Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. FILANO, SIVE FELANO, ABBATE IN SCOTIA.


VII. Secvl.

[Commentarius]

Filanus, Abbas in Scotia (S.)

[1] Sanctvs Filanus, Abbas vetusti in Fifa monasterij, cui Pettinvvimeum nomē, fuisse scribitur, referturq; hoc die a Dauide Camerario in Menologio Sanctorum Scotorum. Fillanus quoque, Felanus, & Philanus appellatur. Carthusiani Colonienses in Additionibus ad Vsuard. excusis an. Ch. 1515. & 1521. Ipso die Felani Abbatis Confessoris. Adamus Regius in Kalend. Scotiæ: In Scotia S. Filanus Abbas. Eiusdem meminit Ferrarius in catal. generali SS. additq; ex Dempstero, ad huius reliquias venerandas magnum hominum concursum fieri consueuisse. Est vero Pettin wimeum in Fifa, vt dictum est, prouincia haud procul a S. Andreæ metropoli.

[2] Ex Chronicis Paslatensibus, & Breuiario Aberdonensi (quæ non vidimus) refert Camerarius hanc vitæ S. Filani epitomen: S. Fillanus, [Infans a morte seruatus.] ex patre Feriath viro nobili & Kentigerna matre sanctissima traxit originem. Natum iam Filanum pater in vacinum lacū præcipitari iussit, quod is in lucem emissus ad instar monstri lapidem in ore videretur gestare. Verum (vt tradit ad hunc diem Aberdonense Breuiarium) Angelorum ministerio ab aquis liber, ad ripam lacus ab iisdem conseruatus est, donec ab Ibaro Episcopo viro sancto, Filanus inter Angelos inuentus, baptizatus est, & matri Kentigernæ (quæ lacrymis a Deo assidue postulabat, vt Filanus filius, quem sciebat a patre in lacum præcipitatum, vitæ restitueretur, & baptismi sacramento donaretur,) redditus est.

[3] Porro grandior factus Filanus ab Ibaro Episcopo traditur Mundo Abbati educandus; apud quem omnes numeros solidæ virtutis explere, eiusque fama sanctitatis longe lateque manare cœpit. [Sanctitate & miraculis clarescit.] Sæpe visus est Filanus, dum noctes integras in oratione transigeret cælesti circumfundi lumine, quod sole clarius cellam illustraret totam. Quandoque cum esset in tenebris, sinistra manus instar facis lucidissimæ, dexteræ manui dum scriberet aut legeret, lumen præbere a ceteris monachis videbatur.

[4] [Fit Abbas.] Abbate Mundo ex hac vita sublato, Filanus consensu monachorum in Abbatem eligitur: quo in officio omnium virtutum ceteris præluxit exemplo. Sed breui post, diem suæ migrationis ex hac vita adesse sentiens, relicto successore ad solitudinem Sirach non procul a Glenderchy se contulit; quo in loco se totum cælestium rerum contemplationi tradidit, variosque a corporis & animæ infirmitatibus, diuina ope, liberauit. [Moritur.] Addit Camerarius sub annum Christi DCIL. e vita migrasse.

[5] [Victoria Scotorum, ope S. Filani.] Ope S. Filani Eduardum Anglorum Regem a Roberto Bruseo Scotorum Rege profligatum, scribit Hector Boetius lib. 14. historiæ Scotorum: Numerum omnium, inquit, quos tum peditum equitumque Anglus contraxerat hunc ferunt, videlicet centum quinquaginta peditum millia, & totidem fere equitum ……… Ex aduersa parte Robertus omnia prudenter ac explorate agere, [Apparatus ad præliū.] cum triginta millibus peditum equitumque, veteranis plerisque militibus obuiam hosti procedens, castra loco plano ponit, seu viribus suorum confidens, seu contemptum sui hostibus audaci consilio adimens……. Interea vnumquemque arma expedire iubet, ac sese Deo præparare, confitendo Sacerdotibus delicta, ac Deum veniam orando, vt in posterum diem re sacra audita, ac sumpto Christi corpore, idonei prælium conserere, ac victoria potiri possint. In castris hostium amplissisima sibi quisque sperabat, vnius diei labore exiguo diuitias ingentes ac agros (quæ antea ne per somnium quidem sperauerant) amplissimos habituros: nihil vero facilius effecturos sese arbitrabantur, quam primo impetu hostes proterere.

[6] Nocte autem quum Robertus de rebus suis sollicitus, quietem nullam prope corpori daret, precibus vacans, aut omnia animo voluens, [S. Filani miraculose delatum ad castra brachium.] intento eo cum quibusdam in preces conuerso, (orabat autem Deum ac S. Philanum, cuius brachium inclusum argento in exercitu se habere credebat, vt victoriam propitij dare vellent) visum est brachium argenteum, cui inclusum verum fuerat, repente apertū, ac rursum in nictu oculi clausum, nullo accedente nec se mouente quopiam. Quod quum mirandum videretur, Sacerdos ad altare accessit quid actum esset inspecturus: vbi vidit verum inesse brachium, exclamans, vere numen adesse diuinum, confessus est factum suum Regi, quod roganti brachium S. Philani, capsulam tantum argenteam, veritus ne in tumultu perderetur, exempto vero brachio, vacuam dederit. Plenus igitur Rex spe reliquum noctis in precibus ac gratiis agendis perseuerabat.

[7] Postero die præparatis omnibus ad rem sacram, milites conuocat, iubetque omnes Christi corpus, quo robustiores spiritu essent, [Scotorum pietas:] sumere. Erat in exercitu Abbas insulæ Missarum, nomine Mauricius, qui ex editiusculo loco tum rem diuinam faciebat: is Regi Eucharistiam ac nobilibus administrabat: deinde a reliquis Sacerdotibus idem factum ceteris militibus ……. Mauricius arrepta duabus manibus cruce in qua Christus crucifixus pendebat, ostentansque eam militibus, vt eius nomine bono animo patriam defenderent, in eoque solo confiderent, ad pugnam eduxit. Ac vbi aliquantum adhuc acies vtrimque abessent, Deo sese cunctos in terram prostratos commendare mandat. Quod vbi hostes videre, deditionem eos supplices facere clamant vniuersi. Sed mox vbi consurgentes maximo impetu in sese omnes incurrere vident, conuerso metu sibi quisque timere cœpit. Primo igitur impetu plurimi cecidere ……….. [Victoria.] Cecidere eo prælio ab Anglis millia quinquaginta; Equites autem aurati ducenti, cum Duce Gouerniæ: duo tantum Scotorum Equitum auratorum desiderati sunt, VVilhelmus a Vetere ponte, & VValterius Rossensis: vulgi vero periere haud amplius quatuor millia. Camerarius quoque victoriam hanc, anno Chr. 1314. vt ait, relatam propitio numini, a S. Filano suis gentilibus conciliato, tribuit. Commissum est prælium ad torrentem Bannock, vt Ioannes Maior lib. 5. Hist. Scoticæ cap.4. & Cambdenus testantur, haud procul Sterlingo oppido. Ioannes Leslæus de rebus gestis Scotorum lib.7.hoc prælium describit atque ad illud piam Roberti Regis & Scotorum præparationem, Mauricij Abbatis exhortationem, & crucis Christi prolationem; non tamen meminit S. Filani; vti nec Maior; nedum Buchananus, qui antiquam Scotorum pietatem erga Ven. Eucharistiam, Crucem Christi, & Sanctos commemorare, nefas duxisset.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Filanus

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Filanus

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: