo ibidem dimisso & oblato, incontinenti pristinæ restitutus est sanitati, nec postea infirmum se sensit.

[impotens per biennium] CLVII. Item quod Maria, relicta d quondam Bertrandi Plandoni, habitatoris loci de sancto Remigio, Avenionensis diœcesis: quæ per duos annos & ultra fuerat impotens, adeo quod de loco ad locum se movere nequibat, nisi se trahendo per terram; in quadam quadriga ad dicti D. Cardinalis sepulcrum adducta, visitato sepulcro, super pedes erigere se incepit, & exinde infra paucos dies omnino sanata, ad locum suum, unde venerat, pedester est reversa.

[laborans atrophia & curvitate,] CLVIII. Item quod Petrus Bedocii de Nemauso, patiens quamdam infirmitatem, qua mediante, per annum & ultra brachiis & cruribus, & aliis membris usque ad plantam pedis factus extitit impotens & curvus, visitato sepulcro & novena perfecta, omnino curatus recessit.

[alius impotens,] CLIX. Item quod Jacobus de Gaudiaco Uticensis diœcesis, Dominus dicti loci, qui per spatium XXIV septimanarum, fuerat totaliter impotens de persona; adeo quod de aliquo membrorum suorum se juvare nequibat, votum emisit ad d. D. Cardinalem, promittens ipsius visitare sepulcrum, si sanitatem corporis a Deo sibi obtineret, quo voto emisso, subito sensit a dicta infirmitate se penitus liberatum.

[mulier hemiplectica,] CLX. Item quod Raymunda Guifaude, uxor magistri Antonii Thomassini, in præsenti civitate commorans; de medietate corporis dextra, impotens effecta, licet post multa medicamenta, nullatenus fuit meliorata. Visitando sepulcrum & stando super ipsum, subito sensit se curatam, & ad domum sine cujusquam adjutorio est reversa.

[alia per 12 annos fulcris usa,] CLXI. Item quod Alayceta Manafayseira, uxor quondam Pontii de Lense, Vivariensis diœcesis, quæ per spatium duodecim annorum, sine staffis nullatenus poterat incedere, voto per ipsam ad d. D. Cardinalem emisso; & peracta novena, relictis ibidem staffis, omnino curata recessit.

CLXII. Item quod, dum corpus d. D. Cardinalis ad sepulturam duceretur, [epileptica manus quadriennis,] transiit ante domum cujusdam bonæ mulieris, nomine Jacobæ: quæ a quatuor annis, a casu passa fuerat in brachio sinistro quamdam infirmitatem, ex qua per dictum tempus remanserat impotens manu sinistra, adeo quod de ipsa nullatenus se juvare valebat: nam ejusdem manus tres digitos ultimos curvos habebat, & continue clausos, ita quod eosdem non poterat aperire: quædam voluntas, sive devotio ipsius ascendit in animum, de visitando sepulcrum dicti D. Cardinalis, quod & fecit: nam statim ipsius corpore tradito sepulturæ, ad sepulcrum accessit, & desuper ibidem stans amarissime flendo oravit eumdem, quatenus ipsam dicta infirmitate liberaret. Statim vero, oratione facta, visum fuit ei, quod cum uno martello e super cubitum dicti brachii fuisset percussa, & postmodum incontinenti se sensit liberatam penitus atque sanam: aperuit namque eadem hora digitos, & se juvit, & juvat, prout fecerat umquam.

CLXIII. Item quod Catharina uxor magistri Dalmatii Dulcis, [alia brachio dextero] ætatis quinquaginta annorum vel circa, præ gravedine quorumdam gravissimorum dolorum, quos patiebatur in brachio dextro, impotens ipso brachio, stetit per decem octo annos & ultra; [per 18 annos torpens,] voto autem per ipsam ad d. D. Cardinalem emisso, quod ipsius visitaret sepulcrum, subito sensit se curatam, & effugatis doloribus de dicto brachio, optime se juvat de eodem, meritis & precibus ipsius Domini Cardinalis.

CLXIV. Item quod Henrieta, relicta quondam magistri Pontii Barbe, [habens manum & brachium inflata,] notarii Avenionis, sexaginta annorum vel circa, passa fuit in brachio & manu dextris, quamdam infirmitatem, qua mediante, valde dictum brachium inflatum habebat, ac de eo nec de manu poterat se juvare. Unde sic stans per tres menses, de dicti brachii sanitate naturaliter recuperanda desperans, ad dictum D. Cardinalem votum emisit, promittens ipsius visitare sepulcrum, si sibi sanitatem dictorum brachii, atque manus impetrare dignaretur; quo voto emisso, inflatura subito recessit, & confestim, prout nunc est, reperit penitus se curatam.

CLXV. Item quod Joannes de Sullet, furnarius, ætatis triginta sex annorum vel circa; eundo per villam Avenionensem, [alius præ lapsu] cecidit ad terram. Ex quo casu taliter brachium sinistrum sibi destruxit, quod quamvis fuerit inter manus medicorum per spatium quinque mensium, nullatenus potuit meliorari. Voto autem per ipsum ad d. D. Cardinalem emisso, [misere brachio affectus,] quod si restitueretur sanitati, ipsius Domini Cardinalis visitaret sepulcrum, incontinenti & sine intervallo se reperit curatum & omnino sanatum.

CLXVI. Item quod Dominus Pontius Romani, [alius ex gladii punctione] ex punctura cujusdam ensis, factus impotens duobus digitis ultimis manus sinistræ, adeoque ad invicem conjuncti & clausi fuerant continuo per decem annos & ultra, voto per eum ad dictum D. Cardinalem emisso, quod, si ad pristinum statum dicti digiti redigerentur, ipsius visitaret sepulcrum: incontinenti dictos digitos separavit ab invicem, [gestans digitos clausos,] & manum libere aperuit, ac si in ipsis nullam umquam passus fuisset infirmitatem.

[fracta tibia, mortua, immobilis,] CLXVII. Item quod Petrus filius Petri de Verroctio, Avenione commorans, ætatis decem & octo annorum, vel circa, de nocte descendens quoddam granarium, ad terram cecidit, & tibiam dextram totaliter sibi fregit: ex quo casu dicta tibia disjuncta fuit, & mortua; nec aliqualiter eam sentiebat; nec medici, quamvis plura præbuerint medicamenta, ipsum meliorare valuerunt. Mater vero, spem gerens in dicto D. Cardinali, promisit ipsius visitare sepulcrum, si cum Deo gratiam obtineret, quod dictus ejus filius, dictæ tibiæ pristinam recuperaret sanitatem. Quo voto sic facto, dictus filius incepit convalescere, & paulatim melioratus, nunc meritis dicti D. Cardinalis dictam tibiam habet omnino sanatam.

[pes tortus,] CLXVIII. Item quod Guilielma, uxor magistri Petri textoris, commorans prope portale Matharonum, a pueritia sua habens pedem tortuosum valde, de quo non poterat invenire remedium: visitavit sepulcrum dicti D. Cardinalis; & ibidem devote suam fecit orationem, & incontinenti fuit omnino sanata, & tortuosus per effectus est rectus.

[amens,] CLXIX. Item quod Christophorus Rogerii, clericus, notarius publicus, mente captus & omnino extra sensum positus stetit per medium annum, & ultra; voto autem per quemdam Bernardum Meynerium, priorem prioratus de Avenione, pro dicto Christophoro ad dictum D. Cardinalem emisso, quod ipsius visitaret sepulcrum cum certo voto ceræ, si dictus Christophorus sensum & memoriam recuperaret; statim sensum recuperavit & memoriam.

[rabidus queque] CLXX. Item quod Antonius Tronoto, Avenione commorans, graviter infirmatus, post certas potationes & medicinas, quas sibi ordinaverat magister Abraham Judæus, totaliter sensum amisit; & velut demens & rabidus, terribiles mugitus sive voces emittebat. Oportebatque, quod quatuor homines ipsum per vim detinerent; nam & sibi videbatur, quod multitudo dæmonum ipsum rapere vellet; propter quod intermisse clamabat; Projiciatis in puteos dæmones istos: & adeo rabidus erat, quod ante aquam benedictam spuebat, quando super ipsum aspergebatur; & in tali statu stetit per plures dies.

[ac furiosus] Quadam vero die cum ipse modicum obdormisset, in somnis apparuit eidem dictus D. Cardinalis, una cum duabus stellis, quæ dictum Dominum Cardinalem antecedebant: quem ut aspexit, prout sibi videbatur, reclamavit. Tunc dictus D. Cardinalis dixit eidem: Non metuas istos dæmones, quia nullatenus tibi nocebunt: sed quamdiu dictum D. Cardinalem aspiciebat, prout sibi videbatur, nullum sentiebat dolorem. Ipso autem evigilato, sensum perfecte recuperavit, & dæmonum, quos antea videbat, amisit aspectum; & recordatus, quod per magnum tempus abstinuerat a confitendo, cum magna contritione confessus est, & postmodum infra modicum tempus restitutus est pristinæ sanitati. CLXXI. Item quod Marieta filia Guilielmi Folpuyra, diœcesis Uticensis, quæ qualibet nocte quoddam accidens patiebatur, [lymphata,] & passa fuit per tres annos continuos, mediante quo, qualibet vice sensum amittebat, & velut rabida terribiliter vociferabatur, nec minis patris, aut parentum suorum tacere volebat. Per dictum patrem voto emisso, quod cum dicta filia dicti D. Cardinalis visitaret sepulcrum, si a Deo impetraret, quod dicta ejus filia a dicta infirmitate curaretur, postea dicta infirmitate vexata non extitit amplius nec oppressa, sed perfectæ restituta sanitati.

CLXXII. Item quod Emessendis, filia Stephani Mirati, [dæmoniaca,] ætatis undecim annorum, vel circa, quadam die fuit facta subito dæmoniaca: nam adeo torquebatur a dæmonibus, quod vestes suas discerpens & se ipsam, terribiliter & inhumana voce clamitans, quasi mugire videbatur: unde sic stans per spatium sex horarum, miserabiliter fuit vexata. Quam videns pater ejus, multo dolore commotus, recordatus de dicto Domino Cardinali, dictam filiam devovit eidem, promittens cum dicta filia, & certo voto, ipsius visitare sepulcrum, si sibi placeret impetrare, quod dicta ejus filia a prædicta liberaretur infirmitate; quo voto emissio, per quemdam presbyterum fecit sibi legi super ipsam, quamdam orationem, compositam ad honorem dicti D. Cardinalis; quæ cum legeretur, statim dicta filia os aperiens, bis tanto impetu emisit anhelitum, quod videbatur spiritum emittere velle, ex cujus insufflatione, quidam fumus niger & valde fœtens ab astantibus visus est exire de ipsius ore, qui cameram tanto fœtore replevit; quod astantes oportuit foras exire, dicta vero filia post emissionem dicti fumi fuit a prædictis omnino liberata.

CLXXIII. Item quod, dum Raymundus Carnuilla, diœcesis Uticensis, ætatis triginta annorum, [mentis impos, vexatus a dæmone,] vel circa, scinderet arbores quasdam, subito sensum penitus amisit, & adeo demens effectus fuit, quod nullus audebat eum appropinquare, videbatque dæmones in aëre, ex quorum visione adeo vexabatur, quod a modum hominis rabidi se gerebat. In quo statu stetit per spatium trium septimanarum & ultra. Quadam vero die cum ad mentem sibi occurrit fama dicti D. Cardinalis, ita quod in ipsius recordatione aliqualiter fuit consolatus, & paulo minus solito vexatus; eidem se devovit, promittens ipsius cum certo voto visitare sepulcrum, si a dictis vexationibus liberaretur. Quo voto emisso, statim dictum D. Cardinalem ibidem præsentem aspexit, qui dictum Raymundum dulciter fuit consolatus: ex cujus visione perfecte curatus, prædictorum dæmonum amisit visionem; postea vero quod voverat, adimplevit.

CLXXIV. Item quod Nicolaus Bartholomæi de Montepessulano, ætatis quadraginta annorum, [horrenda hernia,] vel circa, versus inferiores partes adeo ruptus fuit atque fractus, quod tela ventris omnino disrupta, intestina & humores descendebant ad bursam, ex quibus genitoria taliter habebat inflata, quod grossitudinem capitis hominis excedebant, & sic stetit per spatium octo annorum & ultra; & quamvis per plures & diverso medicos fuerit visitatus, nihil sibi tamen proficere potuerunt, imo eum tamquam incurabilem dimiserunt. Quadam vero die, ipso existente in nun dinis Pedenasii, iterato se posuit inter manus medicorum, qui sibi dixerunt, quod sine scissura curari non poterat; imo oportebat, quod ipse ligatus per tres dies, de uno loco nullatenus moveretur; propter quæ multum timens, quod ipse tantum non posset sufferre dolorem, & quod ipse deficeret in pœnis, nocte sequenti existens in lecto, de dicto D. Cardinali memoratus, cum magna lachrymatum effusione ipsum humiliter deprecatus fuit, quod si vere amicus Dei esset, ipsum a dicta infirmitate liberare dignaretur, eidem promittendo ejus cum certo voto ceræ visitare sepulcrum: quo voto & oratione completis, confestim obdormivit: & postmodum expergefactus, perfecte se reperit curatum; ac si numquam læsus aut infirmus extitisset.

[uti & alius eodem malo laborans;] CLXXV. Item quod Joannes Juliani, commorans in Avenione, circa partes inferiores omnino crepatus; adeo quod ex humoribus affluentibus ad inferiora, virgam & genitoria mirabiliter habebat inflata, impotensque de medietate personæ; quadam die hora tarda, cum præ magnis doloribus quiescere non valeret, recordatus de dicto D. Cardinali, incepit ipsum invocare, sic dicendo: O sanctissime Cardinalis, qui tot facis miracula, si cum Deo & sancta Trinitate potestatem habes, velis rogare Deum, quod me ab istis infirmitatibus liberare dignetur. Quo facto, post incepit quiescere: ita quod in crastinum reperit se quasi curatum: & infra duos dies postea, ab impotentia & fractura prædicta omnino sanatus extitit, & perfecte curatus precibus & meritis ipsius D. Cardinalis.

[alius,] CLXXVI. Item quod Rostagnus, filius Radulphi, cognomento Radulphi, ætatis octo annorum vel circa, ruptum habens a nativitate dextrum genitale, ita quod valde erat inflatum & quotidie deteriorabatur; admonitus per dictum ejus patrem, quod dicto Domino Cardinali se devoveret: vovit dicti D. Cardinalis visitare sepulcrum, si a prædicta liberaretur infirmitate; & incontinenti curatus extitit, sicut est de præsenti, ac omnino sanatus.

[& alius,] CLXXVII. Item quod Magister Petrus Vitalis, ruptus in parte corporis sui dextra, ita quod humores versus genitale dextrum descendentes, ipsum incurabilem reddiderunt; ad dictum D. Cardinalem votum emisit, quod, si curaretur, ejus visitaret sepulcrum: & subito fuit perfectissime curatus.

[laborantes ruptura,] CLXXVIII. Item quod Berengaria, uxor Jacobi fabri, habens filium nomine Rostagnum, ætatis XVI annorum, qui erat ruptus in ambobus genitalibus, adeo quod ipsos inflatos ultra modum habebat: ad dictum Dominum Cardinalem votum emisit, quod si cum Deo impetraret dictum ejus filium a dicta ruptura liberari; quam primum posset, ejus visitaret sepulcrum: quo voto emisso incontinenti dictus ejus filius a dicta ruptura fuit omnino sanatus.

CLXXIX. Item quod Guilielmus Bruna, diœcesis Vivariensis, ætatis quadraginta annorum, [sanitati restituti.] in dextro fractus genitali per spatium decem & octo annorum & ultra; voto per ipsum emisso, quod ipsius visitaret sepulcrum, si a prædicta fractura liberaretur, incontinenti perfectissime se reperit sanatum.

ANNOTATA.

a Id est, baculis. Germanice Stab, baculus, scipio.

b Id est Navigio, Gallice barque.

c Podium est res quælibet, cui innitimur. Hinc facile colligitur, quid sit appodiare.

d Relicta vel derelicta, est vidua.

e Id est malleo, Gallice marteau.

CAPUT V.
Lepræ, fistula, guttæ, fluxus sanguinis, periculum partus, curata.

Item quod Arnaudus Sapientis, diœcesis Avenionis, patiens morbum lepræ in naribus, qui sibi duravit spatio duorum annorum & ultra, [Lepra in naribus biennalis,] quamvis plures sibi adhibuerit medicinas, nullatenus potuit meliorari. Dum vero primitus audivit miracula recitari; quæ per dictum D. Cardinalem operabantur, votum ad ipsum emisit, promittens cum certo voto ipsius visitare sepulcrum, si gratiam a Deo obtineret, quod a dicta liberaretur infirmitate. Quo voto emisso, statim se sensit melioratum, & infra paucas horas omnino curatum.

CLXXXI. Item quod Guilielma Froshane, uxor Guilielmi Lossani, [fistula decem annorum,] loci de Baverto, diœcesis Cistariensis, per spatium decem annorum & ultra habuit unam fistulam inter eschinas, continue immunditias & fæces valde fœtentes emittentem: quæ votum emisit ad dictum D. Cardinalem, promittens ipsius visitare sepulcrum, si a Deo tantam obtineret gratiam; quod ipsa a dicta fistula curaretur: facto voto, infra modicum tempus omnino fuit liberata, prout adhuc incolumis est & sanata.

CLXXXII. Item quod Margareta filia magistri Joannis Tornumira, [occulta gangræna,] medici Domini Nostri Papæ in villa Montispessulani commorans, ætatis decem & octo annorum vel circa, existens prægnans, sensit quod quidam morbus, tumor, sine nodus grossus & durus ad modum unius avellanæ, subtus carnem generatus in mamilla, jam sursum elevabatur. Ita quod, cum tangebatur, magnum sibi inferebat dolorem, & quadam vice dicto patri suo, tunc existenti in dicta villa Montispessulani, dictam infirmitatem monstravit: quam videns dictus pater, statim cognovit, quod erat morbus cancri, subtus carnem cooperti, qui tandem tractu temporis crepari debebat, ex ipsiusmet morbi corrosione, & in quo nullum remedium debebat apponi: quoniam talis est naturæ, quod dictus morbus infra spatium unius anni, adeo corrodit & consumit carnem & interiora, quod impossibile est secundum naturam, aliquem vel aliquam, quantumcumque sit bene complexionatus, vivere per duos annos, quacumque circumfultus medicina. Propter quod valde tristis effectus & turbatus, nesciens quid ageret, nisis divinum implorare auxilium; confidens de meritis ipsius D. Cardinalis, de linteaminibus, in quibus ipse Dominus Cardinalis jacebat tempore vitæ suæ, & unum modicum floqui filum dictæ chordæ, qua cingebatur, dictæ filiæ transmisit, quam monuit, quod de prædictis dictum morbum fricaret, quod & fecit. Ex qua fricatione dicta filia meritis & precibus dicti D. Cardinalis fuit omnino sanata, quamvis secundum naturam impossibile fuit, fuisse sanatam.

CLXXXIII. Item quod Laura, relicta quondam Petri Triache de Bellicadro, [fistula in pede,] Arelatensis diœcesis, ætatis sexaginta annorum vel circa, quæ passa fuerat fistulam quamdam in tibia juxta cavillam pedis, licet quam plures adhibuisset medicinas, nullatenus curari poterat; sed posita de terra sepulturæ dicti Domini Cardinalis, sine alia re, super dicta fistula; cum fiducia recuperandi sanitatem, subito reperit se curatam meritis & virtute dicti D. Cardinalis.

[& in femore:] CLXXXIV. Item quod Catharina, filia Petri Guigonis, alias Moreti, Diensis diœcesis, ætatis novem annorum vel circa, passa fuit in coxa sive femore dextro unam fistulam, cujus profunditas usque versus mediam partem extendebatur; in tantum, quod in foramine ipsius, quotiens purgabatur, una magna candela ceræ, pellebatur: quæ duravit sibi per spatium quinque annorum & ultra; & quæ appositis sibi quam plurimis medicamentis, nullo modo valuit meliorati. Cum autem primitus de d. D. Cardinali, & ejus miraculis famam audivit, promisit & vovit eidem, ipsius cum certo voto visitare sepulcrum, si a prædicta fistula liberari valeret. Quo voto emisso, statim incepit meliorari, & infra modicum tempus postmodum fuit perfecte curata precibus & gratia dicti Domini Cardinalis.

[item in ambabus tibiis,] CLXXXV. Item quod ex quadam infirmitate præcedenti, duæ fuerunt fistulæ generatæ in ambabus tibiis Joannis Ysnardi Turnerii, commorantis Avenione: nam super qualibet cavilla pedis unum foramen habebat, per quod fæces valde immundæ & fœtentes emittebantur, & quæ sic eidem per annum duraverant & ultra, nec aliquatenus potuit sanari, quamvis quæ potuerit, adhibuerit medicamenta; ipse autem audiens miracula recitari, quæ Deus per dictum D. Cardinalem operabatur, dicto D. Cardinali vovit, quod ipsius visitaret sepulcrum, si cum Deo obtineret, quod a dicta fistularum infirmitate curaretur, quo voto emisso infra paucos dies fuit sanitati restitutus.

[gutta frigida in tibia,] CLXXXVI. Item quod Stephanus de Viva, commorans Avenione, per tres annos, guttam frigidam in tibia dextra, & maxime juxta cavillam pedis passus fuit, & non valens medicamentis liberari, dicto D. Cardinali promisit, quod ipsius visitaret sepulcrum, si liberationem illius guttæ a Deo sibi impetraret, & incontinenti sensit se melioratum. Ipse autem postea negligens effectus adimplendi votum, quod voverat, dicta gutta fuit terribiliter oppressus: propter quod cum certo voto statim sepulturam visitavit; qua visitata, statim dolor cessavit & penitus se reperit sanatum.

[gutta corpus corrodens.] CLXXXVII. Item quod Joanneta, relicta Joannis Riperti, commorans Avenione, per triennium fuit tam gravissima gutta detenta, quod ipsa gutta corpus ejus & membra quasi totaliter corrodebat, & ad nihilum reducebat, nec auxilio medicorum poterat liberati, imo nec meliorari. Ipsa autem audiens miracula, quæ Deus per dictum D. Cardinalem operabatur, seipsam eidem devovit, promittens ipsius visitare sepulcrum cum certo voto ceræ. Quo voto facto, subito fuit sanata.

CLXXXVIII. Item quod Petrus de Plano, commorans in Villanova, [diuturna & quotidiana,] diœcesis Avenionensis, qui per multum tempus gutta vexatus extiterat, & quotidie graviter vexabatur, voto per ipsum emisso de dicti D. Cardinalis visitando sepulcrum, si infra certum terminum curaretur, infra præfixum terminum perfecte se reperit curatum.

CLXXXIX. Item quod Helis, relicta quondam Stephani Garnerii, [triennalis fugatæ.] in Avenione commorans, quæ per triennium oppressa fuerat gutta, quam in tibia sinistra patiebatur, adeo quod quasi nullatenus poterat ambulare, videns continuationem miraculorum dicti Domini Cardinalis, dicto D. Cardinali vovit & promisit ad ejus sepulcrum offerre unam tibiam ceræ, si a dicta gutta eam liberare dignaretur, & statim ipsa die se reperit perfecte curatam.

CXC. Item quod Joannes Fornam, barbitonsor loci de Bellicadro diœcesis Arelatensis: [Fluxus sanguinis per octiduum,] qui per octo dies incessanter per nasum sanguinem emisit, & qui quamvis in arte chirurgiæ peritus esset, tamen nec per se, nec per alium, remedium adhibere sciebat, dicti D. promisit visitare sepulcrum, & in via abstinere a comestione, si prædictum sanguinis fluxum cessare faceret. Quo voto facto, spatio solum intermedio, quod aliquis posset dicere unum Pater noster, dictus sanguinis fluxus cessavit omnino.

CXCI. Item quod Petrus, filius Stephani Michaëlis, [per sex hebdomadas,] ætatis XV annorum vel circa, de Alesto Nemausensi diœcesis, passus fuit continue fluxum sanguinis per nares, per spatium septem septimanarum & ulra, & quamvis per plures tam medicos, quam alios, fuit tentatum sacere cessare dictum sanguinis fluxum: tamen non potuit dictus filius liberari, quousque mater ejus ipsum dicto D. Cardinali devovit, & promisit ipsius cum certo voto ceræ visitare sepulcrum, si a prædicto fluxu dictus filius liberaretur; quo tunc facto, subito ulterius cessavit fluere sanguis.

CXCII. Item quod Joanneta, uxor Guilielmi Basterii; [per quatuor menses,] speciatoris de loco Montisademari, ætatis triginta annorum vel circa, quæ non poterat sanari a fluxu sanguinis, quem passa fuit continue per quatuor menses, emisso voto, quod dicti Domini Cardinalis visitaret cum certo voto ceræ sepulcrum, subito curata extitit; nec post passa fuit ultra consuetum.

CXCIII. Item quod Catharina, uxor Petri Vermolis mercatoris loci de Montepessulano, [per annum & ultra,] passa fuit continue, per spatium anni & ultra fluxum sanguinis, nec aliqualiter curari valebat; sed emisso voto, quod dicti D. Cardinalis visitaret cum certo voto sepulcrum, si a dicta infirmitate valeret liberari; incontinenti extitit omnino curata, neque inordinate passa fuit ex post.

CXCIV. Item quod Erraylla uxor magistri de Monegier notarii loci de Argenteria Vivariensis diœcesis, [per annum & ultra] non valens ope medicorum, a fluxu sanguinis sive malo matricis, quem passa fuerat spatio unius anni & ultra, liberari, ad auxilium dicti D. Cardinalis recurrens, vovit eidem, quod ipsius cum certo voto visitaret sepulcrum, si a prædicta insimitate dignaretur eam liberare, & post votum hujusmodi semel dumtaxat infirmata, ulterius ipsa infirmitate non se sensit gravatam.

CXCV. Item quod Bartholomæa, filia Catharinæ de Vassiniaco, [per quatuor dies,] per quatuor dierumn spatium, sanguinem per nasum emisit incessanter: propter quod de morte dictæ filiæ multum dubitabatur, & potissime mater ipsius, quæ dictam filiam dicto D. Cardinali devovit, promittens cum certo voto ipsius visitare sepulcrum. Quo facto voto, dicta filia omnino atque subito sanguinem cessavit emittere.

CXCVI. Item, quod Joanneta, filia quondam Pontii Rodilhi, loci pontis Sorgiæ, [laborans partu per dies 15,] Avenionensis diœcesis, quæ per spatium quindecim dierum & ultra laboraverat in partu; nec tamen parere poterat, imo tam de morte ipsius, quam pueri permaxime desperabatur; voto per eam ad dictum D. Cardinalem emisso, quod ipsius visitaret sepulcrum, si cum puero periculum mortis evadere posset; statim peperit unum pulcrum filium, qui baptismum recepit, & sic a mortis periculo fuerunt mater & filius liberati.

[per dies binos,] CXCVII. Item quod similiter Joanneta, uxor Gaufridi de Bautio, per spatium duorum dierum laboravit in partu, & penitus mater & infans mori credebantur; sed emisso voto ad dictum D. Cardinalem, confestim fuit omnino liberata precibus & meritis dicit D. Cardinalis.

CXCVIII. Item quod cum Beatrix, uxor Bernardi de Camiro diœcesis Vasionensis, [per dies ternos,] per tres dies in partu laborans, parere non valeret, & omnino crederet mori, recordata de dicto D. Cardinali, ipsum devotissime invocavit, & promisit devotissime ipsius visitare sepulcrum, & statim peperit unum filium, qui postmodum extitit baptizatus, & hoc precibus & meritis ipsius D. Cardinalis.

CXCIX. Item quod Joanneta, uxor Matthæi Bargesii, ex labore, [puerpera simul cum fœtu,] quem passa fuerat in parturiendo, ad tantam fuit deducta debilitatem, quod defecit in laboribus, & ab omnibus astantibus una cum fructu, nondum nato, mortua fuit judicata; nec erat spes, quod convalescere, nec parere posset. Cum mater ejus, sperans fortiter de adjutorio dicti D. Cardinalis, promisit ipsius visitare sepulcrum, si dicta Joanneta partum emitteret, qui baptismum recipere posset. Quo facto, mater inspiravit, & quasi sine pœna masculum peperit, qui baptizatus adhuc vivit gratia Dei & dicti D. Cardinalis.

[alia diu parere nescia,] CC. Item quod Matthæ filia Matthæi Sarralherii prægnans, adveniente tempore pariendi, in ipso partu continue laboravit a festo omnium Sanctorum usque ad diem decimum septimum mensis Decembris, & nullo modo valebat emittere partum; imo ipsa, sicut & astantes, sine dubio mori credebant. Quando recordata de dicto D. Cardinali & ejus miraculis, una cum matre sua orationem emisit ad dictum D. Cardinalem, voventes ipsius visitare sepulcrum, si infans ad lucem proveniens, baptizari valeret, & ipsa a mortis periculo liberati; & statim post, dicta, Marthæa peperit unam filiam, quæ baptismate recepto, vivens ad sepulcrum dicti D. Cardinalis fuit deportata.

CCI. Item quod, dum nobilis Arnandus de Plauzolis, [alia in partu, sospitatæ,] Dominus loci de Soberatio Magalonensis diœcesis, qui voto præcedenti dicti D. Cardinalis visitato sepulcro, sanatus fuerat de brachio, de quo per triennium impotens extiterat, ad domum suam reversus extitisset, & imaginem dicti D. Cardinalis ad domum attulisset; Guilielma, uxor sua, quæ tunc prægnans erat juxta terminum pariendi, sibi dixit, quod numquam se senserat ita gravidam, sicut tunc se sentiebat, & quod multum dubitabat, quia in partu moreretur. Cui per dictum virum dato consilio, quod ipsi ambo voverent; quod ob reverentiam d. D. Cardinalis, qui ipsum a sua infirmitate curaverat, infanti nascituro imponeretur nomen Petri, & ipsum intrare facerent religionem; & illud postmodum devovissent, adveniente tempore pariendi, dicta Guilielma peperit unum filium, & cum minori dolore; quam umquam fecisset: cui secundum votum, nomen Petrus impositum est: postea vero dum ipsa mater intueretur dictum filium; recordata de imagine dicti Domini Cardinalis depicta, statim dixit: Certe iste filius assimilatur imagini Domini Cardinalis, quoniam inter os & labia habebat quamdam concavaturam. Quod & advertens dictus pater & astantes, in eadem opinione fuerunt, nam non solum vultu, sed secundum ejus quantitatem in facie & in membris consimilem habet formam.

CCII. Item quod Domina Ducissa Borbonii, prægnans, [partus dolores mitigati.] dum advenisset tempus pariendi, & consueti partus dolores ipsam mirabiliter affligentes per spatium quindecim dierum, & ultra, adeo eamdem detinuissent oppressam, quod de morte plus sperabatur, quam de vita; ipsa etiam dubitans, ne ipsa cum fructu suo periret, recordata de d. D. Cardinali, statim vocari fecit suum capellanum, & sibi dixit, quod pro ipsa statim iret Missam celebratum, & quod in ipsa Missa, ipsam ad dictum Dominum Cardinalem devoveret; quod & fecit. Dicta vero Domina interim imaginem d. D. Cardinalis super ventrem suum fecit apponi. Cum itaque dictus capellanus dictam Missam quasi finivisset, dicta Domina Ducissa repente doloribus effugatis, sine dolore peperit unam pulcherrimam filiam. Itaque mater & filia a periculo mortis fuerunt liberatæ meritis & precibus dicti Domini Cardinalis.

CAPUT VI.
Liberati captivi, a prædonibus spoliati, naufragi,
morbo caduco laborantes; bona recuperata, detractores puniti
.

Item quod Michaël Chamandi, tabernarius loci de Lauduno, diœcesis Avenionis, mediantibus quibusdam falsis informationibus, [Captivi] in villa sancti Andreæ Avenionis diœcesis, carceri mancipatus extitit, ac positus in ferreis compedibus; ipse autem se sentiens de sibi impositis inculpabilem; dicto D. Cardinali se recommendavit, ipsum humiliter deprecando, quatenus ipsum a dictis carceribus liberaret. Quo facto compedes fetrei statim & incontinenti se aperuerunt, nec in pedibus suis state potuerunt; imo ab ipsius pedibus libere per se ceciderunt. Quod videntes officiarii regii, multo timore territi, confestim ipsum relaxaverunt, postea vero d. D. Cardinalis visitavit sepulcrum.

CCIV. Item quod quidam Guilielmus loci de Abolena, diœcesis Auraicensis, [& vincti,] captus per quemdam famulum cujusdam capitanei, vocati Mandonet; & ductus ad dictum locum, & ibidem positus in compedibus & manicis ferreis, versis manibus retro dorsum, & ad quosdam postes per vestes magnis clavis extitit affixus; quem qualibet die dictus famulus inhumaniter verberabat, ut de sua redemptione finantias * faceret cum eodem. Quadam die cum ipse Guilielmus dictum D. Cardinalem invocaret, & ejus auxilium imploraret, dicto famulo sibi dicenti, quod neque Deus, neque beata Virgo, nec omnes Sancti Paradisi, nec ipse Cardinalis, quem invocabat, tantam potestatem habebant, quod ipsum liberare possent a manibus ejus: dictusque Guilielmus dicta verbera patienter sustinendo replicaret; Quinimo: nocte sequenti, cum dictus famulus ipsum dimisisset (ut præmittitur) vinculatum, ipseque Guilielmus semper dictum D. Cardinalem invocaret; subito vinculis solutis, & compedibus supradictis; extra locum ipsum, in quo stabat, transportatus extitit bene longe, absque hoc, quod videre posset, per quem sic deferebatur, & sic dictus Guilielmus manus inimicorum evasit meritis & precibus dicti D. Cardinalis.

[ope beati Petri] CCV. Item quod gentes Domini Raymundi de Turrenia ceperunt Joannem Gaigonis, laboratorem, ac ipsum in compedibus & vinculis ferreis per manus & pedes strictissime posuerunt; quem quotidie interficere volebant. Ipse autem de morte multum dubitans, confidens tamen de dicto D. Cardinali, ad ipsum votum emisit, quod si evadere posset manus inimicorum suorum, cum certo voto sepulcrum ejus visitaret. Quo voto emisso, statim vincula se dissolverunt, & liberatus ab ipsis, statim recte ivit ad muros dicti loci, quamvis iter ignoraret, & ad terram saltavit super sabulonem a, & sic evasit illæsus.

[liberantur.] CCVI. Item quod Joanneta, filia Joannis Barram, propter adulterium commissum, currere villam debere judicata, & in carceribus, in compedibus & manicis ferreis vinculata; invocato Domino Cardinali, & ad ipsum emisso voto, quod si tantam gratiam sibi impetrare dignaretur, quod a prædicta infamia præservaretur, certum votum mitteret ad sepulcrum ejus. Compedes & vincula per seipsos se aperuerunt; & tandem post paululum precibus amicorum a dicta infamia fuit omnino liberata.

CCVII. Item quod Rostagnus Ayrandi de Rolhana, Aquensis diœcesis, [A latronibus captus,] ætatis triginta annorum vel circa, dum transitum faceret ante Bastitam Jordanorum, diœcesis Aquensis, a quibusdam latronibus captus extitit, & ligatus, qui ipsum occidere volebant: & qui in præsentia sua occidebant presbyterum quemdam: timens ne morti similiter traderetur, in corde se dicto D. Cardinali devovit, promittens pedibus nudis, ipsius visitare sepulcrum, si de manibus ipsorum evadere posset. Quo voto facto, subito tunc dicti latrones ipsum ligaverunt, & ligatum duxerunt ad castrum de Mayranicis; ubi retrahere se consueverant. Quibus de nocte ad dictum castrum applicatis, januas aperuerunt: sed dum crederent intrare, nullatenus potuerunt: imo dum ulterius pedem figere crederent, nullatenus ultra extendere poterant illum; & sic per totam noctem stantes, multum stupefacti, voto per Dominum Rostagnum eisdem explicato, ipsum permiserunt abire, & omnia ablata restituerunt eidem; quo demisso, libere intraverunt dictum Castellum.

CCVIII. Item quod Jacobus de Maylhora, de Massilia, [a Saracenis capiendi, liberantur.] quadam die dum in mare navigaret; & de loco de Canras diœcesis Grassensis, tenderet Massiliam in quodam parvo ligno, una cum quinque hominibus pro servitio dicti ligni, & quibusdam fratribus Minoribus, exeuntibus ibidem, transirentque per mare, subito viderunt duas galeas b Saracenorum ad ipsos, qua poterant accedere navigatione velociori; propter quod valde territi, cum nullum haberent penitus ventum, quo mediante evadere possent manus eorum, ad Deum & Sanctos dirigentes vota sua, pariter dicto D. Cardinali se devoverunt, promittentes cum certo voto ipsius visitare sepulcrum, si ventum eis concedere dignaretur, & manus evaderent inimicorum. Quo voto emisso, ecce ventus validus, qui Boreas appellatur, qui subito surgens, navem eorum sive lignum a dictis Saracenis elongavit, in tantum, quod ipsi vix propter distantiam dictos fidei inimicos poterant intueri, & sic ipsis a manibus inimicorum ereptis, continuato flatu per ducenta milliaria sunt transfretati.

CCIX. Item quod Joannes Gauterii, loci de insula Martici, [Naufragi,] diœcesis Arelatensis in quodam ligno cum nonnullis de civitate Neapolitana ad Avenionem accedentibus, dum coram civitate Veteri transitum facerent, subito insurrexit valida tempestas; cujus timore cum dicti ligni patronus retrocedere tentavisset, ventis flantibus tempestivis, ad terram impetu tam forti sunt adducti, quod ex ictus violenti repercussione, in mare reversi, ab aquis fuerunt omnino cooperti: unde de vita quasi desperantes, humano carentes subsidio, gloriosum cum magna devotione requirunt Cardinalem; promittentes omnes ipsius visitare sepulcrum. Et tunc subito maris sedato tumultu; navis sive lignum, mirum in modum retractum est in mari, ac si viginti galearum juvamine retractum extitisset: & sic evaserunt illæsi meritis & precibus dicti D. Cardinalis.

CCX. Item quod Jacobus Borreti, loci de Berra, [fracta,] diœcesis Arelatensis, quadam die dum in quodam ligno cum certis mercantiis c Januam tendens, in ipso mari Januensi, jam applicuisset, fortuna terribilis in tantum oppressit eosdem, quod præ ventorum rabie jam quoddam ex timonibus d ligni confractis, subintrantibus undis, nihil aliud expectarent, quam ut inter undas sepulti, finaliter submergerentur. Cum ad mentem dicti D. Cardinalis reducta memoria, votum vovit quod ipsius visitaret sepulcrum. Quo facto voto, confestim cessavit tempestas, & adeo mare sedatum est, quod nec accensa candela a vento tunc currenti fuisset extincta, & sic a periculo mortis ereptus, quod voverat, adimplevit.

[ac repercussa navis,] CCXI. Item quod nobili viro, Nicolao de Atria, de civitate Neapolitana, per mare una cum certis Ambaxiatoribus e missis ad Dominam Reginam Siciliæ, transfretante, cum prope fossam Romanam applicuissent, insurrexerunt venti horribiles, ex quorum flatu intumescentibus undis, intrare fossam coacti fuerunt, & tanto impetu fuerunt adducti, quod quater ad terram fortissime percusserunt. Unde omni spe & adjutorio denudati, nisi dicti D. Cardinalis, ipsum invocaverunt, & promiserunt ipsius visitare sepulcrum; & confestim post mare placatum est, & dicta galliotha f retracta, & sic periculum evaserunt, & postmodum promissa compleverunt.

[laborans morbo caduco,] CCXII. Item quod Bauda Bermunda, relicta Petri Bermundi, commorans Avenione; per spatium unius anni morbum passa caducum (morbus sancti Joannis vulgariter nuncupatur) & alias quam plures patiens infirmitates, adeo quod sine baculo non poterat ire, voto per eam ad dictum D. Cardinalem emisso, quod ipsius visitaret sepulcrum, si a prædictis infirmitatibus liberaretur, incontinenti tam a dicto morbo caduco, quam ab aliis infirmitatibus fuit liberata.

[alia per octennium,] CCXIII. Item quod Bertranda, uxor Raymundi Juliani, per spatium octo annorum & ultra, fuit infirma morbo caduco, & arripiebat eamdem aliquando de tribus in tribus diebus, & aliquando de quatuor in quatuor: & tam graviter ipsam detinebat, quod qualibet vice stabat quasi mente capta. Maritus ipsius mulieris super tanto dolore compatiens, de dicto Domino Cardinali multum confidens, pro dicta muliere votum emisit, quod si dictus D. Cardinalis a Deo impetrare dignaretur ipsam a dictis infirmitatibus liberari, ipsius Domini Cardinalis visitaret sepulcrum. Quo voto, ut præmittitur, emisso, dicta Bertranda a dicta infirmitate subito extitit liberata, ipsaque & ejus maritus una cum pluribus aliis jejuno stomacho ad dicti D. Cardinalis sepulcrum accesserunt, postea vero dictum morbum nullatenus fuit passa.

[alius per biennium,] CCXIV. Item quod quidam puer, filius Pontii Mayfredi, laboratoris commorantis in Carpentoracte, ætatis sexdecim annorum vel circa, per spatium duorum annorum morbum passus caducum, qui de octo in octo diebus ipsum arripere consueverat, post votum emissum a dicto suo patre, de dicti D. Cardinalis visitando sepulcrum, si dictus ejus filius a dicto morbo liberaretur, omnino fuit a dicto morbo liberatus; nec postea ipsum arripuit morbus supra dictus; ipse autem pater & filius postmodum sepulcrum visitarunt.

[alia per quadriennium,] CCXV. Item quod Raymunda, uxor Petri Bossada, Courraterii civitatis Carcassonensis; per spatium quatuor annorum passa fuit morbum caducum, qui ipsam arripiebat de mense in mensem, aliquoties bis in mense, quam & ita graviter opprimebat, quod qualibet vice per quatuor horas velut mortua jacebat in terra, & postea per tres vel quatuor dies tremere non cessabat, pro qua per ipsius maritum voto ad dictum D. Cardinalem emisso, quod ipsius visitaret cum certo voto sepulcrum, si ipsa a dicta infirmitate liberaretur, ipsa omnino sanata, amplius a dicta infirmitate non sensit se arreptam: maritus autem ipsius & ipsa, postea votum impleverunt.

CCXVI. Item quod Joannes Gay, filius Sifredi de Podio, mercator civitatis Carpentoractis, [item per annum unum,] ætatis tredecim annorum, qui per annum, morbum caducum passus fuerat, quo mediante cadebat in terram bis in mense, & ibidem stabat ut mortuus, per magnum temporis spatium, voto per matrem dicti D. Joannis, ad dictum Dom. Cardinalem emisso, quod ejus visitaret sepulcrum, si tantam a Deo gratiam impetraret, quod dictus ejus filius a dicto morbo liberaretur; postea dicto morbo non sensit se gravatum nec infirmum.

CCXVII. Item quod Anglicus Boissoni, loci de Salellis, [per annos 30,] diœcesis Mimatensis, ætatis quinquaginta annorum vel circa, qui per spatium triginta annorum & ultra, qualibet die de mane arreptus extitit quodam morbo, qui caducus appellatur, præ cujus dolore, quotiescumque ipsum detinebat, cadebat in terram, & sic prostratus quasi in transitu vitæ stabat per duas horas & ultra; qui quam primum audivit miracula dicti D. Cardinalis recitari, se devovit eidem, promittens pedibus nudis ipsius visitare sepulcrum, si a prædicto morbo liberaretur, & post dictum votum emissum, dicto morbo non fuit infirmatus; sed ab illo perfecte curatus extitit.

CCXVIII. Item quod Guilielma, uxor Joannis de Verduno, [alia eodem malo immaniter vexata,] civitatis Biterrensis, quam morbus caducus arripere consueverat, de octo in octo diebus, & aliquando de mense in mensem: & quia ex eo inhumaniter vexabatur; auditis miraculis dicti D. Cardinalis, se devovit eidem, promittens pedibus nudis cum certo voto ipsius visitare sepulcrum, si a morbo curaretur prædicto: quo voto emisso, & post, dictum morbum nullatenus fuit passa; & postmodum, quod promiserat, adimplevit.

CCXIX. Item quod Joannes Mos, clericus de Monterlino, [alius per annos 3 sospitantur.] diœcesis Carcassonensis, qui per tres annos continuos passus fuerat morbum caducum, nec remedium aliquale poterat reperire, votum emisit ad dictum D. Cardinalem, quod ipsius visitaret sepulcrum, & ei certum votum offerret, & ex post, dicto morbo non se sensit vexatum.

CCXX. Item quod Vitalis de Liesteria, tabernarius, in præsenti civitate commorans, [Recuperantur pateræ duæ,] perdiderat duas taceas g argenteas; quæ furtive sibi fuerant sublatæ, & quas nullatenus recuperare valebat. Recordatus autem de d. D. Cardinali, promisit cum certo voto ipsius visitare sepulcrum; si dictas taceas reperire valeret, in crastinum vero dictæ taceæ per quamdam mulierem fuerunt sibi restitutæ.

CCXXI. Item quod Jaconneta de Gratianopoli, commorans Avenione, [floreni 35 subducti,] fuit deprædata de triginta quinque florenis auri, quos in quadam cassia h reposuerat; de quo multum dolens, cum esset major pars suæ substantiæ sive bonorum suorum; recordata de dicto D. Cardinali, ad ipsum votum emisit, quod si sibi tantam gratiam facere dignaretur, quod dictas suas pecunias recuperaret, cum certo voto ejus sepulcrum visitaret, quo voto emisso, paulo post ad ipsam accessit quidam, qui dictas pecunias fuerat deprædatus, & ipsam, antequam recederet, omnino dimisit contentam.

CCXXII. Item quod cum Petrus Soltoni, loci de Salvaterra, Avenionensis diœcesis, quamdam pecuniæ summam amisisset, [amissa pecuniæ summa,] nec eam aliquatenus valeret recuperare, imo nec de ipsis pecuniis audire nova; Joanna uxor ejus multum tristis ex dicta perditione, in dicto D. Cardinali magnam gerens fiduciam, vovit eidem certum votum mittere ad ejus sepulcrum, si tantam gratiam eis concedere dignaretur, quod dictam pecuniam restitueret eisdem: ipsa vero die fuit eis revelatum, qui pecunias prædictas habebant, & ipsas postmodum recuperaverunt.

[mulus surreptus.] CCXXIII. Item quod, dum gentes armorum incedentes per Linguam Occitanam, transitum facerent per locum de Castilione, Uticensis diœcesis; quidam ex ipsis quamdam mulam Raymundi Borgarelli subripuerunt, & secum usque Parisios postea duxerunt eamdem. Quadam vero nocte, ipso Raymundo existente in lecto, ad ejus mentem dicti Domini Cardinalis fama reducta, conclusit in animo, quod dicti D. Cardinalis pro dictæ mulæ recuperatione visitaret sepulcrum; quod & fecit; standoque super ejus sepulcrum, quantum potuit devotius, deprecatus fuit eumdem, quod voluntatem dignaretur immittere in cor illius, qui dictam mulam habebat, de sibi restituendo ipsam mulam; & quod iterato cum certo voto ipsius visitaret sepulcrum. Quo facto voto, prout ex temporis intervallo verisimiliter præsumi potest, pro eo, quod infra mensem a tempore voti & visitatione prædicta, dicta mula fuit sibi restituta, in illum, qui dictam mulam detinebat, inventa fuit talis infusa voluntas, quod de Parisiis sibi specialiter transmisit eamdem, quoniam specialem nuntium transmisit ille, qui dictam mulam habebat, ad dictam mulam adducendam, & restituendam dicto Raymundo.

[Mulier culpans Beati cultum, punita & sanata;] CCXXIV. Item quod Helis, uxor Petri de sancto Eustachio, commorans prope ecclesiam beatæ Mariæ de Sperantia i, ætatis triginta annorum vel circa; videns multas gentes ad sepulcrum dicti D. Cardinalis diversa vota ceræ portantes; omnino mater mota & invidiæ malo succensa, dixit, quod mirabile erat, quod gentes magistrum pro discipulo dimittebant: nam sibi videbatur quod dimittebant nostram Dominam de Sperantia visitare pro sepulcro dicti D. Cardinalis. Nocte vero passa fuit in capite gravissimos dolores, & in crastinum reperit, quod habebat nasum valde tortuosum: propter quod mandavit medicos, &, quæ potuit, quæsivit remedia; sed nullum potuit invenire juvamen: usquequo recordata de perfida mente sua, dictum D. Cardinalem requisivit cum magna devotione, quod malum, quod contra ipsum cogitaverat, indulgere vellet eidem, & ipsam a prædictis infirmitatibus liberare. Post quam orationem factam, sensit se subito multum alleviatam, & exinde visitato sepulcro, restituta est plenissimæ sanitati, nullis tamen applicatis medicamentis.

[incredulus] CCXXV. Item quod uxor Joannis Stephani de Castro Raynaudo, Avenionensis diœcesis, die, qua dictus D. Cardinalis traditus fuerat ecclesiasticæ sepulturæ, reversa de civitate præsenti ad dictum locum, narravit dicto Joanni ejus viro, quomodo Deus in dicto Domino Cardinali operabatur miraculose; cui dictus ejus maritus respondit deridendo, & reputando nugas, quæ per dictam ejus uxorem narrabantur; Tace, tace. Sta suavis. Et ulterius tardus in credulitate, cum quidam de dicto loco, vocatus Petrus Cremanni, qui de præsenti civitate reversus ad dictum locum, iterato eidem Joanni eadem mirabilia recitasset, & ulterius in speciali, quomodo in præsentia ipsius quædam mulier, quam vere noverat, impotens uno brachio, visitato sepulcro dicti D. Cardinalis, recesserat omnino curata, & ad potentiam ipsius brachii restituta, in sua duritie cordis durius persistens, credere non valuit, & quasi non curans de prædictis, ivit ad lectum.

Dum vero in crastinum more solito surgere crederet a lecto, [punitus ac liberatus,] reperit se adeo in membris debilem & confractum, quod stare nec juvare se poterat, nisi cum maxima difficultate, & cum hoc intrinsece maximos patiebatur dolores, & sic semper deteriorando processit usque ad diem Sabbati immediate sequentis, qua die dubirans se morti fore propinquum, de sua incredulitate recordatus, pœnitentia ductus, ad dictum Dominum Cardinalem votum emisit, promittens quod ipsius visitaret sepulcrum, si a dictis infirmitatibus dignaretur eum liberare, & statim a doloribus alleviatus, visitato sepulcro, restitutus fuit pristinæ sanitati.

CCXXVI. Item quod cuidam, nomine Joannæ, relictæ quondam Petri de Perusio in civitate præsenti commorantis, [incredula, plagis affecta,] quæ patiebatur scabiem in tibiis, a qua nullatenus curari valebat, imo de una ad aliam sæpius transferebatur, admonita quod ipsa dicto D. Cardinali se devoveret, noluit, non credens quod miraculose Deus in eo operaretur; imo in corde suo contra dictum Dominum Cardinalem murmurabat & eidem detrahebat. Ipsa autem sic in corde suo de dicto D. Cardinali mala præcogitante, in ambabus tibiis ortæ fuerunt multæ plagæ, sive vulnera, quæ maximum dolorem eidem inferebant; propter quæ dubitans multum de dicta infirmitate, quæ sic in malum excreverat, recordata de mala cogitatione, quam contra dictum D. Cardinalem in mente sua conceperat, magna contritione ducta, indulgentiam petiit a dicto D. Cardinali, & ejus visitavit sepulcrum; quod visitando, cum posuisset super dicta vulnera de terra sepulcri, infra paucos dies fuit omnino liberata, nullis aliis applicatis medicamentis.

CCXXVII. Item quod, dum quidam Guilielmus Gaucelini, [sacerdos ficte reverens,] presbyter diœcesis Forojuliensis, ætatis quadraginta annorum vel circa, modicum post sepulturam dicti D. Cardinalis, videns tantam multitudinem populi confluere ad dictum sepulcrum, quorum alii de terra ipsius sepulcri oculos & vultum deliniebant, alii craticulam stantem desuper osculabantur, non credens quod per eum Deus operaretur miraculose, imo tenens firmiter quod esset quædam fictio, adinventa ad populum alliciendum, maxime propter schismatis factum; quadam vice, dum sepulcrum visitaret, fictitie in sua cordis malitia semper existens, craticulam ferream fuit osculatus, & postmodum ad locum, ubi hospitatus fuerat, recessit.

Statim vero quod in loco habitationis suæ applicuit, tantus calor arripuit ipsum in labiis, [punitus ac sanatus.] atque tantus dolor, quod quiescere, nec in uno lecto stare valebat, & sic stetit per duos dies naturales. Tertia vero die, recordatus quod fictitie & malo animo dictam craticulam fuerat osculatus, pœnitentia ductus, dictum sepulcrum cum qua potuit devotione visitavit, & de terra dicta labia sua fricavit; quo facto, statim incepit convalescere, & continuando novenam, infra tres dies omnino sanatus extitit meritis & precibus dicti D. Cardinalis.

ANNOTATA.

a Id est, sabulum, vel arena.

b Galea est genus navis velocissimæ. Vox ista consonat voci nostræ Belgicæ, galleye, triremem significanti.

c Id est mercimoniis.

d A Gallico timon, quod designat manubrium gubernaculi navis.

e Ambasciatores vel ambaxiatores, sunt legati, Italice ambasciatori.

f Est galliotta (Gallice galliotte) navigium velox, haud magnum, exercendis cursibus accommodatum.

g Tasse Gallis est patera, crater: hinc tacea.

h Cascia denotat arcam, capsam, a Gallico caisse.

i Sacellum est Avenione, prodigiis inclytum.

* præstationem pecuniariam.

CAPUT VII.
Quid præstiterit B. Petrus laborantibus impotentia tibiarum,
dolore capitis, gravella, fluxu & dolore ventris.

[Grave vulnus tibiæ,] Item quod Ysnardus Audefredi, laborator de Auraica, ætatis triginta octo annorum vel circa, scindendo quædam nemora, cum quadam securi se percussit supra tibiam, adeo quod, unum magnum vulnus sibi infixit, super quo quævis, quæ potuit, medicamenta fecit apponi; nullo modo tamen curari potuit, imo nec meliorari: sed voto per ipsum ad dictum D. Cardinalem emisso, de suum visitando sepulcrum, subito se sensit multo alleviatum, & infra paucos dies post sine medicamentis omnino fuit sanatus.

[tibia lapsu fracta,] CCXXIX. Item quod Margareta, uxor Stephani Verderii, habitatoris de Castilione, Arelatensis diœcesis, ab alto cadens in terram, dextram tibiam circa cavillam pedis sibi fregit, adeo quod ossibus cavillæ delocatis, ipsa tibia impotens totaliter remansit, nec potuit curari juvamine medicorum, licet diligentiam, quam potuerunt, adhibuerint meliorem. Ipsa autem, de dicto D. Cardinali fama miraculorum sibi notificata, votum emisit quod ipsius visitaret sepulcrum cum certo voto; quo facto, post modicos dies omnino sanata, dicti D. Cardinalis sepulcrum cum voto visitavit.

[tibia inflata,] CCXXX. Item quod Jacoba, uxor Jacomini Romigii, habitatoris præsentis civitatis, ex quadam punctura unius spinæ, qua puncta fuerat in pede sinistro, in ipsa tibia insurrexit inflatura taliter excelsa; quod ipsam tibiam corpore grossiorem habebat; ex qua duæ fuerunt in dicta tibia fistulæ generatæ, quæ continue immunditias fœtidas emittentes, tam gravissimos sibi inferebant dolores, quod vitæ præponebat necis electionem. Unde quid agere deberet ignorans, de dicto Domino Cardinali recordata, promisit ipsius visitare sepulcrum; si infra certum terminum sanaretur, infra quem fuit postmodum omnino sanata, postea, quod promiserat, adimplevit.

CCXXXI. Item quod Pontius Joannes de Oppeda, civitatis Carpentoractis, [tibia altera inflata,] qui ex quadam infirmitate, tibiam habebat adeo inflatam, quod videbatur, pellem aperire se velle, nec curari valebat; itinere cœpto ad hanc civitatem pro visitando sepulcrum dicti D. Cardinalis, incepit convalescere, & demum, in crastinum visitato sepulcro, penitus reperit se curatum, & ad locum suum sanus est reversus.

CCXXXII. Item quod Thibaudus Durandi de Tarascone, [dolores capitis per biennium,] passus fuit in capite gravissimos dolores per spatium duorum annorum, nec juvamine medicorum potuit recuperare sanitatem, licet medici adhibuerint diligentiam, quam potuerunt; sed emisso voto, quod dicti D. Cardinalis visitaret sepulcrum, subito cessaverunt prædicti dolores, nec ex post dolorem sensit in capite, sed perfectissime curatus existit.

CCXXXIII. Item quod Berengarla, uxor Joannis annis Chaissii de ponte Sorgiæ Avenionensis diœcesis, [alii cruciatus per annos 12,] triginta quinque annorum vel circa; in capite, corde, & in tibia gravissimos fuit passa dolores, per spatium duodecim annorum & ultra; & quamvis inter manus plurium & diversorum medicorum extiterit, qui ipsam curare credebant; nihilominus non fuit meliorata. Auditis autem miraculis, quæ Deus per dictum D. Cardinalem operabatur, eidem se devovit, promittens ipsius visitare sepulcrum, si a prædictis infirmitatibus valeret liberari. Quo voto facto, effugatis doloribus tam a capite, quam a corde & tibia, subito perfecte sanata remansit.

CCXXXIV. Item quod Magister Petrus Villareti, notarius de Carpentoracte, [dolores capitis.] ætatis triginta annorum vel circa; passus fuit in capite continuo per spatium septem annorum & ultra, dolores immensos, nec valuit opere medicorum meliorari, quamvis quæ potuit, fecerit apponi medicamenta. Audita vero fama de miraculis dicti D. Cardinalis, eidem se devovit; promittens ipsius cum certo voto visitare sepulcrum. Post quod votum emissum, subito se reperit a prædictis doloribus liberatum. Postmodum vero adimplere, quod voverat, negligens, & incuriosus effectus; quadam die a dictis doloribus arreptus extitit adeo graviter, quod etiam ultra modum consuetum ipsum affligentes, semper invalescebant: quapropter recordatus de voto per ipsum emisso, devoto corde venia petiit, & iterum de dictum visitando sepulcrum votum emisit, & statim post ipsam emissionem subito curatus extitit, & exinde dictum sepulcrum visitavit.

CCXXXV. Item quod Boneta, uxor Jacobi Barti, de sancto Spiritu a Uticensis diœcesis, qui præ gravedine quorumdam dolorum quos passa fuit in capite per spatium unius anni & ultra, quotiescumque dictus dolor illam arripiebat, sibi videbatur quod terra volveretur, & moveretur: propter quod quandoque cadebat in terram, quasi semiviva; visitato sepulcro, dictos expost passa fuit minime dolores.

CCXXXVI. Item quod quidam, vocatus Petit Guarin, [De eodem.] in præsenti civitate commorans, post emissionem voti, quod si dictus Dominus Cardinalis tantam gratiam eidem impetrare dignaretur, quod ipse liberaretur a quibusdam gravissimis doloribus, quos passus fuerat in capite, spatio decem annorum & ultra; cum certo voto ceræ, ipsius visitaret sepulcrum, incontinenti fuit a dictis doloribus liberatus, nec postea sensit se gravatum.

[De eodem.] CCXXXVII. Itum quod Stephanus Benedicti, quem quidam dolores arripere consueverant in capite pluries in anno, & qui sibi durabant communiter per spatium octo dierum & ultra, quadam die dictis oppressus doloribus, credidit omnino præ gravedine doloris spiritum emittere vitæ; quando per quemdam suum vicinum admonitus, quod dicto D. Cardinalis se devoveret; promittens ipsius visitare sepulcrum, si a prædictis doloribus dignaretur eum liberare, quo facto voto subito, & incontinenti dicti dolores recesserunt, tamquam sumus exsufflati, & ab ipsis perfecte curatus extitit meritis & precibus dicti D. Cardinalis.

[Gravella,] CCXXXVIII. Item quod Ægidia, uxor Jacobi de Podio, Comdomini loci de Duroforti Nemausensis diœcesis, infirmata gravissime quadam infirmitate, quæ vocatur Agagnes, ultra modum inflata, nec non patiens gravellam, quæ ipsam impediebat urinam emittere, visitata fuit per plures & excellentes medicos; qui finaliter dixerunt, quod erat morbus incurabilis, qui jam erat in tertio gradu ipsius infirmitatis, & quod certissime moreretur, quam primum foliis arbores denudarentur. Quapropter ipsam, tamquam incurabilem dimiserunt, & postmodum deteriorando processit usque ad mensem Septembris, in quo secundum medicorum judicium debebat vita ejus terminari. Ipsa autem attendens eodem mense, mortis terminum esse propinquum, audita fama dicti D. Cardinalis, eidem devotissime se vovit, promittens ipsius visitare sepulcrum, si a morte præservari, & a dictis infirmitatibus curari valeret: quo facto voto, a dicta gravella sensit se liberatam: de quo multum gaudens in animo, ad sepulcrum dicti Domini Cardinalis accessit; ubi stans desuper coram imagine dicti D. Cardinalis, devotius, quam poterat, exorans, a dicta infirmitate, quæ dicitur Agagnes, fuit penitus liberata, & sic ad locum suum sanissima recessit.

[detentio urinæ,] CCXXXIX. Item quod Firminus Martini, drapperius commorans in civitate Uticensi, ætatis viginti annorum vel circa: per spatium trium annorum & ultra, passus fuit quamdam infirmitatem, mediante qua, cum maxima pœna urinam emittens, quoties dicta infirmitas ipsum arripiebat, primitus quasi lutum, postmodum urinam, & postmodum sanguinem extra mittebat, in tanto dolore, quod velut insensatus & rabidus exclamabat: & licet, quas potuerit, adhibuerit medicinas, non valuit meliorari; sed voto emisso ad dictum D. Cardinalem, quod ipsius cum certo voto visitaret sepulcrum, & ad illud incederet pedibus nudis, subito fuit curatus, nec infirmatus extitit depost; imo de præsenti urinam emittit absque pœna.

[item gravella,] CCXL. Item quod Joannes Vicentii laborator, in præsenti civitate commorans; passus gravellum per spatium trium annorum & ultra, quæ ipsum impediebat urinam emittere, quamvis per plures medicos fuerit visitatus, & plures receperit medicinas, non potuit meliorari; sed post votum emissum, quod prius dicti D. Cardinalis visitaret sepulcrum cum certo voto, si a prædicta infirmitate liberaretur, visitato sepulcro, infra terminum a dicta infirmitate fuit omnino liberatus.

CCXLI. Item quod Rixendis, uxor Ricani Boneti loci de Ruppe Maura diœcesis Avenionensis, [fluxus ventris per 8 dies,] passa fuit per spatium octo dierum & ultra, fluxum ventris & cum hoc tantos dolores intrinsecos in ventre, quod continuo videbatur, quod parturire deberet. Quæ nesciens quid agere deberet, recordata de dicto D. Cardinali, se devovit eidem, promittens suum visitare sepulcrum cum certo voto ceræ, si a Deo gratiam obtineret, quod a dictis infirmitatibus liberaretur; & statim sine intervallo recesserunt dolores, & a dicto fluxu fuit omnino liberata.

CCXLII. Item quod Guilielmus Garini de Villa Aqueria, [sanguinis per annos 5,] Uticensis diœcesis, ætatis septuaginta annorum vel circa, qui per quinque annos continuos, passus fuit fluxum sanguinis; ex quo in tantam deductus erat debilitatem, quod juvare se nesciebat, imo præ nimia amissione humorum, quasi sine humiditate remanserat, nec juvamine medicorum valuerat meliorari. Emisso voto ad dictum D. Cardinalem, quod ipsius visitaret sepulcrum cum certo voto ceræ, si a prædicta infirmitate valeret liberari, itinereque cœpto, subito se sensit curatum, & multo solito fortior, continuato gressu, prout voverat, visitavit sepulcrum.

CCXLIII. Item quod Jaussanda, uxor Antonii Jaussandi de Cavallione, [ventris per annos 6,] passa fuit per sex annos continuos & ultra, fluxum ventris immensum, qui sibi eveniebat de octo in octo diebus, & qui ipsam multis doloribus opprimebat, sed voto ad dictum D. Cardinalem emisso, quod ipsius visitaret sepulcrum, ab ipso fluxu præservata extitit & omnino liberata.

CCXLIV. Item quod Lucia, uxor Ludovici Gaudebergi, [alius diversis temporibus.] commorans in civitate Vivariensi, a fluxu ventris, quem per certa temporum intervalla per triennium passa fuerat, & qui sibi gravissimos inferebat dolores, per emissionem voti, quod dicti D. Cardinalis visitaret sepulcrum cum certo voto, omnino fuit curata, & ulterius dictum fluxum ventris non fuit passa.

ANNOTATA.

a Urbs est super Rhodanum sita.

CAPUT VIII.
Extincta incendia, morbi multi ac diversi propulsati.

Item quod in castro Vallis Reginæ, Parisiensis diœcesis, casualiter igne succenso, & exortis subito vehementibus flammis, [Incendia,] quamdam dicti castri cameram penitus exarsit; qui tandem in tantum excrevit, quod dictum castrum, nec non omnes res in eo existentes, comburi sine remedio verisimiliter credebatur. Nobilis vero Domina, uxor Domini Cancellarii Franciæ, quæ tunc cum sua familia in dicto castro degebat; multo timore exterrita; confidens tamen de dicto Domino Cardinali, votum emisit ad ipsum, quod si dignaretur dicti ignis extinctionem impetrare a Domino; certum votum ceræ, ponderis quinquaginta librarum, in forma unius castri, mitteret ad ejus sepulcrum. Quo voto emisso, subito extinctis flammis, ignis non solum ulterius excrescere cessavit, sed tamquam coopertus aqua, ac si cataractæ cæli super eo fuissent apertæ, per se omnino extinctus est: propter quod Deo & dicto D. Cardinali gratias agens, dictum votum transmisit ad ejus sepulcrum.

[patrocinante B. Petro,] CCXLVI. Item quod in hostellaria ad signum leonis, in magna fustaria præsentis civitatis Avenionensis, de nocte ignis casualiter accensus fuit, qui adeo terribiliter excrevit, quod tota domo succensa, similiter quinque equi in ea succensi fuerunt; & præ magnitudine flammarum nullus succurrere valebat: nam propter ventum validum, qui tunc currebat, & dictum ignem flando excrescere faciebat, non erat spes, quod a finali combustione dicta domus, nec existentes in ea valerent præservari. Domina vero Richardona de Carmiliano, spectatrix, habitatrix præsentis civitatis, cujus erat ipsa domus, multo dolore commota; recordata de dicto Domino Cardinali, ipsum cum magna devotione per ista verba requisivit: O gloriose Petre Cardinalis de Luxembourg; si cum Deo potestatem habes, velis ipsum rogare, quatenus me non exheredet, & a finali combustione præservet domum meam. Et statim iis dictis, cessavit ventus & extinctus est ignis, ac si eodem instanti tota aqua Rhodani uno impetu desuper projecta extitisset.

[miraculose] CCXLVII. Item quod in loco sancti Andeoli, burgi Valentinensis diœcesis, in domo Domini Guilielmi de Bariaco militis, quasi circa galli cantum, igne fuit accensa domus ejus, ex cujus excrescentibus flammis in altum, verisimiliter credebatur, quod tota domus ejus, nec non circumjunctæ perire deberent. Unde multum stupefactus ipse miles, ad dictum Dominum Cardinalem recurrens, ipsum invocavit & humiliter oravit eumdem, quod si vere amicus Dei esset, prout ferebatur, quod dignaretur impetrare a Domino, quod dictus ignis sine detrimento vicinorum suorum extingueretur: & cum certo voto ceræ, quam primum posset, ipsius visitaret sepulcrum. Quo facto, incontinenti dictus ignis ultra procedere cessavit, & demum ipso instanti totaliter extinctus est precibus & meritis dicti D. Cardinalis.

[extincta.] CCXLVIII. Item quod in villa seu civitate Gebennensi ignis se arripuit in quadam domo, qui postmodum in tantam crevit immensitatem, quod ex vorantibus flammis, in altum elevatis, jam dictæ flammæ quasi cælum tangere videbantur: nam & dictæ flammæ, adeo erant hinc inde dispersæ, ac extensæ, quod quasi sine intervallo duodecim domus combustæ fuerunt. Propter quod habitatores ipsius civitatis, omni carentes auxilio, nihil aliud expectabant, quam ut dicta civitas finaliter combureretur. Videns autem hoc Dominus Joannes Vianesii, canonicus Lausanensis, ibidem existens, qui in medio dictarum domorum comburentium habebat unam domum in supra dicta civitate, multo dolore compatiens, devote dictum D. Cardinalem invocavit, promittendo ipsius visitare sepulcrum, si ipsius ignis extinctionem impetrare dignaretur. Quo facto voto, subito decrevit ignis & omnino extinctus est, atque domus sua penitus illæsa permansit.

CCXLIX. Item quod quadam die præ tempestate maxima, [Tres pueri sub ruina domus sepulti, conservantur.] in villa de Rie, Lucionensis diœcesis, quædam domus Joannis de Cadreya sartoris (in qua tres ejus filii, quorum unus erat major septem annorum, alter duorum annorum, & alter nuper natus in cunabulis, existebant) corruit, & dictos pueros cooperiens, ipsos subtus inclusit; & adeo, quod desuper erant ultra decem quaretatæ a lapidum, fustium, & similium. Propter quod pater ipsorum præ dolore factus est quasi exanimis, & firmiter credens, prout & omnes astantes firmiter credebant, dictos pueros esse suffocatos, de dicto Domino Cardinali & ejus adjutorio tamen multum confidens, dicto D. Cardinali devovit eosdem, &, quantum erat in ipso, certum aliud votum emisit ad ipsum pro dictorum puerorum liberatione. Quo facto voto, astantes inceperunt omnia discooperire, ad saltem eorum corpora perquirendum; & fodientes multum profunde, primitus majorem repererunt; qui cœpit exclamare; Amore Dei, non faciatis mihi malum. Unde multum gavisi, viriliter ad perquisitionem aliorum ulterius pertendentes, consimiliter alios repererunt, inter lapides & fustes sepultos, & ultra imaginationem hominis conservatos illæsos. Nam bressolum ante dictum in minutis peciis b invenerunt confractum, & infantem in medio, lapidibus & pulvere coopertum, miraculose a confractura & morte præservatum; quia posito, quod aliquod obstaculum, quod ipsos ab ictibus præservasset, fuisset adinventum; tamen impossibile erat, nisi miraculose, quin in tanto temporis spatio, ex aëris carentia fuissent suffocati, nisi miraculose a Deo fuissent conservati.

CCL. Item quod Bernardus Martini, quem arripere consueverat qualibet die quædam infirmitas in ventre, [Liberatio ab infirmitate ventris,] Large passio vulgo nuncupata; adeo gravissima, quod ipse velut insensatus, ut mulier parturiens, clamabat incessanter; & qui sic steterat per viginti annos & ultra: qui nec per medicos, quamvis ab ipsis plures receperit medicinas, in quibus majorem partem consumpsit suorum bonorum, sanari potuit nec alleviari. Emisso voto ad dictum D. Cardinalem, quod cum certo voto ipsius visitaret sepulcrum; si tantam gratiam sibi faceret, quod a prædicta liberaretur infirmitate, incontinenti curatus extitit & exinde dictam infirmitatem nullatenus fuit passus.

CCLI. Item Joanneta Pradona, uxor Joannis de Cordeto, [gutturis,] nutrix Petri de Sarris, servientis armorum Domini nostri Papæ; a casu incurrit quamdam infirmitatem in gutture adeo gravem, quod sibi videbatur, quod strangularetur; sed potato de aqua balnei dicti Domini Cardinalis, de qua supra facta est mentio; & emisso voto quod ipsius visitaret sepulcrum, fuit a prædicta infirmitate liberata.

CCLII. Item quod Domina Diana, relicta Francisci Bandini, [tussis,] ætatis sexaginta annorum vel circa, non valens medicorum juvamine liberari a quadam tussi, adeo gravissima, quod propellentis tussis impulsu quidam budellus c dislocatus, circa latus se traxit: ex quo tanti dolores insurrexerunt, quod qualibet die mortem solum expectabat: quam [infirmitatem] passa fuit per duos annos continuos, & dicti D. Cardinalis vovit visitare sepulcrum, & de terra sepulcri dictum latus fricavit, & incontinenti, iis actis, a dictis doloribus liberata, ab inde prædictis doloribus non fuit oppressa.

CCLIII. Item quod quidam puer, [vermium,] nomine Joannes, filius quondam nobilis viri Bernardi de Rupefixa, Agathensis diœcesis, præ multitudine vermium, quos habebat in ventre, ad talem punctum deductus fuit, quod oculos habebat in capite versos, & in eo omnia signa mortis apparebant, & judicabatur ab astantibus, ipsum minime posse evadere periculum mortis. Cum mater ipsius, per quosdam admonita, quod dicto Domino Cardinali dictum filium devoveret, statim pro dicto filio ad dictum D. Cardinalem votum emisit, & confestim, voto facto, dictus ejus filius, recuperata loquela, petiit ad comedendum. Itaque subito reconvalescens, postea magnam quantitatem vermium scissorum & truncatorum per posteriorem partem emisit, & in crastinum sanus surrexit, sicut fuerat, precibus & meritis dicti D. Cardinalis.

CCLIV. [febrium, aliorumque morborum,] Item quod Henricus filius Petri de Pressino, civis Viennensis, febribus & aliis diversis infirmitatibus oppressus, appropinquans mortem, tamquam incurabilis derelictus erat a medicis, & apostema jam emiserat per os, tamquam propinquissimus morti; quando ad admonitionem cujusdam Episcopi, Ordinis fratrum Prædicatorum, per dictam civitatem transitum facientis, qui dicto puero de terra sepulcri d. Domini Cardinalis fecit bibere mixta cum vino, & pater ipsius tota cordis affectione vovit, quod ipsius D. Cardinalis visitaret sepulcrum, si dictus ejus filius a morte præservaretur. Quo facto voto, incontinenti d. puer recuperavit loquelam, & infra paucos dies restitutus fuit plenissimæ sanitati.

CCLV. Item quod, dum Pontius Joannis, [labiorum inflatorum;] Peyssonerius, in præsenti civitate commorans, infirmitate quadam, quam patiebatur in qualibet parte corporis (ex qua etiam labia habebat valde inflata; & adeo, quod sumere non potuit cibum, per spatium octo dierum) in lecto jaceret oppressus; humiliter & devote d. D. Cardinalis adjutorium invocavit, promittens, quod si a dicta infirmitate liberaretur, nudus, excepta camisia cum femoralibus suis, cum certo voto, ipsius visitaret sepulcrum, & iis dictis modicum obdormivit, & dormiendo vidit in somnis d. D. Cardinalem, qui ipsum, ut sequitur, est allocutus: Ponti, tu me invocasti, ut cureris ab infirmitate tua: si tu promittis mihi, quod ea, quæ tibi dicam revelabis populo Avenionis, ego pro te intercedam apud Dominum, ut te liberet. Cui cum promisisset, prout sibi videbatur, quod suum adimpleret mandatum, idem D. Cardinalis sibi dixit: Dicas populo Avenionis, quod ex oblatis ad sepulcrum meum, super ipsum sepulcrum, unum construatur campanile, in quo ponatur una grossa campana bene clara, quæ pulsetur in elevatione corporis Christi; & quotiens tempestas, tonitrua, fulgura, & coruscationes advenire percipientur, pro conservatione fructuum terræ. Cui cum, ut prius, hoc facere promisisset, subito evigilatus, omnino & perfectissime reperit se sanatum, & virtutibus corporalibus restitutus, in crastinum visitavit, cum certo voto ceræ, sepulcrum.

CCLVI. Item quod Maria, uxor Colini Hugueti, commorans apud Lugdunum, [pertinacis ac diuturni mali,] servientis armorum Domini Francorum Regis, detenta fuit quadam infirmitate, per spatium decem annorum & ultra; quæ ipsam arripiebat de quindecim in quindecim diebus, & erat talis naturæ, quod prius infrigidatis pedibus, quidam dolor ascendens, usque ad os perveniebat, præ cujus violentia, vomito sanguine ultra plenitudinem unius scutellæ, ingravescebat infirmitas; & ascendens ad cerebrum, adeo vexabat eamdem, quod ipsam frigidam, pallidam & quasi mortuam relinquebat; & quamvis ad quam plures & diversos Sanctos, & oratoria, pro liberatione sua, emiserit multa vota: tamen nondum venerat hora. Cum auditis miraculis, quæ de d. D. Cardinali recitabantur, ipsi devotissime se devovit, promittens ipsius cum certo voto visitare sepulcrum, si gratiam a Deo impetraret, quod a prædictis doloribus liberaretur. Quo tunc voto emisso, fuit omnino curata, nec ex post passa fuit dictam infirmitatem; imo perfecte sanata consistit meritis & precibus d. D. Cardinalis.

CCLVII. Item quod Robinus Præpositi, panneterius d Domini Ducis Borbonii, [ictus fulguris,] ætatis quinquaginta annorum vel circa, quadam die in loco de Monte Brissorio, Lugdunensis diœcesis, dum sederet super quoddam scamnum; subito fulgur de cælo descendens in eodem loco super ipsum cecidit; ita quod ipsum multum aspere volvere fecit: ex quo quasi percussus de medietate corporis sinistra, totaliter impotens remansit; & sic per tres dies jacuit in lecto, cum hoc patiens dolores gravissimos. Tertia vero die cum ingravescentibus doloribus, finire crederet dies suos, recordatus de dicto D. Cardinali, tota cordis affectione eidem se devovit, promittens cum certo voto ipsius visitare sepulcrum; si gratiam obtineret a Deo, quod a prædictis liberaretur: quo voto facto, subito brachium & tibia prædictæ partis sinistræ virtutes suas recuperantes, repente se erigentes, in ipsa erectione altum dederunt sonitum; post quæ sudare cœpit, & sudore peracto, reperit se quasi curatum; postea vero itinere cœpto, dum cum bordono e suo accederet se appodiando; antequam leucam permeasset, omnino se curatum reperit; & subito vigorosus effectus, cum magno gaudio, quod promiserat, adimplevit.

CCLVIII. Item quod Andreas de Lescusot, commorans in Anicio, [impotentiæ generandi,] acceperat quamdam uxorem juvenem sub specie principaliter prolis habendæ. Itaque cum peracta nuptiarum festivitate, more conjugali petiissent ambo thorum, & quod præconceperat vir, ad effectum deducere conaretur, nullatenus valuit. De quo miratus ultra modum; cum experientia docente, alias potentem se cognovisset, incepit exquirere, unde sibi contigerat illud impedimentum; & invenire non valens, tentare sæpissime cœpit, & in tantum etiam, quod virginitatis claustris apertis per annum cum dimidio, nihilominus imperfectum actum reliquit. Unde multum dolens & turbatus in animo, recordatus de dicto D. Cardinali (cujus meritis alias ab infimitate guttæ curatus extiterat) ad ipsum iterato, devoto corde recurrit; vovens ei, quod si dignaretur erga Deum impetrare, quod optabat, accederet ad ejus sepulcrum, & in cera, uxoris atque suam offerret imaginem. Post quod quidem votum infra tres dies, quod petierat, impetravit meritis & precibus d. D. Cardinalis.

CCLIX. Item quod Joanneta, [inflationis tibiarum,] relicta Joannis Agayras; habitatrix præsentis civitatis, ex quadam infirmitate, qua detinebatur, in tibiis, ipsas habebat inflatas ultra modum, & rubeas tamquam ignis; imo quam plurimi asserebant, illud esse morbum sancti Antonii; sed emisso voto ad d. D. Cardinalem, quod illius visitaret cum certo voto sepulcrum, si sanari valeret, tam inflatura, quam rubedo prædicta subito recesserunt, & sine dolore perfecte sanata remansit.

CCLX. Item quod Guilielmus Chaux de Cresto, Vasionensis diœcesis, [periculi parturientis & partus,] cujus uxor in puerperio laborabat, multum dubitans, quod puer nasciturus sine baptismo moreretur, ex eo quod decem pueri, quos uxor ejus pepererat ei, sine baptismo decesserant. Audita fama dicti D. Cardinalis, vovit ipsi, quod si gratiam impetrare dignaretur, adeo quod nasciturus infans baptisma recipere posset, cum certo voto ipsius visitaret sepulcrum. Post quod quidem votum dicta uxor peperit unum filium, qui baptizatus fuit, & vivit adhuc meritis & precibus d. D. Cardinalis.

CCLXI. Item quod Moneta, [apostematis,] uxor Jordani de Bosio, servientis Regis, commorans in Villanova, vehementer infirma, & laqueis mortis præoccupata, apostema per os emiserat, quod est signum propinquæ mortis, candelaque benedicta sibi tenebatur in manu; prout consuevit fieri existentibus in agone. Cum in mente sua recordata de d. D. Cardinali, in eadem mente eidem se devovit; & promisit, quod quam primum incedere posset, ipsius visitaret sepulcrum; & ibidem suum sudarium offerret. Et incontinenti, facto voto, respiravit, & ipsa die taliter reconvaluit, quod surrexit de lecto & ambulavit per domum; & tamen fuerat deducta usque ad ultimum punctum debilitatis.

CCLXII. Item quod Nichosa, [doloris renium,] uxor Hieronymi Zenobii, de Florentia, Avenione commorans, patiens quosdam dolores gravissimos in renibus, qui adeo opprimebant eamdem, quod quasi impotens effecta, de loco ad locum non poterat se movere; sub spe reconvalescendi emisit votum ad d. D. Cardinalem, quod ipsius cum certo voto visitaret sepulcrum, & confestim reconvalescens surrexit a lecto, perrexitque per domum, & in crastinum corporalibus recuperatis virtutibus, sicut promiserat; visitavit sepulcrum.

CCLXIII. Item quod eadem Nichosa, [sterilitatis] agnoscens tantam gratiam sibi factam, de ulteriori adjutorio ipsius D. Cardinalis confisa, iterato promisit certum votum ad ejus sepulcrum offerre, si tantam gratiam a Deo valeret impetrare, quod ipsa, quæ fuerat sterilis per totum tempus suum, concipere & partum posset habere. Post quod quidem votum infra prædictum tempus, sensit se inprægnatam; & partum habuit meritis & precibus d. D. Cardinalis.

CCLXIV. Item quod Raymundus Martini, loci de Bulhone, [Gangrænæ,] Avenionensis diœcesis laborator, quemdam puerum suum, nomine Pauletum, ætatis quatuordecim mensium (qui cancrum patiebatur in ore, adeo quod per spatium octo dierum cum magna difficultate cibis sumptis parcissimis, ad mortis devenerat articulum) dicto D. Cardinali devovit, promittens cum certo voto ceræ ejus visitare sepulcrum: & confestim incepit meliorari. Itaque infra duos dies fuit restitutus plenissimæ sanitati.

CCLXV. Item quod Joannes de Albenacio de Carpentoracte, [impotentiæ gressus.] qui patiebatur & passus fuit per duos annos quamdam infirmitatem, qua curari non potuit, licet per plures bonos & solennes medicos, qui totum posse suum fecerant, de eum curando, fuerit visitatus; imo erat adeo impotens, quod vix etiam cum sustentatione baculi poterat incedere modicum. Post mortem dicti D. Cardinalis, audita fama ipsius & vita sancta, quam duxerat, & quomodo vigiliis & jejuniis semper insistens utebatur cilico & chorda, super nudam carnem immediate posita, & quomodo pompas abominans, in vita easdem devitando causa humilitatis, inter pauperes suam elegerat sepulturam, existens in Villanova in die sepulturæ suæ, iter arripuit causa suum visitandi sepulcrum, cum baculo suo cum maxima pœna venit ad suum sepulcrum, ibidemque stando genibus flexis, oravit ut sequitur: O dignitas virginalis, te humiliter rogo, quod si es in paradiso, roges Deum, quod me liberet ab ista infirmitate, qua tentus sum; & ego tibi promitto, quod annuatim in die tui obitus faciam celebrari unam Missam; & demum super dictum sepulcrum dixit septies septem psalmos pœnitentiales, & una cum baculo reversus est ad domum. Altera vero die cum magna pœna reversus ad dictum sepulcrum, oravit, eumdem sermonem dicens. Dum vero sic oraret, quidam penitus ignotus sibi, abstulit baculum suum, & posuit illum longe ab ipso, nec ipsum sibi restituere voluit; & sic cum magna pœna ivit ipsum quæsitum; & iterato reversus est ad sepulcrum: ubi ipso, ut præmittitur, orante, iterato baculus suus eidem amotus est; propter quod, cum vellet ipsum ire quæsitum, & surrexisset, reperit se taliter curatum, quod baculo non indigebat: & sic sine baculo reversus est ad Novamvillam sanus & hilaris, meritis & precibus dicti D. Cardinalis.

ANNOTATA.

a Per quaretatam lapidum puto intelligenda rudera lapidum quadrata, desumpta derivatione a Gallico quarre, quadratus.

b Id est frustis, a Gallico piece.

c Botellus, botulus, Tertulliano intestinum, interaneum, ut ait Cangius. Italis budello. Budellus hic sumitur in eadem notione.

d Paneterius est pistor. Ita etiam nominabantur officiales domestici, qui mensæ panem, mappas ac manutergia subministrabant. Et hac ultima notione videtur hic accipienda ista vox.

e Gallice bourdon, id est oblongo baculo, qualem peregrinantes non raro adhibere solent.

CAPUT IX.
Prædictorum Conclusio ex miraculorum fide,
Principum votis & donariis, & fama publica
.

[Miracula a notario conscripta,] Item quod ad recipiendum, audiendum, & in scriptis fideliter redigendum omnia & singula jam dicta miracula, & quæcumque alia, fuit dispositus & ordinatus ex parte Domini nostri Papæ, & ejus speciali mandato, discretus vir magister Joannes Regis, Apostolica & Imperiali authoritate, curiæque Cameræ Apostolicæ notarius, & magister Pontius de Ponte, notarius ejusdem curiæ Cameræ, & ita fuit & est verum publice & notorie.

CCLXVII. [in registrum relata] Item quod idem magister Joannes miracula, de quibus superius, & prout est articulatum, recepit & registravit, & quam plures testes super ipsis examinavit. Et ita fuit & est verum.

CCLXVIII. Item quod tam ejus relatio, [fidem plenam debent facere,] quam registrum, sive scriptura; facit, facere consuevit, & facere debet plenam fidem, tam in judicio, quam extra. Et ita fuit & est verum palam, publice & notorie.

CCLIX. Item quod quodlibet prædictorum miraculorum fuit factum ac concessum in vera, orthodoxa & Catholica fide, ex parte causæ & effectus; & ad ipsius fidei corroborationem & augmentum. Et ita fuit & est verum, publicum, notorium & manifestum.

CCLXX. Item quod quodlibet præmissorum miraculorum factum extitit a Deo, [tamquam divinitus patrata,] & a Deo provenit; prout ex ipsorum recitatione apparere potest cuilibet intuenti tam in modo, forma, causa; quam in effectu. Et ita fuit & est verum palam publice & notorie.

CCLXXI. [interveniente B. Petro,] Item quod quodlibet dictorum miraculorum factum fuit & impetratum per preces & merita d. D. Cardinalis, prout in recitatione articulorum apparet liquidius, maxime in illis, in quibus ista verba apponuntur; si potestatem habes cum Deo & sancta Trinitate, vel similia. Et ita fuit & est verum.

CCLXXII. Item quod quodlibet miraculorum dictorum, [in vera caritate.] fuit factum & impetratum in vera & sincera caritate, tam in parte illorum, in quorum personis fuerunt facta miracula, quam ex parte d. D. Cardinalis. Et ita fuit & verum est & notorium.

CCLXXIII. [Manifesta sunt,] Item quod quodlibet dictorum miraculorum est adeo notabile, evidens, & manifestum, quod ex quolibet ipsorum potest & debet rationabiliter & de jure concludi, dictum Dominum Cardinalem esse verum amicum Dei, & ideo tamquam ab omni peccato præservatum, in cælestibus cum Domino gloriari. Et ita fuit & est verum; & ita tenetur palam publice & notorie.

CCLXXIV. [multa ac diversa,] Item quod in multitudine & diversitate miraculorum adeo coruscavit, quod sufficit de jure, sufficereque debet, & sufficere consuevit de more, usu, & consuetudine, & observantia per sacrosanctam Romanam Ecclesiam, approbatis ad canonizationem & elevationem alicujus Sancti. Et ita fuit & est verum.

CCLXXV. Item quod per tantum tempus dicta miracula continuavit, [sufficientia ad canonizationem.] quod similiter sufficit, & de jure sufficere debet, & consuevit de consuetudine Ecclesiæ Romanæ præmissa, ad aliquem Sanctum canonizandum & Sanctorum catalogo adscribendum. Et ita fuit & est verum notorie & manifestum.

CCLXXVI. Item quod omnes Christi fideles, quotquot sunt, [Accedit opinio vulgi,] & cujuscumque sint præeminentiæ status, aut conditionis, credunt esse verum amicum Dei, & tamquam sanctum canonizati debere. Et ita est verum, publicum, notorium, & manifestum.

CCLXXVII. Item quod in speciali Christanissimus Rex Francorum (cujus non est memoria, [canonizationem postulant Rex Galliæ,] imo nec fuit, Dominum permisisse ipsum aut domum suam aliquando in errorem labi) per procuratorem suum specialiter ad hoc constitutum, de præmissis omnibus & singulis informatus, dictam instantissime requisivit canonizationem.

CCLXXVIII. Item quod Decanus, & Capitulum ecclesiæ Parisiensis, [Capitulum] ad memoriam reducentes, quæ prius in dicto Domino Cardinali fide didicerant oculata, dictam canonizationem similiter duxerunt expostulandam, & eamdem instantissime postulaverunt.

CCLXXIX. Item quod in generali consistorio Domini Nostri Papæ, [& Academia Parisiensis.] trina vice, & quarta ex abundanti, nominibus, quibus supra, prout præmittitur; nec non nomine Universitatis studii Parisiensis, & omnium Christi fidelium fuit petita canonizatio supradicta. Et quamvis ex omnibus mundi partibus, quibus colitur orthodoxa fides, multi præsentes adessent, quibus licitum erat contradicere, nullatenus tamen est auditum, quod aliquis dissenserit; sed omnes pariter instinctu divino commoniti, consenserunt.

CCLXXX. Item quod præmissa omnia, & singula, sunt vera, notoria, publica, evidentia, manifesta, & adeo famata, quod non possunt aliqua tergiversatione celari.

CCLXXXI. Item quod hujusmodi causa est mere spiritualis atque piissima, [Canonizatio expedienda probatur,] & in qua constitutos jurium rigores observare non debetis, sed omni dilatione repulsa; quam brevius & utilius fieri poterit, in ea summarie & de plano, absque figura & strepitu judicii, sola comperta veritate, procedere debetis, in sinceræ & Catholicæ fidei simplicitate.

CCLXXXII. Item quod Illustrissimus Rex Francorum, unum votum cereum ad imaginem & similitudinem suam; [ex variis variorum votis ac donariis,] nec non Rex Arragonum unum cereum; Regina Siciliæ ornamenta ecclesiastica, & alia jocalia a pretiosa; Dux Britanniæ unam tibiam de argento deauratam cum duobus pannis, auro contextis. Ducissa Bituriæ duos pannos similiter auro contextos; Comes…. imaginem argenteam sive repræsentationem cujusdam filii sui; Comes sancti Pauli certas lampades argenteas; Comes Valentiniensis duas magnas torchias magnæ quantitatis; Dominus de Couciaco unam crucem argenteam deauratam; Domina de Couciaco ejus uxor quædam ornamenta ecclesiastica, auro contexta; armis eorumdem diversimode depictis; aliique quam plures, Principes, Barones, & nobiles milites, Burgenses, & quasi infiniti populares omnis utriusque sexus, quasi innumerabilium repræsentationum imagines, pro beneficiis & singularibus donis, quæ confessi fuerunt, prout & adhuc fatentur, a dicto Domino Cardinali miraculose recepisse ad tumulum ipsius Domini Cardinalis, cum quanta potuerunt devotione cordis obtulerunt; adeo & in tantum, quod oblationes, ad ejus prædictum tumulum oblatæ, ascendunt & ascendere possunt usque ad valorem quinque millium florenorum. Et ita fuit & est verum, manifestum & notorium.

CCLXXXIII. Item quod miracula, [publica eorum notitia,] de quibus superius est articulatum, & alia quam plurima facta fuerunt, videntibus, scientibus & ignorare non valentibus, sanctissimo in Christo Patre & Domino nostro, Domino Clemente Papa prædicto, Dominis sacro-sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalibus, de quorum numero vos, Reverendissimi Patres, & Domini Commissarii supra dicti existentes, prædictorum miraculorum ignorantiam prætendere non potestis: imo tamquam legitime informati de præmissis omnibus & singulis, tam ex relatu Reverendorum Patrum, Episcoporum, Abbatum, Prælotorum, aliorumque virorum ecclesiasticorum: nec non Principum, [& fama,] Baronum, & aliorum virorum proborum & nobilium, una cum fama publica proclamante; quam per ea quæ fide didicistis oculata; aliis probationibus non exactis, tamquam de eis, quæ Domino nostro Papæ, vobis, & aliis degentibus in curia quibuscumque, notoria consistunt; potestis & debetis concludere & referre Domino nostro Papæ prædicto, dictum D. Cardinalem fore canonizandum.

CCLXXXIV. Prædicta autem, [Procuratoris ad causam canonizationis] ut superius præmissum est, dat & producit idem Guilielmus, miseratione divina Episcopus Vivariensis, procurator prædictus in omnibus, quibus supra, omni eo vitæ modo & forma, quibus melius & utilius potest & debet, salvo sibi jure addendi, minuendi, corrigendi, declarandi, interpretandi, & reformandi in præmissis & quolibet præmissorum, ac alios de novo dandi, non astringens se ad probandum omnia & singula supradicta; sed ea de prædictis & etiam alia, quæ sunt, & esse possunt necessaria & utilia ad probandum canonizationem Sancti supradicti, dicens & protestans, quod, si aliqua dixisset vel proposuisset in prædictis vel aliquo præmissorum, quæ sibi essent invicem contraria, vel præsenti negotio impertinentia, vel quoquomodo inutilia, ad obtinendum canonizationem sancti Petri de Luxembembourg, Cardinalis præfati, illud & illa, tamquam de errore dictum, & dicta, propositum & proposita; ex nunc revocat, & vult pro non dicto & non proposito, & pro non popositis & non dictis haberi; cum sit ipsius procuratoris firma intentio, proponere & probare vitæ sanctitatem, & conversationes atque miracula sancti Petri Cardinalis sæpe fati, & nihil credat vel sciat de dicto sancto Cardinali nisi puram sanctitatem, & perfectionis opera & miracula, quæ idem sanctus, Domino concedente, peregit. Protestans etiam idem Procurator, nominibus, quibus supra, se velle inducere plures articulos coram vobis, Dominis commissariis, seu coram duobus vestrum super vita & conversatione sancti Petri Cardinalis memorati, prout si & quando ad utilitatem præsentis negotii sibi videbitur expedire.

CCLXXXV. Quare petit Procurator, sollicitator, & prosecutor præfatus, [conclusio.] nominibus quibus supra, post reverendissimarum paternitatum vestrarum relationes fide dignas & fideles, dante Domino, super præmissas dicto Domino nostro Papæ faciendas; & eis mediantibus, per dictum Dominum nostrum Papam pronuntiari, & declarari, & decerni præfatum recolendæ memoriæ Dominum Petrum de Luxembourg, canonizandum fore & canonizari; & in sanctorum catalogo adscribendum fore & ascribi; & per universos Christi fideles, & ab omnibus Christi fidelibus ut sanctum fore & coli debere, hic & ubique terrarum ipsius festum, die per Dominum nostrum Papam assignanda, singulis annis in perpetuum solennizandum fore & solennizari debere; & alia in præmissis & circa præmissa conjunctim & divisim fieri, statui & ordinari, prout in talibus est fieri consuetum.

ANNOTATA.

a Jocalia, monilia, gemmæ, & cetera id genus pretiosa, Gallice joyaux.

CAPUT X.
Depositiones testium super nonnullis prægressis
articulis; aliisque miraculis B. Petri
.

Testis I (cujus, sicut etiam aliorum proxime secuturorum notas characteristicas consignavimus supra, [Testium depositiones super articulo 201,] parte 2, cap. I) Testis, inquam, I, super CCI articulo, qui incipit: Item quod nobilis Arnaudus de Plauzolis, &c. respondit, & testatus est, expositum in d. articulo, esse verum.

[189] Testis II interrogatus, ad quid huc venit; [curata hernia,] dixit, quod venit ad locum istum, tamquam peregrinus, ad visitandum sepulcrum d. D. Petri Card., & ad reddendum ei votum, prout promiserat: dixit enim, quod ipse patiebatur juxta inguinem taliter, quod intestina descendebant ad bursam, adeo quod, dum laborabat vel ibat, bursa efficiebatur valde grossa; & dum jacebat, advertebatur, quod bursa non erat inflata; & sic per spatium trium annorum, illam infirmitatem descendendo vel ascendendo habuit, taliter, quod medici ipsum volebant scindere: & postmodum, audiens miracula d. D. Petri, ivit ad ecclesiam parochialem S. Andreæ d. loci, & ibidem emisit votum per ista verba: Ego recommendo me Deo, B. Mariæ Virgini, S. Andreæ, & S. Cardinali: quod si liberent mo ab ista infirmitate, visitare sepulcrum suum, offerendo unum torticium ponderis unius libræ ceræ, & quamdiu fuero in via, pro visitando d. sepulcrum, non comedam nisi semel in die. Quo voto emisso, sensit se curatum; nec ex post sensit dolorem, salvo, quod bina vice modicum sensit præcedentes dolores, & nunc est omnino curatus. Interrogatus, quando emisit votum? Dixit, quod est annus. Interrogatus, quare tantum omisit venire? Dixit quod occupatus aliis negotiis. Interrogatus, si sibi videtur, quod fuit curatus ad intercessionem B. Andreæ, vel D. Petri Card.? Dixit quod precibus d. D. Card. credit se esse sanatum.

[190] [liberatione a submersione,] Testis III dixit, quod die Mercurii, proxime lapsa, contigit, quod transibat aquam de Gardona a, armatus una tunica ferrea, & ipse una cum equo cecidit ad fundum aquæ; ubi stetit per aliquod tempus, tenendo equum suum per bridam b, & se movere non poterat, & vovit se [iturum] ad d. D. Card. Et emisso voto, visum fuit sibi, quod unus suscepit ipsum, multum leniter per corpus, & duxit ipsum extra aquam.

[191] [confirmata alterius testis oculati testimonio,] Testis IV Super proxime præcedenti miraculo dixit, quod ipse vidit & præsens erat, quando d. nobilis Balduinus, testis supra nominatus, cecidit in d. aqua de Gardona, armatus una tunica ferrea, & quod ipse, una cum equo suo cecidit ad fundum d. aquæ, ubi stetit per aliquod tempus, tenendo equum, per bridam, & tunc se movere non poterat, &c. quæ exposuit d. Balduinus in depositione supradicta.

[192] [sanato oculo;] Testis V dixit, quod est annus vel circa quod contigit, quod uxor sua Margareta, habens puerum masculum, ætatis unius anni, qui a casu habuit maculam in oculo dextro, quam maculam portavit quasi per decem dies vel circa, nec potuit ipse loquens reperire remedium a medicis & specialiter a magistro Giraldo de Cumba, de Lugduno, medico & Chirurgico; qui quidem medicus, viso puero, truffando c dixit: Permittatis ipsum vivere usque ad novem annos, & tunc ipsum curabo; quia nimis est tener; & per hoc intellexerunt parentes, quod erat morbus incurabilis, licet quæsiverint remedia, & exhibuerint puerum medicis; tamen d. mater d. filium suum coram imagine, depicta in honorem d. D. Petri in capella domus suæ, subito portavit, & votum emisit Deo & præfato D. Petro, quod, si curaret filium suum, ipsius visitaret sepulcrum. Quo voto emisso portavit filium suum ad lectum, ubi aliquantulum dormivit: & dum evigilavit, puer totaliter fuit curatus, ita quod videbat & adhuc videt de oculo illo debili, secundum quod de alio: nec apparuit ex tunc illa macula.

[193] [super contentis in articulo 106,] Testis VI super CVI dixit, miraculum expositum in d. articulo esse verum, cum omnibus circumstantiis; ibidem expressis.

[194] Testis VII super CVI dd. articulorum articulo, & contentis in eo, dumtaxat dixit, & concordat cum depositione per Joannam supradictam, uxorem suam.

[195] [siccitate membrorum,] Testis VIII dixit, quod ipse patiebatur anno præterito circa medium Quadragesimæ, in tantum, quod non poterat ponere supra caput suum caputium, nec se induere, nec panem scindere, nec aliqua opera facere, nec poterat uti de officio suo sartoriæ; & quod ipse diminuebatur per omnia membra corporis sui, quasi dissiccando; & de consilio medicorum ivit ad balnea S. Laurentii de Balneis, Vivatiensis diœcesis, & ad stuffas d, nec potuit curari. Tandem rediens ab hospitium proprium, fuit in cura medicorum, usque ad festum Pentecostes; & cum videret, quod propter hoc, nullo modo curaretur, emisit votum ad Deum, & d. sanctum Cardinalem, dicendo, quod visitaret sepulcrum d. D. Cardinalis, si sanitatem recuperaret; & dixit, quod post votum emissum per paucos dies, incepit convalescere, & demum ad plenum convaluit infra spatium duorum mensium, taliter, quod potuit panem suum lucrari. Antea vero dixerant sibi medici, quod nullo modo per artem medicorum poterat curari. Interrogatus fuit iste testis, si credit, quod ad preces d. D. Cardinalis sit curatus? Dixit, quod sic. Interrogatus, si sit plene curatus, secundum quod erat ante infirmitatem? Dixit, quod sic. Interrogatus, quare tantum tardavit venire ad explendum votum, cum sit curatus a magno tempore circa? Dixit, quod non habebat, unde veniret, imo in tantum lucratus fuit.

[196] Testis IX super inferius descriptis dixit, quod in Quadragesima proxime præterita, [incurabili plaga.] & circa medium Quadragesimæ, ipse loquens erat in conflictu, ante castrum sancti Hermetis supra Neapolim; ipse loquens fuit vulneratus in capite per unum balisterium, exeuntem infra dictum castrum; & cum tenebat balistam de torno, vel de lena, exposuit unum veratonum per caput ipsius loquentis, ita fortem, quod transivit galeam sive bacinetum ferri, & intravit in capite a parte retro, in tantum, quod veniebat usque ad oculum dextrum ante; & recepto ictu equitavit per spatium unius milliaris; & tunc credidit cadere de equo; sed fuit sustentatus per socios suos & ductus ad domum. Dum esset in via veniendo Neapolim ad hospitium suum; quidam socius suus Gallicus dixit ipsi loquenti, quod devoveret se sancto Cardinali, qui faciebat miracula in Avenione. Quo audito, ipse loquens emisit votum. Interrogatus de verbis voti? Dixit quod sic: quod si ipse loquens evaderet de illa infirmitate, quod visitaret ejus sepulcrum, & offerret equum & unum hominem armatum de cera ad formam, secundum quod ipse loquens tunc erat. Quo facto, ipse loquens venit ad hospitium suum, & venerunt quatuor medici, videlicet magistri, Joannot, Laurentius, Segrinus & Paulus, chirurgici Neapoli; & illi medici eodem sero amoverunt veratonum de capite suo; deinde infra quadraginta septem dies dictus loquens fuit curatus: quamvis antea per dictos medicos judicata fuerit dicta infirmitas incurabilis, & ipsum infra paucos dies moriturum, & voluit dictis medicis dare ducentos ducatos, ut eum reciperent sub periculo eorum; quod facere recusarunt; imo dicebant Domino Ludovico de Montegaudio, Mareschallo Domini nostri Papæ, quod nullo modo curaretur. Interrogatus, si credit, quod propter preces dicti Domini Cardinalis fuerit curatus; Dixit quod sic; & ideo venit ad istam civitatem pro complendo votum suum. Interrogatus de præsentibus? Dixit, quod hoc scit Mareschallus Domini nostri Papæ, Comes castri, & quidam capitaneus, vocatus Pinsart & ceteri homines armorum de societate Domini Mareschalli prædicti.

[197] Testis X interrogatus super iis, super quibus fuerat interrogatus testis præcedens, dixit se tantum scire, [Confirmatio miraculi præcedentis.] videlicet, quod in Quadragesima proxime præterita, ultra medium Quadragesimæ, cum dictus magister suus, una cum aliis armatus, missi ad currendum contra castrum sancti Hermetis supra Neapolim, illa die circa horam tardam, ipse loquens vidit dictum magistrum venientem, equestrem cum aliis juvantibus ipsum, portantem veratonum in capite suo, de quo fuerat percussus, per aliquem de castro, ut dicebat, & per alios dicebatur: & postmodum venerunt quatuor medici, quos nominat magister suus supra in sua depositione, & illamet nocte amoverunt sibi veratonum de capite, teste præsente, & fregerunt sibi pellem in modum crucis, & posuerunt emplastrum de albedine ovorum, & fuit in lecto sive camera bene per quadraginta dies & ultra, & medici visitabant ipsum singulis diebus una vice in die ponendo medicinas. Interrogatus si dicti medici judicabant dictum magistrum suum habere infirmitatem incurabilem? Dixit quod sic; & ita dicebant dicto Domino Mareschallo. Interrogatus si scit quod emisit votum? Dixit quod audivit a sociis dicti magistri sui, quod sic; sed quando emisit votum, non erat præsens.

[198] [Impotentia membrorum curata.] Testis XI super CLVI articulo dd. articulorum, & contentis in eo; qui sic incipit: Item quod frater Joannes Heliæ, præceptor domus de Agullia, ordinis sancti Antonii, Aquensis diœcesis, factus quasi impotens de toto corpore, &c. Dixit & affirmavit, contenta in ipso articulo fore vera, salvo, quod, ubi dicitur, quod infra triduum fuit restitutus sanitati. Dixit, quod imo statim voto emisso, sensit se ab illa impotentia, & debilitate liberatum, ita quod cum pedibus, & sine baculo, & juvamine alicujus descendit viginti gradus capellæ hospitalis sancti Antonii; quod tamen ascendere vel descendere non poterat sine adjutorio unius hominis & baculi. Eodem spectant duæ sequentes depositiones.

[199] [Iterata,] Testis XII examinata non super articulis, in hujusmodi causa datis & productis, sed super miraculo, facto fratri Joanni Heliæ, ordinis sancti Antonii, Aquensis diœcesis. Et primo interrogata & diligenter examinata, si cognoscit dictum fratrem Joannem Heliæ, ordinis sancti Antonii: dixit, quod sunt sex vel septem anni, quod primo habuit notitiam suam, & fecit confirmari unam filiam suam nomine Joannam. Interrogata, si scit, quod dictus frater Joannes afferret baculum sive crossam e? Dixit, quod quando dictus frater de sancto Antonio, venit ad hospitandum ad hospitium ipsius loquentis & dimiserat crossam in barcha sive navi, in qua venerat ita quod illo seromet misit quæsitum dictam crossam, & in crastinum de mane dictus frater Joannes portavit ad sepulcrum dicti Domini Cardinalis. Interrogata, si scit, quod dictus frater habuit infirmitatem in civitate Avenionensi? Dixit, quod bene est annus cum dimidio elapsus, quod ipse patiebatur magnam infirmitatem in tibia sua dextra, quam habebat valde grossam & rubicundam, adeo ut, dixit, quod non poterat surgere de lecto, nec poterat pati nec sustinere, quod rauba esset super dictam tibiam, & ipse loquens dixit dicto fratri Joanni quod emitteret votum ad dictum D. Cardinalem, ut curaretur. Ipse vero frater Joannes respondit, per fidem vestram emittatis vosmet votum pro me. Quod & ipsa loquens fecit: dicens; Ego rogo Deum & beatam Virginem, ac sanctum Cardinalem, quod si curet vos ab ista infirmitate, ego faciam novenam, & portabo unam tibiam ceræ, ponderis unius quarteronis f, sed postea dictus frater Joannes portavit unam tibiam ponderis unius libræ. Interrogata si dictus frater fuit curatus. Dixit quod sic; quod postquam ipsa loquens incepit facere novenam, triduo lapso, dictus frater Joannes incepit convalescere; quod dicta tibia non fuit ita grossa nec rubicunda sicut antea erat. Item Interrogata quomodo scit? Dixit quod dictus frater Joannes infirmabatur in domo ipsius loquentis, & singulis diebus videbat dictam tibiam. Interrogata si adhibebatur aliqua medicina? Dixit quod non. Interrogata si, durante novena, dictus frater Joannes surgebat de lecto? Dixit quod sic, ambulando per domum, & eundo ad Ecclesiam sancti Antonii; & in capite novenæ omnino dictus frater Joannes fuit curatus.

[200] Testis XIII super eodem articulo CLVI, [super eodem miraculo testimonia.] & contentis in eo, dixit se tantum scire, videlicet, quod ipse loquens moratus fuit cum dicto fratre Joanne, in loco sancti Antonii Viennensis diœcesis, per tres annos vel circa, & vidit eum infirmum de tibiis & toto corpore taliter, quod non poterat ire sine crossa & juvamine ipsius loquentis, & cujusdam vocati Fernandi, per duos menses & ultra: & accidit quadam die dum Missam celebraverat ad altare hospitalis sancti Antonii, ipse frater Joannes sine baculo & juvamine descendit gradarium ipsius hospitalis, & ipse loquens portavit baculum ad domum. Interrogatus, si erat multum altum gradarium? Dixit, quod videtur sibi, quod erant viginti gradus & ultra. Interrogatus quomodo scit, quod propter preces dicti Domini Cardinalis fuerit curatus; dixit quod ita audivit dici a dicto fratre Joanne, qui recitavit fratribus, quod sanctus Cardinalis fecerat sibi gratiam, quod erat de infirmitate, quam pro tunc patiebatur, curatus.

[201] Testis XIV interrogatus super CXXIII dd. articulorum articulo, [Depositiones de infante a submersione liberato,] & contentis in eo, qui sic incipit: Item quod eodem anno de mense Decembris accidit, quod Domino Joanne Martini, rectore parochialis sancti Genesii, præsentis civitatis, &c. Dixit se tantum scire de contentis in d. articulo, videlicet, quod verum est, quod in vigilia sanctæ Luciæ proxime lapsa, fuerunt duo anni elapsi quod ipse loquens una cum Richardo, in articulo nominato, venerunt ad spatiandum supra pontem: & dum essent supra pontem prope capellam sancti Nicolai, chorda cujusdam navigii elevavit in altum bene per duodecim palmas dictum Richardum, ipsumque projecit in aquam Rhodani, & ipse loquens valde fuit turbatus; & respexit in aqua, credens dictum puerum esse submersum, & tunc vidit puerum elevatum & apparentem super aquam, & tunc ipse loquens emisit votum ad sanctum Cardinalem, quod si liberaret eum a submersione, daret sibi decem libras ceræ. Et post pausam venit navigium, quod portabat lapides, cujus chorda ipsum levaverat, & in aquam projecerat, & unus homo, qui in dicto navigio erat, monstravit puero unum baculum, sive gaf, & extraxit eum ad navigium. Interrogatus si puer potaverat de aqua? Respondit quod puer dixit quod non. Interrogatus, quanto tempore dictus puer fuit in aqua? Dixit quod psalmus Miserere mei bis fuisset dictus, ut sibi videtur. Interrogatus si dictus puer erat indutus de brevibus vestibus vel longis? Dixit quod de mediocribus usque ad mediam tibiam. Interrogatus si sciebat natare? Dixit quod non, quod ipse sciat, sed videbat, quod puer manus movebat & palpitabat super aquam.

[202] [hydrope,] Testis XV interrogata non super articulis, in hujusmodi causa datis, & productis, sed super miraculo, inferius per ipsum exposito & declarato, dixit, quod anno proxime elapso, videlicet die Jovis ante festum Pentecostes, cum ipsa loquens esset infirma, & fuisset per duos annos & ultra, de infirmitate, hydropisi nominata, ut medici dicebant: in tantum, quod valde esset grossa & inflata in corpore, tibiis, & brachiis; & videns, quod non poterat curari per medicos, emisit votum ad sanctum Cardinalem dicens: Quod si Deus & sanctus Cardinalis præstarent sibi sanitatem de illa infirmitate, ipsa veniret ad suum sepulcrum, cum imagine XVI librarum ceræ, & numquam ascenderet equum, donec dictum viagium g arriperet: quo voto emisso, stetit sic usque ad diem Sabbati, qua die fuit confessa & communicata, &, sumpto prandio, arripuit ipsam sudor, qui duravit sibi per triduum, infra quod fuit curata de inflatura, licet esset debilis. Interrogata si post votum emissum adhibuit medicinas? Dixit quod non. Interrogata si antea habuerat medicos? Dixit, quod sic, plures: videlicet medicos Domini Comitis, & Comitissæ Sabaudiæ, & plures alios, qui dimiserant eam pro derelicta & reputabant infirmitatem illam incurabilem. Dixit etiam dicta Domina, quod modo venit ad civitatem Avenionensem, ad solvendum & complendum votum suum; eo quod fuit curata per preces ipsius Domini Petri Cardinalis.

[203] [cum tumore ventris,] Testis XVI Interrogata non super articulis in hujusmodi causa datis & productis, sed super miraculo, facto Dominæ Bernardæ de Mediolano, dictæ Tarantasiensis diœcensis, & primo interrogata si cognoscit dictam Dominam Bernardam? Dixit, quod sic, & morata fuit cum ea per unum annum, & fuit cum ipsa per sex septimanas, vel circa, antequam esset curata: vidit medicos visitantes eam: tamen ipsa Domina dicebat, quod nihil proficiebant & ipsam dimiserant pro derelicta. Deinde dixit, quod fuit curata post emissum votum ad dictum Dominum Petrum Cardinalem, & ita dicta Domina dicebat.

[204] [ac morbo caduco fugatis.] Testis XVII non super articulis, in hujusmodi negotio datis & productis, sed super dictis & miraculis, inferius per ipsum expressis & declaratis, Dixit quod ipse loquens passus fuit infirmitatem in toto corpore suo, bene per duos annos cum dimidio tam fortem, quod non poterat ambulare sine duabus crossis: cum quibus eo modo, quo poterat, ibat ad quærendum eleemosinas, in civitate Valentia, & aliis locis vicinis. Item etiam dixit, quod fuit passus unam infirmitatem, quæ vocatur morbus caducus: & ut curaretur de dictis infirmitatibus venit peregrinus ad oratorium beatæ Mariæ de Sperantia Avenionis; deinde rediit ad partes suas minime curatus, & postea audivit dici in dicto loco de Valentia, quod sanctus Cardinalis faciebat plura miracula Avenione, & tunc dictus loquens hæc audiens emisit votum, ad dictum sanctum Cardinalem, & procuravit venire ad ejus sepulcrum. Interrogatus, per quæ verba emisit votum? Dixit: Domine sancte Cardinalis! supplico vobis, quod ego possim curari a meis infirmitatibus, & possim laborare, & facere opera mea, & lucrati panem meum; quod ego visitabo peregrinus sepulcrum tuum; & portabo sex libras ceræ, videlicet tres pro qualibet infirmitate. Deinde post biduum, dictus loquens intravit navigium Joannis de Jonas de Valentia, portando crossas suas; & venit Avenlonem ad sepulcrum Cardinalis prædicti; & ibi fecit novenam suam: & infirmitas caduca tenuit ipsum potius solito, ut dicit: factaque dicta novena, ipse loquens, rediens ad Valentiam, & ad terram suam, & cum fuit ad pontem Sorgiæ, ubi cubavit illa nocte, & in crastinum, sumpto prandio, transivit pontem, & transacto ponte sensit se aliqualiter alleviatum a dicta infirmitate, taliter, quod ire potuit cum una crossa, cum qua modicum se sustentabat: aliam vero crossam portabat subtus brachium. Et cum fuit in Auraica, venit ad hospitale, & dixit hospitalerio, quod curatus erat precibus dicti sancti Cardinalis: & curatus fuit paulatim, ita quod statim post Pascha, potuit lucrati panem suum, ducendo aratrum cum bobus. Interrogatus, si habuit medicos? Dixit quod non. Interrogatus, quando arripuit eum morbus caducus? Dixit, quod dum erat puer; & postmodam bene cessavit per novem annos, quod non habuit. Postea iterato rediit sibi, ut dictum est.

[205] Testis XVIII interrogatus, non super articulis, [captivo] in hujusmodi causa superius datis & productis, sed super dictis & miraculis per ipsum inferius expressis; dixit, quod anno proxime præterito in Quadragesima; & circa medium ipsius Quadragesimæ, ipse loquens ibat de Avenione ad partes Gebennenses, una cum Domino Guilielmo Bruneli, presbytero de Trusillis, Gebennensis diœcesis, & Petro Mareleti, ejusdem loci Sabbaterio, & tribus aliis hominibus: de quorum nominibus non recordatur, qui tendebant ad locum de Montemeliano, cum animalibus & mercantiis suis, & cum fuit in itinere publico prope villam sancti Ferreoli, Valentiniensis diœcesis, invenit in via septem homines pedestres armatos, qui ipsum captivaverunt, & captum duxerunt in castrum sancti Ferreoli. Interrogatus, si ipse erat armatus? Dixit quod non. Interrogatus, si alii fuerunt capti? Dixit, quod sic, omnes, sed ille presbyter dixit, quod erat de gentibus Domini nostri Papæ, & quilibet de aliis, allegavit rationes suas: & omnes dimiserunt, excepto ipso loquente, dicentes, ipsum loquentem esse de gentibus Domini Raymundi de Turenia, quamvis ipse loquens diceret, quod erat de gentibus Gerardi Darto, capitanei Venaissini: in quo quidem castro tenuerunt ipsum incarceratum in turri per septem septimanas, & in compedibus ferreis, & per quindecim dies tenuerunt ipsum in compedibus ligneis una cum ferris.

Et dixit, quod una dierum accidit, quod custos carcerum dixit ipsi loquenti, [capite periclitante,] quod die crastina suspenderetur per collum. Et tunc ipse loquens, credens & timens de morte, petiit sibi ministrari presbyterum ad confitendum, & paulo post fuit sibi presbyter adductus, cui fuit confessus, & postquam fuit reversus presbyter, dictus loquens incepit flere amare; & flendo amare, obdormivit, super bancam h appodiatus, & sedendo. Ita quod dormiendo venit sibi in visione, quod se devoveret ad sanctum Petrum Cardinalem, & paulo post evigilatus, ipse emisit votum ad sanctum Cardinalem, dicendo verba sequentia: Ego me recommendo Deo, beatæ Mariæ, sanctæ Catharinæ, & beato Petro de Luxembourg, qui me velint juvare; ita quod possim evadere manus istarum malarum gentium. Quod si faciant; ego promitto visitare sepulcrum dicti sancti Petri, & portare & offerre loricam ferream ponderis viginti librarum & abstinere a comestione carnium toto tempore vitæ meæ, & numquam caputium portare, singulis diebus Veneris jejunare, & totam Quadragesinam solo pane & aqua sine aliis cibariis uti.

[liberato,] Et post paululum obdormivit iterato, & quasi per spatium unius horæ, ut sibi videtur. Et deinde evigilatus, ferros, quibus erat inferratus, a suis pedibus cecidisse invenit, absque eo quod nihil sentisset. Quo cognito, dictus loquens, gavisus, reddidit Deo gratias, & sancto Cardinali, & ivit circumeundo turrim, quætendo portam, quam invenit totaliter apertam. Iterrogatus, qua hora erat? Dixit quod parum ante mediam noctem, & tum ipse loquens ascendit super quemdam murum clausuræ castri, & cum fuit supra murum, ipse saltavit super rupem & nivem, quæ tunc erat ibi abundanter; & de rupe, quærendo passus hinc inde, per abrupta descendit ad pedem dictæ rupis, in quo loco est via publica, & exinde dictus loquens ambulavit per totam noctem, nesciens quo iret, sed in crastinum invenit se esse in loco de monasterio de Claromonte prope civitatem Gratianopolitanam ad quinque leucas. Deinde ivit Gratianopolim, ita quod in illa media nocte, prout sibi fuit dictum, bene ambulavit per spatium decem vel duodecim leucarum, & projecit caputium suum in aqua, volens incipere votum, & sic evasit manus illorum gratia Dei & beati Petri Cardinalis. Deinde ivit peregrinus ad sanctum Antonium, ad beatam Mariam Aniciensem, nunc vero venit Avenionem, persolvendo & implendo votum suum & offerendo dictam loricam seu tunicam ferream, quam tunc promisit, & obtulit. Interrogatus, quare promisit loricam? Dixit, quod ipse cogitavit, quod non posset portare ferros, & ideo promisit portare ferrum tanti ponderis, secundum quod erant ferri, videre suo, & prædictam promissionem fecit, reductus ad memoriam, quando sensit se liberatum a dictis ferris.

[206] [vitata submersione,] Testis XIX interrogatus super articulo CXXIII, & contentis in eo, qui sic incipit: Item quod eodem anno de mense Decembris; accidit, quod Dominus Joannes Martini rector Parochialis ecclesiæ sancti Genesii præsentis civitatis, &c. Dixit, se recordari quod Dominus Joannes Martini, rector Parochialis ecclesiæ sancti Genesii Avenionensis, requisivit dictum loquentem; si vellet secum ire ad spatiandum supra pontem. Qui respondit, quod sic: Unde ambo insimul iverunt ad spatiandum supra pontem Rhodani; & dum fuerunt supra pontem, & ipse loquens respiceret de bordatura pontis, aquam, quædam chorda, qua trahebatur unum navigium, casu fortuito cepit dictum loquentem; qui in altum supra pontem tractus, cecidit in aquam Rhodani, & eodem casu usque ad fundum aquæ fuit: ita quod capite dixit se attigisse fundum, & postea sublevatus super aquam, manibus palpitabat, quousque quoddam navigium ad ipsum loquentem veniens, & tunc homines ejusdem navigii ipsum loquentem cum quodam hamo sive croco de aqua extraxerunt, ut sibi videtur: quem loquentem nautæ interrogaverunt, si malum sibi fecerat, nec aquam biberat; respondit quod non: sed dixit, se flevisse, quia perdiderat capucium suum. Interrogatus quanto tempore stetit. in aqua? Dixit, quod ut sibi videtur, per mediam horam. Interrogatus si sciebat natare? Dixit quod non: licet in fontibus, in quo lavantur panni, aliquando tentaverit natare. Interrogatus, si ipsemet devovit se alicui Sancto? Respondit quod non: sed habuit in mente sanctum Cardinalem.

[207] Testis XX examinatus super articulo CXXIII, [puero,] & contentis in eo; dixit, quod bene sunt duo anni, ut sibi videtur, quod ipse loquens, & quidam alii ducebant unum navigium per aquam Rhodani, & ipse loquens erat intra navem, & vidit, quod unus puer cecidit de ponte in aquam, & ipse loquens venit cum navigio prope locum, ubi erat dictus puer, & cum uno baculo ferrato traxit dictum puerum ad navem. Interrogatus, qualiter puer stabat? Dixit, quod revolvebatur ad revolutionem aquæ, quia aqua facit in illo loco revolutiones. Interrogatus quantum distabat ipse loquens a puero? Dixit, quod per spatium duarum arcatarum pontis. Interrogatus si aqua erat profunda in illo loco; ubi puer cecidit? Dixit quod sic & ita profunda, secundum quod in aliquo loco Rhodani. Interrogatus si credit quod propter miraculum alicujus Sancti, dictus puer fuit liberatus? Dixit, quod sic; quia erat in loco periculoso, & credit quod nullus natator etiam nudus posset evadere. Interrogatus de nomine pueri? Dixit, quod nescit, sed quidam capellanus venit, qui dictum puerum portavit. Interrogatus cujus ætatis erat dictus puer? Dixit quod XII annorum vel circa, ut sibi videbatur.

[208] Testis XXI super eodem CXXIII articulo & contentis in eo dixit, [a submersione,] quod quondam semel ipse cum quibusdam aliis trahebat chordam cujusdam navigii in Rhodano exeuntis, onerati lapidibus: ipse vero erat supra pontem, & unus puer, cujus nomen ignorat, ætatis duodecim annorum, ut sibi videtur, posuit se ad bordaturam pontis; & de bordatura pontis dictus puer aquam respiciebat; & quamvis ipse loquens diceret dicto puero & aliis circumstantibus, quod recederent ab inde: interim venit chorda, subito arripiens puerum, & in aquam projecit revolvendo; deinde dictus puer apparuit super aquam; & stabat ibi in una revolutione aquæ: & paulo post venit navigium, & unus homo qui erat in navigio, cum uno croco i ferreo recepit eum & posuit in navigio. Interrogatus si fuit factum votum? Dixit, quod audivit dici, quod quidam capellanus, qui ducebat dictum puerum, emiserat votum ad Deum & sanctum Cardinalem pro salvatione dicti pueri. Interrogatus si credit, quod dictus puer propter preces sancti Cardinalis fuerit ab illo periculo liberatus. Dixit, quod sic: quia credit quod de mille non evaderet unus.

[209] [liberam.] Testis XXII interrogatus super jam sæpius prædicto articulo CXXIII & contentis in eo, dixit, quod bene sunt duo anni (de mense nec de die non recordatur) ipse loquens in ponte Avenionensi existens, dabat caput chordæ duobus hominibus existentibus in quodam navigio, lapidibus onerato, & vidit unum puerum existentem juxta bordaturam pontis, respicientem in aqua; & subito supervenit funis sive chorda & projecit dictum puerum in aqua, qui quidem puer intravit & statim apparuit super aquam, & tunc unus capellanus, existens supra pontem, genibus flexis, oravit ad Corpus sanctum, vovens eum Corpori sancto, pro salvatione dicti pueri, & tunc, emisso voto dictus puer elevatus est supra aquam, & paulo post venit navigium, & unus existens in navigio, levavit ipsum de aqua, & posuit eum in navigio cum uno croco ferreo. Interrogatus si natabat dictus puer? Dixit quod palpitabat cum manibus supra aquam. Interrogatus si credit quod naturaliter, vel miraculose dictus puer evasit? Dixit quod credit quod miraculose: quia credit, attenta profunditate & distantia, & revolutione aquæ, quod nullus homo posset evadere quocumque modo. Interrogatus ad quem locum ivit puer dictus? Dixit quod nescit; nisi quod tunc unus capellanus eum portavit ad civitatem Avenionensem.

[210] [Item de alio puero,] Testis XXIII interrogatus super CXX dd. articulorum articulo, qui sic incipit: Item quod anno Domini MCCCLXXXVIII, de mense Aprilis, Bonifacius filius Stephani Colini argenterius &c.; Dixit, quod de mense Aprilis, proxime venientis, erunt duo anni, sed de die non recordatur, quod Bonifacius filius suus in articulo nominatus, passus fuit gravissimam infirmitatem & stetit per tres dies naturales, non comedens neque bibens: excepto quod ponebatur sibi cum pluma aqua zucarata in ore; quia tunc cochleari non poterat recipere. Ita quod ipse loquens emisit votum, & descendit de camera sua, & promisit sancto Petro Cardinali adducere dictum puerum cum una imagine, & cum uno tortitio quatuor librarum ceræ: & licet consueverat jejunare diebus Sabbati, tamen tunc voto se astrinxit, & vovit se jejunare perpetuis temporibus, quamdiu viveret, si præstaret dicto puero sanitatem. Deinde dixit quod, voto emisso, ascendit superius; & puer petiit sibi dari potum. Ipse vero loquens dedit sibi cum pluma de aqua prædicta, & post modicum intervallum venit ad os pueri unus vermis, quem puer cum manu & juvamine suorum parentum de ore suo extraxit, licet dictus puer fere per XV dies ante, manibus nec pedibus juvare se posset.

[a gravissima infirmitate sanato.] Interrogatus cujus longitudinis erat dictus vermis? Dixit, quod longitudinis unius palmi, & grossitudinis unius candelæ ceræ, valore unius patacii, & erat vermis niger & pilosus, & die sequenti sexdecim vermes minores, & alterius coloris, & tertia die post votum ipse loquens & mater duxerunt ab sepulcrum dicti Domini Cardinalis dictum puerum: ita quod puer eundo & redeundo pedibus suis ambulavit: nec voluit pati, quod pater ejus portaret eum: sed ipse puer portavit imaginem de loco speciariæ usque ad sepulcrum dicti D. Cardinalis. Interrogatus si habebat oculos versos? Dixit quod sic, & fœtebat sicut terra humida; & rigidus in membris erat, & reputabant eum mortuum. Interrogatus quanto tempore fuit rigidus & frigidus? Dixit, quod ab hora Vesperarum usque ad primum somnum, bene per quatuor horas. Interrogatus si durantibus illis quatuor horis, dictus per anhelitum emittebat? Dixit quod non; imo ipse loquens posuit pluribus vicibus candelam accensam ad os pueri; ita quod nihil movebatur. Interrogatus si puer tenebat os clausum? dixit quod sic. Interrogatus si antequam pater poneret candelam accensam ad os dicti pueri, ipse loquens emisisset votum? Dixit quod sic; & mater pueri clamavit fortiter; dicendo, modo video puerum mortuum, & fortiter interim clamavit genibus flexis, dicendo; Sancte Cardinalis, modo video, quod nullam habes potestatem: tamen requiro te, quod, si habes potestatem cum Deo, in hac hora præserves & restituas mihi filium, puerum meum. Ad quod incontinenti puer incepit se movere, & dixit matri, detis mihi ad potandum, quod & fecit.

[211] Testis XXIV interrogatus, non super articulis, in hujusmodi causa datis, [Vulneratus] sed super dictis & miraculis per ipsum inferius expressis & declaratis. Et primo dixit, quod circa festum sancti Jacobi, anni proxime præteriti, dictus Petrus loquens, existens in carreria, inter ecclesias Carmelitarum & Augustiniensium Avenionis, & ante hostellariam Leonis rubei, quidam Allemandus, nationis Saxo, blasphemabat Dominum nostrum Papam Clementem VII, & totam curiam. Unde cum propter istas dissamationes duceretur ad curiam captus, & quidam Joannes, dictus Lerim, Domini nostri Papæ cursor, percussisset blasphemantem cum alapa super collum a parte dextra: tunc ille percussus, vertens se cum quodam cultello, quem portabat subtus mantellum, percussit dictum loquentem circa mamillam sinistram, inter plicaturam brachii & mamillam; taliter quod gladius intravit per longitudinem indicis manus: quo vulnere illato, dictus Petrus cecidit in carreria, in qua fuit percussus, quia posuit pedem in quadam fovea carreriæ, & tunc ille blasphemator dictum loquentem vulneravit in mamilla dextra, & tertio repercutere cum eodem gladio voluit, nisi ipse Petrus loquens tenuisset manum, tamen ille blasphemator per assistentes perturbabatur, & impediebatur, nec tamen propter hoc desistebat, & tunc servientes curiæ Mareschalli duxerunt utrumque ad curiam.

Et ipse Petrus loquens, in itinere rogavit sanctum Petrum Cardinalem, quod præservaret eum, & ne permitteret eum illa turpi morte mori. Quo facto, dicta vulnera fuerunt inspecta per curiales curiæ Mareschalli, & ipse loquens fuit remissus, & ivit ad barbitonsorem, scilicet ad magistrum Henricum, qui moratur prope Augustinos. Qui quidem magister Henricus fecit probam suam, & deinde posuit caligam, quæ erat longitudinis prædictæ, & grossitudinis parvi digiti manus vel quasi; quo facto, ipse Petrus loquens ivit ad hospitium, & habebat continue in devotionem sanctum Cardinalem, ipsum rogando, ut supra: & posuit se super lectum, & erat quasi hora Vesperarum, & intravit lectum nudus, & stetit in lecto usque ad mediam noctem vel circa, absque dormitione, deinde obdormivit usque ad diem, & evigilatus se reperit sanatum de dicto vulnere lateris, & caligam juxta se sanguinolentam; & mane ivit ad præfatum barbitonsorem, qui aptavit sibi vulnus maxillæ: volentique aptare vulnus lateris dixit, quod non indigebat, quia curatus erat: & barberius, videns vulnus curatum, signavit se, admirans de tam subita cura. Interrogatus si credit quod propter preces dicti D. Cardinalis fuit curatus? Dixit quod sic. Interrogatus si visitavit sepulcrum dicti D. Cardinalis? Dixit quod sic, dicens etiam, quod divulgavit istud miraculum in Bohemia, & ubicumque fuit.

[212] [duabus plagis,] Testis XXV interrogatus super miraculo, facto ad invocationem d. D. Petri Cardinalis Petro de Praga, dixit, quod in æstate proxime præterita, unus homo de Praga, qui moratur cum Decano Pragensi, habuit dissensionem cum quodam Allemano, qui dicebat injurias, & blasphemias de Domino nostro Papa. Et dum ille de Praga reprehenderet ipsum blasphemantem, & misisset quæsitum, ut dicebat, servientes, pro ducendo ipsum ad carceres, post aliquod spatium vidit dictum hominem de Praga vulneratum de duobus vulneribus. Videlicet de uno in facie, & de alio in latere sinistro, & vidit gladium, cum quo dicebantur esse facta dicta vulnera, totum sanguinolentum; & audivit dici a dicto vulnerato, quod dictus blasphemator vulneravit ipsum: tamen si fuit, vel quando fuit curatus, dixit se nescire. Sed audivit dici a dicto Domino Decano Pragensi, magistro vulnerati, quod sanctus Cardinalis fecerat dicto vulnerato magnum miraculum. Interrogatus de tempore, quo dixit sibi dictus Decanus? Dixit, quod a festo Nativitatis Domini citra.

[213] [sanatur.] Testis XXVI super facto sive miraculo curationis Petri de Praga, servitoris Decani Pragensis, dixit, quod dictus Petrus fuit vulneratus in maxilla, & in pectore: sed quidam famulus suus die vulnerum illatorum, paravit ipsa vulnera; & in crastinum dictus loquens paravit vulnus in maxilla illatum, & cum alius vellet parare vulnus, respondit læsus, quod reputabat se curatum; & ostendit sibi locum vulneris, & dictus barberius vidit, quod totum erat clausum, & non remansit nisi modica cicatrix, quod videns, nihil apposuit.

[214] Testis XXVII interrogata super CIX dd. articulorum articulo, & contentis in eo, [Puer mortuus] qui sic incipit: Item quod anno Domini MCCCLXXXVIII Allamanda, uxor Firmandi Ruffi, laboratoris, &c. Dixit contenta in articulo prædicto fore vera: quia vidit, & præsens erat. Interrogata quomodo scit, quod ille puer esset mortuus? Dixit, quod dictum puerum tenuit, qui erat frigidus & niger, & nullum spiritum habebat, qui cognosci posset. Interrogata per quod spatium vidit dictum puerum ita frigidum, nigrum, & mortuum? dixit, quod bene per unam horam cum dimidia. Interrogata, si ipsa emisit votum? Dixit, quod sic, genibus flexis. Interrogata quomodo cognovit quod puet viveret post votum emissum? Dixit quod voto emisso, quasi incontinenti, quod non fuisset dictum Pater noster, cum ipsi tenerent puerum in balneo, cognoverunt quod pulsus pueri movebatur, ipseque puer per se movit tibias, & statim portaverunt dictum puerum ad ecclesiam pro baptizando, & in janua ecclesiæ aperuit os, & de ore pueri exivit apostema: postmodum quando puer baptizabatur, incepit flere, & vixit expost per tres menses vel circa. Interrogata, cum puer esset niger, si una cum spiritu recuperavit colorem & mutavit? Dixit quod sic, & recuperavit debitum colorem, secundum quod habent alii pueri nascentes vivi.

[215] Testis XXVIII interrogatus super eodem prædicto CIX articulo, [ope B. Petri] & contentis in eo, qui sic incipit: Item quod anno Domini MCCCLXXXVIII Allemanda uxor &c. Dixit contenta in d. articulo fore vera, quia præsens erat cum uxore sua Berengaria, & Hugueta obstetrice. Qui quidem testis confirmavit omnia, quæ deposita sunt in præcedenti depositione.

[216] Testis XXIX examinata super eodem CIX articulo, [ad vitam revocatus.] & contentis in eo, dixit, contenta in d. articulo fore vera. Interrogata, quomodo scit? Dixit quod ipsa erat obstetrix, & recepit puerum de ventre matris suæ, & fecit istud officium bene per triginta annos, & incontinenti tradidit ipsum puerum Berengariæ, in articulo nominatæ: quæ videns puerum sic stantem, qui non movebat se, dicta Berengaria posuit eum in aqua calida, & sufflabat in ore pueri cum speciebus & vino calido, ut facerent ipsum respirare, si posset, & nihil valebat. Interrogata cujus coloris erat puer? Dixit quod albus valde & mollis. Interrogata si tenebat oculos clausos? Dixit quod sic. Interrogata quanto tempore stetit in illo statu? Dixit quod per unam horam & ultra. Interrogata si post votum emissum tardavit puer aspirare? Dixit quod illæ mulieres steterunt bene per unam horam clamando & invocando continue prædictum sanctum Cardinalem, ut resuscitaret dictum puerum; & deinde ipsa loquens puerum recepit: quo recepto ipse puer vires in corde suo habebat; & paulatim movere pedes & manus incepit, & habebat colorem debitum, & duritiem, quia antea mollis erat. Interrogata si in hoc puero apparebat aliquod signum vitale? Dixit, quod nor. Interrogata si credit quod propter preces dicti Domini Petri Cardinalis fuit restitutus? Dixit quod sic. Interrogata de præsentibus? Dixit, quod Berengaria & maritus suus. De nominibus aliorum non recordatur.

ANNOTATA.

a Gallice le Gardon; Latine Vardo & Vardus, fluvius Galliæ in Occitania inferiori.

b Brida, a Gallico bride, frenum, habena.

c Puta dixisse dolose vel jocose. Vide ea, quæ dicta sunt in annotatis ad processus part. 1 caput 2, litt. c.

d Hac voce significantur balnea calida, Gallice estuves.

e Gall. crosse; est baculus extremorum altero recurvus.

f Quarteron Gallice designat quartam partem libræ.

g Diximus de hac voce in annotatis ad cap. 9 part. 1 processus.

h Banc Gall. scamnum.

i A Gallico croc, uncus.

CAPUT XI.
Reliquæ Testium depositiones super miraculis B. Petri.

[217] [Herniæ] Testis XXX interrogatus, non super articulis, in hujusmodi causa datis, sed super dictis, & miraculis per ipsum inferius expressis & declaratis. Et primo dixit, quod ipse patiebatur maximam infirmitatem, quam passus fuit bene per septem menses; taliter, quod intestina rugiebant multum, & unum ex ipsis descendebat circa genitalia, & dum erat superius intestinum, redibat ad locum proprium cum manu ipsius loquentis, & emiserat votum pluries ad S. Mariam de Tabulis, & ad sanctum Firminum, & numquam potuit curari. Tamen luna septima Martii proxime præterita, cum ipse loquens valde affligeretur de dicta infirmitate, fuit recordatus de sancto Petro Cardinali, & cum maxima devotione & emissione lachrymarum, devovit se ad prædictum sanctum Petrum Cardinalem, promittens ei, quod esset peregrinus suus, & daret sibi ventrem ceræ de uno quartayrono libræ; & erat quasi hora tertiarum, & post emissionem dicti voti, post duas horas ipse loquens sensit se a dicta infirmitate curatum, quam expost non habuit neque sensit, & ideo venit hic Avenionem peregrinus ad solvendum votum suum. Interrogatus, in quo loco erat, quando emisit votum? Dixit, quod exiverat illa die de Nemauso, & ibat versus Domesanum, & non poterat bene ambulare, impeditus dicta infirmitate. Ideoque emisit votum ibi in via jacens, cum non posset ire. Interrogatus quid fecit post votum? Dixit quod dolor incepit declinare, & continuavit viam suam, taliter quod post spatium duarum horarum ipse fuit curatus, ut supra dictum est. Interrogatus, si habuit remedia medicorum? Dixit quod non; nec volebat alicui suam infirmitatem revelare. Interrogatus, si revelavit uxori suæ? Dixit quod non. Interrogatus, si credit quod propter preces dicti Domini Cardinalis fuerit curatus ab ista infirmitate? Dixit quod sic.

[218] Testis XXXI super CLVII dictorum articulorum articulo, & contentis in eo, [manus epileptica,] qui sic incipit. Item quod, dum corpus dicti Domini Cardinalis ad sepulcrum deferretur, per ante domum cujusdam bonæ mulieris nomine Jacobæ &c. Quo quidem articulo eidem perlecto, & in vulgari explicato, & per ipsam ut asseruit intellecto, dixit, quod cognovit dictam Jacobam, in articulo nominatam, ipsaque monstravit eidem loquenti manum, congratulando & gaudendo quod erat curata; & referebat omnibus gratiam sibi factam per sanctum Petrum Cardinalem, & dicebat dicta Jacoba, quod visum fuit, quod percussa fuisset super cubitum, unde antea dicta Jacoba habebat digitos curvos & clausos. Interrogata, quanto tempore habuit dictam infirmitatem? Dixit se nescire, tamen bene vidit per tres menses ante hujusmodi curationem, quod infirmitatem istam habebat, & dixit hoc esse publicum, quia omnibus monstrabat manum. Interrogata si vidit dictam Jacobam post curam? Dixit quod sic, & vixit per medium annum post.

[219] Testis XXXII interrogata super CLXII articulo, de quo proxime superius locutum est, [sanitati restituta.] dixit, se cognovisse unam mulierem nominatam Jacobam, quæ vendebat fructus in porta hospitii ipsius loquentis, quæ quidem Jacoba patiebatur infirmitatem in manu, ut in d. CLXII articulo continetur, & vidit die sepulturæ sancti Cardinalis, dictam mulierem redeuntem ad ipsam loquentem, & dicentem, se fuisse curatam, ut in d. articulo continetur: & vidit illam extendentem tres digitos illos, & totam manum, sicut sanam. Interrogata, quanto tempore passa fuit dicta Jacoba dictam infirmitatem? Dixit quod dicta Jacoba dixerat ipsi loquenti, quod bene fuerat passa per quatuor annos, tamen non vidit ipsam nisi per duos menses vendentem fructus ante domum suam. Interrogata si vivit adhuc dicta Jacoba? Dixit quod non, sed mortua est, annus est elapsus.

[220] Testis XXXIII interrogata, non super articulo, sed super miraculo inferius expresso. Et primo dixit, [Epilepsia sanata,] & medio juramento, testificando deposuit, quod de mense Maii proxime futuri, erunt duo anni, quod talis infirmitas arripuit eam, & ad tantum devenit, quod fuit per triginta sex dies, quod non potuit movere pedes, nec se pascere, & totaliter quod medici ipsam dimiserant, tamquam pro mortua, & perdiderat omnino memoriam, in tantum, quod non recordabatur de aliqua re, nec de capellis, nec de cœmeterio sancti Michaëlis, quamvis moram traheret ante dictas capellas, & cœmeterium. Tandem venit ad eam quidam compater suus, nominatus Bartholomæus Spinelli; qui dixit dictæ loquenti: Commater, quare non recommendatis vos isti glorioso S. Cardinali, qui facit tot miracula? Et ipsa dixit: Ubi est iste Cardinalis? Ego nescio, quid est. Et contigit, quod una dierum receperunt eam, & portaverunt ad fenestram domus suæ; & tunc arborem ulmum, stantem ante domum suam vidit, & fuit aliqualiter recordata. Et tum emisit votum ad dictum sanctum Cardinalem, quod si per preces suas posset recuperare sanitatem, ipsa faceret novenam supra sepulcrum suum, & offerret duo brachia & duas tibias ceræ. Quo voto emisso, incontinenti incepit se signare signo crucis, & incepit movere omnia membra sua, & paulatim recuperavit vires membrorum & fecit novenam & solvit votum, & fuit debilis, sed paulatim recuperavit sanitatem. Interrogata de præsentibus in voto & præmissa scientibus? Dixit quod Catharina, uxor prædicti Bartholomæi Spinelli, & Silvester Cambini, servitor ipsius loquentis, & Marieta, filia Joannis Gammaire, tunc ancilla ipsius loquentis.

[221] Testis XXXIV interrogatus super CLXII articulo, [curata alia] & contentis in eo, qui sic incipit: Item quod, dum corpus d. D. Cardinalis, &c. Qui quidem testis audito & intellecto d. articulo, confirmavit esse vera contenta in illo: etenim cognscebat d. Jacobam, & morabantur ita prope, quod non erant nisi duo hospitalia intermedia.

[222] [ac plurium] Testis XXXV interrogata super articulo prædicto CLXII, & contentis in eo, dixit, contenta in d. articulo de Jacobæ subita curatione per intercessionem S. Petri Cardinalis, esse vera.

[223] Testis XXXVI idem confirmavit de Jacobæ subita curatione, post votum factum dicto S. Petro Cardinali, dum corpus ejus sanctum deferretur ad sepulcrum.

[224] [testimonio asserta.] Testis XXXVII interrogata super eodem jam sæpius d. articulo CLXII, dixit & deposuit, contenta in d. articulo esse vera, utpore quæ vidit ipsa loquens dictam Jacobam impotentem de brachio, & subito curatam post votum a se emissum dicto sancto Petro Cardinali.

[225] [Debilis ac loquelæ expers convalescit.] Testis XXXVIII interrogatus super CXXV articulo, & contentis in eo, qui incipit: Item quod eodem anno filius Bernardi Alberti, mercatoris Avenionis, ætatis XIV annorum vel circa, &c;. Dixit contenta in ipso articulo fore vera: Interrogatus quomodo scit? Dixit, quod erant ibi capellani dicentes officium, & mulieres tenentes candelam accensam.

[226] [Manus male affecta,] Testis XXXIX interrogatus super CLXII dictorum articulorum articulo, & contentis in eo. Et primo interrogatus, si habuerit notitiam Jacobæ, in articulo nominatæ? Dixit, quod tempore quo dictus Dominus Petrus Cardinalis fuit sepultus, tertia die post sepulturam, ipse loquens fuit deputatus, cum magistro Joanne Regis, ad scribendum miracula, quæ contingebant, & contingeret reportari per gentes utriusque sexus, ita quod contigit, quod dicta Jacoba fuit examinata per ipsum loquentem, & deposuit, prout continetur in una schedula, per ipsum loquentem suscepta; in qua quidem schedula continetur depositio dictæ Jacobæ, tunc viventis; & etiam continetur depositio Domini Heliæ Auduyni, presbyteri diœcesis Engolismensis, & servitoris capellæ novæ omnium Sanctorum, fundatæ in cœmeterio prope sepulturam dicti D. Petri Cardinalis de Luxembourg: cujus quidem schedulæ tenor sequitur, & est talis. Sequitur informatio facta per me Pontium de Ponte, clericum Laudensem, publicum Apostolica & Imperiali auctoritate, curiæque Cameræ Apostolicæ Domini nostri Papæ notarium, ex præcepto & commissione, ac nimia affectione, quam scire affectabat, & affectat Reverendus in Christo Pater & Dominus, Dominus Clemens, Lodovensis Episcopus, & curiæ Cameræ Apostelicæ subscriptæ generalis Auditor, de & super quibusdam miraculis, factis, tam in persona Jacobæ de Lugduno, uxoris Rogerii de Parisiis laboratoris, habitatoris Avenionensis; quam ceterarum aliarum personarum, per sanctæ memoriæ Dominum Petrum, sancti Georgii, ad Velum aureum Diaconum Cardinalem, de Luxembourg vulgariter nominatum, & primo sequitur depositio ipsius Jacobæ.

[227] [per intercessionem B. Petri] In Nomine Domini. Amen. Anno a nativitate Domini MCCCLXXXVIII, Indictione X, die VII mensis Julii: pontificatus sanctissimi in Christo Patris, & Domini nostri Domini Clementis, divina providentia Papæ septimi, anno nono, honesta mulier Jacoba de Lugduno, uxor Rogerii de Parisiis, laboratoris, habitatrix Avenionis, ætatis XL annorum vel circa: dixit & suo medio juramento, corporaliter ad sancta Dei Euangelia præstito, per eam deposuit, quod de mense Augusti, proxime venturi, erunt quatuor anni, quædam infirmitas a casu venit eidem loquenti in brachio sinistro, quod descendit a cubito usque ad manum; adeo quod de ipsa manu sinistra remansit impotens, & tres digitos ultimos dictæ manus continue clausos tenebat, nec ipsos aliqualiter aperire poterat; imo erat quasi arida, & quamvis multas fecisset fieri medicinas, & multas fecerit promissiones ad diversos Sanctos, tamen curari non poterat, nec potuit usque ad diem Veneris præteritam, qua præfatus Dominus Cardinalis fuit sepultus; qui dum portabatur ad sepulcrum, ipsa loquens tunc vendebat poma & alios fructus, lucrando vitam suam, ut melius poterat, & dum fuit sepultus, a casu venit eidem in devotionem, & in imaginationem, ut iret supra sepulcrum dicti Domini Cardinalis, quod & fecit, relictis fructibus & pomis prædictis. Et genibus flexis supra dictam sepulturam se posuit, & flendo ipsum Dominum Cardinalem rogavit, ut, si potestatem aliquam haberet erga Dominum nostrum, gratiam impetraret sibi, ut liberaretur a dicta infirmitate, & sanitatem sibi restitueret brachii & manus suæ prædictæ. Qua oratione & deprecatione per ipsam, ut præmittitur, facta, continne stando super sepulturam prædictam, visum fuit eidem loquenti, ut cum martello per aliquem percuteretur in cubito brachii, ubi patiebatur; & statim digitos aperuit, & de eis ac manu se juvit, & juvat, & sensit se omnino sanatam & liberatam, prout faciebat ante dictam infirmitatem: quam vix antea dictam manum ad caput ponere poterat, nunc autem est sanata, precibus tamen, ut certissime credit, ac intercessionibus dicti Domini Cardinalis.

[228] Testis XLI pro informatione miraculi, in personam d. Jacobæ facti, receptus ac juratus, & diligenter examinatus per me d. Notarium; [curata.] & primo interrogatus, si cognoscit d. Jacobam? Dixit quod sic. Interrogatus, a quanto tempore citra cognovit ipsam? Dixit, quod a duobus annis citra, quibus ipse servivit dictæ capellæ, quam vidit multotiens venientem ad dictam capellam devote, & facientem aliquotiens dicere Missas, tam per ipsum testem loquentem, quam per ceteros alios presbyteros. Interrogatus, si a tempore, quo habuit notitiam ipsius Jacobæ citra, cognovit seu se advisavit, aut aliter scit, quod pateretur in aliquo membrorum suorum? Dixit quod cognovit & vidit ipsam patientem in quodam brachio suo, de quo, nec de manu, se juvare non poterat, & tenebat tres digitos clausos, ipsius manus, ac tenebat ipsam & portabat ad pectus, & erat quasi aridum. Interrogatus, si scit, quod nunc sit curata? Dixit quod sic, prout ab ipsa dici audivit, & ex eo quod ipse loquens fuit præsens, quando ipsa Jacoba venit ad sepulcrum dicti Domini Cardinalis, rogando ipsum; quod si potestatem aliquam haberet apud Dominum nostrum, faceret eidem gratiam, ut sanaretur de d. brachio, & ipso præsente, de dicto sepulcro sanata surrexit, & expost vidit ipsam Jacobam juvantem se de dicta manu ac brachio, prout & de alia manu & brachio; & propterea habuit miraculum eidem factum per Dominum dictum Petrum Cardinalem. Interrogatus, si aliqui erant præsentes quando venit supra dictum sepulcrum? Dixit, quod sic: quinque vel sex; ut videtur sibi, de quorum nominibus non recordatur, & fuit post sepulturam factam, & in principio miraculorum, ac illa die, qua fuit sepultus. Alia dixit se nescire. Ita est, Pontius de Ponte.

[229] [De eodem miraculo.] Testis XLII interrogatus super CLXII dd. articulorum articulo, & contentis in eo, qui sic incipit. Item quod, dum corpus, &c. Interrogatus, dixit se tantum scire de contentis in dicto articulo, videlicet, quod dicta Jacoba fuit uxor sua per viginti duos annos. Interrogatus, si dicta Jacoba patiebatur aliquam infirmitatem? Dixit, quod patiebatur in manu sinistra, & erat quasi arida una cum brachio, & die sepulturæ dicti Domini Petri de Luxembourg Cardinalis, dicta Jacoba fuit curata de dicta infirmitate. Unde ipse loquens, non reperiens dictam Jacobam in domo sua, credidit, quod fuisset ad colligendum pruna, vel alios fructus ad hortum, sed ipsa iverat ad sepulcrum dicti Domini Cardinalis, prout ipsa Jacoba post ejus adventum dicto loquenti retulit. Interrogatus, si dicta Jacoba recuperavit plenam sanitatem? Dixit quod de dicta manu fuit curata taliter, quod poterat facere negotia sua; tamen brachium & manus non erant ita fortes, sicut reliquæ manus & brachium: nec brachium erat ita corpulentum, sicut aliud. Interrogatus quamdiu vixit dicta Jacoba post dictam curationem? Dixit, quod per viginti menses, vel circa.

[230] [Depositiones de mercatore in Rhodanum lapso,] Testis XLIII Interrogatus super CXXIV dd. articulorum articulo, & contentis in eo, qui incipit: Item quod anno Domini MCCCLXXXVIII, de mense Augusti, dum quidam Bertrandus Calneti, mercator salis, commorans in præsenti civitate, &c. Dixit contenta in d. articulo fore vera, hoc salvo, quod non fuit ductus per aquam per tractum balistæ, sed remansit ibi in fundo aquæ subtus navigium & circa, nec resurgebat de aqua, sed infra remanebat, & hoc salvo, quod baculum seu perticam non equitavit, sed per manus recepit. Interrogatus, quanto tempore stetit in aqua? Dixit se nescire; sed audivit ab astantibus, quod fuit per unam horam. Interrogatus, si ipse loquens sciebat natare? Dixit, quod non plus quam lapis. Interrogatus, si potavit de aqua? Dixit quod sic, sed non fecit sibi malum. Imo statim venit ad sepulcrum dicti Domini Petri Cardinalis de Luxembourg, sed bene per octo dies sentiebat fœtorem aquæ Rhodani. Interrogatus, si erat nudus? Dixit quod non: imo erat vestitus & calceatus caligis & sotularibus. Interrogatus si credit, quod per preces dicti Domini Cardinalis fuerit liberatus? Credit, quod sic.

[231] [impotentia,] Testis XLIV examinatus, non super articulis, sed super dictis & miraculis, per ipsum inferius expressis Et primo dixit & deposuit, quod Domina Cupeta fuit infirma bene quadraginta diebus; ita quod erat totaliter impotens, præterquam de lingua & comestione. Finaliter ista Domina ad memoriam habens Deum, Virginem Mariam, & sanctum Cardinalem de Luxembourg, vovit, quod si sibi daret sanitatem, faceret novenam in capella sua; & nihilominus portaret duas tibias de cera, & faceret ibi qualibet die celebrari unam Missam: & emisso voto sensit se aliqualiter melioratam; ita quod manum ad os licet lente adduxit comedendo griotam a; & postea ipse loquens, cum quibusdam aliis adduxerunt eam juxta fenestram, in qua flevit valde orando, quia inde videbat capellam sepulcri dicti Domini Cardinalis, & sequenti die cum juvamine descendit inferius, & tertia die postea venit ad capellam pedibus suis, cum juvamine ipsius loquentis, & aliorum ipsam sustinentium per brachia: & ibi, completa novena, fuit totaliter curata. Ita quod fuit ad ecclesiam Carmelitarum pedibus nudis, ad sanctum Maurum, ubi est unum altare ad reverentiam sancti Mauri. Interrogatus, quomodo scit? Dixit, quod stetit cum ea per viginti annos, & erat pro tunc. Interrogatus si habuit medicos? Dixit, quod sic, duos videlicet, magistros Jacob & Abraham Judæos, qui eam totaliter dimiserant pro mortua. Interrogatus de tempore? Dixit quod sunt duo anni vel circa, de mense & die non recordatur. Interrogatus, si credit quod per preces dicti Domini Cardinalis fuerit curata? Dixit quod sic.

[232] Testis XLV interrogatus super CLXXXII articulo dd. articulorum, [Cancer in ubere,] qui sic incipit: Item quod Margareta, filia magistri Joannis de Tournumira, medici Domini nostri Papæ, in villa Montispessulani commorans, &c. Dixit se tantum scire de contentis in d. articulo, videlicet quod de anno Domini MCCCLXXXVII, & in principio mensis Septembris proxime lapsi, ipse, qui loquitur, medicus Domini nostri Papæ, stans in servitio suo, voluit visitare domum suam in Montepessulano: & cum ibidem fuit, invenit Margaretam filiam suam, uxorem Petri Saisse, XVIII annorum, gravatam in mamilla sinistra; cum tumore duro & dolore; ipsamque interrogavit, qualiter sibi evenit? Quæ sibi dixit & respondit præsente matre sua, quod sibi supervenit una nodulitas ad modum unius avellanæ; dura in tactu, & cum dolore, cum tangebatur, finaliter illa nodulitas & duritia fuit augmentata in magna parte mamillæ. Ipse autem vidit ipsam prægnantem, sibique dixit, non dubites, quod est ratione fœtus: mater vero sua sibi respondit: quomodo est hoc, quod non sit idem in alia mamilla. Ipse autem qui loquitur, palliabat eis, quantum poterat, & videns ipse loquens ipsam passionem esse cancrosam, & esse cancrum absconditum, qui est morbus mortalis, ut plurimum; imo veniens ad aperturam & crepituram in mamilla, moriuntur infra annum, vel infra annum cum dimidio, ex corrosione carnis, nam mamilla tota corroditur paulatim; nec vidit aliquam viventem per annum cum dimidio, vel duos annos ad plus, similem patientem infirmitatem: nam licet corrosio illa remittatur cum unguentis approximatis per medicum, non vidit aliquam pertransire per duos annos, quin moreretur: nam illa corrosio fortis, est vehementissime fœtida in processu: & quamquam aliquæ mulieres sint fortes, communiter non transeunt secundum annum. Nam infra illud tempus mamilla quasi corrosa est. Vocatur autem a quibusdam illa infirmitas, noli me tangere: quia dum plus apponitur, deterioratur, nisi sit unguentum præelectum ab excellentissimo medico.

[233] [non humanis mediis,] Ipse autem hoc videns, turbatus est usque ad viscera: Dixit matri dictæ filiæ suæ, & sibi, nihil faciatis, nisi quod evitetis aliquas res, utpote carnes salsas, caseum, substantiam leguminum, fructus duræ substantiæ, castaneas, pira; & habeatis in devotione istum gloriosissimum Cardinalem, Dominum Petrum de Luxembourg, & permittatis, ipsius imaginem, in ecclesia beatæ Mariæ de Tabulis existentem, dictam filiam visitare cum oblationibus vestris; & habeatis ipsum in devotionem bis in die de sero & mane, genibus flexis nudis ipsum invocando, & ipsius juvamen. Dicta vero filia sua; sibi dixit, quod sibi mitterent aliquid de rauba b dicti Domini Cardinalis, cum qua tangeret mamillam suam prædictam. Ipse autem lachrymando recepit congedium c ab eis, & venit ad curiam, ad servitium Domini nostri Papæ. Consequenter venit in æstivum, cum hic applicuit ad sepulcrum dicti Domini Cardinalis, ad impendendum reverentiam eidem Domino Cardinali; lachrymandoque fecit sibi querelam suam; requirendo eum, quod vellet ostendere potestatem & virtutem, quam habet cum sancta divinitate. Postmodum vero per aliquos dies, ivit ad Dominum, tunc electum, nunc vero episcopum Constantiensem, requirendo eum, quod daret sibi modicum de rauba dicti Domini Cardinalis: qui sibi respondit, quod non habebat, nisi solum de linteaminibus, in quibus fuit mortuus, & aperuit coffrum suum, sibique modicum frustum de uno linteamine dedit, & sibi ostendit unam chordam nodatam, [sed applicatione reliquiarum,] sanguinolentam, cum quibusdam nodis, & visa ipsa, ipse, qui loquitur, rogavit ipsum, quod modicum de ipsa chorda sibi daret, qui sibi respondit, quod non erat ausus, nisi ex præcepto Papæ: verumtamen sibi dedit de gratia speciali, de filo floqui ipsius chordæ, ad formam unius acus.

[234] [Beati] Ipse autem, cum quanta potuit humilitate, illud recepit, & involvit in sindone, & præmissis sic stantibus, ad sui notitiam pervenit, quod crepata erat dicta mamilla, & incepit dolere: quoniam tunc veniebat tempus corrosionis, ut est de natura ipsius cancri. Hoc audiens, mandavit uxori suæ, dictum pannum cum dicto filo simul, in dicta sindone ligatos, præcipiendo dictæ suæ uxori, quod sero & mane fricaret mamillam prædictam cum illo panno, specialiter duritiam illam cancrosam, & interponeret infra foramen illius crepaturæ illud filum. Adveniente autem festo omnium Sanctorum, fuit ipsi loquenti notificatum, quod dicta ejus filia male stabat, quoniam abortaverat. Ipse autem turbatus, petita a Domino nostro [venia], & audita Missa, in die omnium Sanctorum, recessit de præsente civitate, & illa die equitavit per undecim leucas, non obstantibus brevibus diebus. In crastinum vero circa quartam horam ad domum suam applicuit, & invenit dictam Margaretam filiam suam valde debilem, & non stetit in debilitate sua; sed potius voluit videre illam mamillam cancrosam; & invenit, quod illa durities excolabatur in sanie laudabili, non fœtida, quod est contra naturam cancri: & invenit, quod illa mamilla ab illo foramine non corrodebatur, quod est etiam contra naturam cancri, quibus visis & consideratis, hoc reputat a Deo esse factum, & a dicto glorioso D. Cardinali, quod in tam modico tempore illa durities cancrosa fuit excolata in sanie laudabili, non fœtida, & sine corrosione in apertura, hoc non reputat a natura factum: sed a Deo, intercedente glorioso Domino Cardinali, & dixit in foro conscientiæ suæ, quod quadraginta annis practicavit, & non vidit aliquam, similem morbum patientem, curari.

[235] Imo non obstantibus remediis applicatis, moriebatur infra annum, [sospitata.] vel annum cum dimidio, vel infra duos annos ad longius, cum expulsione saniei fœtidissimæ, & corrosione ipsius mamillæ; nam infra dictum tempus mamilla est corrosa, comesta, ex qua comestione, & ejus fœtore intolerabili moriuntur. Quapropter quod, quia ibidem non fuit corrosio carnis, quæ est de natura cancri ulcerati, & non fuit sanies fœtida horribilis, quæ est de natura cancri ulcerati, & fuit curata infra quinque septimanas, applicando aliqua remedia simplicia, & vitando jam supra dicta cibaria, reputat donum speciale Dei, & a Deo factum esse, intercedente dicto Domino Cardinali.

[236] Interrogatus quomodo scit, quod esset morbus cancrosus, [Probatur ea apostema,] seu apostema, dictum cancer? Dixit quod ex modo adventus judicat ipsum apostema esse cancrum absconditum, ex duobus: primo ex duritie modica ad modum unius avellanæ perveniens; secundo quod non dolebat, nisi cum tangebatur in loco. Et istæ sunt duæ conditiones sibi propriæ, quæ non sunt in aliis apostematibus flemmaticis sanguineis, & cholericis: sed proprie insunt apostemati melancholico, generato de materia melancholica adusta; quod apostema, cancer absconditus apud medicos dicitur, talis cancer absconditus non est mortalis, nec moriuntur, nisi dum venit ad aperturam ulcerosam: propter quod dixit Hypocrates: Melius est & tutius non curare cancrum absconditum, quam curare; sufficiat sibi bonitas regiminis: ratio Hypocratis fuit, quod curando tale apostema cancrosum cum unguentis resolutivis, festinat ipsum ad aperturam, & inde facta apertura, quæ corrosiva de natura materiæ adustæ, festinat ipsum ad mortem.

[237] Nam cancer, postquam est ulceratus, infirmitas est incurabilis omnino, [fuisse cancrosum,] præsertim in mamilla, & in omni loco, in quo non potest evelli radicitus cum rasorio d: nam in loco, in quo potest evelli radicitus cum rasorio; tunc est curabilis. Verum Rasis recitat in suo continente, quod suo tempore tentaverit curare cancrum ulceratum in mamilla, & fuit consilium, quod mamilla ex toto eradicaretur cum rasorio; & mulier præ dolore fuit in periculo mortis: sed quia de brevi tempore erat moritura; voluerunt tentare illam curam de consensu amicorum, & quia aliqua capita cancri subintrabant aliam mamillam, & non fuerunt radicata cum rasorio, remansit dictus cancer in alia mamilla, post paululum veniens ad corrosionem, & inde mortua est infra annum. Interrogatus si credit dictam filiam suam esse curatam precibus dicti Domini Cardinalis? Respondit, quod sic; ex eo quod, ut dixit, morbus erat incurabilis in mamilla.

[238] Interrogatus quid faciebat de filo? Dixit quod bis in die mater & filia imponebant in apertura cancri; dicens, [particula Beati linea mitigatum.] quod dicta Margareta dicebat ipsi loquenti patri suo, quod, dum ponebat filum, inveniebat magnam delitiam. Interrogatus quanto tempore stetit cum cancro aperto, antequam esset totaliter curata? Dixit quod quinque septimanis fuit ex toto curata; nulla alia apponendo medicamenta, nisi solum pannum lineum supradictum desuper mamillam, & filum infra aperturam, ponendo. Interrogatus si votum emisit? Dixit quod sic, per ista verba, vel similia: Gloriose Cardinalis, si posse habes cum Deo, cura filiam meam: cum magna contritione, & lachrymis ista verba proferendo; promittens portare unum par mamillarum de cera ad ejus sepulcrum. Interrogatus quare istam devotionem habebat? Respondit quod tam ex eis, quæ post vitam suam dicebantur miracula ad preces ejus esse facta, habebat magnam devotionem, quam etiam ex modo vivendi ipsius; quia quamquam pateretur morbum iracundum & irascibilem, quia phthisin ipse patientissime sustinebat, non motus ad iram nec ad tristitiam, imo communiter subridebat in afflictionibus suis. Interrogatus quomodo scit? Dixit, quia visitavit eum frequenter in infirmitate sua, de qua decessit, etiam videndo chordulam, quam dicebatur portasse nodatam & sanguinolentam in vita. Interrogatus si erant aliqui præsentes in emissione voti? Dixit quod non.

[239] [Scabies sanata;] Testis XLVI interrogatus, non super articulis, in hujusmodi causa datis; sed super miraculo, inferius per ipsum declarato. Et primo dixit, quod nobilis Ayglina de Natguier, Domina de Cardiliaco, & de Monte bruno, fuit infirma in tibiis & pedibus, infirmitate scabiei una cum foraminibus, spatio viginti mensium vel circa; ita quod non poterat curari artificio medicorum, licet fuerit adhibita omnimoda cura. Finaliter socer suus, scilicet Dominus Marquesius de Cardiliaco, videns quod non poterat curari, interrogavit dictam nobilem Ayglinam, socrum suam, si habebat devotionem ad sanctum Cardinalem? Quæ respondit, quod sic: Ergo voveatis vos dicto Domino Cardinali, quod & fecit: dicens, quod si posset curari ipsius precibus & meritis, mitteret ad sepulcrum dicti Domini Cardinalis unum familiarem suum cum tribus cereis, ponderis decem librarum, & facto voto, incepit paulatim curari; ita quod infra quindecim dies vel tres septimanas, absque eo quod apponerentur aliqua medicamenta, omnino fuit curata. Interrogatus quomodo scit? Dixit, quod vidit, & morabatur in domo ipsius nobilis Ayglinæ, & venit ad complendum votum. Interrogatus si propter preces dicti Domini Cardinalis fuit modo præmisso curata? Dixit, quod credit, quod sic.

[240] [uti etiam Impotentia gressus,] Testis XLVII interrogatus super articulo CCLXV, & contentis in eo; qui sic incipit: Item quod Joannes de Albenatio de Carpentoracte, qui patiebatur, & passus fuit per duos annos quamdam infirmitatem, qua curari non poterat, &c. Dixit contenta in d. articulo sore vera, salvo quod manum dextram porrigebat ad os; ita quod appodiando pedibus ambulabat aliqualiter, licet graviter. Interrogatus, si credit, quod precibus dicti Domini Cardinalis fuerit curatus. Dixit quod sic. Interrogatus quo tempore fuit curatus? Dixit quod ipsa die sepulturæ Dicti D. Cardinalis.

[241] Testis XLVIII interrogata super articulo CCXXX, [tibia inflata,] & contentis in eo, qui sic incipit; Item quod Jacoba uxor Jacomini Remelerii, &c. Dixit contenta in d. articulo, esse vera, cum omnibus circumstantiis in eo expressis.

[242] Testis XLIX interrogata super articulo CXXXIX & contentis in eo, [oculo, aure,] qui sic incipit. Item quod anno Domini MCCCLXXXVII & de mense Septembris, Beatrix, uxor Antonii Ruffi, &c. Dixit & confirmavit quæ ibidem continentur. Hoc excepto, quod quando dixit in fine articuli, quod plenarie recepit auditum & visum infra sex dies, dixit quinimo incontinenti, imposita aqua, & facta quadam lotione de aqua balnei præfati Domini Petri Cardinalis, recuperavit auditum & visum perfecte, & taliter, quod audiebat & videbat ita bene, secundum quod ante infirmitatem faciebat. Interrogata de præsentibus, quando posuit aquam super oculum, aurem & pedem? Dixit, quod Antoneta de duobus fratribus: uxor Stephani Guvoti, macellarii: & Aliseta Estigua, uxor Silvestri de Rupe forti, laboratoris: quæ quidem Antoneta aquam ipsi loquenti administravit.

[243] Testis L interrogata super jam superius dicto CXXXIX articulo, [& scabie laborans.] qui sic incipit: Item quod anno Domini MCCCLXXXVII, & de mense Septembri, Beatrix, &c. Dixit se tantum scire de contentis in d. articulo, quod quidam puer portans in quodam vase de aqua, in qua balneatus erat dictus Dominus Cardinalis: quale vas esset non recordatur; & dictus puer per ipsam loquentem rogatus cum instantia, dedit sibi de dicta aqua in palma, cujus partem bibit, & aliam partem, requisita ab ipsa Beatrice in oculo & aure projecit, & etiam in pede, ubi dicebatur esse carbunculus: qua aqua projecta, dixit dicta Beatrix quod ipsa erat curata.

[244] Testis eadem, interrogata super CVII dictorum articulorum articulo, [Puer submersus ad vitam revocatus,] & contentis in eo, qui sic incipit: Item quod eodem anno Anthonius Thome, commorans in præsenti civitate, in burgo Domini Petri de Sequireto, legum Doctoris, &c. Dixit se tantum scire de contentis in d. articulo, videlicet quod extraxit puerum, una cum quibusdam aliis, de aqua Sorgiæ mortuum; ut sibi videbatur: quod sic videns, ipsum devovit sancto Petro de Luxembourg Cardinali, dicendo: O corpus sanctum, facias nobis tantam gratiam, quod restituas nobis istum puerum vivum, quia pater suus dabit tibi unum puerum cereum ponderis dicti pueri, quo voto emisso, statim puer incepit plangere, & aspirare, & dolere. Interrogata, quomodo scit, quod esset mortuus? Dixit, quod erat pallidus, & non loquebatur. Interrogata si emittebat anhelitum? Dixit, quod non tentavit. Interrogata, si puer erat rigidus? Dixit etiam, quod non tentavit. Interrogata, si erat frigidus? Dixit quod sic. Interrogata, quomodo scit? Dixit, quod tetigit in membris, sed non in corpore. Interrogata, quantum stetit in aqua? Dixit se nescire, credit tamen quod aqua portavit d. puerum per spatium duodecim cannarum vel circa. Interrogata, cujus ætatis erat d. puer? Dixit, quod poterat esse ætatis quatuor annorum. Interrogata, si adhuc d. puer vivat? Dixit, quod non; sed postquam fuit extractus de aqua, de qua supra agitur, per annum, vel circa vixit. Interrogata, si emisit aquam per os? Dixit, quod sic. Interrogata de præsentibus, Dixit, quod una, quæ vocatur Janneta, uxor Chelon, macellarii, & plures aliæ mulieres, de quarum nominibus non recordatur. Interrogata, cujus erat filius? Dixit, quod Boneti Cari, macellarii.

[245] [Dysenteria] Testis LII interrogatus, non super articulis in hujusmodi causa datis, sed super dictis & miraculis, per ipsum inferius expressis. Et primo dixit, quod in festo sancti Michaëlis fuerunt circa duo anni, quod in villa de Bello loco, Lemovicensis diœcesis, currebat quædam infirmitas, quæ dicitur dysenteria, seu fluxus ventris, de qua infirmitate mortuæ fuerunt in illo loco CC personæ, & multi plurimi, & postquam infirmitas intrabat hospitium, vix aliquis puer evadere poterat. Accidit, quod filia dicti loquentis, ætatis tunc undecim annorum vel circa, dicta infirmitate fuit gravata, adeo quod solum, ut videbatur ipsi loquenti, pellem & ossa habebat, & erat ita pallida & mutata propter infirmitatem, quod vicini eam non cognoscebant, nec comedebat neque bibebat, nisi vi, cum cochleari aperiretur sibi os, ac de acolaticio poneretur, nec fuit locuta de una die naturali, & plus; & fuit dimissa per omnes de domo, ut mortua; præterquam per ipsum loquentem. Videntes autem ipse loquens & ejus uxor statum filiæ eorumdem, communi consensu fuerunt confessi cuidam presbytero, & confessione facta, voverunt eam Domino Cardinali, dicentes: O benaurat e Cardinalis! Supplicamus tibi, quod tu cum Deo & Virgine gloriosa, impetres gratiam; quod si expedit vitæ hujus puellæ animæ suæ & nostris, det sibi vitam & sanitatem, alias fiat voluntas Dei: promittentes infra certum terminum ejus sepulcrum visitare; cum certa quantitate ceræ, & dum prædictum votum emiserunt in ecclesia, ubi audiebant Missam, ubi erat effigies dicti Domini Petri de Luxembourg Cardinalis, venit servitrix hospitii, dicens ipsi loquenti, & ejus uxori, quod filia infirma eos petebat, & ipse loquens statim accessit ad filiam, & interrogavit eam, quid volebat: Respondit, quod bibere cum vipis, & dictus loquens dedit sibi duas vipas quantitatis cujuslibet trium digitorum; & aperuit os per se ipsam; dum dictas vipas comedebat: licet ante per sex dies non aperuisset os, & tunc infra tres dies incepit per se ambulare, & infra alios sex dies postea extra domum ambulavit, & comedebat omnia, quæ sibi ministrabantur.

[246] [fluxus sanguinis,] Item incontenti interrogatus d. Joannes Borrerii, super alio miraculo inferius descripto? Dixit, quod Irlanda de Bolloforti, uxor sua, per biennium cum dimidio & ultra, passa fuit infirmitatem fluxus sanguinis, de duobus in duobus diebus; ita quod deventa est propter continuationem dictæ infirmitatis, & temporis prolixitatem, phthisica in sua specie secundum judicium medicorum, & licet dictus loquens, ejus maritus, adhibuerit omnem curam in ipsa sananda, ipsam videlicet ducendo apud civitatem Lemovicensem, ubi sunt medici, per quos ipsam fecit visitari, & etiam de Aureliaco fecit venire medicum, ibidem commorantem, ad domum ipsius loquentis, & dicti medici adhibuerunt omnem medicinam, quam sciverunt & potuerunt; tamen propter aliqua medicamenta in aliquo non sanabatur; & videns dictus loquens, quod remedia sibi non proficiebant, dixit uxori suæ: Videatis uxor, nos fecimus quidquid potuimus, ut curaremini, & non invenimus remedium, habeatis bonam patientiam, quia aliud non potest fieri: postque recordatus de miraculo, in personam Joannæ filiæ suæ facto, per Dominum Cardinalem de Luxembourg, disposuerunt ipse loquens & ejus uxor, se ponere in statu gratiæ, & fuerunt ambo confessi, & post confessionem quilibet ivit ad audiendam Missam, & voverunt unanimiter, quod, si Deus precibus suis, & dicti Domini Petri Cardinalis daret ei sanitatem, visitaret sepulcrum ejus, & offerret certam quantitatem cetæ; quo voto emisso, statim fuit curata.

[247] Item plus, eadem die interrogatus d. Joannes Borrerii super alio miraculo, [puer mutus,] inferius descripto, dixit; videlicet, quod die dominica XXIII mensis Januarii, ultimo præteriti, dum ipse loquens & uxor sua esset in ecclesia, audiendo missam suam parochialem; venit ancilla sua ad ipsum loquentem, & sibi dixit, quod Petrus, filius suus, ætatis quinque annorum & ultra, subito perdiderat loquelam. Quod audiens dictus loquens, accessit ad domum suam; & reperit filium suum in illo statu, a quo non potuit habere verbum; & habebat faciem rubicundam, & faciebat cum digito signum ad os. Quod videns, dictus loquens, ponebat aquam Sambutii, in ore dicti pueri, filii sui, nec propter hoc recuperabat loquelam: quod videntes parentes ejus, dictum puerum nudum posuerunt; & tunc dictus loquens accessit ad ecclesiam, & ante effigiem dicti Domini Cardinalis de Luxembourg, cum uno monacho devoto & honesto; & ambo rogaverunt Deum & beatam Virginem, ac sanctum Cardinalem prædictum, ut vellent dictum puerum restituere sanitati, & recuperare loquelam, promittentes cum dicto puero visitare sepulcrum dicti Domini Cardinalis cum certa quantitate ceræ: & adhuc ipse & monachus existentes in ecclesia, audierunt nova, quod filius suus recuperaverat loquelam: & ipse loquens accessit ad domum suam, qui dictum puerum interrogavit, [qui valeret] & puer respondit, quod [sibi apparuit] una pulcra res, videlicet unus pulcher puer, qui cum manibus tetigerat faciem ejus, & pluries illa verba repetiit. Interrogatus per quod spatium fuit in illa extasi? Dixit, quod per tres horas vel circa. Interrogatus de præsentibus? Dixit, quod uxor sua, & omnes de hospitio, & quasi omnes de villa. Interrogatus, si adhuc vivit d. puer? Dixit quod sic. Interrogatus, si credit, quod propter preces d. Domini Cardinalis fuerit curatus? Dixit, quod sic.

[248] Testis LIII interrogatus super articulo CCLXV, qui sic incipit: Item quod Joannes de Albenatio de Carpentoracte, [infirmus per biennium;] qui patiebatur, & passus fuit per duos annos quamdam infirmitatem, &c. Dixit, se tantum scire de contentis in d. articulo, videlicet quod, cum ipse visitasset in die obitus sepulcrum Domini Cardinalis de Luxembourg; & in crastinum, quod fuit die Sabbati, summo mane, dum visitaret dictum sepulcrum, reperisset ibidem ceram & imagines, accessit ad Villamnovam, ad domum Joannis de Albenatio, pro quo texebat telas in domo ejusdem Joannis, & dum dictus loquens fuit in domo ipsius Joannis, incepit sibi narrare, quomodo dictus Dominus Cardinalis faciebat miracula; pro eo, quod jam ibi portabantur imagines? dicens, quod si ipse iret, curaretur. Ipse autem Joannes, hoc audiens, cum crossa accessit ad sepulcrum prædictum, & eadem die rediit ad domum suam in Villanova, sine crossa, rectus acsi nullum malum habuisset, & tunc dictus loquens, videns quod dictus Joannes erat curatus; ut sibi videbatur: dixit eidem Joanni: Ego bene dixi vobis, quod si iretis curaremini. Interrogatus, si ex tunc passus fuit illam infirmitatem? Dixit, quod non vidit, quod pateretur; licet postmodum pluries viderit ipsum in hospitio suo, & extra. Interrogatus de anno, mense & die? Dixit quod in crastinum sepulturæ dicti Domini Cardinalis.

[249] Testis LIV interrogata super articulo CXXV dd. articulorum, & contentis in eo, [alius infirmus,] qui sic incipit: Item quod eodem anno Petrus, filius Bernardi Alberti, mercatoris, &c. Dixit se tantum scire, quod Petrus, filius dictæ loquentis, & Bernardi, in articulo nominati, fuit infirmus bene novem vel decem diebus; & quadam die, ipsa loquens fecit venire ad domum suam, quemdam presbyterum sancti Symphoriani, vocatum Dominum Guilielmum, & dum fuit in domo ipsius loquentis, dixit sibi ipsa loquens: Ecce iste puer habet bene quatuordecim annos, vel circa, audiatis eum de confessione. Et tunc ipse presbyter, appropinquans ad eum, audivit eum de confessione: qua audita, dixit ipsi loquenti, quod de ipso non oportebat facere computum. Quod audiens vir ipsius loquentis & pater dicti pueri, accessit ad sepulcrum dicti Domini Cardinalis, & ad domum postea rediens, reperit ipsam loquentem, cui dixit: Est expeditus f, id est mortuus? Quæ respondit: Ego in eo non cognosco mortem neque vitam: & tunc pater & mater ascenderunt ambo, ad locum, ubi erat puer: & tunc pater interrogavit puerum, quid faciebat? Respondit puer: O Domine, vos venitis de Corpore sancto. Et respondens pater; Quomodo scis tu? Ego bene scio, quia curatus sum. Interrogatus, si puer amisit loquelam? Dixit quod omni die fuit locutus, hoc excepto, quod post confessionem, usque ad adventum patris, non dedit verbum. Interrogatus si totaliter fuit curatus? Dixit quod non; sed paulatim, remanens debilis, fuit curatus.

[250] [dolens ex renibus,] Testis LV interrogatus super CCLXII articulo, & contentis in eo, qui sic incipit: Item quod Nichosa, uxor Zenobii, &c. Dixit, ut in articulo continetur, fore vera.

[251] [infans morti proximus,] Eadem die, supradictus Hieronymus, interrogatus super miraculo inferius declarato: & primo interrogatus, dixit, quod anno Domini MCCCLXXXIX, & die quinta Martii, ultimo præteriti, uxor sua peperit unum filium dicta die quinta Martii ante dicti, & fuit baptizatus, & in crastinum de mane, socrus sua vocavit ipsum loquentem, ut veniret, si volebat videre filium suum vivum; qui veniens & videns filium suum in cunabulis, vidit eum fere nigrum; & cum esset in cunabulis & pannis involutus, ipse loquens fecit eum dissolvi; & cum esset dissolutus, ipse puer extendit pedes & manus, & fecit hiatus. Quod videns ipse loquens, credidit ipsum esse mortuum, & recommendavit animam Deo & beatæ Mariæ Virgini. Uxor vero alta voce recommendavit eum Domino Cardinali de Luxembourg; & tunc puer incepit vomere, & post vomitum incepit flere & paulatim colorem recuperare.

[252] Testis LVI interrogatus super articulo CVII, [alius item submersus,] qui incipit: Item quod eodem anno, Anthonius Thome, commorans in præsenti civitate in burgo Domini Petri de Seguireto, &c. Dixit contenta in d. articulo fore vera, hoc excepto, quod, ubi dicitur aqua Durantiæ, dixit quod fuit in aqua Sorgiæ; & hoc etiam salvo, quod, ubi dicitur, quia vidit puerum versus fundum aquæ, non erat in fundo aquæ, sed erat super aquam profectus. Interrogatus, si in sua conscientia credebat, dictum puerum esse mortuum? Dixit quod sic. Interrogatus, si credit quod propter preces dicti D. Cardinalis, fuerit dictus puer ad vitam restitutus? Dixit quod sic. Interrogatus quo tempore fuit? Dixit quod in æstate. De mense Julii vel Augusti erunt duo anni.

[253] Testis LVII interrogata super articulo CCLXII, [laborans ex tibiis, sospitati.] qui incipit: Item quod Nicolosa *, uxor Hieronymi Zenobii, de Florentia, Avenione commorans, patiens quosdam dolores, &c. Dixit, se tantum scire, quod non habuerit malum in renibus. Sed verum est quod patiebatur in tibiis: ita quod vix se poterat sustinere: tamen ibat per domum cum maxima difficultate, & videns, se sic gravatam, emisit votum, quod si precibus Domini Cardinalis de Luxembourg curaretur, ejus sepulcrum visitaret, & offerret sibi duas tibias ceræ, & facto voto eadem die fuit curata. Interrogata quæ infirmitas erat, dixit quod nescit, quia non apparebat infirmitas exterius, sed interius erat dolor pungitivus. Interrogata, si statim fuit curata, emisso voto? Dixit, quod non, sed eadem die sensit se curatam.

[254] Item & super articulo CCLXIII, qui incipit: [Depulsa sterilitas,] Item quod eadem Nicolosa, agnoscens tantam gratiam sibi factam, &c. interrogata, & diligenter examinata, dixit, ut in articulo continetur, verum esse. Interrogata, si sciebat, quod concepisset? Dixit, quod non; quia si scivisset, quod concepisset, non fecisset votum, quod fecit. Interrogata, quo tempore emisit votum? Dixit, quod videtur sibi, quod tertia die post obitum d. Domini Cardinalis. Interrogata, quo tempore postea peperit filium? Dixit, quod de mense Martii, circa medium ejusdem mensis Martii.

[255] Dixit insuper dicta Nicolosa, quod anno Domini MCCCLXXXIX, [infans a morte servatus.] & die quinta Martii, ultimo præteriti, ipsa peperit filium dicta die quinta Martii ante dicti, & fuit baptizatus, & in crastinum de mane, mater ipsius loquentis, vocavit Hieronymum, maritum loquentis, ut veniret, si volebat, videre dictum filium suum vivum: qui veniens & videns filium suum in cunabilis; vidit eum fere nigrum: & cum esset in cunabulis, & pannis involutus; ipse maritus fecit eum dissolvi; & cum esset dissolutus, ipse puer extendit pedes & manus, & fecit hiatus: quod videns, dictus Hieronymus, maritus, credidit ipsum mortuum esse. Et tunc dictus Hieronymus recommendavit animam Deo & beatæ Mariæ Virgini. Ipsa vero loquens alta voce recommendavit dictum puerum Domino Cardinali de Luxembourg, & tunc puer incepit vomere, & post vomitum incepit flere & paulatim colorem recuperare.

[256] [Aliud de tibiis curatis,] Testis LVIII interrogata super articulo CCLXII, & contentis in eo, qui sic incipit: Item quod Nicolosa, uxor Hieronymi Zenobii de Florentia, &c. Dixit se tantum scire, videlicet, quod dicta Nicolosa, filia sua, in articulo nominata, non habuit malum in renibus; sed verum est quod patiebatur in tibiis. Ita quod vix poterat se sustinere; tamen ibat per domum cum maxima difficultate, & videns se dicta filia sua sic gravatam, votum emisit ad sanctum Petrum Cardinalem de Luxembourg: dicendo, quod si precibus dicti Domini Cardinalis curaretur; ejus sepulcrum visitaret; & offerret duas tibias ceræ, & facto voto, eadem die fuit curata. Interrogata si statim fuit curata, voto emisso? Dixit quod non, sed eadem die sensit se curatam.

[257] [ac de infante a morte servato testimonium.] Dixit insuper Domina Xandra, quod anno Domini MCCCLXXXIX & die quinta mensis Martii ultimo præteriti; dicta Nicolosa, filia sua, peperit filium dicta die quinta Martii ante dicti, & fuit baptizatus, & in crastinum de mane, ipsa loquens vocavit Hieronymum, generum suum, & maritum filiæ suæ prædictæ; ut veniret, si volebat videre filium suum vivum. Qui veniens, & videns filium suum in cunabulis, vidit eum fere nigrum: & cum esset in cunabulis, & pannis involutus, ipse maritus fecit eum dissolvi, & cum esset dissolutus, ipse puer extendit pedes & manus, & fecit hiatus: quod videns dictus gener suus, recommendavit animam Deo & beatæ Virgini Mariæ. Filia vero dictæ loquentis, & uxor dicti Hieronymi, alta voce recommendavit dictum puerum dicto Domino Cardinali de Luxembourg, & tunc puer incepit vomere; & post vomitum incepit flere, & paulatim colorem recuperare.

[258] [Depositiones de dolore renium,] Testis LVIIII interrogatus, non super articulis in hujusmodi causa datis, sed super miraculo inferius descripto. Et primo interrogatus, dixit, quod Hugueta, uxor sua, ætatis quinquaginta annorum, vel circa; fuit infirma tribus annis cum dimidio in renibus, in tantum, quod vix poterat ambulare. Ambulabat tamen cum difficultate, manibus se appodiando, curva incedendo cum baculo vel adjutorio. Unde ipsa, audiens famam dicti Domini Petri de Luxemburgo, vovit se sibi, promittens sex libras ceræ, si ejus precibus curaretur. Quo voto emisso, infra tres horas, ut ipsa dicto loquenti marito suo retulit, fuit curata; ita quod ex tunc dictam infirmitatem non fuit passa; sed ambulavit & ambulat erecta & sine baculo & adjutorio, & fuit restituta sanitati, ac si numquam infirmitatem sensisset. Interrogatus, si audivit medicos, vel adhibuit medicinas, unguenta vel balnea? Dixit, quod nihil penitus adhibuit, nec adhiberi fecit medicamenta, quod sciat.

[259] Testis LX super miraculo inferius descripto. Dixit, [sublato;] quod in loco de Brinazato, Lemovicensis diœcesis, erat publica vox & fama, quod Hugueta, uxor Petri de Penenayre, fuerat infirma; adeo quod non poterat surgere de lecto sine adjutorio, & expost audivit a dicta Hugueta, & a vicinis, quod erat curata precibus dicti Domini Cardinalis de Luxembourg. Interrogatus, quid est fama? Dixit, quod illud, quod communiter a pluribus dicitur; & alia dixit se nescire.

[260] Testis LXI interrogata super CVII dd. arriculorum articulo & contentis in eo, [repetita] qui sic incipit: Item quod eodem anno Antonius Thome commorans in præsenti civitate; in burgo Domini Petri de Seguireto, legum doctoris, &c. Dixit contentum in dicto articulo fore verum; utpote quæ vidit dictum puerum in aqua Sorgiæ existentem; & erat præsens quando dictus Antonius Thome illum extraxit mortuum de aqua Sorgiæ. Insuper confirmavit omnes circumstantias istius miraculi, sicut jam sunt scriptæ in præcedentibus depositionibus.

[261] Testis LXII interrogata super CVII dd. articulorum articulo & contentis in eo (de quo jam pluries locutum est) confirmavit, [de puero submerso,] quæ exponuntur in d. articulo, dicens esse vera; & ejus depositio similis est præcedentibus de d. articulo.

[262] Testis LXIII interrogatus super CVII dd. articulorum articulo, [atque ad vitam revocato, testimonia.] & contentis in eo, qui sic incipit: Item quod eodem anno Antonius Thome, &c. Dixit, contentum in d. articulo esse verum cum omnibus circumstantiis ibidem expositis: utpote qui primus vidit puerum submersum in aqua Sorgiæ; & Antonium Thome saltantem in aquam, unde levavit dictum puerum, quem judicavit esse mortuum: quia non movebat pedes neque manus: & habebat dictus puer faciem albam & pallidam.

[263] Testis LXIV interrogatus super CXLVIII articulo, [Item de febri,] qui sic incipit: Item quod anno proxime dicto tam gravissima febris continua arripuit Joannetum &c. Dixit, contenta in d. articulo fore vera. Interrogatus quomodo scit? Dixit, quod erat filius ejus, & præsens erat, & vidit, & audivit in articulo contenta. Interrogatus, quanto tempore ante votum fuit infirmus? Dixit, quod per quinque vel sex dies. Interrogatus, si emisso voto statim fuit curatus? Dixit, quod incepit dicere Babay, & postea paulatim incepit loqui, debiliter tamen, & hoc fuit circa secundam horam noctis, & postea de mane, ipse puer a caloribus fuit dimissus: unde ex hoc ipse loquens judicavit, dictum puerum esse curatum precibus dicti Domini Cardinalis. Interrogatus, si ante votum puer loquebatur? Dixit, quod non, imo per sex vel septem horas ante voti emissionem non fuit locutus nec se movebat.

[264] Testis LXV interrogatus super CLXV articulo, [brachii debilitate,] & contentis in eo, qui sic incipit: Item quod Joannes de Sullet, furnerius, &c.. Dixit, se tantum scire, quod verum est, quod ipse cecidit in terram, & quod septem vel octo dies post, sensit brachium suum dextrum valde debilitatum; ita quod, licet aliqualiter brachium moveret, non tamen ad caput, nec retro dorsum, nec ad os ponere, nec etiam ad induendum se juvare poterat; & licet per medicos, per spatium quinque mensium vel circa, fecerit adhiberi medicinas, quæ constiterunt sibi bene decem florenos, non tamen, nec opera medicorum neque medicinarum, a debilitatione brachii potuit curari. Quod videns, vovit ut in articulo continetur. Quo voto emisso infra triduum sensit brachium totaliter curatum, acsi numquam habuisset malum. Interrogatus, si umquam habuerat brachium debilitatum, & si postmodum habuit brachium, ut prius habebat, debilitatum. Dixit quod non.

[265] [submerso vitæ reddito,] Testis LXVI examinata super CXVI articulo, & contentis in eo, qui sic incipit, Item quod eodem anno de mense Julii accidit in loco de Barbentana, Avenionensis diœcesis: dixit quod, ipsa loquente existente in campo suo cum messoribus, vidit Bertrandum in articulo nominatum, ducentem quadrigam (quæ dicitur Tombarel) oneratam herbis; & quod dictus Bertrandus per locum periculosum dictam quadrigam ducebat, ut finis demonstravit; messores, qui cum dicta loquente erant, clamaverunt alta voce ipsi Bertrando, ut caveret sibi, quia locus ubi transibat, non erat locus ad ducendum quadrigas opportunus. Hoc tamen non obstante, ipse Bertrandus duxit quadrigam suam, quo voluit, & in bedali, de quo in articulo ponitur, cecidit; quod videns ipsa loquens, monuit messores, qui cum illa erant, ut irent ad juvandum dictum Bertrandum ad levandam quadrigam: qui responderunt, si indigeat juvamine nostro, bene clamabit. Et ipsa loquens, quod circa quadrigam non apparebat ipse Bertrandus, ipsa adhuc requisivit ipsos messores, quod irent: quod facere recusarunt. Ipsa vero loquens hoc videns, suspicans quod malum evenisset ipsi Bertrando, quia nullo modo eum videbat, ipsa loquens in propria persona accessit ad quadrigam.

[266] [& pluribus] Et dum ibi fuit, reperit quadrigam subversam in bedali; reperit etiam caputium dicti Bertrandi super aquam: & tunc ipsa suspicans, quod Bertrandus eset subtus quadrigam, clamavit alta voce messoribus, ut venirent omnino, quod & fecerunt; & dum ibi fuerunt una cum ipsa loquente, exoneraverunt ipsam quadrigam; qua exonerata, illam extraxerunt de loco in quo ceciderat, & tunc dictus Bertrandus apparuit inter tibias illorum, qui dictam quadrigam levaverunt: quem Bertrandum extraxerunt de aqua, & ad littus aquæ posuerunt, omnes unanimiter dicentes, ipsum esse submersum & mortuum, & tunc ipsa loquens, dixit: non est mortuus; & posito, quod sit mortuus, confido in Deo, beata Maria Virgine & Domino Petro de Luxembourg, quod sibi vita restituetur. Et tunc genibus flexis, ipsa loquens ipsum Bertrandum dicto domino Cardinali, devotissime deprecando, de quo summe confidebat, devovit: quia si precibus dicti Domini Cardinalis vita sibi restitueretur, imaginem ceræ ipsi Domino Cardinali offerret, & idem vovit bis, antequam dictus Bertrandus fuisset extractus de aqua. Et duæ puellæ, ibidem etiam existentes deprecabantur ipsum Dominum Cardinalem, ut vita dicto Bertrando restitueretur. Erant autem dictæ puellæ ætatis octo aut decem annorum. Quo voto emisso, per ipsam loquentem, dum ipse Bertrandus per assistentes quodammodo teneretur suspensus, pedes in altum tenendo, quædam Francisca, uxor Rostagni Magner, tenebat caput ipsius Bertrandi, & manum unam super stomachum ipsius Bertrandi, & tunc sensit, quod spiritum habebat, & sic paulatim super quadrigam positus incepit clamare af, & se plangere, sicque in crastinum pedibus propriis sepulcrum dicti Domini Cardinalis visitavit.

[267] Interrogata, si credebat, ipsum Bertrandum esse mortuum? [rei adjunctis.] Dixit quod sic, eo quod non movebat pedes, nec manus, nec caput. Interrogata, si erat rigidus & frigidus? Dixit, quod sic, causam reddens, quia tetigit eum in manibus & pedibus, & infra corpus; & etiam tenebat manus aliqualiter clausas, nec poterant extendi digiti manus. Interrogata, si anhelitum emittebat? Dixit, quod non. Interrogata, quomodo scit? quia ante os ponebat manum frequenter, & sic ponendo non percepit, quod emitteret anhelitum; & aliter non probavit. Interrogata, si emisit aquam per os? Dixit quod non, sed post vorum bene emisit aliquantulum de sanguine per os. Interrogata, si tenebat os apertum? Dixit quod sic, tamen habebat labia grossa & nigra, & oculos eversos ad modum morientis.

[268] Testis LXVII interrogatus, non super articulis, sed super miraculo, inserius descripto. Et primo interrogatus, [Fur suspendio liberatus,] dixit, quod ipse rapuit unum par boum Bertrandi Cur de Monroye, Diensis diœcesis, eo quod ille Bertrandus Cur receptabat inimicos Domini loquentis, videlicet Domini sui temporalis, scilicet Episcopi Diensis: & dum dictos boves ad civitatem Diensem adduxisset, ipse fuit captus per curiam temporalem dictæ civitatis Diensis, & statim confessus fuit, quod boves prædictos rapuerat: ad cujus confessionem, ut dixit, judices tulerunt sententiam, ut suspenderetur; & ipse audiens, quod esset ad suspendium condemnatus: vovit se Domino Cardinali de Luxembourg, quod eum a tali morte vellet præservare, & post votum, eumdem duxerunt ad patibulum, & dum fuit in pede patibuli & recitasset dictum votum, carnifex ascendit scalam per duos vel tres gradus, ut eum in patibulo ligaret, & sic ascendendo, scala fuit fracta in duabus vel tribus partibus; & nihilominus equi curialium ad invicem tunc inceperunt magnam riottam g, & fugerunt hinc inde; & sicut credit, & firmam spem habet, prætextu miraculi, a morte fuit liberatus, & post aliquos dies, remissus ad aliam curiam [non] fuit civiliter condemnatus; & sic mortem totaliter evasit. Interrogatus, de tempore, dixit, quod post Pascha sere per quindecim dies de anno præsenti, videlicet de anno MCCCLXXXX. Interrogatus, quale votum emisit? Dixit, quod promisit visitare sepulcrum dicti Domini Petri Cardinalis cum uno floreno, & cum chorda in collo.

[269] Testis LXVIII interrogata super articullo CXVI, [puer submersus,] & contentis in eo, qui sic incipit: Item quod eodem anno de mense Junii accidit in loco de Barbentana, Avenionensis diœcesis, quod quidam adolescens, &c. dixit contentum in dicto articulo esse verum, utpote quæ præsens erat cum sorore sua Rayneria, quando dictus Bertrandus fuit extractus de aqua mortuus & rigidus, & confractus in membris suis, & ipsa loquens, cum sorore sua Rayneria, & cum duabus filiabus, ibidem existentibus, emiserunt votum ad dictum Dominum Petrum Cardinalem pro salute dicti Bertrandi, & post aliquam pausam, emisso voto, dictus puer incepit respirare, ronflando h ad modum hominis morientis: & postea pater & mater, venientes duxerunt super quandrigam. Insuper dicta loquens confirmavit omnes circumstantias istius miraculi: sicut sunt depositæ superius in depositione Rayneriæ, sororis suæ.

[270] [vitæ restitutus, plurium testimoniis] Testis LXIX interrogatus, super CXVI dd. articulorum articulo, & contentis in eo, qui sic incipit: Item quod eodem anno, de mense Junii, accidit in loco de Barbentana, Avenionensis diœcesis, &c. Dixit contentum in d. articulo esse verum, cum omnibus circumstantiis, quæ fuerunt depositæ a præcedentibus testibus, qui fuerunt interrogati super eodem articulo, Interrogatus, si erat præsens? Dixit quod sic, & vidit dictum Bertrandum, submersum & mortuum; quia tetigit eum in capite & tibiis; & erat frigisus & rigidus, & nullum signum vitæ apparebat in eo.

[271] [stabilitur.] Testis LXX super eodem CXVI articulo, & contentis in eo, dixit, contentum in eo esse verum, & confirmavit omnino præcedentia testimonia. Utpote qui vidit, & præsens erat, quando dictus Bertrandus cecidit cum quadriga in bedali; & extractus inde fuit submersus, & mortuus. Ejus depositio omnino similis est ceteris; & ita sunt convenientia testimonia.

[272] Testis LXXI interrogata super CLXV dd. articulorum articulo & contentis in eo, qui sic incipit: Item quod Joannes de Sullet, furnerius, ætatis triginta sex annorum, vel circa: eundo per villam Avenionensem, cecidit ad terram, &c. Dixit verum esse, ut in articulo continetur; hoc salvo, quod nescit, si incontinenti voto emisso, idem Joannes fuit curatus; sed bene dicit, quod statim voto emisso, accessit ad sepulcrum dicti Domini Cardinalis de Luxembourg; transeundo per speciariam i, ubi emit unum brachium ceræ, pro complendo votum suum, & dum rediit ad domum, dixit ipse loquenti: Pro certo, iste Sanctus fecit mihi gratiam: nam ego possum ponere & removere caputium meum de capite meo cum brachia læso, quod non potueram de toto tempore, in articulo contento: reddens causam, quod dictum Joannem virum suum induebat, sicut unum infantem; & vidit eum infirmum. Interrogata, si totaliter fuit curatus? Dixit, quod non; imo remansit debilis, per tres vel quatuor dies, sed ex tunc fuit potens in brachio, adeo quod non dimisit negotia sua exercere, & adhuc exercet. Interrogata de anno, dicit quod statim post sepulturam dicti Domini Cardinalis, quando audivit, quod ipse Dominus Cardinalis faciebat miracula: de mense & die non recordatur.

[273] [De eodem.] Testis LXXII interrogata, super eodem jam proxime dicto CLX articulo, & contentis in eo, dixit se tantum scire in d. articulo, quod ipsa vidit Joannem, de quo in dicto articulo fit mentio, qui non poterat se juvare de brachio, videlicet in pastando k, & in furnando, & postea vidit ipsa loquens, quod ipse Joannes pastabat, & infurnabat, asserens ipsa loquens, quod ipsa audivit a dicto Joanne, quod erat curatus de brachio, quia se voverat dicto Domino Cardinali de Luxembourg. Interrogata de anno & mense & die, quibus ista vidit & audivit? Dixit se non recordari.

ANNOTATA.

a Fortasse vox hæc coincidit cum voce Gruellum, polenta, Gallice gru, gruau.

b Rauba vel raupa sunt exuviæ, spolium, vel furtum cujusvis supellectilis, Germanis raub, Belgice roof. Hic accipitur pro sacris lipsanis, & quid ni determinate pro ipso Beato vestimento, Gallice robe? ut videtur suaderi ex contextu.

c Rasoir Gallis, novacula.

d Videtur esse idem quod bienheureux, id est beatus.

e Phrasis hæc redolet Italicam, e spedito, id est, actum est de illo.

f Riotte significat Gallice altercationem parvam; & metaphorice hic riotta, videtur indicare discordiam, inter equos curiales exortam.

g Ronfler Gallis est ronchos edere, stertere.

h Species (a Gallico espices) sunt aromata, vel res quævis aromaticæ. Speciarius, qui id genus species vendit. Speciaria, res aromataria, vel aromatum mercatura, Gallice espiceries. Verum hic per speciariam intellige officinam, in qua, præter aromata, etiam cerea anathemata prostabant.

i Pasta (Gallis paste) est massa, crudus panis. Hinc per pastare intellige massam panis conficere vel pinsere, seu artem pistoriam exercere; ut colligitur etiam ex voce sequenti.

k Id est, in furnum immittere, Gallice enfourner. Hinc colligas, quid sit vox furnerius, posita num. 272, nimirum pistor.

* al. Nichosa.

CAPUT XII.
Processus de miraculis apographum juridice
confectum, ac Martino V. PP. oblatum
.

Hic finiunt prædictæ interrogationes, & depositiones testium super miraculis factis, precibus recolendæ memoriæ sancti Petri de Luxemburgo Cardinalis; [Processus præsens a tribus notariis subscriptus:] & hic pariter finit processus canonizationis ejusdem beati Petri de Luxemburgo Cardinalis, factus per Reverendissimos Cardinales, supra nominatos; qui quidem processus originalis, subscriptus est per tres notarios dictorum trium Cardinalium commissariorum, nempe per Valterium Richerii de Ficocunia, Reverendissimi in Christo Patris & Domini Petri Episcopi Sabiniensis S. R. E. Cardinalis notarium; per Petrum Galhardum, Reverendissimi in Christo Patris, & Domini D. Amelii, tituli sancti Eusebii sacro sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis notarium, & per Jacobum de Astrabaio, Reverendissimi in Christo Patris Guilielmi, Cardinalis sancti Angeli notarium.

[275] Porro notandum est, quod anno MCCCCXVII, Guido de Boscagio Avenionensis Episcopus, [desumptum juridice apographum,] ad requisitionem Reverendi patris Andreæ de Borvilla, Cælestinorum Avenionensium procuratoris, viso & lecto processu, facto pro canonizatione præfati Petri de Luxemburgo; Joannem Antherium, Franciscum Bertrandi, Joannem de Comis, & Andream de Villaribus, libelliones commisit pro apographo, ex dicto processu extrahendo; quod prædictus Reverendus pater procurator, jussu ejusdem Episcopi, & de consensu monasterii præfati, Constantiam detulit; illudque magna cum reverentia & humillima supplicatione, cum litteris consulum civitatis Avenionis Martino Quinto, summo Pontifici, præsentavit, ut Petrum de Luxemburgo Sanctorum numero vellet adscribere. Et est istud apographum, quod ego frater Abel le Gros, monachus conventus Cælestinorum Avenionensium, manu propria, & de verbo ad verbum transcripsi; & ne quis prædicta, quamquam authentica, in dubium revocet; æquum duxi, hic apponere commissionem prædicti Domini Episcopi Avenionensis, & attestationes libellionum commissorum, cum illorum signis. Sequitur ergo.

[276] Commissio Domini Guidonis, Episcopi Avenionis. Guido, miseratione divina, [Martino V offerendum] Episcopus Avenionensis dilectis nobis in Christo discretis viris, magistris Joanni Anterio, Francisco Bertrandi, Joanni de Comis, & Andreæ de Villaribus, notariis publicis & habitatoribus Avenionis, salutem in Domino & diligentiam in commissis. Instante dilecto nobis ineodem Christo, religioso viro, fratre Andrea de Borvilla, monacho, & procuratore monasterii fratrum Cælestinorum de Luxemburgo Avenionis, asserente, se, seu dilectos in eodem Christo venerabiles & religiosos, Priorem & Conventum dicti monasterii, penes se habere processum originalem, factum per certos Dominos Cardinales & Episcopos, commissos ad id, & per felicis recordationis Dominum Clementem Papam VII deputatos super canonizatione sanctæ memoriæ Domini Petri de Luxemburgo, sancti Georgii ad Velum aureum S. R. E. Diaconi Cardinalis, miraculis coruscantis; & infra septa dicti monasterii tumulati, ac per tres dictorum Dominorum Cardinalium notarios, scribas, & secretarios subscriptum & signatum in ejusmodi tabellionatione; prout etiam processum ipsum papireum, artificialiter ligatum, sicut jam narratur, subscriptum & signatum seu tabellionatum, omni vitio & suspicione carentem, ut prima facie videbatur, nobis realiter exhibuit idem procurator, & hoc de consensu dictorum Religiosorum expedire, mittere ad sanctam Sedem Apostolicam & Romanam Curiam, & ad Dominum nostrum Papam, seu certos Dominos Cardinales, commissos super iis & per eumdem Dominum nostrum Papam deputatos, apud quos de dicti Sancti canonizatione nunc agitur; aut alios deputandos, apud quos agetur; copias certas dudum factas ejusdem processus, prius cum dicto originali processu per aliquos notarios collationatas, subscriptas & signatas, cum propter viarum pericula, originalem processum mitti non expediat eisdem.

[277] Nos de vestra probitate, discretione & diligentia confidentes, [ex commissione Ep. Avenionensis.] vobis & duobus vestrum in solidum committimus, & mandamus, quatenus de copiis ipsis cum dicto libro dicti processus originalis collationem faciatis invicem diligenter; & copias ipsas, vestris aut vestrum duorum subscriptionibus hujusmodi collationis testificatoribus & signis tabellionalibus munitas, procuratori dictorum Religiosorum detis, satisfacto vobis de vestro salario moderate. Datum Avenione sub testimonio sigilli nostræ Cameræ rotundi, die XXIII Januarii, anno Domini MCDXVII. Sic signatus, Guido Episcopus Avenionis.

[278] Et ego Joannes de Comis, clericus Claromontensis diœcesis, [Authentica notariorum] civis & habitator Avenionis, publicus authoritate Imperiali notarius; commissarius ad hæc, una cum aliis notariis in commissione, nobis per Reverendum in Christo Patrem & Dominum Guidonem, Avenionensem Episcopum facta, deputatis, ut de ejusmodi commissione constat, litteris patentibus ipsius Domini Episcopi, ejusque sigillo rotundo ceræ rubeæ sigillatis, a nobis notariis prædictis cum reverentia, qua decet, receptis, quarum tenor proxime est insertus. Qui virtute hujus commissionis, & ad requisitionem religiosi viri fratris Andreæ de Borvilla, in ipsis litteris nominati, feci collationem diligentem & fidelem de præsenti copia, libro transcripto, seu exemplari, ex originali libro sive processu extracto, continente in universum folia quotata trecenta septuaginta, scripta trecenta triginta sex; non scripta vero triginta quatuor, præsenti folio cum scriptis computato. Feci quidem collationem hujusmodi cum eodem originali processu, omni vitio & suspicione carentem, ut prima facie apparebat, subscripto & signato signis publicis ac tabellionato per dictos magistros Valterium Richerii de Ficocunia, Petrum Galhardi, & Jacobum de Estrebayo, notarios publicos, & scribas dictorum Dominorum Cardinalium, in eorum subscriptionibus nominatorum.

[279] Quarum quidem collationem feci una cum magistro Andrea de Villaribus, [testimonia] notario publico insinuato, legente eumdem librum, seu processum originalem; me ipsum auscultante super præsentis copiæ transcripto seu libro, corrigendo corrigenda, addendo addenda, tollendo tollenda, & alias eam uniformem verbis faciendo; & quia præsentem librum seu transcriptum cum dicto libro seu processu originali concordare inveni, ideo hic propria manu mea me subscripsi, & signum meum authenticum hic ante posui consuetum, una cum signo & subscriptione supradicta; & infrascriptis magistri Andreæ de Villaribus, die XXXI & ultima mensis Januarii, anno a Nativitate Domini MCDXVIII, Indictione undecima, pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini Martini, divina providentia Papæ V anno primo.

[280] Et ego Andreas de Villaribus, oriundus de Ambianensi civitate in Picardia, publicus imperiali ubique, [de fideli exemplaris authentici] & regia in patria regni Franciæ, quæ jure scripto regitur, authoritatibus notarius, pro nunc habitator Avenionis, commissarius memoratus, una cum dicto magistro Joanne de Comis, notario & commissario suprascripto, modo & forma in suscriptione dicti magistri Joannis de Comis notarii, hanc immediate præcedentis, deputatis, descriptis virtute ejusdem commissionis, ad requisitionem supra scripti religiosi fratris Andreæ de Borvilla, feci collationem fidelem & diligentem de præfata copia, libro seu transcripto, modo præscripto, scilicet me legente librum seu processum originalem, & dicto magistro Joanne de Comis, notario & commissario inscripto, auscultante, & ut in sua subscriptione præscriptum est, corrigente. Et ideo hic me manu mea propria suscripsi, & signum meum dictis authoritatibus solitum apposui, requisitus in testimonium omnium præmissorum. Anno, die, Indictione & Pontificatu proxime dictis. Et subnotatum erat. De Villaribus.

[281] In testimonium vero quod discreti viri magistri Valterus Richerii de Ficocunia, [cum transscriptis collatione,] Petrus Galhardi, & Jacobus de Astrabayo, notarii publici, in processu originali, de quo mentio perhibetur descripti, ac Dominorum Cardinalium commissariorum, in eodem processu nominatorum secretarii & scribæ, tempore eorum subscriptionum, & signationum erant, & diu ante fuerant; & magistri Joannes de Comis, & Andreas de Villaribus, in præsenti libro seu copia, & superius proxime descripti, & alii in commissione per Nos, Avenionensem Episcopum inferius nominatum, eis facta, & supra proxime inscripta nominati: etiam tempore subscriptionum & signat onum suarum, & diu ante fuerunt, & erant ac sunt notarii publici, authoritatibus in eorum subscriptionibus descriptis, & ad præfatos magistros Valterum Richerii; Petrum Galhardi, & Jacobum de Astrabayo; temporibus supra dictis fuit habitus, & habebatur. Et hodie dictis magistris Joanni de Comis & Andreæ de Villaribus, tamquam ad notarios publicos probos, ac boni nominis ac bonæ famæ, publice & notorie habetur recursus, instrumentisque, & aliis scripturis publicis, per eos receptis, subscriptis & signatis, adhibita fuit, & adhibebatur, ac hodie adhibetur singulis ad singula relatis plena fides, & quod præsens liber seu copia manibus propriis præfatorum magistrorum Joannis de Comis, & Andreæ de Villaribus, notariorum publicorum, ut præmittitur, subscripta, & eorum signis consuetis signata existit; quodque ipsi vice & authoritate nostra ejusmodi collationem, subscriptiones & signationes fecerunt; & quod commissio nostra prædicta, eis facta, & litteræ ejus tales essent in verbis, sigillo, & signatione, atque tales, prout superius inscriptæ sunt.

[282] Nos Guido, miseratione divina, Avenionensis Episcopus, de iis legitime informati, [ac concordia.] ad instantiam & requisitionem fratris Andreæ de Borvilla, Procuratoris prælibati, bullam plumbeam authenticam curiæ nostræ episcopalis Avenionis, filis cirici a viridis more solito impendentibus, communitam, præsenti libro seu copiæ duximus apponendam, ad majorem roboris firmitatem præmissorum. Datum & actum Avenione in domo habitationis nostræ, die prima mensis Februarii, anno a Nativitate Domini MCCCCXVIII, indictione XI, pontificatus sanctissimi in Christo Patris, & Domini nostri, Domini Martini, divina providentia Papæ V, anno primo, in præsentia venerabilium virorum Dominorum Hugonis de Spina, litterarum apostolicarum scriptoris, & Falconis de Barbentana, Prioris de Gravisione, nostræ Avenionensis diœcesis. Sic signatus de mandato dicti Domini Episcopi, de Maflesio. Inferius habebatur: G. Episcopus Avenionensis. Infra expressum erat sigillum, ab una facie repræsentans Episcopum, habitu episcopali vestitum, cum hac inscriptione, dicti sigilli peripheriam obeunte: Bulla Episcopi Avenionensis. Ab altera parte exhibet mitram, inscriptione in orbem circumducta, ejusdem tenoris, cujus erat præcedens.

ANNOTATA.

a Id est cera, Gallice cire.

HISTORIA
Eorum, quæ post obitum B. Petri de Luxemburgo contigerunt, e
Ms. Codice PP. Cælestinorum monasterii Avenionensis, a
P. Nicolao Malet, ejusdem monasterii religioso, collecta
.

Petrus de Luxemburgo S. R. E. Cardinalis, Episcopus Metensis, Avenione in Gallia (B.)

EX MSS. Avenion.

PRÆFATIUNCULA.

Cum Beatus Petrus a Luxemburgo, in cœmeterio pauperum S. Michaëlis apud Avenionem humatus, [Scopus auctoris.] sanctitate ac miraculis clarissimus, initium monasterio Cælestinorum Avenionensium dederit, jubente Clemente Papa VII, ejusque successore Petro de Luna a, Benedicto XIII nuncupato, exequente; priusquam ultra progrediar de eo scribere, statui non equidem ad longum ejus ab infantia vitam, quæ bis typis b mandata est, hic inserere, sed breviter eorum, quæ a tempore, quo ab oculis evanuit humanis, ut in cælis nasceretur, acciderunt, historiam enarrare.

[2] Petrus a Luxemburgo, Imperatoria Regiaque stirpe oriundus, anno reparatæ salutis MCCCLXXXVII, die penultima mensis Junii, Pontificatus Clementis Papæ VII anno IX, ultimo voluntatis suæ eloquio, corpus suum ecclesiasticæ sepulturæ humilius reliquit, cavitque in cœmeterio pauperum S. Michaëlis, extra sacella in loco publico, pauperum modo, terræ mandari; illud tamen cum aliis dicti sui Testamenti statutis, correctioni ac voluntati dicti summi Pontificis, & Cardinalium Executorum summa cum humilitate relinquens; quæ, ut magis eniteat, hic in primis, & ante omnia ejusdem Testamenti tenorem duximus inserendum.

CAPUT I.
Testamentum B. Petri, miracula, fundatio monasterii
Cælestinorum Avenione, canonizatio a multis petita
.

In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Patris & Filii & Spiritus sancti. Amen. Tenore præsentis publici instrumenti noscat in Filio Virginis gloriosæ, viventium præsens ætas, & futurorum posteritas secutura non ignoret, sed ad perpetuam firmam & validam memoriam futuris & perpetuis permaneat, quod anno a Nativitate ejusdem Domini millesimo trecentesimo octuagesimo septimo, Indictione decima, mensis vero Junii die penultima, Pontificatus SS. in Christo Patris & Domini nostri, Domini Clementis, divina providentia Papæ septimi anno nono, in mei notarii publici infra subscripti testiumque inferius nominatorum, ac expresse & specialiter ad hoc vocatorum & rogatorum, præsentia constitutus personaliter Reverendissimus in Christo Pater & Dominus, D. Petrus, miseratione divina tituli S. Georgii ad Velum aureum S. R. E. Diaconus Cardinalis, de Luxemburgo vulgariter nuncupatus, mente, memoria, atque consideratione constans & sanus, licet corpore & membris tenuis & debilis, prout prima facie apparebat, melioribus via, modo, & forma, quibus de jure, consuetudine & æquitate canonica dici potest & exprimi, suum condidit, fecit & ordinavit testamentum & ultimam voluntatem, in modum, qui sequitur, & in formam: Ego Petrus, miseratione divina S. Georgii ad Velum aureum, S. R. E. Diaconus Cardinalis, licet indignus, de Luxemburgo vulgariter nuncupatus, & misericordia Jesu Christi Salvatoris & Redemptoris mei, mente sanus atque memoria, licet corpore & membris debilis & æger, attendens & considerans, quod nihil est in carne positum, quod viam ultimi judicii valeat evitare, & quod humanæ naturæ debilis conditio tot & tantis subjaceat periculis & ærumnis, quodque nihil est certius morte, nec incertius ejus hora, qua sapientis anima semper dubia existere debet & tremens.

[4] [testamenti,] Volens igitur meis mortalibus periculis obviare; & sequi laudabilem & approbatam testandi consuetudinem, utendo gratia per SS. in Christo Patrem & Dominum nostrum, D. Clementem, divina providentia Papam VII, testandi, gratiose mihi facta, & aliis melioribus viis, modo, & forma, quibus de jure, consuetudine & æquitate canonica dici potest & exprimi, de bonis, mihi a Deo collatis, meum condo & ordino per modum inferius descriptum, testamentum ultimum, perpetuum, firmum & solemne, ac nostram ultimam firmam & validam voluntatem, revocans ex nunc & penitus annihilans, & ex certa mea scientia quodcumque testamentum seu testamenta, codicillum seu codicillos, aut aliam quamcumque ordinationem de bonis meis, si quod, vel quæ, seu quem vel quos, aut quam, me præteritis temporibus fecisse aut ordinasse contigerit, ac volens expresse & protestans ex nunc, quod in omnibus & singulis supra & infra scriptis, fiant emendationes, correctiones, & mutationes in melius, arbitrio, correctione, emendatione, & omnimoda ordinatione prædicti SS. Patris nostri Papæ Clementis VII, & DD. meorum Cardinalium, executorum meorum, & aliorum executorum infra scriptorum, ad hoc ultimum testamentum meum, voluntatem & ordinationem ultimam, volo perpetuis temporibus firmam habere & perpetuam roboris firmitatem.

[5] [a B. Petro] In primis igitur, Christi nomine cum devotione, qua possum, invocato, animam meam peccatricem, & spiritum cum humilitate, qua possum, & quanto devotius valeo & scio, commendo Jesu Christo, Salvatori & Redemptori meo, qui pro nobis peccatoribus non veruit gravia sanctæ Crucis ac dira subire tormenta, ac gloriosæ Virgini Mariæ, Matri ejus dulcissimæ, auxiliatrici & advocatæ peccatorum, beato Michaëli Archangelo, omnibusque Sanctis Dei, ejusque toti sanctissimo collegio civium supernorum, corpusque meum putridum ecclesiasticæ sepulturæ humiliter relinquo, & devote recommendo, dum ab eodem & a carnis nexibus anima fuerit liberata, videlicet in cœmeterio sancti Michaëlis Avenione in loco publico extra capellas cum aliis publicis cadaveribus, ubi sepulturam meam eligo, si contigerit in partibus istis animam meam a corpore superari. Item placet mihi, quod secundum ordinationem, discretionem, & arbitrium dd. DD. Executorum fiat super corpus meum quædam arca lapidea cum sumptibus moderatis, & quod in capella omnium Sanctorum, quam fundavit defunctus Magister Rodulfus Dailly, sit repræsentatio capelli mei, & quædam parva tabella marmorea, in qua titulus meus conscribatur, secundum discretionem & ordinationem prædictorum. Item volo & ordino, quod in die sepulturæ meæ sint tantum pro luminari meo tres cerei, quilibet ponderis septem librarum ceræ, quorum duo in capite corporis, sive repræsentationis, & tertius ad pedes ponantur cum duodecim torticiis in circuitu corporis, quarum quælibet sit ponderis octo librarum ceræ tantummodo.

Item si contingat me decedere alibi extra curiam, eligo sepulturam meam in cœmeterio sancti Innocentii Parisiis, modo & forma prædisposita, & die sepulturæ meæ, ut præfertur, celebrari. Item ad ulteriora procedens, Deo prævio creatore meo, volo & ordino expresse, quod primitus & ante omnia forefacta mea, si quæ sint, ac debita quæcumque, etiam cum semiplena probatione probata, de quibus arbitrabuntur dicti Executores mei, ad plenum de bonis meis mihi a Deo collatis, restituantur & solvantur. Item deinde lego & ordino Andreæ de Luxemburgo, dilecto germano meo, meliorem cameram meam de meis, scilicet de mobilibus cum pleno fornimento c, cum libris meis omnibus, & majori equo corporis mei & solemniori. Item lego & ordino Domicellæ Joannæ de Luxemburgo, germanæ meæ, meliorem & honorabiliorem gobeletum d totius vassellæ meæ e. Item volo & ordino, quod omnibus & singulis familiaribus & servitoribus meis, mecum de præsenti commorantibus, quoad præsens, fiat satisfactio plenaria, juxta facultates meas de omnibus & singulis eorum stipendiis, more Romanæ curiæ, & aliis quomodocumque debitis, arbitrio & ordinatione prædictorum Dominorum Executorum meorum.

[6] Item volo & ordino, quod, si ex informatione per dd. DD. Executores meos recipienda, [conditi,] appareat me aliquibus vel alicui ex ipsis servitoribus & familiaribus meis, ex bono & honesto in amplius teneri, hoc fiat eis ad plenum, arbitrio & ordinatione prædictorum. Item lego & ordino Roberto de Torrionis scutifero meo principali, ultra stipendia ejus, deductis deducendis, si quæ sint, triginta florenos auri. Item Joanni de la Loge, magistro aulæ meæ, pari forma triginta florenos auri. Item Petro Brisille, coquo meo, quindecim florenos. Item (primitus tamen satisfacto de prædictis, & non alias, si facultates meæ pati possunt) ecclesiæ Metensi, cui præsui, centum florenos de camera, semel tantum solvendos, pro anniversario meo, in dicta ecclesia celebrando. Item lego & ordino, modo & forma prædictis, ecclesiæ Parisiensi pacem meam argenteam meliorem cum decem florenis de camera. Item lego & ordino modo & forma prædictis cuilibet ordini Mendicantium in civitate Avenionis, decem florenos de camera. Item constituo & ordino in omni jure & naturali successione, mihi competenti, tam in bonis mobilibus, quam immobilibus, & aliis quibuscumque ex hereditate paterna, materna, avitina, seu aliis parentibus meis quibuscumque, & qualitercumque ad me de jure naturali pertinentibus, heredes meos dilectos fratres meos Joannem & Andream de Luxemburgo & Joannam de Luxemburgo, sororem meam, cuilibet cum æquali portione.

[7] [qualis fuerit.] In ceteris vero bonis mobilibus meis, si quæ restant, facta condigna satisfactione de præmissis, instituo & ordino heredes meos, pauperes Christi, in Romana curia pro tempore existentes. Executores vero & commissarios meos, & mei præsentis firmi, & ultimi & perpetui testamenti & irrevocabilis voluntatis facio, constituo & ordino Reverendissimos Patres in Christo, Dominos meos, Petrum tituli sancti Marci, dictum Ebredunensem, Joannem tituli sanctorum quatuor Coronatorum, dictum de Novocastro, Joannem sanctæ Anastasiæ, dictum Vivariensem, presbyteros; & Amedeum sanctæ Mariæ Novæ, dictum de Saluciis, Diaconum, S. R. E. Cardinales; Guilielmum de Crepicordio S. R. E. Protonotarium, & Clementem Episcopum Lodoviensem, ac Hugonem le Chaudronier, camerarium meum, Simonem de Burien, procuratorem Regis Franciæ in curia Romana, & Nicolaum Clacquin, Thesaurarium meum. Quibus Dominis Cardinalibus, & eorum cuilibet, nec non duobus ex ceteris, quorum alter protonotarius seu Episcopus, do, concedo & ordino ex nunc plenam, & absolutam potestatem in omnibus & singulis supra scriptis prosequendis, procedendis, & complendis, ut veri Executores, & quibuslibet eorum, ut præfertur, usque ad complementum & veram perfectionem omnium & singulorum præmissorum. Vos testes, hic præsentes, inferius nominatos, in testimonium veritatis quorumcumque præmissorum, cum qua possum instantia & affectione, invocando, & te notarium publicum præsentem & infrascriptum requiro instanter, instantius, instantissime, ut super omnibus præmissis (omnia in forma meliori, qua poteris, redigens) conficias publicum instrumentum, seu publica instrumenta. Acta fuerunt hæc in Villanova Avenionis diœcesis in domo habitationis dicti Reverendissimi Patris testatoris, anno, Indictione, die, mense, & pontificatu, quibus supra, præsentibus venerabilibus & circumspectis viris magistris, Joanne de Marchia Doctore; Guidone Danes, alias Hustin, licentiato in decretis; Dominis Ægidio Dorel, Joanne Chauber, presbyteris; Michaële Alant, clerico cubiculario dicti Domini testatoris, Colardo de Thoys, alias Tarin & Achilleto Maquerel domicellis, Tullensis, Morinensis, Noviomensis, Cameracensis, Atrebatensis, & Ambianensis diœcesis, testibus, ad præmissa vocatis specialiter & rogatis. Et quia ego Petrus Dallovargue, clericus. Morinensis, publicus Apostolica & Imperiali authoritatibus notarius, ac ejusdem Reverendissimi Patris in Christo, Domini testatoris sanctæ memoriæ, dum viveret, secretarius, licet indignus, & familiaris continuus, prædictis omnibus & singulis suprascriptis, dum, sicut præscribuntur, ordinarentur, & fierent, una cum prænominatis testibus præsens & personaliter interfui, idcirco huic præsenti testamento, per alium fideliter scripto, signum meum solitum apposui, requisitus, ut supra, specialiter & rogatus. Hactenus testamentum. Dein pergit Auctor.

[8] Mortuo igitur beato Petro de Luxemburgo, & eo inhumato, ut ordinaverat, die V mensis Julii anni suprascripti MCCCLXXXVII, [Miracula,] facta fuit postea quædam arca lapidea in sacello omnium Sanctorum, & quædam tabula marmorea, in qua titulus ejus erat. Verum res miranda in eo sepeliendo contigisse traditur, cum enim deposito corpore juxta sepulturæ locum, panno griseo, cruce insignito, involuto, ejusdem anima ex more commendaretur, vellentque corpus terræ mandare, oculos suos (multorum testimonio) aperuit f, & mox, completa sepultura, clausit. Nec non omnipotens Deus magna & diversa miracula ejus precibus & intercessione patravit. Ita ut nondum anni evoluto circulo, XIII mortuos suscitarit, VIII a mortis periculo liberarit, V loquelam, VII visum; VIII auditum, claudis IV gressum restituerit; a febre continua tres, a quartana IV sanaverit, ac XV contractos, motuque privatos, sanitati pristinæ reddiderit, V rabidos & mente captos, mentis compotes fecerit; a ruptura sex, a lepra unum, a fistula quinque, a podagra quatuor, a fluxu sanguinis quinque, a puerperio septem, a morbo caduco octo, a capitis dolore sex, a calculo tres, a vermium dolore quatuor, ab incendio itidem quatuor loca liberaverit, (mirum dictu) tres, ejus sepulcrum visitando irridentes, morbis subito affectos ad pœnitentiam reduxerit, resque deperditas ejusdem precibus quatuor recuperaverint. Quæ omnia supradicta miracula jussu Clementis VII anno MCCCXC Reverendissimis in Christo Patribus Cardinalibus, Petro Sabinensi, Aurelio & Guilielmo sancti Angeli commissariis, de veritate inquirentibus, vera comprobantur, in processu canonizationis præfati Petri a Luxemburgo.

[9] Quare præfatus Clemens Papa VII, sanctitate prædicti Petri a Luxemburgo, [fundatio Cælestinorum Avenione.] miraculis & virtutibus coruscantis, permotus, de illustriori basilica in ejus honorem cogitans, omnia ad illius memoriam consecrata ac consecranda, prope ejus tumulum oblata, sibi reservavit, & prædictis Cardinalibus reservata commisit, qui ex Clementis Papæ sententia Patribus Cælestinis provinciæ Gallicanæ ea omnia, pro monasterio ibidem construendo, unanimiter contulerunt; qui quidem Cælestini, eorum libentissime votis annuentes: pro beati Petri memoria celebranda, unum sui ordinis monasterium ædificarunt, Caroli VI Francorum Regis liberalitatibus mirifice auctum, ut infra dicemus.

[10] Miraculis in dies crescentibus & multiplicantibus, usque adeo, ut intra biennium a B. Petri obitu, ad numerum trecentorum triginta sex, supra bis mille ascenderint; volens dictus Pontifex de eisdem edoceri, ut inde Sanctorum numero prædictum Petrum adscriberet, commisit Eminentissimos S. R. E. Cardinales, Petrum Episcopum Sabinensem, Aurelium sancti Eusebii, & Guilielmum S. Angeli, pro rei veritate investiganda, qui anno MCCCLXXXIX & XVI die mensis Junii, in consistorio Apostolico congregati apud Avenionem, Petrum de Alliaco, in sacra Theologia magistrum, nomine Caroli VI, Francorum Regis Christianissimi, & ad requisitionem venerabilium & circumspectorum virorum Dominorum Decani & Capituli ecclesiæ Parisiensis, nec non Rectoris & Universitatis ejusdem, deputatum, libentissime audierunt, negotium prædictæ canonizationis proponentem, illudque eorum, quorum supra, nomine validissime urgentem. Quare prædicti Domini Cardinales commissarii tabellionibus & scribis (sumpto prius ab eis de veritate scribenda solito juramento) præceperunt singula B. Petri gesta & patrata miracula scriptis fideliter consignare, & eorum obtutui consignata præsentare. Sequitur supplicatio Caroli VI, Regis Francorum, ad Clementem VII, pro canonizatione B. Petri de Luxemburgo.

[11] Carolus Dei gratia Francorum Rex, dilecto & fideli eleemosynario nostro, [Supplicat Carolus VI Rex Franciæ,] magistro Petro de Alliaco, sacræ Paginæ professori, salutem cum cordis jubilo. Temporibus his modernis indesinenti relatu percepimus, qualiter omnis ætas omnisque sexus properat inauditi fervoris excessu, mirum, novum, cælitus mundo missum, videlicet corpusculum, quinimo corpusculi tumulum nostri consanguinei prædilecti, Petri quondam Luxemburgensis, olim sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis, personaliter visitare, eidemque ceras & imagines & alia munera offerre; ipsius patrocinium in cunctis necessitatibus implorando, ac de impensis beneficiis & receptis, devote gratias referendo; qui Petrus teneris abhinc annis petram Christum pro viribus studuit imitari, prout fide dignorum testimonio multiplici fuimus informati. Hic est enim flos ortus inter lilia, exterius candore niveo renitescens per carnis angelicam puritatem, & interius rubore aureo incalescens per divini amoris ardentissimam caritatem; cujus odor salvificus, ut speramus, draconem illum veneficum effugabit, qui nunc usque vigente schismate, quamcumque christicolas vocare non destitit a quatuor angulis orbis terræ, stupendorum miraculorum prodigiis irrefragabili veritatis testificatione firmatis ad … post Christum, cujus etiam precibus nostra regnique nostri negotia speramus de bono in melius prosperari.

[12] [pro canonizatione.] Eapropter eo viscerosius affectantes canonizationem ac corporis levationem ipsius Consanguinei nostri prædicti in ecclesia militante, quo devotius credimus gloriosum in ecclesia triumphante; vobis, de quorum scientia, probitate & zelo fiduciam gerimus pleniorem, scriptione præsenti committimus & mandamus, quatenus visis præsentibus, omni morosa dilatione postposita, ad Sedem apostolicam sacrosanctam vos studeatis conferre, & ibidem nostro omnium nomine, nomine sanguinis liliorum, sanctissimo patri nostro Clementi VII summo Pontifici, sacroque collegio fratrum suorum Cardinalium, consistorialiter assistente, cum ceteris volentibus interesse, dicti consanguinei nostri Petri canonizationem, corporis quoque sui levationem, velut Sancti, per eum, de fratrum suorum prædictorum Cardinalium consilio accelerari, per cunctaque mundi climata publicari, prout juris & moris est ecclesiæ Romanæ fieri, supplicetis, nosque, quantocius poteritis, commode certificare curetis de responso totius, Sanctitatis ipsius. Datum Parisiis die XX Maii, anno Domini MCCCLXXXIX, & regni nostri IX. Per Regem, Blanchetii, sic signatus in originali. Sequitur supplicatio ecclesiæ Parisiensis pro canonizationis dictæ impetratione ad Clementem VII destinata.

[13] Sanctissimo in Christo Patri ac Domino nostro, [A capitulo Parisiensi,] D. Clementi, divina providentia sacrosanctæ Romanæ ac universalis Ecclesiæ summo Pontifici, devoti & humiles filii vestri & assidui oratores, Decanus & Capitulum ecclesiæ vestræ Parisiensis, cum omni obedientia, subjectione & reverentia, seipsos ad devotissima pedum oscula beatorum. Beatissime Pater: Inter cetera beneficia, quibus nos divina miseratio suis incessanter astringit obsequiis, magnum gaudium nobis accrescet, si vestram Parisiensem ecclesiam, nostris temporibus nova Sanctorum merita, illorum præsertim qui una nobiscum fuerunt in d. ecclesia canonici præbendati; novis miraculis illustrarent, quibus honor amplificaretur ecclesiæ ac regni devotio felici proficeret incremento. Cum igitur celebris memoriæ Petrus de Luxemburgo, quondam sacrosanctæ Romanæ ecclesiæ Diaconus Cardinalis (cujus dudum in adolescentia constituti, & ecclesiæ præfatæ Canonici præbendati, tunc viventis aspectu pariter & affectu fuimus multipliciter recreati) præsentis miserias incolatus prudenter evaserit, vitæ munditia, morum honestate & conversatione laudabili plurimum insignitus. Etenim in flore suæ gratissimæ juventutis existens, & de prosapia tam insigni, dum residentiam faceret in dicta ecclesia personalem, seipsum nobis ac cunctis intuentibus, tam opere quam sermone exhibuit gratiosum.

[14] Etiam vidimus, & sanis conscientiis attestamur, quod ipse causa humilitatis in bassis sedibus chori una cum pueris sedere, [eadem petitur.] Crucemque communiter deferre voluit cum omni devotione & reverentia obsequendo, & officia puerorum benigniter exercendo. Verum ad nostrum relatibus fide dignis pervenit auditum, quod ad tumulum ipsius Cardinalis miraculis & prodigiis ac exemplis, sicut fama publicat, gloriosi, currit de variis climatibus orbis languentium multitudo, ex qua plures universarum ægritudinum se gaudent & publicant inibi beneficium accepisse. Quapropter pro nobis & ecclesiis, nobis subditis, Beatitudini vestræ humiliter & devote supplicamus, quatenus pro divina misericordia & præmissorum consideratione velitis ad ejus canonizationem procedere, si, ac prout, negotii hujus conditio id exposcet, ut ex vestro certificetur judicio, quo sit honore, vita functus prosequendus, qui vivens nomen tam celebre meruit obtinere. Pater Beatissime almam personam vestram conservare dignetur Altissimus feliciter & longæve pro felici regimine Ecclesiæ suæ sanctæ. Actum Parisiis in nostro capitulo, propter hoc specialiter deputato, anno Domini MCCCLXXXIX, die XXII mensis Maii. Sybouffardi, sic signatus in originali.

ANNOTATA.

a Antipapa, subrogatus Clementi VII Gebennensi MCCCXCIV, obiit MCDXXIV, exactis in schismate XXX annis.

b De duplici vitæ beati Petri auctore, dictum in commentario prævio.

c Fornimento Italice significat apparatum seu supellectilem.

d A Gallico gobelet, poculum.

e Vaisselle Gallis sunt vasa, supellex.

f Rem hanc discussimus in commentario prævio.

CAPUT II.
Aliæ aliorum pro dicta canonizatione supplicationes,
ejusdemque retardationes
.

[15] [Academiæ Parisiensis libellus supplex,] Antegressis instrumentis authenticis subjungitur ab horum documentorum Collectore, supplicatio Rectoris & Universitatis Parisiensis pro d. canonizatione ad Clementem VII, per D. de Alliaco præsentata, quæ complectitur verba sequentia: Sanctissimo in Christo Patri ac Domino nostro, D. Clementi, divina providentia sacrosanctæ Romanæ ac universalis Ecclesiæ summo Pontifici. Devoti filii vestri & assidui oratores, Rector & Universitas magistrorum & scholarium, Parisiis studentium, cum omni obedientia, subjectione & reverentia se ipsos ad devotissima pedum oscula beatorum. Ad Religionem ejusque augmentationem si quidquam attinet, illud nec alienum a nobis esse credimus, nec in eo procurando ac promovendo desides esse volumus, sive negligentes; nam cum professio nostra, nostrumque studium sint, veritatem in omnibus exaltare, fidei attamen religionisque veritas, quo fructuosior & sanctior, eo nobis carior semper fuit, &, ut ita dixerimus, cordi proximior. Istud vero quamobrem præmissum est, explicemus. Illustrissimus itaque ac serenissimus Francorum Rex Christianissimus, vestræ Sanctitatis filius, cujus nos singulari quadam & felici adoptione sumus filii, ad præsens eleemosynarium suum, magistrum Petrum de Alliaco, eximium sacræ theologiæ professorem, probatissimæ fidei, probitatis ac sapientiæ virum, ad Beatitudinis vestræ præsentiam destinavit, hac de causa, ut super canonizatione mirifici illustrissimique ac præclarissimi Adolescentis, Domini Petri de Luxemburgo, celebris memoriæ Cardinalis, coram sanctissimo vestræ-Celsitudinis tribunali, coram insuper sacerrimo Reverendissimorum Patrum DD. Cardinalium collegio, sua ex parte quædam certa proponeret, ex parte etiam aliorum nobilium generosissimæ stirpis suæ: & eos, ut arbitramur, ad id agendum movit communis fama, quæ super moribus, & vita præfati Domini Cardinalis, superque miraculis, per eum apud vos, ut dicitur, actis, assidue percrebrescit, movit forsan sedandi schismatis spes, divini quoque cultus augmentandi vehemens affectio; nec non multa alia, latius per dictum Dominum Eleemosynarium, ut credimus, explicanda.

[16] Nos vero neque in hoc, neque in quibuslibet [pro eadem canonizatione.] aliis, præsertim religionem saluberrimam concernentibus, a Christianissimo Patre nostro, Francorum Rege, sejungere nos volentes, modo S. V. præsentes litteras transmittendas duximus, per quas insinuamus, nos prænominati Viri Dei Petri, cum apud nos esset, honestissimam aspexisse vitam, præfulgidis morum titulis insignitam, quam laudasset ipse etiam livor: & quæ multum prima facie nos inducit, ut famæ de eo habitæ assentiamus, ac pie credamus, eum beatitudinis esse participem in cælis, cujus ita probitas effulsit in terris. Quocirca B. V. humillime supplicamus, ut ad inquisitionem & examinationem eorum, quæ acta dicuntur, matura celeritate canonice peragendam, intendere dignetur & vacare B. V.; & exinde ad canonizationem procedere, si & qualiter negotii conditio postulabit; honorem enim nostrum in hujusmodi quondam alumni nostri honorificatione cognoscimus, & in publico Ecclesiæ commodo (quod, nisi pia spe fallimur, ex hoc facto provenit) nostrum commodum situatum esse cognoscimus, nec indignum putavimus, cum de religione agitur, interposuisse vices nostras. Beatissime Pater, personam vestram sanam & incolumem conservet [Deus] Ecclesiæ suæ sanctæ. Datum anno Domini MCCCLXXXIX, in nostra congregatione generali apud sanctum Mathurinum, die XIX mensis Maii, super hoc specialiter congregata. Proxime ab Collectore subditur commissionis Bulla Clementis VII, tribus Cardinalibus, pro dicta canonizatione, prout hic sequitur.

[17] Clemens Episcopus; servus servorum Dei. Petro Sabinensi, & dilectis filiis Amelio tituli S. Eusebii presbytero, [Expeditur a Clem. VII] & Guilielmo sancti Angeli Diacono, Cardinalibus, salutem & Apostolicam benedictionem. Pater misericordiatum, conditor humani generis & Redemptor, ad salutem hominis pia semper miseratione prospiciens, de solitæ pietatis beneficiis, ministris suis in stadio hujusce vitæ sic largiflue nonnumquam gratiæ suæ dona diffundit, sicque ipsos in benedictionibus dulcedinis prævenit, quod ipsi mundialibus abdicatis illecebris, piis & virtuosis operibus intendentes, non solum post devictum triumphatumque mundum, immarcessibile bravium in patria accipiunt, sed etiam ante & post felicem eorum obitum, miraculorum coruscatione clarescunt; unde nimium exultans mater Ecclesia, ut debite honorentur in terris, partes suæ solicitudinis, prout expedit, interponit. Ex iis namque fidelibus augetur devotio & rectitudo Christianæ fidei comprobatur.

[18] Hodie siquidem pro parte carissimi in Christo filii nostri Caroli, Regis Francorum illustris, [Bulla] ac dilectorum filiorum Decani & Capituli Ecclesiæ Parisiensis, nec non Rectoris Universitatis, magistrorum & scholarium, Parisiis studentium, coram nobis & vobis, Frater Episcope, &c. Fili Diacone Cardinalis ac aliis fratribus nostris, in consistorio fuit propositum, quod recolendæ memoriæ Petrus de Luxemburgo, S. Georgii ad Velum aureum Diaconus Cardinalis, petram Christum studuit imitari, exterius candore niveo renitescens per carnis angelicam puritatem, & interius rubore aureo incalescens, per divini amoris ardentissimam caritatem, quodque ad ejus tumulum variis detenti languoribus, receperunt hactenus, & quotidie recipiunt sanitatem, ac alias ipsum divina clementia multis & magnis miraculis clarificare non cessat. Quare pro parte dictorum Regis, Decani, & Capituli ac Rectoris universitatis, nobis extitit supplicatum, ipsique per quorum patentes litteras supplicaverunt humiliter, ut ad canonizationem dicti Petri procedere dignaremur. Verum, licet nos etiam eumdem Petrum, dum ipse cardinalatus honore præditus, nobiscum in Romana curia resideret, multiplicium virtutum titulis mutua conversatione noverimus insignitum, ac quam plura de prædictis miraculis ad aures nostras, cum dictus Petrus in civitate Avenionensi, in qua cum dicta curia residemus, tumulatus existat, sint tam fama publica referente, quam speciali plurium fide dignorum relatione deducta, hujusmodique miracula a tempore obitus B. Petri, qui a duobus annis citra, debitum naturæ persolvit, tam in civitate prædicta, quam in diversis aliis mundi partibus continuata dicantur, & ex præmissis nec immerito spiritualibus gaudiis exultemus, ac jam pluries in consistoriis publicis pro parte quamplurium ecclesiasticorum, nobilium & aliarum personarum super hoc fuerimus requisiti, nec deceat illum in terris sine veneratione relinqui, quem sancta conversatio & miracula Sanctum clamant.

[19] [in hunc finem.] Considerantes tamen, quod sancta Romana Ecclesia, præsertim in tanto fidei negotio, ubi videlicet de re tam ardua quæritur, cum magna consuevit maturitate procedere, circumspectioni vestræ, de qua in aliis & aliis plenam in Domino fiduciam obtinemus, per Apostolica scripta mandamus & committimus, quatenus vos vel duo vestrum de vita & conversatione dicti Petri ac hujusmodi miraculis ceterisque circumstantiis, hujusmodi negotium concernentibus, inquiratis diligentius veritatem, & quæ super præmissis inveneritis, fideliter in scriptis redigi faciatis, & nobis referre curetis, ut per inquisitionem hujusmodi sufficienter instructi, in ipso negotio, quod Deo gratum fuerit, ejus nobis assistente clementia, juxta nostri officii debitum exequi valeamus. Ceterum, si personaliter circa examinationem testium, quos in eodem negotio produci continget, vacare commode non possitis, volumus, quod ad examinationem hujusmodi, etiam extra eamdem curiam faciendam, venerabilibus fratribus nostris, Joanni Glandacensi, & Giraldo Aptensi Episcopis, ac locorum diœcesanis, committere valeatis. Datum Avenione XVI Kalend. Julii, pontificatus nostri anno XI. Gilbertus, sic signatus. Bullam hanc subsecuta fuit altera, his verbis expressa:

[20] [Bulla] Clemens Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Guilielmo, Electo Vivariensi, salutem & apostolicam benedictionem. Nuper pro parte carissimi in Christo filii nostri, Caroli Regis Francorum illustris, & dilectorum filiorum Decani & Capituli ecclesiæ Parisiensis, nec non Rectoris & Universitatis Parisiensis magistrorum & scholarium, in ea studentium, proposito, in consistorio coram nobis, quod recolendæ memoriæ Petrus de Luxemburgo, S. Georgii ad Velum aureum Diaconi Cardinalis, a teneris annis petram Christum studuerat imitari, exterius candore niveo renitescens per carnis angelicam. puritatem, & interius rubore aureo incalescens per divini amoris ardentissimam caritatem; quodque ad ejus tumulum variis detenti languoribus receperant, & recipiebant sanitatem, & alias divina Clementia multis & magnis miraculis clarificare non cessabat, ac humiliter supplicato, ut ad canonizationem dicti Petri procedere dignaremur; Nos venerabili fratri Petro Episcopo Sabinensi & dilectis filiis nostris Amelio, tituli sancti Eusebii presbytero, & Guilielmo, sancti Angeli Diacono Cardinalibus, nostris litteris dedimus in mandatis, ut ipsi, aut duo ipsorum, de vita & conversatione dicti Petri ac hujusmodi miraculis, ceterisque circumstantiis, hujusmodi negotium concernentibus, inquirerent diligentius veritatem, & quæ super præmissis invenirent, fideliter in scriptis redigi facerent, & nobis referre curarent, & si personaliter circa testium examinationem, quos in eodem negotio produci contingeret, vacare commode non possent, volumus, quod examinationem hujusmodi etiam extra Romanam curiam faciendam, Venerabilibus fratribus nostris Joanni Glandacensi, & Gyraldo Aptensi Episcopis, ac locorum diœcesanis committere valerent, prout in dictis litteris plenius continetur.

[21] Cupientes igitur, quod hujusmodi informationis negotium per solicitatorem, [secunda.] & prosecutorem discretum & fidelem, cum omni maturitate & discretione ducatur, ac de providentia & fidelitate [tua] plurimum in Domino confidentes, te ad prosequendum illud, nec non ad faciendum, gerendum & exercendum omnia & singula, quæ circa prosecutionem hujusmodi necessaria fuerint, seu quomodolibet opportuna, etiamsi sint talia, quæ mandatum exigant speciale, tenore præsentium deputamus; concedentes tibi alium seu alios ad hæc omnia & singula loco tui, quoties tibi expedire videbitur, deputandi, plenariam potestatem, ac eisdem Episcopis & Cardinalibus districtius inhibentes, ne quemvis alium, quam te, vel illum vel illos, quem vel quos ad hoc loco tui deputaveris, ad prosecutionem hujusmodi quoquo modo admittant. Quocirca discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus onus prosecutionis hujusmodi grate suscipiens, sic in eo te solicitum, fidelem & prudentem exhibeas, quod exinde possis merito commendari. Datum Avenione II Non. Septembris, pontificatus nostri anno XII. Thierricus, sic signatus. Pergamus nunc cum Collectore, proferente orationem Episcopi Vivariensis coram dd. Cardinalibus, super sanctimonia B. Petri de Luxemburgo.

[22] Coram igitur prædictis Eminentissimis DD. Cardinalibus commissis, [Oratio Episcopi Vivariensis.] ad id congregatis, dictus Reverendissimus D. Guilielmus, Episcopus Vivariensis, hujusce negotii procurator & sollicitator, imprimis probare intendit, & probavit, Petrum a Luxemburgo, olim diaconum Cardinalem, ab incunabulis ad extremam usque vitæ suæ periodum, virginitatis & caritatis erga pauperes cultorem eximium extitisse, omnique virtutum genere præditum, & hoc magna cum facilitate, cum fuerit vultu venerabilis, blandus aspectu, ore placidus, serenus animo, patientia fortis, magnanimitate conspicuus, pacis & virtutis Ecclesiæ ita amans, ut, nisi morte præventus fuisset, pro ea procuranda Imperatorem adiisset; largus erga hostes, labentia fastidiens, cælestium ardens desiderio, temporalibus æterna comparans, temporalia pro æternis vilipendens atque contemnens, & ut interius divinæ legis præcepta cognosceret, naturali ingenii acumine tantum in litteris profecit, ut legendi aviditate pastum quæreret animæ suæ, & instar apium suavitatis æternæ nectar hauriret. Quamvis autem omnia vitiorum carnalium fomenta protereret, & omni ex parte præclara conversatione fulgeret, nihilominus vires corporis, abstinentiæ assiduitate frangebat, carnis vitia antequam nata essent, persequens & coërcens, ita ut ab ipsis infantiæ rudimentis, sublimi semper humilitate crescens, ad mortem usque, proprietatem nominis sui gratia sanctitatis sibi vendicaret, quæ sanctitas satis probata a præfato Guilielmo, majorem confirmationem obtinuit & obtinet miraculis, quibus urbs Avenionensis præclaris illius meritis, perpetuis temporibus munita remanet, virtute corporis, in monasterio Cælestinorum dictæ Urbis conditi & asservati; coruscantis multis beneficiis, quæ illic omnibus præstantur. Nam mortui ad vitam revocantur, cæci vident, surdi audiunt, claudi ambulant; leprosi mundantur, & cetera alia beneficia ad ejus tumulum conferuntur, ut in prædicta informatione plenius continetur.

[23] [Mors Urbani VI,] Verum Urbano VI viam universæ carnis ea tempestate ingresso, & Bonifacio IX in ejus locum suffecto, Clemens VII, pro unione Ecclesiæ & schismatis dissipatione rursus cogitavit, & Carolus Francorum Rex prædictæ canonizationis præcipuus instigator ac promotor, animum alio divertit pro inferendo scilicet bello contra Mauros, qui Hispanias fere omnes occupantes, Asiæ, Africæ, longe lateque dominantes, Europam transgressi, & mari insultantes, Narbonensis provinciæ oram maritimam tanta cum audacia ausi sunt prætervolare, ut parum abfuerit, quin ora hominum, in littore spectantium, remis asperserint. Et quod pejus contigit, postmodum Amurathes, ingenti collecto exercitu, etiam ex Christianis ipsi tributariis, Lazaro bellum indixit; qui quidem tanto hosti viribus impar, oratores ad omnes Christiani orbis principes, auxilia postulantes contra Amurathem delegavit, [bellum Maurorum,] quo mortuo, Baiazet, ejus imperii & tyrannidis successor, & adversus Christianos sæviens, indicto bello adversus Rhodios, expeditionem paravit pro Smyrna, ut supra dictum est, obsidenda. Quare Rhodii ad Clementem VII Avenionem direxerunt, qui canonizationem præfati Petri a Luxemburgo in aliud tempus hanc ob rem differens, animum ad auxilia Christianis contra Turcas ferenda, omnino applicuit, nec non Carolo VI, Francorum Rege, præcipuo promotore, tunc temporis, anno scilicet MCCCXCIV, delirio capto, eodemque anno Clemente VII morte prævento, negotium illud ad optatum finem pervenire nequivit. [mors Clementis VII,]

[24] Successor vero Clementis Papæ VII, Petrus de Luna, [pervicacia Petri de Luna,] Hispanus, nuncupatus in sua obedientia Benedictus XIII, propter conditionem, quam ante electionem suam adimplere promiserat ac subsignaverat, de abdicando scilicet Papatu tempore opportuno, & qui postea interpellatus a Carolo Francorum Rege per tres Duces, Philippum Burgundum, Ludovicum Aurelianensem, & Joannem Bituricensem, ad illud obtinendum missos, & Avenionem ea de causa anno MCCCXCV feliciter appulsos, contra omnium mentes fortiter recusavit implere & stare promissis, dicens non se deserturum Dei viventis Ecclesiam, Petrique navem, quam in tantis fluctibus susceperat gubernandam. Quocirca prædicti Domini Duces, ipso insalutato, Avenione discesserunt, angulari nihilominus lapillo Cælestinorum monasterii fundamentis imposito; quæ omnia denuo dictum negotium impediere. [negotium hoc retardant.] Eo ipso anno MCCCXCV, Joannes de Luxemburgo, Comes Cupersani, ultima voluntate statuit, corpus suum sepeliri prope bustum B. P. de Luxemburgo, fratris sui, & pro sacello in ejus honorem construendo, ibique Missis perpetuo celebrandis, mille uncias auri legavit: quæ quidem summa anno MCDIV, ad VI mille libras fuit æstimata, nec tamen soluta nisi anno MCDXIV, diversis solutionibus ex sententia magistrorum libellorum supplicum. Quare non fuit tam cito prædictum sacellum inchoatum. Subdit Collector sequentes conatus pro negotio canonizationis promovendo.

[25] Anno vero MCDXVII Guido de Boscagio, Avenionensis Episcopus, [Promovent Avenionenses,] ad requisitionem Reverendissimi Patris Andreæ de Borvilla, Cælestinorum Avenionensium Procuratoris, viso & lecto processu, facto pro canonizatione præfati B. P. de Luxemburgo, Joannem Antherium, Franciscum Bertrandi, Joannem de Comis, & Andream de Villaribus, libelliones commisit pro apographo, ex dicto processu extrahendo, quod prædictus Reverendus Pater Procurator, jussu ejusdem Episcopi, & de consensu monasterii præfati, Constantiam detulit, illudque magna cum reverentia & humillima supplicatione cum litteris consulum civitatis Avenionensis, Martino V, summo Pontifici, præsentavit, ut Petrum de Luxemburgo Sanctorum numero vellet adscribere. Quod item Avenionenses consules, per litteras suas humillime supplicabant, & ab eodem summo Pontifice Cardinalem Cenomanensem & Antonium de Castro, tunc prope ipsum agentes, aliis litteris sibi oratores associaverant. Verum omnium oratorum præcipuus extitit pro secunda vice Francorum Rex Christianissimus Carolus VI, qui cum intellexisset Martinum V delegasse quosdam ex sacro Cardinalium collegio ad dicti negotii inquisitionem, toto cordis affectu pro ipso accelerando rogavit; ut melius ipsius supplicatione hic inserta constabit.

[26] Beatissime Pater, attentius circa ea, nostra versatur regia sollicitudo, [& Carolus VI rex Franciæ.] quæ ad Dei Religionem & sanctæ Sedis Apostolicæ decus & exaltationem diriguntur. Cum itaque, prout accepimus, carissimi & speciales amici Hispaniæ, Venetiarum, & Cameracensis Cardinales ad processus & agenda respectu canonizationis gloriosi corporis sancti Petri de Luxemburgo, quondam sacrosanctæ Ecclesiæ Romanæ Cardinalis, ac Regia prole geniti, juxta certarum litterarum tenorem a præfata Sede Apostolica delegati & commissi, ad quorum exquisitionem prænominari Cardinales, distantia locorum, in quibus resident, itinerumque prolixitate, & aliis obstantibus, vix convenire valentes, hactenus in ea re minime processerunt, nec est verisimile per eosdem negotium nostrum prædictis ex causis infra breve tempus perfici posse, prout optamus; Vestram Sanctitatem sincero cordis affectu deprecamur, quatenus antedictorum delegatorum loco carissimos & fideles nostros Saluciarum, Vivariensem, & Cameracensem Cardinales, ac Avenionensem Episcopum (qui super præmissis facilius ad invicem convenire poterunt, & rem celerius pertractare) seu tres aut duos ex his subrogare, & totum negotium in statu, in quo est, eisdem de novo committere terminandum velit & dignetur Sanctitas Vestra memorata, quam prospere conservare dignetur Altissimus ad felix regimen Ecclesiæ suæ sanctæ. Scriptum Parisiis anno MCDXVIII.

CAPUT III.
Litteræ Universitatis Parisiensis, commissiones Martini PP. V;
Episcopi Avenionensis, Cardinalis Cameracensis, & aliorum
supplicationes pro eadem canonizatione
.

Quam ferventia ad promovendam Beati nostri canonizationem studia, [Litteræ] quam lapsu temporis non diminuti, nedum prætermissi conatus, planum fit ex instrumentis sequentibus: ac primo quidem ex litteris Rectoris atque Academiæ Parisiensis, hac super re ad Martinum V, cuidam Cardinali directis. Reverendissime Pater: Nos pia ac religiosa consideratione inducti, sanctissimo Domino nostro Papæ scribimus litteras, istum tenorem continentes: Non decet, Beatissime Pater, lucernam sub modio tegi, quam Dominus vult super candelabrum collocari, ut omnibus, qui in domo Dei sunt, luceat, in cujus lumine suos dirigant gressus: unde & ob hoc, divina dispensatione, Sanctorum cum Deo feliciter regnantium, qui bonorum nostrorum nullatenus egent, gloria mortalibus innotescit, & divinitus ostensis datur miraculis clarescere, ut in hac mortali vita peregrinantium semitam ad se convertant, eisdem continuis suffragentur auxiliis, & tandem ad eam, qua fruuntur, æternam pacem provehant. Unde, Reverendissime Pater, sanctissimi patres & catholica Ecclesia illos ab olim decrevit digno venerari cultu, quos dignatio divina evidentibus indiciis, cælestibus honoribus cumulatos patefecit. Ex multis autem annis nobilis quondam genere, ex illustri Imperatorum atque Regum prosapia, celebris habita est, sed ex vita sancti Petri de Luxemburgo, quondam Cardinalis, amplius celebrari cœpta est, quæ nisi claris ac evidentibus miraculis primum initiata ac demum usque ad hos dies longe lateque dilatata foret, signis sequentibus, primis æquiparatis, ex vulgari levitate ortum habuisse, suspicari poterat.

[28] Nunc vero, Beatissime Pater, tot numero & tam claris dedit ipsum, [Rectoris & Universitatis,] ut fertur, Altissimus clarescere miraculis, ut ipsius per universum divulgatum sit nomen, nec angustari adeo valet, nec tegi silentio, ut minus quaquaversum erumpat, & ob hoc Franciæ Dominus noster, Illustrissimus etiam Princeps, Dux Burgundiæ, pia ac devota in Deum excitati devotione, humiles Sanctitati vestræ porrigunt supplicationes, quatenus ad ipsius, ad quam ipsum sua gloriosa opera vocant, sublimationem vestræ pastoralis solicitudinis aliquam vicem velitis impertiri; quæ quidem, Beatissime Pater, V. S. facilitatem tanto benignius speramus pariter & cum omni humilitate supplicamus exaudire, quanto rem sanctiorem, Deo placentiorem, Ecclesiæ militanti favorabiliorem credimus, quæ ut sancte, canonice, & juxta ecclesiasticas ordinationes fiant, placeat V. S. ad hoc salubre inchoandum, condendum & fine debito implendum opus, tres aut quatuor ex Reverendissimis Cardinalibus, citra montes nunc agentibus, quos scientiores, sanctiores, & doctiores duxerit V. S., committere, & si placet Reverendissimos Dominos Vivariensem, [Cancer in ubere,] de Salutiis, & Cameracensem Cardinales, & Episcopum Avenionensem, in cujus non solum diœcesi, sed Cathedrali civitate omnia Dei opera ad manifestationem prædicti sancti Cardinalis facta prædicantur, ut sub vestræ felicis administrationis cursu Ecclesia militans, unum in cælo gaudeat se novum habere patronum, cujus meritis & orationibus divina majestas inclinata vestram Beatitudinem æterna post hanc vitam donet beatitudine. Scriptum, &c.

[29] Et quia R. P. hic de re agitur, Deo grata, [Parisiensis.] in quo Sancti sui gloriantur, Ecclesiæ militanti in spiritualem pariter & temporalem successum proventura, vestram religiosam, honestam ac piam occupationem exigente, V. R. P., illo quo possumus affectu, supplicamus, quatenus vestrum gratum subsidium huic operi, ad finem optatum producendo, impendere dignemini, pro quo & aliis V. R. P. meritis præmium a Deo tandem assequemini perpetuum. Scriptum Parisiis in nostra congregatione generali apud sanctum Mathurinum, solemniter celebrata die XVIII mensis Decembris. Vestri humiles oratores, Rector & universitas studii Parisiensis, sic signati. Prosequitur Collector. Martinus igitur V, summus Pontifex, supplicationibus præfatis libentissime annuens, tres ad id negotium Cardinales commisit, Petrum nempe Episcopum Sabinensem, Joannem tituli S. Sixti, & Petrum sancti Chrysogoni, S. R. E. presbyteros Cardinales, quorum medius Joannes rem faciendam suscepit. Qualem vero Bullam ediderit Martinus V in favorem sæpe dictæ canonizationis, paucis accipe:

[30] Martinus Episcopus, servus servorum Dei, [Bulla commissionis,] Venerabili fratri Petro Episcopo Sabinensi, & dilectis filiis, Joanni tituli B. Sixti, ac Petro tituli S. Chrysogoni, presbyteris Cardinalibus, salutem & Apostolicam Benedictionem. Pater misericordiarum, conditor humani generis & Redemptor, ad salutem hominum pia semper miseratione prospiciens, de solitæ pietatis beneficiis, ministris suis, in studio hujus vitæ currentibus, sic largiflue nonnumquam gratiæ suæ dona diffundit, sicque ipsos in benedictionibus dulcedinis prævenit, quod ipsi mundialibus abdicatis illecebris, piis & virtuosis operibus intendentes, non solum post devictum triumphatumque mundum, immarcessibile bravium in patria accipiunt, sed etiam ante & post felicem eorum obitum miraculorum coruscatione clarescunt.

[31] Unde nimium exultans mater Ecclesia, ut debite honorentur in terris, partem suæ solicitudinis, prout expedit, interponit; ex his namque fidelibus augetur devotio & rectitudo Christianæ fidei comprobatur. Nuper siquidem pro parte carissimi in Christo filii nostri Caroli, Regis Francorum illustris, coram nobis & vobis, fratres Episcopi & filii, presbyteri Cardinales, & aliis fratribus nostris, in consistorio fuerit propositum, quod recolendæ memoriæ Petrus de Luxemburgo, in obedientia quondam Clementis VII, in sua obedientia nuncupati, sancti Georgii ad Velum aureum Diaconus Cardinalis, a teneris annis petram Christum studuit imitari, exterius candore niveo renitescens per carnis angelicam puritatem, & interno rubore aureo incalescens per divini amoris ardentissimam caritatem; quodque ad ejus tumulum variis detenti languoribus receperunt hactenus, & continuo recipiunt sanitatem, ac alias ipsum divina clementia multis & magnis miraculis clarificare non cessat.

[32] [Martini V,] Quare idem Rex per ejus Ambasciatores nobis supplicavit humiliter, ut ad canonizationem dicti Petri procedere dignaremur. Verum cum non deceat illum in terris sine veneratione relinqui, quem sancta conversatio & miracula Sanctum clamant; considerantes tamen, quod sancta Romana Ecclesia propositum in tanto fidei negotio, ubi videlicet de re tam ardua quæritur, cum magna consuevit maturitate procedere, circumspectioni vestræ, de qua in iis & aliis plenam in Domino fiduciam obtinemus, per Apostolica scripta committimus, quatenus vos vel duo Vestrum de vita & conversatione dicti Petri, ac hujusmodi miraculis ceterisque circumstantiis, hujusmodi negotium spectantibus, inquiratis, auctoritare nostra veritatem, vosque diligentius informetis, & quæ per inquisitionem & informationem hujusmodi inveneritis, fideliter nobis referre curetis, ut per hoc sufficienter instructi, in ipso negotio, quod Deo gratum fuerit, ejus nobis assistente clementia, juxta nostri officii debitum, exequi valeamus. Ceterum, si personaliter circa examinationem testium, quos in eodem negotio produci continget, vacare commode non possitis, volumus, quod examinationem hujusmodi, in Romana curia & extra, eamdem, faciendam, locorum Diœcesanorum [Ordinariis] aut eorum officialibus seu in spiritualibus Vicariis, vel aliis personis idoneis committere valeatis; super quo vobis concedimus potestatem. Datum Constantiæ, VIII Idus Maii, pontificatus nostri anno primo. P. de Callio, sic signatus. Sequebantur hic litteræ Episcopi Avenionensis, quibus committitur scribis & tabellionibus exscribendus processus canonizationis; quas produximus num. 276; adeoque iis omissis, progredimur ad commissionem Cardinalis Cameracensis pro examinatione testium.

[33] Petrus, miseratione divina tituli sancti Chrysogoni, [ac Cardinalis Cameracensis,] S. R. E. presbyter Cardinalis, Cameracensis vulgariter nuncupatus, Reverendis in Christo Patribus Dominis Avenionensi, Parisiensi, & Gebennensi Episcopis, eorumque & cujuslibet ipsorum Vicariis & Officialibus, & eorum loca tenentibus; nec non venerabilibus, viris Decano sancti Petri, & Præposito sancti Desiderii Avenionensium ecclesiarum collegiatarum, & eorum cuilibet, salutem. Noveritis, quod nuper sanctissimus in Christo Pater & Dominus D. Martinus, divina providentia Papa V, quasdam commissorias Apostolicas litteras, ejus vera bulla plumbea, cum chordula canabis impendenti, bullatas, Reverendissimis in Christo Patribus & Dominis, DD. Petro Episcopo Sabinensi & Joanni tituli sancti Sixti, presbytero, S. R. E. Cardinalibus atque nobis direxit, quarum tenor, sequitur & est talis.

[34] Martinus Episcopus, servus servorum Dei. Venerabili fratri, Petro Episcopo Sabinensi & dilectis filiis Joanni tituli sancti Sixti ac Petro tituli sancti Chrysogoni presbyteris Cardinalibus salutem & Apostolicam benedictiouem. Pater misericordiarum &c., ut supra, num. 30. Verum cum nos, Petrus Cameracensis Cardinalis præfatus & dicti nostri collegæ, necnon Reverendissimus in Christo Pater & Dominus, D. Petrus, miseratione divina sanctæ Mariæ in Dominica, S. R. E. Diaconus Cardinalis Venetiarum, Junior vulgariter nuncupatus, loco præfati Domini Joannis tituli sancti Sixti Cardinalis, in remotis a Romana curia agentis, vivæ vocis oraculo per DD. nostrum Papam subrogatus, circa testium in dicto negotio producendorum examinationem vacare commode non possumus, pluribus aliis arduis negotiis præpediti: Vobis universis & singulis supradictis, quibus nostræ præsentes litteræ diriguntur, & vestrum cuilibet, in solidum circa hujusmodi testium extra Romanam curiam producendorum & examinandorum examinationem, de voluntate & consensu dictorum nostrorum collegarum, & subrogatis, juxta potestatem in dictis litteris Apostolicis, eis & nobis attributam, eorum & vices nostras committimus in hac parte, donec eas ad se duxerint, & nos duxerimus revocandas. Protestantes, quod si eos aut nos, commissione nostra hujusmodi quomodolibet uti contingeret, non intenderemus propterea commissionem nostram hujusmodi in aliquo revocare, nisi de revocatione ipsa specialem mentionem faceremus & expressissimam.

[35] In quorom omnium & singulorum fidem & testimonium, [pro examinatione testium.] præsentes litteras, seu præsens publicum instrumentum, instante & requirente religioso viro, fratre Andrea de Borvilla, monacho & procuratore, ac nomine procuratorio Religiosorum virorum Prioris & Conventus monasterii fratrum Cælestinorum de Luxemburgo Avenione, infra quorum septa corpus prædicti Domini Petri de Luxemburgo existit venerabiliter tumulatum, de iis unum & plura sibi dicto nomine instrumenta fieri petente per notarios infra scriptos; & eorum utrumque, etiam divisim fieri concessimus, & nostri sigilli fecimus appensione muniri. Datum & actum Avenione, in domo habitationis nostræ, die VI mensis Octobris, anno a Nativitate Domini MCDXVIII, Indictione undecima, cum eodem anno sumpta, Pontificatus prædicti Domini nostri Papæ anno primo, præsentibus Venerabili & circumspecto, atque discretis viris, Domino Joanne Hugoneti, in legibus licentiato, & Petro Milonis, clerico, ambobus de Metis, & testibus ad præmissa vocatis specialiter, & rogatis.

[36] Et ego Arnulphus Logerii, presbyter canonicus sancti Gaugerici Cameracensis, authoritatibus Apostolica & Imperiali notarius publicus, prædictæ commissioni, concessioni & declarationi, protestationi, omnibusque aliis & singulis supradictis & scriptis, dum sic per præfatum Reverendissimum Patrem, Dominum Cardinalem Cameracensem concederentur, committerentur & protestarentur, una cum magistro Francisco Bessonis, notario publico infrascripto & prænominatis testibus, præsens fui, eaque sic fieri vidi & audivi. Ideo huic præsenti commissioni de mandato D. Reverendissimi Patris, Domini Cardinalis me subscripsi, & signum meum in, talibus fieri consuetum apposui in fidem & testimonium omnium & singulorum præmissorum requisitus & rogatus. Et ego Franciscus Bessonis, Viennensis diœcesis, habitator Avenionensis & clericus, publicus Apostolica & Imperiali authoritatibus notarius, qui de præmissis una cum prænominato magistro Arnulpho Logerii, eisdem anthoritatibus notario, notam sumpsi, de qua præsentes litteras, seu præsens publicum instrumentum per alium fidelem, aliis occupatus negotiis extrahi, scribi, & grossari feci, & in hanc formam publicam redigi, hic scilicet me manu propria subscribendo & signum meum solitum apponendo, in testimonium præmissorum requisitus & rogatus. nunc argumentum libelli supplicis ad Martinum V PP. pro acceleratione sæpe dictæ canonizationis directi, subjicio.

[37] [Supplicatio ad Martinum V.] Beatissime Pater, cum alias S. V. commisit Reverendis in Christo Patribus & Dominis, D D. Cardinalibus Cameracensi, Hispaniæ seu Oxomensi, Ragusino & Venetiarum Juveni, causam seu causas processus & examinis canonizationis Domini Petri de Luxemburgo, quondam Cardinalis, & impossibile vel saltem valde difficile & sumptuosum esset, dictos Dominos in unum congregari pro dicto processu complendo per patres prædictos, S. V. devote & humiliter supplicatur, quatenus, attenta materia, multum in populo catholico divulgata, ac operibus miraculosis quam multiplicibus, tam in vita quam in morte, & post mortem publice factis, & quæ continuo fiunt, quorum veritas oculate perfectius & veracius super locum, quam alibi, examinari & fieri poterit, S. V. in civitate nostra Avenionensi R R. in Christo Patribus & Dominis D. Cardinalibus Ostiensi, & Cameracensi, in prædicta civitate nunc commorantibus, eisdem adjuncto R. P. Domino Episcopo Avenionensi, dicti loci Ordinario, causam & causas prædictas committere misericorditer dignemini & velitis, & ipsi Deum pro S. V. orabunt]

[38] Carolus deinde VII, filius Caroli VI, Francorum Regis, Delphinatus Princeps, supplicationem summo Pontifici Martino V directam, iisdem verbis, quibus illa patris sui, conceptam misit eodem anno MCDXVIII. Quod & similiter fecit Burgundiarum Dux, Joannes, ex Belluaco, die IV Januarii MCDXIX, suamque supplicationem Joanni Roberto, Lingoniensi archidiacono, sibi a secretis, tunc Romæ agenti, aliis suis litteris commendatam habere voluit. Quæ sic sonant:

[39] Amice carissime, serenissimus Princeps, Dominus meus, [Supplicatio ducis Burgundionum;] Francorum Rex, per latorem præsentium punctualiter scribit sanctissimo Domino nostro Papæ, in modum qui sequitur. Beatissime Pater, attentius circa ea, nostra versatur Regia solicitudo, quæ ad Dei religionem & sanctæ Sedis Apostolicæ decus & exaltationem diriguntur. Cum itaque, &c. ut supra num. 26. Et quia negotium hujusmodi tam salubre, ad plenum cupimus totis animi viribus perduci effectum, Reverendissimam Paternitatem vestram, de qua fiduciam gerimus specialem, ardentissimo cordis affectu … nostrorum intuitu precamur, pro præmisso subrogationis negotio vices vestras adeo interponere velitis, ut quam cito negotium ipsum expediri valeat, & perfici; quæque grata nobis significamus, [ut precibus] ea posceremus, impleturus movit Deus, qui R. P. V. conservare dignetur cum felicibus ad vota successibus. Scriptum Belluaci die IV mensis Januarii. Dux Burgundiæ, Comes Flandriæ, Artesiæ, & Burgundiæ, Joannes, sic signatus. Et Paulo inferius. N. Nyolle.

[40] Petrus miseratione divina sanctæ Mariæ in Dominica, S. R. E. Diaconus Cardinalis Venetiarum, [litteræ quibus significat,] Junior vulgariter nuncupatus, universis & singulis præsentes litteras, seu præsens publicum instrumentum inspecturis, salutem in Domino, & præsentibus fidem indubiam adhibere. Noveritis, quod pridem sanctissimus in Christo Pater & Dominus noster, Dominus Martinus, divina providentia Papa V, ad supplicationem & instantiam serenissimi Principis & Domini Domini Caroli Regis Francorum illustris, per ejus ambasciatores solemnes sibi factas, Reverendissimis in Christo Patribus & Dominis, Dominis Petro Episcopo Sabinensi de Hispania, & Joanni tituli sancti Sixti Ragusini, ac Petro tituli sancti Chrysogoni Cameracensis, vulgariter nuncupatis, eadem miseratione presbyteris Cardinalibus, super negotio canonizationis recolendæ memoriæ Reverendissimi Patris, D. Petri de Luxemburgo, in obedientia quondam Clementis VII, sic in eadem obedientia nominati S. Georgii ad Velum aureum Diaconi Cardinalis, per suas litteras Apostolicas commisit & mandavit, prout & quemadmodum in eisdem litteris plenius continentur. Quarum tenor de verbo ad verbum sequitur & est talis. Martinus Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Petro, Episcopo Sabinensi & dilectis filiis Joanni tituli S. Sixti, & Petro tituli sancti Chrysogoni presbyteris Cardinalibus salutem & Apostolicam benedictionem. Pater misericordiarum, &c., quæ habes num. 30.

[41] Postmodum vero idem D. Joannes Ragusinus, unus commissariorum præfatorum, [Cardinalis Venetiarum,] in Hungariæ & Bohemiæ regnis Apostolicæ Sedis legatus, de dicti Domini nostri Papæ mandato & licentia se a Romana curia absentavit. Quapropter idem Dominus noster Papa nos Petrum Diaconum Cardinalem Venetiarum, Juniorem nominatum, prædictum, loco ejusdem Domini Joannis Cardinalis absentis, hodie vivæ vocis oraculo subrogavit & deputavit, ac dictis Dominis, Petro Episcopo & Petro presbytero, Cardinalibus & commissariis adjunxit in hac parte, cum potestate plenaria, in hujusmodi negotio una cum eisdem vel ipsorum altero procedendi, inquirendi, informandi & referendi, ac aliter faciendi in omnibus & per omnia juxta & secundum dictarum litterarum vim, formam & tenorem.

[42] De quibus quidem subrogatione, deputatione & adjunctione, [commissam sibi causam] vivæ vocis oraculo factis, ut præmittitur, notariis publicis, scribisque nostris infrascriptis, relationem more Romanæ Curiæ fecimus fidelem, in quorum omnium & singulorum fidem & testimonium præmissorum præsentes nostras litteras seu præsens publicum instrumentum per supplicationem religiosi viri fratris Andreæ de Borvilla presbyteri, monachi expresse professi & asserti procuratoris monasterii fratrum Cælestinorum de Luxemburgo Avenione, in quo corpus prædicti quondam Reverendissimi Domini Petri de Luxemburgo Cardinalis existit, ut dicitur, venerabiliter inhumatum, exinde fieri & per notarios scribasque nostros prædictos infrascriptos & quemlibet ipsorum subscribi & publicari, sigillique nostri fecimus appensione muniri.

[43] Datum Gebennæ in domo residentiæ nostræ, sub anno a nativitate Domini MCDXVIII, [canonizationis.] Indictione XI, die vero Veneris, XIX mensis Augusti, Pontificatus præfati SS. Domini nostri, Domini Martini Papæ V anno primo, præsentibus ibidem venerabilibus & religiosis ac circumspectis viris Domino Petro de Versaliis, in sacra pagina magistro, fratre Antonio Deraglii, Priore monasterii Bellarum vallium, Lugdunensis diœcesis, Domino Simone de Sala, licentiato in Decretis, illustris Principis Domini Ducis Sabaudiæ procuratore, Domino Joanne Ponceti, sacri collegii Romanorum Dominorum S. R. E. Cardinalium clerico, nec non Domino Dominico de Ponte presbytero & Theodorico de Usselis magistro in artibus, clerico Tullensis & Maguntinensis diœcesis, testibus ad præmissa vocatis specialiter & rogatis. Proximæ sunt in hac collectione Maleti, litteræ Cardinalis de Ursinis, in Francia Legati, ad Martinum V, & aliæ insuper ad Concilium Constantiense, ad maturandum negotium ejusdem beatificationis, datæ. Priores sic habent.

[44] Sanctissime Pater & Domine noster, humili & subjectiva recommendatione præmissa, [Cardinalis de Ursinis ad Martinum V,] Christianissimus Princeps & Dominus meus Rex, habens factum canonizationis cordi, ut per litteram suam, cujus est copia interclusa, videre poterit S. V., me cordialiter requisivit, ut suis concordans affectibus, de eodem facto vellem obnixius supplicare. Quare, Beatissime Pater, S. V. supplico, precibus quibus possum, ut secundum litteræ Regiæ continentiam, dictam materiam placeat expedire, opus nempe pium est, de hoc tantus & talis Rex supplicat, & mihi vestro minimo servitori singularem gratiam facietis. S. V. conservet Altissimus juxta vota. Datum in civitate Belluacensi, die IV Januarii, anno MCDXIX. S. V. humillimus servitor, Episcopus Alban. Cardinalis de Ursinis, Apostolicæ Sedis Legatus. Posteriores autem litteræ ad Concilium Basileense, ita sunt exaratæ.

[45] Reverendissimi in Christo Patres, & Domini mei: [& Concilium Constantiense;] post recommendationem, scribo SS. Domino nostro forma, præsentibus interclusa. Quare eisdem Reverendissimis Paternitatibus supplico, ut cum eodem instare velitis circa expeditionem tam celerem, quam efficacem, paratus vestris Reverendissimis Paternitatibus, in omnibus obedire mandatis. Datum in civitate Belluacensi, die IV mensis Januarii anno MCDXIX. Vestrarum Reverendarum Paternitatum servitor, Episcopus Albanensis, Cardinalis de Ursinis, Apostolicæ Sedis Legatus. Ipsi quoque Consules Avenionenses suum erga solennes Beati honores studium comprobarunt litteris ad Martinum V datis, in hæc verba:

[46] Beatissime Pater; & Domine, Domine Clementissime: [Consulum Avenionensium,] post desideratissima pedum sacratissimorum oscula, humillimam commendationem, quam sub felici & optime augurato summo Apostolatu S. V. nobis jam pridem persuasimus, temporis plenitudinem advenisse, quo Reliquiæ divi Petri de Luxemburgo ex cinere, in quo diu quieverunt, suscitarentur; scripsimus frequentius S. V. pro ipsius divi Petri sublimatione, & in præscitorum ab ipso optimo Deo, ab æterno Electorum catalogo, relatione; & quo rem ipsam facilius assequeremur, operam devotissimæ creaturæ vestræ, Petri divina miseratione Cardinalis de Luxemburgo, qui ab ipsius divi Petri sanguine traxit originem, imploramus, cujus benignitas apud Sanctitatem Vestram ipsius Sancti, & nostram justissimam causam agere non est dedignata.

[47] Et licet, Beatissime Pater & Domine, post tam præclari & illustrissimi Domini intercessiones, [ad Martinum V,] S. V. [factas,] etiam quantumcumque vehementes supplicationes in nullo prodesse videantur: scribimus tamen iterum pro præmissis ad ipsam Sanctitatem Vestram has nostras litteras, eamque humillime ac devotissime supplicamus, ut pro divini cultus incremento & hujus vestræ fidelissimæ civitatis, religiosissimæque domus fratrum Cælestinorum, penes quos pignus sacratissimorum cinerum ipsius divi Petri conditur, consolatione, dignetur sua clementi pietate tam diu exoptatam & tam frequentibus desideriis petitam ipsius Sancti canonizationem benigne annuere. Erit enim fidei orthodoxæ decus nominis S. V. æterna memoria, & lætitia hujus vestræ fidelissimæ civitatis, quæ nisi jugi interventu ejusdem divi Petri, & præsentissima Creatoris misericordia servata fuisset, jam pridem in pulverem versa corruisset. Excitant enim nostros ad hæc animos, quod cineres & ipsius Sancti Reliquiæ jam tot annis delituerunt, ac crebra & aperta miracula, quæ per eum continue operatur Altissimus, qui Sanctitatem vestram diutissime felicem servet & faciat. Ex Avenione. Aliæ eorumdem litteræ ad Cardinalem Cameracensem.

[48] Reverendissime Pater & Domine, Domine illustrissime, [& ad Cardinalem Cameracensem.] humillimas commendationes. Nulla licet a nobis umquam vestræ Reverendissimæ Dominationi exhibita sint obsequia, non veremur tamen illam totiens nostris fatigare litteris. Qua in re, si culpa digni sumus, hoc effecit nostra ad divum Petrum Luxemburgensem singularis devotio & suæ canonizationis immensa cupido, quam quidem canonizationem (unde immortales gratias habemus E. V. R. D., quæ ex ipsius divi Petri præclaro sanguine originem traxit) efficacissime apud S. D. N. prosequi dignata est, & recte quidem, cum propter fidei catholicæ amplitudinem, tum propter ipsius Sancti in florenti ætate & maximi honoris fastigio, admirabilem & incredibilem vitæ sanctimoniam, tum ob celebrem & inæstimabilem Patrum Cælestinorum hujus apostolicæ civitatis, penes quos pignora vestri sanguinis humili loco delitescunt, devotionem & vitæ observantiam, supplicamus humillime E. V. R. D. pro sua magnanimitate in hac re pergat, nec etiam fatigari desistat, donec hujusmodi canonizationem annuerit Beatitudo S. D. N., ad quem, sub exemplo præsentibus incluso, etiam in præsentiarum scribimus, & quem, jubente Deo, canonizationem ipsius non ultra differre credimus. Quæ si his temporibus & interveniente E. V. R. D. fiat, ipsa ab omnibus felicissima judicabitur, & ipsius Sancti interventu facilis ad sedes æthereas patebit aditus ipsi V. R. D., cui nos & rem nostram devotissime commendamus, & quam Altissimus felicem diutissime conservet, ac optatis adaugeat honorum incrementis. Ex Avenione.

[49] [Delphini Viennensis,] Quoad vero supplicationem pro præfata canonizatione, a Carolo VII, filio Caroli VI, Francorum Regis, tunc Delphinatus Principe; de qua superius locuti sumus, sic ejus tenorem diximus adscribendum. Exemplar ipsum, Gallico idiomate expressum, Latine sic reddo: Sanctissime Pater, submisse me Sanctitati vestræ, & quanta possum contentione, commendo: quæ scire dignabitur, carissimam mihi ac dilectam cognatam, Domicellam de Luxemburgo, germanam sororem carissimi mei cognati, vita functi, piæ memoriæ Cardinalis de Luxemburgo, cui propitius sit Deus, mihi significasse, quod, postquam coram S. V., & in frequenti senatu, dum Constantiæ etiamnum degeret, exhibita publice sibi fuisset quædam propositio, de gestis præclaris ac miraculis, quæ vulgo asseruntur patrata sæpenumero, obsecundante Domini nostri favore, per patrocinium, orationes, & interventum prædicti Cognati mei, vita functi; atque ea de causa oblatus S. V. fuisset supplex aliquis libellus, ut procedi posset ad factum canonizationis ejus, visumque prædictæ vestræ Sanctitati fuerit, id negotii committere tribus Cardinalibus, qui tum temporis apud S. V. erant, nimirum Cardinalibus Cameracensi, Hispano, ac Veneto; quibus dedit Bullam ac facultatem, ut quæstionem instituant, tali negotio accommodatam.

[50] [Consanguinei] Id causæ fuit, quod prædicta Cognata mea (quæ ex toto pietatis affectu desiderat hoc negotium expediri, adeo ut tempore vitæ suæ ad factum canonizationis ejus procedatur, quod perquam studiosissime prosequi decrevit) gnara, non ita pridem negotium tractari in urbe Avenionensi, eo hanc ob causam Parisiis ipsa discesserit, sperans fore ut S. V. in ipso loco, aut satis prope, uti & ipsos Cardinales supra nominatos inveniret; sed ubi ad locum pervenit, profectam jam diu S. V. comperit ultra Montes, dictosque Cardinales, memorato negotio abs Te præfectos, etiam abesse, & a multo tempore alterum ab altero separatos. Venetus quippe comitem S. V. se junxerat; Hispanus in patriam discesserat; Cameracensis habitat Avenione. Et quandoquidem res foret magni moliminis illos simul congregare, negotium permansisse infectum, mansurumque porro imperfectum verosimiliter ab hoc tempore in longum tempus; quin imo alium absque alio illic nihil rerum agere posse; nisi a dicta Sanctitate vestra aliunde prospiceretur, quemadmodum prædicta mea Cognata scripsit mihi & significavit, summo studio a me contendens, uti hac super re ad S. V. litteras darem.

[51] Quapropter, Sanctissime Pater, ego, qui ob causas supra memoratas, [B. Petri.] & præsertim ob exaltationem & honorem matris nostræ S. Ecclesiæ, desidero vicissim ex magno cordis affectu, ut res illa brevi transigatur, attenta non vulgari celebritate, toto quaquaversum regno didita, sanctæ probæque vitæ cognati mei vita defuncti, expensis item origine, quam ducit a sanguine Domini a & meo, nec non libello supplici & intercessione prædictæ cognatæ meæ, quæ pro hac re tam impense laboravit; supplico quam possum studiosissime ac contendo, ut negotium, quod supradictis Cardinalibus commiserat S. V pro ejusdem expeditione, & me gratia, rursus ab integro committere placeat tribus Cardinalibus, qui & jam præsentes adsunt, & aderunt imposterum, nimirum Cardinalibus Vivariensi, Saluciarum, & Cameracensi, nec non Episcopo Avenionensi. Quod si ita casus ferret, ut convocari simul omnes haud possent; tantum potestatis habeant duo, ut illi causæ vacent, quantum quatuor. Atque hac super re S. V. concedere benigne bullas suas ne gravetur, in casu requisitas, sine ulla mora; cum mihi videatur petitio rationi admodum consona: & rem, longe gratissimam mihi præstiterit. Sanctissime Pater, oro Filium Dei benedictum, ut in sanctam suam tutelam B. V. recipiat, sospitemque & longam vitam largiatur. Scriptum Romorentino die IX Novembris. Humilis, & S. V. devotus famulus, Delphinus Viennensis agri. Signatum Carolus, & inferius Picart M. C.

[52] Litteras quoque dictus Princeps scripsit ad Joannem Turronium, [Aliæ ejusdem litteræ] suum in Curia Romana oratorem, quas e Gallico rursum Latinas facio: Care & perdilecte. Litteras damus ad sanctissimum Dominum nostrum Pontificem maximum, tenoris sequentis: Sanctissime Pater; submisse Sanctitati vestræ, & quanta possum contentione, me commendo, quæ scire dignabitur, carissimam mihi ac dilectam cognatam, Domicellam de Luxemburgo, germanam sororem carissimi cognati mei bonæ memoriæ, Petri de Luxemburgo &c. prout scriptum est supra, usque ad finem epistolæ. Volumus, & tibi, quanto possumus, affectu aliisque mandamus, ut, quoniam dictas litteras destinamus prædicto Sanctissimo Domino nostro, & sacri Collegii Cardinalibus, quibus pariter scribimus, illud negotium, quod cordi admodum habemus, ita promoveas apud ipsos & matures, ut impigra tua sedulitate, sortiri queat plenum suum effectum, qualem desideramus: & summa nos affeceris voluptate. Care & perdilecte, Dominus noster te sospitet. Datum Romorentino hac die IX Novembris. Supra est scriptum, Ex parte Delphini Viennensis agri, Ducis Bituricensis Torinnensis, & Comitis Pictaviensis, & infra signatum Carolus, & inferius Picart M. C. Utrique epistolæ appositum erat sigillum in cera rubra cum insignibus concellatis Franciæ & Delphinatus. Tum pergit Collector. Verum, ut superius diximus R. P. Andreas de Borvilla, PP. Cælestinorum Procurator, jussu Reverendissimi Episcopi Avenionensis, extracto processu præfatæ canonizationis, Constantiam petiit, ad Martinum V deputatus, pro dicto negotio accelerando, nomine d. monasterii Cælestinorum Avenione. Ejusdem commissionis litteras hic duximus inserendas. De quibus cap. sequenti.

ANNOTATA.

a In apographo Gallico erat Monsieur; quo solet designari frater Regis Galliæ.

CAPUT IV.
Deputatio Cælestinorum Avenionensium, annisus Caroli VI,
canonizatio cur retardata, acta Concilii Basileensis
in ejusdem favorem
.

[Deputatio Cælestinorum Avenionensium] Cælestini Avenionenses, pro sua, qua in opere canonizationis sæpe dictæ promovendo, cupiditate flagrabant, deputarunt Procuratorem ad Martinum V, his litteris instructum. Universis Christi fidelibus, præsentes litteras inspecturis, humilis Prior & Conventus monasterii fratrum Cælestinorum de Luxemburgo Avenione, Ordinis S. Benedicti secundum instituta B. Petri Confessoris, Cælestini Papæ V. viventes, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentes, salutem in eo, qui est omnium vera salus ac devotarum orationum suffragia, nec non præsentibus indubitatam fidem adhibere. Notum vobis facimus tenore præsentium, quod nos misimus, & mittimus apud sanctam Sedem Apostolicam, carissimum fratrem nostrum in Christo, fratrem Andream de Borvilla, presbyterum monachum expresse professum ordinis nostri atque procuratorem seu syndicum dicti monasterii, latorem præsentium, una cum processibus, libris & scripturis, habitis desuper, & pro canonizatione facienda sanctæ memoriæ Petri de Luxemburgo S. Georgii ad Velum aureum S. R. E. Diaconi Cardinalis (cujus corpus extitit infra septa dicti nostri monasterii venerabiliter tumulatum. In quo quidem loco, & etiam in multis aliis mundi partibus, ejus piis precibus & meritis, ut pie creditur, Altissimus continue multa & crebra operatur miracula, ad prosequendum canonizationem eamdem, & plura alia negotia, nos & dictum monasterium concernentia & tangentia, de quibus idem frater Andreas est plene informatus; in quo etiam, tamquam ab experto, confidimus.

[54] [ad Martinum V] Quapropter humiliter & devote, quantum in Domino possumus, vos Christi fideles, rogamus, vobis etiam humiliter supplicamus, quatenus amore Dei, & intuitu pietatis ac religionis cotemplationeque ipsius B. Petri Cardinalis dignissimi, eumdem fratrem Andream, portitorem præsentium una cum ejus famulis, servitoribus & comitatu, specialiter habeatis recommissum, ipsumque dirigatis fideliter in omnibus agendis, & sibi præbeatis auxilium, consilium & favorem, tam eundo ad dictam Romanam curiam, ac ibi stando, ipsamque insequendo, quam etiam redeundo: sibique vero catholico, & nullius excommunicationis sententiæ nexibus irretito seu innodato, sed in fidelium communione existenti, Sacramenta ecclesiastica, si & prout, & quantum opus fuerit, caritative ac devote salubriter ministretis, toties quoties fueritis requisiti, seu aliquis vestrum fuerit requisitus, prout ad vestrum singulos pertinebit atque spectabit; ipsaque sacramenta dicto fratri Andreæ vobis ministrandi, sibique a vestrum quolibet recipiendi, prout opus fuerit licentiam specialem atque tenore præsentium facultatem concedimus; nobis enim reputabimus impensum fore, quidquid sibi impensum fuerit, tam spiritualiter, quam etiam corporaliter, sive factum. Et præter divinæ retributionis præmium, quod exinde habebitis vos, loco & tempore opportunis, si, & cum requisiti fuerimus, vel opus fuerit, pro beneficiis, eidem fratri Andreæ latori, sic impendendis & impensis, pro tempore similia vel majora, auxiliante Domino, vobis impendemus. Datum Avenione in præfato monasterio Avenionensi, in capitulo dicti Conventus, propter hæc & alia celebrato: sub etiam testimonio sigillorum nostrorum Prioris & Conventus prædictorum, die XI mensis Februarii anno a Nativitate Domini MCDXVIII, Indictione XI, Pontificatus SS. in Christo Patris & Domini nostri, Domini Martini, divina providentia Papæ V, anno primo. Subjungit Maletus.

[55] Sed Carolus VI, erga cognatum suum, munus non adhuc plene suum præstitisse ratus, [Annisus Caroli VI.] magistro Joanni Trotto, in sacro Romanorum senatu res suas procuranti, ut huic negotio solerter invigilaret, in mandatis dedit per litteras suas, Pontis-serræ datas anno MCDXVIII, die XXVIII Decemb. Martinus V, summus Pontifex, prædictis supplicationibus motus, cum, ut superius diximus, tres ad id negotium Cardinales præfatos nominasset, & commisisset, res tamen, veluti clavo appensa, permansit, ob cessationem Concilii Constantiensis, & discessum summi Pontificis, licet iterum Rex Franciæ oratori suo, apud ipsum Pontificem agenti, rem commisisset, ut superius scripsimus, quia Papa animum divertit ad Galliæ regni seditiones componendas inter Delphinum & Ducem Burgundiæ Joannem, quibus ita studuit per oratores suos Cardinales, ad id Parisios missos, ut pax inter utrumque sancita fuerit, licet rem infectam scribat Monstreletus.

[56] Verum, ob horrendam stragem, quam Burgundiones Parisiis eodem anno fecerunt cum tanta rabie ac furore, [Cur dilata canonizatio.] ut vivos, ex fenestris præcipitatos, ceteri gladiis & lanceis exciperent; exanguia cadavera Comestabilis, Cancellarii, Episcopi Silvanectensis, aliorumque nobilium, uncis impacta, per urbem trahentes, corrigias ex eorum pelle divulsas componerent, omniumque cadavera plaustris & carris extra urbem delata expositaque feris, in profluentem deinde ejicerent, ut pisces saginarentur. Rex vero miserabilis, equo impositus circumductus fuit per urbem, & Delphinus e lecto nudus Melodunum se recipere est coactus; pax superius sancita, interrupta fuit. Unde contigit, ut Delphinus Burgundionum Ducem, Joannem, morte occumbere fecerit anno MCDXIX, sub spe novæ pacis ineundæ, ut fusius in historia Ludovici, Ducis Aurelianensis, scribemus. Philippus deinde Burgundiæ Dux, necis paternæ memor, Regem ac Reginam Franciæ, una cum regno, Anglis tradidit; & sic factum est, ut Carolus VI, Rex Franciæ, Delphinus, & Dux Burgundiæ, canonizationis B. Petri de Luxemburgo præcipui zelatores, animum ad bella divertentes, sicut & Martinus Papa, rem ad finem perfectum minime perduxerint. Sacellum nihilominus in honorem B. Petri de Luxemburgo sumptibus Joannis Galeaci, Ducis olim Mediolanensis, & Domini Montis gaudii militis & baronis imperii, ædificatum fuit anno MCDXXI.

[57] Canonizatio B. Petri, quam bellorum turbines interruperant, [Occasione insignis miraculi] dum plurima interim ejus miracula, quæ quotidie patrabantur, omnium animos in admirationem convertunt, de novo requisita, summum Pontificem & Reges veluti a somno excitavit; & Deus, volens Sanctum suum illustrioribus miraculis celebrari, miraculum maximum & inauditum fieri permisit, anno MCCCCXXXII. Quod vide descriptum in vita Albiana num. 43; atque adeo pluribus ex Maleto hic parcimus transcribere; inchoatum historiæ collectionis filum cum ipso prosequi volentes.

[58] Quare pro tertia vice, anno scilicet MCDXXXIII, Indictione XIII, [negotium canonizationis resumptum,] die vero XVII mensis Julii, Pontificatus SS. in Christo Patris ac Domini nostri, Domini Eugenii, divina providentia Papæ IV, anno IV, Concilium Basileense inchoatum ab anno MCDXXXI, B. Petri canonizationem faciendam suscepit coram Reverendissimis DD. Rothomagensi, Bononiensi ac Placentino, S. R. E. Cardinalibus, Alexandrino & Antiocheno Patriarchis; Aurelianensi, Ratisponensi, Nivernensi Episcopis; Vercelliacensi & Cisterciensi Abbatibus, ceterisque Dominis & magistris, sacrum Basileense Concilium facientibus ac repræsentantibus, in eorum congregatione præsidente Reverendissimo in Christo Patre, D. Juliano Cesarino, tituli sancti Angeli Diacono Cardinali, in Germania Sedis Apostolicæ legato, in publici libellionis testiumque infrascriptorum, ad hoc specialiter vocatorum & congregatorum præsentia, nam post nonnullos plures actus, in dicta generali congregatione agitatos, prodiit in medium Reverendus in Christo Pater Dominus Joannes Abbas Cisterciensis, sacræ theologiæ Professor, factaque per eum notabili collatione super eo themate, mirabilis Deus in Sanctis suis, &c. in favorem recolendæ memoriæ B. Petri a Luxemburgo, olim S. R. E. Cardinalis, requisivit, quatenus sacrum Concilium committere dignaretur aliquibus ex Dominis, Dominis Cardinalibus, aliisque sacri Concilii prælatis, qui de ipsius Concilii authoritate, processus alios, authoritate Constantiensis Concilii factos, super prædicta canonizatione videant & examinent, ad referendum. Qua quidem requisitione per d. D. Abbatem facta, habitaque matura deliberatione super ea per Reverendissimos DD. sacri Concilii Patres ac Præsides, placuit sacro Concilio, quod hæc petitio latius digerenda, sacris remitteretur deputationibus, prout per D. Eminentissimum Concilii Cardinalem præsidem, ex ejus authoritate fuit remissa.

[59] Ideoque die Jovis, penultima mensis Julii ejusdem anni MCCCCXXXIII, [deputati Cardinales.] facta pro deputandis, ad dd. processus examinandos congregatione, placuit dari deputatos pro omnibus agendis Concilii deputatione. Quamobrem fuerunt deputati Eminentissimus D. Cardinalis tituli S. Eustachii, & Patriarcha Alexandrinus, qui una cum deputandis per alias deputationes, hujusmodi processus viderent, examinarent, & in congregatione generali referrent. Eadem die, in sacra deputatione deputati fuerunt, Eminentissimus D. Cardinalis legatus, Eminentissimus etiam Placentinus Cardinalis, D. Patriarcha Antiochenus, Alexandrinus itidem Patriarcha, Bononiensis Episcopus ac Ratisponensis & Aurelianensis Episcopi.

[60] Die Veneris, ultima Julii anni MCDXXXIII, in generali congregatione, ubi supra, more solito & coram præfatis Dominis, [Concilii Basileensis] sacrum Basileense Concilium facientibus, & repræsentantibus, post nonnullos plures actus, in eadem congregatione generali agitatos, lecta sunt concordata dominorum duodecim, inter quæ scriptum infra hujus tenoris: Concordant omnes deputationes, quod de qualibet deputatione dentur deputati, qui processus alios super canonizatione B. Petri de Luxemburgo factos, per nonnullos authoritate sacri Concilii Constantiensis, videant & examinent & referant. Et pro deputatione partis fuerunt deputati Reverendissimi DD. Alfonsus S. R. E. tituli S. Eustachii, Diaconus Cardinalis, & Vitalis, Patriarcha Alexandrinus. Pro deputatione fidei, Reverendissimi DD. Antonius, Ostiensis Cardinalis Bononiensis, & Joannes tituli S. Petri ad Vincula Cardinalis. Pro deputatione de communibus, Reverendissimus in Christo Pater & Dominus, Julianus, tituli sancti Angeli, Diaconus Cardinalis, in Germania, S. Sedis Apostolicæ legatus, & Pater D. Joannes Episcopus Nivernensis. Pro deputatione de Reformatorio, Reverendissimus in Christo Pater, D. Branda, Episcopus Portuensis, S. R. E. Cardinalis Placentinus vulgariter nuncupatus, & Reverendissimus in Christo Pater, D. Joannes Patriarcha Antiochenus. Pro deputatione vero de fide, ultra prædictos adjunxit Reverendos Patres DD. Joannem & Conradum Aurelianensem & Ratisponensem Episcopos. Ita concordarunt Domini duodecim, die Jovis, penultima Julii, anni prædicti; quibus quidem concordatis, sicut præfertur, & lectis, Reverendissimus Dominus Legatus, præsidens in eadem congregatione, nomine & authoritate sacri Concilii more solito, juxta concordata Dominorum duodecim & deliberationes sacrarum deputationum, concludendum duxit pariter & conclusit, prout sequitur:

[61] Sacrosancta Generalis Synodus Basileensis, in spiritu sancto legitime congregata, [litteræ] universalem Ecclesiam repræsentans, Juliano sancti Angeli Diacono Apostolicæ Sedis Legato, Antonio Ostiensi, Brandæ Portuensi Episcopis, Joanni sancti Petri ad vincula presbytero, Alphonso sancti Eustachii Diacono, S. R. E. Cardinalibus: & Vitali Alexandrino, Joanni Antiocheno Patriarchis, nec non venerabilibus Joanni Aurelianensi, Joanni Nivernensi, & Conrado Ratisponensi Episcopis, Basileæ constitutis, salutem & omnipotentis Dei Benedictionem. Ut corda fidelium in sui amorem Rex cælestis accendat, & incredulos convertat ad fidem, Sanctos suos miraculis magnificavit gloriosis; devotiores enim fideles ipsi redduntur Altissimo, dum vident electos ipsius, post exitum hujus vitæ felicem, virtutibus constare; ac reliqui eum sequi desiderant, cum se sequentibus æterna præmia largiatur. Sane dignas Domino gratias censemus referendas, quod sicut recepimus felicis memoriæ Petrum de Luxemburgo, generis nobilitate præclarum, olim ejusdem Ecclesiæ Cardinalem, cum pie vixisset in hoc seculo, universaliter docendo verbis & exemplis, tandem præsentis vitæ cursu feliciter consummato, multis miraculis Omnipotens, in Sanctis suis mirabilis, decoravit.

[62] [in favorem canonizationis,] Super quibus & veritate & circumstantiis eorumdem, felicis recordationis Clemens Papa VII, in sua obedientia nuncupatus, per nonnullos commissarios, ad hoc specialiter deputatos, exactissime desuper habitis processibus, informationem fieri demandavit, qui, ipsius Clementis superveniente obitu, ad debitum non ducebantur effectum, & ad hoc commissio generalis in concilio Constantiensi subsecuta est. Unde cum non deceat eum apud homines sine veneratione relinqui, quem merita & miracula Sanctum ostendunt, nobis fuit humiliter supplicatum, ut ipsum adscribere Sanctorum catalogo (ut sic condignis laudibus extollatur in terris, quem Altissimus, ut creditur, jam sublimavit in cælis) curaremus. Quia vero nobis non constat sufficienter de præmissis, discretionibus vestris, de quibus plenariam in Domino fiduciam gerimus, per hæc scripta committimus & mandamus, quatenus processibus de mandato ipsius Clementis Papæ, &c. & in Concilio Constantiensi, ut præfertur, ante dicto & aliter qualitercumque desuper habitis, aliisque documentis ad materiam facientibus, per vos, seu duos aut tres ex vobis, diligenter recollectis examinatisque & continuatis alias de vita ipsius B. Petri, veritate signorum, operibus videlicet & miraculis, etiam per interrogatoria legitima, & ceteris opportunis circumstantiis, solicite inquirentes, collatione inter vos habita, quæ inveneritis, nobis fideliter, si sacrum concilium adhuc tenere, sedere, durare contingat, alioquin Sedi Apostolicæ, plenarie referre studeatis. Datum Basileæ anno MCDXXXIII, XI Kalendas Augusti. Hactenus litteræ Concilii Basileensis.

[63] Anno vero MCDXXXV, die X mensis Junii, in generali Concilio præfato, ex duodecim deputatorum sententia Præsidens loco Domini Cardinalis sancti Eustachii, mortui in facto prædictæ canonizationis, suffecit Cardinalem Arelatensem, quo excepto, omnes alii totum illud negotium commiserant Illustrissimo Cardinali a Fuxo, Avenionensi legato, & tunc temporis Insulæ sive Islæ, in comitatu Venaissino commoranti, propter pestem, quæ Avenionensem civitatem depopulabatur, ipsique sacrum Concilium, ut, statim atque litteras commissionis accepisset, diligentius in hoc incumberet, mandavit, sicut ex sequentibus patet.

[64] Anno Domini MCDXXXV, die Veneris, XII Augusti in præfata congregatione, [oratio coram Concilio,] ut supra, præsidente Domino Reverendissimo Legato, & coram Reverendissimis Patribus & DD. Arelat. & de Columna, S. R. E. Cardinalibus; Antiocheno & Aquileæ Patriarchis; Lugdunensi & Bituricensi Archiepiscopis; Nivern. & Macon. Episcopis & aliis Dominis Magistris, sacrum Basileense Concilium facientibus & repræsentantibus, congregatis, surrexit in medium Reverendus Pater, D. Joannes Abbas Cisterciensis, Cabilonensis Diœcesis, assistentibus sibi venerabilibus & circumspectis viris, D. Petro de Tullia, legum doctore, Archidiacono Lodovensi; & fratre Bartholomæo Rubei Cælestino, professione Avenionensi, & proposuit exponendo generaliter, quod dudum sacrum Concilium ad instantiam & humilem supplicationem ipsius Domini Abbatis, certos dederat deputatos, ad se informandum, de vita & sanctitate bonæ memoriæ Petri de Luxemburgo, olim S. R. E. Cardinalis ad referendum, eumdem canonizandi & Sanctorum catalogo adscribendi causa, sed propter defectum processuum, non potuerant ipsi Domini deputati ad hoc vacare. Quamobrem sacrum concilium Reverendissimo in Christo Patri & Domino D. Petro, Episcopo Albanensi, S. R. E. Cardinali, de Fuxo vulgariter nuncupato, scripsit & mandavit, ut ceteræ informationes & jura in civitate Avenionensi existentes & existentia, ad canonizationem dicti Petri de Luxemburgo facientes & facientia, opere suo recolligerentur, & recollecta sacrosanctæ Synodo prædictæ fideliter transmitterentur. Qui quidem Reverendissimus Cardinalis de Fuxo, volens, ut asserebat, mandatis ipsius sacri Concilii, uti tenebatur, obtemperare, diligenter fecit perquiri & investigari informationes & jura, ad hujusmodi canonizationem facientes & facientia; quæque reperire potuit, eidem sacrosancto Concilio per d. fratrem Bartholomæum Rubei fideliter transmisit, quas & quæ in ipsa sacra congregatione generali exhibuit pariter & produxit idem frater Bartholomæus. Et sic habent:

[65] Sacrosanctæ generali synodo Basileensi, in Spiritu sancto legitime congregatæ universalem Ecclesiam repræsentanti, [litteræ] ejusdem devotus filius Petrus, divina miseratione Episcopus Albanensis, S. R. E. Cardinalis, de Fuxo nuncupatus, in civitate Avenionensi, & comitatu Venaissino pro D. N. Papa Vicarius & Apostolicæ Sedis legatus, devotam reverentiam cum promptitudine ejus exequendi mandata. Pridem videlicet, quinta die mensis præsentis Julii, pro parte syndici Cælestinorum civitatis Avenionensis in civitate Carpentoractensi fuerunt vestrarum Reverendissimarum Paternitatum & dominationum ex parte vestra mihi præsentatæ litteræ, per quas mihi mandabatur, ut nonnullæ informationes & jura in dicta civitate Avenionensi existentia, ad causam canonizationis bonæ memoriæ D. Petri de Luxemburgo, olim S. R. E. Cardinalis facientes & facientia, quibus eædem Reverendissimæ Paternitates, & Dominationes indigebant, opere meo recolligerentur, & recollecta eisdem Reverendissimis Paternitatibus & Dominationibus vestris transmitterentur, quibus quidem litteris per me cum ea, qua decuit reverentia, receptis: quia pro tunc vigebat & adhuc viget (proh dolor!) pestis in civitate Avenionensi, a qua tunc absens eram, prout sum, in propria persona intendere nequivi, sed egregio decretorum doctori, Domino Andreæ Sanctii Canonico & sacristæ Lombariensi, familiari meo, scientia, fide, probitate & legalitate in magnis & arduis experientiis comprobato, vices nostras in hac parte committendas duximus: qui quidem Andreas informationes & jura prædicta recollegit & recepit, eaque mihi clausa & sigillata misit, ac in negotio processit, ut in suis mihi directis litteris continetur.

[66] [eodem datæ:] Litteris igitur ipsius Domini Andreæ una cum processibus, informationibus, & juribus præd. per me receptis, matura deliberatione recognitis, tandem ea in duobus voluminibus magnis & duobus quaternionibus, purpurea tela coopertis, ac desuper sigillo meo authentico clausis & sigillatis, per venerabilem Religiosum, Bartholomæum Rubei, ordinis Cælestinorum, una cum præsentibus transmittenda duxi & transmitto, recepto prius ab eodem juramento ad sancta quatuor Euangelia Dei, præstitoque, de iis fideliter portandis vestrisque Reverendissimis Paternitatibus & Dominationibus exhibenda; paratus semper in iis & aliis, quæ vestræ Reverendæ Paternitates mihi committenda duxerint, totis affectibus obtemperare. Datum insulæ Venaissini, Cavallicensis Diœcesis die XXI Julii, anno incarnationis Dominicæ MCDXXXV, Pontificatus SS. in Christo Patris & Domini nostri, Domini Eugenii; divina providentia Papæ IV, anno quinto. Deinceps prosequitur Maletus.

CAPUT V.
Sedula variorum opera apud Concilium Basileense
pro eadem canonizatione; exstructum Beato sacellum,
bulla Beatificationis
.

[Bartholomæi Rubei] Præfatus igitur frater Bartholomæus Rubei Concilio prædicto exhibuit informationes, attestationes testium & cuncta alia jura, in prædictis duobus voluminibus & quaternis contenta & ligata, & sigillis clausa, ut supra retulimus, in quibus concilium prædictum vidit processum super hoc negotio peractum jussu Clementis VII, qui morte præventus & aliis de causis, supra relatis, non potuerat perficere, licet summopere voluerit, ut suorum ultimorum verborum prolatione satis compertum habetur. Item litteras Martini V commissionis, factæ tribus Cardinalibus, datæ apud Constantiam VIII Idus Maii, pontificatus ejusdem anno primo. Item commissionem per Petrum, tituli S. Chrysogoni Cardinalem, vulgo nuncupatum Cameracensem, factam Dominis, Avenionensi, Parisiensi & Gebennensi Episcopis & nonnullis aliis, in eadem commissione descriptis, datam Avenione MCDXVII, VI Idus Octobris, pontificatus ejusdem anno primo. Item cognitionem factam per Guidonem Episcopum Avenionensem quatuor libellionibus, pro exemplari extrahendo & processu originali canonizationis B. P. a Luxemburgo, Clementis VII jussu peracto, datam Avenione die XXIII Januarii MCDXVII. Item commissionem, factam a D. Præfato Cardinali de Fuxo, Andreæ Sanctii de recipiendis juribus, informationibus ac documentis, negotium hujus canonizationis concernentibus, datam Carpentoracte die V Julii anno MCDXXXV, pontificatus Eugenii IV anno V; idem relationem, factam per Dominum Andream Sanctii super commissione sibi facta, datam Avenione in palatio Apostolico mense Julii anno, quo supra. Præterea omnes informationes, virtute commissionum prædictarum, legitime omnibus solemnitatibus observatis, peractas, quibus omnibus lectis, Gerardum Rousselly, alterum ex libellionibus prædicti Concilii Basileensis, Reverendus Pater Abbas Cisterciensis cum omni humilitate, reverentia & devotione supplicavit ac diligentius institit, quatenus ipsi Domini, in eadem generali congregatione ordinati, dignarentur ad hujusmodi canonizationem S. Petri de Luxemburgo procedere, Dominos alios in hac causa deputatos committendo, quatenus processus, informationes & jura hujusmodi diligentius examinarent & postea referrent in congregatione generali.

[68] Similiter Reverendissimus in Christo Pater & D. Archiepiscopus Lugdunensis, [Concilium Basileense informat.] facta aliqua brevi oratione de meritis & sanctitate ipsius sancti Petri de Luxemburgo & miraculis, quæ Omnipotens ad intercessionem ipsius Sancti operarus est & operatur, nomine suo & aliorum oratorum serenissimorum DD. Regum & Princicipum, in eadem sacra congregatione generali existentium, supplicavit & requisivit. Similem etiam requisitionem & supplicationem, nomine suo & aliorum Oratorum almæ Universitatis Parisiensis, fecit venerabilis & circumspectus vir magister Dionysius Fabrenois, magister in theologia almæ Universitatis Parisiensis. Quibus quidem processibus, per Reverendissimum Cardinalem Legatum & Præsidentem receptis, ipse Reverendus Dominus, facta aliqua commendatione de meritis ipsius Sancti, exhortatus est, ut cras sacræ super hac materia deputationes velint deliberare, & rem cum magna gravitate & diligentia examinare, ut eam in congratione generali referrent. Tandem his peractis, præfatus Pater Bartholomæus Rubei, petentibus venerabilibus viris, D. Audemauro de Rossilione, & Hugone Berardi, prædicti concilii promotoribus, juravit in manibus præfati Cardinalis Præsidentis, se informationes, jura & monumenta hujusmodi fideliter & legaliter ac diligenter asportasse, juxta commissionem desuper sibi factam: de quibus omnibus factum fuit præsens instrumentum anno & die, quibus supra. Libelliones subscripti vocabantur, Thomas Chesneletii & Gerardus Rossely.

[69] Anno MCDXXXV, die XIV Augusti, Cardinalis Legatus, præsidens nomine concilii, juxta facultatem sibi attributam, [Deputatio Cardinalium.] de novo deputavit pro prædicto processu examinando, & testibus super hac reproducendis, investigandis, Reverendissimos Patres, Dominum Prosperum de Columna Cardinalem, tres Episcopos, Abbatem Eboracensem & unum Præpositum. Pro fide vero Cardinalem tituli sanctæ Cæciliæ, Archiepiscopum Mediolanensem, Aurelianensem & Aquensem Episcopos. Pro testibus, Archiepiscopum Lugdunensem, Bituricensem & Nivernensem, cum hac clausula, quod quatuor aut quinque aliis sufficerent. Die XXVI Augusti in alia congregatione statutum fuit, quod Commissarii in facto canonizationis prædictæ, litteras compulsorias decernerent, pro extrahendis a libellionibus, nonnullis miraculorum informationibus, aliisque juribus, ad hanc materiam spectantibus.

[70] [Litteræ Comitum de Luxemburgo,] Anno MCDXXXVI, die XXX Martii, magister Nicolaus Amici duas litteras strenuorum & illustrium virorum Joannis de Luxemburgo, Comitis de Linaio, & de Guisia &c., & Ludovici S. Pauli, Comitis Cupersani & Domini Danguyen ac Castellani Insulæ, pro canonizatione prædicta procuranda nomine procuratoris, qui pro hac re facienda, a prædictis Comitibus, nec non a Cardinali tituli sanctorum Quatuor Coronatorum, vulgo de Luxumburgo nuncupato, sexentos salucios a auri acceperat, prædictis Reverendissimis Dominis DD. Commissariis humiliter præsentavit. Eadem die fuerunt exhibitæ consulum Avenionensium litteræ, idem suppliciter requirentium, atque unum breve vitæ B. Petri de Luxemburgo compendium atque testimonium exactioris observantiæ & disciplinæ Cælestinorum Avenionensium, referentium.

[71] [ac Prioris] Inseruntur hoc loco litteræ concessæ a Patribus Cælestinis Avenionensibus, duobus, ex eorum conventu missis & deputatis fratribus, ad procurandum d. negotium canonizationis idiomate Gallico, quo inveniuntur descriptæ, quas Latino sermone interpretor. Nos Prior & Conventus monasterii Cælestinorum gloriosi Corporis sancti Avenionensis, Domini S. Petri de Luxemburgo, Ordinis S. Benedicti, viventes secundum statuta S. Petri Cælestini confessoris, omnibus præsentes visuris vel audituris, salutem in Domino nostro Jesu Christo. Notum facimus omnibus, nos ob bonum, utilitatem, & necessitatem dictæ ecclesiæ nostræ, & specialiter etiam propter prosecutionem & canonizationem præfati gloriosi Sancti Corporis (cujus gloriosi Sancti Corpus in dicti monasterii nostri claustro humatum est, & cujus meritis Dominus noster in diversis mundi partibus constanter operatur quam plurima, pulcra, & notatu digna miracula) & etiam propter ædificationem ejusdem gloriosi Sancti, mittere ex obedientia caros nostros ac dilectos fratres, Petrum de Beaumont presbyterum, & Henricum le Boiteux oblatum, utrumque monasterii nostri prædicti professum, ad potentissimum nostrum Dominum, Dominum Comitem S. Pauli, & alio, ubi opus erit, ad prosequenda supradicta negotia.

[72] [Cælestinorum Avenionensium;] Omnes, ad quos pertinebit, dimisse & enixe rogamus, ut propter honorem & reverentiam Domini nostri Jesu Christi, cælorum Reginæ, & gloriosi sancti Corporis prælibati, permittant ac patiantur dictos fratres Petrum & Henricum ire, habitare, divertere, reverti pacate, nulla ipsis data aut facta disturbatione, vel impedimento in corpore, in equis, aut bonis, quocumque modo; sed consilium, opem, & auxilium præbeant in iis, in quibus egebunt. Quod si fecerint, tenebimur & obligabimur Dominum nostrum pro ipsis orare. In cujus rei fidem litteras præsentes, Prioris monasterii nostri præfati, gloriosi Corporis sancti jam dicti sigillo munivimus, die XV Aprilis, anno reparatæ salutis MCDXXXIII. Præfatis litteris apponitur sigillum in cera viridi, quod repræsentat ecclesiam sancti Religiosi, genibus flexis.

[73] Anno MCDXXXVII, die 2 Julii, venerabilis Pater Castani, [sed nihil fit, ob turbas,] Cælestinus Avenionensis, prædictum Concilium Basileense petiit, ad negotium canonizationis B. Petri de Luxemburgo procurandum, ubi reperit, virtute commissionum prædictarum, in conspectu Concilii probasse sanctitatem & miracula ejusdem Sancti. Verum propter turbas, & eo ipso anno MCDXXXVII, pridie Kal. Augusti, in Concilio exortas (quas nihil attinet ex Maleto pluribus hic describere) negotium canonizationis, optatum hactenus finem non habuit.

[74] Quare licet commissiones, informationes & relationes in prædicto Concilio approbatæ & confirmatæ, [in Concilio Basileensi exortas.] fuerint satis superque sufficientes, ut B. Petrus de Luxemburgo Sanctorum numero adscriberetur: tamen quia Patres dicti Concilii Basileensis, sub specie reformandæ reipublicæ Christi (ut dicit Franciscus Longus a Coriolano in Summa Conciliorum) plura R. E. privilegia maxime necessaria antiquare voluerunt, ejusdemque caput suis legibus subdere volentes (quod tamen a nemine nisi in causa hæreseos judicatur, & quando ignoratur, quis sit verus Pontifex) eumdem Eugenium a Pontificatu absolutum declararunt, Legato Apostolicæ Sedis revocato, qui quidem Legatus huic canonizationis negotio semper præfuerat, tota res clavo veluti appensa remansit, multis ex deputatis prædicto negotio abeuntibus, & a Concilio discedentibus, Galliaque tota tunc temporis incumbente, pro Anglis a finibus suis expellendis. Inseritur hic a Maleto instrumentum notariale, quo dictus Petrus Castani, die VIII Junii anno MCDXLII, aliis negotiis occupatus, substituit legitima forma alios procuratores, suo loco solutionem DC salutiorum a aureorum pro executione canonizationis transacturos; quod nimis longum foret hic verbatim recensere, & minime necessarium.

[75] Sub iisdem temporibus, Maria Siciliæ Regina, [Mariæ Siciliæ reginæ] vidua Ludovici secundi; extrui curavit sacellum ligneum, in honorem B. Petri de Luxemburgo, quod quidem successione temporis cum non valeret capere oblationes & populi multitudinem, ejusdem Sancti intercessionem flagitantis, ob miraculorum ejus maximum usque adeo numerum, quod infra duos ab ejus obitu annos, mille nongenta octo fuerint numerata; aliud amplius quadris lapidibus fuit constructum anno MCDLXXIII, cujus altare majus in festo sancti Andreæ ejusdem anni fuit a Domino Joanne Cordis, Bituricensi Archiepiscopo & Aquitaniæ Primate, in honorem Beatorum Andreæ Apostoli, Petri Cælestini Papæ, B. Catharinæ virginis & martyris, ac Sanctorum omnium consecratum, qui omnibus Christi fidelibus, altare prædictum visitantibus, & de suis pro ejus altaris honore contribuentibus, XL dies de injunctis pœnitentiis relaxavit. Pro quo quidem sacello construendo Joannes de Luxemburgo, ut supra diximus, Cupersani comes ejusdemque Sancti germanus, sex millia francorum legaverat, jusseratque se sepeliri prope ejus sepulcrum, eique moriens, quinquaginta tribus annis post B. Petri obitum, obtulerat rosam, dædalo ex auro sustentatam; quam dicto Comiti Clemens Papa VII, tamquam nobilissimo Viro, in Dominica Lætare ritu solemni dederat. Multæ deinde oblationes ejus sepulcro factæ. Carolus nempe VI, hujus cœnobii fundator, imaginem ceream, ipsum repræsentantem, B. P. de Luxemburgo obtulit.

[76] [jussu conditi sacelli oblationes.] Rex vero Aragoniæ cereum elegantissimum ponderis XI librarum; Ludovicus secundus, Siciliæ Rex auream Crucem, & alia dona; Maria Regina Siciliæ ornamenta cerulei coloris, auro distincta; Dux Britanniæ tibiam argenteam deauratam cum duobus pannis ex auro purissimo; Ducissa Biturigum pannos aureos duos; Dux ejus maritus beatæ Virginis argenteam imaginem & candelabra duo, ejus insignibus ornata; Joannes Galeatius Mediolani, Comes Virtutum dictus, statuam argenteam, filium suum sanitati restitutum repræsentantem; Ludovicus Aurelianensis Dux, imaginem aliam; Valeranus a Luxemburgo, sancti Pauli Comes, quatuor argenteas lampades; Comes Valentinus duos maximi ponderis cereos; Comes Caussiaci crucem argenteam & aureum calicem; ejus uxor ornamenta auro contexta; Joannes, Comes de Fuxo, calicem aureum & alterum argenteum, nec non caput feminæ argenteum; Joanna a Luxemburgo, sanctæ Catharinæ imaginem ex auro, & coronam auream, multis lapillis gemmisque ornatam obtulere.

[77] Constat præterea, corpus B. P. de Luxemburgo multis annis in terra jacuisse, [Beatificatio B. Petri.] ab anno scilicet MCCCLXXXVII ad annum MDXXVII, quo anno, supplicatione facta Clementi VII Medicæo, ut corpus præfati Sancti, continuis clarum miraculis, e terra levari juberet, ut honorificentius coleretur; annuit dictus Pontifex supplicationi prædictæ, factæ per Franciscum, Episcopum Tusculanum, S. R. E. Cardinalem, ipsumque Beatorum numero adscripsit, ut ex sequentibus patebit: scilicet XC a processu prædicto, elapsis, & CXL ab ejus obitu, annis. Authenticum Beatificationis diploma, quod hic subjungebatur a Maleto, productum legitur in Commentario prævio, a num. 35.

ANNOTATA.

a Vulgo salus & salut, nummus aureus, in Francia ab Henrico V, Rege Angliæ cusus, sicque dictus, quia repræsentabat mysterium Annuntiationis Deiparæ seu salutationis angelicæ.

CAPUT VI.
Exhumatio corporis, translatio, Reliquiæ,
recentiora miracula, instauratum templum, confraternitas, festum
.

Quibus litteris Apostolicis, a Patribus Cælestinis Avenionensibus, in capitulo congregatis, lectis & intellectis, [Corporis] omnes iidem Patres cum Venerabili fratre Patre Francisco Larben, eorum monasterii Priore, humiliter supplicarunt Reverendissimum D. Cardinalem a Claramonte, Avenionensem Legatum a latere, ut illi placeret, aliquos Ecclesiasticos viros deputare, qui B. Petri lipsanorum exhumationi interessent, quare præfatus D. Legatus Vicegerentem & Franciscum Meruli, doctores, huic negotio cum quatuor aut quinque, ab eis eligendis, commisit, litteris suis datis apud pontem Sorgiæ die XX Julii anno MDXXVII. Qui omnes cum prædicto Priore, nec non D. Bartholomæo Castellani, Archidiacono ecclesiæ metropolitanæ Avenionensis; Laurentio de Salla, decano ecclesiæ collegiatæ B. Mariæ Villæ novæ, prope Avenionem; D. Joanne de Fabia, Præcentore ecclesiæ collegiatæ sancti Desiderii; & Dominis consulibus civitatis Avenionensis; testamentum B. Petri a Luxemburgo, ad locum ejus sepulturæ inveniendum, imprimis & ante omnia legere voluerunt. Postmodum vero R. P. Antonius Panneton, Provincialis Francogallorum Cælestinorum, pro loci sepulturæ beati Corporis majori certitudine, voluit ex commissariorum sententia, titulum ejusdem invenire juxta testamenti B. Petri de Luxemburgo tenorem, quo investigato, in quadam tabula, a parte sinistra repertus fuit titulus, hæc verba præferens: nimirum quatuor primos versus parvi istius elogii metrici; Hoc colitur templo, &c. in comm. præv. num. 37 dati.

[79] Deinde, informatione peracta, intellexerunt Corpus B. Petri de Luxemburgo terræ mandatum fuisse, [inventio,] in eo ipso loco, in quo limen sacelli nunc constructi conspicitur, & supra d. locum cratem ferream stetisse, & cum arundinibus ipsam superiorem terram peregrini contingebant, easque pie postmodum deosculabantur. Vigesima tandem die tertia mensis Julii ejusdem anni, Provincialis præfatus cum Priore, religiosis & commissariis, effossa terra, sacrum Corpus meruerunt reperire in modum pauperum compositum, ut suis testamentariis tabulis cautum fuerat; quæ acta Georgius Savorey, & Matthæus Dalmatii libelliones in acta publica retulerunt. Die XXIV ejusdem mensis Venerabilis Pater Prior Cælestinorum Avenionensium, judex commissarius Apostolicus in hac parte deputatus; Antonius de Castro Vicegerens, & Franciscus Meruli Doctor, commissarii, per Legatum deputati, cum aliis de novo delegatis, in sepulcrum descendentes, solennitatibus juris servatis, sigillatim ipsius sacri Corporis membra, ab humo eruta, & argenteis in vasis reposita, super ipsius sacelli altari honorificentius excipienda, in ferculo ligneo, affabre constructo, sex ferme palmorum longitudinis, collocaverunt, solemnique ritu Provincialis una cum Priore & Religiosis deputatis, præsentibus, hoc sacrum ferculum ad exiguum sacellum sanctæ Crucis transtulit, in eo asservandum usque ad ipsius D. Legati adventum.

[80] [cultus ac translatio,] Die secunda mensis Augusti, Francisco a Claramonte Cardinali Legato jubente ac præsidente, coram Reverendis in Christo Patribus Dominis, Joanne Nicolai, electo Episcopo Aptensi, Vicelegato Avenionensi; Antonio de Tenda, Episcopo & Comite Belluacensi; Ludovico de Gaudiosa, Episcopo sancti Flori; Ludovico Albe, Abbate sancti Andreæ prope Avenionem; atque nobilibus viris Dominis; Joanne de Paniciis Viguerio; Juliano de Peruciis; Domino de Laureis; Joanne Guerrini, & Joanne Malvesini, consulibus Avenionensibus, & pluribus aliis nobilibus & honorabilibus viris præsentis civitatis Avenionensis, in sacello B. Petri a Luxemburgo prædicto, solenniori ritu factum est Sacrum, dicto Provinciali celebrante, Priore Gentilinensi & Subpriore Avenionensi, in officio Diaconatus & subdiacontus ministrantibus, ante celebrationem Sacri facta processione, sacrique pignoris translatione a sacello sanctæ Crucis ad altare majus, ejus nomini consecratum, debita modulatione, & prædicto Legato, Te Deum Laudamus cum aliis Episcopis, præcinente.

[81] [Reliquiæ] Præfatus deinde Dominus Legatus sacrorum ossium ferculum aperiri jussit, ac religiosis antiphonam; novum sidus Ecclesiæ, (de qua in comm. prævio, num. 64) cantantibus, ossa sacra e theca lignea extrahendo sigillatim, ea populo colenda exhibuit; & dempto capite, eadem in arca plumbea, asseribus cypressinis cooperta, super altari reponi jussit: quæ quidem gesta per libellionem Matthæum Dalmatii in publicum instrumentum redacta, jussu ejusdem Reverendissimi D. Legati in archiviis Patrum Cælestinorum conspiciuntur. Quia vero B. Petri a Luxemburgo sacra lipsana in ferculo, capsulæ ipsius involuto, clausa jacebant, Reverendissimus D. Georgius ab Armaniaco, tituli S. Nicolai, S. R. E. Presbyter Cardinalis, Archiepiscopus Avenionensis, ejusdem legationis Legatus collega, Cardinalis a Borbonio, comitate ac liberalitate insignis, noluit sacrum ferculum aperire, B. Petri Reliquias ratus satius ab omnibus coli eo in templo, quam ab aliquo particulari; ideoque contentus birreto ejusdem Sancti nocturno, lana contexto violacei coloris: ex consensu Patrum Cælestinorum, capitulariter congregatorum; eumdem birretum ad Carolum Borbonium Legatum collegam misit: qui quidem birretus, publice quotannis ostendebatur, & in ærario cum tunica, pileo rubeo, & crepidis ejusdem Sancti, studiose asservabatur. Obiit autem idem Reverendissimus Cardinalis ab Armaniaco Avenione anno Domini MDLXXXV. Sequuntur litteræ Cardinalis de Armaniaco pro concessione birreti nocturni B. Petri de Luxemburgo.

[82] [Birretum nocturnum Beati,] Georgius miseratione divina, tituli sancti Nicolai in Carcere Tulliano, S. R. E. Presbyter Cardinalis de Armaignaco, Archiepiscopus Avenionensis, universis & singulis fidelibus, præsentes litteras inspecturis, visuris & lecturis, salutem in Domino. Noveritis, quod cum Illustrissimus & Reverendissimus D. Carolus Cardinalis de Borbonio, Avenionensis Legatus, sincera devotione in Deum, beatam Virginem Mariam, ejus Genitricem, B. Petrum de Luxemburgo (a cujus familia ortus dignoscitur) ceterosque Sanctos affectus, devotum conventum & ecclesiam Cælestinorum præsentis civitatis Avenionensis, in qua corpus ejusdem B. Petri, frequentibus miraculis fulgens, repositum existit, devote visitaverit, nobis declaravit sibi de Reliquiis & pignoribus ejusdem D. Petri de Luxemburgo impartiri, summopere desiderare. Nos Cardinalis Archiepiscopus præfatus, eadem pietate & religione moti, piis votis & desideriis ejusdem Illustrissimi & Reverendissimi Domini Cardinalis & Legati faventes, Reverendum & devotos Religiosos Anselmum de Castello Provincialem; fratrem Joannem du Courroy, Priorem; ceterosque Religiosos dicti conventus, capitulariter congregatos requisivimus, quatenus eidem Illustrissimo & Reverendissimo Legato de Reliquiis ejusdem divi Petri concederent.

[83] Qui in his eidem Illustrissimo & Reverendissimo humiliter inclinati, [Cardinali de Borbonio concessum.] Birretum nocturnum, lana contextum violacei coloris, ejusdem divi Petri, qui inter Reliquias in ærario ejusdem ecclesiæ & conventus devote custodiebatur, populoque semel in anno in tanti Viri memoriam & reverentiam, publice ostendebatur, præsentibus Reverendissimis Domino Antonio de Seneterre, Aniciensi Episcopo, Jacobo de Jagot, Lascuriensi Episcopo, Reverendo D. Guilielmo de Patris, Abbate commendatario monasterii beatæ Mariæ de Crassa, & pluribus aliis, ibidem astantibus, realiter tradiderunt, & quia præmissa, sicut conscripta sunt, in præsentia nostra & supra nominatorum gesta fuerunt, reque exacte examinata, hujusmodi birretum esse eumdemmet, quo idem divus Petrus de Luxemburgo, tempore ejus vitæ utebatur, nobis sufficienter apparuit, ut a quibusdam Christi fidelibus indubitata fides adhibeatur; in perpetuam rei memoriam præsentes litteras attestatorias per secretarium nostri Archiepiscopatus Avenionensis seu ejus substitutum infrascriptum, fieri & signari mandavimus, manuque & sigillo nostris munivimus. Datum Avenione in palatio Apostolico, die XXI mensis Julii, anno Domini MDLXXIX. G. Cardinalis, Avenionensis Archiepiscopus manu propria, sic signatus. Et paulo inferius, Albi, notarius prosecretarius. Cum sigillo ejusdem Illustrissimi Domini Cardinalis ab Armaniaco.

[84] Anno MDLXXXIX inter quam plurima, per B. Petri a Luxemburgo intercessionem facta, [Miraculum mulieris falso accusatæ,] unum extitit, novitare mirandum. Nobilis quædam matrona, Elizabetha a S. Sixto, Domina de Interaquis, falso cujusdam criminis accusata; & ob id in carcerem conjecta, per quemdam patrem Cælestinum B. Petro a Luxemburgo commendata, accusator ipsius, Deo sic volente, alteri carceri mancipatus, ita sese agitabat atque tam horribiles clamores edebat, ut carceratorum custodi, cito illuc properanti & sciscitanti, quid haberet, dixerit, se mirum in modum vexari, eo quod insontem illam mulierem accusasset. Quæ libertati ea de causa mandato judicis restituta, in tanti miraculi memoriam visitato B. Petri sacello, imaginem cum dicto miraculo depictam, beneficii memor appendi parieti voluit.

[85] [ecclesia B. Petri,] Anno MDXCVII Dominus Franciscus Bordinus, Episcopus Cavallicensis & Prolegatus Avenionensis; hujus & aliorum miraculorum continua serie permotus, die III mensis Novembris, pro sacrarum Reliquiarum majori cultu, altaria sine dote erecta, in prædicto Cælestinorum templo, destrui, Sanctorumque Reliquias in theca argentea, consulibus aliisque plurimis civitatis viris primatibus ac magistratibus præsentibus, repositas, solemni ritu, die ejusdem mensis XX in majori altari venerari mandavit, ut ecclesia in honorem B. Petri a Luxemburgo reparata, in ampliori forma construeretur.

[86] [instaurata,] Sequenti anno MDXCVIII, die IX Januarii, idem Reverendissimus Dominus Prolegatus præsentibus RR. Dominis, DD. Francisco de Petris, ecclesiæ Avenionensis Canonico, & sede vacante Archiepiscopi Avenionensis Vicario, Juliano Massiliano, piaculorum Præfecto, & ejusdem ecclesiæ Canonico, Claudio Lovancii, collegiatæ Ecclesiæ S. Agricolæ Decano, Francisco Jourdano, ecclesiæ S. Desiderii Canonico, familiari nostro, & patre Joanne a Bosco, monacho Cælestino, altare a se ipso constructum in templo præfato B. Petri a Luxemburgo, in honorem Beatissimæ Virginis & SS. Ruffi & Agricolæ, & B. Petri a Luxemburgo consecrare cupiens, in mandatis dedit iisdem prænominatis, Reliquias Sanctorum eorumdem a capitulis ecclesiarum, ubi corpora asservantur, perquirere, & obtentas ad se afferre, dando facultatem dictis capitulis, thecas Sanctorum aperiendi pro hac vice tantummodo. Quare die XIV Januarii ejusdem anni, Cælestini Avenionenses prædictis commissariis permiserunt a ferculo B. Petri a Luxemburgo aliquas ipsius Reliquias ad hunc finem extrahi, sicut & aliæ ecclesiæ prædictæ fecerunt.

[86] [Reliquiæ solenniter translatæ,] Postmodum idem Reverendissimus D. Prolegatus ad sacellum prædictum accessit, episcopalibus ornamentis indutus, sex fratribus oblatis ejusdem monasterii præ manibus cereos gestantibus & præeuntibus, quos solenni ritu sequebantur duo juniores monachi, dalmaticis induti, suavissimo thuris odore cunctos perfundentes; sequebatur postea monachus, alba cum pluviali indutus, Crucem bajulans; deinde omnes monachi bini, & composite incedentes, non sacerdotes cotta a induti; sacerdotes vero albis & stolis amicti, inter quos quatuor ex eis, nudis pedibus compositoque gradu ambulabant. Demum venerabiles Patres Joannes l'Escuyer, Prior monasterii Avenionensis, & Joannes Gayanus, Prior Gentilinensium, qui omnes facta Reverendissimo D. Prælegato reverentia, Antiphonam, O Decor &c. propriam dicto Sancto, cantaverunt, qua finita dictus Reverendissimus & Illustrissimus Prolegatus orationem alta voce pronunciavit propriam d. Sancto, scilicet; Omnipotens Deus &c. appertaque theca, ipse Dominus Prolegatus humerale tegmen B. Petri a Luxemburgo e sepulchro extraxit, atque explicato quodam velo serico rubei coloris, ossa ejusdem Sancti integra illibataque omnibus ostendit; quorum unum, quod tibiarum erat, accepit, idemque astantibus osculandum præbuit & civitatis Primoribus petentibus quædam ossicula eis Pater Joannes a Bosco, prout occurrebant, distribuit.

[88] Primum Patri Joanni l'Escuyer, pro suo monasterio, [ac distributæ,] Patri Gayano, pro monasterio Gentilinensi, Patri Nicolao Tancardo, pro monasterio Ambianensi; Patri Nicolao de Vallibus, pro monasterio Castrensi; deinde Domino de Suares, Præposito Ecclesiæ Avenionensis, Reverendo Patri de Suares & aliis Societatis Jesu Patribus, qui huic translationi aderant, Consulibusque Avenionensibus, & demum Libellioni, Domino Joanni Albi, secretario Archiepiscopi Avenionensis, aliisque Postmodum idem Pater Joannes a Bosco quædam sacra ossa, a præfato Prolegato accepta in disco argenteo, præcedente lumine, pedibusque nudis, intra repositorium sacrarum Reliquiarum detulit, & clavibus obfirmavit; concioneque elegantissima in honorem B. Petri a Luxemburgo per Patrem Jesuitam facta ad populum, qui cum incredibili concursu aderat, divino numine tantam solennitatem miraculis celebrante, translationem sancti Corporis benedictione Apostolica & indulgentiis concessis, complevit. Eo ipso tempore inter plurima facta miracula per intercessionem B. Petri a Luxemburgo, unum notatu dignum mihi scribendum occurrit.

[89] Anno MDXCVIII, die XXIV Maii, cum in magnum vitæ discrimen, post innumeros partus cruciatus Anna Boussacio, [puer mortuus resuscitatus,] uxor Rostagni Blanc, puerum in lucem edere non valeret, Joannes Valerianus chirurgus prolem extraxit mortuam: quare Parochus S. Desiderii noluit eam terræ mandare, de qua re multum dolentes ejus parentes, puerum ad B. Petri sepulcrum detulerunt, ubi precibus humiliter pro puero defuncto ad Sanctum effusis, per duarum horarum spatium, puer colore immutato, labia movit, oculos aperuit, gemitum emisit, & sanguinem ex umbilico fudit, ita ut sacro baptismatis lavacro regeneratus, per tres horas vixerit, qui mortuus natus jacuerat.

[90] Quamobrem B. Petrum a Luxemburgo, majoribus in dies miraculis coruscantem, [festum B. Petri celebratum,] ab omnibus mundi partibus populi concurrebant veneraturi, ejusque diem festum celebrare cupientes, tam extranei quam civitatis incolæ, precati sunt suppliciter illustrissimum tunc temporis Prolegatum, Carolum de Conty, Episcopum Avenionensem, ut diem festum celebrari mandaret: quorum votis libentissime annuens, suo diplomate, sub data diei III Julii, anni MDC ordinavit, quod in posterum & in perpetuum dies festus per totam civitatem Avenionensem ageretur, scilicet quintus dies mensis Julii, & eo die ab opere manuali cessearent. Diploma de Gallico Latine conversum in comm. prævio dedimus, num. 39.

[91] Anno MDCVI inter alia plurima, per intercessionem B. Petri a Luxemburgo patrata miracula, [puer suscitatus,] puer quidam, annum agens secundum, a globo circa tempora ita percussus, ut ab omnibus mortuus reputatus jaceret, voto facto, B. Petri precibus commendatus, mox vivus apparuit.

Anno MDCIX, XV die mensis Aprilis, caput B. Petri a Luxemburgo separatum a corpore ab anno MDXXVII, [Reliquiæ honoratæ,] ut supra diximus, in theca argentea seu capite argenteo includitur; quod quidem opus argenteum affabre confectum expensis PP. Cælestinorum Avenionensium, superque basi argentea impositum, adhuc ostenditur mirabili opere cælatum, ejusque miracula propria repræsentans, cui operi multum de suo contulerunt inter alios Reverendi Patres Antonius Cappeau & Laurentius Bouche, e gremio spirituali Cælestinæ familiæ oriundi.

[92] [erecta confraternitas] Anno MDCX ob continuam miraculorum, precibus B. Petri a Luxemburgo patratorum seriem, Primoribus ejusdem civitatis enixe postulantibus & requirentibus, facta fuit a Patribus Cælestinis ad Archiepiscopum Avenionensem supplicatio pro confraternitate, in honorem hujus Sancti erigenda, cujus supplicationis tenor sequitur: Illustrissime ac Reverendissime Archiepiscope: Paternitati vestræ pro parte humilium & devotorum oratorum Reverendi Patris Prioris, Religiosorum, & conventus Cælestinorum hujus civitatis Avenionensis, juxta conclusionem capitulariter factam, humiliter exponitur, qualiter dicti oratores fuerint sæpissime requisiti & interpellati a pluribus habitatoribus utriusque sexus, devotione motis erga beatum Petrum a Luxemburgo (cujus corpus jacet in ecclesia dicti conventus, festumque ejus illic colitur die V mensis Julii, habeturque in summa veneratione, propter quamplurima miracula, quæ fiunt in favorem ac beneficium implorantium ejusdem auxilium & intercessionem apud Dominum nostrum Jesum Christum) de erigendo confraternitatem illorum, qui adscribi voluerint inter confratres, & participes fieri suffragiorum & indulgentiarum, dictæ confraternitati & ecclesiæ concedendarum.

[93] Quibus requisitionibus, utpote piis, & ad laudem & gloriam Dei, [in honorem B. Petri.] & Sanctorum ejus tendentibus, annuentes dicti oratores, recurrunt ad Illustrissimam & Reverendissimam Paternitatem vestram, humiliter supplicando, quatenus dignetur & velit dictæ confraternitatis erectionem concedere & approbare, in hunc, qui sequitur, modum: quod scilicet dictæ confraternitatis in perpetuum Rector erit Prior dicti monasterii, vel qui monasterio præerit; qui Prior habeat plenam & liberam administrationem dictæ confraternitatis, & eorum, quæ per modum eleemosynæ dictæ confraternitati erogabuntur per dictos confratres, aut alios devotione motos erga præfatum B. Petrum de Luxemburgo, idque pro luminaribus, reparatione dictæ ecclesiæ & aliis necessariis, pro cultu divino faciendo & augendo in d. ecclesia, omniaque alia universa & singula facere, statuere, gerere, & administrare, possit & valeat, quæ dictæ confraternitati necessaria & utilia esse videbuntur, in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque, etiam de necessitate in specie vel individuo exprimendis, pro expressis habitis, cum absolutione a censuris. Et præfati oratores Deum O. M. exorabunt pro felici statu Illustrissimæ & Reverendissimæ Paternitatis vestræ. Propositæ petitioni sic annuit Illustrissimus Avenionensis. Servata forma constitutionum Summorum Pontificum & Concilii Tridentini, erigimus & concedimus, ut petitur. F. Stephanus Archiepiscopus Avenionensis. Datum Avenione, die XI mensis Januarii anno Incarnationis Dominicæ MDCX, Pontificatus SS. In Christo Patris, Domini nostri, Domini Pauli, divina providentia Papæ V, anno sexto, Illustrissimo ac Reverendissimo Domino Fratre Stephano Dulcis Avenionensi Archiepiscopo feliciter in Domino existente. De Ponte secretarius. Dat. sic signatus. Subnectit Maletus sequentia duo miracula:

[93] Anno MDCXII, die XVII mensis Julii Joannes Roviere, [Juvenis mortuus resuscitatus,] annos novem natus, filius cujusdam procuratoris Uticensis civitatis, hora octava matutino tempore, cum d. civitatis ecclesiæ metropolitanæ pinnaculum ascendisset, ex eo inopinato lapsu corruens, mortuus domum defertur, ubi a parentibus B. Petro de Luxemburgo, precibus commendatus, Episcopo Uticensi, D. Joanne Vigne pro eo Deum orante, puer illico revixit; & in memoriam tanti beneficii, sequenti anno MDCXIII, ejus parentes ad sepulcrum B. Petri cum puero accedentes, gratias Deo publice retulerunt cum aliis multis, qui gratiarum referendarum gratia illuc e dicta civitate advenerant.

[94] Eodem anno MDCXIII, XVII die mensis Junii Joannes de Roure, [contritus pollex sanatus;] legum auditor Avenione, propter lanceæ ictum non modicum, ossa pollicis conquassata & ita contrita habuit, ut præter maximum dolorem, quem sentiebat, nullo modo eum movere potuisset; quare ad asylum B. Petri a Luxemburgo recurrens, suo d. pollice caput ipsius Sancti, argento, ut diximus, insertum tetigit, spe sanitatem recuperandi eo contactu: quod cum fecisset, statim levem quemdam ossium fragorem inter tangendum sensit, statimque sanitate recuperata, rem, sicut se habebat, coram testibus deposuit, atque instrumento publico obfirmari voluit, sicut & præcedentia miracula, multaque alia miranda, quorum ipsemet testis oculatus fui, imo expertus, quæ silentio modo prætereo: quia, favente Deo, temporis progressu ea in lucem edere lingua vulgari, & manifestare prætendimus.

[95] Quia vero B. Petri miracula, ubique terrarum fulgentia, [petitæ a principibus reliquiæ.] omnes Christianos ad tanti Sancti venerationem alliciebant, principes inter alios viri, ejusque Sancti consanguinei ad petendas quasdam ejus corporis Reliquias inducti, Avenionem accesserunt. Dux & Ducissa de Ventadour, ab eo genus trahentes, Marium Philonardum, tunc temporis Avenionensem Archiepiscopum rogaverunt, ut præciperet Patribus Cælestinis extrahere aliquas particulas dictarum Reliquiarum. Quod secundum dicti Domini Archiepiscopi mandatum, coram omnibus ejusdem monasterii Religiosis a R. P. Priore factum est anno MDCXXXII, & die 2 Martii, absolvendo dictos Patres ab omni censura pro hac vice tantum.

[96] Nec solum Dux & Ducissa de Ventadour, ut supra diximus, [Cur Beatus non canonizatus.] Avenionem religionis erga B. Petrum consanguineum zelo inducti & ejus reliquias petituri accesserunt, quas consecuti sunt; sed etiam illustris Princeps Franciscus de Luxemburgo, Dux Piney, multis perfunctis legationibus insignis, jam ab anno MDLXXXIX illud idem requisierat, dum eo ipso anno ab Henrico IV in Italiam nuntius extraordinarius missus, per hanc civitatem transiret, quod & consecutus fuit. Is ipse vir Princeps, dum Romæ ageret sui Regis negotia, non oblitus sui sanguinis, ejusdem B. Petri de Luxemburgo canonizationem totis viribus prosecutus est, oblatis ad id ex parte Regis Franciæ, & Principum regni, centum mille nummis, ut Sanctorum numero solenniori ritu B. Petrus a Luxemburgo consanguineus adscriberetur. Res vero agitata in consistorio de tempore Clementis VIII Pontificis, suum effectum habere non valuit, eo quod objectum fuit, dictum B. Petrum de Luxemburgo ab Clemente VII Gebennensi Cardinalem creatum fuisse, ipsumque Pontificem in catalogo summorum Pontificum non collocari, sed si dempto Cardinalatus titulo pro confessore canonizari cuperent viri Principes, qui illud in votis habebant, posse illorum petitionibus suffragari. Quod cum ab illis probatum non fuisset, res veluti clavo appensa, indecisa remansit, nec impedivit quominus ex tunc, prout ex nunc, in ore omnium pro Sancto habeatur, & veneratione perpetua nominetur.

[97] [Officio canonico, annue honoratur.] Urbanus vero VIII summus Pontifex addidit, & jussit festum duplex celebrari, annuens super hoc votis & supplicationibus Consulis Civitatis Avenionensis. Ejus diploma, quod hic sequebatur, conjecimus in commentarium præv. num. 42. Cujus diplomatis facta promulgatione, tota civitas in gaudium profusa, novis ejus festum honoribus conata est celebrare, & ex nunc tamquam patronum veneratur, colit, & agnoscit. Quolibet enim die V Julii singulis annis per totam civitatem ab omni opere manuali cessatur, ab omnibus circum vicinis provinciis populi confluunt, solenne festum celebraturi, templum nobilioribus tabellis deauratis cum tapetibus & perissomatis ornatur: ejus miracula depicta, & votivæ tabellæ visuntur in circuitu templi, orator unus matutinis horis coram Illustrissimo Prolegato, Consulibusque civitatis adstantibus, elegantissimam panegyrim in honorem B. Petri de Luxemburgo latine pronuntiat; vespertinis vero horis alter concionator, concionem super meritis B. Petri de Luxemburgo, coram populo, idiomate Gallico habet, Missa solemniori ritu celebratur cum maximo totius civitatis, vicinorumque concursu; quo tempore solennes processiones, tam a Patribus Cælestinis per circuitum monasterii, quam per civitatem a confraternitate Pœnitentium alborum visuntur; sub vesperam benedictio cum musica datur, caput argenteum, in quo includitur B. Petri Caput sub baldaquino processionaliter defertur, præeunte musica, Religiosisque omnibus hymnum proprium confessoris cantantibus. Adveniente nocte, ignes in ejus honorem artificiales, & per totam civitatem ante cujusque domum, foci & luminaria accenduntur, cum tanto gaudio & omnium habitantium lætitia, ut diceres, nullum aliud per totum annum celebrius festum celebrari posse. Quod in effectu non sine causa geritur, cum Deus mirabilis in Sanctis suis, per hunc præcipue Sanctum, ejusque intercessionem, quotidie tot & tanta patret miracula, ut dicatur, nullum ab Apostolorum temporibus ex Sanctorum numero, plura & celebriora fecisse. Et jure merito eum pro Patrono civitas Avenionensis elegit, nec tantum Avenione, sed etiam per totum orbem tanti Sancti erga Deum merita valent & intercessio, ut quotidie votivæ tabellæ ad ejus sepulcrum deferantur.

[98] Huc digressus Maletus, priora vestigia relegens, nonnulla, ad primum Beati cultum, & Cælestinorum Avenionensium originem pertinentia, præpostere commemorat; [Primordia Cælestinorum Avenionensium,] quorum brevem prospectum, grandiorem hujusce materiæ molem non ferens, exhibeo. Scribit igitur, designatis a Clemente VII, Cardinalibus commissariis, ut oblationibus, in honorem Beati factis, præessent, accitos deinde fuisse Cælestinos conventus Gentiliaci prope Avenionem, ab anno 1352 ibidem religiosæ vitæ exemplo egregie spectabiles, monasterio Avenionensi originem daturos; omnibus dictus Clemens anno 1393, die XXVII Februarii meditatus fuerit monasterium condere. Atque ab hoc puncto nominatus Auctor ponit epocham Cælestinorum Avenione, tametsi nondum tunc eis monasterium fuerit exstructum.

[99] Tradit insuper tria ab initio erecta fuisse sacella in cœmeterio Avenionensi, [tria ab initio] S. Michaëlis dicto; horum primum conditum in honorem S. Michaëlis, anno 1347, die XVII Augusti per Episcopum Avenionensem, Joannem de Jourdano, cum institutione Missæ quotidianæ; prædictum sacellum præ vetustate destructum, ejusque onera & officia translata esse ad sacellum omnium Sanctorum. De quo narrat sequentia.

[100] Nimirum, fundatum illud fuisse per Rodulphum ab Alliaco, sive Dailly, [in cœmeterio S. Michaëlis sacella.] cubicularium. Cardinalis Gebennensis, qui postea fuit Clemens VII; ibidemque sepultum corpus B. Petri. Non itaque in sacello S. Michaëlis, ut dixi in comm. prævio num. 24 contra Meyerum. Addit laudatus Maletus, ob miraculorum frequentiam, ibidem loci erectam fuisse capellam ligneam expensis Mariæ, Reginæ Siciliæ & Hierusalem, anno Clementis VII undecimo; adhibitos Corpori beato custodes & rerum oblatarum curatores & administratores, Guilielmum electum Vivariensem Episcopum, & Ægidium de Aurelianis, Ordinis Eremitarum S. Augustini; producto diplomate Clementis VII, anno pontificatus XI, tertio Non. Septembris, hunc in finem Avenione edito.

Sed vitæ, virtutum ac miraculorum tractatio B. Petri de Luxemburgo, justo longius nos provexit. Nunc tempus, post immensum prope confectum spatium, colligendi vela, & institutum cursum abrumpendi. Quare hic tandem sit finis.

ANNOTATA.

a Vox Italica, significans superpelliceum.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Petrus von Luxemburg

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Petrus von Luxemburg

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 20.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: