Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. QUINTO MARTYRE
IN PHRYGIA


Ex Menæis bibliothecæ Ambrosianæ.

Sub Aureliano.

[Commentarius]

Quintinus Martyr in Phrygia (S.)

J. P.

Gloriosum hunc Christi pugilem, S. Quintum, laboribus pro Christo exantlatis illustrasse provinciam Phrygiæ, ex sequentibus satis quidem compertum est; quem vero ejusdem provinciæ tractum, locum aut civitatem meritis ac virtutibus suis cohonestarit, non tam difinitu est facile. Menæa bibl. Ambrosianæ S. Quinti martyris agonem breviter describunt in hanc sententiam die II Julii: Passio sancti martyris Quinti in Phrygia. Erat ille sub Aureliano imperatore, & Rufo præfide. Qui cum obsessus esset a dæmone, Sancti precibus liberatus fuit. Exorto autem terræ motu, templo dilapso, contritisque simulacris, ab alio præside, cui nomen Clearchus, vehementer erga idola affecto, comprehenditur. Nec mora, Sancti crura confregit; quæ, medicante Christi gratia, sanata sunt. Decimo autem currente anno, quo circuibat Sanctus, morbum omnem, omnemque languorem sanans, nec non pauperibus subveniens, ad Dominum migravit. Cum vero Aurelianus imperii habenas capessere cœperit anno Christi CCLXX, jam de ætate S. Martyris Quinti facile statues. Martyr noster tam est in Menæis impressis; quam in eorum Supplemento ex Synaxario Sirmondi & Chifletii, in quo dicitur multa patrasse miracula.
Θλασθεὶς σκέλη Κόἳντος ἐῤῥώσθη πάλιν,
Στεφθήσεται πλὴν καὶ θανὼν κοίνῳ τέλει.
Diffracte crura, Quinte, fis rursum valens,
Sertum feres, vel fine communi obrutus.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Quintus

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Quintus

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: