Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. PROCULO MILITE MART. BONONIÆ IN ITALIA.


CIRCA CCCIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Ejus a S. Proculo Interamnensi distinctio,
martyrii tempus, Acta apocrypha.

Proculus Miles, Martyr Bononiæ in Italia (S.)

G. H.

Philippus Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ, ad hasce Kalendas Iunii, duos proponit Proculos Martyres Bononiæ passos, alterum Militem, de quo hic agimus; [S. Proculi Episcopi Interamnæ cultus 1 Decemb.] alterum Episcopum Interamnensem, quem relinquimus posteris, ut ad Kalendas Decembris dignentur eum honorare, eo quod antiqua Martyrologia ad illas eum referant. Ita Mss. Casinense charactere Longobardico, & aliud quod Romæ reperimus in Bibliotheca Ducis Altempsii; Interamnæ natalis S. Proculi, Episcopi & Martyris. Mss. quoque Vaticanum Ecclesiæ S. Petri, & aliud monasterii S. Cyriaci, in Supplemento genuini Martyrologii Bedæ, a nobis ante tomum secundum Martii vulgati, ista proferunt: Interamnæ sive Narniis, S. Proculi Episcopi & Martyris. At Maurolycus ista scribit: Narniæ sive Bononiæ, S. Proculi Episcopi & Martyris, sub Totila Rege Gothorum. Narniæ vero soli adscribunt eum Galesinius & Baronius in Martyrologio Romano, qui præter recentiores allegat Usuardum. Sed hic solum Presbyterum appellat: addit autem in Notis Baronius in codice S. Cyriaci omnium vetustissimo (ut supra diximus) Interamnæ sive Narniis attribui S. Proculum. Sed hæc sufficiant de Episcopo, in quo quanta facta confusio sit, duobus diversißimæ ætatis & urbis Episcopis Martyribus & in unam conflatis personam, infra apparebit, ubi de Bononiensi sub Totila passo agemus; vetustiori Narniensi ad Kalendas Decembris remisso: at quæ habemus de Proculo Milite, hic damus.

[2] [At S. Proculi militis cultus 1 Iunii,] Gabriel Palæotus, Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis & Archiepiscopus Bononiensis, in suo Archiepiscopali Bononiensi, anno MDXCIV Romæ excuso, sub finem, Catalogum Sanctorum & Beatorum Bononiensium addit: ubi inter Martyres ista indicat; S. Proculus Martyr sub Maximiano, non (ut vulgo fertur) sub Justino Imperatore aut Theoderico Rege. Meminit enim ejus S. Paulinus Nolanus, qui vixit ante annum quadringentesimum Christi. De hoc agemus XXII Iunii: versus autem ejus hos allegant Baronius, ad hasce Kalendas Iunii, & Sigonius infra citandus.
His Socius, pietate, fide, virtute, corona, [inter Patronos Bononienses recensiti a S. Paulino.]
Martyres Agricola, & Proculo, Vitalis adhærens,

Et alibi
Vitalem, Agricolam, Proculumq; Bononia condit
Quos jurata fides pietatis in arma vocavit;
Proque salutiferis texit victoria, palmis,
Corpora transfixos trabalibus inclita clavis.

[3] [qui & a S. Gregorio indicatur] In præcitatis ad jam dictum Martyrologium Notis, harum Illustrißimus Auctor sic progreditur: De natali die S. Proculi Martyris, solenniter celebrari solito, scribit S. Gregorius libro 1 Dialogorum capite 9, in Bonifacio, circa medium. De illo etenim & non alio, ut de Martyre celeberrimo, cunctis notissimo, ibi agi persuademur. Verba S. Gregorii sunt ista: Alio namque tempore B. Proculi Martyris natalitius propinquabat dies, quo in loco vir nobilis, Fortunatus nomine, manebat: qui magnis precibus ab eodem venerabili viro postulavit, ut cum apud beatum Martyrem Missarum solennia ageret, ad benedictionem dandam in suam domum declinaret. Reliqua legi possunt a nobis edita, & quatenus licuit illustrata, ad Acta S. Bonifacii Episcopi Ferentini, & diem XIV Maji num. 2. Idem porro Baronius in Annalibus Ecclesiasticis ad annum 303 num. 122 Bononiensium Patronos sic colligit: [relatus in Mrlio Rom.] Bononiensis nobilis civitas preclaros habet Martyres Vitalem & Agricolam, referendos IV Novembris; Hermetem, Aggæum & Cajum, relatos IV Ianuarii. Sed & Proculus quoque tunc ibi insignitus est corona martyrii, clarissimus fama Martyr. Verum quod ejus martyrii Acta deperdita sint, alia commentandi occasio data est: sed consule notata a nobis in Martyrologium Romanum: in quod per errorem irrepsit nomen Episcopi. Quo errore sublato, ista in dicto Martyrologio jam leguntur: Bononiæ S. Proculi, Martyris. qui sub Maximiano Imperatore passus est. Ferrarius in Catalogo generali addit, eum Militem fuisse: addere etiam potuisset, Bononiensium Portarum unam, ab hoc tam antiquo, & aliquando primario Patrono civitatis, Proculam nuncupari. Martyrologium Ducis Altempsii, quod Romæ Ms. vidimus, ad diem V Iunii meminit Proculi Martyris Bononiæ.

[4] [Corpus in ecclesia illi dicata:] Masinius in Bononia perlustrata, ad hasce Kalendas Iunii asserit, S, Proculum Martyrem, haberi inter Patronos urbis Bononiensis, ac fuisse Militem illius, & credi ex familia Tencararina, eique dicatam Ecclesiam Parochialem monachorum nigrorum Congregationis Casinensis Benedictinorum, in platea S. Mamoli sitam; in eaque sacrum ejus corpus quiescere, una cum corpore alterius Proculi, Episcopi Interamnensis; & eorum capita hoc die exponi, atque olim a Gregorio XIII anno MDLXXXIV concessas Indulgentias plenarias. Addit vero, S. Proculi Episcopi Interamnensis hoc die esse festum Translationis, at natalem ejus haberi diem primum Decembris, uti supra monuimus. De Martyrio autem S. Proculi Militis idem Masinius, sic scribit: Martyrio coronatus est anno CCCIII, extra portam S. Mamoli, prope ecclesiam S. Mariæ Vallis-viridis; ubi in loco, in quo capite plexus fuerat, erecta est Crux lapidea cinerei coloris: & ecclesia, jam S. Proculi dicta, olim fuit S. Sixto dicata, & per modum Confessionis subterranea.

[5] [anno 1390 inclusum arcæ,] Postea, inquit prælaudatus Masinius, anno MCCCXC Abbas, Joannes curavit construi arcam marmoream, cui corpora horum duorum Sanctorum fuerunt inclusa. Postea anno MDXXXVI, die XVII Februarii, uti constat per instrumentum authenticum Joannis Euangelistæ Muttugliani, fuerunt dicta corpora visitata & recognita coram Suffraganeo & Vicario generali, Augustino Zanetto, & Comitibus Alexandro Pepulo & Vincentio Orso, [& anno 1136 recognitum.] in eam rem a Regimine Bononiensi assumptis & aliis. Quando dicta Arca Sigillo Civitatis fuit obsignata, & transportata ad Capellam Comitum Isolanorum, nunc S. Hieronymi dictam, in qua etiamnum reperitur: & prædictæ Translationis festum quotannis agitur, cum Indulgentia plenaria, a Gregorio XIII impetrata. Ipsius Translationis monumentum & arcæ utrique Proculo communis figura repræsentabitur infra, ubi de Proculo Episcopo.

[6] Baronius supra, Acta deperdita, & alia commentandi occasionem datam, asserens, videtur insinuare ea, quæ S. Antoninus scripsit 3 parte Chronici, titulo 24 cap. 13 §. 4; Proculum asserens sub Iustino Imperatore passum; [Acta apocrypha, in quibus] quod etiam a Palæoto rejectum diximus. Interim Sigonius lib. 1 de Episcopis Bononiensibus sub initium, agens de Diocletiani persecutione, ista ex S. Antonino describit: Cum Marinus ab Imperatore Bononiam, ad exercendam in Christianos persecutionem, missus, rem pro potestate crudelissime gereret; Proculus, miles Christianus, rei indignitate permotus, securi sub veste recondita, sub noctem domum illius adit; ac secreto admissus, sermone quem postularat omisso, securim in caput ejus adigit, atque eo prostrato tacitus abit. Nece inde comperta, Proculus, indicio cujusdam Hebræi proditus ac deprehensus, cum se illius cædis auctorem fuisse gloriaretur, [Marinum Præfectum occidisse dicitur,] & ipse gladio obtruncatus est. Hæc ibi; quæ, citato Sigonio etiam retulit Ferrarius ad hasce Kalendas Iunii: ad quas rem aliter & magis Christiane explicat Galesinius, his verbis: Bononiæ S. Proculi Martyris, qui Marini Prætorii Præfecti jussu, ob Catholicam fidem varie excruciatus, demum securi percussus coronatur.

[7] His relatis citat Galesinius S. Antoninum; sed eum accuratius legit aut saltem fidelius expreßit Sigonius, neque rem ita a Sancto Historiographo, sed sæpe nimis credulo, [& resectum caput ipse sustulisse.] scriptam dubitavit curator editionis Lugdunensis anni MDLXXXVI; ideoque in margine adnotavit,. Facinus inauditum, vix ut puto credibile. Idem puto posse dici de sequenti actu, ex sola fide tam apocryphæ Legendæ nequaquam recipiendo, quem a S. Antonino etiam sumpsit idem Sigonius hisce verbis: Quod autem mirabile fuit, detruncatus surgens, caput manibus dicitur collegisse, atque usque ad eum locum detulisse, ubi postea ædes ei cum monasterio est constituta. Felsineorum id est Bononiensium Marmorum illustrator Comes Carolus Cæsar Malvasia, utriusque Iuris ac sacræ Paginæ Doctor Collegiatus, in patrio Archigymnasio horis vespertinis Legum Interpres Primarius ac Emeritus, nec non Cathedralis Ecclesiæ Canonicus, anno quo hæc scribimus MDCXCIII pie defunctus; Sect. 5 cap. 3 Marmoreum lapidem producit, cujus in tabula dicit renovatam legi antiquissimam Epigraphen, temporis diuturnitate absumptam, hoc tenore: Hic S. Proculus Miles Bonon. sacro martyrio coronatus extitit, abscisso capite, quod illuc ubi nunc ipsius templum conspicitur, [Nomen Bononiæ frequens,] manibus propriis detulit anno Dñi CCCIII. Eadem Lectoribus suis assertive proponunt Ferrarius & Masinius, rati rem non carere certo exemplo in Dionysio Parisiensi, aliisque pluribus Gallicanis Martyribus. Verum (uti jam alibisæpe monuimus) credibile est tales rescissorum capitum gestationes, acceptas ex statuis picturisve, ipsos Martyres repræsentantibus cum capite ante pectus in manibus: quo solum indicabatur, eos in hoc membro, pro fide resecto, martyrii palmam meruisse; sicuti dum SS. Agatha & Apollonia pinguntur cum dentibus aut mamilla in manibus. Istis ergo dimißis, unum solum addo de nomine Proculi, ipsum usitatißimum Bononiensibus fuisse, etiam sub Imperatoribus Gentilibus. Probat hoc alterius duorum consimilium ex marmore sarcophagorum inscriptio, qualem hic vides. Alterum hujus Proculi patri, filio suo, F. C. id est fieri curavit, eadem Statia C. F. id est Caji filia, & sic inscribitur T. Veneio Q. F. (Quinti filio) Paullo, [& in Romanis Epitaphiis] Statia C. F. Marcella Mater: utrumque, post mille & quadringentos circiter annos, ex propriis fundis castro S. Georgii conterminis erutos, patriæ & domus ornamento consulens Philippus Senator Cospius, transferri curavit anno MDCLXXXI, ut habet marmoreus eisdem appositus titulus. Debemus ipsos Felsiniorum marmorum prælaudato Illustratori, inter quæ sect. 7 cap. 1 repræsentantur, additis erudita super eorumdem forma, materia, titulis Observatione ad quam lectorem talium curio sum remitto: solum noto, tum ibi tum in aliis pluribus inscriptionibus, quas præcitata sect. 5 cap. 3 licebit collectas expendere, Proculi nomen aut tertio (quod summæ nobilitatis apud Romanos erat) aut saltem secundo loco scribi, [cognomen familiæ.] quod etiam utriusque sexus libertis conveniebat; & ubique non nomen sed cognomen haberi. Unde merito suspicari quis poßit, idem sentiendum de hoc Martyre, cujus solum ultimum nomen inscriptum sit fastis, ut magis usitatum: quemadmodum Ciceronem sæpius, quam Tullium dicimus; Marcum vero, primo ac proprio nomine, vix unquam.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Proculus

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Proculus

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 20.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: