Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO OCTAVIO, MARTYRE THESSALONICÆ IN MACEDONIA.


Ex Martyrologio Hieronymiano

[Commentarius]

Octavius Martyr, Thessalonicæ in Macedonia (S.)

G. H.

[1] Inter illustriora instrumenta, de cultu & veneratione Sanctorum, est vetustißimum Martyrologium, dictum S. Hieronymi. Hujus quatuor hactenus adepti sumus apographa, quorum antiquißimum monasterii Epternacensis in agro Luxemburgi, ab initio impreßionis Actorum Ianuarii habuimus, [Notitia ex Martliis S. Hieronymi,] ejusque initium laminis æreis edidimus ante tomum secundum Actorum mensis Aprilis, ut vel ex forma ac vetustate characteris ejus dignitas posset agnosci. Acceßit dein secundum apographum, in monasterio Corbeiæ Gallicanæ repertum, & a Luca Dacherio tomo 4 Spicilegii insertum, excusumque Parisiis anno MDCLXI. Postea Franciscus Maria Florentinius aliud ecgraphum apud Lucenses suos reperit, cui nos Epternacense descriptum conceßimus, & ipse tria ista apographa vulgavit Lucæ anno MDCLXVIII, atque sub finem adjecit observationes ex quarto apographo D. Henrici Iulii Baronis de Blum, Cæsarei nunc Pragæ Consiliarii, quod nostro instinctu eidem submissum fuit. Ex isto tam vetusto atque ex tot ecgraphis integrato Martyrologio, pergemus hoc mense Sanctos proferre, atque pro viribus illustrare. Est autem hoc ubique initium:

[2] Kalendas Junii. In Thessalonica Octavi. Martyrologium Rabani, In Thessalonica natale Octavi. Notkerus, In Thessalonica nativitas S. Octavii. Similia habentur, in pervetustis Mss. Richenoviensi in Suevia, Rhinoviensi in Helvetia, Augustano S. Udalrici, Trevirensi S. Maximini, Parisiensi Labbei, Corbeiensi, Aquisgranensi, & aliis, uti etiam in Martyrologio sub nomine Bedæ vulgato, [nomen in Fastis Latinis:] & apud Grevenum in Auctario Usuardi, Martyres esse, & hunc & alios fere omnes, in istis Martyrologiis relatos, satis certo cognovimus, ex eorumdem constanti usu, licet illud non addatur. Notißima est etiam urbs Macedoniæ Thessalonica, de qua & infra latius agemus.

D. P.

[3] Octavium interim nullum Fasti Græcorum noverunt: quod sane non magnopere miramur: [cur non & in Græcis?] constat enim nobis ex epistola Nicolai Papæ I, Thessalonicensem Archiepiscopum Vicem Romani Pontificis geßisse per utramque Epyrum, Illyricum, Macedoniam, Thessaliam, Achaiam, Daciam utramque, Mysiam, Dardaniam, & Prævalim; unde etiam Iustinianus Imperator Novella 13 indicat, se a Vigilio Papa obtinuisse Iustinianæ primæ, suæ, ut ejus pro tempore Antistes, Archiepiscopus fiat, & in subjectis sibi Provinciis locum obtineat Sedis Apostolicæ Romanæ. Quod si totus ille Vicariatus, a Romano Patriarchatu ad Constantinopolitanum abstractus deinde fuit (sic enim loquitur antiquus hujus Patriarchatus Diatypus apud Leunclavium) id tamen primum factum est, sub iconomachis Imperatoribus seculo VIII; ex eo autem tempore major cura fuit Græcis easdem provincias sibi conservandi, quam earum Sanctos suis fastis adscribendi, quos paucißimos dumtaxat ibi invenies.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Octavius

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Octavius

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: