Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. EUGENIO PRIMO, PAPA ROMANO LXXVII.


ANNO DCLVII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Circa cultum, Pontificatum, & sepulturam.

Eugenius I, Papa Romanus (S.)

AUCTORE D. P.

Qvamquam hic Sanctus Pontifex, neque Vsuardi Martyrologio inscriptus, neque ullis antiquiorum Fastorum Conditoribus notus videatur fuisse; ejus tamen cultus non adeo recens est, ut ante Gregorianam Romani Martyrologii reformationem nullus fuerit; præsertim in Italia, [Ex commendatione Anastasii,] ubi major cura fuit augendi numerum Sanctorum Pontificum, quorum virtus, Anastasio aliisque veteribus laudata, eum titulum meruisse videbatur. Cum ergo de illo scriberet Bibliothecarius, sicut a Majoribus acceperat, quod Eugenius, natione Romanus, de Regione prima Aventina, Clericus a cunabilis, ex patre Ruffiniano …. fuit benignus, mitis, mansuetus, omnibus affabilis, & sanctitate præclarior ….. qui etiam sepultus est ad S. Petrum Apostolum, sub die IV Nonas Junii; Ecclesiæ quædam Italicæ, [ante annos 200 adscriptus est Fastis nonnullis,] Usuardi Martyrologium additionibus nonnullis augentes, ad jam dictum diem ita scripserunt; Romæ, depositio seu transitus S. Eugenii Papæ I & Confessoris; ex vulgari scilicet opinione, quæ nihil apud Anastasium distinguens, quem ille nominat diem sepulturæ, semper & ubique accipiendum pro die obitus, persuaserat hactenus: cujus ego opinionis errorem & originem primus detexi convicique, in Propylæo Maji sive Conatu Chronico-historico ad Seriem Romanorum Pontificum Dissertat. IV, quæ juxta novam in Paralipomenis partitionem fiet aliquando VII.

[2] Ejusmodi autem Martyrologia, Eugenium Sanctis adnumerantia, tria reperimus. Florentiæ unum, in Bibliotheca Medicæa Magni Ducis ad ædem S. Laurentii, scriptum in membranis; [Florentiæ inventis,] alterumque similiter Ms. apud Carolum Strozzi Senatorem; & tertium, ex illis verosimiliter impressum, anno MCCCCLXXXVI per Franciscum de Bonnacorsis Presbyterum. Nonnulli in Germania, quos secutus est Auctor editionis Coloniensis, anno 1521 curatæ, & Martyrologii Germanici vulgator Canisius; nomen ejus (nescio qua ex causa) adscripserunt XXII Ianuarii, uti inter Prætermissos tunc diximus. Aliud Ms. habuit Petrus Galesinius, Protonotarius Apostolicus; qui novum Martyrologium collectis undequaque Sanctis conscripsit, & Gregorio XIII dedicatum evulgavit Venetiis anno MDLXXVIII; ubi pari modo referebatur Eugenius, sed ad diem III Junii, fortaßis ex errore librarii, in Anastasiano aliquo exemplari, pro IV Nonas scribentis III. Ibi cum illius Pontificis grande elogium, fere ex Anastasio de promptum, & quidem primo loco dedisset Galesinius prælaudatus, in Notis ad eumdem III diem sic scribi; Cum Martyrologii opus aggressi sumus, illud nobis in primis proposuimus, ut Pontifices Romanos diligenter adscriberemus, uno omnium sermone sanctitatis laude celebratos; qualem Eugenium hunc esse ex Pontificalium Annalium monumentis accepimus. Intendebat quidem Galesinius ut hic suus labor, Romanæ Ecclesiæ usui ad singulos anni dies accommodatus, Ecclesiis omnibus communis fieret: verum non potuit Romanis censoribus eum sic probare, [deinde a Galesinio, sed ad 3 Junii,] ut non judicarent, justo prolixiorem ut plurimum esse, quam qui cum Officio Canonico recitandus præscriberetur, ut alias rationes prætermitiam. Interim occasio data fuit alterius Martyrologii concinnandi, cujus Auctores, castigata Galesinii prolixitate, [ac denique Romano, pro die 2.] & correcto quo ad diem errore, non primo, sed ultimo loco legi jusserunt, Romæ S. Eugenii Papæ & Confessoris. Et hoc secuti Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, atque Constantinus Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum, suo quique arbitrio Elogium grandius composuere, adhibitis qu interim prodierant Annalibus Ecclesiasticis Cæsaris Baronii.

[3] [Electio excusata a Baronio,] Hic ad an. DCLII de Eugenii promotione sic scribit: Ubi in exilium actus est S. Martinus, absque ulla spe restitutionis; Calliopas implevit Romæ, quod in mandatis acceperat ab Imperatore Constante; nempe ut in locum Martini alius subrogaretur Pontifex. Restitisse diu visus est Clerus Romanus conatibus ejus, ab eo tempore quo ab urbe idem S. Martinus abductus fuit; asserens, contra jus fasque tentari facinus, ut vivente Romano Pontifice alius in ejus locum substituatur, diuque altercatum est. Verum, ne cogeretur Romana Ecclesia subire periculum quod imminebat, ut, nisi ipse Clerus eligeret, [virtus laudata.] daretur invitis ab Imperatore Romanus Episcopus, qui ejusdem esset cum ipso hæresis Monotheliticæ propagator; eam duram conditionem eligendi alterius Pastoris subire coacti sunt inviti. Itaque elegerunt Eugenium … qui ante maximam comparaverat laudem, quod, ab incunabulis fere, ecclesiasticis muneribus mancipatus, per gradus singulos, majoribus in virtute progressibus conscendisset; maximamque sibi populi conciliarit benevolentiam, quod erga pauperes semper munificentissimus extitisset. Talem igitur tantumque virum delegerunt loco Martini Ecclesiæ præesse, vicaria tamen, dum ille viveret, Præfectura; quod fieri contigit hoc anno, nona Augusti, ut colligitur ex Anastasio dum ejus Sedis tempus numerat. Verum hoc qui convenit, si hic Sedis ejus numerat annos duos & menses quatuor; cum a die II Iunii, per menses quatuor retrocedendo, debuisset electus fuisse Eugenius initio Februarii? Interim in omnibus exemplaribus, ad quas exacta est Regia editio Anastasii, inveniuntur menses octo, dies viginti quatuor: nec uspiam hactenus inventi menses quatuor.

[4] [Puto, non electum tantum, an. 653;] Ego, in præcitato Conatu meo, agens de S. Martino, partim ex ipsiusmet Epistolis, partim ex fideli cujusdam Christianißimi Relatione; ostendi, quod, ad ipsum sub calumnia tentatæ proditionis dejiciendum, missus a Constante juniore Theodorus Calliopas, jussionem Principis exhibuit XVII Junii, ipsumque captivum cœpit XIX ejusdem mensis, feria IV, adeoque anno DCLIII; probante id cursu litterarum Dominicalium, quarum dum currit F, talis congruentia invenitur. Tum ductus in Græciam, Martinus, variis moratus est locis, ac nominatim in Naxo insula annum integrum; ubi videtur Depositionis suæ sententiam accepisse ab Imperatore (tyrannicam scilicet atque valoris nullius) & consensisse, ut Eugenius, Romæ (uti dictum) pridem electus, Vicarius ordinaretur. Ordinaretur, inquam, [sed & Episcopum ordinatum annuente Martino,] Urbis Romæ Episcopus Vicarius, & quidem cum jure succeßionis; eadem ratione, qua tempore persecutionum olim sæpius factum, ex mente Henschenii nostri probavi, in præcitato Conatu meo dicta Dissertat. IV alias VII, agens de tribus Episcopis, a S. Petro pro Urbe Roma ordinatis, deque Vicariis Episcopalibus, tam ipsius quam aliorum plurium successorum. Scilicet ostendi, optime salvari veterum Catalogorum calculos, ab anno qualiscumque etiam Vicarialis Ordinationis, sumendo Epochas Romanorum Episcoporum; quo titulo justius dicebantur tales, etiam priusquam Pontifices fierent, cum prærogativa supremi Capitis; quam qui deinde dicti etiam fuerunt Episcopi Romani, & nunc Episcopi Cardinales nuncupantur.

[5] [an. 654 4 Septemb.] Istis sic deductis, conformiter ad Eugenium procedens scribo, quod tempore Constantis Imperatoris, ab invito aliquamdiu Clero declaratus pro Electo, vel potius pro absentis Martini Vicario, anno DCLIII mense Junio, die circiter XXIII; postea, eodem Martino ex Insula Naxo verosimiliter ann ente, ordinatus (nam de eo in Epistola 2 loquens pro eodem præcipue orat, tamquam pro Romani Cleri populique Pastore, qui eis, ut ait, nunc præesse monstratur); Ordinatus, inquam anno DCLIV, IV Septembris in Dominica; ac tandem, ex verosimili ejusdem Martini cessione, facta anno DCLV, circa Pascha summus Pontifex; sedit universim annos II, menses VIII, dies XXV, computato etiam die mortis, quem non videtur Anastasius comprehendere; defunctus anno DCLVII, XXXI Maji, id est, post mortem S. Martini (obitam anno DCLV die XVI Septembris) anno I, mensibus VIII, [ac deinde summum Pontificem agnitum:] diebus XV: quo saltem toto tempore fuit summus & indubitatus Pontifex, independenter a nostra præsumptione de Martino, aliquot mensibus ante mortem se abdicante: qua de re videbimus ad XII Novembris, quando Romæ colitur idem Martinus, ob corpus illuc translatum. Baronius, cum subductis aliter, sed erronee, calculis, scripsisset Eugenium superfuisse Martino non amplius quam sex menses & dies viginti tres, obiisse autem anno DCLV; cumque non inveniret ab Anastasio mentionem ullam fieri ordinatorum ab ipso Presbyterorum Diaconorumve, scilicet Cardinalium, sed tantum Episcoporum XXII per diversa loca; visus est, inquit modeste usus Pontificia potestate, quod vivente Martino optime sciret, se non legitime sedere potuisse Pontificem, sed tantum loco ipsius veluti Vicarium se gerere. Equidem ipse quoque tanto magis miror istud Anastasii de Presbyteris Diaconisque ordinatis silentium, quanto plus temporis eidem in supremo Pontificatu concedo; nolim tamen dubitare, utrum Eugenius unquam se pro vero Pontifice gesserit, sicuti dubitare videtur Baronius.

[6] [qui cum adhuc solū esset Vicarius anno 653:] Hujus temporibus, inquit Anastasius, Petrus Patriarcha Constantinopolitanus, in locum Pyrrhi suffectus, direxit Synodicam ad Sedem Apostolicam, juxta consuetudinem, omnino obscurissimam & ultra regulam; non autem declarans duas operationes aut voluntates in Domino Jesu Christo. Et accensus Populus vel Clerus, eo quod talem Synodicam direxisset; minime est suscepta, sed cum majore strepitu a sancta Dei Ecclesia projecta; ut etiam nec eumdem Papam dimitteret Populus vel Clerus Missas celebrare in Basilica sanctæ Dei genitricis semperque Virginis Mariæ, quæ appellatur ad Præsepe, nisi promisisset hic ipse Pontifex, minime eam aliquando suscipere. [coactus a populo fuit Petri CP. Synodicam repudiare,] Addit vero Baronius: Ex quibus plane innotuit Imperatori, impossibile esse hæresim in Ecclesia Romana plantare; cum perspicue intueretur, quod non Pontifex tantum, sed Clerus omnis & Senatus Populusque Romanus, adeo libere ingenueque detestari solerent & execrari, quidquid suspicionem haberet hæreticæ pravitatis. Factum id crediderim in festo Nativitatis Dominicæ, quando Romanis Pontificibus moris erat in Liberiana S. Mariæ-majoris Basilica Missas facere; idque primo post Martini deportationem semestri: nam anno DCLIII Petrum Pyrrho suffectum, recte ex Nicephoro colligit Baronius, & ex Theophane clarius apparet. Iam tum ergo Pontificalia munia obibat Eugenius: hoc autem facere non potuit, nisi Ordinatus Episcopus; neque Episcopus, etiam Vicarius tantum, legitime ordinari, nisi assentiente Martino; [prius quam obiret Pontificalia.] unde hunc tali Ordinationi annuisse confirmatur. Nam ut sacrilegam Ordinationem susceperit Eugenius, in eaque præsumpserit ministrare, non patitur sanctitas viri suspicari; nec etiam Populi ac Cleri zelus, qualem jam vidimus, id passus fuisset; idque adeo recenti Bonifacii III Constituto anni DCVII, quo vetabatur sub anathemate, ut nullus Pontifice vivente præsumat loqui de successore, aut partes sibi facere; nedum invito illo alium ordinare, etiam Vicarium.

[7] Sicut autem de Deusdedit Papa dixit Anastasius, pro anno DCXVI, divisit per obsequia sua & ad omnem Clerum rogam unam integram; atque de ejusdem successore Bonifacio V, quod Clerum amavit, & rogam integram Clero suo dedit; ita etiam laudat Eugenium, quod rogam Clero solitam tribuit, [Ejus erga pauperes & Clerum liberalitas.] & indigentibus eleomosynam ministravit. Atque hoc quidem in die Ordinationis factum videtur, uti etiamnum faciendum præscribit Pontificale, explicatum a me ad XIX Maji, inter poëmata Iacobi Cardinalis, de Coronatione Bonifacii VIII versu 333 Annot. Y. Eo autem non contentus Eugenius, addidit, ut etiam die transitus sui, pauperibus vel Clero suæ familiæ Presbyteria in integrum erogari præciperet. Cangius in Glossario, & Magrius in Hierolexico conveniunt, satisque patet Anastasium legenti, tam Rogam quam Presbyterium, largitionem pecuniarium esse, eoque solum differre, quod Roga etiam daretur laicis, & a laicis, puta Imperatoribus & Regibus; Presbyterium vero dumtaxat dicebatur id, quod in Presbyteros suos atque etiam Diaconos Cardinales, aliosque Curiæ ministros Clericos distribuebat Pontifex. Quo autem respectu dicatur, hoc integrum, illa integra, nusquam reperi explicatum: grande quidpiam tunc fuisse debuit, quod adeo signanter meruit apud Anastasium notari.

[8] Idem Anastasius dixit, Eugenium sepultum fuisse ad S. Petrum: & ideo Romanus Canonicus, [Sepultura ad S. Petrū 2 Junii.] qui sub Eugenio III annis post istum quingentis Vaticanæ Basilicæ descriptionem edidit, recudendam post Commentarium nostrum de SS. Petro & Paulo, nomen ipsius retulit inter Pontifices ibidem tumulatos; sed nec ipse, nec ejus Scholiastes Paulus de Angelis sub Innocentio X, ullam suo tempore inventam superstitem memoriam ejusmodi sepulturæ allegant: id quod nobis argumento est, nec seculo quidem XII notum fuisse illius cultum, & sepulcrum, penitus obscuratum. Plus aliquid, sed temere, præsumit Georgius Cardosus ad hunc diem, in Hagiologio Lusitano. Cum enim P. Ludovicus Lobo, [Sine fundamento Lusitani prætendunt se habere ejus corpus,] nostræ Societatis Sacerdos, anno MDCXIX in Lusitaniam detulisset corpus alicujus S. Eugenii Martyris, ex cœmeterio Callisti erutum de licentia Pauli V, in gratiam Dom. Catharinæ de Mendoza Ducissæ de Aytona, maritum suum Legatum Regis Catholici Romam secutæ; quia capsulæ, in qua Reliquiæ tradebantur, inscripserat aliquis, studiosior placendi quam solum certo comperta asserendi, Corpus S. Eugenii Papæ, cujus festum celebratur 2 Junii; nihil dubitavit in suis Annotationibus asserere Cardosus, Martyrem Eugenium Papam obiisse; & in cœmeterio S. Callixti, vel ab initio sepultum, vel illuc a Basilica Vaticana translatum.

[9] [& quidem ut Martyris ex cœmeterio Callisti,] Horum nihil vel minimam veri similitudinem habet; cum seculo VII nulla Romæ occasio fuerit martyrii tolerandi; neque in cœmeteriis, antiquis ac fere obstrusis, sepeliretur tunc aliquis; nedum ex urbana Basilica quopiam illuc vel tunc vel postea inferretur. Hæc ergo retulisse, refutasse sit. Quia tamen Lusitanis placet eo usque esse credulis, & indicatum sibi, ad arbitrium nescio cujus, diem retinere; addantur etiam ex Cardoso, [cum Corporibus Lucii P.M. & Anastasiæ V.M. erutū.] illud cujuscumque S. Eugenii corpus, cum ipse scriberet anno MDCLXVI, fuisse in potestate Don Didaci Lobo, Baronis de Alvito, Metropolitanæ Ulissipponensis Canonici, qui illud a P. Ludovico fratre suo acceptum in Oratorio domestico collocavit. Quid autem factum sit corporibus duobus, præmemoratæ Ducissæ pariter indidem extractis ac traditis, sub titulis S. Lucii Papæ & Mart. atque S. Anastasiæ Virg. & Mart. non vacat quærere. S. Lucium Papam, una cum corpore S. Cæciliæ ac Sociorum, in hujus ecclesiam a se constructam pridem transtulit Paschalis Papa I anno DCCCXXII; uti dictum est ad illius Vitam IV Martii. S. Anastasia, Virgo Martyr, sub Aureliano Romæ passa cum Cyrilla, colitur XXVIII Octobris: sed & hujus corpus pridem elevatum fuisse oportet, si vere ad illud spectant Reliquiæ, quæ ut tales Romæ ostenduntur in ecclesia S. Mariæ, a Populo nuncupata.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Eugen I.

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Eugen I.

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: