Ökumenisches Heiligenlexikon

DE B. TORPHIMO EPISCOPO HAMARIENSI IN NORVVEGIA,
Brugis in Flandria.


An. Chr. MCC. LXXXIV.

[Commentarius]

Torphimus, Episcopus Hamariensis in Norwegia, Brugis in Belgio (B.)

[1] Thosanvm, siue Dustanum, celebre olim territorij Brugensis in Flandria, instituti Cisterciensis monasterium fuit, quod Hacketus, ex Decano S. Donatiani monachus Dunensis, primus Abbas administrauit. Ad hoc se Torphimus Hamariensis Episcopus e patria pulsus contulit, [Thosanum monasterium.] ibiq; sanctißime diem obiit. De eo ista scribit Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij.

[2] Apud Brugas, obitus Torphimi Episcopi, in Thosano Episcopali monasterio, quod Flandrice Doest, dicitur: vbi hoc habet epitaphium, etsi simplici stylo, [Hic B. Torphimus exul obiit.] in eleuato sarcophago: Hic iacet Dominus Torphimus, ex regno Norvvegiæ, ciuitatis Hamariæ Episcopus, qui pro iure Ecclesiæ de terra sua exulatus, & in mari naufragatus, hic tandem veniens pauper & attenuatus, per triginta septimanas infirmatus, hospitans, & amore Christi misericorditer sustentatus, sancto fine quieuit, anno Domini MCCLXXXIV. VI. Idus Ianuarij. Anima eius, &c. Eius nulla fit in diuino officio mentio. Ante annos tamen circiter septuaginta cum sepulchrum reliquæ planiciei Abbas æquari vellet, [Attacto eius sepulchro odor suauis erumpit.] ex attacto loculo, suauissimus odor dicitur templum repleuisse. Quo facto ab incepto desistebatur. Eadem fere habet Guilielmus Gazæus in Historia Ecclesiastica Belgij, qui Sanctum indigetat.

[3] [Vita eius ex Chrysostomo Henriquez.] Chrysostomus Henriquez in fasciculo Sanctorum ordinis Cisterciensis lib.2.dist.10.cap.5.paullo fusius de eo scribit: In territorio Brugensi, B. Torphimus Episcopus. Hic natione Danus, magna sanctitatis opinione ab ipsa iuuētute eluxit, & in sacro Cisterciensium ordine Altissimo militans, mirabili virtutum splendore radiauit. Cuius cum boni exempli odor se circumquaque diffunderet, ne sub modio clausuræ regularis tanta lucerna lateret, ad Episcopatum assumptus est, & Hamariæ Ecclesiæ Præsul & Pastor præfectus. Cumque iura Ecclesiastica, zelo Domini inflammatus, nullam Principū formidans potentiam, contra infractores & contemptores sacræ & Ecclesiastice libertatis defenderet, multas hac de caussa tribulationes perpessus est. Quibus exagitatus, immobilis tamen perseuerat. Cum tamen aduersariorum præualeret impietas, & sanctus vir tot laboribusquasi opprimeretur, propter Christum propriam Sedem & cognationem deserens, in Flandriam appulit, & in monasterio Dūstano ordinis Cisterciensis, non procul a ciuitate Brugensi olim constructo, iam vero penitus euerso, humaniter susceptus, ibidem aliquamdiu sanctissime conuersatus est. Cum magna tandem virtutis opinione ex hac vita discessit, anno Domini MCCLXXXIV. Decursu vero temporis quidam eiusdem loci Abbas, tanti viri sanctitate commotus, eius venerandas reliquias aperire decreuit. Cum autē sarcophagum dimouere inciperent, diuinitus fuit ipsis prohibitum. Ex tumulo autem sanctissimi Præsulis diuinæ suauitatis odor emanauit, qui se per totum templum spargens, omnes in admirationem conuertit, ibi autem iam a centum annis corpus venerandi Patris requieuerat. Subiicit deinde epitaphium quod iam ex Molane retulimus.

[4] Eius meminit idem Chrysostomus cum insigni elogio in Menologio Cisterciensi ad VIII. Ianuarij, additq; in Notis illam sepulchri apertionem cuius & ipse in fasciculo & Molanus in Natalibus meminit, factam anno MCCCXLV. at tum nondum 100. annis eius isthic reliquiæ iacuerant. Molani nobis multo probabilior videtur narratio. Ferrarius in generali catalogo Sanctorum: In Noruegia S. Torphimi Episcopi Hameriensis. Fuit autem Hamaria, ciuitas olim Episcopalis in Noruegia sub Archiepiscopo Nidrosiensi. Dicitur nunc Asloensis Episcopi curæ subesse. Torphimi meminit & Martyrologium Gallobelgicum, ac Sanctum appellat; Hugo Mænardus Beatum: sed in hoc corrigendum est mendum typographicum, dum in territorio Brugensi quiescere dicitur. Andreas Saußaius in Martyrol. Gallicano: Eodem die perrexit ad Christum, beatæ memoriæ Torphimus Episcopus Hamariæ in Noruegiæ regno, qui quod violatores Ecclesiastice libertatis zelo Sacerdotali oppugnaret, Sede sua eiectus, Brugas in Flandriam venit ad monasterium Dustanum Cisterciensis ordinis, cuius a pueritia alumnus erat: vbi cum 30.hebdomadas hospes resedisset, morbo pulsatus ad requiem, felici fine quieuit. Ex cuius tumulo centum post obitum annis aperto, diuinæ suauitatis odor manauit, cuius fragrantia totum templum perfusum est. Antonius Sanderus in Hagiologio Flandriæ Torphinum vocat.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Torphimus von Hammar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Torphimus von Hammar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: