Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. PHARAILDE VIRGINE, IN BRABANTIA.

[Praefatio]

Pharaildis, virgo vidua in Belgio (S.)

[1] Pharaildis Virginis natalem IV. Ianuarij referunt Martyrologium Belgicum, Vsuardi editio Colonien. ann. 1490. & 1521. Molanus in addit. ad eumdem Vsuardum, Martyrologium German. Ghinius, Galesinius, Ferrarius, aliaq; præsertim manu exarata Martyrologia. At Bellini editio Parisiensis anni 1536. V. Ianuarij eius meminit ac Faraillidem vocat, alij Pharildem. MS. Florarium XIII. Iunij natalem, IV. Ianuarij eleuationem habet: VII. vero Octobris (vti & Molanus aliiq;) Translationem. Sed cum plures factæ sint eius reliquiarum translationes, quæ potißimum eo die celebretur, mihi compertum non est.

[2] Vitam S. Pharaildis exhibuit nobis MS. codex monasterij S. Adriani Gerardimonte, Flandriæ oppido: in qua tamen cuipiam fortaßis scrupulum iniiciat, [Quomodo virgo inuito viro dicatur permansisse.] quod illa Guidoni viro in iis, quæ iure naturæ ac diuino iubentur, morem gerere noluisse videatur. Verum illa in matrimonium forte non consenserat, a quo tamen reuerentiali metu resilire non audebat; deinde non tam procacia muliebri, quam vi quadam diuina eum a se arcebat: & consenserat ipse forsitan Guido ab initio vt continentiam virginalem custodiret: a quo eum proposito si quando animi peruersitas reuocabat, poterat at illa merito repugnare.

[3] Huic vitæ subiungemus quæ de ea scribit Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij, ac deinde miraculum in Steynockerseel pago, non procul Viluordia Brabantiæ oppido, patratum, ex eius ecclesiæ monumentis descriptum ab Hieronymo Franchæo eius loci Pastore, atque a Gommaro Zuenio nostro ad Heribertum Rosvveydum huc missum anno MDCIX. [Sacellum S. Pharaildis Steynockeselæ, in Brabātia.] Est isthic sacellum quoddam seiunctum a templo, extructum olim in honorem S. Pharaildis, in quo solebat illa suum habere oratorium. Ibidem duo ex panibus illis per impiam mulieris imprecationem in lapides conuersis visuntur: solet olim ad id sacellum celebris institui peregrinatio, ac miracula ibidem multa patrari. Demum subiiciemus quæ de S. Pharaildis translationibus & ecclesia habet Antonius Sanderus Gandaui lib. 5. cap. 2. ex antiquis Bauoniani cœnobij monumentis.

[4] S. Pharaildis mentio fit in vita S. Gudilæ VIII. Ianuarij, & S. Emeberti siue Ableberti XV. Ianuarij, vbi Sarachildis appellatur, [Ecclesia S. Pharaildis Gandaui ab hæreticis euersa. Canonici alio translati.] fortaßis errore Librarij. Eius meminit & Autbertus Miræus V. CL. in fastis Belgicis, vbi testatur Canonicorum S. Pharaildis Collegium Gandaui, ex vetusta S. Pharaildis basilica, per Caluinianos vastata, in parœcialem S. Nicolai in foro sitam, nostra ætate esse translatum. Idem totidem verbis scribit Sanderus in Hagiologio Flandriæ. Reædificatum est tamen, vbi olim illa stetit basilica, sacellum honori S. Pharaildis dicatum.

[5] Arnoldus Raißius in Hierogazophylacio Belgico, vbi de Spinosi-loci conuentu, Ordinis Cisterciensis, prope Montes Hannoniæ, agit, ista habet: [S. Pharaildis reliquiæ in Spinosoloco.] Clarēt hic miraculis reliquie S. Pharaildis, cuius meritis locus iste (vt loquitur Nicolaus Guisius in suo Monte Hannoniæ metropoli cap. XL.) non spinosus, sed pingui fecundus gleba; quæ sæculares non modo corporum, sed & cælestes animorum fructus profert, quorum messe numerosus peregrinorum concursus feliciter vtitur. Hæc Raißius. Sanderus inter reliquias Bauonianas, quarum catalogus Alberto Austriaco Belgarum Principi piissimo exhibitus est, S. Pharaildis corpus recenset.

VITA.

Pharaildis, virgo vidua in Belgio (S.)

BHL Number: 6791

Ex. mss.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Qvoniam veridica inuitamur intelligere sententia, lucernam ardentem sub modio parum fulgoris inferre circumstantibus; diuina itaque admonitione commoniti, beatæ virginis Pharaildis opuscula ferme adhuc omnino latitantia, auribus ignorantium enucleare decreuimus: quatenus audientium corda torpentia nostro contacta eloquio, diuini amoris exardescant incendio. [Matth. 5. 15.] Verum quia prolixa verborum series tam auditoribus, quam lectoribus plerumque generat fastidia; idoneum disposuimus succincte protelare, quæ mentibus intelligentium intimare proposuimus: quia compendiosa oratio torpentis animi fit exhortatio.

[2] [Auctor non incerta narrat.] Si quis detractor Deo dignæ Virginis miracula computauerit pro fabula, quam plerumque lingua fingit garrula; illi profecto pateat, non de apocrypha vel fabulosa conscribi materia, quod tam antiquorum Patrum authētico comprobatur testimonio, quam quorumdam librorum vetustate præditorum reperitur serie. Quidquid enim humano generi videtur impossibile, id diuina impendente gratia pro Sanctorum meritis efficitur possibile; quia scriptum est in Euangelio: Si quis habuerit fidem vt granum sinapis, & dixerit huic monti, Transi hinc, & transibit. [Matth. 17. 19.] Quare nec mirum videbitur, vel pro fide Christianorum aggeranda, vel pro incredulitate infidelium exstirpanda: quod si natura non patitur, id Sanctorum meritis attribuatur.

CAPVT I.
S. Pharaildis genus, sancta adolescentia.

[3] In huius igitur primordio dicta minis, vt pateat cunctis propago Virginis, eius ponendum est exordium originis. Notata namque regali progenie, [S. Pharaildis Regium genus.] vnde virgo profertur descendere, nulli mirum videbitur, si contempto tam regali quam Imperiali coniugio, de infimis ad alta post finem hæc ascenderit, quæ de altis ad infima ante finem descenderit. Regi quippe Theodorico, intra fines Lotharingiæ, & Galliæ tam remotæ, quam admotæ, imperanti patriæ, natorum geminam fuisse sobolem antiquorum auctoritate corroborante cognouimus: quos tam viribus quam opibus, omniq; diuitiarum genere, Consularique potentia fore præditos, eorumdem Patrum non reuellenda comprobauit antiquitas. Eidē vero femineæ sortis tertiam, Pharaildem nomine, magis fidei & religionis meritis, quam sæculari prærogatiua nobis cognitam, non repudianda Patrum asseruit auctoritas.

[4] [Consilia Euangelica amplecti statuit.] Quæ continuata meritorum & operum serie, regali postposita, qua orta fuerat, progenie, Procerumque tam regalium quam Imperialium contempta copia, iussum compleuit Euangelicum, vbi dicitur: Nisi quis abrenuntiauerit patri, vel matri, & omnibus quæ possidet propter nomen meum, non potest meus esse discipulus. [Luc. 14. 26. & 33.] Hoc itaque præceptum sub ædicula reponens pectoris, dum adhuc maternis inesset thalamis, eleganter suo prouidens proposito, intemeratam exercendo virginitatem, [Litterarū studiis dat operam.] pro puellaris animi capacitate litterarum successit studiis. Verum licet in propositi tenacitate perseuerans, obnixo mentis affectu litterarum conaretur adipisci scientiam, menti tamen diuina inherebat hortatio. Scriptum est enim: Initium sapientiæ timor Domini. [Prou. 9. 10.] Filiali namque non seruili timore, Dei desudans seruitio præceptum nitebatur implere Apostolicum. Dicit enim Apostolus: Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem. [1. Ioan. 4. 18.] His ergo, & huiusmodi persuasionibus commota, infra annos adhuc teneros, & diuino insudabat seruitio, & litterarum inhærebat exercitio.

[5] [Vestium luxu non insolescit.] Et licet de more regali, vtpote Regis filia, indumentis indueretur pretiosissimis & ornatis, cultuque regio quaque die poliretur, non tamen hæc in verborum arrogantiam, vel mentis insolentiam deferebat. Eleemosynarum vero opulētiam furtim palamve pauperibus subministrabat. [Eleemosynas distribuit.] Cum vero tam benigno laboraret in officio, licet rudis adhuc in Euangelio, verbum tamen complebat Euangelij. [Matth. 6. 3] Dictum etenim: Cum facis eleemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. [Eccli. 29. v. 15.] Et iterum: Abscōdite eleemosynam in sinu pauperis, & ipsa orabit pro vobis. Huiusmodi & consimilibus exemplis corroborata, diuina opitulante gratia, Dei seruitium affectuosa exercebat efficacitate.

CAPVT II.
In coniugio seruat virginitatem.

[6] [A variis in vxorem expetitur.] Tandem fama regalis filiæ, tam circumiacentium, quam remotarum regionum, Regum, & Imperatorum aures perculit. Qui serie & indolis & sobolis commoti multifaria causa quærendæ filiæ Regis adierunt palatia. Cumque alij sigillatim priuatimque; alij publice palamque, sua, quorum causa venerant, propalassent negotia; Rex vni eorum, licet inuitam se daturum spopondit filiam. Quam cum despondisset, eamque viro summæ progeniei tribuisset; illis abeuntibus qui eadem de causa venerant, [Guidoni despondetur inuita.] Virgo hæc coacta, patris tamen facta vel dilatare vel violare non est ausa.

[7] Igitur ducta in matrimonium, virique nobilissimi adepta coniugium, quo prius intenta fuerat, Dei tamen non desiit seruitium. Et propositam violare repudians virginitatem, [Virginitatem seruat in coniugio.] mentis detinuit sobrietatem, & corporis reseruauit integritatem. Nam conuiuiis perpetratis, & nuptiis de more regali celebratis, cum iam finito diei spatio, nocteque imminente cum marito præcipiente, turba pedissequarum comitante, maritalem ingrederetur thalamum, femineo ritu non distulit thorum adire decorum: & licet maritali videretur gaudere concubitu, Dei tamen interueniente gratia, & libidinis incendia compescuit, & virilem amorem, si aliquis sub mente fuerat, prorsus edomuit. Viro namque thalamum subeunte, & libidinis incendium in ea exercere cupiente, Virgo deuotione sedula hæc ad Deum profudit oracula:

Summe pater rerum, Rex, lux, & origo dierum,
Imperio cuius stat machina temporis huius:
Cui fiunt grati, qui parent virginitati,
Ancillæ gratæ da fungi virginitate.

Cum vero aut hæc aut his similia ad Deum profudisset oracula, [Virtute diuina extinguitur in ea fomes libidinis, in viro reprimitur.] Dei dextera præsidente, vt in illa, sic in illo feruor extinctus est libidinis. Nec in nocte prominenti, nec in nocte sequenti, &, vt breuiter dicam, nullo tempore vitæ suæ succedente, stimulo libidinis stimulari meruit. Sed cum vir more virili libidineum exercere vellet concubitum, prece intercedente virginea, licet ignea exagitante libidine, non tamen ea frui poterat in virgine.

[8] [30. annis singulis noctibus adit monasterium.] Ipsa vero nocte media, vel galli cantu, nulla eam detinente desidia, non etiam tintinnabulorum præstolata sonitum, vel nullo, vel paucis comitantibus adibat monasterium. Cumque fere per triginta annos tam laboriosum officium nullo subreptante vitio, in diuino perseuerando coalescebat incendio, humanæ inserens memorie, quod in Euangelica reperitur serie: Qui perseuerauerit vsque in finē, hic saluus erit. [Matth. 24. v. 13.] Et iterum: Arator respiciens retro non est dignus mercede. [Luc. 9. 62.] Non itaque torpore vel insolentia animum suppeditare patiens (viro licet nolente, & ab Ecclesiastico obsequio, in quantum poterat, persuasione diabolica eam retrahente) iugi tamen & infatigabili gressu frequentabat ecclesiam,

CAPVT III.
Maritus crudeliter eam verberans, morbo primum, dein morte punitur.

[9] [A marito malum suspicante verberatur.] Freqventi igitur matutini itineris assiduitate, sagacem, imo fallacem vir illius incidens suspicionem, quotidiano immoderatoque eam puniebat verbere. Cumque eam tædiosissimis cecidisset verberibus, autumans quatenus sub quolibet indigena vel alienigena contumeliosum perpetrasset adulterium; illa nimirum intolerabili fatigata iniuria, cum licet pati decreuisset, pati tamen nequiuisset, flexis humi genibus prægrauata fletibus, his est vsa precibus:

Christe Dei fili, quæso, ne sim tibi vili, [Opem Dei implorat.]
Pro prece seruili, moueare Dei pie fili:
Quæ prece deuota tibi fundo, suscipe vota.
Hunc morbo vel peste graua, qui verbera praua
Dat mihi, meque ferit, feriens me perdere quærit.

Nec id tamen votum erat imprecantis, sed ardor spiritualis gratiæ in ea flagrantis propter demulcendam tyrannicam mariti persecutionem, subministrabat viribus animi constantiam perseuerantis.

[10] [Maritus in venatione læditur, & anno integro ægrotat.] Prædictam namque vel huic consimilem postquam ad Deum, non incassum, profuderat orationem, cum vir illius, vel venatum proficiscens, vel venatu rediens, prædam insequeretur ferinam, cupidine prædæ eum incitante, eoque celeriter properante, quadrupede quoque præcipitante corruit. Verum in ipso casu diuina vltione prouidente, ossibus comminutis, nasi quoque cartilagine diminuta, fractoque lacerto permultatus; morti ferme traditus est. Quid plura? Cum iam totus circumiacentis patriæ lamentaretur populus, postquam tanti infortunij detrimentum aures Dominæ perculerat; populo quidem deplorāte, ipsa equidem quod diuina vltione perpetrari nouerat deplorare non præsumpsit. Tandem cum vir prædictus longa membrorum ægritudine opprimeretur, & in eorum refectione pene innumerabilia expendisset munera, morbo quippe detentus annuo, vix euasit a mortis periculo.

[11] Postquam vero paullatim cœpit membris prouenire sospitas, & pro modo infirmitatis languore excluso, aliquantula subrepsit firmitas; cupidinea succinctus pharetra coniugalem appetiuit thalamum. Virgo vero virgineum prætendens clypeum, nec pharetram nec clypeum præsensit libidineum: virilem namque despuens concubitum, soli Deo non indebitum virginitatis inuiolabile destinauit propositum. [Sanatus redit ad verbera.] Verum ipse causa neglecti concubitus irritatus, faceque diabolicæ libidinis instimulatus, ad solita recurrens verbera, beatæ membra virginis oppressit tenera. Nec vir immoderatæ atrocitatis, a consueta desistebat insania, sed vsu quotidiano flagra perendinabat ferocia. Carnis autem virgineæ debilitas, [Pharaildis patientia.] cum tot tantasque tolerare nequiret angustias, quia scriptum est, Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus; soli Deo vindictam permittere decreuit. [Hebr. 10. v. 30.] Qui tormentorum sui amore fidelibus illatorum existens non immemor, ad deprimendam tyrannicam persecutionem, prædicto viro Guidoni corpoream intulit passionem; [Guido moritur.] qui tædiosa membrorum confectus ægritudine, postquam diu languerat, desiit viuere. Et ne B. Pharaildis virginis perturbaretur constantia, Guidonis impij pertransiuit insania, iuxta illud Dauidicum: Vidi impium superexaltatum & eleuatum sicut cedros Libani; & transiui, & ecce nō erat: [Psal. 36. 35] quæsiui eum, & non est inuentus locus eius

CAPVT IV.
Pharaildis mors ac miracula.

[12] Marito tandem defuncto, virgo Dei maritalem postposuit thalamū, [Pharaildis vidua permanet.] nec viduali tegmine operiri renuit, quamque prius sub coniugali vinculo non violauerat continentiam, eamdem sub tempore viduitatis obseruare disposuit: quatenus in regno Dei, alij trigesimum, alij sexagesimum, alij centesimum sint accepturi præmium; virgo equidem soli Deo virginitatem destinans perpetuam, centesimo promereretur coronari brauio. Vnde assidue quod Paulus in epistola sua commemorat complere nitebatur. Dicit enim Apostolus: Sic currite vt comprehendatis. [1. Cor. 9. v. 24.] Omnis enim qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Vigilando itaque, exorando, ieiunando, infirmos visitando, ægrotos refouendo, [Opera misericordiæ exercet.] eleemosynam largiendo, & pro humana facultate sex opera misericordiæ complendo, totum ætatis suæ præteriuit spatium.

[13] [Auem a seruis comestam resuscitat.] Vt vero diuinæ potentiæ magnitudo clarificaretur, quoddam egregium & memorabile miraculum ob eius merita diuina pietas operari dignata est. Hyemali siquidē tempore, cum pigro & anili passu agrum, quo triticum seminauerat, viseret, aues quasdam aggregatas reperit, quas alij feles, alij miletas, vulgus vero * gantas nuncupat, easque velut pecudes domesticas baculo percutiens domum adduxit. Quas vbi domum adduxerat, easque velut oues aggregatas in ouili clauserat; nullam earum vel lædi, vel interfici permittens, vsque in crastinum reseruauit incolumes. Verumtamen cum vel vespertino, vel matutino tempore adisset monasterium, vnus clientum, ea quidem ignorante, quamdam supradictarum auium interfecit, eamque cum eiusdem familiæ quibusdam consociis comedit. Virgo vero Domini Pharaildis cum a monasterio redisset, prædictarum reminiscens auium, nullam earum permisit iugulari, & ab ouili, quo eas recluserat, cunctas illæsas præcepit relaxari. Quæ cum relaxarentur, & de more anserum, vel gallinarum imperterrito passu graderentur, beata Virgo siquidem vel pari parem requirente, vel numero, sub quo eas cognouerat, deficiente, vel diuino monitu præmonente, vnam earum abesse cognouit. Quam cum attente perscrutaretur, obnixeque quo abierat, vel quo profugerat indagare conaretur, eiusdem domus puero sibi referente, interfectam comestamque cognouit affore. Quid plura? Auis ossa, plumasque sibi reportari præcipiens, quæ inde reperiri poterant coadunauit, & mirabili stupendaque compositione, auem pene perditam, prorsusque mortuam viuificauit, eamque ad solita pascua relegauit.

[14] [Moritur fere nonagenaria.] Hoc autem & huic similibus perpetratis miraculis, fere transacto nonaginta annorum curriculo, sub nomine Christi Domini Dei nostri migrauit ab hoc sæculo. Si vero quæ post, vel ante obitum suum perpetrauit miracula, enarrare præsumpserimus, prius profecto, sicut arbitror, deficiemus in ingenio, quam in materia.

[Annotatum]

* Molan. suspicatur potius ganzas legendum.

EIVSDEM VITA EX IOAN. MOLANO.

Pharaildis, virgo vidua in Belgio (S.)

[1] [S. Pharaildis parentes, frater, sorores.] Gandavi, natale S. Pharaildis Virginis, quæ parentes habuit, Theodoricū a Lotharingiæ Ducem, & S. Amelbergam, sororis Pipini Principis filiam; fratrem materno ex latere S. Emebertum, Cameracensem Episcopum; sorores SS. Raineldam & Gudilam.

[2] A B. Gertrude cognata sua de sacro fonte leuata, litterisque instructa, [A S. Gertrude erudita.] pietatem a teneris annis egregie coluit. Cumque impedire non posset quin a parentibus nuptui daretur, per omne tamen coniugij tempus illibatam virginitatem custodiuit, [In matrimonio virginitatem seruat.] eadem nimirum præpotenti sancti Spiritus gratia prædita, qua & ante eam B. Cæcilia, & post B. Henricus Imperator, vxorque eius in matrimonio claruerunt.

[3] Migrauit autem virgo ad Christum nonaginta annorum circulo fere transacto, non minus religione quam senectute venerabilis. [Corpus eius Gandauū transfertur.] Cuius corpus ad S. Bauonis Ecclesiam Agilfridus, Episcopus Leodiensis, idemque a Stephano Papa Abbas D. Bauonis Gandensis creatus, Roma veniens, ex Lotharingia attulit anno b DCCLIV.

[4] Sed non multo post, propter incursiones Nordmannorum, cœnobium Gandense cum sacris corporibus Bauonis & Pharaildis fugit. Quæ corpora tandem, cessante persecutione, ex Lauduno & Nigella relata sunt, ad ecclesiam noui Castelli Comitis, ad ripam Legiæ in Fisco Gandensis cœnobij sitam. Inde tamen reædificata per S. Gerardum ecclesia D. Bauonis, ad eam sunt relata, licet priori ecclesiæ, petente Arnulpho Comite, portio aliqua gratiose sit concessa, ne collegium S. Pharaildis reliquiis suæ patronæ careret.

[5] Verum vt iis, quæ ex Ecclesiastico officio deprompsimus, aliunde quædam subiungantur; in primis Christianus Massæus lib. 12. [Pars corporis eius Nigellæ asseruatur.] Chronicorū scribit c partem corporis Nigellæ, quæ est Lotharingiæ ciuitas, haberi in ecclesia S. Pharaildis. Quo spectat, quod ex Chronicis Gandensis monasterij constet, eos a Nordmannis fugatos, duos Abbates Nigellæ, & tertium Lauduni sepeliuisse.

[6] Deinde est in Steinockerzela apud Viluordiam sacellum S. Pharaildis, [Sacellum S. Pharaildis in Steēockezele. Panes in lapides mutati.] quod propter miracula frequentatur. Sed & panes nonnulli conseruantur, qui Dei & prædictæ virginis iudicio in lapides sunt conuersi. Qua de re anno supra millesimum trecentesimo quadragesimo secundo, Plebani Ecclesiarum in Humelighem, Erpse, Hockezele, Quaderibbe & Corteberge testimonium tulerunt. Simile miraculum refert Gregorius Turonensis de nauta, cuius omne nauis onus, quod mandi potuit, in saxa est conuersum, cum pauperi dixisset se nihil nisi lapides habere. Ego, inquit, ex his & dactylos vidi & oliuas aspexi marmore duriores.

Primarium festum est die quarta Ianuarij; secundarium Translationis Nonis Octobris

[7] [Imago S. Pharaildis.] Pingitur denique cum aue in manu aut ad pedes, quam Teutonice een trap-gans vocant, cuius officium Gandauense non meminit. Sed in historia plenius manuscripta legitur ipsam aues ex agro tulisse, quas alij feles, & alij miletas, atque alij vulgariter ganges siue ganças nuncupant, quarum vnam prorsus mortuam viuificauit.

[Annotata]

a Christianus Massæus lib. 12. Chron. Theoderico Childeberti filio, Rege Burgundiæ ac deinde Austrasiæ natam scribit. Sed cum Theodericus anno Chr. DCXIII. mortuus sit, qui potuit Pharaildis a S. Gertrude erudiri, & a patre ad nuptias cogi?

b Id si hoc anno accidit, ergo ante initū Episcopatum; cum demum anno 761. Fulcario successerit.

c Verba Massæi sunt: Pars tamen apud Nigellam est: qui locus nunc dicitur Ecclesia S. Pharaildis.

MIRACVLVM
Quoddam de panibus conuersis in lapides,
roboratum litteris sigillatis Officialis Cameracensis,
Decani Bruxellensis, nec non diuersorum Curatorum infra nominatorū.

Pharaildis, virgo vidua in Belgio (S.)

BHL Number: 6794

[1] Viris reuerendis Dominis Præposito, Decano, & Capitulo Ecclesiæ S. Pharaildis in Gandauo, Plebani Ecclesiarum de Humelighem, de Erpsa, de Ockerzele, de Quaderubbe, & de Cortterberghe, Salutem, & rei subscriptæ noscere veritatem.

[2] [Testimoniū de panibus in lapides conuersis.] Noueritis, quod lapides, quos vos habetis in ecclesia vestra, qui in capella S. Pharaildis prope Geetbroech apud nos esse consueuerunt, virtute omnipotentis Dei, Sanctæque Pharaildis plurima miracula fecerunt:

[Page 173]

videlicet portantes in circuitu altaris S. Pharaildis prælibatæ eosdem lapides, [Meritis Pharaildis, attactu horum panum dolor capitis ac dentium, aliiq; morbi sanantur.] de dolore capitis, dentium, nec non de dolore aliarum partium corporis, fidem credulam ad hos habentes, misericordia Dei omnipotentis, & S. Pharaildis Virginis antedictæ, procul dubio sanati fuerunt.

[3] Nec non vos scire volumus, quomodo, & per quem modum dicti lapides ad capellam S. Pharaildis prope nos primo peruenerunt. Vna dierum accidebat quod duæ vicinæ ad inuicem loquebantur apud nos, quarum vna defectum panis habebat, [Recusat quædam vicinæ panes commodare, negans cū imprecatione se habere:] petens ab alia sua vicina, quatenus ipsi vnum panem concedere vellet, donec ipsius panes essent pisti: quæ vicina respondendo dixit, quod non haberet panem seu panes, quos suæ vicinæ concedere posset. Iterato dixit alia vicina: vos enim hac septimana cum panibus vestris fuistis ad furnum. Quæ iterum dixit: Det Deus, & S. Pharaildis, quod omnes panes, quos habeo fiant lapides, si plus panis habeo quam dimidium panis. His vero factis illa veniens domum aperuit cistam suam, & credidit inuenisse panes suos in cista: [In lapides eos mutatos reperit.] & inuenit tres lapides in cista sua cum dimidio lapide. Illa vero videns hos panes conuersos in lapides, geniculando veniam a Deo Sanctaque Pharailde de forefactis suis petiit. Itaque quod miraculum illud promulgatum fuit in populo. Et dicti lapides honore & reuerentia ad capellam S. Pharaildis prædictæ apud nos fuerunt portati. In cuius rei testimonium sigilla nostra præsentibus litteris duximus apponenda. Datum anno a Domini Natiuitate MCCCXLII. quarta decima die mensis Iunij.

DE ECCLESIA ET TRANSLATIONIBVS S. PHARAILDIS
EX GANDAVO ANT. SANDERI.

Pharaildis, virgo vidua in Belgio (S.)

Per Ant. Sander.

[1] [Ecclesia S. Pharaildis quando structa.] Collegiata D. Pharahildis Ecclesia, quæ nuper consensu Principum ad parochialē D. Nicolai migrauit, adnitente Flandrorum Comite Arnulfo, iuxta nouam arcem Comitis eiusdem, a Balduino Ferreo, vt Gramaius arbitratur, conditam, anno DCCCCXII: strui cœpit, ac receptaculum profugi a clade Normannica cœnobij Bauoniani fuit. Vnde cum ad antiquas sedes circa annum DCCCCXL. monachi redirent cum sacris Diuorum lipsanis; Arnulfus Marchio (verba sunt Chronici Bauonensis) ecclesiam suam in nouo castello ædificatam cernens tantis pignoribus viduari, [Reliquiæ eius isthic aliquæ.] impetrauit a B. Gerardo articulum S. Bauonis, & reliquias B. Pharahildis; ea videlicet lege, vt Ecclesiæ Clerus annuam peregrinationem ad D. Bauonis persolueret, quod multis sæculis factitatum fuit.

[2] [Translatio reliquiarum an.1073.] Fuit hæc Ecclesia domesticorum Comitis & incolarum atrij Palatini ab antiquo Curialis, & ad seruandas eorumdem præcipue Diuorum reliquias: & in ea Clericos cum Præposito, in canonicale collegium haud multo post euectos idem Arnulfus Marchio instituit. In translatione porro harum reliquiarum anno a MCLXXIII. facta, exposcentibus Ecclesiæ Canonicis Remleno, Azone, Fulcrone, Otgero, Meinardo, per Folcardum Blandinij & Sigerum Gandensem Abbates; testes adscripti Folcardus Castellanus & Lantbertus, eiusque frater Stephanus, cum copiosa vtriusque sexus multitudine, & duorum cœnobiorum congregatione.

[3] Anno etiam MCCCXXXVI. portiones reliquiarum S. Bauonis & Pharahildis in ecclesia noui castelli, nunc Comitis Castellani nominati, in nouo portu Gandensi super ripam fluminis Legiæ sita, & in honore Sanctorum prædictorum olim fundata, [Alia an. 1336.] translatæ sunt de veteri scrinio in nouum per Venerabilem Patrem D. Andream Episcopum Tornacensem, postea S. R. E. Cardinalem, præsente venerabili viro Magistro Ioanne de Portali Archidiacono Tornacensi, ac plurimis aliis venerabilibus Presbyteris diuersæ dignitatis, eiusdem Tornacensis Ecclesiæ Canonicis, nec non religiosis etiam personis, D. Henrico de Muda Priore, & Balduino Borluyt Præposito Gandensis cœnobij, reuerenter eo directis a venerabili viro D. b Gerelino Borluyt prædicti cœnobij Abbate; qui prædictæ Translationi interesse a D. Martino supradictæ Ecclesiæ Præposito, & eiusdem Ecclesiæ Canonicis diligenter requisitus fuerat, sed præ nimia infirmitate sua ibidem adesse non valuit.

[4] Aliam quoque Translationem earumdem reliquiarum an. MLXXIII. factam narrat idem Chronicon, [Prior translatio iterum aliis verbis relata.] in hæc verba: An. MLXXIII. portiones reliquiarum S. Bauonis Sanctæque Pharahildis a S. Gerardo Abbate cœnobij Gandensis, Arnulfo magno Flandrensium Comiti gratiose dudum concessæ in ecclesia noui castelli super ripam fluminis Legiæ in Fisco Gandensis cœnobij sita & in præfatorū SS. Bauonis & Pharahildis honorem olim fundata, translatæ sunt per Radbodum Nouiomensem Episcopum, præsentibus Sigero Gandensi & Folcardo Blandiniensi Abbatibus. Hanc tamen ego Translationem eamdem puto, quam c MCLXXIII. factam ante legimus; iidem enim isthic nominantur Abbates.

[5] Quam fuerit autem olim Principibus Flandriæ carum hoc D. Pharahildis collegium, vel vnicum Philippi Boni anno MCCCCLIX. XV. Decembris, Bruxellæ datum diploma ostendit. In eo enim Princeps ille, [Immunitas illius Ecclesiæ.] postquam de egregio prædecessorum suorum in eam Ecclesiam adfectu multa dixisset, eam cum omni suo peculio in specialem tutelam ac protectionem suam suscipit, immunē ab oneribus publicis declarat; omnibus denique sibi subditis mandat, vt eam in suis libertatibus ac priuilegiis foueant ac tueantur.

[6] [Monumēta perdita.] Ceterum huius Ecclesiæ monumenta vetustatis, vltimo incendio, aliaque decora vltimis his bellorum tumultibus perierunt. Constat tamen opulenta admodum & honorifica olim fuisse huius Ecclesiæ sacerdotia; nunc terrarum inundatione aliisque cladibus imminuta, ob venerabilem eiusdem instituti antiquitatem, Procerum munificentiam, Principumque fauorem ac liberalitatem promerentur. Habet D. Pharahildis Ecclesia Præpositum, cum duodecim Canonicis, plures itidem Capellanos.

[7] Deinde recensitis aliquot Præpositorum nominibus, subdit: Solent in hac Ecclesia, dum Festum S. Pharahildis agitur, duo lapides ostendi panis formam habentes, quos olim panes veros fuisse, & in saxum versos historiis proditum est.

[Annotata]

a Imo 1073. vt patet ex cit. Chron. nam 1173. non Sigerus 30. sed Euerdeyus 35. Abbas erat, vt ipsemet quoque Sanderus habet l.4. c.4. Tum quoque in Blandinio Abbas erat Folcardus, vt idem lib.4.c.2.

b Meus MS. catalogus Abbatum Bauonianorum habet Gerelmus, non recte. Nam Gerelini nomen etiamnum familiare est nobili domui Borlutiorum.

c Iam monuimus Sigerum non 1173. sed 1073. Abbatem fuisse, cum Nouiomi sederet Ratboldus siue Ratbodus.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Pharahildis

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Pharahildis

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: