Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO CLAUDIO, EPISCOPO VIENNENSI IN GALLIA.


SEC. IV.

SYLLOGE HISTORICA.
Circa ejus cultum; Sanctosque Virianum & Juventium, Viennæ perperam cum ipso attributos.

Claudius, Episcopus Viennensis in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

Quam plurimos habet Ecclesia Viennensis in Gallia Episcopos, Sanctorum Catalogo adscriptos. Hisce Kalendis Iunii colitur S. Claudius, cujus sacræ venerationi testimonium præbent antiqua Martyrologii Hieronymiani quatuor apographa, [Cultus in antiquis Fastis.] in quibus ista sub finem annectuntur. In Vienna Claudii Episcopi. Verum per errorem amanuensium in codice Epternacensi legitur Dati Episcopi. Adstipulantur quamplurima Mss. Romanum Cardinalis Barberini, Augustanum S. Udalrici, Coloniense S. Mariæ ad gradus, Trevirense S. Maximini, Leodiense S. Laurentii, Bruxellense S. Gudilæ, Tornacense S. Martini, Atrebatense Ecclesiæ Cathedralis, atque Florarium. Item in suis Martyrologiis excusis Ado Archiepiscopus Viennensis, Auctor Bedæ suppositii, Grevenus & Molanus in Additionibus Usuardi; Galesinius, Canisius, & Ferrarius cum Martyrologio Coloniæ atque Lubecæ sub annum 1490 excuso; omnia his fere urbis: Vienne depositio S. Claudii, Episcopi & Confessoris.

[2] [encomium ex Ms. Viennensi] Habemus duplex Ms. Martyrologium Ecclesiæ Viennensis, alterum ipsimet Viennæ anno MDCLXII descripsimus, alterum Divione nobis donavit Petrus Franciscus Chiffletius, ubi de hoc Sancto Antistite in utroque legitur tale encomium. Kalendis Junii, Viennæ natalis S. Claudii Confessoris, Archiepiscopi decimi tertii Viennensis; qui, regnante Magno Constantino Imperatore, Ecclesiam suam sanctissime gubernavit. Hic eloquentia & doctrina præditus, interfuit primo Nicæno Concilio, palmamque cum Patribus dicti Concilii de Donato hæretico Africano reportavit; decretisque ejusdem Concilii, Primatum suæ Ecclesiæ, contra Marianum Arelatensem Archiepiscopum, obtinuit. Obiit feliciter in Domino, miraculis fulgens: conditusque in Ecclesia Apostolorum Viennæ, [& ex Chorerio,] memoria perenni celebratur. Hæc ibi. De Primatu isto plurimum pro Ecclesia Viennensi Gallice disputat Nicolaus Chorerius, in statu politico Provinciæ Delphinatus cap. 10, uti ex adverso alii pro Ecclesia Arelatensi. Idem Chorerius cap. 11 hoc elogium concinnavit. S. Claudius Verus præsedit in Concilio primo Arelatensi, anno CCCXIV, aliquot mensibus post suam consecrationem. Hic fecit ex istis Prælatis, qui plurimum zelosi & constantes fuerunt, [Aliud ex Chronico Adonis,] ut observarentur decreta Concilii Nicæni. Mortuus est I Junii anno CCCXXIV. Verum neque hæc satis subsistunt, & manifestus in anno CCCXXIV obitus est error, quia dictum Concilium Nicænum tantum anno CCCXXV celebratum est. Inter Episcopos Concilii Arelatensis septimus habetur Verus, & a Sirmondo, Labbeo aliisque dicitur Episcopus Viennensis: sed is S. Claudii Successor habetur apud Sammarthanos in Archiepiscopis Viennensibus. Ado in Chronico ista huc referenda habet, sed non satis ordinata; nam postquam egit de Concilio Nicæno, ista scribit: Uno eodemque tempore & illud Sacratissimum Concilium apud Arelaten sexcentorum Episcoporum colligitur. Marino tunc Episcopo ejusdem civitatis, [non satis probatur.] existente apud Viennam Claudio, in Catholico dogmate clarissimo Episcopo. Quod hujus de S. Claudio additamentum, censemus certißimum; reliqua, de Conciliis Nicæno & Arelatensi, dubiæ fidei.

[3] Quemadmodum in Ms. vetusto Epternacensi, supra indicato, loco Claudii nomen Dati est suppositum; ita omisso Claudio in Ms. Martyrologio Reginæ Sueciæ, ab Holstenio in Animadversis ad Martyrologium Romanum vulgato, ista habentur: [Loco Claudii scriptum Dati Helladii, Eladi, Galli.] Viennæ depositio Helladii Episcopi: in Ms. Parisiensi Labbei, Eladi: & in Ms. Pragensi, Galli: & ita apud Notkerum, & in Ms. Lætiensi conjunctim legitur; Viennæ Claudii & Helladii Episcoporum. Verum nullus apud Viennenses extitit Helladius Episcopus. Hinc Saussajus aliud effugium excogitavit; & præter S. Claudium, retulit Helladium & Virianum, his verbis: Viennæ Allobrogum S. Claudii, Episcopi quoque & Confessoris. Hic, abeunte ad præmium S. Paschasio, dignus ob clara religionis insignia, qui ejus locum repleret præ omnibus judicatus, paribus prudentiæ ac pietatis studiis Episcopatum iniit, quibus hunc laude dignis officiis executus est: demumque vita gloriose divineque exacta, dives bonorum operum cumulis, emeritæ beatitudinis recepit donativum. Quæ de omnibus Sanctis Episcopis dici possunt. Dein sic progreditur idem Saussajus. Ibidem depositio S. Helladii Episcopi, S. Claudii Symmystæ, [& additur Virianus Martyr,] & Confessoris gloriosi. Ibidem S. Viriani Martyris, in pietatis agone coronati. At neuter horum est in duplici Ms. Ecclesiæ Viennensis Martyrologio. Helladii sive Eladi, aut Galli nomen, loco Claudii videtur intrusum. Circa alterum videtur deceptus Saussajus Auctario Molani ad Usuardum, ubi Præposita littera B (qua Beda intelligitur) ista referuntur; Viennæ S. Claudii XI Episcopi: ac dein post litteram R, sic legitur: Item S. Viriani Martyris; ubi Saussajus loco item posuit Ibidem, nulla facta reflexione ad litteram R, qua indicatur, secundum Romanæ curiæ morem editum Martyrologium Bellini; in quo non fit ulla mentio S. Claudii; sed post S. Caprasium Abbatem monasterii Lerinensis: ista subjiciuntur. [aliis Viventius,] Item S. Viriani Martyris. Ferrarius quoque adjecit aliud additamentum, his verbis: In Gallia S. Viriani Presbyteri & Martyris: citanturque ab illo, primum Molanus, apud quem non fit mentio Galliæ aut Presbyteratus. Secundo allegatur Maurolycus, apud quem nulla Viriani fit mentio, sed ista Viventio tribuuntur: Romæ S. Viventii, ex Gallia Presbyteri, qui Theodosii & Valentiniani temporibus claruit. An loco Viventii, litteris primis transpositis, legendum sit Juventii, [at melius Inventius.] Martyris Romæ, supra de hoc agentes quæsivimus. Hoc solum indicamus, neque Helladium, neque Virianum Viennensibus videri ascribendum, nisi certiora, quod optamus, proferantur monumenta.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Claudius von Vienne

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Claudius von Vienne

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: