Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. SWITHUNO EPISC. CONF.
WINTONYÆ IN ANGLIA.


ANNO DCCCLXII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Swithunus Episcopus Wintoniensis in Anglia (S.)

BHL Number: 7944

AUCTORE J. P.

§ I. S. Swithuni cultus, translatio corporis,
miracula, reliquiæ, orationes propriæ.

Nolim hic in coacervandis S. Swithuni elogiis plus æquo prolixus videri. Isthuc ante me stadii decurrerunt alii auctores, videlicet Guilielmus Malmesburiensis libro 2 de Gestis Pontificum Anglorum, Joannes Pitseus in appendice de illustribus Angliæ scriptoribus centuria 4, [Elogia S. Swithunie Martyrologiis.] Cardinalis Baronius breviter Tom. 10 ad annos Christi 847, & 862. Ne tamen nihil de ejus laudibus dicam, delibo paucula ad præsens argumentum pertinentia e Martyrologiis. Breve S. Swithuni elogium exhibent Fasti Romani ad diem II Julii hisce verbis: Wintoniæ in Anglia, S. Swithuni episcopi, cujus gratia miraculorum effulsit. In codice Antverpiensi majore, de quo consule præfationem ad novam Usuardini Martyrologii editionem, sic breviter S. Swithuni laudatio absolvitur: Apud occidentales Saxones, civitate Wenta, depositio S. Swithuni, mirificæ sanctitatis viri. Codex Altempsianus, de quo agitur in præfatione jam dicta, Sancti nostri memoriam recolit die XXX Octobris, sive potius ejus ordinationem: Ipso die ordinario sanctissimi antistitis & patroni nostri Swithuni. Breve est illud, quod Rudburnus ex Lantfredo allegat, de Swithuno carmen distichum.
Pauperibus victum, nudis largiris amictum,
Dividis & miseris munera larga, pius.
Sed versiculos illos, a Wolstano monacho Wentano concinnatos, Vitæque quidem metricæ Swithuni insertos, sed in laudem S. Adelwoldi, Wintoniensis episcopi, de quo inferius recurret sermo, pronuntiatos, nemo inficias ierit, qui citatæ Vitæ finem inspexerit, excusæ apud Mabilionem Annalium Bened. seculo 5, pag. 634.

[2] Notare obiter lectorem jubeo, ipsos etiam protestantes, quos dicimus, [Cultus apud protestantes.] in Anglia degentes, tam honorifice ac præclare semper de S. Swithuno existimasse, eoque in pretio habuisse annuam ejusdem memoriam, ut post inductum schisma, & caninam adversus Ecclesiam Catholicam, ejusque Sanctos rabiem, nonnulla erga ipsum venerationis suæ vestigia superesse voluerint, relinquendo nomen ejus scriptum in Kalendario reformato novæ suæ liturgiæ; quemadmodum a recentiore quodam auctore invenio observatum.

[3] Historiam translationis, cujus summam compendiose tradit Mabilio in Actis Benedictinis seculo 4, [Translatio] nos integram producemus e codice pervetusto Bigotiano, e cujus fortasse apographo aut sane simili, sua quoque desumpserit prædictus auctor. Sed de auctore historiæ præfatæ translationis nos plusculum alibi. Pro ea citat Mathewius in Trophæis Benedictinis Tom. 2, die XV Julii isthæc Missalis & Breviarii Sarisburiensis verba: Translatio S. Swithuni, sociorumque ejus. Prælibatus auctor sociorum nomine hic probabiliter designari censet, omnes Pontifices & confessores præfatæ ecclesiæ seu civitatis, quamvis fortasse diversis diebus corpora eorum transferri contigerit. Interea commodus sese hic & opportunus offert locus agendi de humili & abjecto tumulo, in quem sanctus iste Antistes deferri post mortem corpus suum præcepit, donec interposito centum annorum & amplius curriculo, videlicet anno Christi 971, Indictione XIV, detectum postea atque inventum fuit divino monitu, & in honoratiorem locum solenniter delatum. Ea quæ ad præsens argumentum ex Wolstano congessit Mabilio, huc transcribo.

Turris erat rostrata tholis, quia maxima quædam,
Illius ante sacri pulcherrima limina templi,
Ejusdem sacrata Deo sub honore hierarchi.
Inter quam, templique sacram pernobilis aulam,
Corpore vir Domini sanctus requievit humatus,
Cujus adhuc ipso latuit nos tempore nomen:
Nec fuerunt nisi perpauci, qui pandere nossent,
Aut nomen meritumque Viri, jam tempore longo
Utpote transacto, postquam sacer ille sacerdos
Corpore ibi tumulatus erat; nam vilis apud se
Mente humili in tantum Præsul fuit inclitus idem,
Ut perhibent omnes, hunc qui novere fideles,
Ut se post obitum sineret nullatenus intra
Ecclesiæ Christi penetralia corpore poni:
Sed nec in electis loca per diversa sepulcris,
In quibus antiqui patres jacuere sepulti,
Aurea sol oriens orbi qua spicula mittit,
Qua mediumque diem fervente calore perurit:
Sed magis occiduo mandat se climate poni
Illius illustris, quam sæpe notavimus, aulæ,
Contestans lacrimando, suum non esse locandum
Corpus in æde sacra Domini, præclara nec inter
Priscorum monumenta patrum: moderamine Christi
Est ita quod factum justo, Vir sanctus ut idem
Qui tactus virtute humili se sprevit, & extra
Est templum quasi vilis homo indignusque sepultus
Innumeris signis, virtutibus atque coruscis
Clarus, Apostolicam post transferretur in aulam.

[4] [ex Wolstano] Et hæc quidem Wolstanus apud Mabilionem, postquam idem Wolstanus quosdam versiculos superioribus præmiserat, qui sic sonant:

studioque require sagaci,
Præsulis unius sancti sublime sepulcrum,
Quod super invenies positum tumulare sacellum,
Parietibus structum, nec non & culmine tectum,
Sarcophagi inque modum bis bina fronte locatum.
Hoc inter sacramque crucem, quæ sistitur illic
Saxea, somniferam paulatim carpe quietem.

Nec vero suis signis, suis prodigiis caruit isthæc translatio, sed ab illo, qui deponit potentes de sede & exaltat humiles, magna miraculorum multitudine ac varietate condecorata resplenduit, quæ sic summatim ex Gotzelino complexus est Surius, & post illum Mabilio.

[5] Eodem die, hoc est Idibus Julii, puerum a nativitate contractum sanavit; tribus mulieribus oculorum lumine orbatis visum restituit; [miracula ejus,] nexibus ferreis mulierem, in carcere compeditam, ruptis vinculis liberavit; paralyticum curavit, matronam nobilem sed cæcam illuminavit; viginti quinque homines, variis vexatos morbis, uno die perfecte restituit; cæcos aliquot, duas contractas feminas intra unum diem; triginta & sex e diversis locis venientes, nec unius generis laborantes ægritudinibus, trium dierum spatio; neque diu post, centum viginti quatuor, intra dies quatuordecim, curavit. Ita illic. His unum addit, prout scripto prodidit Mabilio, Willelmus Malmesburiensis testis oculatus, his verbis: Vidi (quod mirum sit) hominem, cui violentia raptorum effodisset lumina, oculos vel illos vel alios (nam illi longiuscule projecti fuerant) per Swithuni merita recepisse; eratque præteritæ calamitatis indicium, quod aculei punctionum palpebras deformabant. Annales Wintonienses apud Whartonum in Anglia sacra parte I pag. 295, celeberrimam nobis exhibent S. Swithuni translationem hisce verbis: Anno MXCIII in præsentia omnium fere episcoporum atque abbatum Angliæ, cum maxima exultatione & gloria de veteri monasterio Wintoniensi ad novum venerunt monachi, VI Idus Aprilis. Ad festum vero S. Swithuni facta processione, de novo monasterio ad vetus, tulerunt inde feretrum S. Swithuni, & in novo honorifice collocaverunt. Et quoniam occasione translationis, simul de miraculis tractandum fuit, magno quoque hac in parte subsidio nobis & adjumento fuit tam dictum apographum e pervetusto codice Bigotiano, quam aliud ex antiquissimis membranis reginæ Sueciæ desumptum, quod non venit ad nostras manus nisi mutilum, utpote capite ac cauda truncatum.

[6] Nonnulla quibus defectus iste utcumque possit suppleri, eruo ex laudato sæpius Mabilione, quandoquidem mirifice faciunt ad gloriam Sancti & propositum nostrum. [eorumque supplementum] Sic itaque ipse loquitur in Actis Benedictinis seculi 4 parte I, pag. 71. Post Superiorem translationem Wintoniensis ecclesia ab ejus [Swithuni] nomine cognomentum accepit. Alfwoldus ex monacho Wintoniensi Wiltunensis episcopus, apud Schireburniam imaginem, sanctissimi Swithuni collocavit, facem venerationis extulit, inquit Willelmus Malmesburiensis in lib. 2 de Pontificibus Anglorum. Ad hanc statuam, referente Gotselino, præclara miracula edi solebant: in his leprosus a lepra mundatus. Denique Emma regina mater Edwardi regis, a Godwino comite violatæ pudicitiæ accusata, cum in cœnobium de Warewella retrusa fuisset, filii jussu, candentis ferri examen Wintoniæ in ecclesia S. Swithuni subiit ad probandum suam & Alwini Wintoniensis episcopi (qui ejus amasius ferebatur) innocentiam.

[7] [aliunde acceptum.] Emma tota nocte proxima pervigilavit ad sepulcrum S. Swithuni. Die facto in pavimento ecclesiæ scopato, novem vomeres igne candentes ponuntur in ordine, quibus breviter benedictis, detrahuntur reginæ calcei; tum posito peplo, succincta a duobus hinc inde episcopis, novem vomeres illæsa percurrit, stupente rege, & omnibus, qui aderant, attonitis, uti fusius legitur maxime in Monastico Anglicano a pag. 33. Hæc liberatori suo non ingrata, dedit ipsa die in oblatione S. Swithuno pro novem vomeribus novem Maneria, Edwardo rege probante, & duo maneria de suo adjiciente. Denique anno MLII Emma regina migravit a seculo & Wintoniæ in ecclesia S. Swithuni sepulta est.

[8] [Reliquiæ,] Nec vero modice famam postumam S. Swithuni, signis ac miraculis confirmatam & propagatam, contulisse ad promovendos labores Apostolicos S. Ethelwoldi, in episcopatu Wintoniensi successoris ejus, honorificis verbis declaratur in ejusdem Ethelwoldi vita, auctore, ut Mabilioni videtur, Wolstano monacho, ejus discipulo, conscripta, & impressa apud eumdem Mabilionem Annal. Bened. seculo 5 pag. 616, ubi sic legitur: Cujus Athelwoldi prædicationem maxime juvit sanctus Antistes Swithunus, eodem tempore cælestibus signis declaratus, & infra templi regiam gloriosissime translatus, ac decentissime collocatus. Ideoque gemina simul indomo Dei fulsere luminaria, candelabris aureis superposita; quia quod Adelwoldus salubri verborum exhortatione prædicavit, hoc Swithunus gloriosa miraculorum exhibitione ad laudem nominis Christi mirifice decoravit. Miracula quædam, ligata oratione conscripta, habes paragrapho sequenti, ubi de scriptoribus. Dicendum etiam de sancti Præsulis nostri reliquiis. Edmerus sive Eadmerus, individuus S. Anselmi archiepiscopi comes, descripsit antiquam cryptam ecclesiæ Cantuariensis; qua ex descriptione omissis aliis, quæ huc non pertinent, paucula excerpo in rem nostram. Porro aliud altare congruo spatio antepositum prædicto altari erat, dedicatum in honorem Domini nostri Jesu Christi, ubi quotidie divina mysteria celebrantur. In quo altari B. Elfegus caput B. Swithuni …. cum multis aliorum Sanctorum reliquiis solenniter reposuerat. Adisis partem 2 supplementi mensis Junii pag. 114. De reliquiis hoc tantillum dumtaxat est, quod jam diximus.

[9] Pro orationibus propriis seu collectis habe, lector, [orationes propriæ] ex codice nostro Ms. ea quæ sequuntur & excerpta sunt ex Missali elegantissimo, ad usum Anglicanæ ecclesiæ dato, cœnobio Gemmeticensi a Roberto, qui ejus quondam abbas fuerat, tuncque episcopus Londoniensis circa annum ML, ac tandem Cantuariensis archiepiscopus &c. Missalis tabula paschalis est ab anno M ad annum MV. Sic igitur ibidem legitur: Deus qui jubar æthereum, antistitem Swithunum, moderna temporum dignatus es mundo revelare; suppliciter tuam imploramus omnipotentiam, quatenus per gloriosa ipsius Sancti merita, quem facis coruscare signis miraculorum, præbeas nobis, te supplicantibus famulis, omnium incrementa virtutum, & sempiternæ felicitatis tripudium. Per &c. Nulla est præfatio. Oratio ad Complendum sive Postcommunio sic habet: Deus qui per sanctum confessorem tuum antistitem Swithunum mederis languoribus infirmorum, concede nobis tuum juvamen, per ejus implorantibus interventionem, præsentis vitæ fungi salubritate & civium supernorum societate. Per Dominum nostrum &c. Versiculos sequentes cum oratione desumpsi e Ms, continente collectas & antiphonas variorum Sanctorum Angliæ.

O Swithune pater, præsul mitissime noster,
Per quem mira Deus signa facit Dominus.
Nos fragiles animo petimus defende paterno,
Sanctis atque tuis protege nos meritis.
Quo te pro nobis interveniente patrono
Possumus vitam scandere perpetuam.

Ora pro nobis &c. Deus qui hodiernam diem sacratissimam nobis in B. Swithuni confessoris tui atque pontificis depositione celebrare concedis; adesto propitius ecclesiæ tuæ precibus, ut cujus gloriatur meritis, muniatur suffragiis. Per Christum Dominum nostrum.

§ II. De Scriptoribus vitæ, miraculorum,
ac translationis S. Swithuni.

Tria nobis suppetunt de S. Swithuno illustranda instrumenta; nimirum vita, miracula, ac translatio. [Vita S. Swithuni] Ea quæ de iis scriptores ad posteritatis memoriam litteris commiserunt, producemus suo loco, &, quoad necesse fuerit, notis illustrabimus, præmissa prius de illorum auctoribus brevi tractatione. Vita habetur descripta in legenda, antiquis typis impressa, quæ vulgo passim Capgravio adscribi assolet. Sunt qui hujusce legendæ auctorem censent fuisse Joannem Tinmuthensem, monachum ordinis S. Benedicti ad S. Albertum, qui Joannes claruit anno 1366, veterumque monasteriorum scrutatus bibliothecas, adjecit animum ad conscribendam historiam ecclesiasticam, & Sanctorum vitas. Ex ejus Sanctilogio, seu historia Sanctorum utriusque sexus, fertur Joannes Capgravius vel omnia, vel pleraque in prædictam suam legendam transtulisse, atque usus fuisse pro suis. Consule notam Joannis Bollandi Tom. 2 Februarii pag. 308 littera a.

[11] Vitam eamdem, quam & hic sumus daturi, paucis mutatis & stylo hinc inde correcto, [unde hausta.] impressit Surius die II Julii sub nomine Gotzelini, de quo mox. Vita porro apud Capgravium edita & a nobis insinuata, nimis concordat cum ea, quam ut diximus, more suo expolivit dictus Surius, quam ut diversis e fontibus haustæ esse possint, uti conficitur ex utriusque inter se facta a me collatione. Juverit audire, quæ de auctore vitæ commentatus fuit Joannes Mabilio in Actis Benedictinis seculo IV pag. 69. Hanc, inquit, e tenebris primus demum vertente seculo XI eruere tentavit Goscelinus monachus, ex Sithiensi cœnobio translatus in Angliam cum Hermanno episcopo Saresberiensi: qui Goscelinus, referente Willelmo monacho Malmesburiensi, in lib. IV de regibus Anglorum capite ultimo, innumeras Sanctorum vitas stylo extulit veterum, vel hostilitate amissas, vel informiter editas comtius renovavit. Ab hoc auctore idem Willelmus mutuatus est, quæ de Swithuno retulit, agendo de Wintoniensibus episcopis. Institit utriusque vestigiis Harpsfeldius, & post eum Thomas Maihewius, aliique recentiores. De Gotzelino sic loquitur Vossius libro 2 de Historicis Latinis: Claruit anno MCX. Signavit vitam S. Swithuni, Wintoniensis episcopi, quæ ipsa, vel saltem epitome ejus exstat apud Surium Tom. IV, Julii II. Cum igitur inter eruditos satis conveniat sæpe dictum Gotzelinum litteris mandavisse vitam S. Swithuni, neque auctor huc usque, quantum ego quidem existimo, illo prior assignari queat, qui idem hoc litterarii curriculi stadium decurrerit ante ipsius tempora, superest ut ad hunc unum Gotzelinum, tamquam ad primum fontem, quidquid sive Joannes Tinmuthensis sive Capgravius subsecutis temporibus edidere, referenda esse videantur. Nisi fortasse ipsi etiam Gotzelino aliquid lucis prætulerint Lantfredus, & forte etiam Wolstanus, de quibus nunc tractabimus.

[12] [Unde historia] Expensis hisce verbis, quæ auctor translationis corporis sancti Antistitis nostri, historiæ a se conscriptæ inseruit: Nos ita gestum vidimus, quemadmodum præsens demonstrat codicillus; & istis insuper, quæ ibidem dicit: Qui nostra tempestate dignatus est Sanctum suum signis & virtutibus mirificare, expensis, inquam, hisce verbis, liquet, prædictum auctorem translationi corporis S. Swithuni coævum fuisse, quin etiam oculatum testem; jam vero quoniam satis convenit inter eruditos Lantfredum prælibatæ translationis historiam sive miracula post mortem Sancti patrata, consignasse oratione soluta; & quoniam aliunde non minus certo constat, ipsum floruisse circa annum 980, non equidem video cuinam probabilius & cum majore veri similitudine tribui videatur posse hoc nostrum Ms., quod typis damus, quam eidem Lantfredo; hoc saltem sensu, quod nostrum ex ipsius scriptis sit desumptum, & extractum, omissis aliis miraculis, quæ scripsisse eum majore in numero planum fiet ex iis, quæ dein dicentur ex Mabilione. Et quid ni hoc ipsum sit idem, vel ex iisdem saltem fontibus haustum, cum eo quod in lucem mittere prætermisit Mabilio, contentus, miracula S. Swithuni summatim tantum retulisse, ratus, inquit, Lantfredi & Wolstani opera, quæ penes nos habemus, non esse tanti, ut lucem publicam mereantur. In illis quædam dumtaxat observatu digna invenio, quæ in fine hujus compendii relaturus sum.

[13] [Translationis?] Nos, salva viri eruditi pace, censemus contra, apprime esse consentaneum antiquitatis scrutatori, neque dum ab ejus instituto alienum, venerandæ vetustatis monumenta e tenebris eruere, ac proferre in publicam lucem, nec non lucro apponere, quidquid hujusmodi, modo sit sincerum ac genuinum, ad posteros transmitti possit, cujus vel solum & unicum sæpe pretium est candida, antiqua ac primæva simplicitas. Fortasse hoc Ms. nostrum coincidit cum alio illo, quod, sicuti scribit recentior quidam auctor, extat in eximiæ antiquitatis & pulchritudinis codice bibliothecæ Cottonianæ sub Nerone E. I. Ad prædictam translationis ac miraculorum historiam prout in apographo nostro est, Lantfredo attribuendam tamquam auctori, non mediocriter conducunt hæc ejusdem apographi verba. Hujus tamen mirabilis Præsulis vita & prisca conversatio nobis incognita sunt, quia scripta minime habentur: ex quibus apparet convenire auctori hujus nostri apographi id quod de Lantfredo & Wolstano assertum reperio apud Mabilionem, qui conqueruntur quod præ scriptorum socordia nihil de ejus [S. Swithuni] vita transmissum sit ad posteros. Non equidem concipio quomodo isthæc cohærere aut conciliari possint cum opinione Pitsei, qui, teste Mabilione, in libro de scriptoribus ecclesiasticis Anglorum, Lantfredo tribuit duos de S. Swithuni vita & miraculis libros, tametsi, inquit Mabilio, unum dumtaxat invenio de translatione & miraculis, nec ullum de ejus vita scripsisse videtur Lantfredus, qui S. Swithuni gesta propter inopiam Scriptorum ignorata esse conqueritur.

[15] Postremum illud restat ut miracula illa, quæ Mabilio e Wolstani & Lantfredi scriptis excerpsit, [Miracula ejus] hic producamus. Primum est de homine parricida, ab annis novem, illud ob crimen ferreis vinculis constricto, & catenis soluto, quod miraculum, ut tradit prædictus Mabilio, in capite XXIV narrat Lantfredus, (& apud nos refertur inter miracula, desumpta ex antiquis membranis Reginæ Sueciæ num. 32) Hoc genus pœnitentiæ, quale sæpius alias observavimus, ita sequentibus versiculis describit Wolstanus lib. 2 cap. 7.

Contigit interea quemdam patrasse reatum,
Nam occidit proprium crudeli morte parentem.
Unde reo statim præcepit episcopus urbis,
Ferreus ut ventrem constringeret acriter omnem
Circulus, & similem paterentur brachia pœnam:
Continuosque novem semet cruciando per annos,
Atria sacrorum lustraret sæpe locorum,
Viseret & sacri pulcherrima limina Petri.
Quo veniam tantæ mereretur sumere culpæ

Pergit dictus Mabilio. Item aliud in capite sequenti factum refertur de servo cujusdam Flodoaldi, prædivitis mercatoris Wintoniensis, qui servus coram Eadrico præside incerti criminis insimulatus, jubetur, ut

Portaret nudaque manu carbona rubentem
Ignitum calibem: foret inculpabilis & si,
Pergeret incolumis: si vero noxius esset,
Plecteret hunc gladio tortor cervice retecto.

[15] Tertium est in capite II de Birferthi monachi Abandunensis oculis restitutis, [nonnulla ex Lantfredo & Wolstano.] Otgaro tum abbate Abandunensi, cui successit Wlfgarus, qui Wolstano hæc scribente florebat. Quartum est in cap. 12 de cæco illuminato, qui die jejunii Wintoniam adiens religioni duxit solvere jejunium ante solennem horam Nonam. Quintum est de muliere quadam Gallicana, quæ dum nocte quadam oscitaret, nec signum crucis imprimeret, subito maxillæ infirmitate percussa est. Sextum est de lege Eadgari regis, in latrones constituta, ut quisquis hujus sceleris reus deprehenderetur, cæcatis luminibus, truncatis manibus, avulsis auribus, incisis naribus & subtractis pedibus cruciaretur diutius, & sic demum decoriata pelle capitis cum crinibus pene mortuus relinqueretur in agris devorandus a feris & avibus atque nocturnis canibus, quod postremum, Lantfredus in capite ultimo commemorat. Qui isthæc proxime commemorata S. Swithuni miracula contulerit cum iis, quæ jam jam nos sumus daturi, facile animadvertet pleraque omnia ibidem describi, quæ hic recensentur. Nos putavimus lectoris interesse, ut omnia hic, quæ e Wolstani & Lantfredi scriptis a Mabilione excerpta sunt, ponerentur, cum facere possint si non ad notitiam illorum miraculorum, quæ aliunde habentur; poterunt tamen facere ad majorem illorum confirmationem.

[16] [Epistola Lantfredi] Ad apographum nostrum, tractans de miraculis Sancti nostri & extractum est e membranis antiquissimis reginæ Sueciæ, quod attinet, nihil habeo vel de auctore, qui illud scripsit, vel de tempore, quo scriptum est, certi aut explorati, prorsus ut nihil dicere mihi sit in promptu, præter paucula quæ ea occasione diximus paragrapho præcedente, quo lectorem remitto. Suus hic quoque detur locus epistolæ Lantfredi, quæ ab eo tamquam auctore edita legitur in Anglia sacra apud Whartonum parte I pag. 322, sub hoc titulo: Lantfredi epistola præmissa historiæ de miraculis S. Swithuni episcopi Wintoniensis. Spero huc ipsam secundo lectore insertum iri, quia tametsi non magnam habet affinitatem cum iis, quæ sparsim per hujus paragraphi decursum tractata sunt; propterea quod nihil admodum novæ lucis eruditionisve historicæ præbeat, servire tamen eadem poterit loco prologi, historiæ miraculorum a S. Swithuno patratorum, præmittendi. Epistola hæc ita sonat: Dilectissimis fratribus Wintoniæ commorantibus in S. Petri cœnobio, quod nuncupatur Vetustissimum, jugis concordia, salus ac perhennis gloria, gaudium inenarrabile, splendor sine fine, pax sempiterna, caritas continua hic & in cælo multiplicetur a Domino. Licet, carissimi ac affabiles adelphi, per universam ferme Europam sint divulgata penitus miracula, quæ præpotens auctor miraculorum dignatus est largiri gentibus Anglorum per S. Swithuni meritum; tamen ne tanta Dei beneficia queant posteritatem latere succedentem, nequissimus cunctorum pravis actibus hominum, utpote nulla divinæ prærogativa scientiæ, nulla fultus bonitatis auctoritate; verum vestris obtemperans jussionibus, vestris confisus orationibus, tremens ad tantam pelagi magnitudinem accessi, & quasi stillam de undis Oceani, ita de plurimis Sancti miraculis perpauca decerpsi.

[17] [miraculis præmissa.] Quapropter efflagito Conditorem rerum, quatenus non meum respiciat meritum sed affectus jubentium. Vos etiam pro meis precor orare dilectis, ne me seducat spiritus falsitatis. Nimirum animus terrenis irretitus curis, nihil veritatis excogitare poterit, nisi prius fallacis caligines erroris spiritus scientiæ & pietatis expulerit. Et quoniam perparum scimus de signis mirabilibus, prodigiis ac virtutibus, quæ Sanctus iste in sua gessit orationibus vita: nimirum, ut inquit Priscianus, auctor grammaticæ artis peritissimus, studiis litterarum transeuntibus in negligentiam per scriptorum inopiam: veniamus ad ea, quæ post ejus obitum indubitanter sunt peracta ad viri Dei tumulum. Idcircoque accessimus maxime ad evolvenda hujus Sancti miracula; quoniam ut beneficia Dei dignissimum est laudare, & justissimum eum nescientibus prædicare; sic impiissimum est illa silendo negare, & nequissimum eadem ignorantibus non enarrare. Humanus animus istius est naturæ, ut quotiescumque legendo didicerit, vel audiendo sacros actus antiquorum vel mores patrum, relinquat cordis duritiam, deseratque mentis contumaciam sectatricem vitiorum, & inclinetur ad misericordiam, secteturque humilitatem magistram virtutum. Nihil, ut vidisti lector, novæ lucis, nihil notitiæ suppeditat prædicta epistola, nihilo tamen secus hisce inserendam judicavi, ne quis fortasse eruditus eam hic desiderare posset.

§ III. Respondetur nonnullis quæsitis
ad vitam ac mortem S. Swithuni pertinentibus.

Quo fuerit loco natali beatus noster Præsul, quo genere oriundus; quod professus vitæ institutum, antequam sacras infulas Wintonienses gestarit; [S. Swithunus ante episcopatum] non puto in antiquis monumentis distincte alicubi definiri. Nobili parentum stirpe eum ortum scribit Florentius Wigorniensis anno Christi DCCCXXVII, ut videre est apud Maihewium: hoc parachronismi unde hauserit, non discutio. Quod attinet ad vitæ institutionem ante episcopatum Wintoniensem; respondet Mabilio: Eum Wintoniæ in cœnobio veteri monachum fuisse censent Harpsfeldius & Maihewius; quorum proinde hæc sententia est. Wintoniensem S. Petri cathedralem ecclesiam medio seculo IX a monachis excultam, subinde migrasse ad canonicos seculares, quos Æadgarus Rex post medium seculum X monachis mutavit. Et quidem ita diserte mentem suam explicat Maihewius, ut etiam Wintoniensem ecclesiam principalem, quæ postmodum vetus monasterium dicta est, ab ipsa sui institutione per beatum Birinum episcopum, monachis Benedictinis paruisse existimet. Qua de re fusius in sequenti seculo disseremus. Habemus e vita Gotzelini postea a nobis producenda, puerilem ejus simplicitatem, morum innocentiam, clericatum, sacerdotium, institutionem Adulphi seu Ethelwlfi, regis Egberti filii, nihilque præterea quod distinctiorem explicatioremque nobis rerum a S. Swithuno ante episcopatum gestarum mentionem ingerat. Asserit quidem Pitseus ex Lelando, ordinis S. Benedicti monachum fuisse Swithunum; sed majorem mereretur fidem, si quam rotunde hoc dicit, tam verosimiliter probaret.

[19] Hisce non obstantibus professio ejus monastica ante episcopatum, [qualis fuerit,] non obscure eruitur & asseritur apud Mabilionem in Annalibus Benedictinis Tom. 3 pag. 98, ex instrumento quod sine dubio nondum habuit eo tempore, quo conscribendis Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti dabat operam, sed postea nactus fuerit; quando ad conscribendos Annales prædictos animum appulit. Profertur illud instrumentum in historia majore Wintoniensi Tomo primo. Angliæ sacræ, de qua supra, pag. 201 & seqq., in qua citatur professio Sancti nostri, facta in manibus Colnoti archiepiscopi Doroverniæ, antequam in episcopum Wintoniensem esset consecrandus, ubi inter alia, quæ edicit, terminis expressis monachum antea fuisse se profitetur: Ego, inquit, Swithunus monachus, servulus servorum Dei, licet indignus ad episcopalem sedem electus Wentanæ civitatis ecclesiæ, in primis confiteor tibi, reverendissime Pater, Celnode archiepiscope, continentiam meam, quam prius in professione monachali expressi, & dilectionem meam ad te, quod absque ambiguitatis scrupulo, & absque ulla falsitatis commentione est. Credo in Deum Patrem &c. Itaque dubitari minime potest, quin S. Swithunus ante episcopatum, monastici instituti fuerit sectator, sed quale isthuc fuerit, an Benedictinum, an aliud, ab antiquis non exprimitur. Videtur tacite supponere Mabilio instituti Benedictini monachum fuisse; cum in Actis Benedictinis suum quoque locum ei concedat, non secus atque aliis præmemorati ordinis sectatoribus.

[20] [quo anno] Quæri præterea possit, quo anno Sanctus noster Wintoniensis cathedræ administrationem possessionemque adierit. Contigisse illud seculo nono satis consentiunt auctores, sed quoto prædicti seculi anno id contigerit, major inter illos lis est & controversia. Certum pono & indubitatum, necdum eum ad gestamen pastoralis pedi fuisse promotum anno 833. Assertionem meam sic stabilio. Anno 833 Withlafius, rex Merciorum, cum, uti narrat Alfordus noster, in Croylandensi secessu profugus moraretur, diplomate regio sanxit, se, si regnum reciperet, illi loco facturum bene; quod sane abunde & cumulate præstitit, subnotavitque in Concilio Londinensi publicum instrumentum, quod ab Ingulpho, prædicti monasterii abbate relatum, videri potest apud eumdem Alfordum & alios scriptores. Privilegio isti regio subscripserunt, primo quidem loco Celnothus archiepiscopus Dorobernensis, atque alii deinceps ordine suo archiepiscopi; episcopi, & abbates; quin & ipse post illos rex Egbertus, & ejus filius Adelwlfus, nec non duces tres. Et tandem post memoratos hosce omnes subscripsit etiam Swithunus his verbis: Ego Swithunus presbyter regis Egberti præsens fui. Itaque anno 833 S. Swithunus dumtaxat erat presbyter regis Egberti atque adeo nondum erat episcopus. Assero præterea, non fulsisse ipsum dignitate episcopali ante annum 837, patetque ex eo quod Helmstanus decessor ejus in episcopatu, anno tantum 837 e vita migrarit.

[21] [consecratus] Huc faciunt ea, quæ habet prælibatus Alfordus in Annalibus ecclesiæ ad annum Christi prædictum: Moritur hoc anno Helmstanus, Wintoniensis episcopus, cum quinquennio ecclesiam gubernasset. De eo hæc habet Godwinus in catalogo: “Obiit Helmstanus anno octingentesimo trigesimo septimo, & tumulatus jacet super parietem septemtrionalem presbyterii” Tum pergit Alfordus: Eumdem mortis annum consignat Wigorniensis, quod ideo notandum; quia non desunt etiam nobiles historici, qui putent, mortuo Helmstano Ethelwolfum successisse regem occidentis. Sed qui regnum ingressus est IV Februarii, non potuit episcopi sedem septennio occupare, ut velle videntur auctores aliqui. Bene igitur scripsit Godwinus: “Hac circiter tempestate Athulfum, sive Athelulfum, qui postea rex fuit, episcopum Wintoniensem creatum contendunt historicorum nostrorum non pauci, Simon Dunelmensis, Henricus Huntindonius, Rogerus Hoveden, aliique, & huic sedi annos septem præfuisse. Id quod mihi nullo modo probatur” Ita Alfordus ex Godwino.

[22] [episcopus.] Maneat itaque fixum, non occupatum fuisse locum Helmstani Wintoniensem ante annum 837, cui Helmstano, non Athelwlfus, ut nonnullis ceteroquin non infimæ notæ historicis placuit comminisci, sed S. Swithunus successit; idque vel anno proxime sequenti; videlicet 838, quem prælaudatus Alfordus dicit in fastis notari; vel anno præcedenti 837, dicente Maihewio in trophæis Benedictinis Angliæ ad diem 2 Julii: Agente Etheluulpho, jam rege constituto, ac propterea post illius regni initium, quod contigit DCCCXXXVII, eum sedi illi episcopali fuisse præpositum, consentiunt omnes. Consentit enimvero Malmesburiensis lib. 2 de Gestis Pontificum Anglorum: Ethelwolfus, inquit, Swithunum ut altorem doctoremque suum suscipiens (sic enim eum vocabat) non prius abstitit, quam episcopatu Wintoniensi honoraret, consentiente clero, ordinante archiepiscopo Cantuariæ Ceolnotho. Consonat præterea Florentius Wigorniensis, qui ad annum 837, sic habet: Rege vero Ethelulfo regnante, S. Helmstanus episcopus vita decessit; cui jussu regis B. Swithunus successit.

[23] Thomas Rudburnus supra memoratus, ordinationem S. Swithuni factam quidem asserit defuncto Helinpstano, [Thomæ Rudburni & aliorum] Wyntoniensi antistite, ac regnante Athulso seu Ethelwolfo, sed illam removet ac differt usque annum 852; at quo nixus fuerit fundamento, non satis assequor. Et vero idem auctor antea proxime producit privilegium, seu donationis chartulam, quæ scripta est anno Dominicæ incarnationis DCCCXLIV, indictione IV, (quæ est septima) ubi Swithunus nominatur episcopus his verbis: Placuit autem tunc postea episcopis Alstano Shireburnensis ecclesiæ, & Swithuno Wyntacestrensis ecclesiæ cum suis abbatibus & servis dictum consilium inire. Whartonus, commentator citati Rudburni seu scholiastes, censet introitum Swithuni ad sedem episcopalem recte a Rudburno positum anno 852; at sphalma irrepsisse in diploma prædictum seu donationis chartulam, & pro anno 844 substituendum esse 855; eo quod indictio IV ibidem apposita ad amussim concordet cum illo anno (quo fuit ind. 3 non 4) discordet autem cum anno 844, in quem non indictio quarta sed nona (septima) inciderit. Idem Whartonus ex incuria lapsum arguit Godwinum, quia mortem Helmstani consignat anno 837. Sed an ipsius in hac materia judicium tanti esse debeat, ut præponderet auctoribus antea allegatis? Patet contrarium vel ex erroribus indictionum.

[24] Lapsum majorem patentioremque commisit Usserius, [hallucinationes] dum in indice suo Chronologico statuit Swithunum in episcopali sede successisse Helmstana anno 937, his verbis: DCCCCXXXVII Helmstano in Wintoniensi episcopatu successit Swithunus, quem in Catabrisiensis academiæ cathedra sacræ theologiæ professorem fuisse volunt; horum æquali, Bonagratia de Villa Dei, in epistola ad nigros monachos Angliæ illud attestante. Hæc Usserius in indice, postquam in sua historia de Britannicarum ecclesiarum primordiis pag. 340 dixerat sequentia: Qui superest Swithunus, ille ipse fuisse videtur, quem anno DCCCCXXXVII Helmstano in Wintoniensi episcopatu successisse notat Florentius Wigorniensis in chronico. Sed ibidem diserte signatur annus 837, nullaque aut de Helmstano aut Swithuno, anno 937 fit mentio. Tum præfatus Usserius pergit: Nam & hunc Cantabrigiensem fuisse volunt, idque auctore Bonagratia de Villa Dei, ex cujus epistola ad nigros monachos in Anglia a Thoma Rudburno Historiæ majoris libro III C. II, & historiolæ Wintoniensis ecclesiæ scriptore, verba producuntur ista: “Cum a propria exulans patria, in Anglia apud sanctissimos ac religiosos monachos totius regni vestri degerem in Wentana urbe, Helmstanum venerabilem abbatem cathedralis ecclesiæ, & venerabilem Swithunum ejusdem ecclesiæ præpositum, & in professione sacræ theologiæ in studio Cantabrigiensi cathedratum, me inter ærumnosa exilii discrimina speciali remunerandæ recreationis gratia confovebant”

[25] [in hac materia] In quæ verba Whartonus commentatur in hunc modum: Vereor ne Swithunus senior, Wintoniensis etiam episcopus, SS. Dubricii & Davidis familiaris & litterarum fama celeberrimus, cum juniore male permixtus fuerit. De illo vide Galfridum Monumetensem Histor. Britan. lib. IX cap. XII & Giraldum Cambrensem in vita S. Davidis. De antiquitate academiæ Cantabrigiensis splendide fabulatus erat Rudburnus in historia minori hisce verbis: “Anno Domini DCCCLXXI combusta est universitas Cantabrigiensis, quæ fuit ædificata anno a mundi creatione 4815 a Cantabro duce, & frequentata a Philosophis ante Christi incarnationem per annos CCCXIV” Sic ille. Quibus attente expensis ac consideratis, sequitur in hisce & similibus, uti etiam in epocha chronologica superiore, non nimium esse deferendum auctoritati Rudburni, atque adeo in admittenda præpositura Wintoniensi, & professoratu academiæ Cantabrigensis, quibus functum fuisse S. Swithunum vult prædictus auctor, non ero valde facilis, nisi ex antiquioribus ac certioribus argumentis probari hoc videro & stabiliri.

[26] [expositæ.] Porro quæ de monachis, ecclesiam Wintoniensem ab ipso anno CLXIX inhabitantibus Rudburnus refert meræ sunt næniæ, ut dicitur apud Whartonum in successione Priorum ecclesiæ Wintoniensis, atque ex eo colligitur non una eum fabula insarsisse sua scripta. Sed quid ad fragmentum epistolæ, superius allatæ & citatæ, tamquam a Bonagratia de Villa Dei scripta? Responsi istuc accipe. Dicere quod illud fragmentum sit omnino supposititium & adulterinum, videtur assertio duriusculæ digestionis. Quid ergo? Fuerint fortasse particulæ aliquæ ex affectione & genio particulari ab interpolatore huc intrusæ; vel sic hoc non videatur simile vero, confusio Swithuni senioris cum juniore satis fecunda potuit esse mater, ut fabulam prædictam enixa sit. Hoc tamen ultimum non videtur sufficere ad præsentem controversiam dirimendam, quia habetur adjunctum nomen Helmstani, venerabilis abbatis cathedralis ecclesiæ, qui Helmstanus vixit cum juniore Swithuno: nisi forte duo etiam Helmstani fuerint, quorum primus fuerit abbas tantum cathedralis ecclesiæ, secundus vero ejusdem ecclesiæ episcopus & synchronus Swithuno nostro. Id quod non vacat indagare. Verum de his plus quam satis. Nunc ad alia properemus.

[27] [S. Swithunus] Extremus jam labor sit, discutere, quo anno Sanctus Præsul e vivis cesserit. De hoc tempore satis convenit inter auctores, exiguo dumtaxat inter cos relicto unius anni discrimine. Ejus obitum, inquit Mabilio in compendio vitæ S. Swithuni, pluries jam citato, in annum Christi DCCCLXII referunt Gotselinus, Matthæus Westmonasteriensis, Florentius Wigorniensis, & cum eis Cardinalis Baronius. Annum sequentem præferunt Wilhelmus Malmesburiensis in Pontificibus, Symeon Dunelmensis in lib. de Gestis Regum Anglorum, & Rogerius Hovedenus. Diem sextum ante Nonas Julii adsignat idem Gotselinus, & cum eo Martyrologium Romanum, & alia recentiora. Longe errat Egilwardus in libro de vita S. Burchardi episcopi Wirtziburgensis, qui Bruchardum ejusdem S. Swithuni fratrem germanum fuisse appellat, cum centum annis Burchardus Swithunum antecesserit.

[28] Auctoribus postremo loco enumeratis, at mortem Swithuni anno 863 consignantibus, [quo anno mortuus.] adhæret Mabilio loco proxime citato; ubi eumdem quoque annum notat. Quid coëgerit ipsum recedere a sententia Gotzelini, supra num. 11 pluribus laudati ex eodem Mabilione, ignorare me fateor; neque satis video subesse causæ cur relicta ejus sententia, Sancti nostri obitum figentis anno 862, aliorum recentiorum auctorum placito me conformem, dictum obitum annectentium anno dumtaxat proxime sequenti, videlicet 863. Præferendum itaque censeo annum 862, Majores nostros secutus, qui jam pridem ad diem XI Aprilis; pag. 54 in Annotatis litt. l, ejusdem fuere sententiæ; S. Swithunus … sedit ab anno DCCCXXXVIII ad DCCCLXII. Ex dictis lapsus errore convincitur ac crisim meretur, aliorum toties hypercriticus Bailletus, dum in vita S. Swithuni asserit, quadraginta pene annorum spatium in episcopali munere eum impendisse. Corollarii loco adjicio ea, quæ notavit scholiastes Historiæ Wintoniensis in parte prima Angliæ sacræ a Whartono editæ, qui in hæc prædictæ historiæ verba, Decessit autem S. Swithunus, anno Dominicæ incarnationis DCCCLXIII, ita Commentatur: Sic quidem Hovedenus, Mailrosensis & plures alii. Vere autem obiit anno DCCCLXII, VI Non. Julii, feria V; quod ex Wigorniensi & Westmonasteriensi constat. Sic & Historiola Wintoniensis Ms. quæ Swithunum DCCCLXII, anno III Ethelberti regis obiisse memorat. Crasse errant Annales breves Wintonienses, qui nativitatem Swithuni in annum DCCCXXVI, obitum in DCCCLXXII protelant. Hæc præfatus pro lectoris institutione de rebus, ad S. Swithuni vitam ac miracula pertinentibus, apographa nostra subjicio.

VITA
Auctore Gotzelino apud Surium
Collata cum ea, quæ est apud Capgravium.

Swithunus Episcopus Wintoniensis in Anglia (S.)

BHL Number: 7949 a

AUCTORE Gotzel.

Glorioso rege Anglorum Egberto b regnante, qui regi Kinegilpho c, ab idololatria per beatum Birinum d converso, [S. Swithuni clericatus, virtutes,] octavus e in regni administratione successit, beatus Swithunus, pater & pastor in ecclesia Dei futurus, cursus sui in stadio mundi hujus exigendi, divina ordinante misericordia, accepit exordium. Annis vero puerilibus, pia simplicitate transactis, jugum Dominicæ servitutis suis humeris imponi voluit susceptumque humiliter viriliterque portavit. Itaque in clerum adscitus, de gradu in gradum, de virtute in virtutem, gressus ejus Deo per omnia dirigente, conscendens, sub Helinstano f Wintano episcopo, ad sacerdotii honorem provectus est. Porro autem curabat seipsum ministrum idoneum & probabilem Deo semper exhibere, verbum veritatis recte & catholice tractare, humanitati & mansuetudini studere, opera pietatis ante omnia exercere, non recte neque ordine viventes, virga castigationis corrigere, humiliter omnibus inservire.

[2] Ejus fama ubi ad regis aures pervenit, ab illo accersitus est, & inter præcipuos amicos numeratus. [episcopatus Wintoniensis,] Commendavitque ei rex filium suum Adulphum g liberalibus disciplinis erudiendum, & sanctis moribus instruendum: quem postea subdiaconum ordinavit. Attamen patre ejus sine herede ex hac vita decedente, cum præter eum nullus alius heres superesset, Leone h Pontifice dispensante, uxorem duxit. Defuncto vero Helinstano Episcopo, omnium votis Swithunus electus est. Ejus precibus & exhortationibus rex Adulphus permotus, ecclesiis Dei universam decimam terræ regni sui benigne donavit, libereque sibi vendicare concessit. Idem sanctus Episcopus pontem Wintoniensem, qui est ad Orientem, construxit. Cumque ei ædificando solicitam navaret operam, quodam die, illo ad opus residente, quædam paupercula mulier eo venit, ova venalia in vase deferens: quam apprehensam operarii lascivientes & ludibundi, magno incommodo affecerunt, ovis universis non ereptis, sed confractis. Illa igitur pro illata injuria & damno dato, cum lachrymis & ejulatu coram Episcopo conquerente, vir sanctus pietate permotus, vas, in quo erant reposita ova, corripit, dextra signum Crucis exprimit, ovaque incorrupta & integra restituit.

[3] [præclara exempla, beatus obitus,] Solebat vero studiose fabricare ecclesias iis locis, quibus non erant: porro dirutas & confractas instaurare. Dedicaturus sacras ædes, non equo vehebatur sublimis, nec secularis pompæ apparatum sibi adhibebat: sed clericis & familiaribus suis comitantibus, nudis pedibus humiliter incedebat. Ad convivia sua accersebat non locupletes, sed egenos & pauperes. Os ei semper apertum erat ad cohortandos peccatores ad agendam pœnitentiam. Monebat stantes, darent operam, ne caderent: lapsos, ut resurgerent. Cibum non ut ventrem farciret, sed pro sui sustentatione parce & moderate sumebat. Post multas vigilias multosque labores, ne deficeret, somni paululum admittebat, psalmis & canticis spiritualibus semper intentus. Proximis semper, perinde ac sibi ipsi, quod utile, quod honestum, pium & sanctum esset, modesto & humili sermone proponebat. Vixit vir beatus usque ad vitæ exitum in vera observatione mandatorum Dei, omni custodia servans cor suum in omni munditia & spiritali puritate, catholicæ & Apostolicæ doctrinæ custos integer, filiorum spiritaliter regeneratorum in sanctæ conversationis studio eruditor pervigil & magister. Humilitatem & mansuetudinem accuratius sectabatur. Denique pacem & sanctimoniam sequens, fontem vitæ & sempiternæ beatitudinis sitiebat. Atque ita feliciter migravit ab hoc seculo ad sidereas mansiones sexto Nonas Julii, anno salutis octingentesimo sexagesimo secundo i. Jussit vero non intra ecclesiam, sed extra ejus septa, indigno & vili loco se tumulari k.

[4] [miracula,] Post obitum suum multis coruscavit miraculis: inter quæ apparuit cuidam viro l, incredibili membrorum omnium infirmitate laboranti, admonens, ut Ethelwoldum Wintoniensem Episcopum adiret, diceretque ei divinæ providentiæ ita visum, ut corpus ipsius a loco, in quo conditum erat, sublatum, intra ecclesiam digniori loco honorificentius tumuletur. Si diffidat & hæsitet, testimonii loco habiturum sanitatem, quam, profligato eadem hora morbo, quo diu laborasset, illico esset recuperaturus. Addidit etiam, ut ad locum sepulturæ veniat, unum ex ferreis annulis, qui etiamnum lapidi infixi visuntur, sine ulla lapidis læsione extracturus, rursumque pari facilitate, nihil læso lapide, in suum locum repositurus. Surgit ille perfecte sanus: uti prædicta erant, omnia reperit, cunctaquo ex ordine Episcopo enarrat. Incurvum quemdam, & pecudum more, prono vultu terram respectantem, sanum & incolumem reddidit. Vir quidam nobilis & dives, cum meridiano tempore ad fluminis ripam deambularet, vidit subito apparentes sibi tres ultra modum horrendas, quasi mulieres statura immensa. Eæ fugientem illum comprehendentes, & multis modis affligentes, pestiferoque flatu suo pene suffocantes, incredibili horrore affectum, insano similem reddiderunt. Adducto autem ad ecclesiam, nocte apparuit sanctus Swithunus, & omni pulso dolore, sanitati eum restituit.

[5] Cum Ethelwoldus Episcopus corpus beati Viri e terra levaret, [translatio novis prodigiis clara.] mira odoris fragrantia omnes pervasit, mulier cæca visum recepit, & multi diversis pressi ægritudinibus, ejus meritis curati sunt. Ea translatio incidit in annum centesimum decimum ab obitu illius, Incarnationis vero Dominicæ nongentesimum septuagesimum primum, & Idus Julii. Eodem die puerum, a nativitate mirabiliter contractum, sanavit: tribus mulieribus, oculorum lumine orbatis, visum restituit: nexibus ferreis mulierem in carcere compeditam, ruptis vinculis, liberavit: paralyticum curavit: matronam nobilem, sed cæcam, illuminavit: viginti quinque homines variis vexatos morbis, qui e locis diversis venerant, uno die perfecte restituit: cæcos aliquot, duas contractas feminas intra unum diem: triginta & sex e diversis locis venientes, nec unius generis laborantes ægritudinibus, trium dierum spatio: neque diu post, centum viginti quatuor, intra dies quatuordecim curavit.

[6] Rex Edgardus ob coërcenda furta lege sanxit, [Alia S. Swithuni miracula,] ut in furto deprehensus, oculis privaretur, auribus, manibus pedibusque præcisis, cute capitis nudaretur, sicque feris & avibus laniandus objiceretur. Accidit vero, innocentem quemdam ea pœna mulctatum, pene amittere auditum, obstructis sanguine aurium meatibus. Delatus a parentibus in oratorium S. Swithuni, ut solus auditus ei redderetur, non id modo impetravit, sed etiam alia, quæ non rogaverat. Mulierem quamdam dormientem ostio aperto in villa civitatis Wintoniensis, lupus e lecto absportavit in sylvam, & horrendo ululatu alios ad se lupos accivit. Mulier & inedia & ætate debilis, quid faceret, ignorabat. Convertitur ad preces, divinam implorat opem, S. Swithunum appellat. Lupus, ejus audito nomine, obdormivit: mulier se subducit: lupus evigilans, cum sociis eam insequitur, sed lædi non potuit, quam Dei & beati Pontificis misericordia liberandam susceperat.

[7] Statuam quamdam S. Swithuni Episcopus Schireburnensis a fratribus acquisitam, [ejusque statua.] honorifice in ecclesia sua collocavit, ubi præclara miracula crebro edi solebant. Ad hanc statuam quidam leprosus non curationis obtinendæ causa, sed ut ab illis, qui eo in loco preces funderent, stipem acciperet, accessit. Cumque paululum illic obdormivisset, visum est ei, S. Swithunum adesse, lepram ipsius manu abstergere, & morbum illum omnem repente ab ipso depellere. Evigilans, lætus coram omnibus cingulum solvit, & se purgatum ostendit.

ANNOTATA.

a De hac re dictum in Comm. prævio a num. 11.

b Rex Orientalium Saxonum. Regnare is cœpit anno 800, desiit sub initium anni 837, die IV Februarii, uti tradit Alfordus in Annalibus ecclesiæ Anglicanæ tom. 3, ubi plura.

c Al. Kinegilsus. Auspicatus Regnum anno 612, obiit 642, de quo plura apud dictum Alfordum tomo 2.

d Ad Superos discessit anno 650, colitur die III Decembris tamquam Occidentalium Saxonum Apostolus, de quo alias erit pluribus agendum ex professo, eodem die.

e Juxta Alfordi indicem chronologicum, qui habetur ad calcem tomi 3 Annal. eccl. Angl., Egbertus a Kinegilso est numero undecimus.

f De Helinstano seu Helmstano satis multa in Comm. prævio.

g Al. Ethelwolfus, Ethelvulphus, Alidulphus.

h Dispensasse cum illo refert sæpe dictus Alfordus, tomo 3 pag. 54, Leonem III, Romanum Pontificem; itaque ante annum 817, cum anno præcedente 816 obierit dictus Pontifex.

i Annum hunc nos signandum diximus in Commentario prævio num. 28, potius, quam sequentem.

k Plura in Comm. prævio.

l De hoc & sequentibus miraculis adi, quæ infra dabuntur.

HISTORIA TRANSLATIONIS ET MIRACULORUM
Auctore, ut videtur. Lantfredo, Monacho Wintoniensi in Anglia.
Ex Antiquissimo Ms. Bigotiano.

Swithunus Episcopus Wintoniensis in Anglia (S.)

BHL Number: 7948 a

EX MSS.

CAPUT I.
S. Swithuni corpus divinitus ostensum, ac miracula.

Temporibus felicissimi Eadgari * b Regis Anglorum ac gloriosissimi totius Albionis c insulæ Imperatoris, anno Incarnationis Domini nostri ac Salvatoris mundi Jesu Christi DCCCCLXXI, [Corpus Swithuni miraculosum,] indictione XIV cunctipotens Deitas dignata est ostendere Anglis d Saxonibus sanctum corpus beati Swithuni antistitis, per cujus merita tot languentes, Deo favente, pristinæ sanitati sunt restituti, quot nemo vivens umquam nec vulgante fama audivit, nec corporeo visu conspexit, nec legendo didicit, ad Sancti alicujus tumulum curatos fuisse. Hujus tamen mirabilis Præsulis vita, & prisca conversatio nobis incognita sunt: quia scripta minime habentur: sed clementia omnipotentis Dei merita ejus miraculis coruscantibus, evidentissime manifestare dignata est.

[2] Triennio igitur antequam sanctæ prædicti Præsulis exuviæ de mausoleo, [divinitus manifestatur.] quo olim fuerant humatæ, a reverendissimo ejusdem loci antistite Athelwoldo fratribusque ejus essent sublatæ, apparuit ipse Sanctus in somno cuidam veridico fabro, angelica præclarus effigie, dicens ad eum: Numquid illum agnoscis canonicum, qui cum ceteris prave viventibus nuper a vetusto e expulsus est monasterio? Ut eum recognoscas dilucide, Eadsinus nuncupatur vocamine. Faber respondit: Quondam illum novi, Pater, modo tamen nescio ubi est. Cui Præsul ait: Nunc Wincelcumbe f degit. Et adjecit: Ego te rogo, tibique in nomine Christi præcipio, ut ad illum propere pergas, meaque jussa illi dicas: Hoc tibi, Eadsine, præsul mandat Swithunus, quatenus ad Winthoniensem festinanter pergas civitatem, dicasque Antistiti, qui modo tandem regit diœcesim, cui olim præfui, ut corpus meum de sepulchro elevet, & in ecclesia collocet; quoniam quidem cælitus illi est concessum, quod tempore suo manifestandus sum.

[3] Faber vero ait ad Sanctum: Domine nullo modo voluerit meis credere dictis. [Exponitur,] Vir sanctus inquit: Ut tuis credat sermonibus, dic ei, ad meum quo pergat tumulum, & trahat unum annulum, ex his ternis, qui sunt fixi mei cooperculo sarcofagi: si confestim subsecutus fuerit illum, hoc sit ei vere manifestum, quoniam te misi ad illum. Sin autem illum minime hinc poterit evellere, tunc nulla ratione tibi debet credere. Potes deinde illi indubitanter referre, quod si utriusque vitæ desiderat perfrui sospitate, debet mores & actus commutare in melius, & ad cælestis patriæ beatitudinem incessanter festinare. Quin etiam omnibus vaticinando prodas, quod mox ut meam aperuerint sepulturam, reperient thesauros tam inæstimabiles, tamque pretiosos; ut quidquid usquam est auri & gemmarum, vilescet in comparatione horum. Postquam talia fabro edicta sanctus Vates tradidit, cælos subvolando petiit. Verum faber ille, primo metuens videri falsidicus, hanc visionem prorsus nemini ausus est prima vice indicare viventi.

[4] Qui secundo commonitus ac tertio ab eodem sancto Præsule acriter increpatur; [quomodo id factum.] cur nollet suis obedire præceptis. Tandem accessit ad tumbam almi Pontificis, unum ex supradictis arripiens annulum, tali voce, inquit, ad Dominum creatorem rerum: Domine Deus, universæ conditor creaturæ, concede mihi peccatori, ut si Sanctus iste, qui hic quiescit corpore, ter comparuit meis obtutibus in noctis sopore, hinc istam possim ferream evellere sphærulam; sicut nuper in somnii visione idem vir Dei meis auribus studuit resignare. Qui statim ut traxit orbem chalybis, ita subsecutus est illum ex lapidea mole, quasi foret fixus in marino sabulo. Quem in propria reponens rimula, ita fixus permansit paululum pressus calce: ut post hoc inde nequaquam possit avelli a nemine.

[5] [Varia, quæ rem] Eodem vero die, dum peragraret forum, reperit quemdam clientulum prædicti clerici Vintoniam venientem causa necessariæ coëmptionis, cui intimavit ea, quæ per somnia viderat, & humiliter eum flagitabat, ut talia suo Domino narraret. Quo postquam ad proprium pervenit herum per longinqui intervallum temporis, illius rei immemor siluit: sed postmodum pœnitentia motus, domino suo cuncta, quæ a fabro audivit, diligenter narravit. Qui clericus eo tempore non solum Antistitem Wintoniensis diœcesis, verum etiam cunctos fratres ibidem commorantes pertæsos habens propter expulsionem Canonicorum, nefandis moribus ac spurcissimis utentium, pro quibus venerabilis Athelwoldus eos a prædicto expulerat cœnobio, [circumstant,] magis quam sancti Patris jussa implere studeret, audire renuit. Postea vero expleto duorum curriculo annorum, favente superni clementia Conditoris, qui cunctos, quos pressit in vineam laboraturos Dominicam, gratis ad suam deducit gratiam; idem Clericus qui nuper erat, factus est ….. venerabilis monachus. Nam nos ipsi ita gestum vidimus, quemadmodum præsens demonstrat codicillus. Benedictus omnipotens Deus, qui peccatores justificat, qui in se sperantes salvat, qui superbos humiliat, qui humiles exaltat.

[6] Igitur biennio ante sacri inventionem corporis, vir quidam gibberosus, & propter ingentem strumam valde incurvus, per somnium audivit, ut Winthoniam veniret, & ibi per sancti meritum Swithuni, sanitatem reciperet. Qui mane consurgens, sicut valuit, gibbum geminis sustentavit camburtis g, & ad Winthoniam pervenit, ibique diu mansitans, angelica visitatione iterum admonitus ad tumbam sancti præsulis Swithuni perrexit, & flexis genibus, rogavit Dominum, quatenus ibi sanaretur ipsius Sancti meritis, quemadmodum in somnis audierat. Qui mox ut surrexit a precibus, ita curatus est divinitus, ut nusquam deformis gibbi locus appareret. [miracula,] Appropinquante vero sacratissimæ solemnitatis die, quo venerabilis Dei antistes Swithunus corporeis nexibus solutus, de hoc mundo migravit ad Dominum, vir quidam dæmoniacis deceptionibus, omnibus membris miserabiliter debilitatus est. Qui cum diu torqueretur, vicini illius, & cognati ad Sancti Dei tumulum eum perduxerunt, & illam noctem pervigilem, cum amico languente assiduis orationibus peregerunt. Languidus vero mane oppressus somno, paululum obdormivit, & visum est illi quasi quidam ad eum accederent, & alterum ei calceamentum de pede subtraherent. Qui statim cum amicis domum sanus reversus est. Subtalaris tamen ejus nimium quæsitus est; sed nusquam repertus. Curati sunt alii octo debiles ad sancti viri mausoleum, antequam ossa ejus inde elevarentur.

ANNOTATA.

a In Commentario prævio attigimus ea, quæ huc spectant.

b Alibi Edgarus scribitur. Alfordus noster tom. 3. Annal. Ecclesiæ Anglicanæ natalem ejus ponit anno 943, ex antiquioribus; mortem anno 975, qui & de illo agit tomo citato locis variis.

c Id est, Britanniæ. Aristotelis interpres apud Cellarium lib. 2 Geographiæ Antiquæ cap. 4, pag. 280, dixit Albion & Jerna, id est Britannia & Hibernia, ut conficitur ex eodem Cellario ibid. pag. 254.

d Ea designatur hic Angliæ pars, in qua jacet Wintonia. De Anglorum & Saxonum in Britanniam adventu agit Malmesburiensis lib. 1, de gestis Regum Anglorum cap. 1.

e Dilucidationem hujus loci quære ex iis, quæ dicta sunt in Comm. prævio sub initium num. 18.

f Locus mihi incompertus. Quid si fuerit pagus aliquis, vel oppidulum ignobilioris notæ?

g Camburta significat sustentaculum vel baculum.

* Eadgari

CAPUT II.
Corporis translatio, alia miracula.

Quibus transactis Idus Julii venerabilis Athelwoldus episcopus cum aliis coëpiscopis, & abbatibus, cum pluribusque monachis sanctas reliquias, imperante glorioso rege Fabgaro * de monumento sublevantes, in basilica Apostolorum Petri & Pauli cum magna veneratione collocaverunt. [Miracula multa,] Ubi beneficia præstantur omnibus vera fide petentibus. Postea vero quatuor ægri medelam acceperunt ad ejus tumulum per intervallum trium dierum. Deinde per quinque mensium spatia raro fuit aliqua dies, quo non sanarentur languidi ad ipsius Sancti honorabiles reliquias. Aliquando autem tres, aliquando quinque, modo septem, modo decem, nunc duodecim, nunc vero quindecim. Vidimus namque plusquam ducentos in decem diebus ægrotos per meritum Sancti curatos, & in anni circulo, qui carent numero. Quapropter increduli ad Sanctum Dei veniant, ut beneficia Conditoris agnoscant, & creatorem laudent.

[8] Cognoscant denique fideles, quia Dominus noster Jesus Christus, Dei unigenitus, qui in exordio hujus ætatis velatus amictu carnis per semetipsum cæcos illuminavit, claudis officium ambulandi præbuit, surdis auditum reddidit, paralyticos curavit, mortuos suscitavit, supra mare siccis vestigiis ambulavit; idem nostris temporibus ad clarificandum suæ Majestatis omnipotentiam, & ad manifestandum egregie sacerdotis Swithuni meritum, confert sanitatis beneficium ægrorum corporibus, præ multitudine innumerabile ac maris arenæ, quibus non est numerus. Benedictus omnipotens Deus, qui nostra tempestate dignatus est Sanctum suum signis & virtutibus mirificare; qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & dominatur per cuncta secula. Amen.

[9] In illo tempore, quo Dominus rerum manifestabat hominibus Sanctum suum Swithunum, [Ægri multi, languidi. cæcus sanati.] accidit, ut venissent Winthoniam in una die viginti sex ægri, causa recuperandæ sanitatis: ex quibus quidam erant cæci, quidam surdi, quidam muti, quidam etiam paralytici; qui cum accessissent ad sancti Præsulis monumentum & preces coram Deo effudissent; per ipsius interventionem omnes curati sunt in spatio trium dierum, sicque læti domum cum ingenti gaudio redierunt, magnificantes & laudantes Dominum. Neo multo post accesserunt ad eumdem Sanctum ex diversis Anglorum Saxonum finibus centum viginti quatuor infirmi multiplicibus constricti languoribus: hi omnes per sancti Præsulis meritum a variis ægritudinibus Deo volente curati sunt in duarum revolutione hebdomadarum, & benedicentes Domino reversi sunt incolumes ad propria, qui debiles convenerant. Cæcatus est quoque quidam vir in Letania majore causa latrocinii: sed quia innocens cæcatus erat, venit in Epiphania Domini ad sancti Swithuni mausoleum, preces humiliter effundens. Et oculi ejus, qui erant ferro extincti, & omnino evulsi, illuminati sunt. Et habebat postea claros oculos omni tempore vitæ suæ. Ergo quia cuncta miracula, quæ Dominus per sanctum Swithunum dignatus est operari, nequaquam enumerare valemus; rogemus ipsum sanctum Præsulem, quatenus animarum nostrarum languoribus mederi dignetur, pro nobis apud Dominum intercedendo, cum quo pro bonis operibus sine fine permanere promeruit. Igitur dum tanta signa Salvator mundi ad venerabilis Patris Swithuni tumbam ostendere decrevisset, beatæ memoriæ Athelwoldus episcopus Imperavit fratribus ibidem commorantibus, ut semper quando quispiam æger per meritum sancti Viri medelam reciperet, protinus omnes ad ecclesiam pergerent, & Deum hymnis & laudibus glorificarent.

[10] Accidit autem, ut quidam post aliquot dies graviter ferrent, [Apparens S. Swithunus] quod excitarentur per noctem aliquando quater, aliquando ter; & suadere cœperunt ceteris prave relinquere, quod imperatum fuerat pie illis a suo Præsule. Quod dum incaute foret prætermissum per intervallum quindecim dierum, apparuit ipse sanctus Swithunus cuidam fideli viro per somnium, dicens ad eum: [hortatur Monachos] Vade ad monasterium vetus, & dic fratribus, quod omnipotenti Deo nimium displicet murmuratio eorum, quoniam quotidie miracula multa coram illis facit, & ipsi tam injuste agunt, quod ei non referunt laudes, sed caduca studia divinis operibus præponunt. Adde etiam ad hæc, quod si a laudibus cessaverint, protinus cessabunt magnalia Dei: si vero non desinent glorificare Deum, tot mirabilia ibidem faciet, quot a nemine vivente recordantur uspiam peracta. Vir vero præfatus post Sancti recessionem evigilans, [ad laudem Dei.] ad episcopum Athelwoldum festinabat, & ipsi intimavit omnia, quæ Sanctus Dei imperaverat. Qui commotus animo, cur fratres non egissent secundum illius præceptum; rursus mandavit monachis cum magna comminatione, ut ad omnes sanitates, quæ ad Sancti tumbam fierent, facto signo, omnes simul ad ecclesiam pergerent, & Deo omnipotenti laudes hymnidicis vocibus canerent; quod ita deinceps hactenus observatum audivimus. Cui gloria & laus Deo omnipotenti, qui sic Sanctum suum glorificare dignatus est, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

[Annotatum]

* Eadgaro

MIRACULA S. SWITHUNI
Ex antiquissimis membranis
Reginæ Sueciæ in Cod. num. 769.

Swithunus Episcopus Wintoniensis in Anglia (S.)

BHL Number: 7945

EX MSS.

CAPUT I.
Pars prima miraculorum.

Postquam sanctissimi corpus Pontificis infra ecclesiam, sicut prædictum, est positum, quatuor ægri, [Ægroti] sive quinque, medelam receperunt ad ejus tumulum per intervallum trium dierum. Expleto autem triduo, ferme per interstitium quinque mensium, raro fuit aliqua dies, quo in basilica, in qua sunt repositæ sancti viri reliquiæ, non sanarentur languidi, quandoque plures sedecim, vel octodecim, quandoque vero pauciores, quinque, vel tres, creberrime etiam septem, octo, decem, duodecim, quindecim. Vidimus plus quam ducentos in decem diebus per meritum Sancti curatos, & in anni circulo, qui carent numero.

[2] Vidimus etiam circa præscriptum a monasterium plateas adeo refertas utrobique turmis ægrotantium, [plurimi,] ut quispiam viator difficile reperiret iter gradiendi ad ipsum; qui post aliquot dies, ita sunt curati, Deo favente, meritis Sancti, ut etiam infra basilicam vix quinque invenirentur languidi. Quapropter invidi sileant, ac reprobi, qui gloriosa hujus Sancti miracula, aut negant, aut quod negare nequeunt, in sinistram partem vertunt. Increduli quoque etiam ad sanctum Dei Famulum veniant, ut beneficia Conditoris agnoscant, & Creatorem laudent. Cognoscant b denique fideles, quia Dominus noster Jesus Christus, Dei unigenitus, qui in exordio hujus ætatis velatus amictu carnis, per semet cæcos illuminavit, claudis officium ambulandi præbuit, surdis auditum reddidit, paralyticos curavit, mortuos suscitavit, supra mare siccis vestigiis ambulavit; idem nostris temporibus ad clarificandam suæ majestatis omnipotentiam, & ad manifestandum egregii Sacerdotis meritum; confert sanitatis beneficium ægrotorum corporibus præ multitudine innumerabilibus, ut maris arenæ, quibus non est numerus.

[3] In illis diebus tres mulieres in Vectam cæcæ degebant insulam, una lucem corporalem numquam conspexerat oculis; [feminæ cæcæ tres,] duæ vero per spatium erant cæcatæ novem annorum. Quæ dum audirent ad tumbam sancti Præsulis cæcos illuminari, & per virtutem Domini Jesu Christi infirmos quoque curari, rogaverunt cognatos earum, & affines, quatenus eos quamprimum transducerent c insulam, quæ undique undis oceani est circumsepta, unde facilius quivissent pervenire ad locum, in quo quiescebat somate d Christi Præsul. Cumque extra insulam essent expositæ, & fluctuarent absque ductore, & penitus ignorarent quid agere possent; clemens Conditor creaturarum, misertus inopiæ earum; contulit eis [quemdam juvenem a nativitate mutum] e ætate circiter XX annorum. Qui dum ad eumdem devenisset locum, cœperunt eum viragines flagitare unanimi voce, ut eas ad Wintoniensem duceret urbem; ubi sanctus pollebat Episcopus signis mirabilibus; qui mirabili dispositione Dei, precibus earum allubescens, in reflexo calle cæcas præfatum perduxit ad locum. Ipsa autem nocte, qua intraverunt basilicam, in qua ossa Dei Famuli quiescebant, prædictæ tres cæcæ per sancti meritum Præsulis, a vero lumine Deo meruerunt recipere lumen oculorum.

[4] [unus mutus,] Juvenis vero viraginum ductor, clarescente aurora lucis, recte quivit fari quidquid voluit, & mox signum fecit custodi, ut extra ecclesiam exiret, quatenus illi loqui potuisset; qui admirans quid dicere vellet, ad eum venit, interrogans cur eum vocaret. Juvenis illi ait: Scias verissime, quod modo loqui possum recte. Custos inquit: Numquid antea loqui poteras? Qui respondit: Numquam antehac locutus sum, & nunc prima audisti verba, quæ de ore meo sunt progressa. Ast ego hesterna luce mutus, tres mulieres huc deduxi cæcas, [quæ] Deo juvante, modo sunt videntes. Quapropter perge, voca fratres, ut solito more reddant grates.

[5] [mulier dire crucianda,] Eodem denique tempore quædam ancillula pro parvo erat commisso religata a proprio Wintoniæ domino compedibus ferreis, & execrabilibus manicis: hæc pertrahebatur in crastinum crucianda diris verberibus; ac nonnullis vibicibus. Hæc tota non cessavit nocte perfusis Deum lacrymis exorare, ut eam liberaret a pessimo tortore per sancti Præsulis interventionem. Rutilante autem diei hora, quo debebatur affligi gravi tortura, inter preces & gemitus, ceciderunt compedes de ejus pedibus, quæ illico periculum evadens, dormientibus dominis, confugit ad tumbam sacri Pontificis adhuc ligata manicis. Tum a quibusdam intimatum est ejus domino, quod ad sanctum Dei Famulum præfata confugisset servula, & per ejus beneficia esset de compedibus absoluta. Quod cum audisset, permotus iracundia, summa cum festinatione illo perrexit, & non sua sponte, sed Deo cogente manicas reseravit, & prædictam abire illæsam sivit, & de illo facinore nihil mali intulit ei.

[6] [paralyticus,] Vir autem quidam multos paralyticus per annos in provincia Anglorum commorabatur, quæ eorum lingua. Hamme dicitur, adeo omnibus membris debilitatus, ut de fulcro, quo recubabat, nulla ratione surgere prævaleret. Is audiens miracula, quæ Dominus Wintoniæ faciebat, per sancti Vatis merita, cœpit sagaci mente præmeditari, quod suavius esset illi, si ante salutiferas Viri Dei exuvias, saltem unam pervigil duceret noctem. Qui convocans cognatos, & amicabiles vicinos, quibus præcepit flagitando nimium, quatenus falerarent sonipedes eorum, ac semet baccaulo f imponerent, atque ad sancti Præsulis corpusculum deferrent. Qui dictis amici obtemperantes ægri, ocius peregerunt, quod eis præcepit. Verum antequam æger sermonem finiret, per pietatem gloriosi curatus Pontificis, de lectulo consurgens, iter arripuit pedibus, & universos comites cursu præcessit equites, qui cum ipso itinerabant complures, & volucri gressu ad venerandum almi reliquias Episcopi pervenit incolumis, adhuc sodalibus longe remanentibus, canterinis licet & adminiculis suffragantibus.

[7] Quædam etiam præpotens matrona commanebat in alia Anglorum provincia quæ eorum lingua nuncupatur Bedeforshire g, [matrona cæca, curantur.] hæc erat spatio trium adeo cæcata annorum, ut nec splendorem luciferi posset solis contemplari; quæ dum ingentibus cruciaretur doloribus, promisit Sancto se daturam multa sancto præsuli Swithuno donaria, si per ejus meritum lumen reciperet oculorum. Cumque hæc a clientulis foret deducta ad viri beatissimi ossa, dedit Deo, sanctoque Swithuno vestem quamdam, quam dum altari supponeret, illico lumen recipere meruit, quod dudum amiserat. Quæ mente devota laudes Deo referens, atque post perceptam salutem cibum capiens, domum rediit lætissima, quæ ad sancti monumentum Pontificis accessit mœstissima, per virtutem omnicreantis Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi.

[8] Alia quoque materfamilias valida ægritudine cœpit infirmari eadem tempestate. [Alia valde morbida sanatur;] Omnes itaque vicissim affines, & famuli ad eam accedentes, hortabantur eam gementes, ut proprias disponeret possessiones, antequam necis interitus adventaret, quoniam arbitrabantur eam cito obituram. Cum autem languor intolerabilis augeretur diebus singulis; posita in desperatione istius vitæ, proximæ mortis vicinitate; promisit Deo, sanctoque præsuli Swithuno, quod si aliquid per ejus interventum percipere mereretur ægritudinis remedium; cum multis donariis, quantocius valeret, ad ejus mausoleum veniret, & unam vigiliis noctem duceret ante sacratissimum Dei famuli corpusculum. Quod dum promitteret, potita est sanitate corporis; sed amisit vigorem mentis, quoniam quidem Dei beneficiorum immemor, promissiones, quibus sese obligaverat, non observavit; & gratias Deo debitas, sicut condignum erat, non rependit.

[9] Hæc dum post aliquod tempus, cum proprio conjuge meditaretur ad quasdam nuptias equitare; [sed ingrata] ministris optimos præcepit cornipedes præparare. Qui postquam decentissime sunt ornati faleris; vir ejus, cum paucioribus antecessit clientibus, quem ipsa cum pluribus subsecuta est citius. Quæ dum faleratum scanderet equum, & dum equitaret post maritum, dolorem non sensit ullum, nec penitus aliquam ægritudinis molestiam. Denique cum ad præfatas pervenisset nuptias, in quibus plures aderant consules, & multi præpollentes regis satellites; subito arripuit eam ipse languor, a quo nuper medicata fuerat per sanctum Dei Famulum. [relabitur in morbum,] Tum illa demum intelligens, quod injuste egisset; quoniam curata a Deo per meritum Sancti, haud retulisset gloriam conditori, mox in quantum valuit pœnitudinem agens, clientulos ad se convocans, quos, secundum quod fari quivit, suppliciter exoravit, ut eam quantocius possent, ad locum, in quo vir sanctus quiescebat, deferrent, quo per Dei misericordiam rursus reciperet sanitatem. [& rursum curatur.] Quæ dum illo delata foret clientum juvamine, in sequenti nocte denuo recepit curationem. Postera vero die incolumis ad supradictas repedavit nuptias, omnipotenti Deo gratias referens justissimas.

[10] [Monachi quidam tardi] Dum mundi Dominus ac Salvator inclitus mirificaret Sanctum suum prodigiis, ac virtutibus, præsul venerabilis Adelwoldus, qui Wintoniensi præerat diœcesi, in illis diebus imperavit fratribus, ibidem commotantibus, quod quandocumque quispiam æger per virtutem Domini, & meritum sancti Antistitis medelam corporis optatam perciperet, protinus omnes illius loci fratres necessaria relinquerent, quæque in manibus tenerent, ecclesiam adirent, & condigne Deum glorificarent. Accidit autem, ut quidam, illecti dæmonum fraudibus, graviter ferrent, quod tam sæpe excitarentur de nocturnis quietibus, scilicet aliquando tribus, aliquando quatuor, in una nocte vicibus; ac suaderent, ceteros prave relinquere, quod illis pie imperatum fuerat ab eorum Pontifice.

[11] [ad Deum in S. Swithuno glorificandum,] Quod dum incaute foret prætermissum per intervallum quindecim dierum, condolens sanctus Dei Famulus, quod fratres præfati bonum parvipenderent opus, & Præsulis illorum jussionibus non obtemperarent, nec debitas Deo laudes persolverent; sed in perniciosas sathanæ decipulas inciderent, in somnis h apparuit quadam nocte cuidam venerabili matronæ, nivea indutus melote, ac talari veste, gerens coronam in capite auream, gemmis decenter preciosis ornatam & Indicis pulchre margaritis comptam, nec non scandalibus pulcherrimis calceatus, dixitque illi blandissimis sermonibus: Mox ut videris Wintoniensem, dilecta Dei, Antistitem: dic ei, ut imperet monachis degentibus ibidem, ne cessent glorificare Deum omnipotentem quotiescumque quispiam ægrotus ad Swithuni tumbam præsulis receperit curationem: [increpiti] valde etenim displicet omnipotenti Deo, auctori miraculorum; quod quotidie miracula facit innumerabilia coram oculis Sanctorum, & ipsi tam injuste agunt, quod Deo laudes non referunt: sed caduca malum studia, quod nefas est dictu, divinis operibus præponunt. Ne sit illis, obsecro, grave per singulas omnicreantis Regis virtutes; glorificare omnium auctorem virtutum, ne sentiant iratum judicem vivorum atque mortuorum. Quid plura?

[12] [qua minis,] Deinceps si quispiam cessaverit a laude; repletus nævo invidiæ, torporis ac superbiæ; nisi commissum hoc deleverit pœnitudine, carebit minime vitiorum fraude. Nimirum idcirco Deus tot & tam inaudita, novissimis temporibus, mundo præbet miracula, ut mollescant hominum saxea, ac resipiscant pravorum corda, & festinent ad cælestia bonis operibus gaudia, quoniam signa infidelibus populis sunt tribuenda, fidelibus autem nequaquam necessaria. Numquid Deo rerum conditori obediunt, qui ejus beneficia floccipendunt? Nonne Dominum ad iracundiam provocant, qui silentio ejus magnificentiam negant? Adde etiam hæc; quod si a laudibus cessaverint fratres, protinus cessabunt magnalia Dei.

[13] [qua promissis,] Si vero non desiverint cælestem magnificare Regem, tot & tanta Dominus omnium patrabit ibidem miracula, quot, & quanta a nemine recordantur vivente, super terram peracta hactenus uspiam, postquam divinitas, quæ in unam Christi personam junxit geminam potentem naturam, Deum & hominem, servum & seniorem, creaturam & creatorem, vexit ad cælos nostram humanitatem. Sanctus Dei Famulus, mox ut talia illi gloriose præcepta retulit matronæ in soporis visione; Angelicum inde removens vultum, cum vibrante luce conscendit olympum. Mater familias autem post Sancti recessionem evigilans a dormitionis gravedine; cœpit multum dolere, quod carebat claritudine, quam per somnium conspexerat ineffabilem, quæ tam ocius quam valuit de fulcro, quo jacebat, surrexit, & accersito venerabili Episcopo, intimare studuit quicquid in somnis ab Angelo Christi accepit.

[14] Qui commotus paululum, ut decet sapientem virum, [annitente loci episcopo,] cur fratres non egissent secundum illius præceptum; rursus præscriptis mandavit monachis de palatio Regis, in quo pro communi utilitate regni, Deo cunctitonanti militabat in diebus illis: quod si quispiam adesset, qui Deo laudes non redderet, & ad ecclesiam festinus non pergeret illico, ut quilibet æger per virtutem sanctæ Trinitatis sanitatem reciperet, pœnitentiam septem dierum ageret, [diu ac noctu] nil manducans, neque bibens, præter aquam, & panem. Ex quo tempore nequaquam est prætermissum, quotiescumque ad beati Viri corpusculum, sive in die, seu in media nocte, actum est quoddam miraculum, edili paululum pulsante tintinnabulum, quatenus fratres non adirent cœnobium ad glorificandum omnipotentem Dominum; cui honor virtus, atque imperium, doxa i, majestas, paxque, [Deum laudant.] tripudium per immortalia secula seculorum.

[15] Quidam denique vir Londoniensis, ita erat eodem tempore debilitatus omnibus membris, [Debilis ac distractus curati,] quod prorsus nullam jam posset sperare medelam. Idem autem audiens miraculorum opinionem, quæ per cosmi k Salvatoris pietatem patrabantur ad vatis mausoleum, ab agnatis delatus est Wintoniam secundum ejus desiderium, cupiens accedere ad sanctum Christi Famuli corpusculum, & inibi vigilans una nocte degere, sed minime quibat præ nimio dolore. Quo cum post aliquot deportaretur dies, eadem nocte cælitus curatus est. Vir namque ipse tam gravi percussus erat ægritudine, ut manus & pedes illius post tergum versi cernerentur. Verum Deus omnipotens, misericors, ac clemens, qui non derelinquit omnes in se sperantes, per sancti meritum Swithuni, suæ misertus est creationi, tribuens infirmo pristinum vigorem corporis ad sui glorificationem nominis, quatenus incolumis effectus magnificaret Dominum, qui facit mirabilia magna solus, omnibus vitæ suæ diebus.

[16] Denique ex præfata urbe quondam pariter venerunt Wintoniam homines cæci numero sedecim utriusque sexus. [uti & cæci sedecim,] E quibus quindecim e prima cælitus illuminati sunt die; sextus autem decimus altero lucescente mane cum multis languentibus aliis, per meritum sancti Præsulis curationem recipere meruit, & sic postmodum Deo justissimas persolventes læti gratias, reversi sunt videntes Londoniam, qui cæci nuper venerant.
Quidam claudus etiam utroque pede, commorabatur in eadem civitate Londoniæ, [claudus,] qui sanitatem per diversas inquirendo provincias, pene suam omnem consumpserat facultatem. Is tandem ad sanctum equo vectus Augustinum l Archipræsulem Cantuariorum, per ejus intercessionem, unius pedis meruit recipere valetudinem, qui post aliquantulum temporis intervallum; audiens opinionem miraculorum. Wintoniam m veniens; accessit ad sancti Viri corpusculum; in ipso die curatus est altero pede; & confestim lætus rediit domum pedibus, magnificans Dominum sermonibus.

[17] [& variis languoribus affecti,] Venerunt aliquando ad sanctum Dei Famulum ex diversis Anglorum provinciis viginti quinque infirmi, variis languoribus constricti, scilicet cæci, claudi, surdi, & muti, qui in unius diei revolutione omnes per gloriosam egregii Sacerdotis interventionem a Domino meruerunt recipere curationem. [& cæcus.] Quidam etiam Comes multum dives habebat filium, qui a nativitate quinquennio usus est visu corporeo, quo expleto illum amisit, & alio lustro cæcus extitit, qui dum una nocte vigilaretur a genitrice, cum plurima clientum multitudine in templo, quo quiescebant venerabilis Viri reliquiæ; aurora diem ducente, glaucoma ex oculis ejus recessit, & Deo volente clarum videre potuit.

ANNOTATA.

a Id est, prædictum, præfatum monasterium. De quo actum esse supponitur ab Auctore, cujus hic damus historiam non integram, sed fragmentum, eatenus saltem, quod capite seu principio ac fine sit mutila.

b Consonant hic aliquot periodi cum Ms. Bigotiano, de quo supra. Vide illud a numero octavo. Unde colligas ex eodem profluxisse fonte tam hoc, quod hic damus, quam illud apographum.

c Ducerent trans insulam. Vecta quippe insula in mari Britannico, Hantoniæ provinciæ, in qua sita est Wintonia, fere adjacet, & non nisi exiguo ab ea freto dirimitur.

d Id est. corpore. Ex Græco σῶμα, corpus. Vita Ms. S. Magnobodi episc. Andeg. cap. 51. Ubi plurima Fidelium somata, digna veneratione habita requiescunt.

e Uncis inclusa supplevit P. Papebrochius propria manu, addens ad marginem: Ita esse videbatur legendum, litteris casu pene omnino deletis.

f Est feretrum, in quo mortui efferuntur, alias bacapulus, baccapulus, uti est apud Cangium.

g Bedfordiensis comitatus, provincia Angliæ, in ejus meditullio, satis parva, & a septemtrione ad meridiem extensa. Terminatur ad Arctos Northamptonia, & Huntingtonia comitatibus, ab ortu Cantabrigia & Harfordia; ab occasu vero & meridie Bukingamia. Primarium ejus oppidum dicitur Bedfordia.

h Apparitio hæc habetur supra in Historia e Ms. Bigotiano sumpta contractius, mutatis aliquantulum adjunctis.

i Id est, gloria, Græce δόξα.

k Id est, mundus, Græce κόσμοσο.

l Fuse de illo actum die XXVI Maii.

m In Ms. nostro passim scriptum reperi Pintoniam, pro quo substitui Wintoniam.

CAPUT II.
Miraculorum pars secunda.

Non est autem silentio prætereundum, quod ante inventionem sacratissimi corporis Swithuni antistitis, [Cæcus alter,] vir quidam nobili ortus prosapia, abundans opibus plurimis, in eadem degebat Anglorum regione, qui cæcatus est casu eveniente. Is itaque Romam perrexit cum omni mentis devotione, quatenus ibi sanaretur per benedicta Sanctorum corpora, quæ ibi requiescunt innumerabilia. Qui ferme per intervallum quinque annorum in orationibus permansit, & medicinam propriæ cæcitatis minime impetravit. Qui denique, dum ibi degeret, audivit a peregrinis de Anglorum finibus ad limina Apostolorum Romam venientibus, quod Dominus ægrorum languoribus mederet innumerabilibus per sancti Swithuni meritum, ocius præfatam urbem deserens, & ad regionem, unde ortus fuerat regrediens, ante sepulcrum sancti Præsulis requisivit quam [imo eam] partem regni, de qua natus fuit. Quo cum perveniret; eadem nocte lumen meruit recipere pristinum, & a Domino mundi creatore illuminatus, incolumis reversus est domum, glorificans Regem cælorum, & laudans omnicreantem Deum.

[19] In illis diebus, quidam manebat in civitate, quæ Brofeceaster nuncupatur proprio nomine, [cæcus & paralyticus,] cæcus & paralyticus in utriusque lateribus. Is autem ab agnatis deductus est Wintoniam, ubi sanitatem recepit per sanctæ Trinitatis omnipotentiam. Nimirum postquam accessit ad ecclesiam, in qua sancti membra Viri quiescebant; tribus diebus atque noctibus perseveravit in vigiliis & orationibus, quibus expletis aperti sunt oculi ejus; & vigor priscus rediit in lacertis ac manibus, moxque benedicens Deo, inde recessit sanus.

[20] Vir etiam degebat in provincia Anglorum, quæ vocatur hunum…. cæcus spatio septem annorum. [cæcus alius,] Is dum haberet prævium ductorem, sicut oculis privati habere solent; qui eum vel ad ecclesiam duceret, vel ubicumque illi necesse foret; & deinde domum reduceret quandocumque vellet: tempore quodam iratus ductor, nimium longe ab hospitio reliquit cæcum, qui cum prorsus ignoraret, qualiter domum remearet: oravit ad Deum rectorem rerum subnixis clamoribus, ut illum respiceret clementius; talibus effundens precibus: O Domine angelorum dominator & hominum, scio quia nihil potest tuam latere providentiam, vides me captum lumine, longe remotum a propria mansione, & a contumaci desertum ductore. Humilitatem meam respice; actus proprios in tua voluntate dispone, gressus meos ad te dirige, & mihi nequissimo in cælesti sede lucem sempiternam cum Sanctis & Electis concede. Miserere mei Domine secundum voluntatem tuam, & fac mecum juxta tuæ pietatis clementiam; ne derelinquas me Domine amplius in malignorum manibus; sed vel animam de hoc corpusculo meam suscipe, vel per sancti merita Swithuni, cæcitati meæ lumen clarum restitue; te etiam rogo clementissime Præsul, per quem auctor rerum magnificus præbet medelam diversis ægrorum languoribus, quatenus mihi succurras tuis sacris precibus. Credo nempe quoniam impetrabis illico, quidquid petieris a Domino. Quapropter posce luminis Principem, quo mihi oculorum restituit lumen.

[21] [visum accipiunt.] Cumque tales cæcus ille preces cum ingenti gemitu profudisset, protinus in eodem loco aperti sunt oculi ejus, & conspicere valuit claritatem aëris; quam nequivit septem annis cernere retroactis, atque sine præduce rediit domum incolumis; vicinis & parentibus, ultra quam credi possit, admirantibus, quomodo cognatus illorum, qui inde paulo ante discesserat lumine privatus, evidenter a Domino sit illuminatus. Qui dum cognovissent, qualiter per venerabilem Dei Pontificem amicus eorum recuperasset sanitatem, unanimi voce Dominum glorificaverunt, qui facit magna solus mirabilia, cui nomen, & imperium sine fine permanet in secula seculorum.

[22] [Cæci duo, debiles ac claudæ mulieres,] In illis etiam diebus quatuor homines utriusque sexus degebant in parte regionis Britannicæ, quæ nuncupatur Eastsexan a, qui per multorum revolutiones æstatum cruciabantur doloribus, ac diversis languoribus, duo scilicet viri manebant cæci, & binæ mulieres utrisque manibus debiles, ac pedibus claudicantes. Qui audientes Dei beneficia, quæ per suum omnipotens Deus Famulum dignatus est largiri dissolutis artubus languentium, venerunt ad sacri Pontificis mausoleum, supplici prece exorantes trinum & unum cæli terræque Deum. Quo cum pervenissent in unum, illico aperti sunt oculi cæcorum, sanitasque sincera protinus feminarum manibus restituta est ac pedibus, & ambulare coram omnibus cœpere circumstantibus, signumque Crucis sanctæ, manibus earum imprimere frontibus, & perficere omnia, quæ erant necessaria: sicque redeuntes domum, benedixerunt Dominum, auctorem sanitatum.

[23] [ancilla] Eadem nempe tempestate viri cujusdam servula furata fuerat in Aquilonaribus Anglorum climatibus, atque deducta ab avidis mangonibus ad urbem, in qua quiescebat sanctus corpore Christi Præsul, & distracta cuipiam viro præfatæ civitatis Urbano. Hæc dum per longi spatium temporis inibi sub alio mansitaret domino, contigit ut vir idem, a quo prius furto subtracta fuerat, Wintoniam veniret, quatenus sibi necessaria emeret. Quod cum ancillula audiret jam præsignata, audacter ad priscum loqui venit dominum sine illius licentia, cujus imperio tum erat subdita. Cum hoc ergo resciret domina, cui serviebat hæc famula, quod fabularetur de alia cum homine provincia, jussit eam vinciri compedibus infesta nimium, ne posset ad antiquum ullo modo remeare patronum.

[24] [domino suo subducta,] Accidir autem in sequenti die, ut mulier eadem lucescente egrederetur mane, ad quoddam negotium sibimet profuturum, & domi compeditam relinqueret famulam. Quæ mox sicut potuit, foras exivit, & juxta ipsius limen domus miserabiliter consedit. Tum tota mentis intentione cuncticreantem Deum cœpit exorare, ut eam liberaret a diris pessimæ ligaminibus dominæ. Conversa autem ad templum illud, in quo corpus sancti Præsulis venerabatur dignis honoribus; diligenter per ejus interventum, Dei exoravit beneficium, & confestim desideratum adepta est suffragium.

[25] Interea quidam sacerdos canicie venerabilis, vestibus ornatus candidissimis, properanter ad catenatam accessit mulierculam, dulcibus affaminibus interrogans, quid haberet elegam b, cujus brachium dextera arripiens manu, eam vexit ad Sancti tumulum in pungentis ictu, [mirabiliter] atque inter innumerabilem populi multitudinem, quæ munitionis similitudine vallabat monasterii limen, infra aditum adhuc illigatam compede, exposuit juxta sacrum altare, super quod Vir sanctus requiescebat somate. Mirum enim & mirabile fuit, quod nemo circumstantium eam vidit, nec sacerdotem, qui eam illo detulit, donec exposita in sacello extitit, quod obseratum clave a custodibus, præsens tum cernebat populus. Domina vero ejus, in quantum valebat, concita servulæ subsequebatur vestigia.

[26] Cum autem hanc vidisset monachus, qui custodiebat Sanctum, [ad S. Swithuni sepulcrum] & de sacello habebat claviculam, quo quiescebat præsulis corpusculum; admiratus nimium, dixit ad se ipsum: Quis infra Sancti cameram, quam cerno, istam clausit feminam? Putasne januam reperit apertam, quam paulo ante opposita clausi ipse serula. Qui accedens ad sacelli valvulam, audiente populo, inquit ad eam: Quis te, fare mulier, intra venerandum, quo nunc stare videris, introduxit locellum. Qua confisa temeritate claustrum præsumpsisti penetrare, quo Christi Præsul requiescit corpore? Qua ratione potuisti latere, quia te nequaquam vidi, quando ostium clausi. Tum illa, conspiciens quemdam clericum juvenem retro se stantem extra balconem c, edili quidem respondit, inquiens: Memet renitente clericus iste, me super scapulas elevavit suas, atque ad suum deportavit locum, modoque exposuit ante Sanctum. Qui e contrario respondit cum juramento: nusquam te oculis ante hac conspexi meis.

[27] Mulier dixit; tu etenim ipse huc detulisti me. [divinitus] Clericus respondit, mallem ut nocturni canes te haberent corrasam diris morsibus, quam dorso imponerem meo tam inhonestum pondus. Quæ ad se reversa, retulit talia: Presbyter quidam canus, ac valde venerabilis, amictus induviis splendide fulgidissimis, me flentem in limine comperit Dominæ, dulcissimo nec non est consolatus affamine, qui arripiens dexteram meæ vestis manicam, mox ad istam evexit basilicam, cum tanta celeritate, corporisque suavitate, quantam sermone non possum enarrare: & quoniam postquam in isto me deposuit adito, non vidi alium circum adstantem clericum, præter juvenem istum; ideo cogitavi quod ipse esset, qui me huc detulisset.

[28] Cumque hæc audirent turbæ populorum, quæ præsentes aderant ex diversis partibus Anglorum, [stupentibus turbis;] admiratæ nimium glorificaverunt Dominum Regem omnium, ac Salvatorem hominum, qui tam inaudita dignatus est facere miracula per sancti gloriosa Sacerdotis sui merita. Ipsi gloria, laus & imperium, qui cum Genitore, sanctoque Pneumate d vivit unus, & regnat Deus per infinita tempora seculorum.

[29] [cæca & muta,] Tempore autem illo ex longinquis occidentalium finibus binæ mulieres accesserunt ad Viri Dei mausoleum precibus; e quibus una propriis lumen nequibat conspicere oculis, altera erat muta a nativitate, usque ad senectutem ferme. Muta etenim regebat toto itinere cæcam, quæ pro ductrice a transeuntibus requirebat ambulandi semitam. Cumque pariter ad locum devenissent, in quo sanctus quiescebat Pontifex; cæca recepit lumen, & muta loquendi facultatem. Quæ cælitus medicatæ, per viri gloriosi meritum, mox redierunt domum, glorificantes omnipotentem Dominum.

[30] [Ægri 36,] Venerunt deinde Wintoniam triginta sex ægri, causa recuperandæ sanitatis, ex quibus quidam erant cæci, quidam surdi, quidam muti, quidam etiam paralytici. Qui dum accessissent ad sancti Præsulis monumentum, & preces coram Deo effudissent, per ipsius interventionem omnes curati sunt in spatio trium dierum; sicque læti domum cum ingenti gaudio redierunt, magnificantes & laudantes Dominum.

[31] [Alii rursum 124] Nec multo post accesserunt ad eumdem Sanctum, ex diversis Anglosaxonum finibus centum & viginti quatuor, multiplicibus constricti languoribus. Hi omnes per sancti Præsulis meritum, a variis ægritudinibus, Deo volente curati sunt in duarum revolutione [dierum,] & benedicentes Domino reversi sunt incolumes ad propria, qui debiles & ægroti convenerant.

[32] [Parricida dire tortus, sospitantur.] Indignum quidem æstimo præterire silentio, quod vir quidam pro parricidio, quod commisit inlicito … illigatus chalybe fuerat dirissime, qui novem orbes ferreæ molis gerebat corpore, totidem annos peregre se cruciando pro scelere; fama volante, inclita audiens Dei mirabilia, quæ per sui Sancti meritum patrabantur in provincia Anglorum, Wintoniam venit cælitus de transmarinis partibus. Qui dum summissis precibus Deum deprecaretur diutius; quo per sancti medicabilem Pontificis interventionem refrigeraret intolerabilem sui cruciatus dolorem, Deo favente ferreus, qui ventrem secabat, circulus, in tantum ut vitalia jam penetraret intima, disruptus prosilivit extra hominis viscera, quem cruciabat immensæ magnitudinis pena. Alius denique orbiculus, qui gravi tortura affligebat brachium hominis illius, quoniam turgescente carnis vulnere, totus jam sanie tegebatur ac sanguine, confestim ante pedes ejus cecidit, & acre doloris tormentum, continuo ab eodem recessit. Ille nempe annulus in tantum erat strictus, ut vix esse trium capax videretur digitorum, & ideo fuit mirum quoniam integer prosilivit de hominis brachio, & in testimonium hujus miraculi in eodem suspensus est cœnobio.

[33] Præsignatis denique temporibus, quidam negotiator, nomine Flodoaldus, [Condemnatus ad ignitum ferrum] vir in rebus prudens secularibus, plurimis abundans opibus, habebat quemdam famulum, quem diligebat nimium. Is pro quodam facinore comprehensus a Regis Præside, jussus est a regalibus custodiri clientibus, donec ejus veniret dominus, & ignitum carbonibus ferrum nudis manibus idem portaret protinus; & si foret inculpabilis, relinqueretur incolumis, si culpabilis inveniretur, capite plecteretur. Audiens igitur senior e illius, quod ipse servus in vinculis teneretur sub diris custodibus, festinantius quam potuit illo perrexit, exposcens Regis præfectum, ut dimitteret judicium; & servuli præscriptum conditione famulum possideret illæsum.

[34] Qui minime favens ejus sponsionibus, ultra modum superbiens, [manibus ferendum,] pro mundanis fascibus servo ferri calidam præcepit gerere massam. Dominus autem ejus hoc audiens de servo, nimium perituro condolens, rursus præposito spopondit regio; dare puri libram argenti, & similiter concessit servum illi possidere præfatum, exorans, ut iniquum dimitteret judicium, quoniam dispendium tanti dedecoris minime quibat perpeti, ut mancipium illius, pro vili scelere jugularetur, & crimine. Amici quin etiam & parentes culpati hominis tristes, gastoldo f regis ingentia promiserunt donaria, gestientes cognatum magnopere eorum liberare de contumeliosa morte.

[35] Præfectus verumtamen precibus eorum abnuens, [frustra hominibus] prædictum compulit hominem nuda ferre manu chalybem eximiæ molis ferventem, multoque carbone rubentem. Quem dum vir ille coactus a Præside, manu gestaret timide, protinus ingens arsura replevit ejus volam tergore adustam. Sigillata est autem manus ejus solito more, usque in tertium diem. Flodoaldus autem in sequenti die convocavit hominem, ac reperit eum damnatum, ac culpabilem. Quin imo commotus dolore pro perituro homine, [liberare eum] fratrem convocans & socios, qui aderant, domum redire disponebat, quoniam, uti prædiximus, patientem ferre non poterat, quatenus verna illius se coram, capitalem subiret sententiam.

[36] Quid multa? Ipse dominus cum omni comitatus multitudine exoravit rerum Auctorem supplici prece, ut liberaret illum hominem a contumeliosa nece per sancti Swithuni intercessionem; preces convertens ad cosmi Salvatorem, toto mentis conamine inquiens: Libera Domine Deus omnipotens hoc mancipium, [nitentibus,] per gloriosi Præsulis interventum, & ego ipsi Sancto tradam illum, per cujus sanas meritum languores diros ægrotantium, si cælitus eripueris eum de nefandis manibus mortificantium. Transacta denique secunda die postquam portavit chalybem, Phæboque tertiam replicante hymeram g, deductus est ad Præsidem, quo, si mundus ab illato crimine foret, clientuli conspicerent circumstantes. Quid plura multimodis prosequor dictis?

[37] Cumque pervenissent ante legislatores, virum inculpabilem ipsum judicant hostes, [a morte divinitus liberatur.] & inimici illæsum fore asserunt, quem dominus ipse cernebat suppliciis dignum; & amici credebant illico morte crudeli damnandum; sicque mœror amicorum conversus est in gaudium. Enimvero mirum fuit ultra modum, quod fautores, arsuram & inflationem conspiciebant; criminatores, ita sanam ejus videbant palmam, quasi penitus servum non tetigisset ferrum. Quod cum vidissent comites, universi referentes omnipotenti Deo laudes, Salvatoremque Jesum glorificantes, reversi sunt gaudentes, unde venerant tristes; agnatum esse indubitanter divinitus liberatum credentes, unaque omnes voce confitentes, per sancti Præsulis preces Swithuni exaudibiles … Vir autem, cujus ille prætaxatus fuerat servulus, contulit ipsum beato Pontifici præfato, qui eum subtraxit a diro pestiferæ necis periculo.

[38] Præpositus Abundonensis h monasterii effectus est cæcus per intervallum quindecim annorum. Is dum nimia cæcitate cruciaretur, [Cæcus,] compluribus peractis medicaminibus; ustulatum est caput ejus duodecim adustionibus, quæ nihil ei prorsus profuerunt, verum multo magis obfuerunt. Qui demum audiens, quæ, & quanta clementissimus Auctor rerum miracula per suum dignatus est famulum benignissime hominibus præbere languentibus, Wintoniam nudis veniens vestigiis, ad sancti corpus Pontificis accessit cum precibus assiduis. Quo cum pervenisset, & eadem nocte ibidem vigilaret, crastina albescente aurora, lucem oculis conspicere meruit, atque sospes domum rediens, omnipotentem Dominum glorificare studuit.

[39] [cæcus alius] Anno quin etiam ipso, quidam cæcus ex longinquis Anglorum finibus, audiens prodigiorum opinionem; cum puero ductore properabat ad Sancti medicationem; qui dum appropinquaret civitatem Wintoniam, venit ad locum quemdam, in quo fatigatus ex itinere cœpit paululum requiescere. Erat autem, ubi reposabant i, ingens crux lapidea, tria passuum millia pene distans a præfata urbe. Cumque ibi aliquantulum quiescerent; puer famelicus, ait ad cæcum senem: Manducemus Pater aliquid; quoniam modo magnam patior famem, & sumus prope civitatem, ad quam cum venerimus, edendi non habebimus possibilitatem. Respondit cæcus, fili, congruuum nondum adest tempus. Puer, inquit; utique Pater jam hora prandendi transacta est. Cæcus respondit quantum viæ adhuc superest hinc usque ad civitatem. Puer infit ad ægrum: Cito veniemus ad Sanctum. Quapropter sumamus cibum, antequam urbis subintremus murum, quoniam magnus est tumultus.

[40] [S. Swithuni] Æger puero respondit, nondum nona sonuit: expectemus ergo usque ad horam, te flagito, nonam, & postquam convenerimus ad Viri Dei corpusculum, ibi cum Domini benedictione Christi, solvamus jejunium. Ductor rursus inquirere improbus. Cum ergo inter se tales disponerent sermocinationes, cæcus ille audivit homines causa vigilandi ad Sanctum festinantes, qui protinus ductorem interrogavit, quo pergerent. Ipse vero ait: Wintoniam gressus dirigunt ad beati venerandum Swithuni tumulum, quo per ejus interventum salutis medicamentum percipiant languidi illorum. Senex inquit, qualis est iste locus, in quo nos consedimus. Puer respondit, staurus l hic est saxea, fulgens, grandis, altissima, ad laudem Christi posita, qui consurgens ocius, Christum oravit precibus, ut sanaretur cælitus per viri magni meritum.

[41] [opem implorantes,] Domine Deus omnipotens, meas audi preces inquiens, redde propriis lumen oculis, suffragantibus meritis sancti Swithuni præsulis. O si istam claro lumine civitatem quandoque merear conspicere gaudens. O gloriose confessor Christi Swithune, ora pro me miserrimo peccatore, ne sit mihi grave delictum, quod ante horam frango jejunium. Cumque cæcus ille tamen cum gemitu fudisset orationem illuminatus est ibidem per sacri sacerdotis interventionem; moxque ut glaucoma m ab ejus oculis cecidit, suspiciens haud longe Winthoniam conspexit, quam toto mentis ardore paululum ante desiderabat videre, & impransus, [curatur;] ut cupiebat, ad sancti Vatis properans accessit reliquias, magnificans Salvatoris omnipotentiam. Quo cum venisset intimavit fratribus loci illius qualiter curatus foret per conditoris mundi famulum; qui ad templum convenientes hymnidicis vocibus laudaverunt auctorem virtutum.

[42] Venit denique in diebus illis ad Sanctum Dei quidam debilis, claudus utroque pede, & sic curvatus ægritudine, [uti & utroque pede claudus,] ut penitus non posset sese de loco removere, nisi binis sustentaretur scabellis. Is confestim, ut ad sancti tumbam accessit Antistitis, recepit sospitatem somatis, sed mente permansit debilis, quoniam conditori Deo gratias non retulit, sicut ceteri fecerunt ægri. Nimirum primo quam erectus est divinitus, Sanctum relinquens, protinus fugam arripuit celerius, & a nemine postea in ipso visus est cœnobio; scabella tamen, quibus sustentabatur, ægritudinem prodiderunt, quod curatus inde recessit per sancti Swithuni meritum. Turmæ etiam circumstantium, quæcumque ibi præsentes aderant, constanter asseruerunt ita fore gestum per omnia, sicut scriptum continetur in hac pagina.

[43] Eadem quoque tempestate quidam consul Regis nimium dilectus, [& puer] in caducis præpotens rebus, cum ingenti comitatu, sicut mos est Anglosaxonis, properanter equitabat ad quemdam vicum, in quo grandis apparatus ad necessarios convivandi usus erat illi opipare constructus. Accidit autem in ipso itinere, quod quidam puer eximiæ indolis, quem comes idem diligebat plus ceteris, ruina properante, caderet de sonipede, qui mox, ut cecidit, crus brachiumque fregit, & ita omnibus membris est dissolutus, ut omnes, qui aderant, crederent eum illico mortuum.

[44] Pater familias autem cum videret puerum sibi dilectum, [equo delapsus] morientem, amici nimium condolens casum, subnixis orationibus exoravit Dominum, quatenus pueri illius moribundi misereretur per gloriosi venerabilem Pontificis intercessionem: Sancte, inquiens, Swithune, flagita mundi Redemptorem supplici prece, quod præstet puero vitam & sanitatem isti, qui si concesserit petitioni, omnibus diebus vitæ meæ me habebit fideliorem. Quia etiam, summe Sacerdos, insontem deducam infantem ad salutiferum tui somatis mausoleum, ut per medicabilem tuam intercessionem, Christi sentiat beneficium.

[45] [convalsecunt] Cumque vir ille talibus Deum exoraret sermonibus, repente puer sursum prosiluit sanus, qui paulo ante jacebat ruina mortis præoccupatus. Quod, cum consul prospiceret, ultra quam effari posset, lætus effectus est, & cum omni devotione mentis, Deum glorificare cœpit, qui cor contritum & humiliatum non spernit.

[46] [Alia alibi patrata miracula.] Nec solum in finibus Anglorum, sed etiam in provincia Francorum miracula sunt peracta per hujus Sancti merita. In eadem, ut perhibent qui hoc viderant, regione cleptes n quidam immanissimo deprehensus in scelere, tenebroso custodiebatur in carcere, nefandis vinctus catenis, & dira compede, donec in eculeo postridie, tali suspenderetur pro crimine. Is audierat a negotiatoribus, oceanum causa commercii transmeantibus, esse Sanctum inventum in transmarinis partibus, per cujus interventum ægri sanarentur a multimodis languoribus, cujus in obscuræ noctis reminiscens tenebris, Dei incomprehensibile exoravit numen omnipotentis, quatenus….

Cetera desiderantur.

ANNOTATA.

a Vulgo Essex, Latine Essexia, Provincia in parte Orientali Angliæ.

b Id est tristem, Græcobarbara vox a Græco ἔλεγος, luctus, lamentatio.

c Italis Balconi, Gallis Balcons, sunt exedræ prominentes. De qua voce Acharisius apud Cangium: Quidam vocem propriam Venetorum, alii Genuensium esse aiunt.

d Id est, Spiritu, a Græco πνεῦμα.

e Barbarum a voce Gallica Seigneur, Dominus. Vide Glossar. Cangii.

f Ea nuncupatione gaudebant regionum & urbium præfecti, quorum erant partes, jura plebi reddere, ac judiciis subditorum ignobiliorum præesse. Plura dabit Cangius.

g Id est, diem, Græce ἡμέραν.

h Puto scribendum Abendoniensis, de quo consule Malmesburiensem l. 2 de Gestis Pontificum Anglorum.

i Barbare, a Gallico reposer, quiescere.

l Id est crux, Græce σταυρός.

m Γλαύκωμα est vitium oculi, cum præter naturam glaucescit, transmutato humore crystallino in glauceum. Vide definitiones medicas Joannis Gorræi.

n Id est, fur, a Græco κλέπτης.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Swithun von Winchester

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Swithun von Winchester

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: