Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS MARTYRIBVS ÆGYPTIIS,
THEEMEDA ET FILIIS EIUS; ARMENIO ET MATRE EIUS.


Ex Fastis Copticis & Habessinis.

[Commentarius]

Theemeda, Martyr in Ægypto (S.)
Filii, Martyres in Ægypto (SS.)
Armenius, Martyr in Ægypto (S.)
Mater, Martyr in Ægypto (S.)

D. P.

[In Æthiopicis fastis relati] Laudati, die præcedenti, Alexandrinæ Ecclesiæ Fasti; ad diem VIII decimi mensis, Sene Habeßinis, Coptis Baune nominati; id est ad diem secundum Iunii hæc proferunt nomina: Teemeda & filii ejus, Armenius & mater ejus: & in columna, media inter Æthiopicum textum ac Latinam Ludolfi versionem, ubi ponuntur verba ex Coptitarum Fastis, lingua litterisque Arabicis descripta, legitur Latine addita vox Martyres. Fastos ipsos Coptitarum Ioannes Seldenus, in ultimo suo ac postumo de Hebræorum Synedriis libro, profitetur haberi penes se, ad calcem Euangeliorum exemplaris, Arabice antiquitus in Ægypto perpulchre conscripti seu absoluti, VIII die Musri mensis Coptici, id est, I Augusti, Juliani, anno æræ Martyrum MII, seu Christi MCCLXXXVI. Hic vero, legitur memoria solius Thamedæ & prolis ejusdem, Martyrum.

[2] [& in Hagiologio metrico,] Iis tamen recte jungi Arminium, persuadet Poëta Habeßinus, in suo Hagiologio metrico, utroque conjunctim salutem dicens, hoc modo: Saluto Teemedam & filios ejus, Armenium & matrem ejus, qui inter se diviserunt onus ipsius (matris interpretatur Ludolfus, ego Christi jugum intelligere mallem) scriptis in columna Jerusalem effigie & nomine; scilicet Christi & Dei. Ipsi, per sui martyrii sanguinem fide-jubeant, in retributione futura, pro male & recte factis, sive propriis Poëtæ eos invocantis, sive fidelium communiter omnium. Videntur autem sic nominari utrique, ut unicam Martyrum turmam constituant, in quibus verificatum sit illud Apocalypseos 3 ℣12. Qui vicerit, faciam illam columnam in templo Dei mei, & foras non egredietur amplius: & scribam super eum nomen Dei mei, & nomen civitatis Dei mei nova Jerusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo.

[3] In sensu Ludolfi intelligentis onus matris, quod inter se diviserint, filia Theemeda cum liberis, & filius Armenius; fuerint illi forsan pro matre sua, hic anonyma, frustra quæsita a persecutoribus, adducti ad tribunal fidemque profeßi: [videntur in Ægypto passi,] quibus superveniens ultro ipsa, facta sit particeps communis cum liberis & nepotibus coronæ. Sed hæc mea conjectura est, tum dijudicanda, cum ex alterutrius gentis monumentis, martyrii istius notitia plenior eruta fuerit. Interim eos qui utrique genti communiter coluntur ut Martyres, Ægyptiis adscripserim potius quam Habeßinis: cum hi ab ipsis fidem acciperint Christianam tempore S. Athanasii, [sub Imperatoribus Gentilibus.] finitis jam persecutionibus Gentilium Imperatorum, quæ absque fundamento extendi non debent ultra provincias Romano Imperio subjectas, qualis numquam fuit Habaßia sive Auximitica Æthiopia.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Theemeda und Gefährten

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Theemeda und Gefährten

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: