Ökumenisches Heiligenlexikon

Einleitung November IV

Nov. IV

Delehaye, Hippolytus
Peeters, Paulus

Acta Sanctorum Novembris, collecta, digesta, illustrata ab Hippolyto Delehaye et Paulo Peeters, Societatis Iesu Presbyteris. Tomus IV, quo dies nonus et decimus continentur.

Brussels
Socii Bollandiani, 24, Boulevard Saint-Michel, 24 1925

[7], 767 p.; ill.

ACTA
SANCTORUM
NOVEMBRIS
COLLECTA DIGESTA ILLUSTRATA
AB
HIPPOLYTO DELEHAYE ET PAULO PEETERS
SOCIETATIS IESU PRESBYTERIS
TOMUS IV
Quo dies nonus et decimus continentur

BRUXELLIS
APUD SOCIOS BOLLANDIANOS
24, Boulevard Saint-Michel, 24 1925

AMPLISSIMIS VIRIS
CVRATORIBVS AERARII ACADEMICI
STVDIIS ALTIORIBVS IVVANDIS IN BELGIO CONSTITVTI
OB EREPTA E PRAESENTI DISCRIMINE
ACTA SANCTORUM
HAGIOGRAPHI BOLLANDIANI
D D

[Praefatio]

Cum ante annos quindecim, absoluto tomo tertio Novembris, tomus hice quartus informari coeptus est, nemo prospicere poterat longam rerum adversarum seriem, quae operis nostri incolumitatem propemodum in discrimen adduxit. Non plane improvisus, gravis tamen et acerbus in primis accidit casus, quo nobis abreptus est vir venerabilis Carolus De Smedt, Bollandiani collegii praeses, cuius acumine et eruditione non hagiographicis tantum studiis sed aliis etiam historiae ecclesiasticae disciplinis viae quondam novae apertae sunt. Ad optimum magistrum praematura morte mox adiunctus est P. Albertus Poncelet, in cuius impigra et perdiligenti scientia tota nitebatur Actorum pars non modica quae ad antiquitates aevi medii pertinet. Antequam huius funestissimae cladis remedium ullum in futuros annos parari potuit, crudeli morbo inter belli aerumnas confectus est P. Franciscus Van Ortroy, quem ad diuturnam vitae institutique societatem nobis reservatum sperabamus. Carissimos sodales et perpetuo desiderio dignos, primo post cuiusque obitum tempore, in Analectis Bollandianis brevi elogio prosecuti sumus. Quorum etsi nomina in fronte communis olim operis non iam leguntur, memoria tamen librum complet, cui totiens defuisse sentimus amicam eorum sollertiam. Ipsi autem in beata pace sanctis, ut speramus, adiuncti gratum habeant laborem, in quo, dum eorum vices impari conatu sustinemus, adiumenti mutui pristinis officiis fungi nobis videbamur.

Interea vitales operis condiciones ultra omnem modum ingravescebant. Difficultates et impedimenta quibus tempore belli universalis nostra studia constricta fuerunt commemorare otiosum est, quandoquidem flagrante orbe terrarum artes umbratilesque disciplinae tot in locis pari vel etiam graviore calamitate perculsae fuerunt. Sed postquam pax utcumque refloruit, non tamen ubique in re publica litterarum restituta est pervia societas et communicatio utilitatum quam studiorum nostrorum natura nunc maxime postulabat. Qui enim hunc tomum vel strictim pervolverit ilico perspiciet in Actis Sanctorum alium non editum esse qui tot peregrinorum documentorum virgultis ac fruticibus horreret. Hanc silvam extricare ne tunc quidem leve fuisset, quando et bibliothecarum aditus patebat, percontationis instrumenta in promptu suppetebant et in longinquis etiam terris viri docti per internuntium aut datis litteris nullo negotio interrogari poterant. Quanto minus nunc cum scientiae pervestigationes improvisa ubique impedimenta morentur, eruditionis thesauri multis in locis infensius custodiantur quam poma Hesperidum et ad codicum notitiam comparandam Argonautarum expeditionem renovari oporteat. His difficultatibus sola exspectatio mederi poterat, et ipsa quidem incerta, in qua plus inerat aleae quam securitatis. Cum igitur dubia spes praesentibus incommodis praeponderari videretur, moram abrumpere maluimus; et in elucidandis Actis quae importuna nobis necessitas obtrudebat, eo librorum apparatu contenti fuimus quem diligenti nec tamen nimia et intempesta inquisitione comparari licuit.

De voluminis argumento ambigua etiam optio suborta est. Sane nobis ipsis non placet duos tantum dies hoc tomo comprehendi neque praefinito consilio hic terminus primum constitutus fuit. In principio quidem sperabamus fore ut diebus nono et decimo novembris etiam undecimus adici posset. Itaque commentarios exonerare et quam maxime contrahere conati sumus, iis omnibus amputatis quae in nostris sive Analectis Bollandianis, sive Subsidiis hagiographicis iam satis explicata videbantur. Sed quantumvis brevitati studeremus, mox comperimus locum non relictum iri qui diem 11 novembris commode caperet, ad quem praeter aliam promiscuam farraginem pertinet moles ingens Actorum S. Martini Turonensis. Neque sane, ut nunc domi et foris se res habent, prudenter committi poterat ut liber non pondere tantum sed etiam pretio legentes fugaret. Omnibus igitur ultro citroque perpensis, consultius visum est post diem decimum parumper consistere. Ne tamen hice tomus aliis multo exilior esset, appendice auctus est in qua hospitati sunt Sancti quidam, quorum festum aut nulli certo diei videtur assignatum fuisse, aut suo loco quaqua de causa praetermissum fuit.

Etsi tomus, uti diximus, ad minorem modulum redactus est, eum tamen prelo mandare in nostra non erat facultate, quo pretio nunc constat opera typographorum. Inopiae nostrae benignissime succurrerunt amplissimi viri curatores aerarii academici, quod stipe publica et largitione Civitatum Foederatarum Americae constitutum est ad perpetuum Belgicae eruditionis subsidium. Grato et memori animo praesertim nominare nobis cordi est Illustrissimum Dominum Paulinum Ladeuze, Universitatis Lovaniensis Rectorem Magnificum, et Henricum Pirenne, in Universitate Gandavensi Professorem, historiae patriae lumen, qui apud eos quorum intererat causam nostram egerunt et auctoritate sua pervicerunt. Insignis benefacti quod ab utroque et ab eorum clarissimis collegis in praesenti discrimine accepimus, quasi perennis titulus esto hic liber, qui nisi adfuisset eorum munificentia, incerta cum spe lucem adhuc exspectaret.

In ipso editionis negotio grandem laboris ac sollicitudinis partem habuit carissimus noster P. Robertus Lechat, qui non modo documenta spectantia ad Vitas S. Helenae Hungarae, S. Iohannae de Signa, B. Gratiae, B. Ambrosii Massani, S. Andreae Avellini collegit atque digessit, sed etiam in multiplici et permolesto voluminis apparatu curando, corrigendis plagulis, schedulis indicum ordinandis, indefessam diligentiam adhibuit. Sanctorum celticorum Acta edidit et enucleavit maturae iam eruditionis iuvenis Paulus Grosjean S. I., consilio et adiumento fretus magistrorum suorum Caroli Plummer et Iohannis Fraser, ex illustrissima Academia Oxoniensi. Quas ille summis ac benevolentissimis viris egit gratias, hoc loco, Bollandiani collegii nomine palam iteratas volumus.

Inter ceteros benefactores et amicos qui, sive sponte, sive rogatu nostro, suam operam nobis exhibuerunt, praecipua quadam mentione digni sunt Illustrissimus ac Reverendissimus Dominus Ludovicus Petit, Archiepiscopus Atheniensis, cui acceptam referimus Vitam graecam S. Mariae iunioris; beatae memoriae Eduardus Kurtz, vir eximiae pariter doctrinae et modestiae, cuius oracula quamdiu consulere potuimus, nullus nobis in graecis litteris nodus inexplicabilis fuit; Robertus P. Blake ex Universitate Harvardiana, qui in artissima et ipse otiorum angustia armeniam Passionem S. Isbozetae cum codice Veneto pro nobis contulit, et eiusdem epitomen Hierosolymitanam describi curavit; tandem R. P. Aristaces Vardanian, qui editionis nostrae folia duo prelo iam submissa perlegit.

Officiosa cum benevolentia, quae quanta sit novit universus prope orbis terrarum, nostrum inceptum iuverunt homines litteratissimi qui Romae praesunt bibliothecae Apostolicae Vaticanae, Londinii Museo Britannico, Mediolani bibliothecae Ambrosianae, Oxonii Bodleianae, Parisiis Nationali, in Belgio tandem ei quae nostrae importunitati maxime obnoxia erat, Regiae Bruxellensi. Reliqui viri docti aut eruditorum sodalicia, qui ad nostros commentarios e studiorum suorum fructibus aliquid contulerunt, ne a nobis oblivioni traditam existiment suam operam, quod hic nominatim memorari non potuerit.

Neque silentio praeterire fas est diligentem industriam typographorum Iulii De Meester et filiorum, qui in vasta et intricata huius voluminis compagine tamdiu nobiscum insudarunt. Horum et nostra obstinatione tentatum esse confidimus quicquid curae et vigilantiae adhiberi poterat, ne iusto longius recederemus ab emendata illa elegantia, quae nunc quasi recrudescente passim barbarie, aureum quoddam somnium videtur fortunatioris aetatis.

Haec fere in limine huius tomi praefanda erant; cuius ambitio una fuit in gravi procella animulam servare operis Bollandiani. Etsi vero antiquam huius laudem non assecutus est, — neque enim poterat, — speramus tamen eum sequenti tomo viam muniturum esse, qui favente Deo O. M., novatis viribus, in temporum minus adversa condicione parabitur.

Hippolytus DELEHAYE
Paulus PEETERS

Bruxellis, pridie kalendas decembres, an. MCMXXV.

INDEX SANCTORUM IN TOMUM IV NOVEMBRIS

A

Aedhnat virgo 308.

Agrippinus episcopus Neapolitanus. — Commentarius praevius 118. — Miracula S. Agrippini 122.

Aidus episcopus Killariensis in Hibernia. Commentarius praevius 495. — I. Vita S. Aidi prima 504. — II. S. Aidi Vita secunda 517. — III. S. Aidi Vita tertia 525.

Alexander martyr Thessalonicae 100.

Ambrosius Massanus confessor Ordinis Minorum Urbeveteri in Umbria. — Commentarius praevius 566. — Processus canonizationis B. Ambrosii Massani 571.

Andreas Avellinus sacerdos Congregationis Clericorum Regularium Theatinorum Neapoli. — Commentarius praevius 609. — I. S. Andreae Avellini Vita brevis a. Valerio Pagano 615. — II. De fervescentis sanguinis miraculo testimonia 622.

Ascanafer princeps Romanus. — Commentarius praevius 142. — Vita S. Ascanafri 143.

Aurelius episcopus Riditionis. — Commentarius praevius 128. § I. De cultu S. Aurelii apud Mediolanenses 128. § II. De cultu S. Aurelii apud Hirsaugienses 131. — I. S. Aurelii Vita prior 134. — II. Vita S. Aurelii a. Willirammo 137. — III. De translatione S. Aurelii Hirsaugiam 141.

B

Baudolinus confessor Alexandriae Statiellorum. — Commentarius praevius 538. — Officium S. Baudolini 540.

Benignus episcopus Ardmachanus. — Commentarius praevius 145. § I. De fontibus historiae S. Benigni 145. § II. De S. Benigni prosapia et aetate 148. § III. De rebus a S. Benigno in pueritia et adulescentia gestis 152. § IV. De aliis gestis S. Benigni 160. § V. S. Benignus Ardmachae episcopus. De cultu eius apud Glastonienses 167. — I. S. Benigni Vita gadelica 170. — II. S. Benigni Vita latina a. Iohanne Tinmuthensi 187.

Blasius Amoriensis monachus Constantinopoli. — Commentarius praevius 656. — Vita S. Blasii 657.

C

Cíarán episcopus de Tioprat mac Nénna 625.

Coel Cráibhdheach 626.

Colman episcopus in Hibernia 625.

Commán 626.

Constantinus martyr in Babylonia. — Commentarius praevius 541. § I. De Passione S. Constantini 541. § II. De S. Constantini mentionibus historicis 547. § III. De cultu S. Constantini 553. — Passio S. Constantini Hiberi 554.

Constantinus quondam Iudaeus, monachus in Bithynia. — Commentarius praevius 627. — Vita S. Constantini 628.

Cu-Boirne 626.

Cynon confessor in Cambria 144.

D

Daniel monachus in Perside. — Commentarius praevius 472. — Vita S. Danielis monachi in Perside 473.

Demetrianus Antiochiae episcopus. — § I. S. Demetriani memoria in ecclesia graeca 384. § II. S. Demetriani memoria apud Orientales 385.

Dergaedh episcopus 625.

Do-Liobha 626.

E

Elaeth confessor in Mona insula 531.

Eusebius, Marcellus, Hippolytus, Hadrias, Paulina, Neon, Maria, Maximus, Martana et Valeria martyres Romae, via Appia. — Commentarius praevius 90. — I. Passio sanctorum Eusebii et sociorum martyrum 93. — II. Carmen epigraphicum 99.

Eustolia et Sopatra virgines Constantinopoli. — Commentarius praevius 216. — Vita SS Eustoliae et Sopatrae 217.

F

Fearghus de Inis Ineasclainn 626.

Finnseach virgo 307.

Fionnmac episcopus 625.

Fionntan 308.

Florentia m. in agro Agathensi. Vid. Tiberius.

G

Georgius episcopus Lutevensis 220.

Gratia laicus professus Ordinis Eremitarum S. Augustini prope Venetias. — Commentarius praevius 297. — Vita B. Gratiae confessoris 300.

Greallanus confessor in Hibernia occidentali. — Commentarius praevius 483. — Vita S. Greallani 488.

H

Hadrias martyr Romae, via Appia. Vid. Eusebius.

Helena Hungara sanctimonialis Ordinis S. Dominici. — Commentarius praevius 267. — Vita B. Helenae 272.

Hippolytus martyr Romae, via Appia. Vid. Eusebius.

[[6]]

I

Iohanna virgo Signae in Hetruria. — Commentarius praevius 280. — Vita B. Iohannae de Signa 283.

Iohannes episcopus Magnopolitanus et martyr 564.

Iohannes iunior monachus in Thracia. — Commentarius praevius 678. — Vita S. Iohannis iunioris a. Theodoro Metochita 679.

Iohannes presbyter abbas montis Bizan in Aethiopia. — Commentarius praevius 247. — Vita S. Iohannis 255.

Ioseph martyr in Perside. Vid. Narses.

Isaac martyr in Perside. Vid. Narses.

Isbozetes martyr in Perside. — Commentarius praevius 191. § I. De historia S. Isbozetae 191. § II. De cultu S. Isbozetae 198. § III. De Actis S. Isbozetae 200. — Passio S. Isbozetae 204. — Passio S. Isbozetae hiberica 204. — Passio S. Isbozetae a. Pseudo-Narsete 213.

Iustus archiepiscopus Cantuariensis. — Commentarius praevius 532. — I. Vita S. Iusti a. Goscelino monacho 535. — II. De S. Iusto carmen 537.

L

Laeghaire episcopus de Clúain Creamha 625.

Laisse virgo 308.

Ludovicus Morbiolus confessor Bononiae. — Commentarius praevius 288. § I. De fontibus historiae B. Ludovici 288. § II. De gestis deque cultu B. Ludovici 290. — Vita B. Ludovici Morbioli a. B. Baptista Mantuano 293.

M

Marcellus martyr Romae, via Appia. Vid. Eusebius.

Mari de Beth-Sahde. Vid. Martyrianus.

Maria iunior matrona Bizyae in Thracia. — Commentarius praevius 688. — Vita S. Mariae iunioris 692.

Maria martyr Romae, via Appia. Vid. Eusebius.

Martana martyr Romae, via Appia. Vid. Eusebius.

Martyrianus seu Mari de Beth-Sahde martyr. — Commentarius praevius 432. — Vita S. Martyriani 435.

Maximus martyr Romae, via Appia. Vid. Eusebius.

Michael martyr Alexandriae. — Commentarius praevius 669. — Oratio de S. Michaele martyre a. Theodoro Metochita 670.

Mo-Chonna 308.

Mo-Chruadóc de Airdne Coluimb 626.

Modestus martyr in agro Agathensi. Vid. Tiberius.

Monitor episcopus Aurelianensis 482.

N

Narses, Ioseph et socii martyres in Perside. — Commentarius praevius 411. § I. De historia SS. Narsetis et Ioseph 412. § II. De martyribus Garamaeis 415. § III. De Passione SS. Saporis, Isaac et sociorum 423. — I. Passio SS. Narsetis et Ioseph et martyrum Garamaeorum 425. — II. Passio SS. Saporis, Isaac et sociorum 429.

Natalena virgo in Aquitania. — Commentarius praevius 399. — Officium S. Natalenae 400.

Neon martyr Romae, via Appia. Vid. Eusebius.

Nicolaus frater conversus Ordinis Cisterciensis Villarii in Brabantia. — Commentarius praevius 277. — De B. Nicolao et sociis narratio 278.

Nympha martyr Romae culta. Vid. Tryphon.

O

Orestes martyr Tyanis in Cappadocia. — Commentarius praevius 391. — I. S. Orestis Passio prior 393. — II. S. Orestis Passio altera 396.

Osnat virgo 625.

P

Pappo Post Priten confessor in Cambria 188.

Patricius iunior 308.

Paulina martyr Romae, via Appia. Vid. Eusebius.

Probus episcopus Ravennas. — Commentarius praevius 475. — Vita S. Probi 477.

R

Respicius martyr Romae cultus. Vid. Tryphon.

S

Sancti qui in utraque Scotia V idus novembres coluntur 304.

Sancti qui in utraque Scotia IV idus novembres coluntur 623.

Sapor martyr in Perside. Vid. Narses.

Sarnait virgo 307.

Senic in Hibernia 626.

Sineach virgo 306.

Soidhealbh virgo 625.

Sopatra virgo Constantinopoli. Vid. Eustolia.

Spacius martyr Andeliaci in agro Rothomagensi 410.

T

Theoctiste Lesbia in insula Paro. — Commentarius praevius 221. — Vita S. Theoctistae 224.

Theodorus martyr Euchaïtis Helenoponti. — Commentarius praevius 11. § I. De S. Theodori Passione 11. § II. De Vita S. Theodori 14. § III. De miraculis S. Theodori 17. § IV. De cultu S. Theodori analecta 23. — I. E Laudatione S. Theodori a. S. Gregorio Nysseno 27. — II. S. Theodori Passio prima 29. — III. S. Theodori Passio altera 39. — IV. Vita et educatio S. Theodori 45. — V. Narratio de trucidato dracone 46. — VI. Vita, educatio et miracula S. Theodori 49. — VII. Laudatio S. Theodori a. Chrysippo cum libello Miraculorum 55. — VIII. Miraculum S. Theodori a. Constantino Acropolita 72. — IX. Homilia de S. Theodoro et de colybis a. Philotheo patriarcha Constantinopolitano 76. — X. Carmen de miraculo colyborum 80. — XI. Laudatio S. Theodori Ducis a. Niceta Paphlagone 83.

Theosterictus monachus in Symbolis 219.

Thomaïs Lesbia matrona Constantinopoli. — Commentarius praevius 233. — I. Vita

[[7]]

S. Thomaïdis 234. — II. Laudatio S. Thomaïdis a. Constantino Acropolita 242.

Tiberius, Modestus et Florentia martyres in agro Agathensi. — Commentarius praevius 402. — I. SS. Tiberii et sociorum Passio prior 405. — II. SS. Tiberii et sociorum Passio altera 408.

Timotheus episcopus Antinoi in Aegypto. — Commentarius praevius 115. — Vita S. Timothei episcopi 116.

Tryphon, Respicius et Nympha martyres Romae culti. — Commentarius praevius 318. § I. De S. Tryphone 318. § II. De SS. Tryphone et Respicio 325. § III. De S. Nympha 327. — I. Passio S. Tryphonis prior 329. — II. Vita et Miracula S. Tryphonis 336. — III. Passio S. Tryphonis altera 343. — IV. Laudatio S. Tryphonis a. Leone imperatore 348. — V. Laudatio S. Tryphonis a. Theodoro Duca Lascari 352. — VI. Vita et Passio S. Tryphonis martyris 357. — VII. Passio SS. Tryphonis et Respicii 365. — VIII. Passio SS. Tryphonis et Respicii a. Theodorico monacho 370. — IX. S. Nymphae Passio prior 373. — X. S. Nymphae Passio altera 379.

U

Ursinus primus Biturigensis episcopus. — Commentarius praevius 101. § I. Gregorii Turonensis testimonium 101. § II. De Vita S. Ursini 102. § III. De cultu S. Ursini apud Biturigenses 103. § IV. De cultu S. Ursini apud Lexovienses et variis in locis 105. — I. Excerpta e Gregorio Turonensi 107. — II. Vita S. Ursini prior 108. — III. Vita S. Ursini altera 114.

V

Valeria martyr Romae, via Appia. Vid. Eusebius.


November IV: 9. November




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung November IV

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung November IV

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



- zuletzt aktualisiert 15.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: